IVste bonis animi praestantibus aucte, Siberus
Accipe quae mitto munera parua tibi.
Bis duo de sacris conversa Epinicia libris
Expressi Latiis, carmine facta, modis.
Amramides rubro memorat submersa profundo,
Isacidas contra quae tulit arma Pharo.
Fundit Iabini Lapidothis castra, triumphum
Munus et aeterni praedicat esse Dei.
Regius hanc sequitur vates, qui pace potitus,
Sacratae tractat psaltria fila lyrae.
Meraris extrema sese infert parte, tyranni
Ostentatque caput, laetaque verba canit.
Si tamen haec quaeras isto cur tempore scribam,
Est ratio facti Iuste probanda mei.
Nam Pharo nunc etiam ferro quod et igne minatur,
Thariadûmque cupit tingere caede manum:
Nunc quod Iabinus victos crudelius urget,
Impositis quorum colla premit pedibus:
Davidem Saulus, Daviden Absolo vexat
Impius, infamans seque domumque patris:
Bethuliam oppugnant Olophernes mille, potentis
Ignari dextram post caput esse Dei:
Quid mea, quid potius faciat? quia scribere saecra,
Atque in Iessaeum me iuvat ire nemus,
Musa tyrannorum referat quam carmine paenas,
Qui sunt bello ausi sollicitare Deum.
Solentur nostris ut se pia pectora scriptis,
Nunc male quos urgens cumque tyrannis habet:
Exspectentque manum Domini, qua vindice, tandem
Libera erit verbum turba professa Dei.
At Pharo mergetur tumidas furiosus in undas,
Ante oculos hominum turpis, et ante Dei.
Fusus Iabinus cernet sua signa fugari,
Femineo caesus Sissara Marte cadet.
Cissides ferro fodiet sua pectora, pendens
Absolo sed quercu turpe peribit onus.
Denique mactatus tenerae virtute Olophernes
Virginis, obscoeno sanguine sparget humum.
Quod quoniam ut fiat quam primum, supplice Christum
Cum multis aliis tu quoque voce rogas:
Ipse meas aliquid quod credis et esse Camenas,
Exiguo quamvis ingenioque faves:
Quo minus in Iusti liber appareret Ionae
Nomine, nil caussae quod prohiberet erat.
Nostra igitur laeta cape munera fronte: Siberum,
Quodque facis, memori pectore semper habe.
BElla Deumque cano, Pelusiacique tyranni
Agmina Erythraeis mersa scelesta vadis.
Thariadae, Iudae genus alto a sanguine, mecum
Dicite laeticiae carmina plena piae.
Sic fieri iubet ipse, neget quis carmina iussus
Qui regit et terras, et regit astra Deo?
Qui robur nostrum, qui gloria, vita, salusque,
Qua patres, eadem nos bonitate iuvat.
Est qui Marte potens, superari nescius armis,
Qui solus dextram, qua cadat hostis, habet.
Solus promisso nullum qui ludit inani,
Fert opportuno tempore solus opem.
Sanguine iam Pharii fontes, et stagna, lacusque,
Iuerat et flumen sanguine Nile tuum.
Cuncta tenent ranae, variaeque aimalia pestes,
Et terra natis corporibusque nocent.
Dira lues pccudes, homines sacer ignis adurit,
Et laedit teneram pustula multa cutem.
Iamque tremit tonitru caelum, ruit horrida grando,
Et cum sulminibus verberat imber agros.
Quid loquar excusso confisas crure locustas,
Quae quod adhuc superat germinis omne metunts
Tres sine sole dies ierant, venit angelus ultor
Cum tandem, faetus primigenosque necat.
Ergo Pharo damnis fractus iam sponte, negatum
Ante, dat e regnis finibus ire sui.
Deseritur Nilus, iuvat evasisse catastas,
Collaque iam vinclis libera ferre iuvat.
Ad rubro fuerat ventum loca proxima ponto,
Qua procul aequoreas Magdala spectat aquase
Mutatus mentem, furiisque agitatus et ira,
Ecce Pharo multo milite einctus adest.
Saeva vel ut rursus captos in vincla reducat,
Sanguine crudelis vel lavet arma pio:
Exoritur castris clamor, premit inde tyrannus,
Effugium miseris hinc negat undamaris.
At non destituit tua nos diserimine tanto,
Prompta Deus gentem dextra iuvare tuam.
Attulit optatam nobis tua dextra salutem,
Quae quaecumque facit, maxima facta facit.
Quae velut accensis ardent cum messibus arua,
Hostis opes irae perdidit igne tuae.
Nam simul ac Borea tumidum stringente profundum,
Disicis undisoni flumina rubra maris:
Murorum nobis instar firmata patescunt
Aequora, dant tutas et sine classe vias.
Ergo fugam capient, suriata voce tyrannus,
Scilicet et pontus pervius, inquit, erit?
Utque sit hoc, quis non siccum transire prosundum
Si poterunt illi, nos quoque posse putet?
An Deus Isacidûm maior, quam numen Anubis,
Numen et Isi tuum, numen Osyri tuum?
Aut magica toties impune illuserit arte
Amramides, dederit tantaque damna mihi?
Imo age rumpe moras, sugitivaque corpora servos
Invalidos, miles, Marte favente preme.
Protere, sterne, feri, iugula, victoria nostra est,
Quas ô quas poenas gens scelerata lues?
Sic ait, et madium (quid non furor audet?) in aequor
Caecus, acerba fremens, ipse cohorsque ruit.
Cum subito emissis confusa revoluitur Austris
Unda, redit cursus, qui fuit ante, mari.
Numina quid Phario regi sua, quid sua prosunt
Militis innumera castra referta manu?
Correptus toriti rapida vertigine fluctus,
Obruitur saevo terque quaterque mari.
Subsidunt et equi, currusque, et vulgus, et ipsi
Missa velut pelago plumbea massa duces.
Ut nemo cladi tantae superesset, abire
Qui posset patrio nuntia ferre solo.
Cedite falsorum iam cedite numina diuûm,
Quae stulta gentes credulitate colunt.
At tibi sit decus, imperiumque, et gloria soli,
O omni marior maxime laude Deus
Nemo tibi similis dextrae virtute potentis,
Immenso similis robore nemo tibi.
Tu pius et clemens, placida bonitate tueris,
Qui tua non ficto numina corde timent.
Te nihil est maius, nihil est te sanctius uno,
Omne venit nobis te tribuente bonum.
Nunc crgo, qui dum fremitu omnia complet inani,
Nesciit insanae mentis habere modum:
Nunc iacet ergo Pharo, rupto telluris hiatu,
Per pontum Stygias iussus adire domos.
Maxima qui solus facis, augustissime rerum,
Quae laus tota tua est, gloria tota tua.
At nos securos pelagique hostisque periclis
Immunesque iubes omnibus esse malis:
In melle ut ducas et lacte fluentia rura,
Culta Palaestino rura beata Syro.
Te iam nunc horrent trepidae formidine gentes,
Dura quibus pavidus concutit ossa metus.
Corda micant regum quis parent ditis Idumes
Sceptra, Moabitis territa corda micant.
Qua Cananaea patet tellus, animusque colonis,
Et fracti robur corporis omne labat.
Quos timor ô utinam, facias, non ante relinquat,
Promissum teneat quam tua turba solum.
Sed facies, omnes veluti de marmore signa,
Ad nomenque sines diriguisse tuum.
Hostibus invitis mansuras ponere [(printer); sic: poneres] sedes,
Caerula Iordanis qua fluit unda, dabis.
Ad templi duces delubra faventia votis,
Quae tibi legisti montis in arce tui.
In quibus aeterna celebreris laude, salute
Pro populi praesens invigilesque tui.
Salue opifex rerum, tellus cui seruit et aether,
Omnia qui dempto fine creata regis:
Et nos et mersum memorantia nostra Pharonem
Carmina, pacato numine dexter adt.
AEterno dignas mea carmina dicite laudes,
Omnia siderea qui regit arce Deo.
Dicite compedibus liventia crura gerentes,
Thariadûm populos vincula nulla pati.
Hostibus et prompta plebem virtute peremptis
Exornasse domum fixa per arma Dei.
Qui terras lata reges ditione tenetis,
Fertis honorata sceptra manuque duces.
Ore favete, Deus princeps mihi carminis, an'ne
Non iuvat aeterni discere facta Dei?
Facta quibus caelo Isacidûm se gloria tollit,
Tempore quam nullo fama tacebit anus.
Per monteis, silvas, et devia lustra ferarum,
Ante tuum populum cum graderere Deus:
Aethereo tangit qua vertice celsa Seirus
Sidera, Idumaeae terraque culta patet:
Ingenti tremuit tellus concussa fragore,
Subseditque tui pondere pressa Deus.
Creber et emicuit collisis nubibus ignis,
Decidit in latos largus et imber agros.
Exiliere suis montes de sedibus, instar
Delicuit fusus Sina Fluentis aquae.
Contudit Amramides Oggumque Seonaque, regna
In Cananaea armis et patefecit iter.
Peneades refluis Iordanes substitit undis,
Aestiva quamvis plenior iret aqua.
Quid loquar Hierichûs quod procubuere tubarum
Subruta murorum moenia firma sono?
Hostiles posses [(printer); sic: posces] turmas ut fundere, Phaebus
Sistitur imperio Iosua magne tuo.
Oppida vastantur, laqueis captiva tyranni
Et dare coguntur colla liganda duces.
Iamque Palaestinae, deletis hostibus, orae,
Omnia Thariadûm moenia iuris erant.
Florebant armis, florebant legibus, ullae
Gens erat Hebraeis nec pietate prior.
Enuidit natura malum proclivis ad omne,
Quae nostras sanctas non sinit esse vias.
Et iam complerat Moses sua fata, suprema
Et iam Nunidae venerat hora duci.
Ergo paulatim retro fortuna referri,
Prolabi, nobis quod fueratque, decus.
Anathidae donec sub tempora vidimus hostem
Inferre in nostras barbara signa domos.
Vidimus abductis patrios squalere colonis,
Quos bove captivo victor arabat agros.
Sissara nongentis falcatis curribus instans
Oppressae gentis diripiebat opes.
Iura dabat rudibus nemo, pro lege, tyranno
Quidquid Iabino complacuisset, erat.
Quam tua sed bonitas Deus omni tempore praesto est,
Pectore quos toto paenitet esse malos?
Aspicis ex alto flentes sublimis Olympo,
Et miseris prompto numine dexter ades.
Non er at Isacid is inter tot milia quisquam
Audax qui forti sumeret arma manu,
Pro patria intrepidus caput obiectare periclis,
Intrepidus chara pro patriaque mori.
Sola Dei verbo Lapido tbis freta putavi,
Aspera pro populo bella ferenda meo.
Ergo novos etiam tellus Hebraea triumphos,
Auspiciis vidit signaque capta meis.
Non ipsa ar mavi multos in proelia, vincit
Magna etiam pauco milite castra Deus.
Parua manus mecum, pars contemptissima vulgi,
Hostibus est caesis fortiter ulta suos.
Quos tamen e ducibus movit commune periclum,
Militiae partem iussit et esse piae:
Quam bene de patriae meruerunt lege, sacrisque,
Quae sibi confirmat sola placere Deus?
Scilicet ilorum seri meminisse nepotes,
Factaque non humili voce referre volent.
Teque adeo in primis, qui lauros hoste sugato
Victrices magna laude Barace geris:
Te, nomenque tuum referent ad Chisonis amnem,
Dicentes iussu bella peracta Dei,
Et quibus ornatis muli flectuntur habenis,
Ignaris legum qui dare iura solent:
Et quos subiectos regum mandata coercent,
Cogit non solitas et labor ire vias.
Non decus est sine me pa tum tibi, fortia testis
Qui vidit celso proelia monte Thabor.
Proelia iusticiae Domini monumenta, perennem
Roboris et famam vulgus inerme tui.
Auctor ego audendi; nec tu fortissime, dicta
Sprevisti nostro quae dabat ore Deus,
Dena fide armatus sed n hostem milia raptans,
Adversas forti milite frangis opes.
Fama igitur veluti longo dicctur in aevo,
Quae mea iuncta tuae, quae tua iuncta meae est:
Nunc quoque Abinoade pro parta grata salute
Victori mecum carmina funde Deo.
Praedones praedare tuos, dic arma Deborae,
Et tumidi currus succubuisse ducis.
Succubuere mihi currus atque arma, tyranni
Ad nostros cccidit gloria fracta pedes.
Ergo Amalechitas delerit Iosua, laudis
Nomen et Ephramidae tempus in omne ferant:
Beniamidae celebres tulerint ex hoste triumphos,
Et qui sunt forti Machire cumque sati:
Non minus haec claros victoria Zabulonis,
Semper inextincto tollet honore duces.
Non tua castra minus, tua signa Baracesequutos
Isachari proceres fama sub astra feret.
Inclita Naphthalidum minuetur gloria, retro
Conversis Phaebus quando recurret equis.
At quur suppetias nobis Rubene creati,
Quur nihil auxilii Basanis ora tulit?
Turpe sibi mecum proficisci ad bella putarunt,
Femina dux illis despicienda fui.
Tutius est visum caulas servare, locisque
Lanigeros solitis pascere posse greges:
Quam strepitum belli, sonitusque audire tubarum,
Fortiaque armata spargere tela manu.
Mercibus et lucris Dano gens orta vacabant,
Portubus Aseridae, littoribusque suis.
Non bene compositis optantes structa tigillis,
Ignavi paruas, tecta habitare, casas:
Quam libertatem patriae auxiliaribus armis
Adserere, et legum restituisse decus.
Et cur non belli indoctos armaret in hostem,
Qui vitae curam non habuere suae?
Ausus et ex nobis, faceret, sperare tyrannus
Ut spolia ipse suo tincta cruore daret?
Hic ubi Thanaei prope flumina curua Megidi,
Agmina Iabini tota perempta iacent.
Sissara te contra caelumque et sidera caeli,
Pro populo pugnam sustinuere Dei.
Corripuit galeas Chison, et tela virorum,
Vortice voluisti scuta Cadume tuo.
Benique quadrupedum protrita cadavera cursu,
Calcarunt nostri saguinolenta pedes?
Meroma infelix, Cananaeis ausa favere
Hostibus, et populum deseruisse Dei.
Quid'nam, quid de te qui nos tegit angelus inquit,
Illius iratus quid canit ore Deus?
O'gravior a brevi surgant tibi perfida bella,
In quibus exemplo destituare tuo.
Non miseros fletus, gemitus non audiat ullus,
Sed maneas hosti diripienda tuo.
Angelus haec. at nunc tua praestantissima matrum
Heberi, quo digno carmine facta canam?
Fugerat e pugna, fugientem suscipis ipsa
Comiter, hospitio Sissara iunctus erat.
Poscenti laticcs, nivei das pocula lactis,
Compositi somno membraque veste tegis.
Iamque quis audacis non fortia facta puellae
Miretur, iusto facta probante Deo?
Ergo tenes clavum laeva, dextraque reducta
Tempora crudeli figis in ipsa viro.
Ille cadit, iactans corpus tellure cruenta,
Occupat aeternus lumina laesa sopor.
Ille cadit, cunctae pariterque iraeque minaeque,
Et tantae nomen femina laudis habes.
At dum diversa procul haec regione geruntur,
Quae reducem natum finxerat ante sibi.
Spemque metumque inter dubia, beu cur tardior inquit
Mater, devicto filius hoste redit?
Pilane non referent, nec equos currusque reducent?
Me miseram, si quid tristius ille tulit.
Me miseram, ingeminat. nurus at, corrumpis ocellos
Quid lacrumis, inquit? si valet ipse, venit.
Sed valet, et iamiam curru sublimis in aureo,
Aut acri rediet conspiciendus equo.
Munera militiae, ducibus sua signa secutis,
An non distribuat corpora capta, suis?
An non distribuat preciosaque stragula, vestes
Murice quae tinctae Sidonioque rubent?
Et sibi praecipue [(printer); sic: praecipuae] forma praestante puellas,
Sudorique legat praemia digna suo?
Talibus illa quidem. Sed spes decepit inanis,
Feminea caesus nam iacet ille manu.
Munera nec nati cineri dabit ultima mater,
Nec charo lacrumas uxor amata viro.
Ille iacet, quoque ille modo, cadat impius omnis,
Numina sunt odio cui tua magne Deus.
At quicumque timent, qui te vener antur, amantque,
Pro pietate illis da bona cuncta tua.
Ut veluti nitidum Phoebus cum sustulit orbem,
Dispellit radiis nubila densa sus:
Agmina disiciant te sic inimica favente,
Devictos hostes sub pedibusque premant.
ARma, manusque meae, mea magna potentia, virtus,
Praesidiumque meum, confugiumque Deus,
Arx, murus, clypeus, victoria, palma, triumphus,
Pax, decus, imperum, gloria, vita, salus.
Ut te chare parens imis resoluta medullis,
Vis ardet vero mentis amore meae.
In laudesque tuas abit et praeconia pectus,
Ac vena ingenii quantulacumque mei.
Tu genus, Uranie, caelo quae ducis ab ipso,
Uranie verum psallere docta Deum:
Huc ades, et memora repetens ab origine, vitae
Ut vacet a meritis pars mihi nulla Dei.
Hostiles solita praesens bonitate tuetur,
Dum caput insidias inter et arma meum.
Exiliique fugas inter, populique furores,
Mortis et inferni terrificosque metus,
Promissisque suis motus, puraque profectis
Quae mea non patitur vota perire fide.
Non unquam bonus et verax, sibirebus in arctis
Pectora fisa potest deseruisse, Deus.
An quae per cunctas res sunt notissima terras,
Hoc quondam ad Nilum non satis acta probant?
Quando Paraetonia ferus impietate negabat
Egressum Isacidis e regione Pharo?
Quassata ingenti tremefacta est murmure tellus,
Ardua quaeque suis sunt iuga mota locis.
Turbine fumabat piceo, rutilaque favilla,
Irati veniens spiritus ore Dei.
Non alter calidis quam qui fornacibus ignis
Aestuat, et rapidus proxima quaeque vorat.
Nec mora, depresso descendit ab aethere, secum
Fusaque sub pedibus nubila densa trahit,
Pennigerisque celer quibus insidet ipse ministris,
Atque volans alis Auster et Eure tuis.
Undique cingebat spissa caligine tectum,
Qui caecis aer nubibus ater erat.
Discutiunt tamen hunc ignes per inane micantes,
Atque dehiscentis fulgura crebra poli.
Grandine iamque hostes, iam fulmine percutit, irae
Et seruit mundi machina tota, Dei.
In luctus animum maestum dat tristis Osiris,
Occulis at fugiens territe Nile caput.
Praebet iter pontus, terras queis clauserat hostis,
Obruitur pelagi tota Canopus aquis.
Sic Deus Isacidas. at me nunc ordine pande
Iuverit, Uranie, quotque, quibusque modis.
Paruus eram, patrios pascens in montibus agnos,
Qua stat Ephrataeo Bethla vetusta solo.
Mittor in imperium magnum Samuele vocante,
Fortibus et ponor fratribus ante meis.
Cissides furit, ac saevas ardescit in iras,
Me contra iniustas propripiturque vias.
Nec mihi tot faciunt mitem placidumque pericla
Exhausta imperii pro ditione sui.
Ipse Gignataea non caesus mole Golias,
Filia non regis quae mihi iuncta toro.
Exul agor, patriae finesque domumque relinquo,
Cur mihi non vitae sit timuisse meae?
Quas non desertas explevi erroribus oras,
Heu nusquam tuto dum licet esse mihi?
Naiotha nunc, Noba nunc, nunc me videre Gethaei,
Maonii saltus, Engada, Adula, Siphis.
Usque adeo nulla mihi fas consistere terra,
Semper et in nobis est fuga caussa fugae,
O! quoties inter dubius vitamque necemque
Essem cum toto pectore nullus ego:
O! quoties dixi, Me me pater optime serva,
Si nosti factis crimen abesse meis.
Audiit, et servat. quid nunc tibi Saule furenti
In me profuerunt spicula missa manu?
Et vivo, et dominor. tu qui tibi sceptra perennis
Fingebas regni, sed renuente Deo:
Caesus ab ipse tua dextra cadis, omnia tecum
Vertis et imperium, remque, domumque tuam.
Saepe quidem potui, sed non ego laedere doctus
In dominum volui stringere tela meum.
An mihi per facinus, per caedem regna pararem
Insanus, caelo quae dabat ipse Deus?
Impietas Saulum regnis excussit: amica
At sceptro ornavit me tua dextra Deus.
Quod mea mens non est foedis obnoxia factis,
Sed legesque tuas, iustitiamque [(printer); sic: iucticiamque] colo.
Quod posita est a me nostrae custodia linguae,
Ne laedant numen verba proterua tuum.
Scilicet est qualis tibi quis, tu talis es illi,
Cum sancte es sanctus, cumque nocente nocens.
Dedita mens quorum tibi dum tua iussa facessunt,
Te pura fidei simplicitate colit:
His reddis clemens amplissima praemia, numquam
Est fraudi virtus, et pia vita bonis.
At nimium iratus punis, nimiumque severus,
Mente nihil quidquam quos pudet esse mala.
Qui tua vaesano contemnunt pectore iussa,
Inflati verbum despiciuntque tuum.
Hoc Saulo nocuit, multis quod et ante tyannis,
Ferre nequit fastus altaque verba Deus.
Ille probat, magnae qui non sunt laudis avari,
Concipiunt quorum pectora turpe nihil.
Et non cessabit tandem maledicere livor,
Quaeque mihi tribuit carpere dona Deus?
Cuius et e tenebris erepto et mille periclis,
Praetulit ad regnum dextra benigna faces?
Sed satis invidiae responsum est. attrabe lora
Uranie, et coeptam currere perge viam.
Occiderat Saulus, sed non sors occidit una,
Saevire in vitam sueta caputque meum.
Finitimi coeunt reges ad proelia, parte
Martiaque ex omni classica pulsa sonant.
Palmiferis et qua campis habitatur Idume,
Quaque Moabitae ditia rura tenent.
Hinc Amalechitae, gens hinc Ammone creati,
Inde Palaestini tristia bella parant.
Concitat Euphratis populos Adaserus,e t in me
Assyrii robur militis omne rapit.
Quid tamen hos inter motus, tutusque sacerque
Non'ne fui genitor numine magne tuo?
Aeratas dextra rupi victrice cateruas,
Per te murorum moenia transilii.
Nulla mihi se gens adversis obtulit armis,
Non dederit feruas quae mihi victa manus.
Parcite cui praesto est numen violare, suorum
De vita semper curam agit ipse Deus.
Et verbi, ut clypeo tectos, virtute tuetur,
Quo nihil ut verum, sic mage forte nihil.
Invictus Deus est et veracissimus, et non
Aeterni verbum sit quoque tale Dei?
Et tales faciat, quos illi fidere cumque,
Sincero affectu mentis et esse iuvat?
Non ego laudari dignus, mihi gloria summa est,
Non unquam genitor displicuisse tibi.
Tu nobis robur praestas, viresque secundas,
Successu careant ne mea bella bono,
Me pede veloces pernici vincere ceruos,
Hostis inaccessas et superare vias:
Me facis adversis fortem concurrere signis,
Martiaque invicta mittere tela manu.
Nostra triumphali devincis tempora lauro,
Victor ut insigni clarus honore ferar.
At tempus nati nunc impia bella referre,
Me patrem contra cum tulit arma suum.
Absolo turbator regni scelerate paterni,
Sic esse oblitum te potuisse Dei:
Impius ut bello, dominandi caecus amore,
Sanguinis auctorem persequerere tui?
Dignus ego plecti fateor, non dignus at ipse
Absolo tu poenae qui mihi caussa fores.
Sedibus ergo etiam, pulsum regnoque domqoe
Restituit patriis dextra benigna Dei.
Nec fuga tam turpis, reditus quam laetus, ab ipso
Exilio maior gloria facta mea est.
Absolo dat poenas. illius castra secutis
Impia naem caussa est, verba superba cadunt.
Et iam fortis abest longe illis gloria, longe
Qui fuerat ficto multus in ore Deus.
Quae pia lingua facit, Deus audit vota. scelestas
Aversa surdus negligit aure preces.
Ergo velut sicci dispellit corpora ventus
Pulueris, in nullis invenienda locis:
Utque lutum pedibus calcatur, ubi imbrifer atris
Nubibus assiduas fuderit arcus aquas:
Sic ego disieci, nati sic tota rebellis
Numine protrivi castra favente Dei.
Iamque adeo super unus erat, qui bella moveret
Bochrides, populi seditione potens.
Sed neque respondit coepto fortuna furori,
Dignaque periurum poena secuta virum est.
Cogitur obsessus, persuasis voce puellae
Dum dare militibus colla secanda suis.
Gratia magna Deus tibi, per quem tanta pericla,
Tot cavi factas insidiasque mihi.
Tot mactavi hostes, inimica tot agmina fudi,
Perfida qui tulerunt in caput arma meum.
Per quem nunc validis sedeo moderator habenis,
Et regum nostro sub pede colla premo.
Infestosque prius populos, genteisque guberno,
Qui legesque meas, et tua verba colunt.
Denique defensa haec est per quem grata senectus,
In laudesque tuas carmina facta canit.
Carmina perpetui meriti testantia famam,
Regis Iessaei quo genus omne beas.
HVc agite o matres, pueri, innuptaeque puellae:
Huc properate senes, huc properate viri.
Tympana rauca manu, crepitantiaque aera movete,
Et sonet e vestro plurimus ore Deus.
Ille deus mentem qui regibus eripit, ille
Qui turbat forti Martia castra manu.
Qui Domini nomen tenet immortale, salute
Pro populi vindex invigilatque sui.
Qui dirum avertens nostris ceruicibus hostem,
Conicit in turpem barbara signa fugam.
Cor pavet admonitu, gleido cum tristis ab Arcto
Mî facies belli sanguinolenta subit.
Miserat Assyrius totas in proelia gentes,
Iordani Euphrates vincla scelesta parans.
Iamque acies campos opplerant, flumina, valles:
Quocumque aspiceres, nil nisi miles erat.
Impie crudeli spirans immania monstra,
Pectore iactabas quas Olopherne minas?
Deiecturum arces, flammis urbesque daturm,
In quibus occiderent corpora capta virûm:
At cum matronis pueri longo ordine ducti,
Euinctas ferrent ad sua terga manus,
Sed Deus ipse suo crudelibus obstitit ausis,
Quo quaecumque facit numine magna facit.
Quodque magis mirum, te sternere cuncta parantem
Barbare, non stravit Martia dextra viri.
Femina te vicit, belli non utilis armis,
Sed niveae lanae, sed magis apta colo.
Abstulit ense caput tibi Iuditba Meraris, ante
Abstulerant oculos lumina nostra tutos.
Captivae te forma prius quam dextra peremit,
Forma fuit vitae nostra ruina tuae.
Et Tyrio vestes distinctae murice, quique
Tinctus Orunthaeo rore capillus olet.
Auratusque sinus, teneras gemmataque platas
Exornant nivei quae mihi vincla pedis.
Tempus erat quo sol cum iam caput occulit undis,
Emergut orbes sidera pulchra suos.
Instructis hostis dapibus sociosque ducesque
Accipit, apposito pervigilatque mero.
Huc, ait, huc etiam veniat captiva Bagoe,
Quanta mihi feret hac gaudia nocte Venus?
Iussa adsum, sed non lateri iungenda tyranni,
Mortem ipsi portans, Assyriisque fugam.
Iamque gravis multo somnum faciente Lyaeo,
Funereo sternit ebria membra toro.
Ergo in conclavi cum solo sola relicta,
Tanta uti quis non commoditate velit?
His affata Deuminunc ô mihi suffice vires,
Nunc pater invictum robur habere iube,
Si nomenque tuum, patriaeque ultura salutem,
Numinis huc veni freta favore tui:
Quamque loquor citius vagina libero ferrum,
Et ferio forti barbara membra manu.
Inde caput collo eripio, truncumque relinque
Et repeto victrix moenia Bethuliae.
Mane erat, in bellum tota descenditur urbe,
Et lituus pugnae signa cruenta dabat.
Mirantur Medi, Persae prodire cavernis
En aiunt mures sustinuere suis.
Tu tamen haud dubita domini turbare quitetem,
Et propere huc nobis siste Bagoe ducem.
Ut thalamum intravit, proh quantum femina nocte
Assyriis clamat hac dedit una mali?
Desecta ceruice ducum fortissimus eheu,
Heu iacet immunda sanguinolentus humo.
Ilicet attonitique indignantesque fuisse
Hoc ausam, turpi dant sua terga fugae.
Nulla mora est, animos secum numenque ferentes,
Irruit hinc populi tota caterua mei,
Et velut imbelles pueros agitantque ruuntque,
Et mactant hostes, et spolia amp8la ferunt.
Haec est, haec iusto victoria digna triumpho,
Cuius ad invictum laus referenda Deum.
Tu deus immensa polles virtute, tuoque
Machina nil mundi numine maius habet.
Omnia te metuunt, seruit tibi quidquid ubique est,
Atque oris non sunt irrita verba tui.
Frangis et attollis vires in milite, caussa
In turpi excutiat tela pudorque facis.
Ut durent animum, rigidumque adamanta tyranni
Et silicum venas pectore claussa gerant:
Inviti pallent tamen ad tua verba, minorque
Non est quo paudi saepe timore tremunt:
Quam rabies terrae caecis inclusa cavernis
Ventorum, montes quae violenta quatit.
Ferre tuam nec enim, quam quin ut cera liquescant
Nec rupes iram sustinuere, queunt.
Qua bonitate iuvas at qui tua iussa sequuntur,
Nec ficta Dominum te pietate colunt?
Non tibi inaurato sic scilicet hostia cornu,
Sacratisque placent exta cremata focis:
Ut purae candor mentis, probitasque fidesque,
Victima qua non est gratior ulla Deo.
At vos exemplo monitae resipiscite gentes,
Quae facitis populo bella scelesta Dei.
Ponite crudeles irasque, minasque tyranni,
Induit in nostrum queîs furor arma caput.
Turpiter intereunt, nec tantum fabula fiunt,
Quicumque oppugnant quos iuvat esse pios:
Aeternas sed et in poenas in nocte profunda
Conicit illorum noxia membra Deus.
Luctus ubi gemitusque sonant, tractaeque cathenae,
Tisiphonesque atra torta flagella manu.
Angue ubi perpetuo sontes laniantur: inultos
Usque adeo sanctos non snit esse Deus.
FINIS.