Felices animae, studium cognoscere Christum
Esse fuit quibus, et cura in amore Dei:
Parta fide fessis requies, finisque malorum,
Nil ultra in vos iam crimina iuris habent.
Non dolor et maeror, non cura inimicat, et angor,
Non agitant miseris tempora plena malis.
In Christo pressit languentia lumina fixis,
Non Mors: sed Mortis, munere, imago, Dei.
Ossa iacent tumulis, sunt condita membra sepulchris:
Atque abit in cineres, quod fuit ante cinis.
Scilicet hoc primi meruere admissa parentis:
In scelus, hoc meruit, quae caro prona ruit.
In dextra mentes Christi Dominique Deique
Sunt: fraudes hostis, despiciuntque minas.
Exspectantque diem, qua sese in pristina, bustis
Membra reformabunt iam cinefacta suis:
Accipientque illam, qua non vox dulcior: Ite,
Vos manet immensi regia laeta poli:
Ite patris dulces curae, Christique labores,
Cum subito caeli ianua lata patet,
Occurritque parens in limine canus, amicis
Tantaque distribuit munera, totque suis:
Qualia quotaque potest nullius lingua profari:
Nemo oculis vidit qualia, quotque suis:
Qualia, quotque hominum numquam sunt aurib. hausta,
Nec possunt fingi qualia, quotque animo.
Quae dum laeta venit, venit optatissima. nostri
Interea accipite hoc muneris officium:
Hic dum vestra sacris numeris incidimus ossa,
Et damus in cineres ultima dona pios.
Hinc mihi flamen abi, qui nigra in veste parentas,
Et pane et vino februa sacra facis:
Das fictos gemitus, numos dum colligis, unda,
Quique astant, lustras terque quaterque, viros.
Non locus has nugas, non haec spectacula poscit
Iste, nihil manes murmur inane iuvat.
At tu, qui pius es, violas et collige flores,
Et mecum multa sparge sepulchra rosa:
Sparge crocos molles, ferrugineosque hyacinthos:
Et dic, hos Mater, hos tibi spargo Pater:
Filia, Nate, Uxor, Praeceptor, Amice, Sodalis,
Perpetuum salve, perpetuumque vale:
Dum vos e tumulis nobiscum ad lumina vitae
Excitet angelica voce suprema dies.
Cuius, et unde venit mihi vox tam dulcis ad aures?
An docta ad tumulum Calliopoea canit?
Helius hic vates eobanus conditor Hessus:
Non minor ingenio Naso poeta tuo.
Delius hunc luxit, tristes luxere sorores,
Ardua Pimplei quae iuga montis amant.
Ipse Medusaei quem praepetis ungula fecit,
Destituit liquidas aridus amnis aquas.
Attulit hinc illum Christus, caeloque recepit,
Iessaeisque pium vatibus inseruit:
Sorte sua felix ubi, quem, dum vita maneret,
Cantabat, fruitur nunc propiore Deo:
Sub pedibusque suam cernit, sua carmina, famam,
Tempore non ullo deperitura legi.
Nam venit ingenio quae laus, est sola perennis:
Carmine quaesitum stat sine morte decus.
Calliopoea refert haec: O clarissime salve,
Gemmatoque vale digne cinis loculo.
Haec Henrice tibi statuit monumenta sepulchri
Pro meritis populus, pro pietate tuus:
Adicit et fletus, nec non bona verba, precesque,
Et quaecumque tui munera poscit amor.
Nostra quidem gavisa fuit te Misnia paruo
Tempore, quod regni frater haberet opes.
Quo tamen usque, prius tota cum stirpe sepulto
Fratre, tibi populo reddere iura datum:
Non dominum, sed te sensit tua terra parentem,
Usa sui miti Principis imperio.
Nam quamvis, esses quod servantissimus aequi,
Punires insta facta proterua manu:
Non metui tamen ipse magis, quam semper amari,
Carus et optasti civibus esse tuis.
Quinetiam verae doctrinae captus amore,
Qua res nulla magis principe digna viro:
Multorum contra fremitusque, irasque, minasque,
Defendis verbi dogmata pura Dei.
Posset et ut populus de relligione doceri,
Acceptosque Deo quae facit esse, fide:
Ignavum templis monachos pecus eicis, omnes
Sacrificum incestae nequitiaeque dolos.
Cui facto certant, forti non pectore terris
Passa pericla tibi, passa pericla mari:
Gloria non belli. fueris nam quantus in armis,
Nec Phrysia, ut cupiant, arva negare queunt.
Nunc animas inter sanctas, curisque malisque
Exuto, felix est tibi parta quies.
Ipsa quies Christus, Christus quoque vita, bonumque:
Parta quies Christus, vita bonumque tibi.
Nec nostros fletus, nec curas munera, nec quas
Nunc tibi supremas soluimus exsequias.
Chare parens igitur patriae, invidisse quietis
Nos tibi dicamur ne bona summa tuae,
Iam lacrimae sistant: tuque o decus addite caelo
Perpetuum salve, perpetuumque vale.
Siste gradum, brevis est hospes mora, carmina donec
Paucula, quae tumuli fronte notata, legas.
Frigida Iohannis Cellarii membra sub isto
Marmore, Lethaeo pressa sopore, cubant.
Tempora qui rectis studiis cum multa dedisset,
Curreret et linguae copia larga viro:
Non genus elegit vitae quod turpia tantum,
Dulcius hoc quo nil tempore, lucra daret.
Sed seruire Deo, prodesse docendo saluti,
Et fratrum voluit consuluisse bonis.
Recte igitur lingua, verbisque potentibus usus,
Quod nunc ad multos non leve crimen habet,
Sancta salutiferi defendit dogmata Christi,
Quae fidei statuunt regna beata dari:
Nec meritis nostris deberi dona salutis,
Quae solo a Christo, non aliunde venit.
Sic et sacrilegi contra mendacia Papae,
Sic monachum contra somnia vera docens:
Lata per arva greges sparsos ad ovile reduxit,
Ne fierent avido praeda voranda lupo.
At quamvis plures poterat superare per annos,
Utilis et Christi longius esse gregi.
Nam vires nondum gravis interceperat illi
Aetas, cum Lachesis rupit avara colum:
Non ita Christe tibi visum: tellure quiescunt
Ossa, animus caelo. quo libet, hospes abi.
Nec nostri vidit similem cui temporis aetas,
Nec pietate parem saecla futura ferent:
Martini placida, post fata, quiete Lutheri
Membra sub hoc tumuli marmore tecta cubant.
Obruta pontificum quae frandibus ante latebant,
Eruit hic princeps dogmata vera Dei:
Utque salutifero constaret gloria Christo,
Tempore quae longo pene sepulta fuit:
Fecisset quod opum non ulla potentia, castra
Nulla quod innumera Martia plena manu:
Ipse Dei verbo, Christo fidissime Paule
Doctrinae fretus fulminibusque tuae:
Thesbitae exemplo turbavit sacra Baalis,
Acceptos cultus restituitque Deo:
Nil neque te meretrix veritus Babylonica, diro
Vertice tergeminum quae diadema geris:
Nec satanam, Stygiis qui te produxit in antris:
Huic nec subiecti totius orbis opes.
Pro quibus in caelo vitae felicis honore
Auctus, perpetuae gaudia pacis habet.
Mox proceres inter sanctos, in nube corusca,
Debita cum Christus praemia cuique dabit:
Voce sua sectas condemnaturus, et omnem
Quae partes Papae turba secuta fuit.
Quod velit esse brevi, cura quicumque salutis
Tangeris, ardenti voce precare Deum.
Quae genuit, rapuit te sancte Isleba Luthere:
Caelo animus fruitur, Leucoris ossa tenet.
Hoc Christo sacrum est: templum venerare viator,
Utque sit huic cineri terra precare levis.
Hoc tegitur tumuli sub marmore Lindana Paulus,
Nomine qui quod erat, lingua, animoque fuit.
Spirabat totus Christum, Christumque sonabat:
Eloquio Paulus, pectore Paulus erat.
Exstinctum luxit non ficto Misnia planctu,
Luxerunt maesti Saxoniaeque duces.
In spe sanctorum corpus tellure quiescit,
Gaudia mens caeli non peritura capit.
Frigida lugubris genitor Catharina Siberus
Condidit hoc tumulo corporis ossa tui:
Tellurique dedit, quod erat tellure creatum,
Pulueris ut fias, puluere nata, cinis.
Mens Christi gremio felix cubat abdita, mulcet
Qua paradisiacas aura beata rosas:
Exspectatque diem, sociis quo reddita membris,
In vero capiet gaudia plena Deo:
Quem nitido o utinam solis praenuntius ore
Lucifer, admisso provocet ortus equo.
Rote, nec Aonidum deerant tibi dona, disertae
Nec deerat linguae gratia prompta tibi.
Civis eras patriae studiosus: sensit alumnum
Te, tua quae luget funera, Zuicca pium.
Summus amor verae tibi relligionis, in hostes
Acre odium contra sed pietatis erat.
Et de plebe fores veluti tamen, occidis: eheu,
Immundaque iaces arida puluis humo.
Omnia mors violat, soluit fatum omnia: nostrae
Non tamen hoc rupit foedus amicitiae.
Quam placida Heusnerus, Volgangus pace quiesco,
Terraque securo est quam super ossa levis?
Hic ubi Iuste tuis manibus componor Iona,
Qui mea clausisti lumina chare gener.
Mors est facta mihi somnus: non morte sub isto
Marmore, sed pressus membra sopore, cubo.
Muneris est hoc Christe tui: de morte quietem
Omnibus ipse, colunt qui tua verba, facis.
Defluet at simul ac sopor hic, rursusque reviset
Membra, suam sedem, qui fuit ante, calor:
Additus aethereis sanctorum coetibus, aevo
Felici, summa laetitiaque fruar:
Inque mea Christum, mea gaudia, carne videbo,
Qui nobis factus gloria, vita, salus.
Vi. In tumuli quae fronte sedes, quod maesta puella
Nomen habes? Ch. Dictor blanda et amica Charis.
Vi. Quae lateri iunctae? Ch. Clio, Cliusque sorores.
Vi. Et docti situs est hic cinis ergo viri?
Ch. Est vero Hertelii. Vi. Cur servas ipsa sepulchrum?
Ch. Quodque puer coluit me, coluitque senex.
Vi. Musarum dignus lacrimis: sed busta frequentant
Cur pueri? Ch. Doctor quod suit ille scholae:
Et teneram erudiit magna cum laude iuventam,
Hic ubi Chemnicii moenia clara vides.
Vi. Nunc nimium rari doctique bonique magistri:
At tumulo illius quis dedit hos titulos?
Ch. Exstincti luxit qui fata, Siberus Adamus,
Inferias socero persoluitque gener.
Vi. Discedo: sit pax umbrae, tumuloque sub ipso
Et nardum cineri spiret? et urna crocum.
Gasparis hic sita sunt Borneri membra, Camenae
Quem maestae exstinctum turba novena gemunt.
Nosse cupis causam? Non has studio sius alter
Ad vitae coluit tempora summa suae.
Testantur monumenta scholae, Philyraeus Elister
Quae cursus placido flumine propter agit.
Hoc duce, barbarie pulsa, quis nescit honestis
Adsertum studiis, quod decet esse decus?
Dum praestante viros doctrina adducit: et ipsum
In primis iuvenem clara Mosella tuum.
Quis nescit, monachi ventres quae celsa tenebant
Et Veneri et Bromio templa sacrata patri,
Artibus esse bonis auctore hoc reddita, nactas
Atria se dignae Thespiadesque domus?
Inter ubi primos, nullos fugiendo labores,
Qua docuit cura, sedulitate, fide?
Nocte dieque suo versans cum pectore, posset
Doctrina augeri qua studiosa cohors.
Quod tulit atque illi laudem feret omnibus annis.
Donec erunt artes, carmina donec erunt.
Tu quisquis transis, olim sic spiret in urna
Ver tibi, sic tellus sit super ossa levis:
Sparge rosas, et cum nardo da thuris honores:
Quid, cineri esse sat huic dicere credis, Aue?
H. Huic tumulo Deus ecquis adest? P. Polyhymnia. H.
An'ne hic? P. Non: mater vatis humata iacet.
H. Dic vero cuius? P. Dyrcaeis, carmina rebus Vates
De sacris pangit qui Venusina modis.
H. Fabricium dicis? quis moribus illa? P. Pudicis.
H. Vita? P. Quae pauper, sed sine labe fuit.
H. Qua pietate virum coluit? P. Post fata maneret
Illius, ut viduo per tria lustra toro.
H. At non eduxit sobolem bene. P. Cur iuvat ergo
Fabricios probitas, officiique decus?
H. Quam placide vitam mutavit morte? P. redemptos
Quam qui se credunt sanguine Christe tuo.
H. Sunt satis haec: cineri sit pax, requiesque sub urna,
Ambrosio aeternum busta liquore fluant.
Cordus deliciae tuae Minerva,
Arteis cui medicas Apollo, Maiae
Cui natus dederat chelyn, lepores
Charis, carmina blandiora Musae:
Cordus mortuus est tuus, Minerva.
Cordus ille Valerius, Galeno
Qui non inferior fuisset, eheu
Ni saevae iuvenem invidaeque Parcae,
Rumpentes properata fila, in ipso
Vitae limine dulcioris, ire
Iussissent per iter tenebricosum.
Ut flos, qui zephyro tepente crescens,
Et iam puniceas comas recludens,
Recludens tenerum decus refulget,
Succisus moritur: miselle Corde
Sic heu, sic subito cadis: nec ipse
Te Phoebus tuus, et nepos Atlantis,
Charis, Pierides, et ipsa Pallas
Fatis eripuere: quin ab oris
Germanis procul (ah dolor) tuorum
Amplexuque procul peris: nec aegra
Nato efflanti animam parens ocellos
Compressit digitis: soror superema
Nec comas laniata, pectus, ora,
Carpsit oscula: turba nec sodalis
Flens cum fratribus est secuta funus.
Tibri, flumine qui lavis Quirini
Flavo moenia, te putem'ne Rheni
Non vicem doluisse, cum recente
Laberere Valerii ossa praeter
Busto condita? barbarus nec ipse
Quae sicco Tanais videre vultu,
Nec Phasis potuisset: at iuventa
Quamvis Theutonidum dolente terra,
Prima flebilis occidit: sepulchro
Non Cordi tamen ossa quo quiescunt.
Et laus obruta delitescit: illum
Sed fama merita reponet omnis
Aetas, in numero sibi pararunt
Qui decus studiis perenne. Nomen
Quaesitum ingenio nequit perire.
Iam curis hominum exutus requiescis in urna,
Iam vitae Cruciger te mala nulla premunt.
Felix, o nimium felix, erepte periclis,
Plurima quorum aetas temporis huius habet.
Felix, cui mortis victorem in morte tueri,
Salvantisque frui contigit ore Dei.
Dum vivis Christum lingua es, calamoque professus,
In Christum cecidit nec tua morte fides.
Ergo etiam Stygias illo ducente per umbras,
Intravit tua mens lucida tecta poli:
Qua paradisiacas velamina candida vestes,
Atque auro sancti tempora cincta gerunt:
In solio carmen Maiestatisque sedenti,
Et laudes agno perpete voce canunt.
Corporis ossa quidem tumuli cinefacta sub isto
Marmore, nunc foedis vermibus esca iacent:
At breve tempus erit, sonitu praeeunte tubarum,
Quando hominis veniet filius arce patris:
Tunc subito, quicumque cubant in puluere, surgent,
Pristinus et membris restituetur honos.
Inter et ipse pios, qui qua docuere salutis
Sit via, perpetua gaudia pace feres:
Ante Deum fulgens, caelo ceu lucifer alto:
Tanta manet doctos gloria, tantus honos.
Hic quoque Christe tuum nomen verbumque professus
Sincera fidei simplicitate fuit.
Doctrinam didicit quam praeceptore Luthero,
Noluit ignotam civibus esse suis.
Audiit ergo illum Pegnesidos accola ripae,
Tradentem verbi dogmata pura Dei,
Audiit: et tali sese doctore beatam
Dixit arenoso Noricaberga solo.
Quid memorem, scripsit quos de pietate libellos,
Regnum oppugnantes impie Papa tuum?
Nunc in sanctorum coetu vatumque, patrumque,
Perpetuae felix tempora pacis agit.
Et vel inauratam citharam dum tractat, acerram
Ante Deum vel quae ture referta tenet:
Exstincto pro se Christo debere salutem,
Illius adsertum seque cruore canit.
Membra domum mentis, lucis reditura sub auras,
Norica terra tulit, Norica terra tegit.
Haec geminae posuit Gravius monumenta maritae,
Pro socioque toro, coniugiique fide.
Eccelii quondam Cunegundis prima: parente
At Uvellero Helene nata secunda fuit.
Utraque casta, piis ornatae moribus ambae:
Infecunda aevo sed Cunegundis erat.
Facta bis est Helene genetrix, anus occidit illa:
Vix actis lustris quattuor ista perit.
In templo cubat hoc Helene: Cunegundis in aruo
Quod de Donati nomine nomen habet.
At mentes illo iunctae spatiantur in horto,
Quo movet Elysias aura beata rosas:
Et vocem exspectant Christi, ceu Lazarus olim,
Qua surgent tumulis corpora quaeque suis.
Interea quisquis legis haec, dic, Ossa quiescant
Molliter, et nardum spiret et urna crocum.
Nascimur ut nudi, sic nil nisi linea vestis
Per vada Lethaeae nos comitatur aquae.
Funebris ergo Helenae tunica est quo stamine tecta,
Haec eodem Gravio stamine facta toga est.
Ut quos casta tori texerunt stragula, telae
Contigua unius funere fila tegant.
Induit illa suam felix: feliciter olim
Induat ut Gravius da quoque Christe suam.
Sit tibi terra levis Fusi Volgange, Siberus
Dans, opto, socero debita iusta, gener.
Inter eos, verbum qui purgavere salutis
Invectis laevo numine quisquiliis,
Foeda removisti templis idola placentes
Conatus cultus restituisse Deo.
Nec pia successu caruit doctrina, tuoque
Sunt aucta aeterni regna labore Dei.
Hoc, nisi grata parum, non Misnia tota negabit,
Non tua Chemnicium quod tegit ossa solum.
Quas vult Tharsensis virtutes Paulus habere,
Cui data Christiadum pascere cura gregem:
In non calcata nive candidiore, relucens
Defuit illarum, pectore, nulla tibi.
Aerumnis tandem gravibus confectus, et annis,
In Christo placida morte solutus obis:
Ter prope gessisses cum verbi dena ministrum
Tempora, quis caeli Phoebus oberrat iter.
Ossa tenet tellus, caelo mens sancta recepta est,
Turbat ubi nullus gaudia vera dolor.
Et tibi culta Charis tumulos Plateane, sepulchri
Et titulos donat sacra Thalia tibi:
Docte senex tradis dum rectas sedulus artes,
Auspiciis crevit multa iuventa tuis.
Hessicus et Martis qua Lanus moenia, Molda,
Misenus et Zuiccae flumina praeter agit,
Orator Christi post pauper pauperis alta
Monstrasti rudibus quae sit ad astra viam.
Nunc tibi parta quies, post multa pericula vitae,
Et superum pacide sede receptus agis:
Nos corpus terra tegimus, cinerique precamur
Sit levis: aeternum iam Plateane vale.
Nobilis antiquo proavorum stemmate, longe
Nobilior veri cognitione Dei:
Bernhartus situs hoc post fata suprema supulchro
Ziglerus, tegitur corpus inane solo.
Fecerat hunc error monachum: sed gratia Christi
Reddidit eximia relligione virum.
Qui lupus ergo prius fuerat, mutatur in agnum,
Pastoris sequitur iussa pedumque sui.
Doctrinam calamo veram, linguaque professus,
Qua docuit cura, sedulitate, fide?
Sermonis sacrae quo scripta volumina legis
Non habuit quemquam cognitione parem.
Hunc cum Leucoreo coluit Philyraeus Elister
Albi, nunc raptum maestus uterque gemit.
Ossa premit tellus, mentem felicia tecta
In sedes Christus transtulit aethereas.
In spe sanctorum tumulata Siberus Adamus,
Hic Annae posuit coniugis ossa suae:
At Christi gremio curis mortalibus expers
Mens cubat, aeternis perfruiturque bonis.
Siberi Adami Adamus hic Philippulus
Natus quiescit cum beatis et piis:
Qui mensibus vixit tribus, signum dabit
Terris cremandis buccinae quando sonus,
Idem resurget cum beatis et piis,
Deo fruetur omnibusque saeculis.
Dormit Iohannes tumulo Schreinerus in isto,
Post bis septem annos, actaque lustra decem.
Intulit hic Grimae caelestia dogmata primus,
Fraudibus explosis impia Roma tuis.
Inque suo nullo dum tempore munere cessat,
Sedulus et Christi pascit et auget oves:
Per curas illi multas, variosque labores
Ter decies aestas, terque cucurrit hiems.
Quid mores referam sanctos, vitamque peractam,
Quae verbo Christi consona tota fuit?
Exiit e vita placide: requiescit in urna
Corpus: laetatur spiritus ante Deum.
Rivius hic situs est: violis consperge sepulchrum,
Fusus et Assyrio nardus odore fragret.
Pieridum multos studiis insignis et arte,
Ad sacra Gorgonei flumina duxit equi:
Inter Saxoniae Princeps Augustus et ipse
Quos, puer Aonidum dum subit antra, fuit.
At simul Henrici Ducis, Augustique favore
Pulpita deseruit pulverulenta Scholae,
Otia sectatus non est pigra: contulit omne
Sed studium ad laudes, ingeniumque, Dei:
De pietate libros condens, quos discit ubique,
In manibusque pius virque puerque tenet.
Tres annos vitae post lustra decemque peremptum
Mors tulit: ad Christum mens pia fecit iter.
Hos Apianus habet tumulos: da pinguia tura,
Sparge rosas, manes et venerare pios.
Edidit hunc, nequiit qua vivere, Misnia: semper,
Praestantes agitant fata sinistra viros.
Excepit tellus et fovit Norica: clarae
Et famae docto nomina ferre dedit.
Iura poli, caelique vias et sidera novit,
Trinacrio celebris non minor arte sene.
Fata resignavit, clades instare futuras
Pandit, et heu meruit vocis habere fidem.
Nunc caelo positus, quae mente solebat adire,
Omnia sub pedibus lucida signa videt:
Tu passis luge Germania maesta capillis,
Arte tibi hac similem non feret ulla dies.
Hoc Christina cubat Sarceri frigida Erasmi
Busto, Rhenano nata marita solo.
Mente Deum pura coluit: venerata maritum
Exemplum studuit coniugis esse bonae:
Dilexit sobolem: verbi studiosa salutis,
Grata fuit summo voce animoque Deo:
Maxima cura domus illi, quod casta, mariti,
Quodque pudica foret, maxima cura tori.
Undecies fuerat mater, cum victa labore
Heu partus tandem soluitur inter opus.
Nec tamen haec illi caelum meruere: quid ergo?
Qua veniunt Christi munera, sola fides.
Hic sita Volgangi placide Catharinula Fusi
Corpore sub molli parva quiescit humo:
Pura salutifero mens Christi lota cruore,
In Paradisiacis laeta vagatur agris.
Quem blesaque Patrem lingua Dominumque vocabat,
Nunc pleno laudans concinit ore Deum.
Christus amat pueros, pueris aether patet: ipsum
Non venit ad Christum, qui puer esse negat.
Hic tegit immiti consumpti morte Georgi
Gentis Analtinae frigida membra lapis.
Esset imaginibus qui quamvis magnus avorum,
Non Alberte latet nam genus Urse tuum:
Dotibus ingenii summi praestantibus auctus,
Virtutum maior nobilitate fuit.
Non illi linguae, non culti pectoris artes,
Defuit aut docto principe dignus honos:
Dum clarus titulo, dum sacra sede locatus,
Praepositi geminum nomine munus habet:
Misena quaque sita est, qua Saxo fortis in armis
Et de virginibus moenia dicta tenet.
At Cybelesque choros, Corybantiaque aera perosus:
O' quantum est uni velle placere Deo?
Sancta salutiferi magno renovata Luthero
(Dire quid hoc frontem nomine Papa trahis?)
Sancta salutiferi complexus dogmata verbi,
Orator Christi pauperis esse tulit.
In manibus facunda viri sunt scripta diserti:
Illum quae nulla parte latere sinent.
Spiritus aethereas liber remeavit ad arces,
Cumque piis laetae tempora pacis agit:
Ut lecto gelidum requiescit corpus in urna,
Optatus venias dum bone Christe tuis.
Addere sit mihi fas, umbram dum condimus, hospes
Quae properans busti carmina fronte legat.
Immiti Francus consumptus morte, sub ista
Andreas tegitur Camitianus humo:
Aonas in montes ductum florentibus annis,
Ipsa suo fovit Calliopeia sinu:
Instruxit cithara, sacratas tradidit artes,
Mente quibus feritas, asperitasque fugit.
Inde acri studio sinuosa volumina iuris,
Et didicit leges Martia Roma tuas.
His decus, his ingens praeclarae nomen adeptus
Famae, Lipsiaca quantus in urbe fuit?
Dum foret eximius praestanti laude Senator,
Commoda creverunt publica cuius ope:
Dum foret inter eos cuiquam nec honore secundus
Reddere qui rudibus iura petita solent.
Quin et consilium dubiis in rebus ab illo
Saxoniae petiit nobilis aula ducum.
Ossa iacent hic: caerulei templa aurea caeli
Mens colit, aeternis perfruiturque bonis.
Corpus Iohannis Scheffelii marmore busti
Hoc clausum duro, pulvis et ossa, iacet.
Huic sua cum Phoebo Cyrrheae dona puellae,
Munera contulerat Pleionesque nepos,
Iura fori norat non alter rectius, alter
Promptius aut miseris ferre solebat opem.
Hoc pietas illi dabat, et tua Christe redemptor
Notitia, aeterni cognitioque patris.
Divinis pia mens donis nec abutitur unquam
Nec sibi se, cunctis sed putat esse satam.
Tempore difficili rerum praefectus habenis,
Lipsiacae fasces gessit, et urbis onus.
Tractavit magna commissa negotia cura,
Et felix acri sedulitate fuit.
Quid Christi studio quo foverit ille ministros,
Qui nunc sunt omni fabula pene loco:
Quid dicam studio quo foverit ille Camenas,
Quae nunc pro vili, sub pedibusque iacent?
Nemo pius negat: hoc illo curante fatetur,
Sumptibus et populi structa, patrumque, schola.
Ergo gemunt etiam Nymphae Philyreides, auget
Fletibus et merito maestus Elister aquas.
At nihil et terras, nihil et mortalia curans
Ille, Deo fruitur, perpetuisque bonis:
Cum sanctis animis exspectat et omnibus illam,
Qua venies iudex maxime Christe, diem.
Iohannem, geminos fratres haec, atque Simonem,
Parvula Deutschelios corpora terra tegit.
Una dies dedit hos: at non tulit una, sed unus
Membra locus, mentes et polus unus habet.
Quam bene cum pueris agitur, quos limine vitae
In miserae raptos Christus ad astra levat.
Hic quadrigemini conditi fratres cubant,
Dies dedit quos una, et una tulit dies,
Quo rupit alpes ruta victrix tempore.
Rhodius pater Martinus erat, hic qui prope
Natos iacet: Dorothea mater Mostelis,
Fecunditatis inserenda annalibus.
Salutis amne Grima conspexit lavi
Infantulos: videbit olim eosdem Deo
Veniente Christo mundus omnis, ultimum,
Quod sit brevi, quando sonabit classicum.
Ergo mors Gravio manus rapaces
Iniecit? Gravium tulere fata?
Lugete o Heliconiae puellae,
Quis plus luminibus suis amabat.
Lugete, est hominum eruditiorum
Quantum ubique: benigniore vestrae
Dextera otia qui fovebat, eheu
Maecenas Clariae iacet cohortis.
Nec tu, quae viduata cive summo
Non Friberga dole: tuumque plange
Damnum, quod tibi non reponet ullae
Dies, saecla licet Dei favore
In aurum redeant futura priscum.
Certe si Gravium minus parente
Deplorem ipse, quis assis aestimandum
Me putet? Gravii in me amor, fidesque,
Tantus exstitit optimi: Siberus
Te vero tuus omnibus diebus
Lugeboque Gravi, vocans quotannis
Manes terque quaterque, amariores
Et fundam gemitus, colam sepultum.
Quem vivum colui, dabo coronas
Cum fletu, tumulo tuoque. Nam qui
Non amici amat ossa, non amabat.
Sepulchri venerare marmor huius,
Quo Ionas cubat ille Iustus, ingens
Musarum decus, eruditioris
Sincerus pietatis et magister.
Hunc Northusa dedit: docentis ora
Est miratus et approbavit ipse,
Lutherus: dolet et gemit paterque
Albis, Sala paterque: flent ademptum
Omnes iudicii elegantioris
Et bonique viri, piique: caelo,
Ille colloquio Dei, receptus,
Et Christi fruitur beatus ore.
Hic tuba terbirilem sonitum rauco increpet aere,
Et fragor et clangor Martia busta iuvat:
Mauricius situs hic: rursum da buccina cantum,
Ingemina strepitus, classica pulsa sonent.
Illustres animas honor hic, et saxa virorum,
Arma quibus nomen grande dedere, decet.
Hic claros fatis divum Electoris honores
Saxonici, magno Caesare dante, tulit.
At fuerit quantus saevi certamine Martis,
Senserunt hostes Theutonis ora tui:
Senserunt Galli pugnacis lilia, vastans
Nec non Germanos miles Iberus agros:
Bosphorus huius adhuc, gelidaeque Propontidis ora
Nunc etiam nomen corde micante tremunt.
Nullus ad extremum felix bellator, et armis
Egregiis Mavors invidet ipse viris.
Ergo cadit pugnans, et qui iam vicerat hostes,
Sulpureo telo laesus ab hoste, perit.
I nunc magna para, et claros molire triumphos:
Obruit et fati vis inopina deos.
Ergo patris Dux, et patrui qui nomen habebas,
Maxima Saxonici fama decusque soli:
Ergo tibi quoque tam subito fatalia nentes
Fila deae fusos evoluere suos?
Non te maior erat quisquam pietate fideque,
Qua videt Arctoum Theutonis ora polum.
Gratia te Christi reddentem iura regebat,
Ereptas nemo vi sibi flevit opes.
Hostis eras fraudum, pietatis nomina falso
Quae praefert hostis relligionis eras.
Quod colit exploso Papa Germania Christum.
An'ne negare potest muneris esse tui?
In nos armasset cum magni Caesaris iram,
Cacus Auentini pestis acerba iugi:
Pro sacris pugnans, pro libertate, laboris
Heu tua quam virtus praemia dura tulit?
Victus es insidiis et captus tempore lustri,
Iussus et a patriis exul abesse locis.
Nemo tuo bonus est casu laetatus: et Albis
Te flerunt auctis Rhenus. et Ister aquis
At vero Christum quam forti mente professus,
Tum fueris constans in gravitate tua,
Solis ab occasu, solis memoratur ad ortum,
Omnibus et saeclis fama loquetur avus.
Ut medio rupes quae surgens horrida ponto,
Contemnitque notos, spernit et omne fretum:
Sic non raptus honos, non gratia blanda, minaeque,
Non vis te potuit una movere loco.
Hinc maior multo venit tibi gloria laudis,
Clarior exilio famaque facta tua est:
Quam sua victoris si sub iuga colla dedisset,
Ante triumphantis caesar iturus equos.
Illius ergo etiam virtus tua digna favore
Nescia mensque doli, simplicitasque fuit.
Restituit te sponte tuis, tibi factus amicus:
Hoc quantum decus est dux Friderice tibi?
Exceptus plausu populi, studiisque, maritae
Ipse tuae claudis lumina cara manu.
Nec mora, vix decimum cum sol emerserat orbem,
Eius ab interitu, tu quoque morte cadis.
Nunc pariter iunctis tumulis requiescitis ambo,
Illa tua ossa, tuis illius ipse teris:
Quaeque tibi eripuit fortunae iniuria, reddit
Foenore cum magno iam cumulat a Deus.
Bis luces natae octo novem mensesque Siberae
Compositae hic Mariae terra tegit cineres.
Complexu pendet mens felicissima Christi,
Dulcem haurit dulci illius et ore animam.
At nisi qui puer os non in tua regna Redemptor
Admittis,similes moribus aut pueris:
In tua nost: a,sinas quoque brachia colla venire,
Iungereque optatis basia basiolis.
Consultus sapiens viris, pietatis amator,
Nicius hic Paulus versus in ossa cubat.
Dresda solum natale viro, Schneberga penates
Lottarii et clarum nomine Chemnicium:
Ultima Torga fuit seder:requiescit in urna
Corpus, mens sacra cessit in astra via.
Henricus cubat hac, illa Fridericus in urna
Sub gemino parvi cespite Fusioli.
At campo mentes vivunt felice, beata
Quem vestit nitido lumine laetitia,
Oscula ubi Christus blandissima dividit, ora
Atque suorum implet nectare et ambrosia,
Felices raptis primo quis limine vitae
Contigit aeternas carpere delicias.
Tot modo non longo sublatis tempore doctis.
Tu quoque Sarceri funere Erasme iaces?
An Christi quod iam sordent oracula mundo,
Contemptumque sui vindicat ipse deus:
An'ne etiam puduit turbas spectare quod ultra,
Nunc inter, quorum sacra docere, viros?
Salve digne esset vita quae longior, aevo
In caelo aeterno sed mage digne senex:
Suditis iterum salve oris edite, dictus
Christi aulae qua mons nomine nomen habet.
Tenemus Hercinium, te flerunt Rhenus et Albis,
Et lacrimis auxit tristis Elister aquas.
Voce propagasti calamoque ubi verba salutis,
Nil tibi quaque fuit relligione prius.
Ossa quieta cubant secreta dulciter urna,
Mens sola Christi cessit in astra fide.
Haec lugens statuit natis monumenta Iohannes
Recardus, fatum quos tulit ante diem.
Bis luces septem, treis menses, quattuor annos
Nata, animam ponens reddidit Anna Deo.
Septem annos, unum mensemque diemque Ioannes:
Martinus lustro, mensibus addiderat
Et septem, luces bis denas, quatuor annis
Deme duos menses, octo decemque dies:
Et quod erit reliquum, fuerant Micaelis anni:
Hic sita contiguis corpora sunt tumulis.
In Christo mentes fraterno foedere iunctae,
Aeternae capiunt gaudia laetitiae.
Scripta per ora volant non tantum docta Micylli,
Aemula carminibus culte Tibulle tuis:
Sed quoque Graiorum Latias de divite gaza
Auxit opes labor, et sedula cura viri.
Exuvias tenet hic tumulus:mens laeta vagatur
Qua sacra Elysium concitat aura nemus:
Et vati Hutteno, Cordo, coniunctus et Hesso,
Quisquis et e nostris nobile nomen habet:
Voce canit docta laudes et carmina Christo,
Aspectu fruitur, colloquioque Dei.
In Christo terras felix qui deserit haeres
Sidereae cernit tecta beata domus.
Haec cum contigerit Fusi tibi, funera fletu
Maestior an ce aliquis qui tua faxit erit?
Coldicium genuit, rapuit te Lipsia: terrae
Ossa sinu, Christi mens cubat in gremio:
In quem morte obita, recipi quoque, sanguine, patris
Nos summi dignos, effice nate, tuo.
Volgangus hoc cubat sepulchro Fusius:
Qui cum novem docuisset annis literas
In urbe Lipsica, a senatu epistolis
Est publicis praefectus, ac quinquennio
Cum laude gessit officii magna sui
Munus, futurus maior, optimum virum
Nisi senis atra devorasset filia,
Cui falx manu tenetur: ad latus iacet
Cum quinque coniunx liberis, post quae tibi
Lodoice Iane nupserat, primo statim
Sed periit anno tabe, luctumque omnibus
Primum suis secuta liquit coniugem.
O' spes inanes, vitaque umbrae somnium.
Carolus Austriacae gentis lux maxima, Caesar
Quo longo maior tempore nemo fuit:
Contusos, forti religavit compede, bello
Liligerum Gallum, clavigerumque Papam.
Intulit arma Getis, acres domuitque Sicambros,
Discinctosque iugum ferre coegit Afros:
Ante triumphantis pavido Germania collo
Infelix isset quam prope serva rotas?
Quid fit? nemo armis potuit quem vincere, vicit
Cuncta domans atra mors truculenta manu.
Parvus est tumulus, capitque paruo
Sinu parvula parvuli Siberi
Abrahami ossula. praepotente surgent
At cum numinis excitat iussu
Olim corpora: reddet ille Christo
Occursura Deo reclusus, aevis,
Iam nec parvula, nec caduca, cunctis
In sacrae numerum aggreganda turbae.
Doctrinae, Aonidumque decus, tellure, petisti,
Indignus, celsi tecta Philippe poli:
Et verbo, quod lingua, animo, calamoque ferebas,
Laetaris vultu iam propiore, Patris:
Qua Deus, innumera circum se dante corona,
Maximus in sancta praesidet ipse schola.
Felix morte tua: nos infelice Melanchthon,
Ex quibus ereptus, conditione sumus:
Amplius audimus qui non sacra verba loquentem,
Unus dum iuvenes instruis, atque senes:
Ut fons, transit iter populi qui vertice montis
Decurrens, multis dividit unus aquas.
Te non Bretta modo Parnaside clarior Ascra,
Non qui Leucoreos dividit Albis agros:
Sed quicumque pius, qui doctus cumque parentem
Luget, et indignis fletibus ora rigat.
In postrema inter quos parte Siberus Adamus
Haec tibi pro dulci gratus amicitia.
Quem magis arguto raucus capit anser olore,
Gaudeat inflati versibus Antimachi.
Nobis Lotichii cordi limata Secundi,
Cultaque Germani carmina Callimachi.
Invida quantum aber at mors, accedentibus annis
Paucis, cum Clio talibus usa foret?
Lotichio non arte parem, ingenioque poetam
Theutonis ora tulit, Theutonis ora feret.
Exstincti maeret soceri dum fata Sabinus,
Parcarum fusis invidiamque facit:
Culpari Lachesis iura indignata sororum.
Credo, ait, Orpheas hic volet ire vias.
Et duro incisas adamante refringere leges,
Nec mora praecipiti turbine fila secat.
Ergo lugebas modo qui, lugeris et ipse,
A' tenebris vates obrute Cimmeriis.
Nec tibi Thespiades, nec equus tibi profuit ales,
Gloria Pierii culte Sabine chori.
Sparge rosis tumulum, flores superingere busto
Uranie, et querulis ora resolve modis.
Qui fuit ingenio, tua gloria, maximus, eheu
Stigelii lapis hic corpus inane tegit.
Non Venus aut vinum, non illita melle venena:
Solus in illius carmine Christus erat.
Hunc sunt mirati Rhenusque, Albisque, canenti
Cumque Istro rapidum Sala repressit iter:
Qui tumulum vatis praeter nunc lapsus amici,
Caeruleas liquidis fletibus auget aquas.
Scilicet una tulit, quod saecula nulla reponent,
O' Musis tristem, pestiferumque diem.
Paxmanum vitae raptum melioris in aevo
Henningum lugent tresque novemque deae:
Ad tumulumque viri plorant cultique bonique,
Quaeque gubernavit docta Lycaea scholae:
Hic ubi Lignicios Cassi de nomine dictus
Fecundis campos rivus inundat aquis.
Vive pius, Carus moriere hominique Deoque,
Famaque erit cineri non inimica tuo.
Oppressus fato vitae melioris in annis
Fusius Abramus hic violente iacet.
Ad cippum lugens astat Prudentia iuris,
Et secat indignas Calliopeia comas.
Arma silent inter, leges et carmina, leti:
Serius aut citius mors sua cuique venit.
Non doctus, doctis sed amicus Petzius urna
Nicoleos ista corpus inane iacet.
Qui gerit oeconomum dum lustri tempore, Grimae,
Quam fovet Augusti cura benigna, Scholae:
Longe Aganippaeas plus hospes iuvit, alumni
Quam multi, officii sedulitate sui.
Non ergo merito non lugent, marmora sacro
Inscribuntque viri carmine Moldiades.
Qui Musas quocumque modo coluere, colantur,
Et virtutis eos fama loquatur amans.
Fernandus frater moriens quae Carolus ipsi
Dat Nato regni sceptra tenenda suo,
Et tristi ad fratres consumptus tabe recedit
Austriacus quorum sanguine surgit honos.
Maxime, dii faciant, nomen virtute parentis,
Et proavi cumules Aemiliane tui:
Quo Felix sit te Germania Caesare, legum
Iuraque sub Christi maximus orbis eat.
Scio (tuis me territas quid anguibus,
Et dente Letum lurido)
Scio meus quod liberator aethere
Vivit: die novissimo
Telluris excitabit is me puluere:
Mea Deum datus cute
Orcum videbo, laetus isto lumine
Haerebo vultu Numinis,
Oculis meis, et non alius intuens
Nostrae salutis vindicem.
FINIS.
[Gap desc: Errata list]