Poematum libri V.Machine-readable textSiber, AdamSiber, AdamXML version, markup prototype, December 1999Ruediger NiehlmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/siber2siberpoematum.htmls001.htmlsiberpoematum.xmlsiber2/jpghtmlBasel, [Oporinus, 1562].
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
September 2004Ruediger Niehlmarkup
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus.
ASAPHI PSALTAE, CONTRA Antiochum Epiphanem, de libro Psalmorum Davidis, Hymno LXXIX.
QUam tibi legisti populis Deus omnibus, orbemQua terrae liquidis circuit aequor aquis:Obruimur saeva miseri dum mole malorum,Heu quanta est gentis facta ruina tuae?Nam quite genitor nullo dignatur bonore,Sed sine re numen nomen inane putat,Barbarus, innumero vastavit milite nostramEt ferro et flammis depopulatus humum.Tecta, quibus precibus facili bonus annuis aure,Polluit impuris non temeranda sacris.In cineres vertit celsis cum moenibus urbes,Factus et est, murus qui fuit ante, solum.Nullum in caede nefas, dextra nec vulgus inermeMactare armata credidit esse scelus.Corpora quid referam nil iam debentia terris,Quod rostris avium dilacer anda dedit?Sanctorumque forent rabidarum praeda ferarum,Omnibus abiecit viscera sparsa locis?Hinc factum est, ut quo torqueres luminis orbes,Sanguine, ceu pluvia terra nataret aqua.Et foede sine funeribus, sine honore sepulchri,Nunc etiam campos ossa inhumata premant.Ista tulisse parum est, nostris vicinia totaEheu laetatur turba scelesta malis.Quos tibi dilectos animo indignante ferebat,Altius et reliquis exeruisse caput:Urgeri fatis postquam nunc cernit iniquis,Qualia crudeli gaudia mente capit?Vulnera quo risu, quibus ô sannisque retractatCruda, cicatrici nec sinit esse locum?Quae cum iuste Deus videas, irae' ne recondesPlacatus miseris fulmina saeva tuae?An vero a nobis prorsus tua cura recessit,Ultima erit tantis hora nec ulla malis?At certe lapsis alias succurrere rebus,At miseros omni parte iuvare soles,Et dare commissis veniam, poenasque levare,Nec frustra mitis nomen habere patris.Et tua nos contra tamen ut iam prodeat ultra,Quis restat quo se porrigat ira gradus?Ultima quaeque fumus passi, non ulla ruina,Plaga nova in nobis non habet ulla locum.Quare age summe parens fiant tua mitia, fractisEt rebus populi numina prona tui.Ut pereantque Deum qui non novere, furorisA 'nobis alio fulmina verte tui.Impia regna feri, pugnaces protere gentes,Materia est irae iustior illa tuae.Ne've impune ferus tot desolaverit hostisOmnibus ablatis maenia nostra bonis:Igne tot et ferro, laqueo iugularit et undis,Te Dominum casta qui coluere fide:Sustulcrit leges, calcaverit omnia iura,Cumque tuis ipsum iusque piumque sacris:Redde vices, damni cladesque ulciscere nostri,Saeviciae capiat praemia digna suae.Magna nimis petimus, factis nec debita nostris,Quae nobis irae caussa fuere tuae:At perte, famaeque tuas praeconia laudes,Per quod et aeterno tempore nomen habes:Victa vemollesc ant precibus tua numina nostris,Qui numero exigui turba relicta sumus.Defluat ex animo tibi fac quodcumque malorum,Vita nocens nimium nostra patrare tulit.Sit tua criminibus maior clementia, rebusEt bonus adflictis (nam potes) adfer opem.Heu cur obiciant hostes: Ubi nunc, ubi nunc est,In quo praesidii spem posuere, Deus?Egregium vero numen, quod tempore duroNon iuvat, et stulta credulitate movet.Hoc pater hoc averte scelus, linguasque proteruasSacrilegumque tuo perde furore genus.Ante oculos nostros fuso pro sanguine iustasVindice te, poenas quas meruere, ferant.Exemplo monitae metuant tua numina gentes,Atque aliquem discante esse putare Deum:Esse Deum, cui sint curae mortalia, numquamEt qui credentum mors sit inulta, sinit.Hoc abs te gemitus hostilia vincla ferentum,Hoc nondum populi turba perempta petit.Illa perempta quidem nondum: tamen omnibus horisExspectans strictas in sua fata manus.Non agnis ut sit iam tutior, hostia templisSacrifici dextra quae feriente cadunt.At quaecumque loqui turpi vicinia linguaBarbara, sacrilego dicta furore tulit,In damna insultat dum nostra superbior, ullamIsacidum curam nec putat esse tibi:Illorum cumulans regere in caput omnia versa,Foenore cum magno multiplicata, pater.Ore iaci discant ut non sine fraude scelesto,Dererum Domino verba proterua Deo.Sic tua plebs, ut oucs qui per tua prata vagamur,Qua sunt doctrinae pascua laeta tuae:A' te servati, nullo non tempore linguaDicemus grata, carmina grata tibi.
EINUSDEM, CONTRA EUNdem. Psal. LXXX.
QUirgis Isacidas, ut ovem qui pascis Ioseph,Accipe non dura quas damus aure preces.Surge, veni, fer opem, quo templo foederis arca estCondita, terga sedens qui Cherubina premis.Qui stas Rachelidas ante, auxiliare, tuaequeMaxima virtutis robora prome Deus.Consolare tui placido nos lumine vultus,Et fuerit miseris reddita certa salus.Irrita cur sacris quoties advoluimur aris,Cogimur a templo turba redire tuo?An nos reicies bonus ante, nec ulla favorisRebus erit populi mollior auratui?Tristia suppeditas panes alimenta dolorum:Et levat, ex oculis quae cadit unda, sitim.Immani fractos vicinia diripit ausu,Et gaudet quisquis tot mala ferre videt.Consolare tui placido nos lumine vultus,Certa aderit miseros si tueare salus.An non, translata est vitis tibi feritilis olimQuae Pelusiaca de regione, sumus?Hanc, pulsis has qui sedes tenuere colonis,Accepit gremto terra subacta suo.Et iam laetifica pubescens stirpe, replebat,Palmitibus colleis planciciesque suis.Aeriis Libani cedris procerior, umbraEt tumidos montes et iuga summa tegens.Multiplici errabat lapsu radicibus actis,Serpebat tenero palmite malleolis:Quaque Tyrum pontus, mediique, Semiramis, urbemDeducta Euphratis qua rigat unda, tuam.At nunc (ô miseram sortem) munimina vitisCur pateris rabidas diripuisse feras?Irruit et silvis qui plurimus exit, honoremIllius foede depopulatur aper.Irruit, et teneros incidit falce racemos,Ignibus et saevis hostica turba cremat.Consolare tui placido nos lumine vultus,Quaeque fuit, gentis sit tibi cura tuae.Quam tua consevit, curet quoque dextera vitem,Quo cumulent plenos pinguia musta lacus.Vastificus det aper poenas, det et impius hostis:Ut quae damna tuis intulit, ipse ferat.Ante tibi electos mundi primordia, feruaUt celebret nomen gens tua grata tuum.Ut quam vita diu nobis, tua dona, manebit:Te mens nostra colat, te veneretur, amet.Consolare tui placido nos lumine vultus,Et veniet nobis non dubitata salus.
IUDAE MACABAEI, CONGRESSURI cum Lysia, duce exercitus Antiochi Epiphanis. I. Macab. IIII.
QUi terras caelumque Deus sublime gubernans,Inclita perpetuae nomina laudis habes:Stravit ut immani Davides mole Golian,Ipse licet pugnae non satis aptus erat:Perculit ut tantum Ionathas adiutus ab unoArmigero, hostiles agmina tota manus:Sic quoque sic precor hanc nobis da sternere, telisIn nos quae infestis obvia turba ruit.Martia nil quidquam Lysian tormenta, nec enses,Copia non peditum, non equitumque iuvet.Incute torpentem pavidis, gelidumque timorem,Ante tubam ignavis turpiter arma cadant.At nobis, ô spes gentis fidissima nostrae,Da veniat victrix munere palma tuo.Qua patet orbis iter, quisquis tua nomina novit,Sic tua concelebret maxima facta Deus.
SACERDOTUM CONTRA NICAnorem, Demetriani exercitus ducem. I. Macab. VII.
TEmpla, Deus, nostri tibi quo mandante parentesIsta Sionaeo constituere iugo:In quibus et nomen celebretur, et inclita famaeQuae tua magnifica gloria laude viget:In quibus accipias nostros miserate labores,Sollicito maesti quas damus ore preces.Nos audi bonus, ac tumidum Nicanora, cunctasIllius et vires perde potente manu.Ut quia sac rilegae meditatus iurgia linguae,Dixit in aeternum verba scelesta Deum:Funditus innumero pariter cum milite caesus,Obscoenam foedo pectore plangat humum.
IUDAE MACABAEI, PRAELIO DImicaturi cum Nicanore. Eodem et libro et capite.
O! Qui cuncta regis, cui sunt Deus omnia curae,Praesidium gentis, confugiumque tuae:Nicanor stolidae iactans convicia linguae,In nomen dixit barbara verba tuum.Hoc impune ferat, veluti sua scripta tyrannusPostmodo qui nati caesus ab ense fuit,Bis centena, minus ter quinis, milia quandoNocte una angelica sunt iugulata manu.Ergo ades, et turmas nobis spectantibus istas,Immenso dextrae robore funde Deus.Impius ut tandem linguae, mentisque superbaeNicanor capiat praemia digna suae.Et quivis discat, numquam sine fraude prophanosDespicere aeterni numina magna Dei.
I. SIRACHI PRO DEFENSIONE populi contra tyrannos. Sirach. XXXVI.
NOn Libanus cedros, non Engada balsama flores,Aut tot in umbrosis vallibus Hinos habet:Quot mala perpessi fatis urgemur iniquis,Res postquam nostrae procubuere, Deus:Agmina quot iungunt in nos scelerata tyranni,Saevaque crudeli milite bella parant:Gentis ut Isacidum perdant et nomen, et ipsisCum sacris templi tecta colenda tui.At nobis, quamvis nulla pietate meremur:Sis bonus: et miseris, nam potes, affer opem.Non audita unquam, non visa prioribus annis,Ede tuae vindex robore facta manus.Colla feri regum, capita impia frange, superboQui dicunt, Nulli cedimus, ore, ducum.Qui veluti non sit caelo Deus, omnia turbant,Ius et habent eodem fasque nefasque loco.Fac, veluti cernunt animo indignante parentisNos merita nomen tollere laude Dei:Lumina sic videant non tristia nostra vicissim,Quae capient factis praemia digna suis.Collige, consolare, fove, rege, respice, serva,A'te quam gentem nomen habere sinis.Redde urbem patriam nobis, dulceisque penates:Redde tuo templo, quod fuit ante, decus,Doctrinae decus aethereae, temerandaque numquamCum verbo quondam tradita sacra tuo.Qui tibi amor fuerat nostri prius, ille perennet,Promissa careant nec tua dicta fide.Dicta, quibus vatum sacro nos ore futurosPollicitus curae, nostraque cuncta tibi.Hoc populus rogat, hoc quorum tua templa tueri,Stirpis Aaroniae tota caterua rogat.Tu genitor, ponti qua terra includitur undis,Sic dicant laudes virque puerque tibi:Fac rata sint humiles maesta quae voce precamur,Et serva pariter nosque decusque tuum.
IESV CHRISTI FILII DEI pro Ecclesia. Ioan. XVII.
AEterna cuius genitor sum mente crcatus,Lux de luce, Deo de genitore Deus.Victus amore tui caeli aurea templa reliqui,Et sum mortali corpore natus homo.Ut quacumque patet tellus, tua numina cunctisNotificem, donat quos tua dextra mihi.Et iam quem dederas vitae cursumque peregi,Claraque doctrina est laus tua facta mea.Iam didicere homines vitam aeternamque salutem,Unius esse tui cognitione sitam.Ingens, immensus quod sis, iustusque bonusque,Cuncta creans solus, cuncta tuensque Deus.Cui sic humani generis iactura dolori,Invecta anguino fraude doloque, fuit:Ut Christum, quo nil terris dare maius habebas,Aetherea sobolem miseris arce tuam.Quem servatorem quisquis fratremque professus,Non timido patrem te vocet ore suum:Iusticiae aeterno redimitus tempora lauro,In regno capitat gaudia mille tuo.Venit saeva dies, et ineluctabilis hora,Heu nimis infandi funeris hora mei.Nec vero cunctos non stat perferre dolores,Et diram forti pectore adire crucem.At quod et infirmum corpus, moribundaque membra,Non possunt irae fulmina ferre tuae:Quam nunc ut placem, quodcumque admisit ab aeviPrincipiis hominum gens peritura scelus:Post aliis unquam quidquid peccabitur annis,Non merita cogor morte piare mea:Hoc pro perpetuo tua te carissima prolesQuo flagras genitor poscit amore sui:Vincere constanti da pectore quidquid acerbi est,Vincula, iudicium, vulnera, probra, crucem.Sim letho lethum, Stygii mihi claustra tyranni,Et pateant atrae limina caeca domus.Devicto cernat sibi me rapere arma scelestus,Qui genus humanum perdidit omne draco,Arma, mali caussam, peccati iura, necemque,Ultrices flammas, flagraque Tisiphones.Ut caelum plenus spoliis invectus opimis,Sub pedibus victor cuncta creata premam.Et maiestatis divinae luce coruscus,Ad dextram sedeam laetus honore tuam,Qui prius in patrio gremio mihi, maxima mundiHaec facta est pulchri quam positura, fuit.Consilum ante tuum non enarrabile cuiquam,Conditaque arcani pectoris evoliit.Exposui verbumque tuum, totumque per orbemVulgavi, qua vis relligione coli.Qui magis ô utinam gratus, nec munera surdusAd tua, me vellet consuluisse sibi:Quam mihi dulce mori? furiis immanibus actusAt quod me spernit, quod tua iussa pater,Quod nostrum caecus plane aversatur amorem:Intereat, siquidem depcriisse iuvat.His saltem, mihi quos lectissima corda dedisti,Qui servant firma dogmata nostra fide:Qui nos per vitae discrimina mille secuti,Agnoscunt sobolem me Deus esse tuam:His ergo prosit mea crux, non saeva recusoVulnera, detrecto non ego ferre necem.Tu modo, per mortem dum cuncta in pristina reddo,Viribus et cedunt tartara nigra meis:Tu praesens cunctis precor hanc averte periclis,Quae tua turba mea est, quae mea turba tua est.Nam mea quae, tua sunt: tua quae, sunt nostra: quodipsiPectore iampridem non dubitante tenent,Gloria nulla potest tibi quo contingere maior:Nosse homines Christum, gloria summa Dei.Illorum dulci complexu avellimur, ad teIn superasque abeo regnad beata domos.In superas discedo domos: manet ista meorumConcio, quae collo est tota ferenda tuo,Fungere chare meis vicibus pater: ante fueruntQui nostrum, incipiunt nunc onus esse tuum.Da vera maneant in relligione, nec unquamDiscordi lacerent dogmata pura sono.Nil agat, insidias in eos componat inanes,Quaeque omni Sathanas furta novabit opeUnum sit periisse satis, quem fraudibus ille,Et tectis caepit callidus insidiis.Cetera tuta tuo vivat sub numine turba,In verbo unanimi consociata fide.Me tibi teque mihi ceu mutua foedera iungunt,Velle tuumque meum, velle meumque tuum est.Haec te facturum, vel si non ipse rogarem,Sum certus, verum te tamen illa rogo.Auribus accipiunt haec ut qui vota precantis,Praesidio capiant gaudia plena tuo.Intrepidi pectus cunctis offerre periclis,In terris fortes aspera quaeque pati.Nam stringent in eos sicas, gladiosque tyranni,Signa ferent totus quam tenet orbis opes,Flagrantes odio verbi, quod cuncta reprendit,Immundo mundo quae preciosa placent.Diligit ille suos: non est de corpore mundiChristus, non Christi nomina quisquis amat.Optarent equidem terras fugisse, negantesAd te nequaquam me duce se comites:Sed nimium properant. et quis tua verba doceret,In vera instrueret quis pietate rudes?Dum tellus vacuo pendebit in aere, caeloDum certa current sidera clara vice:Ut nomen, laudesque tuae celebrata per orbemEt famae maneat gloria iusta meae?Ipse pater sanctus, sanctos fac esse ministros,In veri verax cognitione fove.Sermo tuus veri certissima semita, caeco,Quam qui non graditur, quod pede carpet iter?Ut tua dux vixi legatus iussa peregi:Mandati faciant omnia dicta mei.Nec spes destituat, ponantque ferocia multiMortales, verbo corda iubente meo.Quae rata sint, ipsique ferant tua munera digni,Deuoveo genitor meque meumque caput.Tu patiare tibi sim victima grata, tuasqueSanguinis offensas diluat unda mei.Ut fiant puri, iustique, tibique placentes,Ac nostri aeternum pectus amore terant.At neque praesenteis tantum tueare, sed omnisCredentum curae sit tibi posteritas.Doctrinae faciles aurem quicumque salubriPraebebunt, certi de bonitate tua.Ut sint concordes vera pietate, fidequeSimque in eis, veluti me pater, ipse patre.Da quoque, consortes fuerunt quod mille laborum,At post mortis erunt participesque crucis:Aeternae mecum sociantes gaudia vitae,Aspiciant quod habet gloria nostra deeus,Gloria, perpetuo quam motus amore dedisti,Quam factum est, fuerat quod nihil ante mihi.Non te iuste pater novit sapientia mundi,Purpur a non regum, pontificumque mitrae.Illis es nomen sine re: sunt fabula, nugae,Et delir antum somnia, verba Dei.At tua te novit soboles, tua facta celebrat,Per laudis titulos ingrediturque tuae.Hi quoque te norunt, qui se debere salutisLaetantur grato pectore dona mihi.Quae ne deficiant unquam memorare: retexiTe totum, postbac clarius et retegam:Algida caelesti flammando corda vigore,Afflatus sacri muneribusque tui.Ut nostri semper maneant in amore fideles,Ipse in eis maneam perpetuoque pater.
APOSTOLORUM, PRO DEFENfensione doctrinae Euangelicae, contra tyrannicum magistratum. Act. III.
QUi mare, qui terras, caelumque quod imminet illis,Construxti tantum magne creator opus:Quam vere quondam divino carmine, linguaPraescia Iessaei est vaticinata senis?Quis furor ô potuit, quae tanta insama motuNon profecturo sollicitare malos?Bella parant reges, coniur ata agmina iungunt,Quos caedesque iuvant, saevaque bella duces.Quem contra? Christum contra, Christique parentem,Quisquis et a Christo non alienus erit.Evenere, crucis vidit Iudaea peremptiPendere in ligno corpus inane Dei.Quem captum Herodes, Solymae, Pilatus iniquoImpia iudicio turba dedere neci.Non casu: fuerat tibi nanque haec fixa voluntasDe nato seclis omnibus ante tuo:Illius ereptis ut sanguine faucibus orciSidereas arces tecta beata dares.Haec fecisse parum est: saeda convicia linguaAddunt, crudeles incutiuntque minas.Tormentis certi captos demittere morti,Qui sequimur verbi iussa verenda tui.At tu, si qua tibi est, ut certe est, cura tuorum,Non vis celari qui tua dona Deus:Da nobis animos, da fortia pectora, linguaEdat ut adflatu libera verba tuo.Non flammae faciant, non tetra venena timorem,Non carcer, ferrum, vulnera, flagra, cruces.Doctrinae cedant nostrae regesque ducesque,Cedat opum quidquid maximus orbis habet.Ad nomen Christi peccatum, tristis Er innys,Et fugiat timido mors truculenta pede.Sic te prima colet, sic ultima terra timebit,Digna fide, nati nomine digna tui.
CONTRA HOSTES FILII DEI, de Germanico M. Lutheri.
AVrea caerulei caeli qui sidera torques,Et freta, cum terris, nigraque regna quatis,Qui quamvis iustus, quod amas rectumque piumque,Prosequeris paenis impia facta Deus:Saepius es facilisque tamen, veniaeque paratus,Ac merito mitis nomina patris habes:Non ô non ullas nos commeruisse negamus,Quas par est paenas impia vita luat.Nam quod non facinus, quod conscelerata nocentumPectora, non foedum sustinuere nefas?Ut licet a prima nascentis origine mundiOmnia quis repetens secla priora legat:Nulla queant annis conferri tempora nostris,Quis nomen pietas, nomen inane fides.At tribuas veniam miseris, patrioque favoreVindictae clemens supprime lora tuae.Aut si vota carent haec nostra pudore, manetqueDebita iam pridem paena luenda reos:Tu nos plecte, tu is satius mitissime rerum,Crudeles hostis quam subiisse manus.Quam Sathanae subiisse manus, Latiique Baalis,Et sub quo misere Graecia pressa iacet.Qui quamvis, quod tu (nam scis Deus omnia) nosti,Nil laesos quo se iure quer antur habent:Et nisi tu dederis (illis nam crimina contraUti ceu virga vindice, nostra potes)Propterea non esse suum punire nocenteis,Seque sciunt in nos iuris habere nihil:Incensi furiis, coniunctis viribus, eheu,Nos tamen immani perdere morte parant.Quam vero propter caussam? quod qualia vellent,In te sunt nondum crimina nostra Deus.Iratos faciunt nobis non turpiter acta Vita, nec in nomen lingua proterua tuum:Nam laedi, oderunt quia te, tua numina gaudent,Id propter laeti factaque foeda vident.Te solum colimus mundi quod rector et auctor,Qui quodque es fueras, quod fuerasque manes:Quod Christum, supera caeli qui sede relicta,Supplicio ut lueret crimina nostra suo,Induxitque hominem, venitque salutifer orbi,In caelumque suo sanguine fecit iter:Esse Deum sine principio, sine fine fatemur,Aeternum aeterno de genitore satum:Quodque prius quam Sol, caelo quam Luna micaret,Spiritui obscuras qui superibat aquas,Quos patrique Deo, natoque adbibemus honores,Atque humili factas fundimus ore preces:Et sic tergemino vener antes numine numen,Non viciis quamvis vita scelesta vacet:Dogmata pura tamen verbi, moremque tenemusSacrorum, priscis qui datus extat avis:Prodigiosa nihil foedi mendacia Papae,Cur antes fraudes nil Mahomethe tuas:Hoc Stygius propter furiis agitatus et ira,Immani turbat cuncta furore Satban.Hoc propter Latius scelerum sentina sacerdos,Concitat in nostrum barbara regna caput.Denique Turca ferox, longeque volante sagittaPollentes et equis cogit ad arma Getas.Te coluisse nefas: te, si numeremur in illaTurba pater, verum quae negat esse Deum:Si Christum foede laceret lingua impia, numenSi dieat fictum spiritus alme tuum:Proh vero quantum sceleri daret hostis honorem,Quam nullo armorum sollicitante metu,Mollia securae peragentes otia pacis,Protegeret veluti pignora chara parens?Sed convulsa prius tellus diducat hiatum,Ad Styga sulphureo fulminis igne datis,Crimine quam laudem mereamur turpiter isto,Concipiant tantum cordaque nostra scelus.Nec tu proicies tibi dedita pectora, digniNon quia nos, numen sed quia mite tuum.Sed quia non tam nostra salus, quam gloria sanctiNominis hac agitur parte verenda tui.Non nos inventam nostra ratione tuemurDoctrinam iniussi per tua templa Deus.Ipse tuus nobis natus deprompta paterno,Attulit e caelo munera tanta, sinu.Atque ea non solum totum vulgata per orbem,Deposito iussit concelebrare metu:Concta fovente urens nostrae sed et igne medullasMentis, adest operi dexter ubique suo.Invictas addens vires, ac nescia frangiPectora, docta minas spernere, docta neces.At vero cum nos foedum ceu perdere crimenIpsius hoc propter munus opusque velint:Sublato e terris Sathanas ut nomine Christi,Nos inter nomen possit habere Dei:Papa suas fraudes, Mabomethi numina munduntFicta per immensum prodere Turca sui:An dubium, miseris quae iniuria venit ab illis,Quin multo, quam nos, te magis illa petat?An dubium, scelus est, uno si numine trinum,Exitio dignum, te coluisse Deum:Non modo quin ipsum sceleris te crimine damnent,Hac qui, non alia vis ratione coli:Pellere siderea sed te quoque sede furentes,Sis nec ut ipse, tibi sit neque turba, velint,Quae tibi sacra ferat, precibus dominumque DeumqueTe colat, inque suis ausit adire malis?Ergo ne nostri, ne cessa criminis auctor,Ne cessa forti corripere arma manu,Defendensque reos soli tibi, maxime vindex,Pro laudis fama suscipe bella tuae.Adsere saluifici sanctissima dogmata verbi,Quae lacerant lingua vituperante, tui.Nos inter firma Christi tibi parta cruore,Quae regni fieri iura minora volunt.Sancta voluntatis tua quae convellere pugnant.In terris rata sint effice iussa tuae.Ut simul ac dextra forti deieceris illos,Sulphureo in Stygium qui fluit igne lacum:Te solum laudet defensa Ecclesia, sanctumEt celebret nomen tempus in omne tuum.
DE TURBATO ECCLESIAE STAtu, et bonorum oppressione querela.
O Pater, ô virtus patris et sapientia Christe,Flatus et amborum qui sacer ore venis,Hosce quis ex cipiet de relligione tumultusFinis, dissidii quis modus huius erit?Plurima secla tuum sunt per mendacia verbumEx quo foedatum, pro nihiloque iacet.At nunc doctrinae qui restituere nitoremCaelesti, et pure dogmata pura docent,Exilio, vinclis mulctantur, morte: sed auctaPerfruitur cunctis impia turba bonis.Quid pater, ô cessas quid summa potenta? veraxNon certe vanis auxilio esse voles.At vos conscelerata cohors, non summa malorum est,Credite, mors quando perditis ipsa pios.Summa malorum aderit iam, iamque ruina nocentum,Fine gravis poenae suppliciumque carens.Supplicium, series divini immensa furoris.Heu fuge, dum potes, et dum datur hora fugae.Heu suge, flamma Dei feruet succensa, securisArboris ad stirpem, qua cadat icta, iacet.O'sed ovile tuum, rerum mitissime, dextraA'rabidis arce cunctipotente lupis,Qui nunc ore ruunt in nos sitiente cruorem.Nulla salus, miseros ni bone Christe tegis.Sed neque non tege nos, neque stans a parte tuorum,Non famae laudes adsere, Christe, tuae.Sis clemens, neque perpetuo tua saeviat ira.Qualescumque sumus, nos tua turba sumus.
PRO PIO REGE PROFICISCENte ad bellum contra hostes Dei. de Psalmo Davidis XX.
ARma capit patriae pro libertate, sacrisqueSceptra tenet regni qui tribuente Deo.Quam mallet pacem, non hoc sinit impius hostis,Qui posuit nostro castra cruenta solo,Sacrilegis urens flammis loca sancta, ferensqueExcidiumque agris, exitiumque viris.At tuus, e summo caelo, Rex maxime, vota,Accipiat placida quae facis aure Deus.Et velut Isacidae patribus de sanguine, promptamIllius numquam dextra negavit opem:Te quoque nunc tanti seruet discrimine belli,Ipse tibi praesens auxiliumque ferat.Ipse suum propter nomen felicia donetVictori ad patrios arma referre lares.Evenient optata: viden rapidissimus extaIgnis de caeli lapsus ut arce cremet?Scilicet ut semper superum tua grata parentiAnte fuit, iussu victima caesa tuo:Haec quoque grata Deo, victis decus hostibus ingens,Et belli spondet clara trophaeatibi.Arma igitur validas animoso milite turmas,Et comitante Deo proelia fortis adi.Nec te quod numero vincit, quod curribus hostis,Terreat, invito numine signa movet.Tu quoniam superas caussa, superabis et armis:Crede, Dei forti nomine victor eris.Curribus excussus foedabit sanguine, plangetHostis et immundam consceleratus humum.At tu victrici devinctus tempora lauro,In niveis rediens aureus ibis equis.Ducentur captique duces, et barbara praeda,Lataque sub titulis oppida versa suis.Miles io magna geminabit voce triumphe,Et sit io dicet laus tibi summa Deus.Tu saluum praestas regem, tibi bellica signa,Femineae cedunt versaque terga fugae.Quod sacra, quod leges florent, quod cetera paclsCommoda, sollicitus quod metus omnis abest:Quod patriisque focis, quodrure et prole, pudicaSecuroque licet coniuge cuique frui:Muneris omne tui est. vires ammumque ministrans,Sub nutu torques qui fera bella tuo.Haec miles, plausu gentes populique sequentur,Iactabunt sparsas et tibi quisque rosas.O'Deus instinctu cuius sumus ista precatiVota velis celeri nostra probare fide.
UT PII FRETI DIVINO AUXIlio, quamvis innumerabiles hostium copias ne extimescant: Mosis exhoratatio, Exodi XIII.
VOs vero tristes animo secludite curas,Frigida qui timidis et quatit ossa metum.Aegyptus tergo crudelibus imminet armis,Nec sumus ad pugnam nos satis apta cohors:A'fronte undarum claudit nos obice pontus,Et tellus nostrae non patet ulla fugae.Quid tamen hoc refert? tam nulla potentia caeli est,Nec feret auxilium, qui tulit ante, Deus?Praebcat effugium nobis prius aequor oportet,Qua trita humano est semita nulla pede,Quam nostro tingat Pharius sua tela tyrannusSanguine, quae sumpsit tela vetante Deo.Spes bona det vobis animos, radiantibus armis,Nam quos terribiles lumina vestra vident:Certa loquor, breve tempus erit, cernetis eosdemDivina misere cum periisse manu.Nec potis est in se pugnanteis ferre, nec ipsoConfisos unquam deseruisse Deus.
IAZIELIS PROPHETAE. II. Paralip. XX.
PAruula quid pavida trepidas formidine, maiusQuo nihil est, verum, turba professa, Deum?Agmina quid telis horres instructa, virisque,In nos quae diro Marte cruenta ruunt?Pone metus, quamvis flammas caedemque minetur.Non hosti nostra strage triumphus erit.Crede, fidesque aderit, teget invictissimus ultorPro populo praesens tela feretque Deus.Ipse Deus, non vos, saevum pugnabit in hostem,Solus is innumeri militis instar babet.Vos modo, vos animos ingenti robore fulti,De certo auxilio non dubitate Dei.Quae Domino fidit, fractus licet irruat orbis,Tuta illo semper vindice turba manet.
IUDAE MACABAEI. I. MACAB. III. et IIII.
HEu pavido timidis tantum scelus excidit ore,Vincemur, nam par quis queat esse Syro?Iam ne Deus non est, qui nobis esse solebatOlim, nec caelo bellica palma venit?Est opus aeternae dextrae victoria, non hancNon dare pugnacis militis arma queunt.Et quoties pauci numero, sed numine freti,Fudere innumera castra referta manu.Confisus telis, caelum ipsum territet hostis,Crudeles saevo iactet et ore minas,Matronis, pueris, senibus vim, stupra pucllis,Et tectis flammam, tela cruenta viris:At quota pars turbae est, rubro quae gurgite quondamInsano periit cum duce mersa suo?Nos votis poscamus opem, Deus ipse suorumAccipietque preces, auxiliumque feret.Defendet Deus ipse suositam vindice fortiPectore quis trepido pertimuisse velit?Et sit ut adver so nobis sub Marte cadendum,Cur ferrum nolis per latus ire tuum?In patriam ut possis gratum impendisse cruorem,Proque ipsa occumbens relligione mori?Sed feret auxilium, pereat facietque scelestusUt simul et miles, signaque, duxque, Deus.Fluctibus Oceanus terram qua continet, esseNos curae ut discant omnia regna Deo.FINIS.
MATTHIAS MARCUS DAbercusius.