Vota cano, patrumque preces, regumque piorum,
Hebraeis Latio carmine versa libris.
Summe parens, Verbumque patris, consorsque potestas,
Igneus amborum qui Vigor ore venis:
Huc ades, aspiraque mihi, Virtutis et aura
Caelestis parvae dirige vela ratis.
Te sine nil sancti mens inchoat: annue vatum
Conanti auxilio scripta per ire tuo.
Per te digna Deo coetus cecinere piorum,
Per te digna Deo carmine vota canam.
Hac cur materia non sit vis pectoris huius
Fertilis auctori quantulacumque suo?
Quam Deus ipse probas, hominum discriminat una
Quae coetus, sanctos et super astra levat:
Quam metuunt furiae, fugiunt mala quaeque, tenebris
Et caecis furuum mors adoperta caput.
Excute sollicito vitiosas pectore curas:
Sacra piae pacem Carmina mentis amant.
Tuque Henetae Princeps laus et nova gloria gentis,
Balthica quo maius non habet ora decus,
Excipe Iohannes vultus Alberte sereni,
Et mea pacato lumine scripta lege.
Verba recognosces, caeli quibus arce refracta,
Numina traxerunt in sua iura pii.
Vi Deus immensa pollet: tamen arma bonorum
Invictas nescit sustinuisse preces.
Invenies et, iam mundo, Satanaque furente,
Hic similes precibus vota precesque tuis.
Quae sit enim pietas, pectus metuensque parentis,
Qui mare, qui terras, qui regit astra tibi:
Testis Hyperboreo bellax quae proxima caelo
Virtutis novit Theutonis ora tuae.
Nunc sane Ditis miscet non paucus Alastor
Cuncta (scelus) nostro fanda nefanda solo:
Te regit aeterni patris sapientia Christus,
Et flatus agitat numine corda sui.
Hinc studium sacris animum emendare libellis,
Teque probare fide, quae placet una, Deo.
Hinc tibi, sincera de relligione doceri.
Ut populus possit, mens animusque, tuus.
Hinc precibusque piis cordi votisque vacare
Mandatis moto, pollicitisque Dei.
Non tu, seu Deus es hoc caelum magne precaris,
Seu mens, caeli orbes quam per inane vehunt:
Non aras ponis delubraque lumine cassis,
Aut conficta deos numina poscis opem.
Sollicita tibi voce Deus pater ille vocatur,
Qui nobis sobolem dat, bona summa, suam:
Ille pater, qui cum nato, cum flamine sancto
Et fuit, est Deus et trinus, et unus erit.
Hunc colis, huic populum commendas rite, salute
Pro cuius curam nocte dieque geris.
Inspicis in regum nimirum exempla, ducumque,
Anthyrii quorum sanguine surgit honos:
Aemathiis olim secum qui rettulit oris
In patriam gryphes., Bucephalique caput.
Divinos, virtute patrum et pictatis amore,
Mens animi motus, quae generosa, capit.
Nec vero insigni non amplexaris amore
Doctrina cultos, cultior ipse, viros.
Scimus enim tersae quae sit facundia linguae,
Ausonio quoties te iuvat ore loqui:
Scimus et ad rectas tulerit qui te impetus artes,
Hinc res notitia non minor ulla tua est.
At quibus impensis Musis facis otia, largae
Quae morum dextrae praemia doctor habet?
Nam mentis Princeps qua vi clarissime praestas,
Ingenioque bonus, iudicioque bonus:
Pieridum nosti quod relligioque, fidesque
Arte vigente vigent, arte iacente iacent.
Ergo age sacra pius, doctus cape carmina, doctus.
Si minus, at magnae sedulitatis opus.
Post curasque graves, regnique negotia, non tam
Haec mea, sanctorum quam lege vota virum.
Tum vos o teneri pueri, castaeque puellae
Sumite virginea carmina nostra manu.
Non haec, non ideo canimus, quo tempora lauro
Uranie vincti nomen in astra ferat:
Haec canimus, primis opus ut discatis ab annis,
Quo constat nullum gratius esse Deo:
Et pro futilibus nugis, ac carmine turpi,
Versetis sanctas nocte dieque preces.
Iamque adeo felix quod sit, faustumque, Camenae
Hinc nostrae sacro pulvere sudet equus.
Risit et ergo Chamus vino somnoque iacentem?
Aspexit nudum patris et ergo femur?
Haud veritus Semen naso suspendere adunco.
Stringere perque meum, qui tenet astra, latus.
At Deus e vasto cuius sum numine ponto
Tempore servatus, quo mare cuncta forent:
Servorum Chanaan iubeas sit servus, et inter
Usque ferat fratres posteriora suos.
Gratia magna Semi sed sit Dominoque Deoque,
Iniecit patrio pallia qui femori.
Sit Chanaan servus, sibi iuraque regia danti
Cum tota fratri gente tributa ferat.
Iaphetum blanda compelles voce, receptus
At Semi, felix sit sine fine, domo.
Servus ei Chanaan vectigal pensitet, omni
Tempore sit fratris mancipiumque sui.
Terrarum caelique sator, sunt numine verbi
De nihilo cuius cuncta creata Pater:
Desere Thariadae Chaldaeas desere terras,
Dixti, idola deos vana relinque tuos:
Quaere domum, sedesque novas: Urisque profectus,
Pinguia, Iordanes quae rigat, arva pete.
Et felix, et eris bene me dicente beatus,
Accipies dextrae munera quanta meae?
Ducentur longa serie de stirpe profecti
Abrami soboles maxima turba patris.
Qui domui, rebusque tuis, laudique favebunt:
Illorum placido numine fautor ero.
At qui dira canent, indicam tristia, diras,
Omina: damna ferent, qui tibi damna dabunt.
In te felices, magnum qua continet aequor
Tellurem, populi totius orbis erunt.
Tu modo te posito mihi soli trade timore,
En dextra scutum vindice forte tibi:
En tibi sum merces pretium non vile laborum,
Mutabunt nostram tempora nulla fidem.
Sic mihi: nec tibi non volui parere Creator,
Iamque Palaestini me tenet ora soli.
An non promisso, ignoscas, sed ludis inani:
Nam quae polliciti pignora tanta tui?
Cum sterilis faciat consors generisque torique
Sarais haud ulla me mea prole patrem.
Elieserus habet qui se vocet ecce parentem,
At spes est sobolis prorsus adempta mihi.
Ergone succedet serui mihi natus, herique
In bona venturus parta labore sui est?
Non erit, affirmas, non haeres verna: sed ipsi,
Quae stirps nascetur, progeniesque, tibi.
Aspice per noctem tacito voluentia caelo,
Et numero quot sint sidera fulua refer.
Non potes? at series tamen est et plenior istis,
Et maior sobolis turba futura tuae.
Vince fides, non est Dominus qui fallere possit:
Iustitia est uni credere sola Deo.
Omnipotens ego rex, caeli terraeque creator,
A quo ceu largo, quae bona, fonte fluunt.
Thariade legum serva praescripta mearum,
Et mihi perpetuo foedere iunctus eris:
Ut tibi sim, sobolique tuae Deus omnibus aevis,
Qui vos, et facili vestra favore tegat:
Gratia conciliet tibi opes ut nostra, donumque
In summo aeternum ponat honore tuam.
Ipse vir es, testa pellem, qua parte, putato,
Et signum sancti foederis istud habe.
Hoc faciant natique tui, natique tuorum,
Haec nota perque manus tradita gentis eat.
Funditus ut pereant excist a stirpe suorum,
Qui non haec pacti corpore signa gerent.
Tu quoque, tempus ad hoc fueras qui dictus Abramus,
Nomen Abrahami multiparentis habe.
Sarais at fuerat quae, Sara vocetur, eique
Thariadae tandem semine partus eat.
A' vobis ortum ducent regesque ducesque,
Stirpis et est tellus ista futura tuae.
Haec Deus. At qua confiet ratione, quod inquis,
Ipse senex, coniunx et mea cum sit anus?
Scilicet effeto queis friget corpore sanguis,
Haec pariet mater, gignet et iste pater?
Omnia, nec dubito, quum possis, verba sequetur.
Si mens certa tibi, quin tua certa fides.
At mihi iam votis pridem maiora dedisti,
Ex quo me fecit tempore serva patrem.
Agarides superet meus o, sobolemque nepotum
Cernat: plus istis quid mea lingua roget?
Certus es o, cuius clementia iuncta perenni
Iustitiae nullum novit habere modum:
Certus es immundas Sodomas punire, Gomorrhae
Sulpuris et foedas igne cremare domos?
Nec, sine re quod non fors omnes mente superba
Esse Dei numen nomen inane putant,
Otia non omnes aut desidiosa sequuntur,
Aut genium sceleri dedita turba colunt:
Non dextras miseris claudunt: sed turpiter actis
Infensi, satagunt, qua licet, esse boni:
Nec bonitas ergo tua te, discrimine nullo
Saeviat in cunctos ne gravis ira, movet?
Non ego sum dignus, fateor, qui talibus ausim
Affari summum, puluis et umbra, Deum.
At si quina tamen sit denum turba bonorum,
Qui poenas factis non meruere suis,
Hos tua non reliquis propter clementia parcet,
Ne simul immeritos non sua culpa trahat?
Annuis o, parces: aequissimus arbiter orbis,
Non aequum quod sit, qui statuisse queas?
Perdere qui tandem, cum plurima turpiter ausis,
Est quorum pietas irreprehensa, queas?
Repperias quid si quinos sed forte novenos,
Moribus a quorum sit proculomne nefas:
An non illorum sine crimine vita peracta,
Excutiet dextrae fulmina sumpta tuae?
Hoc quoque das. quid si Genitor sed dena quaterna:
Quid si ter denos, bisue decem invenias?
Effugient poenas, viginti propter et, inquis.
Ignoscet toti gratia nostra loco.
At vero (sed ne clemens irascere, linguae
Improba sunt nimium forte petita meae)
Quid si bis quinos? facilem, veniaeque paratum
Te video, digni tot modo sint venia.
Sed venia dignos non esse tot, urbe repertos
Tanta, res quanto digna dolore Pater?
UT vultis, tandem sequor, et qua ducitis adsum:
Quis comitante Deo non loca tuta petat?
Heu quas nam poenas Sodome, mersusque profundo
Fulminibus, tractus qua patet iste, luet?
At quia respectare vetas, decedere missa
Hac properem mandas et regione mora:
Esse mali nobis cum des immunibus: adde
Munera muneribus parvula quaeso tuis.
Non ego, non sum firmus in hoc, ut sulfuris inter
Imbres, non frangat pectora maesta metus.
En Sigoris: Peream ne forsitan, ardua montis
Tangere solicito quam datur ante gradu:
Da facilis parvae succedere moenibus urbis,
Et vitae celeri consuluisse fuga.
Urbs est parva, mihi quia das et maxima vitam
Dona, neges tutum moenia parva locum?
INsontesne gravem perdes conversus in iram,
Qui noxa poenam non meruere, Deus?
Obsignata locos coniunx, famulaeque, vetante
Te, reddunt uteri pignora nulla sui.
Ipse miser iaceo morbo defessus, et horam
Nuntiat heu nigram nunc tua lingua mihi.
Confiteor, rapuit Saram mea dextra, sororum
Sed quam Thariades dixerat esse suam.
Ob procul a nobis, procul o furor iste fuisset,
Uxorem fassus si foret ille suam.
Dixit et ipsa suum fratrem, non Sara maritum:
Inscia quod fecit, num mea dextra luet?
Prosper ades, precibusque favens Deus optime nostris:
Sint mea, sint Domini fac rata vota mei.
Tandem iter emensi iussa consistimus ora,
Euphrates hinc quam, Tigris at inde rigat.
Hac ortus patria, Thara genitore creatus,
Terra peregrinum quem Chananaea tenet,
Quaerere me iubet a consanguinitate propinquis,
Et nato uxorem conciliare suo.
Ipse via fessus, umbramque et frigora capto,
Hic ubi muscosis fontibus unda fluit.
Iamque petiturae latices de more puellae,
In sua supposito vertice tecta ferent.
Ex illis igitur lympham quaecumque roganti
Porriget, et blando dixerit ore, Bibe:
Quin, adaquabo, gravis nec erit labor iste, camelos,
Turbida collectam pellet et unda sitim:
A' te, Saraidae, sit designata, iugali
Quae taeda, scandat nupta cubile, sui.
Sic discam, vere te res curare patroni,
Semper et optatis pondus inesse piis.
TAm ne redis voti compos cito, dante tuosque
Decidit in casses Esae praeda Deo?
Huc tamen accedas, quo tactu noscitet, an sis,
Dextera natorum grandior ille meus.
Lingua negat, manus at persuadet hispida patri:
Vox Iacobe tua est, Esae dextra tua est.
Esaus ergo meus tu fili? appone ferinam.
Ut faustis ego te prosequar ominibus.
Pocula nunc misce, nunc oscula porrige: nati
Qui tangit nares vestibus ortus odor?
Quo non fetus ager, non afflant mollia prata
Suavius, innumeris prata referta rosis.
Ergo, fluunt a quo ceu pleno commoda fonte,
Omnipotens hominum rexque paterque Deus,
Omnibus inque locis, inque omni tempore praesto
Ut tua sit faciat candida vita, precor.
Tempestate tibi donet nutrita secunda,
Ut reddat iusta semina terra fide.
Plurima pampineis oneretur vitibus ulmus.
Ut spument pleno dulcia musta lacu.
Plurima te metuat populorum turba, tuaque
A' terra, tellus cetera iura petat.
Te fratres, series et continuata nepotum,
Cum tota sacrum posteritate colant.
Invidus esse Deo gratum qui ringitur, optat
Sint capiti illius, quae mala cumque tibi.
At tibi gratatur quisquis, laudatque supremum,
Munere cuius habes munera tanta, patrem:
Is quoque sit felix, fortunatusque, sibique
Difficilem numquam sentiat esse Deum.
SIt felix faustumque precor, sub imagine somni
Hac iucunda tulit quod mihi nocte quies.
Hic mihi non dubia sun visus luce videre,
Scalarum eductos astra sub ipsa gradus:
Plaud entesque Deo laetis concentibus, illos
Ire per angelicos, atque redire choros.
Ipse parens rerum supremo vertice nixus,
Edere divino talia verba sono:
Rex ego, iura polo qui dans, terraeque, creavi
Complexu mundus quod tenet omne suo:
Ut Deus Abrami, Deus Isaci, avique patrisque
Sum, Deus Isaci de sic tibi semper ero:
Tu mihi cura, dabit mea dextra tibique tuisque
Iugera, quae fesio corpore culta premis.
Lucida nec claro tot in aethere sidera fulgent,
Exiguus non tot corpora puluis habet:
Quanta Iacobe tibi faciam sit turba nepotum,
Quae generis prodat semina clara tui:
Qua Zephyrus spirat, quaque Euri flabra feruntur,
Qua ruit et Boreas, qua flat et aura Noti.
Nascetur sancta promissus origine solus,
Quique humana geret munia, quique Dei.
Ille suo faustas praestabit numine gentes
Se fisas, liquidis quas obit aequor aquis.
Ille dabit dempto maneat quae fine salutem,
Praevius ad caeli templaque pandet iter.
Nunc ad cognatam, quo pergis, Harana profectus,
Tutus ab insidiis me duce carpe vias.
Non membris alimenta tuis, non deerit amictus:
Quae dabit haec cunctis dextra fruere bonis.
Nec dubita, rursus terra sistere paterna:
Certa Dei aero est semper in ore fides.
Dixit, et abscedens cum somno fugit imago:
O' utinam possim tanta videre bona.
Sed potero, semperque colam te magne Creator,
Hoc rediens pura relligione loco.
Nam quod nescieram, superum hic sedesque domusque,
Portaque terribili est relligione poli.
Quin addam decumam prompta quoque mente bonorum,
Munifica dederis quae mihicumque manu.
Interea Iapis hic, resoluto membra quiete
Quem super, aure mihi verba recepta Dei:
Perfusus pinguique oleo tituloque notatus,
Hic sacra testetur templa futura Deo.
Abrami Deus, et Deus Isaci, avique patrisque,
Numinis est cuius cultor hic, ille fuit:
O' Domine, ad patrii remeare Labane relicto
Qui me iussisti dulcia tecta laris:
Affore divina facilem bonitate, futuro,
Pollicitus, numquam non in amore tuo:
Non ego Tum tanti, vitae pater alme vacaret
A' cuius donis pars mihi nulla meae,
Ferret et auxilium toties, totiesque referret,
Quae tua mi numquam gratia pigra fuit.
Nil mihi, Iordanis cum trans ego flumen abirem:
Quam mea quem baculum dextra gerebat, erat.
At nunc consortesque tori, sobolisque reduco
Agmina, nec paucae me comitantur opes.
Quae tu, meque simul serva, nec forte furenti
Germano fiant praeda cruenta meo.
Ne matrum saevus tingat fera sanguine tela,
Ne patris ante oculos pignora cara necet.
Sit tibi cura mei, Genitor sententia vertat
Cur te, qui dixti talia verba mihi?
Crede, tuas augebit opes mea, dives egenti
Quae tibi multa dedit dextera, multa dabit:
In sanctamque meo concresces munere gentem,
Cui numero vasti cedat arena maris.
Qui fabricatus opus pulchri mirabile mundi,
Magne tuo servas numine cuncta Deus:
Auguste nostri veneratus avusque paterque
Constanti Dominum quem coluere fide:
Ter denis vitae lustris qui pene peractis,
Res inopes numquam passus es esse meas.
Tu quoque nostrarum custos fidissime rerum
Angele, praesidium confugiumque meum:
Tempore qui semper nos es tutatus ab illo,
Cursarem patrios cum tener ante pedes:
Hos placido pueros mitissime respice vultu,
Praesentique illis numine dexter ades.
Inque meum patrumque meorum nomen ituros,
Promissi seruet gratia larga tui:
Illorum ducant ortus, quot in aethere stellae,
Sanguine, qui rectum iustitiamque colant:
Extendantque sui generis monimenta, tuique
Nominis, immensi qua patet orbis iter.
Inter ut Isacidas celebri sermone feratur,
Verba suis quando dicere fausta volent:
Ephrami sortem tibi, fortunamque Manassi
Det facilis, qui dat commoda cuncta, Deus.
Care Deo, tu primus eris, tu gloria gentis:
Te fratrum Iuda contio laude feret.
Te cervicem hostis dextra victrice prementem
Isacida creti, cernua turba, colent.
Tu catulus, validi soboles generosa leonis,
In praedam quo te robore dextra feret?
Obvius haud quisquam tulerit se impune cubanti:
Hostica non metuit fervidus arma leo.
Non sceptrum a Iuda, non iura sacrata recedent:
Semper erit doctor, Rex tibi semper erit:
Culmine de caeli in terras dum venerit ipse,
Illaesa natus virginitate, Silo.
Illius gentes nomenque fidemque sequentur,
Perque frui iussis rexque, puerque volent.
Ille suum ad vitem pullumque asinamque ligabit,
Aeterna ut cupido gutture vina trahant.
Sobria dissoluet magno confecta dolore
Pectora divini flaminis ebrietas.
Tum maculas laesis de vestibus auferet, alba
Inque uvae tinget texta cruore stolae.
Lumina caelesti suffusa liquore rubebit,
Feruebit sacro linguam, animumque mero.
Dentis ebur vincet lactis candore nitorem,
Quo blando quales imprimet ore notas?
Haec rata sint, ut sunt, nec tu tibi numinis aura
Non Iuda aetherei dicta movente puta.
Sina sacro tangit qua nubes vertice, terras
Desuper aspectans quas Madianus arat:
Collucente mihi flamma crepitante, sed illum.
Nil laedente, Deus maxime vise, rubo:
Hoc erat, Aegypti regem quod adire iubebas,
Vexaret gravius quo ferus ille tuos?
Otia vos, inquit, corrumpunt otia: plebes
Festorum rogat hinc sacra, diesque sibi.
Quin vos, nec stipulae cuiquam paleaeque dabuntur.
Praescriptum laterum perficietis opus:
Sic erit. ipse tamen Deus haec audisque videsque,
Auxilium nobis nec tua dextra feret?
Insana populus iactat convicia lingua:
Se suasu ductos in loca vasta meo.
Nec sibi nec pecori tellus ubi feta ministret,
Arentem possint quo relevare sitim.
Ad septemgemini mansissent flumina Nili,
Qua re se tandem, qua caruisse suos?
Aut det aquas moses, hiberna grandine plura
Sentiat in caput aut saxa volare suum.
His ego quid faciam, Deus o? placare furenteis.
Si tu defueris, qua ratione queo?
Ob cuius toto sapientia praesidet orbi,
Laude parem immensae nec bonitatis habes:
Per quae gessisti terra Memphitide facta,
Quae fama implerunt Solis utranque domum;
Cum male servitio compressos vindice dextra
Eduxti ex mediis hostibus Isacidas:
Parce precor clemens, et saeva reconde furoris
In populum tibi quae fulmina sumpta tuum.
Ira quidem iusta est: simulacro nanque putare,
Te Deus o spreto, numen inesse, bovis,
Tam grave crimen habet, populi vel maxima poena
Ut par delicto non queat esse tui.
At ne cum fuscis Aegyptus dicat alumnis,
In fraudem impulsis imposuisse Deum:
Qui quos promissis non posset sistere terris,
Mactarit, saevis prodideritque feris:
Da veniam, pacti nobiscum foederis olim,
Nec patiare tui verba carere fide:
Thariadis, patri, nato, fortique nepoti
Numina iuratus cum tua magne Deus,
Nos fore pollicitus numero tot, in aethere lucent
Inter quot geminum sidera fulua polum.
Pollicitus campos et melle et lacte fluentes,
Aeternum dextrae praesidiumque tuae.
Heu facinus, facinus non excusabile, turba
Sustinuit populi perfidiosa tui.
Nam finxere sibi vituli simulacra, metallo
Et laudem aeterni contribuere Dei.
At tu quam punire, magis qui parcere, numquam
Non placidumque soles te meminisse patrem:
Da veniam fassis, iterum sub signa reversos
Auxilio errones atque tuere tuo.
Aut si no facis hoc, nec habent tua verba regressum:
Ex libro Mosis nomina tolle tuo.
Duc, ais, Isacidas, Genitor, promissaque regna
Arva Palaestini culta capesse soli:
Nec dicis, mecum quem sis missurus, inire
Possimus tutas quo comitante vias.
Affirmas notum tibi me, gratumque placere:
Si placeo, si quid gratia nostra valet,
Ergo mihi veri monstra qua semita, rectas
Tramite da sancto carpere posse vias.
Ad me propitio bonus aspice lumine, gentem
Thariadasque memor sis Deus esse tuam.
Hinc sed ne vero nos usquam abduxeris, ipse
Si populo praesens huic comes ire negas.
Nam qua noscetur tandem ratione, Creator.
Esse tibi gratos, me, populumque tuum?
Aut terris alio quo nati Israele cunctis,
Quo tua laus fiet munere clara tuo?
DA mihi te clara cernendum luce Creator,
Quantus et es, qualem caelicolaeque, vident.
Abnuis hoc, et ais, ferri genus omne bonorum,
Conspectumque tuum praeter, et ora, sinam.
Sacra Dei pandens edam tibi nomina, miti
Numine qui faveo cui mihi cumque libet:
Cuius inexhausto ceu manat gratia fonte
Ad cunctos, animo qui placuere meo.
At faciem non fas nostram tibi cernere, vultum
Non possunt Mosis lumina ferre meum.
Ora Dei quis enim mortali comminus ore
Viderit, et subita non cadat ille nece?
Ut tamen ex aliqua me spectes parte, latebras
Has, petrae exesae tectaque curua subi.
Hic mea dextra teget te, cum transibo, videbis
Amota rursus tergaque nostra manu.
Nunc adsum, tabulaeque fero de marmore, legis
Denuo queis scribas verba sacrata tuae.
Expectoque tui promissi munera: cinctus
Sed num nam densis nubibus ecce venis?
Ecce venis, servumque tuum me propter et astas.
Et transis, Demini nomina magna vocans.
Omnipotens Deus, ille Deus sine fine, sine ortu,
Est, fuit, et numquam desinet esse, bonus.
Irasci tardus, peccata remittere promptus,
Clementem miseris seque probare patrem.
Qui verbi servans, promissa fideliter implet:
Ver acis non est fallere velle Dei.
Mille bonis auget qui milia multa profectos
Stirpe una, grati quod placuere sibi.
Iratus vero nimium, nimiumque severus
Vindicat in natis facta scelesta patrum.
Te veneror, numenque tuum prostratus adoro,
Teque, valet si quid gratia nostra, rogo:
Ut medios inter veniens gradiare, comesque
Hinc monstres nobis, quae sit eunda, viam.
Da veniam populo durae ceruicis, amica
Et bonitate pater crimina nostra tege.
Tu Deus ut nobis, simus nos turba Creator
Perpetuum casto dedita corde tibi.
Qui creat et servat, rerumque hominumque repertor,
Immenso mundus quae tenet orbe, Deus:
Det sub vota cadant tua, quae corpusque animumque
Commoda perpetua prosperitate beant.
Excubet ipse suis vigil et te contegat alis:
Vita tibi tristi candida nube vacet.
Lumine collustret placido, vultuque benigno:
Clementi patrius stillet ab ore favor.
Det tibi tranquillae pacem, det gaudia mentis,
Sanctaque nullius conscia corda mali.
Armipotens, qui cuncta creas, qui cuncta gubernas,
Quem mare quem tellus, quem tremit aethra, Deus:
Surge, tuam comitans nos hinc proficiscere gentem,
Tu pater, et pacti conscia cista sacri.
Diffugiant hostes, versis dent terga maniplis,
Oderunt qui te, qui tua castra, Deus.
ET finita via est, et opus requescit eundi:
Consistunt iusso signa, ducesque loco,
Tu quoque bellorum princeps, cui militat aether,
Quem Dominum pelagus, sidera, terra pavent:
Ad tua castra redi clemens, legionibus istis
Aeternumque tuo numine prosper ades.
IRgo tibi superest Mosis non ulla Creator
Cura, sinas in quem tanta coire mala?
Isacidas ne tulique utero peperique, ferenda
Ut soli gremio turba sit ista mihi?
Donec eos portem, veluti nutritor alumnum,
Promissam ad terram iuste Abrahame tibi?
En etiam carnes poscor: tot pinguia tauros
Corpora quis nobis hic dabit, unde dabit?
Ad loca num venient haec, ceu sua littora, pisces,
Queis maris immensae stagna natantur aquae?
Pascere sex peditum quo centum milia possim,
Et structos multa ponere carne toros.
Non ego par tanti populi rexisse cateruam,
Non tantae molis pondera ferre queo.
At tibi si certum est, non haec mala nostra levare,
Me Deus o iugula: mors mihi munus erit.
Me soror et frater petulanti laedere lingua,
Uxorem propter sustinuere meam:
Non minus ac Mosi, sibi fas divina loquentis
Accipere, et populo reddere verba Dei.
Hoc simul audisti, graviter commotus es, ambos
Et tua corripuit maxime lingua Deus.
Quin germana lue squamosi corporis artus
Instar montanae candicat ecce nivis.
At bonus et facilis peccasse ignosce fatenti,
Una quod in verbo est et medicina tuo:
Ne sit abortivo similis, qui corpus, ab alvo,
Dimidium absumptus labitur ante diem:
Mandato, totos quae nunc depascitur artus,
O fugiat membris lepra repulsa, tuo.
Eheu peccavit, nam qui manifesta negarim?
Peccavit populi stulta caterva, Deus:
Quae proavis olim promissa capessere regna,
Pectora femineo fracta timore negat.
At sceleri concede precor mitissime, culpis
Et tua sit nostris lenior ira pater.
Vindictae frenos te propter supprime: famae,
Si non vis nobis parcere, parce tuae.
De virtute Dei nam quae iam nescia tellus,
Non loquitur laudes, talia verba, tuas?
Non est Isacidis, pontus qua continet orbem,
Gens alia aeterno carior ulla Deo.
Excussere iugum saevi mandante tyranni
Illo, qui Nili dives habebat opes.
Fugerunt illo medias ducente per undas,
Mersus Erythraeas at bibit hostis aquas.
E' saxis latices sitientibus elicit, escas
Depluit aethereis dulcia manna plagis.
Pernoctem flamma, per lucem nube refulget,
Et signat qua sit, praevius ipse, viam.
Servat, alit, ducit, regit et tutatur, et auget,
Neu noceant illis ulla pericla cavet.
At nunc si veniae nullus locus, et tua poenas
Heu iustas poenas exiget ira, Deus:
Quid Pharii tandem populi, quid et impia dicent
Regna, Palaestini qua patet ora soli?
Ah ne me ullius petulantia laedat ad aures,
In nomen soluens talibus ora tuum.
En promissa fides, en qui non fallere posse
Fertur, et invictum numen habere, Deus:
Sic Chananaea suo populo sic subicit arva.
Ut iaceant rabidis praeda cibusque feris?
Tu mihi, tu certe divina voce locutus,
De te fecisti talia verba, Deus:
Immensum, omnipotens, non enarrabile numen,
Ut fuit, ut nunc est, sic mihi semper erit:
Cuncta creo, foveoque, regoque, omnisque bonorum
A' me ceu largo copia fonte fluit.
Aspicio miti vultu, quicumque verentur,
Pectore me Dominum nec dubitante colunt.
Aspicio, cunctos illorum stirpe profectos
Perpetuo curans augeo mille bonis.
Et quoniam nemo me coram criminis expers,
Ad vitiumque homines pectora prona gerunt:
Ignosco culpis, ponoque fideliter iras,
Non capit humana gaudia morte Deus.
At quos posthabito pietatis amore, fideque
Ceu furiis actos in scelus ire iuvat:
Illorum in natos, et qui nascuntur ab illis,
Nostra referre nequit, cum ruit ira, pedem.
Haec mihi dixisti: quae ne sint irrita, propter
Te posco famam quam pietatis habes.
Huc et digressis Aegypti finibus usque,
Semper ut es solitus mitis adesse parens:
Nunc quoque da veniam delicta fatentibus, ante
Quaeque fuit populi, sit tibi cura tui.
Non mea dextra pecus rapuit, non causa dolendi
E' populo cuiquam vi petulante fui.
Quos gero captavi non ambitiosus honores,
Non volui plus quam concio posse Dei.
Quod meus exta tibi, pecudum quod viscera frater,
Et libat calidis thurea grana focis:
Te mandante facit: tua quem delubra tueri,
Esse sacrum mandas pontificemque tibi.
Nec tamen Isarides fastus mihi fingere cessat
Crimen, habet sceleris quos sociosque sui.
Et nos sacra sumus Domino quoque turba: quid ultra,
Quid patimur populo non patienda Dei?
Scilicet hoc voluit, Moses cum fratre, tyranni
Ut nos opprimerent, nostraque cuncta, Deus.
Duxere e terra nos in loca sola necandos,
Mellis ubi fontes, flumina lactis erant.
En vero campos, promissaque iugera, colles
Vitiferos, lati moenia pulchra soli.
Eruerint nobis tandem quoque luminis orbes:
Excute Mosaeum turba sacrata iugum.
Cras quoque tura tibi fumos facientia, templo
Et non iussa tuo munera quisque ferent.
Ne coniuratas ne vero respice acerras,
Sacrilega irata reice dona manu.
Neu pereant hominum more, illis terra dehiscat,
Sulpureasque adeant corpora viva domos.
At reliquis tamen o, quo qua petet ambitus orbis,
Cuncta creante vigent, cuncta favente valent,
Parce tamen reliquis, Genitor mitissime parce,
Cur nil commeritos poena aliena trahat?
O' cui testantur clarissima facta, Creator,
Quod nullus toto par sit in orbe Deus:
Hanc mihi da veniam, Libanum, felicis et orae
Ut videam terras quas Chananaeus habet.
Quid? non vis? Abari conscenso a vertice mandas,
Arvaque prospiciam non adeunda mihi?
Scilicet hanc meruit mentis trepidatio poenam,
Cum baculo cautes percutienda foret:
Cautes, quae gratas fudit sitientibus undas,
Qua vasta siccae sunt regione Cades.
Nec vero placido, terris et luce relicta,
Non animo, curis soluar ab ipse meis.
At tu qui vitas hominum, qui digeris actus.
E' cuius pendent omnia regna manu:
Praestantem virtute virum, iustumque bonumque
Praefice, qui populi dux queat esse tui.
Et sumpta et posita curam qui pace suorum
Solliciti semper more parentis agat:
Iustitiae custos, nec non pietatis amator,
Ense premat sontes, nil meritosque tegat.
Ausit inire viam primus, se primus in hostem
Inferat, et forti pectore bella gerat.
Denique non dubitet pro religione fideque.
Res ita si tulerit, pro patriaque mori.
Nam tua plebs cur sit, ceu quae pastore carentes
Incustoditae rure vagantur oves?
Pro peccatis populi. Deut. 9.
Ne vero, ne perde tuos placidissime, nostro
Iustaque sit vitio mollior ira, Pater,
Tu nos de tot legisti corpore mundi,
Quis tua iura dares, quis tua sacra dares.
Tu nos adsertos Nili victrice tepentis
Eduxti vindex e regione manu.
Thariades nostrae occurrat tibi gentis origo,
Thariadae natus, Thariadaeque nepos.
Tam populi duro nec collum durius aere,
Et pronos lapsus crimen ad omne vide:
Quamne laxaris iusto cum frena furori,
Inque reos rigida sumpseris arma manu:
Insultetque tibi Mareotica terra, Pharosque
Verbaque vaesana mente nefanda loquens:
Non potuisse suos in pactas ducere terras,
Aut odio dicat non voluisse Deum:
Saltibus in vastis, interque horrentia lustra
Mactandos ideo destituisse feris.
Est mala confiteor: sed non est gloria certe,
Gens haec digna licet, digna perire tua.
O' ergo quorum durissima vincla levasti,
Crimina nunc etiam foeda remitte, Deus.
Tu quis es, adversus qui stas mihi? noster au hostis?
O' quid ais, populi dux Deus ille tui?
Ipse Palaestinos qui pugnaturus in hostes,
Subsidio nobis auxilioque venis?
Submissus terramque peto, te maxime princeps
Prostratus, numen devenerorque tuum.
Quid servo Dominus, quid tandem praecipis? ecce
Me promptum tibi qui pareat, ecce Deus.
Ah Deus, ergo iter est sese revocantis ad ortus,
Iordanis nobis per vada sicca datum:
Sanguis Amorrhaeos quo noster tingeret enses,
Et caderet populus caesus ab hoste tuus?
O' utinam, miseros haec si fortuna manebat,
Fluminis ad fontem non rediisset aqua.
Quae sors prima fuit: sed nos Basanidos, unde
Venimus huc, terrae detinuisset humus.
Heu pudor, heu pressos pavida formidine mentes,
Turpia probrosae terga dedisse fugae.
Iam iam nulla mora est, populi quae maxima turba,
Huius in Isacidas quin regionis eat:
Ut nostra illorum tepefiant tela cruore,
Et pereant gentis nomina clara tuae.
Quod simul eveniet, famae quid fiet, et illi
Quae tua magne Deus gloria fine caret?
Qui pro Thariadis pugnas, victoria cuius
Munere nostra petit maxime signa Deus.
Diffugiunt hostes, aversi inhonesta feruntque
Vulnera, Amorrhaeo sanguine terra madet.
Ipse pluens lapides, loca tuta petentibus instas,
Grandine disiectos, fulminibusque premis.
Quid superest, belli quam causa caputque tyranni
Ut capti poenas quas meruere luant?
Persequar elapsos, oppugnem milite forti,
Et capiam ducibus moenia nuda suis?
Fiat ut hoc ho die, verba ista valere Creator,
Optatisque iube pondus inesse meis.
Ne decus astrorum Sola Gabaone movetor,
Aiali lunae valle resistite equi.
Vota fides sequitur: quid? quid cessamus in hostes
Vadere, quo caelum, quo vocat ipse Deus?
Admisere nefas, letata coniuge stupris
Levigenae, turpem qui Gabaona tenent:
Quale nec auditum, nec ab illo tempore visum,
Quo Pharaonae fugimus arva plagae.
Ad poenas placitum est ideoque reposcere sontes,
Hae submoturis, quae sacra terra, scelus.
At non Beniamidae modo tradere nolle nocentes,
Sed quoque cognatis bella parare suis.
Ergo Thariadae iusta surreximus ira,
Sumpsimus et te non arma vetante Deus.
Arma, foret melius quae non cepisse, pudori
Si mala tot populo iuncta ferenda tuo.
Ingenti pugna bis victi (crimina vitae
Turpiter hoc actae commeruere) sumus.
Ossibus arva, quater denis de milibus albent
Corporibus, misero terra cruore madet.
Nunc tamen o quid'nam facimus, qui ferrea forti
Armorum princeps sub pede bella premis:
Collatis rursus tentamus proelia signis,
An potius iussu condimus arma tuo?
Bella geri placet, inquistio victoria parta est,
Pro populi signis stat Deus ipse sui.
QUi trahimus veteris genus alto a sanguine Tharae,
Isaciae gentis rexque paterque Deus:
Accidit o quonam tandem, quo crimine nostro,
Excisa ut populi sit tribus una tui?
Fecimus ultores sceleris scelus: occidit heu heu,
Occidit Isacidum funditus una domus.
Qua damnum generis nostri reparabitur? heu heu,
Occidit Isacidum funditus una domus.
AD quercum exiguas Ephratida sole calente
Area triticeas parva terebat opes:
Cum, tibi sit praesto Deus, o fortissime, clara
Luce mihi genius conspiciendus ait:
Urbibus an vestris ortos Madiane potitos,
Hebraeo male fers et dare iura solo?
Vota facisque, Deus sit ut ultor, vindice quondam
Quo vestri Aegyptum deseruere patres?
Ne dubita, ultor erit: genii te voce suorum
Nunc adeo Gedeon constituitque ducem,
Nec te, crede, quod es minimus de gente Manassi,
Non aptum Domini qui sacra bella geras.
Vade modo, valido firmatus robore mentem:
Te praesente Dei dextra iuvabit ope.
Non aliter victor telis hostilia fundes
Agmina, quam ferro sternitur unus homo.
Ante tamen foedi lucum succide Baalis,
Quam vellas forti bellica signa manu.
Verte sacris aram quae stat devota nefandis,
Et spolia oppressis hostibus ampla feres.
Quod iussit, feci: tibi Rex tibi maxime mundi
Caesaque iam planxit victima taurus humum.
Buccina iam belli signum dedit, undique castra,
Turbaque convenit nostra parata sequi.
Exprimo lanigero vitreum de tergore rorem,
Arida cum nullo terra liquore fluat.
Scilicet hoc signo, ut vellus, non arva maderent,
Auxilii petii certior esse tui.
Ut tamen aucta meae crescat fiducia mentis,
O' bonus ignoscas nostra petita Deus:
Hac rursus campo ponemus vellera nocte,
Si iussu felix mittor in arma tuo:
Non spolium pecudis caelesti rore, sed ipsa
Nocturnis tantum terra madescat aquis.
Non o summe Deus, non nos peccasse negam,
Omne nefas ausi turpiter, omne scelus.
Mentiti foedas laudes celebrare Baalis,
Sacrilegis ausi tura adolere focis.
At miseris quod non opponis numina votis,
Non humiles surda negligis aure preces:
Chare pater placido, pater optatissime, vultu,
Turpia deiectis ora vide lacrimis.
Non mulctae ne quid subeant, scelerata nocentum
Crimina nec poenam quam meruere luant:
Sed ne proicias saevi discrimine belli,
Praesidio miseros destituasque tuo.
IRruit in fines sata gens Ammone tuorum,
Magne Deus, miseros et populatur agros:
Quae nun quam tenuit, sibi poscens oppida reddi,
Caeruleis praeceps quae lavit Arnos aquis.
Hos ego nunc contra, populi mandante senatu,
Afflatu moveo bellica signa tuo.
At si nobiscum stabit victoria, gesta
Si figam templo re bene tela tuo:
Obvia quod tulerit vestigia cumque reverso,
Cum pede ovante domus tecta subibo meae:
Aut tibi devotum cunctis sacrabitur annis,
Aut cadet ante tuos victima caesa focos.
Mira mihi vero quae coniunx nuntiat, ipsi
Quod forma ignoti sit modo visa viri:
Divino similis genio, cum voce colorem,
Qui dederit sacro talia verba sono:
O' uteri sterilis quae pignora nulla marito
Reddis, crede, brevi tempore mater eris.
Interea gustes ne dulcia vina caveto,
Neu tua non mundus polluat ora cibus.
Cornua nam decimo cum motu luna resumet,
Qui tibi divino munere natus erit,
Intonsus crines, nitenti matris ab alvo
Devotus vivet, qui regit astra, Deo.
Primus et Hebraeis avertet finibus hostes,
Inque Palaestinas inferet arma plagas
Illa refert: Quae si sunt maxime vera Creator,
Nec falla uxorem ludit imago meam:
Da precor ut redeat divinus, et omnia nobis
Exponat iussu planius ille tuo:
Ut docti coram praesentis voce sciamus,
De puero nobis quae facienda, Deus.
Hoc voluere: iacent lente gradientis aselli
Maxilla, campis corpora mille virum.
Mille tacent: asini putris maxilla peremit
Mille viros: asinus corpora mille necat.
Non virtutis opus, non est victoria nostrae,
Parta mihi per te gloria tanta Deust
Ignibus admotis mihi qui cinefacta dedisti
Fila velut, funes rumpere vincla duos.
Ut tamen et mancam monumenta perennia facti,
Samsonemque olim fama loquatur anus:
Proiectae locus hic maxillae nomen habeto,
Quo cecidit nostra tanta caterua manu.
At nunc cur fesso torret sitis arida guttur,
Et vitae properat tempora summa mihi?
Da precor (an'ne potes non omnia?) da precor unda:
Maxilla, erumpant saxa vel ista mihi:
Ut vires redeant potu in praecordia, nostra
Insultent hostes nec tibi morte Deus.
Hei mihi, quid feci? mala quae mens egit, ut orbis
Lucida dedecori qui regit astra forem?
Foeda Palaestinae gentis populusque patresque
Dagonis celebrant sacra diemque sui.
Dagoni laudes dicunt: te bina favente
Dagon, Manoades vincla trahit pedibus:
Damna tuo dederit populo non pauca, Deique
Ad templum tulerit tela recepta sui:
Quae iunctae caudis ardentia terga ferebant,
Vulpibus immissis perdiderit segetes:
Fregerit et Gazae convulsas cardine portas,
In summum montis pertuleritque iugum:
Nunc tamen insidiis captum muliebribus, ater
Privatum in tenebris lumine carcer habet.
Et tanto minus est illum tutatus, in ore
Qui solet Isacidis plurimus esse Deus:
Fortior es quantum Dagon tu magne, Deique
Isacidum maius numine numen habes.
Haec audire mihi quantus dolor? o miserum me,
O' infelicem terque quaterque senem.
Quin ne quid probri, ne qua petulantia desit,
Qua tua laedatur gloria magne Deus:
Dum multo ducunt convivia splendida luxu,
Atque hilari feruet mensa, merumque ioco:
Heu decus Isacidum quondam, murusque, coactus
Hic iacto turpes ad cava buxa manus.
Impendisse Deus foedatum et inutile corpus
Quid moror in laudem, gloria nostra, tuam?
Turpiter ut mea qui laceraris crimina propter,
Interitu rursus concelebrere meo.
Da bonus o ergo veniam, culpasque remittens,
Redde precor robur, quod fuit ante, mihi.
Utque meos oculos, laudisque ulciscar honorem,
Quam violant lingua vituperante, tuae:
Dulce mori fuerit: geminis convulsa columnis,
Me super atque hostes da domus ista ruat.
Quid tibi lingua queat mea respondere Creator,
Tam leviter de te quae fuit ausa loqui?
Os digito compesco, clapsaque verba reprendo:
Cur nam quae dixi, cur iterare velim?
Nunc didici tandem sit quanta potentia, quanta
Vis, quam nemo potest impediisse, Dei.
Omnia scis, et cuncta vides, audisque, notasque,
Arcanum nec te fallere mentis habet.
Heu miser, insana qui te non aequa tenere
Sceptra audet stultos edere voce sonos.
An si non video causam cur puniar ipse,
Iccircone Deus non mihi iustus erit?
Peccavi: humanum debet superantia captum
(Scire nefas) numquam lingua proterua loqui.
Nunc me nunc clemens audi, mihi vera roganti
De sancto facilis numine pande tuo.
Ante Deus verbo fueras mihi cognitus: ecce
Atiam praesentem lumina nostra vident.
Torqueor ipse meo facto: me paenitet, eheu
Et stratus toto corpore volvor humi.