September 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 3, image: s003

ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus.

Ad ampliss. Praesulem, et illustrem Principem ac dominum, D. Georgium Anhaltinum, Comitem Ascaniensem, ac dominum Bernburgi, Praepositum Magdeburg. et Misenensem.

QUIS status, et quae sit populi fortuna professi,
Quae reserat caeli tecta beata, fidem:
Luce magis clarum non est hoc tem pore Phoebi
Scilicet, et nostri voce doloris eget?
Non ita se gentis pudor atque infamia Christi,
Papa, caput scelerum, nequitiaeque parens:
Non ita se nobis obscure praebet iniquum,
Qui nostras toties Turca refringit opes.
Heu quot et hic miseras strages, quot et edidit ille,
Quam scit saeviciae neuter habere modum?
Papa tamen, quam Turca, minus. necat [(printer); sic: neca] iste cruentus
Immani, bello corpora capta [(printer); sic: captat] , manu:
Ille animas iugulat, Christique cruore redemptos
Praecipites Stygias cogit adire domos.
Iamque (nefas) laudem tali pro crimine captat,
Nomen et impietas relligionis habet.
Pro qua dum pugnat, quas non excogitat arteis,
Armaque aperta simul, bellaque tecta parans?


page 4, image: s004

Ut verbum, ritusque sacros, et nomina Christi,
Ut tollat cultum, noticiamque Dei.
At nec ab externis Ecclesia pressa tyrannis,
Dum numquam placidae tempora pacis agit,
Non patitur graviora domi: discordia demens
Nam qua non Christi dissipat arte gregem?
Dum spargit varias sectarum dogmata fraudes,
Et populum sibi qui talia credat habet.
Ah Christe, ah nimium verax nimiumque fuisti,
Divino nobis vaticinate sono:
Credite tempus erit, nec erit procul, editus Orco
Cum geret in templo regna superba meo.
Qui populosque sua doctrina, urbesque domosque,
Coget pollutos omnia monstra pati.
Tam furiis animi sensus deperditus, ipso
Affectet vero maior ut esse Deo.
Pace frui nec erit: cerno bella, horrida bella,
Et populum contra castra cruenta meum.
Ipsa arctis misere religata Ecclesia nodis,
Vincta geret versas in sua terga manus.
Quam tunc rarus erit, cur non mea dogmata fraudi,
Non fuerit fraudi nomen habere meum?
Impia quinetiam veris admista docentum,
Turbabit rectam factio multa fidem.
En Christus nemorum, dicet, secreta subivit,
Iste: sed ille, Domus interiora tenet.
Hic est, est illic: factis sua dicta probantes,
Quîs possint etiam pectora sancta capi.
Quid tamen, ô quo non ortu generosior alter
Virtutum superat nobilitate genus,


page 5, image: s005

Caelestem princeps doctrinam amplexe Georgi,
Qui nato libas oscula sancta Dei:
Ergo ne ceu Libyco quam prendit in aequore turbo,
Obruitur tumidis naufraga puppis aquis:
Eurus ab auroa, Boreas dum pugnat ab arcto,
In quos hinc Caurus fertur, at inde Notus:
Tot ventos, tantas inter mundique procellas,
Offendet laesae relligionis honos?
Mergetur saevis Ecclesia fluctibus omnis
Cumque illa pietas, cum pietate fides?
In quorum sectae fraudes, mendacia Papa,
Substituantque Getae Turcica iura, locum?
Non non hoc Christus patietur: Ad ultima mundi
En ego vobiscum tempora, dicit, ero.
Colligit in Christo Deus, et colkegut ab aevi
Principiis, qui sint concio grata sibi,
Cui sua committat Stygio indignante tyranno
Sacra voluntatis nuntia verba suae,
Mansuris omni decoret quam tempore donis,
Vera luce, fide, noticiaque sui.
Hanc tentans Satanas prorsus delere, quod ardet
Saevo odio nati perpetuoque Dei:
Concitat armatos, gaudent qui caede, tyrannos,
Ense, rota, flamma, flumine, fune, cruce.
Concitat ingenio tumidos, fraudesque peritos
Nectere, qui populum dogmata falsa docent.
At sibi fidenteis servat Deus: obruit ipsum
Sed Pharium regem terque quaterque freto.
Protegit inculusum cavea: rabido ore leones
Auctores sceleris pro Daniele vorant.


page 6, image: s006

Antiochus foedis est lendibus esca: piorum
Aeterno coetus seruit ut ante Deo.
Quid, saluis an non sancta cum plebe magistris,
Impia Cherinthi balnea dicta premunt?
Arrius immundis consumptus morte cloacis,
Debita fert linguae praemia sacrilegae?
Et nunc quae Christi nomenque crucemque fatetur
Gens, erit aeterno tuta tegente Deo.
Anguibus ipfa licet Stygiis incincta Megaera,
Hanc armet contra totius orbis opes.
Nos modo, nos arcem propere fugiamus in illam,
Qua clausis mala sunt nulla timenda piis.
Omnipotens Domini est arx munitissima nomen,
Votaque non dubia sancta iterata fide.
Hac est Lamechides mediis servatus in undis,
Obruta cum pluviis terra periret aquis.
Hac est sulphureo Lothus defensus ab imbre,
Caelesti Sodomas igne cremante domos.
Quid loquar Amramiden, furiasque minasque Pharonis
Spernentem, non'ne hac tutus in arce fuit?
Tutus lessaeus non'ne hac puer arce, Goliae
Inclita cui ceruix nomina fecta dedit?
Scilicet arx omneis tutata, tuebitur omneis
Ista, Deo qui se credere cumque volent.
Prendere quam iubeas cum nos sanctissime praesul,
In pia nec surdum vota rogare Deum:
Ut, quia conciliant nobis peceata tot hostes,
Heu quibus est nimum vita scelesta nocens:
Det veniam fassis: turpi rugosa senecta,
Oraque nunc quamvis pallidiora gerit,


page 7, image: s007

Non aliter faciat defensa Ecclesia, grates
Ipsi agat, ac maius cum foret ore decus:
Aureae cum vestis corpus, redimicula collum,
ornarent flavas mollia serta comas.
Qua caelo Princeps aequet te laude Georgi,
Imparibus vehitur quae mea Musa rotis?
Hoc erat hoc dignum te: non, Saliique bicornes,
Quodque facit Latium turba secuta Parin,
Divorum statuis aras, et templa dicare,
Aeraque sacrati tingere fontis aqua.
Ungere sacrificos, monachis dare tura, puellis
Et sua quae Molocho corpora vota cremant.
Quae Cerere et Baccho fiant pro lumine cassis,
Quae sacra pro vivis, quotque quibusque modis.
Ut sal, et utfruges, tu pinguia larda sacrentur,
Et nungas omneis quis memorare potest?
Gratia magna Deo, tibi qui dedit esse quod audis,
Et vero fungi praesulis officio.
Non sunt Musarum, docti nec Apollinis artes,
Urna Philetaeas non mihi fundit aquas:
At pietate tua motus, Heliconis in umbra,
Ausus Iessaeae fila movere lyrae:
Sanctorum verti quaedam vatumque ducumque
Carmina, Romanis facta latina modis.
Et pro peccatis populi, si quando scelestis
Laesissent factis numina magna Dei,
Hostibus et cincti quibus usi tempore tristi,
Senserum humiles pondus habere preces.
Quae possunt Christi contra quod nominis hostes,
Papa tuumque scelus, Turca tuumque cani:


page 8, image: s008

Numinis et possunt qua 'nam removenda precando
Ira sit a nobis, commonuisse pios:
Non sunt exculto quantumuis carmine structa,
Auribus et doctis non satis apta legi:
Prolata in lucem nobis committere famae,
Auspicio placuit qualiacumque tuo.
Vel, quae nunc rident Epicuri de grege porci,
Tester ut ex animo me duluisse malis,
Proque Dei cultu quae fiunt cumque per orbem,
Addam etiam nostras ad pia vota preces:
Turba vel exemplo scribat quo cetera nostro,
Quam iuvat Aoniis invig ilare choris.
Et tua cum fuerit pietas mihi caussa laboris,
Cui potius cedat quam labor iste tibi?
Munera nec spernas Princeps: Non pondera semper
Dona, animus dantis sed preciosa facit.
Nec bove tam caeso numen caeleste videmus,
Quam puro minimi thuris honore capi.
Sic Mahometigenûm victrices ante tyrannus
Caesaris, at Christi Papa trahatur equos.
Doctrinaque pia sublatis undique sectis,
Firmentur regni iura sacrata Dei.
Incipiat rursus florere Ecclcsia, longo
Tempore cui possis utilis esse: Vale.

MOSIS, IRAM OFFENSI DEI a populo Israelitico deprecantis. Exodi XXXII.

OCuius toto sapientia praesidet orbi,
Immensae laudem qui bonitatis habes.


page 9, image: s009

Per quae gessisti terra Memphitide facta,
Quae fama implerunt Solix utramque domum:
Adsertos valido fortis cum robore dextrae
Duxisti e mediis hostibus Isacidas:
Parce precor clemens, et saeva reconde furoris
In nos quae tibi sunt fulmina sumpta pater.
Iusta tua ira: etenim vituli simulacra putare
Contempto aeterno numen habere Deo,
Tam grave crimen habet, populi vel maxima poena,
Ut par delicto non queate esse tui.
Ne septemgemini dicat tamen accola Nili,
In fraudem impulsis imposuisse Deum:
Promissis qui non posset quos sistere terris,
Mactarit, vastis prodideritque locis:
Da veniam, pacti nobiscum foederis olim
Nec patiare tui verba carere fide.
Foederis, Abramo per non violabile iurans,
Quod Deus aeterno tempore nomen habes:
Quo fore pollicitus numero tot, in aethere lucent
Inter quot geminum sidera fulua polum:
Pollicitus campos et melle et lacte fluenteis,
Aeternum dextrae paesidiumque tuae.

EIUSDEM, NUMERORUM XIIII.

MAxima cuius habet nullum clementia finem,
Principioque carens, interituque Deus:
Peccavit (nam quî possim manifesta negare?)
Peccavit populus stulta caterua tuus.
At sceleri concede precor mitissime, culpis


page 10, image: s010

Et tua sit nostris lenior ira pater.
Vindictae frenos te propter supprime, famae,
Si non vis nobis parcere, parce tuae.
De virtute Dei nam quae iam nescia tellus,
Non loquitur laudes, talia verba, tuas?
Non est Isacidis, pontus qua continet orbem,
Gens alia aeterno charior ulla Deo.
Fugerunt illo medias ducente per undas,
Mersus Erythraeas at bibit hostis aquas.
Rupibus e duris latices largitur, ab ipsis
Et pluit aethereis dulcia manna plagis.
Per noctem flamma, per lucem nube refulget,
Et signat qua sit praevius ipse viam.
Servat, alit, ducit, regit et tutatur, et auget:
Neu noceant illis ulla pericla, cavet.
At nunc si veniae nullus locus, et tua poenas
Heu iustas poenas exiget ira Deus:
Quid tandem Phariipopuli, quid et impia dicent
Regna Palaestini qua patet ora soli:
Ante mihi vasto tellus discedat hiatu,
Ante tuo ad Stygias fulmine mittar aquas:
Villius quam me petulantia laedat ad aures,
Dicat et in nomen verba proterua tuum.
En promissa fides, en qui supra omnia magnus
Dicitur invictum numen habere Deus:
Sic Cananaea suo populo num subicit arua,
Ut iaceant rabidis praeda cibusque feris?
Tu mihi, tu certe divina voce locutus,
De te fecisti talia verba Deus.
Immensum, omnipotens, non enarrabile numen,


page 11, image: s011

Ut fuit, ut nunc est, sic mihi semper erit.
Cuncta creo solus, foveoque, omnisque bonorum
A'me ceu largo copia fonte fluit.
Aspicio miti vultu quicumque verentur,
Pectore me Dominum nec dubitante colunt,
Aspicio, cunctos illorum stirpe profectos
Perpetuo curans augeo mille bonis.
Et quoniam nemo coram me criminis expers,
Ad vitiumque homines pectora prona gerunt:
Ignosco culpis, ponoque fideliter iras.
Non capit humana gaudia morte Deus.
At quos postposito pietatis amore, fideque,
Ceu furiis actos in scelus ire iuvat:
Illorum in natos, et qui nascuntur ab illis,
Nostra referre nequit, cum ruit ira, pedem.
Haec mihi dixisti: quae ne sint irrita, propter
Famam te posco quam pietatis habes.
Huc et progressis Aegypti finibus usque,
Ut solitus nobis mitis adesse parens:
Nunc quoque da veniam delicta fatentibus, ante
Quaeque fuit populi, sit tibi cura, tui.

EIUSDEM, DEUTERONO. mii IX.

NE vero, ne perde tuos placidissime, nostro
Et tua sit merito parcior ira Deus.
Tu nos de toto legisti corpore mundi,
Quîs tua iura dares, quîs tua sacra dares.
Tu nos duxisti portenta per omnia, Nili
Victrici vindex e regione manu.
Thariades nostrae occurrat tibi gentis origo,


page 12, image: s012

Thariadae natus, Thariadaeque nepos.
Tam populi duro nec pectus durius aere,
Et lapsus faciles in scelus omne vide:
Quam ne laxaris iusto cum frena furori,
Inque reos rigida sumpseris arma manu:
Insultetque tibi Mareoticaque ora, Pharosque,
Verbaque vaesana mente scelesta loquens:
Non potuisse suos in pactas ducere terras,
Aut odio dicat non voluisse Deum.
Saltibus in vastis, interque horrentia lustra
Mactandos ideo destituisse feris.
Est mala, confiteor: sed non et gloria certe,
Gens haec digna licet, digna perire tua est.
O' ergo quorum durissima vincla levasti,
Crimina nunc etiam foeda remitte pater.

IOSVAE DUCIS ISRAELITICI querela, de reiecto exercitu ab oppugnatione oppidi Ain. IOSVAE VII.

ERgo iter est nobis verso redeuntis in ortum
Flumine, Iordanis per vada sicca datum:
Sanguis Amorrhaeos noster quo tingeret enses,
Et caderet populus caesus ab hoste Dei?
O'utinam, miseros haec si fortuna manebat,
Iordanis nobis non patuisset aqua.
Quae sors prima fuit, sed nos Basanidos, unde
Venimus huc, terrae detinuisset humus.
Heu pudor, heu prcssos pavida formidine mentes
Turpia probrosae terga dedisse fugae.
Iamiam nulla mora est, populi quae maxima turba,


page 13, image: s013

Huius in Isacidas quin regionis eat,
Ut nostro illorum tepefiant tela cruore,
Et pereant gentis nomina clara Dei.
Quod simul eveniet, famae quid fiet, et illi
Quae tua magne Deus gloria fine caret?

ISRAELITARUM, PRO CONSERuatione populi contra Ammonitas. IUDICUM X.

NOn ô summe Deus, non nos peccasse negamus,
Omne nefas ausi turpiter, omne scelus.
Mentiti foedas laudes celebrare Baalis,
Obscoenisque ausi tura dedisse focis.
At miseris quod non opponis numina votis,
Non humiles surda negligis aure preces:
Chare pater placido, pater optatissime vultu,
Turpia deiectis ora vide lacrimis,
Non mulctae ne quid subeant, scelerata nocentum
Crimina nec poenam quam meruere luant:
Sed ne proicias, saevi discrimine belli
Destituas miseros, praesidioque tuo.

ASAPHI PSALTAE, CONTRA DIversos hostes populi Israelitici: de libro Hymnorum Davidis, Psalmo LXXXIIII.

TV'ne igitur, nec iam nostri te gratia tangit,
An miseras surda negligis aure preces?
Et tibi magne Deus, nullo quae fine tenetur,
Vilior est famae gloria sancta tuae?


page 14, image: s014

Tu'ne potes lentus tantos audire tumultus,
Mota tuo populo bella videre potes?
Tu furias animo spirantes caedis amore,
Tu potes in nomen iurgia ferre tuum?
Ismaele sati, Gebalitaque saevus, Idumes
Et qui palmiferae pinguia rura tenent:
Lothidaeque, Amalechitaeque, Agarenaque turba,
Turba Palaestinae quae colit arua plagae:
Eupharaten quicumque bibunt, Cadmaea coercet
Imperii gentes quas ditione Tyrus:
Consensu unanimi, populo nil tale timenti,
Non exspectato milite bella parant.
Atque aliquis caecas doctus componere fraudes:
Victor io nostras Mars iuvat ipse manus.
Iam mihi iam videor labenteis cernere turmas.
Probrosae fusos et dare terga fugae.
Iuris erunt nostri Solomonia templa, iacebit
Cum populo Isacidum, gloria victa Dei.
Haec nimium stulte: mundi quae maxime rector,
In caput illorum vindice verte manu.
Intereant ruptis vasis, fortique tubarum
Ut madiantitidum subruta castra sono.
Aut Cananaeus uti duxit quem Sissara miles,
Sissara qui clavo tempora fixus obit.
Victus Iabinus ductu Lapidothidos olim
Dum fugit ripis Chisonis unda tuis,
Arma virûm, currus, equites in finibus Endor
Cum veluti stercus computruere solo.
Fata duces maneant, quae Salmona, quaeque Sebaeum,
Quos Ioa forti perculit ense satus.


page 15, image: s015

Ut ferro Ephramidum collo discessit Orebo,
Ut tibi discessit Seba sceleste caput:
His abrumpatur ceruix quoque, postmodo quisquis
Et regum nostris finibus horror erit.
Scilicet immani conspergant caede penates,
Scilicet ante oculos pignora nostra necent?
Augusti spolient templi penetralia sacris
Quae tu sola probas, quae tibi sola placent?
Non ita: sed volitans ceu verbere turbo rotatur
Quem puerûm celeri versat ab arte labor:
Praecipites ferri Dominus sinet omne furoris
In genus, infandum de scelere inque scelus.
Nec mora, turbatos aget in diversa, calente
Sole velut stipulas fortior aura solet:
Et quo Carmeli rupes iaculatur, et altas
Quo cedros rapidi fulminis igne cremati:
Horridus immensa vaesanos proteret ira,
Proteret, exitio castraque foeda dabit.
Tum gelidus pavidis metus et pudor ossibus haerens,
Quam turpes trepido ducet in ore notas?
Et merito: quid enim nisi flere, dolere scelestis,
Nec certo attonitos posse manere loco?
Ut tandem docti damnis serieque malorum
Nominis inquirant numina magna Dei.
Teque unum metuant Dominum, rerumque potentem,
Qui quod es immenso solus in orbe manes.

ASAE REGIS HIEROSOLYMOrum contra Zaram Aethiopem. II. Paralip. XIIII.


page 16, image: s016

O! Cui tam pauco, quam multo milite promptum est,
Adversae firmas frangere partis opes:
Huc Deus, huc ades, et populo victricia dona
Hostibus e domitis arma referre tuo.
Viribus in nostris non est fiducia, nobis
Forti animos faciunt sumpta nec arma manu.
Exigui numero tot in hostes signa movemus,
Caelestis fulti robore praesidii.
Nam cunctas hominum quamvis audacia vires
Concitet, ac contra te ferat arma Deum:
Non tibi par fuerit tamen ulla potentia, dextram
Numinis aeterni vincere nemo potest.

IOSAPHATHI REGIS, CONTRA Moabitas, Ammonitas, et Seiritas. II. Paralip. XX.

ANnon summe Deus, nostrûm fiducia patrum
Maxima, te casta qui coluere fide:
Qui caeli rapidum moderare volubilis orbem,
Imperio terrae cunctaque regna premis:
Cuius habet summas immensa potentia vires,
Fine carens robur dextera cuius habet:
An non his ergo pepulisti sedibus olim
Arua Palaestini qui coluere soli?
Thariadae promissa seni quo pinguia terrae
Perpetuum nobis rura tenenda dares?
An non te mandante dein labentibus annis
Isaida Solomon de genitore satus,
Ista tibi posuit celsis operosa columnis


page 17, image: s017

Templa Sionaeo rite dicata iugo?
Templa, ubi pollicitus populite rebus in arctis
Exauditurum vota precesque tui.
Hostis et infestis sive in nos irruat armis,
Sive aegrota necet tabida membra lues:
Seu tenerae primis segetes moriantur in herbis.
Semina nec iusto foenore reddat ager.
Denique nos quodcumque malum, quaecumque fatigans
Aspera sors miseros, difficilisque premat:
Te fore propitium, nec, tristia damna levando,
Passurum indigna clade perire tuos.
Ergo Moabitae, pubesque Ammone creati,
Intonsus populi quosque Seirus arat:
Isacidis quorum non est transire per agros,
Perdere non urbes te prohibente datum:
Quando Paraetoniis egressi finibus, arua.
Ditia Idumaeae circumiere plagae:
Cum nos iniusto male grati Marte lacessant,
In captoque locent castra cruenta solo:
An impune ferent, nos an patieris inultos,
Gens erit auxilio nec tua tuta tuo?
Nos certe dubios nunc mens animusque relinquit,
Consilium tantis cedit et omne malis.
Quantulae enim nobis inimica tot agmina vires,
Conserta valeant quae superare manu?
In te spes miseris, fiduciaque omnis, ad unum
Te maesta aspiciunt lumina nostra pater.
Ne vero trepidis igitur ne defice rebus,
Debeat ut totam se tibi nostra salus:
Et tibi grata, tuae celebrans praeconia famae


page 18, image: s018

Lingua, sonet laudes tempus in omne tuas.

EZECHIAE REGIS CONTRA SEN naheriben Assyriorum tyrannum. Quar to Historiae Regum XIX. et Isaiae XXXVII.

ARmorum bellique optens, quo vindice gentis
Nititur Isacidum, quae tua cura, salus:
Quem super astriferi sinuosa volumina caeli
Fert humeris volucris concio sancta gregis,
Et tamen es praesens celsis innixa golumnis
Hic ubi templa tibi constituere patres:
Nunc ô te nostras Deus exaudire querelas,
Ad mea te vultus flectere verba precor.
Dum tibi sanguinei convicia foeda tyranni
Commemoro, impuro quae facit ore Deo.
Te' ne tua Ezechia defendant numina, Marte
Ut non versa meo moenia vestra cadant?
Scilicet haud ita sunt vires experta meorum,
Quae nobis victas regna dedere manus:
Ut vos Assyriis tutos credatis ab armis,
Nescio quo vestro posse manere Deo.
Qui licet ipse suis manibus te protegat, ipse
Auxiliumque tibi, praesidiumque ferat:
Urbe tamen vestra potiar, delubraque templi
Tradentur ducibus, cataque sacra meis.
haec dicta haec audi temeraria, numina lentus
Sic tua contemni nec patiare Deus.
Atque Ninon, fateor, reges quicumque superbam,
Assyrii sceptrum qui tenuere soli:


page 19, image: s019

Milite regna suo vastantes plurima, multis
Victorem populis imposuere pedem.
In cineresque deos flamma vertere, quod essent
Non dii, sculpta hominum sed simulacra manu,
Nec se quae possent tutos praestare, nec hosti
Ne ferro caderent eripuisse suos.
At te qui solum colimus Dominumque Patremque,
In cuius nostra est vita salusque manu:
Ne patere ut simus scelerati praeda latronis,
Pro populo pugna sed Deus ipse tuo.
Edocta ut tandem, latas qua caerulus ambit
Oceanus terras, omnia regna sciant.
Et tibi fidenteis numquam sine vindice, nullum
Et nisi te solum qui iuvet esse Deum.

ASAPHI PSALTAE, CONTRA ASsynos, de libro hymnorum Davidis, Psalmo LXXIIII.

CVr ô cur adeo populum tua sacra colentem
Omnipotens foeda clade perire sinis?
Iam'ne pater quae nos sors dura tenaciter urget,
Nec fiet misero mollior ira gregi?
Te pastore gregi qui sacris errat in hortis,
Qui verbi carpit pabula sancta tui?
Aspice nos placido vultu mitissime, cura
Et tibi sit nostri, quae fuit ante, Deus.
Cur' nam sunt viles tibi, quos ab origine mundi
Clara tuae gentis nomina ferre iubes?
Teque suum Dominum servatoremque professis,
Praesidio prastas omnia tuta tuo?


page 20, image: s020

Te dignas iras iustissime concipe vindex,
Hostis et imposito contere colla pede.
Contere, perpetuo quo polles robore dextrae,
Et de sublimi deice praecipitem.
Quid delubra tui temerat sanctissima templi,
Sacraque non iusso barbara morefacit?
Impia quid turpi iactat convicia lingua,
Aras sacrilegus rugit et ante tuas?
Ante tuas aras, ubi dira furore superbo
Pro signis posuit signa locata tuis?
Quid, veluti longo nulla violata securi
Tempore, cum multa silva bipenne cadit,
Robora, proceras et recto stipite quercus,
Agresti evertit rustica turba manu:
Ornamenta tuae tabulas, laquearia, posteis,
Deicit augustae conspicienda domus?
Barbaricisque (nefas) admotis ignibus ipsa
Sacra aditis urit non temeranda suis?
Quid? tamquam sint haec levia aut ludicra putanda,
Quae numeros omneis impietatis habent.
Nam quo nec melius, nec maius laedere, solo
Quo posita est hominum vita salusque, Deum:
Non scelus est, seclerum sed fonsque caputque, nec ultra
Impietas talis quo gradiatur habet:
Ergo quid insanus gentis tot funera passas
Sese in relliquias incitat ille tuae?
Exerti'ne mihi gladii cessatis, et arma,
Nec mea, qui superest sanguine, dextra madet?
Tu vero cape tela manu, cape spicula miles,
Protracta e latebris corpora dede neci.


page 21, image: s021

Diripiantur opes, ferre aut abducere si qua
Non potes, iniectis ignibus usta crema.
Nam quod doctrinae, sanctis studiisque dicatas,
In cineres vertiti barbara flamma domos:
Quis cladem tantam, quae tanta aequare dolendo
Lugentis linguae damna, querela, potest?
Nulla potest, furor iste bonos moresque decusque,
Atque abolet verbum, noticiamque tui.
Plus quam Cimmeriis obducit cunctatenebris,
Dum crescit nusquam culta iuventa Deo.
Utque secuturos in relligione nepotes
Instruat, ut veram monstret ad astra viam:
Non linguas, annis rectas non mollibus artes,
Non discit verbi dogmata sana Dei.
Quistatus huius erat quondam pulcherrimusorae,
Relligione, sacris, legibus, imperio:
Soevitia hostili nunc in contraria versus,
Perdidit, omne fuit quod decus ante tuis.
Non usquam doctrina tut sanctisstma verbi,
Quae nobis caelo prodita, pura sonat.
Non est, qui populo venientia fata resignet:
Non est, qui verum praemonuisse queat.
Sacra facit nemo, sed enim nec sustinet ullus,
Hoste vetante aris munera ferre tuis.
Iura silent, opibus quicumque instructior, ille
Cuncta potest: aequum non valet, arma valent.
Libertas patriae virtute, et fortibus ausis,
Claraque bellando gloria parta iacet.
Ah maris et terrae, caelique immense creator,
Hostis inultus erit quo furor usque tibi?


page 22, image: s022

Dicta superba addet factis quo tristibus usque,
Et tua ridebit numina magne Deus?
Ut tua sit praesto cur tempore tardior isto est,
Quae nobis semper dextera prompta fuit?
Deseris an genitor coetum, ceu pignora mater
Quem solitus dulci ferre referre sinu?
Tendere cui toties solitus prendenda natanti
Brachia divinae, per freta saeva, manus?
O' utinam miti quo conspicis omnia, vultu
Aspicias populi tristia damna tui.
Et dum naufragio des mollia littora nostro,
Tranquilla recipi nos statione velis.
Euentura precor: fragili nam cespite facto
Cum data primigeno terra colenda patrit:
Ut propugnatem pro se, tibi dedita turba,
Te sibi praesentem sensit ut esse Deum:
A'te pendenteis rex nunc quoque maxime, tutos
Praesidio facies numinis esset tui.
Ex omni mansit, manet, invictumque manebit,
Quod Deus aeterno tempore robur habes.
Nec sublime adeo est, supraque pericula quidquam,
Quod non inferius, suppositumque Deo.
Stagna secat tumidi virtus tua caerula ponti,
Muniat ut tutam per vada salsa viam.
Dura Paraetonii virtus tua colla Pharonis
Conterit, insano deprimit inque freto.
Maxima tu perimis terrarum monstra tyrannos,
Sint pastusque feris alitibusque facis.
Cum libet, ora, potens nutu, fontana recludis,
Cotibus et duris eiacularis aquas:


page 23, image: s023

Cum libet, exiccas torrentia flumina, fontis
Currit Iordanes in caput ipse sui.
Tu facis, ut postquam densas aurora tenebras
Displulit, Eoo surgat ab orbe dies.
Tu facis, inducant ut sera crepuscula noctem,
Flammiferis demit cum iuga Phoebus equis.
Tu fulgere iubes caelo labentia, cursus
Conficere et certis sidera limrtibus.
Te, constant mundi concordi pace, ligante
Dissociata suis corpora primalocis.
Te mandante, ustus siccis feruribus aer,
Sub canis Icarii sidere hiulcat agros:
Horrida tristis hiems postquam sed protulit ora,
Affricus astricto frigore durat aquas.
Ne vero, cum sit tibi tanta potentia, finem
Maxima non ullum numina cuius habetn,
Ergo ne verbis hoftem petulantibus ultra
Vesana sinito mente scelesta loqui:
Auxiliumque ferens, pacti tua foedera propter,
Exiguas populi protege relliquias.
Protege dilectae vitam tibi turturis, ex te
Cui pendet solo, non aliunde, salus,
Sit satis, indigne miseris viduata colonis
Vastari, quondam quae loca culta, feris,
Sit sati, in cineres urbes sedisse superbas,
Et desolata procubuisse domos.
Calcari quondam cumulata altaria donis,
Calcari templi tecta sacrata tui.
Signa tot, artificumque manus, tot busta piorunr
Vatum, tot regum, tot monumenta ducum.


page 24, image: s024

Cur etiam accedant nostris tua damna ruinis,
Cur trahat heu famam nostra ruina tuamae
Cur'nam permittas, ut de bonitate feratur
Credulitas populi stulta fuisse tui?
Sed neque permittes, miserûm nec ab ore profecta
Chare pater laus est gratior ulla tibi.
Sed nos defendes tibi dedita corda, tuamque
Quae, nisi te solo, caussa, tuente, perit.
Non tibi erit vilis tua gloria: fortis in hostes
Proque illa dextra unindice tela feres.
Obtritos victor pedibus calcabis aceruos,
Et statues Martis clara trophaea tui.
Quod tempus quando haec fient, properantior Eos
Purpurea ut luteis afferat orta rotis:
Occurrant animo rabies hostilis, et astus,
Iunctaque vesanis iurgia foeda minis.
Nam furor augetur vires capiendo, tumultus
Inque dies crcscit barbarus, inque dies.

ISAIAE PROPHETAE CONTRA eosdem. Isaiae XXXIII.

HEu saevus quantas in nos equitumque cateruas
Hostis, et innumero milite signa movet,
Mactet ut infestus caelestia verba professos,
Et tenues terrae depopuletur opes.
At tu chare parens nostros miserate labores,
Ne tam praecipiti tempore differ opem.
Adsere nos vindex, illo fortisque tuere
Quo magno dextrae robore cuncta potes.
Omnia plena metu, sint omnia plena tumultu,


page 25, image: s025

Ultrici victor qua gradiere pede.
Rustica damnosas segeti ceu turba locustas
Conficit, aut muscas fortior aura fugat:
Sic tibi grata tuo auxilio contundat ut hostes
Gens freta, in turpem coniciatuque fugam.

HIEREMIAE PROPHETAE, Hier. XIII.

MAgna pater, magna impietas est nostra, sumusque
Non ullum veriti sustinuisse nefas:
Digni ideoque pati quas poenas cumque mereri
Turba potest, vitiis conscelerata suis.
At quia te nihil est quidquam mansuetius uno,
Ac miseris placidum culpa professa facit.
Parce bonus parce omnipotens, portuque salutis
Excipe quassatae naufraga membra ratis.
Unica tu dubiis rebus fiducia, solus
Ipse iuvare soles, ipse iuvare potes.
Cur velut aut hospes sis, aut alienus, in istis
Nos potes heu fractos deseruisse malis?
Es cur invicto pectus ceu robore fultus,
Qui tamen haud ulla parte iuvare velit?
Aut aliquis veterum vasta de gente Gigantum,
Qui non sit praesens, auxiliumque ferat?
Qualescumque sumus, noster tu rexque paterque,
Nomine deque tuo gens tua dicta sumus.
Rex populum, natosque parens, de nomine dictam
Ergo tuo gentem protege summe Deus.

EIUSDEM. Hier. XV.


page 26, image: s026

ASpicis haec magni moderator maxime caeli,
An'non sunt oculis subdita cuncta tuis?
Eheu quam duris agitant nos saeva procellis,
Quae sunt innumeris tempora feta malis.
Hoste sub infesto patriae iacet ora, nec unus
Est miseros vexat quo ferus ille, modus.
Quo merito nostros nullo: tua nomina propter
Sed Deus, et verbi dogmata vera tui.
Caussa mali nobis, quod te Dominumque Patremque,
Doctrinae sequimur sanctaque iussa tuae.
Nec tua magne Deus nos dextra tuebitur, istis
Inque malis dura mente negabis opem?
Non ita defendes uno te vindice fretos,
Defendes famae nomina clara tuae.
Iam Deus ultor adest: proh quantas impia poenas
Turba lues, quantis et feriere malis?
Non tibi doctrinam dabitur delere salutis,
Pro verbo pugnat nam Deus ipse suo.
Verbo quo solo mentes curaeque levantur,
Et maeror tristi pectore pulsus abit.
At quae te contra fecit dementia nostra:
Omnia Lethaeis mersa ferantur aquis.
Culta pie [(printer); sic: piae] nobis prosint tua sacra, nec unquam
Quod laesit nomen lingua proterua tuum.
Quod non arrisit stulti sapientia mundi,
Quae placuisse Deo dedecus esse putat.
Prosit nos istas poenas meruisse fateri,
Iram nec tristi mente tulisse tuam.
Sin minus, implacidus nostrum augebisque dolorem:
Quae fortuna tuae postmodo gentis erit?


page 27, image: s027

Scilicet ad sanum tunc vulnera nostra coibunt,
Horrebunt medicas cum nigra facta manus?
Sed non iste metus, bonitatis fonte perenni
Quae manat, quando restitit unda tuae?

EIUSDEM, THRENORUM V.

TRistia lugubrinos carmine fata gementes,
Aspice siderea mitis ab arce Deus.
Hostis babet patriam, miseriregnoque domoque,
Exutique bonis turba vagamur inops:
Orba parente sua solis ceu filia terris,
Filius ignotis aut sine patre locis.
Mercari propriam sitientes cogimur undam,
Algentesque avido ligna cremanda foco.
Tristia ne perimant corpus ieiunia, victas
Tendimus Euphrates, ac tibi Nile manus.
Et tamen obtingunt quae duro alimenta labore,
Quis potis est illis absque dolore frui?
Nam requiemque negat fessis, urgetque tyrannis,
Colla sub imposito pondere nostra gemunt.
Inde fit, ut veluti calidis ambusta caminis,
Deformet nigro membra colore fames.
Erepta tristes flent virginitate puellae,
Plurimaque infandum femina passa nefas.
quid memorem caedes regum, suffixaque dextra
Barbarica foedae corpora clara cruci?
Curia praetexto luget spoliata senatu,
Exornat canos purpura nulla patres.
Flos tuvenum caesus pallentibus occubat umbris,


page 28, image: s028

Aut fert captiva turpia vincla manu.
Tibia nocturnis auditur nulla choreis,
Iactantur laeto carmina nulla foro.
Quid moror infelix? perierunt omnia nobis
Gaudia, et est eheu tota sepulta salus.
Atque equidem tantae non caeca est caussa ruinae,
Ianu aperta nimis libera nequitiae.
Crimina nec tantum nos, impietasque parentum,
Vita magis miseros turpiter acta premit.
Illa facit tristi tumeant ut lumina fletu,
Anxietas animi crescat ut illa facit.
Illa Sionaei deiecit culmina templi,
Qua tegit agrestes vasta ruina feras.
At nunc quod peccasse pudet, quod sensibus imis
Arrodens pungit pectora maesta dolor:
Nulla ne, cui non est numero finita potestas,
O' ortus expers interitusque Deus:
Nulla erit aerumnis finis concessa, nec unquam
Exiet e Stygiis nostra carinavadis?
Aspice nos clemens, licet et graviora meremur:
Ne tamen aeternum proice chare parens.
Ad te sed converte, novo tibi foedere iunge,
Conemur sanctas ut prius ire vias.
Pristina quo tandem miseros fortuna revisat,
Rursus et in solido nos tua dextra locet.
Nam nimium, quamvis iuste, tua saeviit, ultra
Iamque in tot passos nil habet ira loci.

DANIELIS PROPHETAE DE peccatis populi sui lamentatio. Dan. IX.


page 29, image: s029

QUem mare, quem tellus, quem quod tegit omnia caelum,
Summe Deus, mundi machina tanta tremit:
Irrita non ullo quod sunt tua tempore dicta,
Qui certa firmas foedera pacta fide,
Et bonus es cunctis, cura tua iussa fideli
Qui peragunt, solum te Dominumque colunt:
Eheu iusticia foeda de mente sugata,
Abramo soboles inficianda patri,
Aeternum sic te rerum Dominumque, Deumque
Sprevimus, addentes in scelus omne scelus:
Ut virtus, ut amor recti, pietasque, fidesque,
Occiderint mores cumque pudore boni.
Non deerant animo procul eventura videntes,
Qui canerent pleni fata futura Deo,
Qui reges Solymos, patres populumque monerent:
Crimen, io saluus qui cupis esse, fuge.
Discere iusticiam, rectum defendere, verbi
Et sit iussa Dei maxima cura sequi.
Namque graves instant motus, ac tristia bella,
Ni laesi fiet mitior ira Dei.
Talia sed vatum venturae nuntia cladis
Sprevimus, hoc veram tempore nacta fidem.
Prostrati horribili premimur quo mole malorum.
Plurima quae in nostrum procubuere caput.
Nam simulac versis Solymis crudelia nobis
Vincula captivas impediere manus:
Quae'nam quae nostri tellus non plena laboris,
Pignora Iudaei multa pudoris habet?
Ipse Deus iustus, nec es horum caussa malorum,
Exilii caussa est maxima quisque sibi.


page 30, image: s030

Crimina fecerunt, Solomonia diruta templa,
Hostis et est nostros quod populatus agros.
Crimina fecerunt, vinctis quod turba lacertis
Abstracta, ingemuit rura laremque suum.
O'igitur merito pudeat populumque patresque,
Conscius et turpes stet rubor ante genas.
Turpati pudeat scelerato pectoris ausu,
Legibus adfectus praeposuisse tuis.
Ira Dei iusta est, nec nos meruisse negamus,
Iusta tui miseros fulminis ira premit.
Sed cum summa tamen tua sit clementia, magno
Namque Deo quid'nam mitius orbis habet.
Spes non parua subit nobis, aliquando daturum
Naufragio populi littora tuta tui:
Nam solet esse tuum non implacabile numen,
Si modo peccati peonituisse vides.
Paenitet o toties legum contr aria iussis
Audendo, fieri non puduisse reos.
Paenitet et vatum monitus sprevisse, iubentum
Ponere quae laedunt facta proterua Deum.
Totaque cum foede Isacidum gens impia peccans,
Ausa sit infandum per scelus omne nefas:
Iam poenas etiam nos pendere iure fatemur,
Quas scriptis Moses produdit ante suis.
Faticano contra nos cuius ab ore profectae,
Tam certa dirae non caruere fide:
Agmina circumstent adeo ut nunc densa malorum,
Talia devotos tantaque damna premant:
Qualia nec prima nascentis origine mundi
Aut tulit, aut unquam gens feret ulla sequens.


page 31, image: s031

Ipse Deus iustus, nostri nec caussa doloris,
Caussa sibi damni maxima quisque sui.
At nobis si mens non prorsus caeca fuisset,
Traxissent populum nec sua fata reum:
Omnia quod facile poterant vitando caveri,
Quam nunc ne minimum quod quereremur erat?
Saltem aliquis nostrûm tendens sua brachia caelo,
Numen adorasset supplice voce tuum,
Ut nobis animos sese peccasse dolenteis,
Quique emendarent facta pricra, dares:
Aut tua victa foret lacrimis clementia nostris,
Aut certe tnatis pars bona dempata malis.
Tu iustus, tua facta Deus sunt omnia iusta:
Nos iniusta sumus, nos mala turba sumus.
At quondam adsertos ô rerum maxime, forti
E'Pharia duxti qui regione manu:
Nomen et inde tenes magnum ac memorabile, fama
Quod nitidi implevit solis utrumque latus:
Heu nimium miseri, nimium peccavimus, heu nos
Iure agitant saevis tempora feta malis.
Nunc sed ab abmissis nostris tua mollior ira
Fiat, et ô populi respice damna tui:
Augustae propter laudis tua nomina, proter
Omnia iusticiae maxima facta tuae.
Sit modus aerumnis, eversaque templa resurgant:
Quae quoties subeunt, lumina nostra madent.
At tu ne serui lacrimasque precesque repelle,
Qui iaceo vultum flebilis ante tuum.
Aspice nos, tantum quae contraxere malorum
Crimina condonans, aux: liumque refer:


page 32, image: s032

Augustae propter laudis tua nomina, propter
Quem nostra est natum terra datura tuum.
Non nos iusticia freti pater optime nostra,
Has querulo maesti nunc damus ore preces.
Nam fieri possit meriti quae gratia tanti,
Quae nobis valeat conciliare Deum?
Ante tuos vultus tua nos clementia sistit,
Et quae spes tota est in bonitate tua.
Ah Deus audi igitur, Deus ah miserere: salutis
Ah nobis placidus limina pande Deus.
Augustae propter laudis tua nomina, propter
Aeternae famam quam pietatis habes.
Tristibus ut tandem versis ad prospera fatis,
Fas patriae antiquum sit reparare decus.
De sancto nec enim Solymorum moenia quondam
Nequidquam fuerunt nomine dicta tuo.
Aut ipsi Isacidum pars exiguissima gentis,
Quantumuis miseri, non tua turba sumus.

ABACUCI PROPHETAE, PRO communi magis poena omnium, quam sua culpa in exilio Babylonico calamitosis. Abac. IIII.

INclyta qui norit quae sint praeconia famae,
Quaeque tuae laudis gloria fine caret:
Quis te summe Deus, Deus augustissime, quis non
Horreat, et iusto mentis honore colat?
Certe ego cum repeto, quorum mihi cana senectus
Est auctor, dextrae fortia facta tuae:
Te metuo, numenque tuum venerorque sit inde


page 33, image: s033

Tantaque quae fecit colligo quanta manus.
Tu cum per duras agitur sors nostra procellas,
Iamque undas puppis naufraga iamque bibit:
Non quassata ratis laceratae membra relinquis,
Non importunus praecipitata premis.
In mediis servare malis, tua littora tuta
Et dare dextra potest, et dare dextra solet.
Quod ne quis dubitet: annalibus eruta sacris
Quae facient certam, quantaque gesta fidem?
Thariadas duri retinebant vincla tyranni,
Nilus ubi Aegypti fertilis arua rigat.
Iamque videbatur spes nulla relicta salutis,
Nullus et exilii, seruitiique modus:
At tu fecisti tota lugente Canopo,
Non modo ne nodis crura ligata forent:
In loca fecundis verum quoque pinguia glebis,
Quosque Palaestinus dives habebat agros,
Per saltusque Paranaeos, per et hostica regna,
Munisti nobis, qua graderemur, iter
Res tales tantasque gerens, tua maxime vindex
Ut duplicem implerit maxima fama polum,
Iuerit et laudis per cunctas gloria terras,
Qua Sol occiduus, qua facit ortus iter.
Ipse quidem superis qualis quantusque videris,
In populo non es visus adesse tuo:
Nam maiestatem numquam mortalia possunt
Lumina, praesentis sustinuisse Dei
At lux prodit flammis Hyperiona cinctum,
Cum pressus caecis nubibus ipse latet:
Sic tua dextra operum claro fulgore coruscans,


page 34, image: s034

Non passa est numen delituisse tuum.
Vel tumida irati quando praecurreret ora,
Saeva ferens bostitristia damna lues,
Et comitaretur te mors pecudumque hominumque,
Nullaque non esset funere maesta domus:
Qua vel Erythraei pelagi rubet unda, Pharonis
Obrueres medio castra ducesque freto.
Ut qui, ceu montes qui vertice sidera tangunt,
Nubila tollebant pene sub ipsa caput.
Submersi ponto, miserique humilesque docerent,
Quantum hominum praestet viribus ira Dei.
Aethiopum nam quod magalia tantus agebat
Et Madianitidum territa castra metus:
Ecquid erat caussae, nisi quod fortissime rerum,
Pro nobis aderas in statione Deus?
Utque prius fuerat divisa per aequora vecto,
Curribus in nostris palma relata tibi:
Sic tunc contendens promissum fortiter arcum,
Spargebas certa spicula certa manu?
Non deserta Arabum sterilis consurgit aratro
Per loca, nec soles eruta cernit humus:
At quater ipse tamen denis sine frugibus annis
Pavisti inculto milia multa solo.
Quid loquar, ut virgae eautes eruperit ictu
Currenteis largi fluminis instar aquas?
Feta ministraret cum nullos terra liquores,
Siccaque torreret guttura anhela sitis.
Nec vero Pharia nostris regione tulisti
Adversis duro tempore rebus opem,
Nec vero auxilio Sinae loca vasta colentes


page 35, image: s035

Texisti clemens, praesidioque tuo:
Et non Iordanis patuere ubi flumina, fontis
Inque caput versa est unda supina sui:
Nos tua cura Deus, fovit tua dextera, numen
Et nobis praesens sensimus esse tuum?
Cum rueres etenim saevos metuendus in hostes
Isacidis tellus quos Cananaea dabat:
Quis tandem nescit montes tremuisse pavore,
Ferre nec adventum sustinuisse tuum?
Quis nescit valles, quis campos, flumina, fontes
Attonita ingenti debilitata metu?
Non ullus, fassis gelidum pallore timorem
Regibus, in trepido pectore sanguis erat.
Tollebat palmas, tollebat ad aethera voces,
Territa cum ducibus subdita turba suis.
Quid vero aaderent quicumque obsistere nobis,
Armaque te contra ferre scelesta Deum:
An non fregisti victor, ceu sole calente
Turba terit messes rustica triticeas?
Tempore non illo solum quo Iosua regum
Invicto pressit colla superba pede,
Et Phoebus cursum, naturae iure represso,
Ac vos lunares sustinuistis equi:
Quo pluvias lapidum iaculatus es aethere toto,
Vindice torsisti flammea tela manu:
Quo sunt occisi tot milia, caerula Meri
Sanguine ut effuso decolor iret aqua:
Verumetiam Heberidos cecidit cum Sissara dextra,
Pressit et immundam sanguinolentus humum.
Cum Gedeon iussus cultus abolere Baalis


page 36, image: s036

Paruit, et spoliis plenus ab hoste redit:
Quam vita longe plures qui morte peremit,
Pro populo Sanson cum tulit arma suo.
Ipse Palaestinos vel denique contudit hostes,
Helcana cretus qui genitore fuit.
At simul imperii ratio mutata, ducumque
Regibus est gentis tradita cura loco.
Si peterent, illis ad opem tua prompta ferendam,
Auxilium quo non tempore dextra tulit?
Neu referam cunctos, an non tibi tempore tristi
Isaides semper maxima cura fuit?
An non conficiens te bella favente, coegit
Turpia captivos vincula ferre duces?
Testis Idumaea est, tellus Ammonia testis,
Quique Palaestinam, qui Syriamque tenent.
Ceu capite orbatae, trunco quae corpore regni,
Hebraeum gentes sustinuere iugum.
His ergo cum sit clarum, te rebus in arctis,
Et posse, et populum velle iuvare tuum:
Numina nunc etiam tua sint praesentia nobis,
O pater, ô populi cura salusque tui.
Aspicis Assyrius quanta feritate tyrannus,
E'nostra praedam gente cruentus agat.
Ut quasi tempestas armorum turbine vastet
Omnia, Iudaeae qua patet ora plagae.
Nec contentus eo, ceu sit qui talia iusto
Aspiciat vultu, nullus ubique Deus:
Insuper insultet damnis, miseranda superbus
Imposito calcet fataque nostra pede.
Hic igitur, sedes saevi Babylonque tyranni


page 37, image: s037

Ultrices tibi fac sentiat esse manus.
Fac ferat iniusti iustissima praemia belli,
Ut pereat, quo nos perdidit ille modo.
Perdidit heu misere miseros, nullumque reliquit
Indicium decoris quod fuit ante tuis.
Victor equus quondam, nunc palmae oblitus honores,
Vix genua in medio, vix trahit aegra luto.
Deficiunt ipsos vires, iacet inclita virtus,
Prorsus et armorum gloria fracta iacet.
Quae cum sit qualis, qualis fueritque recordor,
Et subeunt animum tempora prisca meum:
Incolumis regno cum res Iudaea maneret,
Curreret et solido firmor axe rota:
Exedit heu maestas penitus mihi cura medullas,
Duraque tabificus contrabit ossa timor.
Non iuvat ora cibus, tristem diffundere vultum
Nec mihi luce libet, nec mihi nocte licet.
Fecisses utinam quidquam ne tale viderem,
Venisset pridem funeris hora mei.
Non certe patriae superesse, videndaque numquam
Cogerer assueti linquere tecta laris.
Hei mihi post annos aliquot, cultoribus orbae
Quae terrae facies, quis status huius erit?
Non oleae baccas pingues, non pampinus uvas
Vitea, non ficus dulcia poma feret.
Semina non quisquam sulcis committet ar atis,
Cum spinis crescet nil nisi gramen agris.
Non stabunt validi plenum ad praesepe iuvenci,
Non pecus in laetis luxuriabit agris.
Sed quid ego queror haec? quasi non populique locique


page 38, image: s038

Adversa motus conditione sui:
Sit respecturus, tandem rebusque daturus,
Ut spiret nostris mollior aura, Deus.
Respiciet: vatum quid enim sint irrita dicta?
Et redict nobis quod fuit ante decus.
Thariadae vindex promisso semine cretus,
Cum veniet populi maximus ille sui:
Res fortunata lapsas qui sorte novabit,
Utque suis currant aurea secla, dabit.
Impius ergo hostis quamvis furor omnia vastet,
Tristius et nostris nil queat esse malis:
Credite, tempus erit, misero quod corda dolore
Confectis, rursus gaudia summa feret.
Tempus erit, qui nunc ridet mala nostra, nec ullum
Saevitiae novit hostis habere modum:
Cum flebit, meritas pendet cum sanguine poenas,
Et mala quae nobis intulit, ipse feret.
Tunc iusta implebit praecordia nostra voluptas,
Nullus et in toto pectore maeror erit.
Tunc cantus animi laeti argumenta sonabunt,
Icta pios reddet pollice chorda modos.
Ut pedibusque leves pernicibus ardua cerui
Veloci cursu per iuga membra ferunt:
Sic augusta tuae cantantum nomina famae,
Dum iuvat ad numeros membra movere sacros:
Nostra Deus duces sublimi corpora gressu,
Laeticiae aeternum nec modus huius erit.

NEEMIAE, PRO RESTITUTIONE populi ab exilio Babylonico. II. Macab. I.


page 39, image: s039

MAgne Deus, quaecumque iacent, quaecumque moventur,
Cuius habent caussas munere cuncta suas:
Terribili ac forti cui maiestate timendo,
Iusticiae bonitas temperat aequa manum:
Qui das iura polo, terraeque marisque profundo,
Aeterna imperii quae ditione premis:
Qui nobis larga donas tua muner a dextra,
Et veluti cornu divite fundis opes:
Solus et omnipotens, immensus solus, et omni
Principio prior es, fineque posterior:
Isacidis duro saluos quitempore praestas,
Auxilioque levas omnia damna tuo:
Isacidas, toto mundi de corpore lectos
Sacrasti propria quos tibi sorte pater:
Accipe quae pura ferimus libamina dextra,
Pro populo sit et haec victima grata tibi,
Accipiensque preces, vindex nos adsere noster,
Rursus et in populi gente repone tui.
Collige diversis, patria tellure carentes
Hostilis miseros quos tenet ora, locis.
Vincula quae patitur serva ceruice, repulso
Colla gerat rursum libera turba iugo.
Quos omnes genteis iactatos mille periclis,
Congressu prohibent alloquioque suo:
His cumulata novae redeant splendorque decursque,
Quod clarum famae nomen et ante fuit.
Quoque sciant Phoebo sub utroque iacentia regna,
Te curam vere gentis habere tuae:
Redde illis, qui nos cumque oppressere superbi,
Calcantes duro sub pede colla, vicem.


page 40, image: s040

Ut simul ad Solymas sedes loca sancta reversis,
In patrio dederis vivere posse solo:
Tum rursus fortuna loci caput efferat huius,
Ac nobis tandem tempora pacis eant.