siber1 sibersionion 20 August 2003 Rüdiger Niehl
Basic XML-markup: divisions, lines, heads, TEI-Header. typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check


page 1, image: s001

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE. LIBRI OCTO. #(IMAGE) Quod non facit cum pagina his libris sacra, Aboleo primus, abolitum nemo probet. LIPSIAE. CVM PRIVILEGIO.


page 2, image: s002


page 3, image: s003

INDOLI VIRTVTIS, AMPLISSIMAEOVE EXSPECTATIONI, ILLVSTRISS. PRINCIPIS, AC DOMINI D. AVGVSTI DVCIS, ET ELECTORIS SAXO. FILII ILLVST. CHRISTIANI LANDGRAVII THVRINGIAE, MARCHIONIS MISNIAE, SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE MONVMENTVM HOC FIDEI ET OBOEDIENTIS SVBIECTIONIS ERGO ADAMVS SIBERVS DEDICANDO CONSECRAVIT ANNO REDEMTI ORBIS ----------------------------- M. D. LXXIII. CAL. IAN.


page 4, image: s004


page 5, image: s005

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER PRIMVS.

FErt animus ire scripta per, quae Spiritus
Vatum ore sanctus prolocutus, litteris
Curauit ipse memoriae tradi, Dei
Sionion toreumatumque Ecclesiam
Ornare cultu: Haud omnia omnes possumus.
Faue Parentis Nate supremi satu
Homo Deus, salutis author vnice,
Cui potestas omnis est polo, solo:
Amore verbi accende feruido tui
Nos, et tenebras differ oculis, et animo,
Caligines qua luce cordium fugas:
Vt te videre, et abditae cognoscere
Mentis tui secreta Patris, Iambica
Solomoniasque flosculorum imagines
Lege illigatas aureis includere
Numeris queam, non Aonis in montibus
Visas prius, Latioue dictas carmine.
Princeps ades, nunc spes, future maximum
Decus sed olim CHRISTIANE saxonum:
Adeste nati, filiae, nepotuli,


page 6, image: s006

Et vos boni, sollicita cura caelitum,
Qui sunt, fuere, eruntque discipuli senis
Iam nunc Siberi: num colorum lumina,
Sigilla vos, pigmenta; crustae, marmora,
Pictaeque tabulae, gemmulae, rosae beant?
En stellulas, tonosque, pegmata, lilia,
Oscilla, Ebur, Colossulos, icunculas,
Dei artifex quas elaborauit manus.
Conuerrat alius, opibus inhians impijs,
Per fas, nefasque, linquat aurum quod suis:
Tyranna miserum tondeat cui iecur
Noctes, diesque cura: me intentum, sacris
Dum mella, apis matina vt, in pratis lego,
Laboribus, beata flatus aurula
Sancti regat. Bona ista nostra: tradere
Quae liberis mansura perpetim, iuuat:
Quis liceat o mihi congerendis immori.

I. DEVS NATVRA VNVS, TRINVS PERSONIS.

Vnus ab aeterno fuit, est et trinus, in aeui
Tempus et omne Deus trinus, et vnus erit.
DEum docet natura cunctos, gentium
Vnanimis et probat omnium consensio:
Quod tam prope est, vt tangier palmis queat,
Oculisque cerni: sed quis, et qualis Deus,
Qui mentis et sit animus in nos illius,
Tantum eruditi caelitus norunt sacro


page 7, image: s007

Sermone: qui trinumque, et esse vnum asserit,
Non separata segregatum essentia,
Disterminata et coniugatum Hypostasi
Numen, Patremque, Filiumque, et Spiritum
Sanctum, perenni gloria, potentia,
Sapientia, aeternoque iunctos foedere.
Ortu caret, fons omnium rerum PATER2
Autor sui, se nixus, expers termini.
De luce lux, imago inaspectabilis
Dei Deus, Parente maximo satus
Est ante res, VERBVM creatas, FILIVS,
Quem vox modo mortalis eloqui nequit,
Homo salutis factus ergo publicae.
A Patre manat SPIRITVS sanctissimus,
Natoque, vinclo vtrumque non solubili,
Pollens sui, qui nectit amor, et ignea
Vis, omnia per et pertinens, ad aethera
Verbo leuat credentium praecordia.
Hunc nec fuit, nec est, nec extra erit Deus,
A quo, per et quem sunt, et in quo, maximo
Tellusque gremio quae, polusque continent:
Iustus, bonus, clementia diues, genus
Mortalium vniuersum amore prosequens:
Suae sed ante cuncta tamen Ecclesiae
Parens, Redemtor, Consecrator vnicus.

II. CREATIO RERVM, ET CONSERVATIO.


page 8, image: s008

E nihilo creat, et Verbo seruatque, fouetque,
Et virtute regit cuncta potente Deus.

GEN. I. ET II.

ERgo bonus quod est, sua nec vult frui
Felicitate solus, vt produceret
Bonum Pater, Verbo imperantis Filij,
Per facta quem sunt cuncta facta, non chao,
Quae fuerit aut re, luce bis terna extudit,
Amans et operis vegetat almo maximi,
Vigore, per quem fusus omnia, Spiritus,
Tum non videntur quae, sui apparentium
Ad regis alta praepetum atria copias:
Tum quae videntur, siderum frequens decus.
Conuexa solem spatia sulcantem aetheris,
Ignem. patentis aeris campos, mare,
Terrae solum, floresque stirpes, arbores,
Aues, feras, mutosque natantum greges.
Discedit ab opere Hyramus suo, pater
Et Icari: non architector maximus
Mundi relinquit fabricam, praesens suo
Vbique Verbo, Spiritusque potentia.
Hinc temporum vicissitudines status
Seruat tenor, propagat et genus suum
Tractus per amplos et maris animantium
Innumera proles et spatia terrae: obruit
Hinc nos quotidie quot bonis? vitalibus
Auris, calente solis almi lumine,
Ac imbribus, frugumque copia, cibis
Et reficit, laetosque reddit: viuimus


page 9, image: s009

Adeoque in ipso Numine mouemur, sumus:
Notatus aduersarijs caelestibus,
Nostro pilus nec minimus vt de vertice
Dei sine voluntate nutus decidat.

III. ADAMVS AD DEI IMAGINEM FACTVS.

Numinis e limo dextra bonus, integer, expers
Labis, homo est primus factus imago Dei.

IBIDEM.

IAm sol polo micabat alto, sidera
Ibant in orbem, signa temporum, die,
Et noctis, annorumque: prima corpora
Certis erant reuincta legibus: suas
Aer volucres, piscium pontus greges,
Pecudes habebat terra, flores, arbores,
Erat suis et artifex laetus bonis:
Cum, cuius ergo condita omnia, extitit
Imaginem qui numinis ferret, solo
Daretque iura homo: propria Deus Ioua
E caespite hunc compegit ipse maximus,
Et optimus manu, oris haltium sacri
Et indidit: Hinc liber, et iuris sui,
Reddens Deum, ceu specula formas concaua,
Est factus, absque labe, iustus, innocens,
Sanctus, pudicus, integer, verax, bonus,
Vi praeditus sapiente mentis, cognitum


page 10, image: s010

Autorem amans, pendensque de verbo illius,
Nutuque, gnarus omnium rerum, metus,
Tumultuumque mentis expers, corporis
Et pestium, necisque, perpete incola
Felicis aeuo nemoris, et cultor Dei
Consorte cum, latere viri facta, tori,
Et vniuersa liberum propagine,
Caput futurae Ecclesiae pulcherrimum,
Orbis decus, rex, arbiter, minor Deus.

IIII. ADAMI LAPSVS.

Inuidia in mundum Satanae est ingressa, potente
Mors hominumque tenet sub ditione genus

GEN. III.

AT vnde mors, quis omnis autor est mali?
Fastus superba elatus inuidentia
In veritate non stetit, factus Satan,
Ex angelo, qui teter est, pulcherrimo.
Nam cum recens, sic elocutus conditor,
(Spectare se, pendere de nutu suo
Vt disceret) foret homini sato: caue
Tangas boni scientiae, et mali arborem:
Nam quo die de fructibus gustaueris
Eius, peristi morte: contra vipera
(Daemon latebat ipse nequam vipera)
Nil est pericli: carpe, carpe femina,
Ait, eritis nam Dijs aperto lumine


page 11, image: s011

Pares, boni, malique gnari: non satis
Heu cauta paret virgo, mandato Dei
Mendacium ante sponte ponens, detrahit
Pomumque, porrigitque viro: edunt: ilicet
Nudos vident se, perijt omnis et decor
Natiuus animae, corporisque: hominem occupat
Est quantus anguis: in caput vasto ruit
Pelagus malorum pondere impium: fuit
Quod ante, non est amplius: stultus, nocens,
Sceklerumque seruus, obrutus caligine,
Raptus sibi, Deoque mendax, ad bonum,
Et cuncta, caelo quae placent, emortuus,
Sui insolens amator, hostis Numinis,
Ad imperij nodisque nutum viperae
Reuinctus, ipsa inanitate inanior,
Mortis reus, perennibusque tartari,
Orco resorptus, vstulandus ignibus.

V. PROMISSIO SEMINIS SANCTI.

Quid serpens gaudes? tibi, semine virginis ortus,
Qui caput illisum conterat, vltor erit.

IBIDEM.

OCharitas in nos ter vnici Dei:
Iram furoris temperat clementia,
Nec labe peccati inquinatum, perditum
Opus potest amare non autor suum.


page 12, image: s012

Diras in anguis ergo caput edens, dolis
Illud plicatis mille conseptum, nihil
Dolentem Adamum, nil rogantem, sed fuga,
Odisse Numen se fatentem, frondibus
Ficulneis dum inuoluitur: sed et scelus,
(Cum Deus: vbi es, cur nuditatis te pudet?)
In Numen ipsum conferentem, retrahit
Orci petentem pallidi horrendos specus,
Vltro aurea promissione: virginem
Lites et inter te Draco seram et odia
Aeterna: tibi MVLIERIS obteret caput
SEMEN, strues tu calcibus dolum illius.
Non propria, quae reliqua nulla erat (statum
Obgannias ne lucidae mentis) sacri,
Est efficax oracla per caelestia
Qui, spiritus sed vipotente, angustijs
Cor recreante in vltimis, iam mortuus
Vitam recepit hac Adamus, et Dei
Sancti recipiunt omnibus beneficio
Aetatibus. nam non datum est nomen aliud
Apud homines sub aethere alto, quod neci
Mortem nigrantis dedat vmbris editam
Noctis, ferat vitamque rursus, quam tuum,
Opera aboles qui CHRISTE fatanae virginis
Semen, grege vnus factus e nostro, sine
Labe, repetisque ab hoste poenas improbo.


page 13, image: s013

VI. POENA PECCATI, ET ADAMI EXILIVM.

Mala iuuat vetitae si malis mandere mali:
Exul, inops, mala nunc plurima Adame feras.

IBIDEM.

IN Filium ergo, pro Patri sese reum
Qui stiterat homine, furor, et ira numinis
Procumbit, et, nocentis innocens vices
Quod explet, homo iam iustus est rursus fide,
Beatus in spe viuit et summi boni.
At expedibat, esse superis qui pares
Ambiuerant, quam vindicis grauis foret
Vt ira scirent viuidi, et face trifida
Minacis, et fastum arrogantem ponerent,
Ac mala, miserias et suas agnoscerent:
Ambos reatus sordidat signis Deus:
Euam dolore procreandi liberos,
Eamque coniugi imperanti subijcit:
Labore Adamum, propter et terrae solum
Illum execratur, vt ferat cum sentibus,
Spinasque, carduosque sudanti, cibum
Et nisi relinquit olera nullum, duriter
Ac comparati panis escam: dum cinis,
Puluisque fiat, ortus vnde, et eijcit
Felice sede: factus exul qui mala,
(Cuncta experitur dum sibi aduersarier,
Caelum, aerem, duramque terram, bestias)
Quae vidit heu, videre quanta posteri,


page 14, image: s014

Et nos videmus? at tibi sit gratia
Aeterne Fili Numinis, qui subleuas
Damna exilij, tuoque nostri sanguine
Sordes reatus abluis: corpus licet
Condatur et solo, excitatum patrio
Meliore reddes sorte caelo, vbi socia
Cum mente viuat sempiternis seculis.

VII. CONIVGIVM, ET PROPAGATIO.

Ne sit solus homo, faciat quae prole parentem,
Iungatur virgo cum mare quaeque suo.

GEN. IIII.

NOn esse quod crator ipse nouerat
Bonum, foret si solus homo, somno iaces
Dum pressus, haud de vertice excitat tuo,
Nec pedibus, ipso latere sed puellulani,
Puellulam, qua pulchriorem non, videt
Solis iubar quod cuncta, vidit, et tibi
Deducit, et Adame sociam dat in manum:
Imaginem qui cum sui cernens, ait,
Os osse nostro, corpus hoc de corpore:
Fecunditate muneratur coniuges
Verbo, Deus, replete terram, et crescite:
Eono inuidus nec spoliat autor hoc malos,
Et perditos: quod ante sunt, eadem obtinent
Mulierque, virque membra, nisi quod, erat honos
Qui prius, onus nunc est, laborque, et foeditas,


page 15, image: s015

Quod optimum est, contaminante insania,
Ratione quae non vult regi, libidinis:
Ideo pudorem, et pellibus nouum, forent
Nota reparandae quae per Agnum perditae
Felicitatis, obtegit Deus: pater
Adamus, et sit Eua mater: scilicet
Laetatur illa, seque diuino putat,
In integrum qui cuncta restituat, viro
Auctam: manebat laus. Sed ista virginem,
Erat officina quae futura Numinis.
At seminario hoc tamen hominum genus
Ortum, patet qua terra, coetu cum sacro
Ecclesiae habet, et vsque habebit, dum ferat,
Qui condidit, finem omnibus rebus, Deus.

VIII. SERPENTIS MORSVS.

Fraterno squallet tellus noua sanguine, caeli
Fusus et ad Dominum clamat in astra cruor.

IBIDEM.

ANguis quidem proiectus in ventrem ambulat
Antiquus, ore humumque mandit cernuo:
Idem tamen, quam calce figat seminis,
Dir am bisulco vulnere fremens subijcit,
Furensque grassator aciem dentis: iacet
Praescriptiones nil morante patrias
Eductus hinc blando ore (sanguinarius
Hypocrita omnis) Abelus inrus, seminis


page 16, image: s016

Cultor futuri, caesus a fratre innocens:
Aris fide quod pinguibus bidentium
De grege crematum caelitum respexerat
Magis parens, quam dona, fruges, mortua
Fratris Caini: non amat, cordi quibus
Pietatis vmbram persequi, rerum pater,
Cui veritas, probare nec fucos solet.
Hinc quantus heu miserrimo luctus patri,
Matrique partus est dolor maestissimae?
Lapsus sui cernentibus fructus: perit
Vterque natus: Sed rogat tamen Deus,
Vbi tuus Caine frater: ille quid
Refert, ego num fratris existo mei
Custos? nocentem prodit excusatio.
Nam voce missa innoxius clamat, Ioua
Ait, vruor, quem terra bibit: Heu SEMINIS
Oblitus, esse noxiae maius putat
Scelus, remitti quam sibi queat Malus,
Ecclesiaeque exterminatus finibus,
Et lege, speque sine, fauore et Numinis,
Domo tremens, pauensque patris exulat.

IX. HEROES ANTEDILVVIANI.

Vita pios maneat quod caelo, corpore viuo
Iaride e terrios raptus ad astra, doces.

GEN. V.


page 17, image: s017

NOn excidunt promissa verbi, nec suos,
Sero licet, non respicit, tandem Deus.
Centum iacet luctu obrutus cum coniuge
Annis Adamus in dolore, et sordibus.
At crescit (vt quae sunt mala) omnibus locis,
Floretque soboles, et viget Cainica
Domus, nec vlla spes super: Cum nascitur,
Caesi in locum repostus, ipsa quem vocat
SETHVM, patri simillimum, mater: creat
Hic te: sacro qui praeco Semine de Iouae
Promissa spargens, edoces multos viam
ENOS polo: subit huic Cenanas, proximus
Et huic parens IAREDI MALALEEL:
His ortus HENOCH, aurea inter sydera,
dum fulget, vt Sol, et gerit sese ad Dei
Nutum, diem, quo iudicentur, nunciat
Et impijs, mirante morte petit polos,
Vigente erat, viuoque qualis corpore:
Testetur vt manere vitam perpetem
Caelo FIDE placentibus SOLA Deo:
Longaeue natus hoc MATHVSALA filium
Linquis LAMECHVM maximam partem simul
Hi de parentis docuerunt casu sui,
Serpentis et victore SEMINE virginis.
Coetus fuit quam pulcher hic canus senum,
Quam multa passus a Dracone! Sed Deus
Tutatus est tunc temporis furentibus
Cainicis, et nunc tuebitur omnibus


page 18, image: s018

Ecclesiam, fremente Satana, seculis.

X. DILVVIVM.

Numinis ira genus perdit mortale sub vnids:
Incolumem seruat lignea capsa NOAN.

GEN. VI. VII.

QVi se coli nisi SEMINIS non vult fide,
Quod abominatum viperae illidit caput,
Contemtionem ferre non potest sui
Verbi Ioua, cultusque nugatorios:
Fraudes, dolos, iniurias nequit pati,
Ruptumque fas, tyrannides, libidines.
Regi quod ergo nec homines se spiritu,
Nec iudicari sustinerent amplius:
Super foret quod nec boni vel guttula,
Sed et medulla, et intimo cordis sinu
Nihil dies in singulos corruptius:
Non faustae opus plane execratus dexterae,
Vltricibus mortalium caelo genus
Contrarium perdit sub vndis, omnibus
Ruptis poli meatibus, repagulis
Fractisque abyssi, gurgitumque fontibus:
Perit hominum (spectaculum horridum) genus,
Aetate nulla experte poena, immanium,
Mixtum genus, caeloq';, terraque edita
Perit Gigantum turba (posteri, manet
Vltrix, cauete flamma quos) innoxius


page 19, image: s019

Placens fide, promissione SEMINIS
Auctus sacri, secli sui iustissimus,
Arcae Noas ferruminator pineae,
Inclusus it cum liberis, et coniuge,
Animantiumque seminario omnium,
Inter notos, vesanientesque Africos,
Ligno per aequor, cui deest littus, noui
Parens futurus, Rexque mundi, et Pontifex.

XI. HVMANI GENERIS REPARATIO.

Multicolor picto per nubila constitit arcu
Iris, et eluuij damna timere vetat.

GEN. VIII. IX.

RVrsus furorem diluit clementia
Deus, nec esse non memor, quamuis putent
Obliuioni se datos, fidentium
Sibi potest: coercet vndas, sistitur
Imber, fugantur nubila, orbis redditur:
Columba ramulum ore portat Gratiae:
Iam tuta cuncta, iam serena: deserit
NOAS, Ioua iubente, cymbam cum suis,
Animantiumque multitudine omnium,
Facitque sacrum: odore cuius maximus
Captus creator, diritaqte, cum suo
Ait animo, non amplius, non persequar
Terram, futurum propter hominem olim optimum,


page 20, image: s020

Mihi vnice charumque: Nam iuris sui
Non amplius, sed viperae seruum genus
Mortalium malum est ab ortu, pectore
Scintilla cuius minima non restat boni:
Vti placet clementia ergo: Sint vices
Sationis, atque messis, aestus, frigorum,
Dies nec inter, noxque mittant, quam diu
Tellus erit: sit testis Arcus, leuibus
In nubibus decus aeris: iam crescite
Rursus puella, virque: Sub vestrae cadat
Animalium ius omne ditionis genus:
Sedare quorum carnibus sine sanguine
Famem timor ne sit: Sed immunis tamen
Cruoris hominum dextera esto: patrabitur
Aut si qua caedes, expiator sanguine,
Humana iussu quem manus fundet Dei.

XII. SEMI TABERNACVLA.

Alba Semi rubris habitat tentoria velis
Iaphetus, Chamios omina pagris agunt.

GEN. IX.

HAbent suos vel optimi naeuos viri,
Sine vicijs nec sanctus vllus extitit.
Agros colit, ponitque vites ordine
Indemnis ex seruatus vndis cum suis
Noas: videt iacere vino filius


page 21, image: s021

Victum Chamus, ridetque nudum: non suos,
Moti pudore liberali Seminis,
Iaphetus, et Semus oculos contaminant:
Sed nuditatem pallio tegunt patris:
Quid fit? minoris execratur filij
Prolem NOAS, sub seruitutem subijcit
Fratrumque: contra viperae aduersarium,
SEMEN puellae laudibus, Iouam, inclytum.
Celebrat, Iaphetumque tabernacula
Includit in Semi, vnde gentibus salus,
Euangelij per voce suasis, coetui,
Erroribus valere iussis impijs,
Ecclesiae iunctisque sacro. nam Deus
Qui totus ardor, totus est clementia,
In omne diues est genus mortalium,
Superque cunctos gratiae mitis suae
Fundit fauore, qui cient nomen fide
Magnum ipsius. sacri ergo SEMINIS parens.
Semus quidem est, sed Iaphetus nobis tamen
Dat particeps promissionis ASCENAM,
Propaginis patrem Ascenam Germanicae.

XIII. TVRRIS BABYLONICA.

Cur inter turris Babylonica rumpitur? alta
Astra sub aedificas cur renuente Deo?

GEN. XI.


page 22, image: s022

SEclis superbi sunt Gigantes omnibus,
Inane eis quod nomen est numen Dei,
Qui fas, nefasque per leonum instar, bonos
Venantur arreptosque, deuorant: Nepos
Chami tyrannus sic cruentus subijcit
Quos imperij ius cunque sub sui potest
Armisque vique bellica, et ab immanibus,
In bestias innoxias conuertitur:
Damis doli parantur: in plagas cadunt
Leporesque pauidi, et hinnuli celeripedes,
Cum liberis exterminatur paruulis,
Thorique socia vir pius, flammam negat
Qui numen, idola improbatque, et patribus
De SEMINE facit verba promisso: ferox
Aequalis ipse graditur astris, et pede
Altus superbo proterit cunctos: sedet
Sublimis ipse, cernuum ad genua iacet
Vulgus: piorum nil mouetur fletibus
Minis Semi, Heberique monitis: Numini
Sed esse satagens par, sibi turrim excitat,
Attingat astra celsa quae fastigio.
Iustas in iras rursus ergo cogitur
Ioua ire, ab aethra seque mittit caerula,
Opus suberbum turris inspectum nouae,
Et ora, linguas dissonasque dissipat,
Dissensionum originem, et fontem omnium,
Et irae, et odij, et praeliorum. Cum Deus
Contemnitur, nulloque numero ducitur,


page 23, image: s023

Punitur hominum iure contumacia,
Interque terris rumpitur Nimrodica.

XIIII. HEROES POSTDILVVIANI.

Nec fuit, est, inter nec erit concordia coetus,
SEMINE qui nomen, quique Dracone tenet.

IBIDEM.

TEras perire, hominibus octo immunibus
Poenae, furoris ira quos inuexerat
Peccata propter fluctibus grauis Dei,
Et viderat, seruatus ex vndis NOAS,
Et liberis enunciat: sequitur pius
SEMVS parentem, natus at bonus Semum
ARPHAXADVS, SALASque, et ipse, nomine
Hebraea cuius dicta gens: tum PELEGVS,
Sono notauit ora qui discordia:
RAGAS, SARVCHVS, et NAHOR, THARAS, sui
(Vites nisi nocent vsque adeo contagia)
Erroribus pene implicati seculi.
Pulsans Olympum clarus altum gloria
In flore coetus omnis est, Nimrodica
Placent cui decreta, qua venit salus
Credentibus, facitque nihili SEMINIS
Promissa (quantus o dolor parentibus.)
Ignemque, lapsus qui polo cremauerat
Aris bidentes, iussa contra Numinis,
Colit perennis seculis sic omnibus


page 24, image: s024

Ritus suos, et quet celebret naenias
Est impiorum multitudo maxima,
Ter vnici iacentibus sanctis Dei.
Serpentis et maerentibus tyrannide.

XV. ABRAMI PATRIARCHAE EX VRIS CHALDAEORVM EUOCATIO.

It patria ignotas deserta Abramus in oras:
O ire est quantum, quo iubet ire Deus.

GEN. XII.

EVphratis, et quam cingit vnda Tigridis,
Terram relinque patriam Thara sate,
Et quas tibi monstraueo plagas pete:
Illic eris, me dante, faustus, nomine
Auctusque claro multitudinis parens,
Certet in acta quae iacenti pulueri:
Amabo, qui te cunque amabunt, hostibus
Hostis tuis: nascetur olim SEMINE
Felicitate cuius opera, sustinet,
Erunt beatae, terra quas gentes, tuo,
Rerum sator ait: iussa Abram facit, procul
Mora: Dei mandare, hominis est obsequi:
Ferturque in oras, nescit et quas, cum suis:
Res mira, cultor ignis impius domi
Qui fuerat, exul fit pater credentium.
Non nos Deo commendat in nobis boni


page 25, image: s025

Vis vlla quae sit, stirpe ab ipsa qui mali,
Hostesque caeli nascimur: motus suo
In hominem amore interminato, foedere
Ictoque cum parentibus, Abramum vocat
Erroribus contaminatum publicis,
Largitor omnis et boni dat credere
Gratis vocato, Spiritus dono sacri,
Verbis Deus promissionis, non sua
Virtute quod sit integer, iustus, pius:
Sed sanctitate SEMINIS sui, in fide
Seruatque fortem perpeti fugas, famem,
Et raptionem coniugis, mala et omnia.

XVI. REPETITIO PROMISSIONIS, ET CIRCVMCISIO.

Thariaden simplex reddit confisio iustum,
Et testa Fidei signa putatus habet.

GEN. XV. ET XVII.

IAm viderat septemfluus, dimiserat
Donis et auctum regijs Nilus virum
Sanctum: latrones barbaros qui vlciscitur,
Recipitque fratris editum satu, Dei
Semoque decumas dat sacerdoti omnium:
Templi colens delubra caeruli Ioua
Cum rursum: Abrame quid times, quid angere?
Animum meo recipe animo charissime:
Eto tuus defensor, et pulcherrima


page 26, image: s026

Merces: patrem non esse qui te nominet
Doles? erit, non editus vel semine
Tibi Atriensis, seruulae vel sanguine:
Sed proprio: promissa rata non sint Dei?
Certum est, micant quot aethere alto sidera,
Tam, qui tibi gignetur ipsi, Filius
Numerosae erit propaginis parens, salus
Autore quo redibit omnibus: minus
Quoque dubites, post Abrahamus nomine
Hac ipse sis, et socia Sara sit thori:
Hanc credulus promissionem concipit,
Operantis intus vi potente Spiritus,
Quod Abrahamus mente, iustus, integer
SOLA FIDE pronunciatur, accipit
Notamque circumcisionis corpore,
Credentis animi testimonium, sacro
Cumulatus et flatu, illa sperat, quae Deus
Sibi, suisque pollicetur, et fide
Pellit volucres victimis, ac perpeti
Felicioris cuncta promtus patriae
Subdit malorum spe caput sub gurgites.

XVII. SODOMAE, ET GOMORRAE DELETIO.

Obscenae flammis Sodomae caelestibus ardent,
Lothe fugis, coniunx stat tua valle lapis.

GEN. XIX.


page 27, image: s027

DOcet suos, vir sanctus et viciniam.
Totam, explicans quae sit voluntas Numinis,
Cultusque caelo gratus: Est, quo purius,
Oracula et sincerius caelestia
Vulgantur, vbique maior improbum manus.
Opima Sodomes, et Gomorras incolae
Loca, similes pomarijque agros tenent
Edenij: denunciat malum malis
Haranides: ferro irruit, captos rapit
Codralomorus: liberat captos manu
Armata Abramus: nec mala impios, bona
Nac corrigunt: ingurgitassent vir, puer,
Matres et ergo in scelera se, rigidam et fero
Ferret, Dei secura, freta insania
Furore cewruicem, atque abisset in nihil
Fas omne, probitas et iaceret, et pudor,
Nec vicia caperent nec scelera sese: graui
Nidore mensarum excitatus, et gulae,
Oppressione pauperum, et libidinum,
Fari molesta lingua quaenon sustinet,
Clamore, sulphur a Deo pluit Ioua
Ignemque (parciturus omnibus, forent
Decem boni modo loco in illo) inuoluitur
Flammis, patet qua, regio tota: moenia
Nusquam superba protinus: oritur lacus
Asphaltis vndis aestuansi infamibus.
Cum filiabus Angelis ducentibus
Exit periclum Lothus: ipsius salis


page 28, image: s028

Vxor trahit, quod respicit, Cippum: Dei
Tantum nocet, non obsequi sermonibus.

XVIII. LOTHVS INCESTVS

Non malus, et curis, et vino Lothus onustus,
Permissus sibi homo quid sit, agatque, vides.

GEN. XIX.

IN Litteras quae Spiritus refert Dei,
Quis nam bonis obesse dicat moribus,
Teneris nec instillanda puerorum auribus?
Vt, cum Noanis interiret fluctibus,
Totum perijsse sulphuris mortalium
Genus putant sic imbre Lothi filiae.
Matris vident post ergo quod casum patri
Solas relictas, vnde reparari queat,
Salus futura, SEMEN, olim gentium:
Miscent patri vinum: ante curis ebrius,
Mero magis oneratus, implet inscius
Natas parens: Ammona creat haec, illa fit
Mater Moabi. Destituta lumine
Verbi vident quid ratio non faciat, viri
Sibi relicti vt turpiter se maximi
Dent saepius: qui castus inter omnibus
Est sordibus contaminatos, et dies
Noctesque mentem cruciat opera ob impia,
Oculosque et aures, ipse fit qualis? satae
Patre filiae optimae optimo quo decidunt?


page 29, image: s029

Nemo sibi praefidat, et superbior
Non posse labise putet: nemo malus,
Et inquinatus turpibus miser notis,
Desperet vnquam de Dei clementia:
Ex prole sibi Christus auiam incesta eligit.

XIX. ISAACI PATRIARCHAE ORTVS, ET IMMOLATIO.

Affectus mactat patrios Abramus, et orbus
Sit potius mauult, quam sine amore Dei.

GEN. XXI. ET XXII.

NOn hagare modo, hortante Sara Ismaelus
Qua nascitur, Abrahamus, ipsa sed, gerens
Promissionis carne signum, iam quoque
Parens fit vxore sterili, senex, anu:
Adeo Deus nil non, modo credas, potest.
Fidei fouet Sara ergo filium sinu:
Carne editus cum matre pellitur foras
Ferox, et ortus insolens primordijs,
Risor: Deus quem non tamen plane abijcit
Propter, futurum, Abrabamum etiam aliquid: Isacus
Crescit puer: sed crescat vt etiam fides
Patris, sacrum sibi fieri iubet Deus:
Vincit Fides parentis affectum, caput,
Semen fauillis mortui sperans, manu
In filij iam iamque librat acinacen


page 30, image: s030

Cum vox ruit polo Angeli: ferrum abstine.
Factum satis periculi: Deo simul,
Et te tibi probasti oboedientia:
Meine amantem non amem, caelestium
Ait parens? ita Ioua viuam, filij
Prae me putasti quod mihil, vitam bene
Dicam tibi: quot siderum micant polo
Faces, habet quot parua arena corpora,
Erit tibi, potita fortis hostium,
Quos vt pedum scabella proterens premat
Stirps: in tuo sese beatas SEMINE,
Carent Dei quae gloria gentes, ferent.
Adeo fides oboediens caelo placet.

XX. ISAACI ET REBECCAE CONIVGIVM.

Saraidae thalami sociam, prolemque ministrat,
Est munus cuius, quod sumus omne, Deus.

GEN. XXIIII. XXV. XXVI.

IVratus atriensis Abrahae femur,
Deo, ELISERVS, inuocato, quam rigat
Euphratis hinc, inde vnda rapida Tigridis,
Bathuelida capit patria domo, Iouae
Ducente genio, nato herili coniugem.
Connubio laetatur Isacus nouo,
Annis graui maerore confectus tribus,
Desiderij sensumque materni leuat:


page 31, image: s031

At sterilis est Rebecca: vir sanctus thori
Ergo rogat fecunditatem, quattuor
Post impertratque lustra tandem: liberi
Munus Dei caeleste sunt: at mutuis
Conflictibus materna gemini viscera
Turbant: Minori seruiet maior, Iouae
Oraculum respondet: editur Iacob
Cum fratre villoso: ex vocantis gratia,
Hoc abdicato, sed retento illo, rata
Decreta sunt electione Numinis.
Hinc, semper exercentur vt malis boni,
Post condidisset quam parentem humo, Isacus
Migrare Geraras cogitur domum, fide
Et firmus infirma licet, tamen fide
Semente facta, ibi inuenit centum, patris
Refo ditque puteos exul, et docet suos
Inter furentes inuidorum iniurias,
Regitque, spe viuensque SEMINIS sacri,
Verbo beatus, et patrocinio Dei,
De dextera potente pendet Numinis.

XXI. PRAEROGATIVAE AETATIS, AB ESAO IN IACOBUM PATRIARCHAM TRANSLATIO.

Esae, dum ventri seruis, sectaris et apros,
Interuorsa alius munera patris habet.

GEN. XXVII.


page 32, image: s032

SIluas amat, colitque saltus, concutit
Septus latrantum copijs venabulum,
Agitque apros, figitque in obstantes plagas
Truditque ceruos Esaus leues, virum,
Placens sibi, magnumque sese existimat,
Primus suae quod sit labor matris: bonus
Iacobus at vir, integer, simplex, domi
Matris, patrisque iussa obit, dat et operam
Semo, Semique filijs: vendit suae,
Ius Esaus , ludum arbitratus, et iocum,
Aetatis, et se honore primatus sua
Sponte ipse, ventris gratia, priuat: Patris
Contra voluntas ergo quam fert Isasci,
Contricis astu, temperante caelitum
Sic patre rem, sine quo nihil fieri potest,
Maior minori posthabetur: nobili
Absentis, et sectantis in campo feras,
Esai Iacobus veste amictus, pellibus
Manusque collumque inuolutus, a patre
Felicitatur rore caeli, pinguibus
Terraeque glebis, sceptri honore, sacrufica
Et dignitate, et omnibus laetissimis:
Plorat repulsus Esaus, sed nil agit.
Infestior superbis omnibus Deus
Contemta tollit, abijcit tumentia.

XXII. IACOBI PATRIARCHAE


page 33, image: s033

EXILIVM, ET APVD AVVNCULUM SERUITUS.

Isaciden odit quem frater, Auuculus auctum
Fortunis vexat, persequiturque socer.

GE. XXVIII. XXIX. XXX. XXXI.

FRementis ira fratris anxiae minas
Matris suasu, et iussibus patris fugit
Iacobus, in viamque se dans, aetheris,
Saxo cubat dum fessus, et somnum capit,
Diuina scalas visa cernit, angelosque
Inambulantes, audit et voces Iouae,
Numerosi adauctus pollicentis seminis,
Quod, qua venit Sol ortus, vndis mergitur
Et qua maris, grassetur orbis in plagas:
Venit inde Charras, et greges anunculi
Pascit, sibi quo Rachelam det coniugem:
Promittit ille, sed Leam post collocat,
Nunquam fidem non fallit vt auarum genus.
At compos ille fit tamen voti, accipit
et expetitam: quae viro sterilis suam
Ancillulam dat Balam: eam imitatur soror,
Cessauerat quod parere: bis senae Pater
Prolis maritus coniugum fit quattuor:
Aestum ferens interdius, pernox gelu,
Denis bis annis pastor ouium sedulus:
Ad vltimum pertaesus iniusti dolos,
Fraudesque soceri, affiniumque iniurias.


page 34, image: s034

Abit Ioua iubente cum suis, Syrus
Insequitur, vt retrahat eum: sed Isaci
Terror, Deus Abrahaeque dexteram impedit
Labanis: ergo foedus ineunt, hic domum
Et repedat, ille quam institit, viam ambulat,
Tutus sacerque Numinis beneficio.

XXIII. IACOBI LVCTA CVM ANGELO.

Cum Deus in te hostis veluti se inferre videtur,
Isacidae scutum corripe, victor eris.

GEN. XXXII. XXXIII.

OCcurrit agmen caelitum sancto viro,
Vt et greges, et coniuges, et liberos
Tegat illius, prohibeat omnibus et malis:
Laetatur esse se Iouae curae: suum
Ad Esaum deinde fratrem seruulos
Legat, regressi qui manu cum militum
Ipsum venire nunciant: miser timet
Iacobus, et opis, et nihil videt auxilii:
Quid faciat? arma, corripit preces, fide
Ardente fusas ad Deum: quis leniat
Adornat et fratris animum dona, et vadum
Matres Iabocci traijcit cum liberis,
Resistit in ripaque solus, cum facit
In eum impetum, cui nomen est Mirabile,
Velut hostis: hic repugnat acriter, Deo


page 35, image: s035

Ipso iuuante spiritus scintillulam,
Instanti et instat, vrget vrgentem, femur
Et alterum perstrictus, integer prius,
Israelis iam claudicans nomen gerit,
Deique pariter hominis et victor, bene
Sibi precantis omen audit, et videt
Ostendere iubar se polo tandem aureum
Solis, dat et, capitque fratris: dexteram
Adeo in manu sunt corda cuncta Numinis.

XXIIII. IACOBI IN PATRIAM REVERSI MISERIAE.

Exercet semper crux sanctos aspera, nunquam
Non laetis inter sollicitumque venit.

GEN. XXXIIII. XXXV. XXXVI. XXXVII.

O Vita nunquam non piorum obnoxia
Malisque, calamitatibusque: qui putat
Iacobus in portu esse iam tuto, mare
Vaesaniente aufertur in vastum Noto.
Rapi vnicam (puellulas haud publice
Tutum vagari) sibi videt natam parens,
Et, Leuis, et Simeonis audaces manus,
Raptum sororis vindicantum saeuiter,
Abominatus, defodit fictos Deos,
Domumque purgat, ac Deborae, et coniugi


page 36, image: s036

Maestissimus carissimae terram inijcit:
Bilam, patris Rubenus inuadens thorum,
Nefaria contaminat libidine,
Primo generis et spoliat ipse se loco:
Dilectus alios ante patri, somnia
Ob dignitatis, Agarenis venditur
Inuidia, et odio a fratribus flagrantibus,
Renunciaturque interijsse a belluis:
Cernit nepotes dextera Iouae suos
Deinde Iudae filios perdi, ipsius
Cum Thamare furtiuasque nuptias nuru:
Tandem malorum ne quid et desit, patrem,
Casus leuamen omnis, et curae, senem
Senex tumulat, aeuoque confectus graui
Licet, dolore animumque perditus, miser,
Malisque pressus est: tamen constans fide
Se sortis inimicae inter erigit vices,
Promissionis speque viuit aureae.

XXV. IOSEPHVS PATRIARCHA EX CARCERE PROREX AEGYPTI.

Racheliden odium vendit, mendacia claudunt.
Carcere, quo sceptris bos, et arista beant.

GEN. XLI.

VEnundatus mangonibus Niloticas
Puer domo defertur in terras, procul


page 37, image: s037

Apatria, Iosephus: equitum mancupi
Emtum Magister accipit, seruum facit
Et Atriensem: amoris aestu percita
Oculos ad illum, animumque petulans adijcit
Hera, metuens pudicus adolescens Iouae,
Nefarium, Deo regente, potens sui,
Scelus, recusat Veneris illicitos thoros.
Repulsa crimen illa regerit impium
Furiata, verso amore in odium: innoxius
Compactus ergo in carcerem obscurum (male
Praestat pati, quam facere turpiter.) lacu
Heu iusque praeter fasque tribus annis iacet:
Donec probatum respicit caelo Deus:
Tum laeta vero cuncta: somniat boues
Pingues, macrasque, bis Pharaon tritici
Spicasque septem: e carcere eductus venit
Iosephus; explicatque regi somnium,
Annosque septem fertiles denunciat
Instare, totidem et qui famem ferant, docens
Ratione qua penuirae occurri queat:
Res mira, seruus, atque prius ergastulus,
Regi sua probat dicta, subito Principis
Ac dignitatem torque, curru, purpura
Ornatus accipit, et Asenatham coniugem,
Doctor senum, seruator Aegypti, pater
Regis: Deus tam facile tenuem puluere,
Fimoque nouit excitare pauperem.

XXVI.


page 38, image: s038

IACOBI IN AEGYPTVM CVM FAMILIA VNIVERSA MIGRATIO.

Non semper miseros sors importuna fatigat,
Isacidenque vocat Nilus, alitque Isenem.

GEN. XLVI.

IOsephi aguntur dicta: quam Nilus rigat,
Stagnante fecundatque limo fertilis,
Vim terra frugum maximam fundit: fames
Sequitur: opes reconditas Aegyptijs
Iosephus, exterisque vendit tritici:
Nati iubet Iacobus ergo comparent
Niloticis et ipsi agris cibos: patri
Parent, petuntque Memphin, adeunt principem
TErraeque: fratres ille comprendit decem,
In cacerem non cognitusque conijcit,
Simeone, fretrem sibi, retentoque obside,
Adducere adigit matre gentium Rechela:
Satisque tandem se male habitis indicat,
Dataque venia, amice eos amplectitur:
Atque ite, ait, me nunciate viuere
Patri (suo procurat ista numine
Deus) perijsse quem putat: mittit simul
Currus, et asinos, quis vehatur cum suis
Natis, nepotibusque: idem mandat Ioua,
Per nocte visum dormienti caerula:
Chamesias ergo intrat oras, comiter
Afilioque excipitur, atque Pharaone


page 39, image: s039

Iacobus, et Gosseniae deducitur
In arua terrae, largitate regia
Et ipse, domus et alitur omnis, optimus
Senex, Propheta summus, acceptissimus
Deo fide, virtute carus omnibus.
Sic vita, plena quae laboribus, bonis
Plaerumque laeto terminatur exitu.

XXVII. IACOBI MORITVRI DE CHRISTO VATICINIUM.

Nec rex, in Iudae nec deerit gente Sacerdos,
Dum veniat caeli missus ab arce Silo.

GEN. XLLX.

RAchelidae adoptat liberos auus sibi
iacobus, et praeponit instinctu sacro,
Qui minor es, Ephraime te Manasseo:
Ac iam futurus iamque funus, filios
(Dissentientes inter est nunquam Deus)
Vt congregentur bis monet senos pater,
Cum prosperis ventura et illis aspera,
Iudaeque cunctos ante flori liberum
Denunciat: Te generis inclitum decus,
Colet prementem inimica terga vindice
Fraterna dextra turba: submittent tibi
Eodem patre sati genua: catulus feruidi
Praedas ages Iuda vt leonis: excitet
Quisnam iubati, et humi cubantis impetum?


page 40, image: s040

Non auferetur de domo sceptrum tua,
Subsellijs legisue consultus pedum,
Dum sospitator ipse nascatur SILO:
Ad hunc gregatim conuolabunt onnium
Coetus, patet qua terra cunque, gentium:
Ligabit ille vitis asinum ad palmitem
Onerarium: pulli rudentum gutture
Pleno trahent caeleste nectar Spiritus:
Vino togam, cruore synthesin suam
Vuae lauabit lumen oculorum igneus
Meroque, lacte dentis et ebur candidus:
Dixit, suos et aggregatur ad patres,
Poloque reddit Spiritum, corpus solo,
Afilijs bustoque auito conditur.

XXVIII. ISR AELITARVM SERVITVS AEGYPTIACA.

Vindicat in natos, quae commisere parentes,
Nec tamen ira caret fine, modoque Dei.

EXOD. I.

SCelus Patres quod in suos admiserant
Fratem, et parentem, in liberis vlciscitur
Tandem Deus: quod et oculos Chamaesias
Ad foeditates, et boues, et Simias,
Et oxyrinchos, et canes conuerterent,
Adsciserentque sibi nouos sensim Deos:


page 41, image: s041

Aegyptiorum corda mutat: impia
Busiris haec cum sceptra concutit manu
Inter, cui Iosephus ignotus: male
Populum ferens is crescere, opprimit, iubet
Interfici recensque natos, flumine
Infantium et proiecta mergi corpora.
Ipsis acerba vita redditur viris
Ergastulis, opereque rustico, picis
Bitumen humeris dum gerunt, ferruminant
Et oppidorum structioni besalos:
Non stipula, non palea datur, nihilo tamen
Pensum minus poscuntur integrum: gemit
Sub verberumque, onerumque mole, clamitat
Collum, manusque attrita turba: Mitior
Audit Deus gementium suspiria,
Et foederis cum patribus facti memor,
Ob gloriam, decusque nominis sui,
Aegyptiorum vlturus impium nefas,
Suos benigni lumine oris respicit,
Vt seruitutis liberet durissimae
Iugo, reducat ad solumque patrium,
Solum saluti destinatum gentium.

XXIX. MOSIS AMRAMI F. ORTVS, CONSERVATIO, EDVcatio, et exilium.

Educat Amramiden ignara Pharaonis aula,


page 42, image: s042

Ne sint decreti non rata scita Dei.

EXOD. II.

NOn est Deum sapientiae vis, consilii
Prudentis aut contra vlla, nec furor potest
Mortalis impedire Numini semel
Decreta, magnum quod tuetur aethera.
Neci editus, seruatur ex vndis fide
Matris, patrisque transque fertur regiam
Moses in aulam, fitque natae filius
Pharaonis, adoptatus ab ea, combibit
Sapientiamque Aegyptiorum, maximis
Dictisque pariter, atque factis inclytus.
At lustra cum bis ageret octo, aula exiens
Fide, recusat amplius iam Filiae
Natus vocari regiae, ad populum Dei
Et transit, eligitque cum suis pati,
Bonis frui quam perditus fugacibus:
Christi ratus probrum, ampliores, regijs
Opes opibus, et gloria Nilotica.
Ad vindicandas dein suorum iniurias
Aggressus, odium incurrit, et periculum:
Vt ergo vitae consulat, potentiam
Furentis exeatque regis, qui neci
Quaerebat illum, sponte profugus exulat,
Spectans fide, excitata quae, caelestia.

XXX. MOSIS AD DVCATVM POPVLI ISRAELITICI VOCATUS.


page 43, image: s043

Sint tibi signa Pedum, Deus inquit, lepra, cruorque,
Thariadum Mosen constituitque ducem.

EXOD. III. IIII.

QVa condit inter nubila Orebus caput,
Pascit greges bidentium, et rubum videt
Ardere Moses, nec cremari, territus
Auditque vocem: Qui fuit, futurus est,
Et semper est, parentium vestrum Deus,
Ille Abrahae Deus, Isaci Deus, Deus
Iacobi ego: quos gentis exprimit dolor
Questus meae, scelusque vidi Ageyptium.
Auribus et hausi, vindicatis et ideo
Venio daturus lacte terram quae fluat,
Et melle: abi, Pharaonique nuntia,
Dimittat vt gentem Isaci, sacrum Iouae
Facturam in ipso hoc monte: non dabit scio,
Malus exitum ille, nisi malo: nec tu mihi
Causeris oris tarditatem: quis loqui
Tandem dat homini, quis facit mutum, facit
Surdumque, nisi Deus? habeatur at fides
Ne non tibi, iam nunc meo do plurima
Miracula, atque monstra facias nomine:
An non tibi virga in manu? Viden, abijcis
Simul atque eam, mutata tortus est Draco:
Quid sana non modo, et leprosa dextera est
Sinum intra, et extra? quis ages si nil, aquam
Effunde sumtam flumine, et fiet cruor:
Ergo mora fac iussa correpta mea:
Tecumque, cum tuoque fratre ero: tibi
Sit lingua vt Aaron, tu Deus Pharaoni.


page 44, image: s044

Felix vocanti quisquis oboedit Deo.

XXXI. PLAGAE AEGYPTI.

Obteritur diris tellus Aegyptia plagis:
Rex obdurato pectore marmor habet

EXO. VII. VIIII. IX. X.

POpulum Iouae rogatus vt gentem Isaci
Emittat, opera Iannis, et Mambris, malus
Se peior, acriorque Rex furit, fremit,
Laterum aggrauat onus: nec minae mouent eum,
Nec signa: quare exempla cogitur edere
In obstinatum maximus rerum pater:
In sanguinem ergo vertitur Nilus, fluit
Foedi cruoris vnda riuis decolor,
Turbaeque ripas strage squameae inquinant.
Ranis scatet palustribus tellus, quibus
Squalent domus, panaria, penetralia:
Fiunt pedes, et muliones puluere:
Oestrum, culex crabroque Memphin occulunt,
Et musca densa, nube: sese noxiae
Passim incitant ferae in homines, et belluae:
Armenta tristis perimit, et greges lues:
Exhaurit vrbes foeda totas pustula:
Miscetur axis murmure immenso, micat
Aether, tremit caelum: procellis arbores
Franguntur, agros grandinesque verberant
Mistae ignibus: quae durus imber relliqua


page 45, image: s045

Facit, attelabus erodit, etbruchus sata:
Inducitur caligo terrae tactilis
Triduo Canopi: nec tamen fit mitior
His, excitati ad gloriam Dei, malis,
Regis animus: genius obit, plaga vltima
Quae, donec Aegyptum, atque nocte dat neci
Vna omnia vltor primigena, luctu domos
Completque cunctas, eiulatu, planctibus,
Duri atria adeo et ipsius Busyridis.

XXXII. PASCHA SEC IMMOLATIO AGNI.

Mactatus balans, caesi agni ab origine signum,
Quae noceant animis, corporibusque fugat.

EXOD. XII.

IAm liberandi iamque, sumtum de grege
Ad vesperam agnum intaminatum mactitant,
Iubente Mose, per domos Israele
Nati, aedium linuntque postes sanguine:
Exterminator praeterit tinctas fores:
Assa replent carne intus ipsi viscera,
Libisque festinanter, atque agrestibus
Herbis, manu pedum tenentes, penulas
Cincti, pedes et expediti calceis.
Quis Christe, quis non hoc notari te videt
Ritu, beata maximi proles Dei?
Sine macula tu factus agnus victima,


page 46, image: s046

Aspersa, fundis sanguinem, quo pectora
Euangelij hyssopo a malis sacra omnibus
Purgantur, et redduntur ira Numinis,
Et morte tuta, perpete et flamma inferum:
Das igne tosta caritatis, non modo
(Temerarius facessat error) Spiritu,
Sed ore quoque terenda viscera, omnibus
Sint corpori, et animae vt saluti, credulis:
Sinceritatis quis iubes panem adijci,
Et veritatis, atque lactucas crucis:
At calcei, baculique nos typus monet,
Ductu tuo properare quemque Aegyptijs
Nitentis ex ergastulis domos poli.

XXXIII. ISRAELITARVM EX AEGYPTO EXITVS, ET PHARAONIS INTERITUS.

Impia turba perit, pia turba perambulat aequor:
Fide Deo, quo te mittit iterque tene.

EXOD. XIIII.

MAlo Pharaon, quem rogatus contumax
Toties negarat, exitum de finibus
Coactus Hebraeis dat: ergo diuites
Mercede, iussu, pro laboribus, Iouae,
Auroque, et argento, atque veste plurima,
Quae mutuarant, liberati ergastulis
Rapiunt viam: columna noctu flammea,
Interdiu praeeunte nube: protinus


page 47, image: s047

Mutatus ecce cum tyrannus ingruit
Equisque, curribusque, vique militum:
Populus fremens quiritatur: est figae locus
Nullus: mare hinc, at inde montes inuij
Claudunt: premit rex terga: Moses ingemit,
Clamat, suos manere dextram Numinis
Hortatur: et sine mare discedit mora,
Et hinc, et hinc concrescit instar marmoris,
Natura praesto tota cuius numini,
Deo iubente: per meant Israele
Aequor sati: gens decolor furit, ruit,
Ratus patere concauum pontum omnibus:
Medium tenetque iam mare: aereis Ioua
De curribus turbat rotas: insibilat
Repente ventus, ilicet reuoluitur
Aequor: Vorago (nil Osyris, nil iuuat
Latrator ipse) pelagi inexplicabilis
Haurit sub vndis vorticosis cum duce
Militem, equites et vniuersos: fluctibus
Eiecta cernunt arma, et ipsa cadauera
Israelitae (liberatos gratias
Est agere par) Iouamque, tollunt laudibus.

XXXIIII. AQVAE AMARAE. MANNA. PETRA PERCVSSA. AMALECHITAE FUGATI.

Vndae emendantur, laticesque ceraunia fundunt:
Nubibus esca fluit, barbara turba cadit.


page 48, image: s048

EXOD. XVI. XVII.

CItius nihil senescit atque gratia:
Humana nec pendere mens vult de Dei
Tantum manu. nunc esse nullas igneo
Sitis sub axe quis leuetur, nunc aquas
Non potui queruntur Hebraei, minas
Iactantque, panes iurgioque, carnium
Ollas, Canopicasque mensas flagitant.
Sed non tenax promissionis non suae
Ideo est Deus, malosque perdit: impijs
Ne murmurantium ergo sit tumultibus
Locus, iubet non grata quae gustatui
Dulcescat vnda, ligno amaror pellitur:
Quas inuehit cumulantur alituum Notus
Et castra et agri stragibus: fetae polo
Instar pruinae Manna nubes depluunt:
Ne pane tantum sed magis verbo Dei
Ali putemus nos: Silex vim maximam
Percusa aquarum erumpit: irruit ferus
Amalechus, extremosque carpit: Iosuam
Armat, iugum petitque collis, et leuat
Virgam polo, votisque rem Moses gerit:
Cum fratre fulcit illius Calebius
Manus: repulsam nesciunt credentium
Preces: fugit lux, hostis et fusus iacet:
Victor reducit copias Dux praelio
Authore, qui, quae vult, cuique dat, Deo.


page 49, image: s049

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER SECVNDVS.

I. LEGIS PROMVLGATIO.

Quod corrupta, Deum non fert natura loquentem,
Et bona quae Lex fit perniciosa malis.

EXOD. XX. DEVT. V.

SVblime qua cacumen aequat nubibus
Orebus, et deserta Sinae despicit,
Montis polo descendit in iugum Ioua:
Subtexitur fumo vndique aether, contremit
Tellus fragore fulminum micantium,
Tuba insonat: decreta sancit, omnium
Rerum sator, promulgat et decem: licet
Nam scripta Lex in mentibus quod sit Deus,
Bonis bonus, benignus et clemens: malis
Istus, seuerus, vltor: ideo Numinis
Ad nutum agendae monstrat et vitae viam:
Princeps temen parentium propter scelus,
Obnubilata est Ratio adeo caligine,
Corrupta cordis vis et omnis, vt Deum


page 50, image: s050

Vel non putet, vel spernat eitam, legibus
Et nec velit, nec obsequi illius queat.
Possimus ergo vt nosse nos, casu insita
Primi parentis et mala: instruit Deus
Nos edita ipse voce caelitus: Tibi
Deus alius non sit: meum periurio
Nomen caue violare: Sabbati ocium
Obserua: habe parentibus honorem: fera
Caede abstineto: maechus, et fur, improbus
Calumniatorque esse fuge: comum tui
Non concupiscas proximi nefarie:
Non coniugem, non seruulos, pecus: quid o
Quid fit? populus haud ferre vocem Numinis
Potest, saluti quaeque lata lex, Necis
Ministra facta, iramque poenasque excitat.

II. REIPVBLICAE ISRAELITARVM CONSTITVTIO, ET CONFIRMATIO.

Vae cunctis, qui non, quae Lex iubet, omnia praestant:
At bene, cum simus heu mala turba, quibus?

EXOD. XXI. XXII. XXIII. XXIIII. ET DEVT. VII.

LEx vita ciuitatis est, consistere
Res et nequit sine institutis publica:
Edicit ergo Deus agenda muniens
Corpus, thorum, peculium, famam, quibus


page 51, image: s051

Et carere vita commodisque non potest,
Hinc strata perduellium late agmina,
Fugasque, palmas, et triumphos nobiles,
Et aureae quieta pacis secula:
Tum coniugum faecunditatem, liberum
Felicitatem, longa vitae tempora,
Potest boni manare quicquid denique
Fauoris a caelestis indulgentia,
Decreta sacri intaminata foederis
Seruantibus promittit omnibus: grauem
Contra furorem, iramque contumacibus,
Emancipatis impijsque erroribus:
Refert sequester ad suos interprete
Edicta Moses voce, mandat litteris
Et illa: deinde victimas caedit Iouae,
Librumque lectum, nullus ante quem fuit,
Et vniuersam Israelis propaginem,
Aramque spargit sanguine, inter et Iouam,
Populumque firmat foederis pactum sacri:
Ipsum videri se dat hinc Primatibus
Impune gentis Numen aureis notis
Subter pedes lucente Sapphior, poli
Specieque caerula: intrat in caliginem
Nubemque Moses, per quater denos dies,
Cibo sine, alitur et Iouae sermonibus.

III. TABERNACVLVM DIVINVM ET EIVS INSTRVMENTA.


page 52, image: s052

Quae cernis templi sunt omnia imago futuri,
Est in quo flamen, victima et ara Deus.

EXOD. XXV. XXVI. XXVII. XXVIII. XXIX. XXX.

COeleste Moses conspicit sacrarium
In monte, faciat cuius exemplo domum
Iouae: suos vt habitet inter: omnia
Et apparatus vasa sacra, cedrinam
Arcam, suis cum vectibusque, et annulis,
Caelum imminens oraculoque gratiae,
Binosque Cherubos, atque mensas, lychnium,
Puro omnia auro: deinde cellam, lintea,
Penetrale, sippariumque, et aeneum focum,
Aras, et aulaea, atque labrum, et atrium,
Suffimen, vnguentumque, perpes et sacrum:
Antistitis tum maximi cultum, auream
Epomida, Indicasque baccas, fulgidum
Oraculi monile, Ephodum, hyacintbinam
Praetextam, et aera iuncta malis, infulam,
Et laminam, tunicamque strictam, baltheum:
Nec non minorum flaminum vestes, sacris
Ritus et initiandi eos, et victimas:
Figurae quae fuere cuncta Ecclesiae,
Pontificis et ter maximi, ter optimi
Christi: Deus homo qui semel iussu patris
Haud fabricatum ingressus in sacrarium
Hominum manu, nec sanguine bouis; nec olidi
Hirci, Cruore sed operatus proprio, et
Libans preces, vocesque fletu supplices,


page 53, image: s053

Vitamque peperit, et beatitudinem,
Seclis manebit omnibus quae credulos.

IIII. VITVLVS AVREVS.

Plaustra trahit, renouat bos arua, alimenta ministrat:
In boue nec gratus deuenerere Deum.

EXODI. XXXII.

QVid non, sibi relicta, mentis prauitas
Audet, sui cui luce verbi non Deus,
Sancto praeitque Spiritu? moram trahit
In monte quod diutius Moses, putat
Quid populus illi et accidisse, nec sine
Gratos Deo sese esse sacris,
Aarona, Vindex quo colant Numen, modum,
Ritumque: Paret ille: adeo queunt boni,
Timore capti, cogitatisque optimis,
Labi facile: lobis inaures conijcit
Ergo in catillum: prodit Apis corniger
Fornaculo, nimirum opus non vltimum
Rationis humanae, Isaci Numen sibi
Plebes adoptat Vitulum: huic aram excitat
Aaron, diem solennem et indicit: cadit
Ante hostia focos multa (fulget aureo
Superstitio nitore) opimis vescitur
Extis iuuentus, buxeos et ad modos
Ducunt choros: iratus in poenas Ioua
Fertur, sed exoratur a Mose, impios


page 54, image: s054

Ne perdat (impetrant preces nil non boni
Viri a Deo) ipse qui furore percitus
Tabulasque legis (imago nostri pectoris
En, fracti et animi, notio cui boni,
Sed dissipata) de manu post abijcit,
In puluerem et contundit, exustum bibant
Populoque vitulum dat, manus Leui patre
Natorum et armat: occidunt tria millia,
Idola formidanda poena, et omnibus
Non iussa qui sequuntur a Deo sacra.

V. MOSES STANS IN PETRA.

Terga Dei cernit Moses: namque ora videre
Christum extra Patris, et viuere, nemo potest.

EXOD. XXXIII. XXXIIII.

PEccasse tandem se dolet gens Isaca,
Minisque mota Numinis, velamina
Preciosa ponit, cinxerat quis tempora,
Et serta, pictas et coronas, signa se
Damnantium: sibi liceat vultum Dei,
(Ascenderat nam rursus in montis iugum)
Optat videre: denegatur: sed tamen
Tergum in Crepidine aspicit Moses, Patris
Nomen vocantis optimique et maximi
Mundi parens, regnator orbis vnicus,
Verus Deus, Ioua Ioua, mitis et bonus,


page 55, image: s055

Beneficus, et benignus, et placabilis,
Diffundere iram tardus, indulgentia
Fouere promtus indigentes patria,
Tenaciter promissa seruans, nec modo
Nec fine cuius scripta circum lenitas:
Errata clemens obtegit, noxae eximit,
Locoque facilis, hora et omni temporis,
Peccasse (nam quis est bonus?) qui se dolent.
At improborum vindicat parentium
Iusto furore, horrenda et ira in impijs
Peccata natis, et nepotibus grauis
Vltor. Dei sunt ista nimirum queunt
Enunciante filio quae lumina
Humana cernere, ipsa mens cognoscere:
Donec remota moloe coram corporis
Et qualis est, et quantus, vno iugiter
Trinoque cunctis perfruamur seculis.

VI. MOSIS FACIES RADIANS.

Amramidae radijs ardet si clara coruscis:
Quae facies Christi, quod decus oris erit?

MEOD. XXXIIII.

MOses, dolat qui saxea hominum pectora,
Vt iussa Deus inscribat in mentes sua,
Sinae reuersus aduenit iugo. decem
Tabulasque fert secum ecce totus fulgida
Sermonibus radiatus ora Numinis:


page 56, image: s056

Praestrictus Aaron, intueri non potest,
Splendore, fratrem: sustinerre Israele
Nequeunt sati vultum igneum: quis fulmina
Quisnam ferat mortalium legis Dei?
Velamen ergo obtendit ille, dum facit
Verba: hi vident extrinsecus legem, putant
Defungierque posse sese lumine
Quae conspici obseruationibus queunt,
Ac crimina opibus expiare proprijs:
At cum Deo sermonem habet quando, sibi
Adusque detrahit abitum tegmen, videt
Et se tenebras esse, candida suam
Noctemque luce Numinis splendescere:
Nec ferre, nec seueritatem caecitas
Mentis potest videre legis, quae necem
Affert: retectum sed Dei vultum videt
Solus Deus homo, interpres vnicus Dei,
Hominumque, Patris e sui dextra sedens,
Cum quibus et ille tanta bona communicat.

VII. SACRA LEVITICA.

Legis imago sacri Christi sunt sacra, cruore
Expiat humanum, qui genus omne suo.

LEVI. VIII. IX.

COnstat sibi caeleste Numen, irrita
Nec verba fallunt illius: sed est fides
Infirma nostra, et adminiclis indiget:


page 57, image: s057

Et ergo ritus, sacra, ceremonias
Genti suae salutis omnium parens
Amans statuit, Antistitemque praeficit
Aarona, natos Praesules cuius legit.
Sacris amicit hos vestibus, Iouae vnguine
Dicatque nardi Legifer: tentorij
Oracularis iam domus stabat, caua
Obducitur cum nube: boue faciunt viri
Vncti, caproque cum bidente, turture,
Columbulisque, solida, nidorem Iouae,
Mactant in ignem quae salutis gratia,
Et expiationis ergo, dein' sacro
Cum sale, far, et thus, et oleum, munera
Vitisque, frugesque offerunt primas, die
Et quaque liba: tum lucernam perpetem,
Flammamque seruant: Pontifex anno semel
Ingreditur ipse, sed non absque sanguine,
In intima adyta: quae licet diuersa erant,
Erant tamen signa omnia (hircinus nequit
Peccata, taurorumque sanguis tollere)
Futuri erant sed signa Christi, victima
Piacularis est semel qui mortuus,
Vt innocens iugulatus agnus, in crucis
Ara, foret cibus vt sacer, potus sacer,
Aeterna lux et omnium credentium.

VIII. IGNIS ALIENVS.


page 58, image: s058

Ebria thura cohors fert multa errore, Parenti
At non aethereo flamma aliena placet.

LEVI. X.

Operante sacris pro salute Antistite
Aarone summo, gentis atque noxijs:
Apparet ipse maximi splendor Iouae,
Et deuorat caelestis ignis hostias,
Plaudente vultu cernuo turba: Abio
Rapiunt acerras fratre cum stulto impetu
Temerario Nadabus, et fumantia
Indebitis thura offerunt carbonibus:
Flamma ilicet, flamma horrido ruit Iouae
Vultu sonore, ambosque corripit, iacent,
Animasque reddunt vstulati: quit tamen,
Quid? a bonis reposcit an poenas Deus,
An, factitant qui sacra studio non malo,
Punire gaudet, mente sincera Polo
Profecta nec sunt grata, fraudi iam pium
Est esse? Vero: non tuam ad libidinem,
Et institutum, corde quod commentus es,
Deus coli, praescriptione de sui
Sed postulat, probatque verbi: Ergo tibi
Videare quamuis, nescio quis non, male
Peribis, a sacris recedens legibus,
Imitaberis si filios Antistitis
Amramici: qui scire plura existimant
Sese Propheta conscio mentis Dei,
Nec igne par quo sacra faciunt: Victima
Decreta legum missa quae sequitur polo,


page 59, image: s059

Oboedientia est Deo gratissima.

IX. BVSTA CVPIDITATIS ET MARIA EXCLVSA.

Non placet, vt donet, quae vitae postulat vsus:
Nec vocet ad paenas impia corda Deus?

NVM. XI. XII.

DEcreta legis caelitus norunt datae
Hebraei, habent acrem atque prouidum ducem,
Ritus tenent Iouae colendi, et audiunt
Vocem in sacrario illius: fiunt tamen
Nihilo patris metuentiores omnium
Rerum: querelas suscitat promiscuum
Vulgus, dapes et expetunt Aegyptias,
Pisces, cucumeresque, pepones et allia,
Caepasque, manna respuuntque gustui
Accommodata, quisque sibi quem fingeret,
Accedit huc (vt sunt parum semper sui
Aequi suis) praefectus ipse Pontifex
Sacris, sororque turbidi contra virum
Caelestium patri intimum: Deo furor
Venit: perire legifer cupit: illius
De spiritu senioribus communicat
Partem, coturnicumque depluit greges
In castra mundi copiosos arbiter:
Non largitas diuina semper gratiae,
Fauoris et signum est: in ipsis concidunt
Ergo toris, et reggerunt vitas: mala


page 60, image: s060

Scabie Amramis corripitur, albet corpori
Totoque, castris lucibusque excluditur
Septem. Deus parens quidem est mitissimus,
Offensus idem sed superbis vocibus
Factisque, in ora conspuit peccantia,
Suosque vindex seruulos vlciscitur.

X. ISRAELITAE EXPVGNANDAM CHANANAEAM DESPERANTES.

Omnia sunt ingrata, placent Cananaea nec arua:
Ergo mali siluis ossa, cinisque iacent.

NVM. XIII. XIIII.

PRomissi agros, et oppida soli Dux tribu
De quaque lectos singulos, Barnensibus
E Cadibus, explorare bis legat viros
Senos, petente plebe, concessu Iouae:
Illi et abeunt, speculati et omnia, referunt
Metum suis, quam Nune natus, et comes
Laudant Calebus illius, Cananeida
Abijcere verbis nec verentur improbis:
Vt lacte quae, fauisque abundet, incolas
Sed deuoret suos Gigantum patria:
Ergo fremit, clamore sublato ducem
Aliumque plebs pro Mose sibi circumspicit,
Osyridaas reditura ad oras: iam volant
Et saxa, cum repente splendor est Iouae


page 61, image: s061

Praesto suis: qui ne malos perdat male
Dux ipse rogat, et impretrat: cadunt viri
Nece subita decem impij: Iurat Deus
Hesroniden, ipsumque praeter uam
Fore, in arua qui promissa veniat, neminem:
Quater igitur bis lustra per vagi loca,
(Res adeo grauis offensum habere numen est)
Errant inhospita Arabiae, et fiunt cinis,
Capienda linquunt vrbiumque moenia
Vineta, et agros liberis, quos impie
Praedam futuros murmurar ant hostibus.

XI. FIMBRIAE

Qui Lex praestiterit quae mandat, viuet in illis:
Hoc Dibrisque nepos, ligna legensque docent.

NVM, XV.

COelestium ne rumpe legum vincula
Temerario petulanter audax crimine,
Depende poenas aut graues: Vindex Dei
Nec ira fert, tulit, nec vllo tempore
Quenquem suis edictionibus feret
Contra venire impune: sic Dibris nepos,
Qui nomen ore polluere sanctissimum
Nefarie non dubitat immensi Patris,
Vltricibus conuiciator obrutus,
Eductus extra castra, saxis occubat:
Sic quam Deus, sacramque lucem septimam


page 62, image: s062

Indixerat faustamque violare impius
Qui sustinet lignator imbre lapideo
Disiectus interitque tempora, fimbrijs
Hyacinthinis praebetque vittis, Isaci,
Occasionem, extremitate posteri
Semper ferant quae vestium: quo maximi
Obliuio sis cuncta suggerant Iouae
Mandata, ne proteruientis improbam
Ad cordis ipsi se gerant libidinem:
Mortalibus quod causa pestium omnium
Existit, existetque seclis omnibus.

XII. CORANA SEDITIO.

Quid facis Isaride, quid cum Dathane Abiramo?
Thura Deus nunquam seditiosa probat.

NVM. XVI.

NEmo sibi plus arroget, quam par, statu
Sed quo vocatus est, maneto, res agens
Quas agere quemque munus officij iubet
Sui: fuisset quod secutus Cahati
Nepos suis si cum gregalibus, Iouae
Seruos quibus coire contra praesulem,
Ipsum ducemque res leuis, fastu sibi
Tumidique sumunt ius ferendi Numini
Suffimen, isset haud nigras viuus domos,
Repente discedente terra illi: haud sacra
Foco profecta pene tercentum viros


page 63, image: s063

Flamma vstulasset: Rursus ex qua barbara
Vecors furore cooritur re concio
Contra duces: fugit Aaron, Moses fugit,
Nymbus Iouae qua fulget ignea aureus
Luce: ilicet grassatur in malos graue
Numen, rapit sine mora acerram pontifex,
Et supplicat stans Aaron ipsa funera,
Viuos et inter medius, et placat Iouam,
A plebe cladem auertit, et pestem igneam:
Negocium quae ne facessat improbe
Post illa Praesuli, ecce fruticat, et parit
Floremque, fructusque illius virga, aridas
Senas bis inter principum, in sacrarij
Amygdalis refertur et adyta grauida.
Qui cuncta recte iudicat, quem Maximus
Parens semel probauerit, semper probat.

XIII. AQVA IVRGII.

Fundit aquas percussa silex: sed terra negatur
Amramidae caula qua Cananaea Duci?

NVM. XX.

NOn obsolescunt palliorum tegmina
Errantibus deserta per, non vincula
Pedum fatiscunt, Manna caelo defluunt,
Et ipse praesto nocte, praesto interdiu est
Deus suis, tegitque: murmurat tamen
Ingrata, partae nec patris clementia


page 64, image: s064

Caelestium salutis agnoscit cohors
Munus, male ducem habetque: sicca temperet
Quis ora, non sibi esse latices clamitat:
Vineta, ficus, poma memorat aurea,
Terrae solum dilaudat et Niloticae:
Quid Legifer, quid faciat? ad opem confugit
Cum fratre rerum conditoris omnium:
Duram iubet qui percuti virga petram:
Percussa maximam illa laticum copiam
Reddit quidem: sed verba perperam facit
Quod, nec decus bonitatis integrum Iouae
Moses dat, audit: Non praeibis in soli
Promissa quondam patribus felicia
Genti meae arua. Nemo seclis omnibus
Nemo extitit, futurus est nemo, nihil
Qui peccet vnquam: Numen offendit Iouae
Gratissimus: Videre qui consistere
Firmus tibi (labi est facili) caue ne cadas.

XIIII. SERPENS AENEVS.

Aenea squamosi quem signat imago Draconis,
Quem? nisi eum, pendet qui trabe nostra salus?

NVM. XXI.

DVcis aggregatur ad Patres frater suos,
Aetate fessus, grauibus et laboribus,
Horisque placide montis tu cacumine
Ponit animam Aaron: illius locum excipit


page 65, image: s065

Vestesque, munus officijque Eleasarus
Natus, sacerdos pro parente: qua Notus
Vdus remugit, praedam agit, deuinciturque
Aradus, et fit ipse praeda: Sed negat
Palmae feracis rex Idumes per suos
Quod transitum agros circum opus Seir
Pertaesa fines plebs eundi quod foret,
Nec vnda, nec frumenta, vilia nauseam
Ferrentque Manna: non bonas ipsum in Iouam,
Mosenque voces iactat, et statim igneis
Serpentibus punitur: edunt omnibus
Pueri animas, virique, anus, senes locis,
Super salus nec vlla, cum fatentibus
Peccasse Moses aeneum Dei excitat
Praestera iussu: dirigit quo lumina
Quicunque morsus, viuit, et valet: mala
Imago quae nostra exprimit, quos improbus
Dirum bisulco vulneri afflans halitum,
Laesit coluber, atque vnicum natum Dei:
Inno xius salutis ergo qui meae,
Tuaeque Serpens stipite pendet in crucis,
SOLA intuendus, quae polos adit, FIDE.

XV. ASINA LOQVENS.

Humano loquitur quadrupes sermone, Prophetae
Stultitiamque inhibet segnis asella viri.

NVM. XXII.


page 66, image: s066

Iam dena post exacta pene bis quater,
Ex quo domos relliquerant Niloticas
Israelitae, lustra, fines ad soli
Accesserant fatalis: ergo frigidus
Timor impias inuadit in gentes, iacent
Metu illigati barbari: bello cadunt
Reges Amorrhaei Oggus, et Saeon: male,
Vi rapta sceptra qui tenet Moabidis,
Partis timet Baracus, et Bosoriden,
Iouae, ariolum, qui populum agat diris, vocat
Pethora ab vsque regis et fauor placent,
Et dona vati, datque se in viam: angelus
Occurrit, iter vt tardet haud gratum Deo:
Hunc caecus ille non videt, videt asina,
Et de via declinat, et pedem atterit
Vrgentis, et sub vate tandem corruit:
Hic verbere, stimuloque saeuit: quid tuam
Habes (Deus dat posse loqui) asinam male,
Ait pecus, cernitque ariolus angelum
Ensem tenentem dextera, et iussa accipit
Diuina, seque damnat, et pergit viam.
Auri malorum est omnium fames caput,
Et vate auaro saepe plus pecus sapit.

XVI. DIRAE AVSPICATAE.

Cui bene vult autor rerum, quid dira nocere
Omina, quid linguae vox scelerata queat?


page 67, image: s067

NVM. XXIII. ET XXIIII.

AGis nihil Barace, seu fastigia
Ducas in alta culminis Bosoriden
Baalitici, seu Phasga vbi celsum caput
Ostentat, aut qua verticem aequat nubibus
Phegor: boues, et arietes caedas sacris
Aris: Deus non est homo. mendacio
Qui fallat, haud homine satus, sententia
Quem vertat: ille dicta non faciat: fidem
Non praestet inconstantior? ratum iubet
Quod esse Numen, lingua qui mutauerit
Vatis? quis execretur o, sacros sibi
Felicitat quos ipse maximus poli,
Quem concutit, simul ac placet, nutu Ioua,
Parens solique? nulla culpa visitur,
Nullumque facinus extat in Iacobidis:
Adest eis, qui duxit ex ergastulis
Mareoticis, regnator orbis, et sua
Defendit vsque et protegit potentia.
Ad calculos iam quis vocarit puluerem
Iacobicum?`Leonibus auidis pares
Qui se quieti non dabunt, vorauerint
Quam cuncta, sanguinem hostiumque sorpserint:
Bosorides haec, situlam et addit, et suam
Clarissimum, quod efferat lucem, IVBAR,
Regnumque, pessum euntibus tandem impijs,
Non terminandum: in dextera est adeo Dei,
Humana lingua inuita dicat vt bene.


page 68, image: s068

XVII. SCELVS BELPHEGORIVM.

Prodita sacra, decus violatum insigne pudoris
Propter, an in poenas non eat ira Dei?

NVM. XXV.

NEc, quam sibi, dari hostias alijs, potest,
Nec impudicos ferre mens castissima
Regnator orbia maximus: Iacobidae
In impijs dum commorantur Sittimis,
Autoritate prostitutis arioli
In Lothidibus oblita legis improba
Ludit iuuentus, et scelestas ad dapes,
Libidinosis incitata amplexibus,
Verpi venit Bahalis: ad Solis duces
Bis negligentes Legiser senos iubar
Iouae arbori suspendit: initijs sacri
Poenas luunt Phogoris Inspectantibus,
Et lachrymas fundentibus, Samris, bonis,
Ducit domum, ruit in thorum Simeonides
Et Suriadis: tibi Phinees pectus dolor
Caelestis armat, Corripisque dextera
Hastile, transfigisque cum scorto virum
Ferro, scelestam puniens petulantium
Prostibulo in ipso feruidus licentiam,
Cessat lues, cladesque: paucorum Deus
Poena melior est expiatis, et simul
Iustique nomen, et sacerdotij decus
Patrator inclyti ipse fert facti: Placent


page 69, image: s069

Tam Numini, quaecunque agit, summo, Fides.

XVIII. PATIENTIA IMPATIENS.

Quis sit homo impatiens monstrat patientia Hiobi:
Numini omne sumus quod, bonitate sumus.

HIOBI. I.

AT seruitutem seruiunt dum barbaro
Abrahamidae sub rege, vel per inhospita
Iam loca vagantur ipsa, ne quis non sciat
Summum Iouam esse gentium omnium Deum.
Sine Esai, seu nahoris de sanguine
Eximium habet, Husaea qua tellus iacet,
Hiobum, erat cui Sospitator cognitus,
Bonum bonis augetque plurimis: dolet
Daemon viri felicitate malus, sibi
Et in manum depostulat permittier:
Votique compos factus, hostibus obijcit
Armenta, conficitque pecora fulmine,
In liberos euertit et domum illius.
Hio bus esse se sciens totum Dei:
Huc nudus, inquit, extrahebar de meae
Parentis aluo, nudus hinc, sit laus Deo,
Abibo, danti, et auferenti sit decus.
Verum hostis haud contentus his, scabie insuper
Corpus fera deformat illiusm fluit
Tabo miser, animoque dolet, et corpore:
Verbis malum auget stulta coniunx non pijs:


page 70, image: s070

Acceperis, cui, scilicet bona, nec mala
Etiam feras, ait quidem: sed post diem
(Deo sine est quanta hominis imbecillitas:)
Ortus sui execratur, a suis nocens
Arguitur et fuisse amicis, sed male:
Ergo reprensus de querela iniuriae
Factam a Deo sibi quam putarat, ipsius
Absoluitur voce e polo tandem Iouae,
Geminata quae perdiderat et bona recipit.

XIX. MOSIS EXITVS.

Amramides populum Iordanis ad vsque fluenta
Ducit, eique oculos comprimit ipse Deus.

NVM. XXXI. DEVT. XXXIIII.

VLciscitur Phegoricum propter scelus
Madiane cretos legifer: Bosorides
Inter cadit quos ipse auarus: tum satis
Rubene dat, Gadoque agros Basanici
Pingues soli, regnataque arua Saeoni:
Pro se ducem designat inde Iosuam,
Et excitat, sermone firmat et virum
Iouae, retexens iussa legis ordine,
Attribuit et clementiae Dei omnia,
Suos amantis sponte, merito nullius.
Proponit illa morte cum post singulis
Vitam, canens felicitatis praemia
Legem colentibus, agit et diris sacro


page 71, image: s071

Qui cuncta quae sunt scripta libro non patrant:
Hinc pollice tur vatem eis similem sui,
Cui moueat ora Numen ipsum caelitus:
Ac tandem ab Abaris prospicit longe iugo
Terras beatas: lex poli cernit quidem,
Sed non potest adire regna: Ergo subit
Leti iubente iura Moses Numine,
Finitque morte mala, Iouae gratissimus,
Notusque familiariter: qui condidit
Eum domo, quam nemo vidit, terrea.
Legem sepulchro ponit ipse filius
Dei: beatus illius nec nouerit
Qui busta, Christi fretus inno centia.

XX. IOSVAE DVCIS CVM POPVLO ISRAELITICO IORDANEM TRAIECTIO.

Disclusa ad fontem Iordanis se vnda recuruat:
Iosua Thariadas per vada sicca rapit.

IOS. I. II. III. IIII.

MOsis fidelis administer Iosua
Insignibus decoratur a Ioua Isacae
Gentis ducatus, vtque praebeat virum
Iubetur animi se Deo freti, memor
Edictionum legis, vt nec dexteram,
Nec ad sinistram flectat imprudentior:
Et paret ille promtus, et mittit duos


page 72, image: s072

Speculatum agros e Sittimis, et moenia
Fragrante odora balsamo, mora nec mouet
Audace castra Numinis fiducia:
Praecedit arca, pro columna flammea,
Et nube, sacra foederis: Flumen fugit,
Aquas recuruans in caput Deo, alueo
Feruente quamuis pleno abundaret Cane:
Sicco viam Iacobidae rapiunt pede,
Bis sena ponunt, auferuntque marmora,
Traiectionis signa posteris: suo
Aqua redditur Iordanis alueo: tenent
Israelit aeiam soli fatalia
Tandem arua, quae promiserat Deus: probro
Quos Galgalis Aegyptio, circumputans,
Erant, lapideo, qua viri, cultro exuit
Dux, Pascha sacrum agitque, imaginem gerens
Nati Dei, qui solus, et non lex, polo
Ducit, sibi qui fidem habent sanctos: quibus
Non carne, circum mente sed caesis dabit,
Aera postquam desinent, Manna aetheris.

XXI. HIERICHVNTIS EXCIDIVM.

Bellico odora ruunt vrbis clangore tubarum
Moenia: Seruatur pulchra Rahaba fide.

IOS. VI.


page 73, image: s073

EXercitus Nuniden armat Angelus
Ducem Iouae Dux, addit et robur viro:
Hierrichuntis, illius iussu semel,
Vadente militum ante turba, flamines
Cir cum sacram vrbem lucibus cistam ferunt
Septem, sequente vulgo eos promiscuo:
Eunt in vrbem septiesque septima
Die, et tubis prolixe ouant sonantibus.
Quid accidit? clangore turres, moenia,
Et concidunt collapsa propugnacula:
Miles per ipsa rudera irruit, viros,
Mactatque pueros, et senes, puellulas,
Iumenta, pecudes (iusserat Ioua) relliqui
Facitque nil ex vrbe deuota, tibi,
Praeter Rachabam, iuncta quae Salmon fuit
Hospes toro post hospiti, scortum prius
Infame, mulier inde laudatissima,
Fideque praestans: esse quartam Dauidis
Matrem pudor quam nullus Hominis filio,
Deique CHRISTO: Caelites legunt sibi
Sic scilicet contaminata, mancipes,
Lupasque, et imbecilla, stulta, cum ruunt
Mundi, suis cum ciuibus, sapientia,
Et sanctitate, et viribus pollentibus,
Ad buccinas Apostolorum, tempore
Malo sine reparanda nullo, maenia.


page 74, image: s074

XXII. CLADES HAITANA.

Tollite de medio sacra qui legere: iuuare
Non solet, est inter quos anathema, Deus.

IOS. VII.

OMnes luunt saepe vnius ciues scelus,
Dantur ab Haitis in fugam tria millia
Turpem virum, fex sena corpora occubant
Concisa foede: causa quae tanti mali
Abrahamidis? iacere pronus Iosua,
Et flere parce: prodet index sors scelus:
Fecit quid Achane tibi populus, vt Iouae
Deuota legeres praepotenti perditus,
Turbare furto sustineresque omnia?
Impune sed non: ergo saxa eorripit
Et multitudo sacrilegum obruit virum,
Ac cum domo flamma opibus, atque liberis,
Denominata valle ab ipso, concremat.
Poena Deus placatus improbi, ducem
Forti iubet animo esse, victorem fore
Et pollicetur: ille furta callidus
Belli parat, fugamque simulat, omnibus
Erumpit hostis oppido portis: manus
Surgens relicta e valle moenia occupat,
Ignes et infert, ater it fumus polo:
Mactantur hostes hinc et inde: Hais perit:
Rex capitur, inque tollitur celsam crucem,
Praedamque diripiunt sibi Iacobidae.

XXIII.


page 75, image: s075

VICTORIA GABAONIA.

Dediscit cursum sol, nubes marmoris imbres
Praecipitant: tantum vota, precesque valent.

IOS. X.

TAm nulla seclis extitit gens omnibus
Polluta vicijs, et remota a Numinis
Metu, sibi non, pro sua caelestium
E qua, parens, clementia delegerit,
Complecteretur quos fauore, maximus.
Excidione pro ximorum qui colunt
Gabaona celsam territi, legant viros
Ad Isaci gentem obsoletis vestibus,
Et impetrant, sed fraude, pacem: cognita
Qua puniuntur, et tamen feliciter:
Quis lixa non, caloque, dum sit in Dei
Gente, optet esse potius, inter impios,
Tenere quam primum locum: coit manus,
Et obsidet eos concitata barbaris
A regibus, opem ciuitati Iosua
Posita mora fert, grandine, et saxis polo
Hostesque sternit deuocatis: igneus
Immotus ipse sol stat ecce (tanta vis
Haec quae?) suumque luna cursum comprimit.
Chari nihil non impetrant preces Deo,
Oblita leges et suas credentibus
Natura paret: longior qua non fuit
Reges die cum copijs quinque omnibus
Vincuntur, in crucemque poenas arduam


page 76, image: s076

Acti luunt: nunquam non exitus manet
Tristis malos: impune quis pugnet Deo?

XXIIII. ISRAELITARVM IN POSSESSIONEM CANANAEAE IMMISSIO.

Non fallunt rata dicta Dei, licet extrahat illa:
Promissa isacidis aruaque dantur auis.

IOS. AB XIIII. VSQVE ad finem.

DVx qua pedum Iacobicus vestigia
Ponit ferens vexilla circum, proterit,
Ceu turbinum vis maxima, hostes: iam Dei
Promissa aguntur, ante seclis Abrahae
Multis data: solum humore terrae lacteo,
Bis melle tribubus et fluens herciscitur
Senis, necatis regibus ter, Iosua,
Denis, et vno: lustra post vitae decem
Septemque de Calebus omnibus super,
Ducente qui Niloticas relliquerant
Oras Ioua, fidelitatis praemium,
Iuisset explorare cum terram, accipit,
Vegetoque corpore, integrisque viribus.
Pro sors vt exit, in tribus vadit suos
Et haec agros, et illa: Asyla Iosua
Designat, vrbes et satis Leui, quibus
Sacrarij commissa cura: aram excitant


page 77, image: s077

Rubenidae Iordanis in ripa Iouae
Fauoris, et cognationis, et piae,
Grataeque signum mentis, et Basanida
Repetunt suam: conuentum agens dein Iosua
Populi, patrumque memorat ab initio ordine
Caelestia beneficia, foedus et sacrum
Inter Iouam, gentemque sancit, et senex
Tandem vniuersae carnis ambulat viam.

XXV. ISRAELITARVM DEFECTIO, ET CLADES.

Deficere a rerum sacris, verboque parentis
Parce, vel infelix tristia damna feras.

IVD. II. ET III.

MOses Dei, cum Iosua praedixerant,
Quod seruus, agitur: Isaci gens deficit,
Numen relinquit, patriumque, fertilis
Quod in arua eos opima terrae immiserat:
Non impiorum semen omne funditus
Exterminant, perduntque: sed mores eunt
In gentium, quas vicerant, et foedera,
Affinitates et quibus cum iungere,
Asciscere noua sustinentque Numina:
Emancipatos ergo sacris ludicris
Bochis eos reprendit Angelus Iouae.
Plorant, gemuntque, seque damnant: mortuis
Sed patribus cito referuntur quam retro?


page 78, image: s078

Merito grauem igitur sentiunt Dei manum:
Bello domat Risathamus, et pinguis premit
Eglon, Palaestini ingruunt: ciuilibus
Armis (nefas) pene occubat Gabaonium
Tribus libidinem vna propter: confodit
Eglona Aodus scaeua, Othomelus Syri
Auertit a ceruicibus regis iugum:
Poenas pedo dant Samgari Philistij
Strati greges sequentis: aurea pax redit:
Beniamia gens reponitur: nunquam Deus
Non memor in ira scilicet clementiae est.
Suumque propter vindicat nomen suos
Ab hostibus, malosque recipit, corrigant
Se modo, fide tendantque dexteras polo.

XXVI. VICTORIA CHISONIA.

Goia Abinoades duce fundit castra Debora:
Heberidos domitus Sissara fraude iaces.

IVD. IIII.

QVis clamor iste, misera et eiulatio
Iacobidum? peccata propter GOIVS
Arcto tyrannus seruitutis sub iugo
Victos coercet barbaris latronibus:
Curru superbus Sissara volat ferreo,
Terramque mille proterit rotis: preces
Clamantium audit, subuenitque rex poli
Laesisse Dominum se dolentibus: iubet,
Ioua iubente, te Debora millia


page 79, image: s079

Barace dux armare dena, in proelium
Vnaque vadit Numinis fiducia,
Exercitu cum rustico per feminas
Hominesque patrat facta nihil maxima
Deus: venitur ad manus: feliciter
Pagana turba rem gerit: cum Sissara
Stellae polo ipsae dimicant: saliens rotis
Iuga deserit qui pedibus, et fugit: Heberis,
(Deus probat quaecunque agit fides pia)
Aedes suas inuitat illum, ferreo
Clauoque figit dormientis tempora:
Dignum suis superbus hostis exitum
Factis, puellae dextera caesus, capit:
Quod omnibus contingat hostibus Dei:
Numen quibus cordi similibus aequore,
Soli, iubar cum tollit immenso aureum.

XXVII. MADIANITARVM DVCE CEDEPME DELETIO

Fictilibus Gedeon turbans Madiana, tubisque
Castra, fide statuit clara tropaea Deo.

IVD. VI. VII. VIII.

GEns deficit rursum a Deo patrio Isaci
Et in specus redigitur hostium metu:
Madianus agros vastat Hebraeos, nihil
Quidnam relinquens: exprobat clamantibus
Ingrata Ioua beneficia, et nouos Deos,


page 80, image: s080

Sacra patribus ignota: prognatus Ioa
Aram Baalis diruit, caedit nemus
Iubente genio, clangit et tuba, accipit
Victoriae vellusque modo siccum, modo
Idem fluens, signum, imbribus: tum ter rapit
Centum viros, quos legerat monitu Dei
Ex vniuersis copijs, lambendo aquas
Qui ceu canes lingua hauserant: ijs manus
Tubis, et armat amphorisque et ignibus:
Mora nec, eunt ad dormientium hostium
Vallum, canuntque bellicum, fractis strepunt
Ollis, faces et inferunt, clamant IOVAE
Hic GLADIUS et GEDEONIS: ecce mutuis
Grassantur in se vulneribus hostes: cadit
Exercitus, numerosior quam littore
Curuo iacens arena: Dux capit impiger
Duces, necatque: irriserant qui se, terit
Siluestribus spinisque, et sibi
Oblata regni sceptra constans reijcit:
Dux maximus, nisi impudicis cultibus
Occasionem praebuisset Epomide:
Quam dedicarat exuuijs ex hosticis:
Labuntur adeo facile et optimi vini.

XXVIII. ABIMELECHVS TYRANNVS.

Per fas inuadis sceptra Abimeleche, nefasque
Quam merito saxo victus, et iccus obis.


page 81, image: s081

IVD. IX.
IN arbores, non olea pinguis arrogat,
Aut alma vitis, dulcis aut ficus sibi
Regna, Libani: delata rhamnus arripit
Sceptra cupide Abimelechus, atque interficit
Ope Sichimorum (gratia tuis sic Ioa
Sate pro laboribusque, gestis patriae
Rependitur rebusque causa) ancillula
Bonos viros ipse editus fratres suos:
Laetatur at scelere haud diu, parto mala
Et fraude regno: emanat e rhamno, cremat
Et hunc, et illos ignis: Vt Dei furor
Iustus reposcit semper ad poenam impios.
Quae stulta regem fecerat plebs, stultior
Parere iam recusat: Obedo satus
Irritat aspris concitator ciuium
Verbis tyrannum: ira ergo rabida feruidus
Vrbem capit, grassatur et ferro, et sale
Deiecta spargit moeniorum rudera:
Thebes deinde copias turri admouet,
Ad quam subit dum fortius, quam cautius,
Saxo puellae dextera iacto cadit,
Satelliti iugulumque porrigit suo,
Sic innocens se vlciscitur fratrum cruor.

XXIX. IEPHTHES AMMONITARVM DOMITOR.


page 82, image: s082

Arma Galadides Ammonia comprimit armis,
Vouerat, et soluit, quae sacra vota, fide.

IVD. XI.

Qvid est puella Iephthias, quid cum tuis
Plorasque, flesque in montibus puellulis?
Natus parente non honesta, fratribus
Inuisus, exul, exulumque dux, tuus
Iephthes pater, sed post Iouae gratissimus,
Qui spreta caeli respicit de vertice:
Ne gens superba, quod Dei geritur manu
Sibi arroget, fit imperator, impiger
Ammone cretos et petitus impetit
Bello, prius sed experitur omnia
Praecone misso, finiatur sanguine
Vt absque bellum iure, et aequis legibus:
Agit quibus simul ac nihil, tandem Deo
Plenusque votum nuncupat, vincit fide
Hostesque, seruitutis eripit et iugo
Suos: venis cui prima redeunti domum
Quod gratulatum prosperum armorum exitum,
Cum tympanis, chorisque filia vnica
In limine aedium obuiam: Voti reus:
Promiserat quo Numini, offerret sibi
Quodcunque parta sospiti victoria,
Dicare, non mactare (sacra nec Deo
Placent scelesta, nec facit pius.) Iouae
Saluo potenti exercitu compellitur:
Quae maluisses esse quod mater tuam,
Quod turpe tum manere, virginem prius


page 83, image: s083

Aequalibus comitata defles mensibus
Binis, futura innupta post domo Dei.

XXX. SAMSONIS PRODIGIOSA FORTITVDO.

Discerpit valida Samson virtute leonem,
Maxilla sternit mille asinique viros.

IVD. XIIII. XV.

AB angelo praenunciatus, Isacae
Vindex futurus gentis, in sinu suae
Matrisque Samson Numini sacer, manu
Leonem inermi caesium afflatu Dei
Discerpit actus instar haedilli, thoro
Iungens sibi Thymnat iden so dalibus
Proponit et scirpum: ex edace prodijt
Cibus, feroce dulcitas: captus nouae
Nuptae dolis secreta pandit ipse: quid
Mage dulce melle, quid leone fortius?
Sua dolens findi ergo bucula solum:
Denos ter Ascalonis obtruncat viros,
Interpretibus iratus et dat praemia
Vestes sua: repudiatus a socero capit
Centum ter impigerque vulpes: ignibus
Armat quibus caudas: agri lucent, seges,
Metaeque pereunt, Vineaeque: deditur
A ciuibus ligatus hostibus suis:
Quid fit? forent ac si vstulata, vinculis


page 84, image: s084

Ruptis, furore percitus sacro viros
Prosternit asini mille maxilla, Iouae
Cum Numen inuocasset: enecto siti
Quae fundit vndam putris: in praecordia
Virtus redit, gratesque agit Samson Deo:
Fons inuocantis accipit titulum, locum
Maxilla claro iacta signat nomine.

XXXI. SAMSONIS INTERITVS.

Manoades fuerat quis viuus pestis, auerni
Morte Palaestinos cogit adire lacus.

IVD. XVI.

QVid non amor sceleste cogis pectora
Mortalium? quo nemo fortior fuit,
Eritque nemo: qui leones, vincula,
Exercitusque proterit, rumpit, necat,
Portas reuellit vrbium, libidinem
Non vincit: ergo turpiter rasus sacram
Comam dolo meretricis hosti proditur
Inermis, et iam destitutus viribus,
Eruitur oculos, et molas ergastulus
Versat miser: Dagonis ag potentiam
Tollunt manu, linguaque ad aethera: hostibus
Dagon Deusque est maximus: festum diem
Agunt, sacra faciuntque, ouantque, cogitur
Praebere, Samson impijs ludos: dolet
Propter gemitque se Iouae conuicia


page 85, image: s085

Fieri scelesta, paenitens et inuocat
Peccasse, numen, mite quod fatentibus:
Priore rursus auctus itaque robore,
Prensas quibus superba fulta porticus
Geminas columnas concutit: domus ruit,
Hominumque lapsa mille ter super incidit:
Perit hostis hoste cum suo, plures, prius
Quam viuus, et vita exuit mortem oppetens,

XXXII. SPICILEGIVM.

Rutha vitum, Spicas dum colligit, inuenit, esse
Autumat hoc factum quis sine mente Dei?

RVTH. I.

COelo aeneo, terraque ferrea vtitur
Peccata propter Isaci gens: patriam
Ergo relinquit Elimelechus cum suis,
Aditque terras, praesidet quibus Chamos:
Hic coniuges dat filijs, fato suo
Et fungitur: patrem insequuntur liberi.
At vidua, et orba Noemis Ephratam redit:
Cui Rutha iungit se comes: nomen Iouae
Professa, potius viuere optat in Dei
Quae gente pauper, esse diues quam domi,
Praestatque amorem socrui rarum nurus:
Cui messe victum duriter quaerit, legens
Spicas, legit quas dum (Deo, quae dixeris
Facta esse casu, dante fiunt omnia


page 86, image: s086

Quae bona.) tribu de regia virum inuenit.
Boosus hic Salmonides, erat abnepos
Esrome qui tuus genite Iuda patre.
Huic ergo iuncta Obede te parit thoro:
Isaeus a quo Dauidis parens habet
Ortum, cui promittitur mundi salus
CHRISTVS: adeo non erubescit barbaras
In gente habere Filius Dei sua,
Potestque nomen ob suum, reliqueris
Quaecunque, reddere cumulata centuplum.

XXXIII. SAMVELIS PROPHETAE ORTVS.

Pignora connubij, sterili de matre creatus,
Esse Dei, Samuel, munus, opusque docet.

I. REG. I. ET II.

Non Hanna vino Pontifex Helcanias
Heli madet temulenta: sed praecordijs
Opprobria dolet propter aemulae intimis,
Loquens et animo cum suo, mouet labra,
Affectionem mentis et coram Ioua
Effundit: a quo mascuflam prolem petit,
Se de dituram eamque Numinis vouet
Coma sacrata, in omne tempus, cultui:
Pacem precatur, et fauorem Ithamarides
Illi patris caelestium: fit alacrior
Ad verba, dubitat de quibus nil, praesulis,


page 87, image: s087

Et laeta cum marito abit domum, grauis
Ac sterilis ante, mense post decumo (valent
Tantum preces fidentium) parit: suum
Ergo sacrorum principi voti rea
Samuelulum sistitque, agitque gratias
Regi nit entis aetheris: matres beat
Qui prole, nulla pignora vteri quae dabant
Viris: fit administer ostiarius
Samuel puer delubri, et apparet Deo,
Antistiti gratus, polo acceptissimus,
Dictisque post, factisque vates maximus.

XXXIIII. HELIS IVDICIS, ET PONTIFICIS IN LIBEROS NEQUAM INDULGENTIA, ET POENA.

Vtere iure tuo: obsequium patremque, nurumque,
Cum ducibus perdit, sacra virosque suis.

I. REG. II. III. IIII.

IN grate Regi Pontifex caelestium,
Honore quite Praesulique, et Iudicis
Auxit, tuos sic filios, quam gloriam,
Pluris facis, Iouae ipsius, nec iudicis
Memor officii, nec Praesulis: sed patria
Contaminari sacra pateris, liberum
Libidinemque lente adeo fers? nil docent
Antistites, nati tui, exemplo nocent:
Qualis sacerdos, talis est Ecclesia.
Sancti quidem percelleris dictis viri,


page 88, image: s088

Moueris aliquid administri vocibus,
Et in tuos inueheris: at cuiusmodi
Tandem illud est? Non numinis fallunt minae:
In praelium profectus ergo turpiter
Miles cadit: Silunte sacra accersitur
Suasu senum area foederis: Venit, simul
Helisque nati, non opem, sed impijs
Portans malum: redintegratur praelium:
Nil absque verbo sacra, nil iuuant fide:
Ter dena pereunt millia, occumbunt sati
Heli Ophnius cum fratre, cista foederis
Potiuntur hoster: nuncio exanimis senex
Sella cadit fractis Helis ceruicibus,
Coniunxque Phineae abortiens extinguitur.
Hei poena patriae tristis indulgentiae.

XXXV. ARCA DIVINA INFESTA DAGONI, ET PALAESTINIS.

Arca Palaestinos infestat capta colonos:
Quam mutilus Dagon, truncus et ante iacet.

I. REG. V. ET. VI.

QVis non putasset de salute Abrahamidum,
Captis sacris, et gloria actum Numinis?
At maior ecce in ora venit et Iouae,
Et populi Hebraei fama, virtus amplior:
Dagonis Arca illata foederis domo,


page 89, image: s089

Deum basi proturbat, in quo nil Dei:
Truncus iacet sine manibus, sine capite.
(Imago cultus absque verbo Numinis)
Siue ille Triton, seu sit Hordearius:
Mures agros, hominesque Condylomata,
Quo cista, vexant, cunque transfertur. Placet
Quare suis remitti eam, sed non sine
Muneribus: Aurei ergo quinque Podices,
Donum Iouae, totidemque mures, dedecus,
Ponuntur Arca cum nouo curru, hostium:
Huic gemina vitulorum immemor bos iungitur,
Betsemij quae mugientes in soli
Recta arua pergunt: Turba visa rustica,
Impune sed non, gaudet Arca, quam nefas
Videre nudam: Iussa nimirum Deus
Frangi sua pati non quit, et fortissimus,
Cum nil potesse existimatur, vindicat
Pariter in hostes impios, et daemonas.

XXXVI. SAXVM AVXILIARE

Cum Tyrijs Samuel Vates depugnat, et illos
Prosternit precibus, fulminibusque fugat.

I. REG. VII.

NOn facilis vnquam clauditur clementia,
Qui se recipiunt ad bonam frugem, Dei:
Malos fuisse se dolent Abrahamidae,
Gemuntque flentque, agnoscere incipiunt Iouam


page 90, image: s090

Patriumque rursum, et Astarothum eliminant,
Tectis Bahale cum sacris, se vindicis
Olim Chamaeis ex catastis cultui
Deduntque totos: ipse subrumo facit
Helcanides pro gentis agno sceleribus
Vates: in agros irruit cum milite
Syrus cruento Masphios, praedamque agit:
Votis Propheta pugnat, et precibus: polus
Nigrescis, ardua montium tremunt, cadit
Abruptus ignis nubibus: stratus iacet
Caeli ruina exercitus Sidonius:
Partim fugantur relliqui, partim cadunt.
Victoriae caelestis at signum exciat
Lapidem au xilij vates: recuperant perdita
Armis, ouantque, gratiasque agunt Deo
Israelitae: redditur ius ciuibus,
Munus facit Senatus officit, vigent
Ritus sacrique, paxque: tantum industria
Potest viri excitata sancti caelitus.


page 91, image: s091

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER TERTIVS.

I. SAVLVS E CLITELLARIO PRIMVS HEBRAEORUM REX.

Qui tergo Saulus clitellas ponit aselli
Rex fit, sceptra, cui vult, tribuente Deo.

I. REG. IX. X. XI.

BEne quod malis fit, ponitur semper male,
Bonisque referunt gratiam meritis malam
Bene pro suis mali: senex Helcanides
Iam factus, esse ineptus, vltra qui gerat
In gente Iudicem aestimatur Isaca,
Nummarij nec illius Nati placent.
More omnium ergo gentium sibi flagitant
Israelitae, territi belli metu
Ammonij, regem: esse cuius mauolunt
Serui, ducis ditione quam sub libera
Caeli arbitri gens: obsecundat improbe
Spernentibus Iouam ipsum, et illis regium


page 92, image: s092

Ius explicat, moremque vates, et mora
Posita magistratu abdicat sese: patris
Vestigat asinas Saulus, et (mir abile)
Regnum inuenit, perfunditurque oleo caput
Vidente ab ipso regio, fit et alius
Vir illico (vis tanta caeli) oracula
Funditque iam, tollitque summum laudibus,
Vates, stupente turba, et ipse inter, Iouam.
Iacobidas Propheta deinde conuocat
Maspham, auspice Deo quo sibi regem creent.
Ergo tribus bis sorte loca senae legunt:
Exit minima gens Beniaminis, et domus
Metri inde, eaque Saulus: inter sarcinas
Qui quod latet (videt omnia Deus) Numine
Protrahitur indicante, super humero eminet
Stans vniuersae gentis ille excelsior
Viros, futurus maximus, si quam sibi,
Regi placere maluisset caelitum.

II. SAVLI ISRAELITARVM REGNO ABDICATIO.

Cissides regnum perdit, seruauerat hostem:
Non parere Deo talia damna parit.

I. REG. XIIII. XV.

SAulus tyrannum reijcit Melchonium
Iabicis a moenibus, et iniurias
Gentis, futurum Coclitum et ludibrium


page 93, image: s093

Ammone fortis a satis vlciscitur:
Ionathas praesidia deijcit hostium,
In impios comitatus armigero ruens
Vno Syros: caligo caeca offunditur
Viris, furorque obijcitur: ergo mutuo
Sese trucidant, caelitus victoria
Potiturque missa Abielides: Hinc vrbibus
Terror, tremorque proximis, feliciter
Victore quo fert anima cunque exercitu
Circum gerit rem: quem dein vates iubet
Mandante Domino, gentis hostes Isacae
Inuadat vt Amalechidas, et deleat:
Hic paret, at non integre: viuum capit
Nam regem, et aris hostias seruat pecus,
Et erigit trophaeum: adest Helcanides,
Denunciat Cisside et iram Numinis,
Quod vult sibi parere cunctos, victimas
Obtemper atione nec magis probat.
Non obsequi est Idololatria caelitum,
Quo maius, et sapientius nil, Arbitro.
Ergo et Propheta dissecat Agagum, et, Ioua
Quod non iubente exdiderat Amalechidas,
Regno exdidit Saulus, agitatur et malo
Genio, Dei iam destitutus Spiritu.

III. DAVIDES EX OPILIONE SECVNDVS HEBRAEORUM REX.


page 94, image: s094

Sectanti Isaidae pecudes dat regia sceptra,
Qui leuat immundo puluere parua, Deus.

I. REG. XVI.

ER at paterna Dauides, flauentibus
Qua parua campis Bethla sita, domo puer
Abiectus, omnibusque fratribus minor,
In collibus pascebat vpilio gregem
Patris pusillum: tecta mittit Isai
Ad parua rex Helcaniden caelestium:
Lustrat senis qui liberos vitulo, sacrum
Facitque, vt vngat dispicitque, quem Ioua
Honore indicasset esse regio
Dignum: abijcit sed ille fratrum corpora,
Formosa quamuis, robore et praestantia:
Non spectat, homines quae probant, oculus Dei.
Huc siste, Vates, huc mihi natum pater,
In pascuis qui minimus est: litabitur
Praesente Dauide nisi nunquam: ergo aduenit
Pulcherrimus vocatus e caula puer:
Cum vellit aurem protinus Vati Ioua,
Hic solus et ait, hic placet nobis: mora
Pulsa caput igitur oleo linit sacro
Vates magistro paruuli paruo gregis:
Statimque, pastor ante, Spiritu Dei
Agitur, in aulam e pascuisque accersitur,
Et armiger fit regis, atque musicus,
Vt leniat non vsitatis carminum
Odis furorem Abielidae valentium.
Ad maxima Deus euehit sic infima.


page 95, image: s095

IIII. DAVIDIS ET GOLIAE MONOMACHIA.

Magna Deus paruis vincit: stridente Golia
Isaidae funda sic pueri icte iaces.

I. REG. XVII.

IM mane, vastum, informe fines irruit
Monstrum Golias in Hebraeos, prouocansque
Israelitas ore cunctos barbaro,
In copias proteruus insultat Iouae:
Pastor dolet Iessaeus, et certus fide
Victoriae, qui me leonis faucibus,
Vrsique liberauit vnguibus poli
Renator, vnus ille, verus et Deus,
E dextera me vindicabit impij
Phoenicis huius, inquit, et pedum capit,
Peramque saxis armat, et funda manum:
Quid me canem, Gethaeus exclamat, putas?
Hastam quatitque feruidus, conuicia
Deo facitque Dauidis: qui lancea,
Refert, et ensefisus incassum Ioua,
Dictis superbis territas, fretum, dabit
Qui te volucribus, et vorandumm belluis:
Mora nec, manu silicemque promtum perula
Circum caput agit, et iacit funda: lapis
Gigantis haeret ecce fronte, diffidit
Et tempora impia, ictus ille concidit


page 96, image: s096

Vt cedrus olim, aut pila littore saxea:
Hosti ense proprio victor eripit caput,
Vltusque famam Numinis, gentis decus
Iacobidaeque, imago filij est Dei,
Depraeliantis cum furore Ophionei.

V. DAVIDIS, ET IONATHAE AMICITIA.

Quae res Iessiden, Ionathan et iungit amicos?
Quae? nisi qui Deus est solus et vnus, Amor?

I. REG. XVIII.

LAus facta praeclara excipit, sequitur dolens
Inuidia: fert gratantium voces male
Rex compitis: cecidere dextra millia
Sauli, decem sed millia manu Dauidis.
At Ionathas (amoris est virtus parens)
Incensus ardet Dauiden: placet viro
Magno, pioque excelsa mens, et quam fides
Fortis, manus, gubernat: intimos calor
Sensus pererrat: sermo Dauides die,
Sunt grata nocte somnia illi Dauides:
Non charior animus est ei suus: sibi
Nec temperare iam potest: foedus coit
Natus, magistro cum bidentium, Iouae
In gente regis, atque penula exuit
Se, baltheoque, tradit arcum, et acinacem.
Vnaque regnum (quanta virtus) inuidet


page 97, image: s097

Nec, quod parens a Daemone agitatus facit,
Regno videt iam destinatum caelitus
Sibi ante quem poni, imperij nec gratia
Violanda iura censet: ipse Dauides,
Sed nec minore amiciciam, fide solit:
Post funera memor praestat et quam mortuo,
Et huius, et regente pectus illius,
Oper ante, quo nil non boni fit, Numine.

VI. DAVIDES EXVL.

Saulum agitant furiae, Issaeius exulat heros,
Tuta tamen poetas est comitante Deo.

I. REG. XIX. etc.

NEc aula ferre, nec potest non laedere,
Quo iure, quaque iniuria, Daemon pios.
Victor Goliae, regis et praeputijs
Centum gener bis factus hostium, gregis
Magister ante, nunc tribunus militum,
Tyranni in odium incurrit innocens: viro
Prodest nihil spectata virtus praelijs,
Nil Ionathae, ipsis cui medullis carior,
Fides amici: tutus vt sit lancea
Aregis ergo per fenestram coniugis
Ramam fugit beneficio, Nobam fugit,
Sacrisque fert cladem viris, sed insciens,
(Quis nam Doeges, quis cauere satis potest?)
Achin dein fugit ad Gethaeum, vbi timens


page 98, image: s098

Sibi, simulat furorem, et euadit: latet
Odollia specu inde cum suis, facit
Manum exulumque, et abdit vrbibus patrem
Moabijs, reditque, seruatque horrea,
Et paruae opes Ceilae, et occupat celer
Saltus Siphaeos: aduolat, carissimum
Et Ionathas suauiatur, et bono
Iubet animo esse amicum: adest cum maximo
Exercitu, obsidetque Saulus, et virum
Iam iam tenet: subitus ruit cum nuncius,
Rex ingruunt terris Palaestini tuis:
Igitur in hostem copias Saulus rapit,
Et Dauides liber abit: eripit Deus
Nunquam suos non, impia et coepta impedit.

VII. NABALIS INHOSPITA LITAS, ET POENA.

Sit tibi cura cutis: sic, nil quid fiat egenti
Sollicito, merces victa Nabalis erit.

I. REG. XXV.

TEnax, auare, inhospitalis, aride
Calebiaeque dedecus prosapiae
Nabal, tibi sic te putas soli satum, et
Ventri Deorum maximo facis sacra?
Pulsus tyranni Dauides iniuria
Exul, vagus, rerum indigens et omnium,
Tondentem oues benignitatis, haud male


page 99, image: s099

Meritus, tribulisque insuper, laeta tuae
Munus rogat te luce paruulum? ipse quid?
Quis Dauides, quis Isai natus: mea
Fugientibus cur seruulis heros? paret
Sibi, vnde viuat, quisque: nostris largior
Tonsoribus mactata nulli: armat suos
Iratus (absque nemo vicijs) et canem
Adusque iurat Dauides: prudentior
Vxor marito, cui nihil mentis, suis
Malum imminens auertit aedibus, sedat
Verbisque, muneribusque feruidam hospitis
Iram: helluatur interim Nabal, vorat,
Bibitque, Bacchaturque, dein somno iacet
Oppressus, audit nec prius periculum
Euaserit quodnam thoro e iuncta sibi,
Somno solutus quam fuisset: contremit
Ergo omne corpus, occupat pectus lapis,
Iouae manu ictus et perit: sic impius,
Amator omnis pereat et pecuniae,
Remotus a timore Numinis bene
Faciensque nulli sordidus mortalium,
Tantum sui qui cultor est abdominis.

VIII. SAVLI INFELIX INTERITVS.

Cissides ferro figit sua pectora, secum
Vertit et imperium, remque, domumque suam.


page 100, image: s100

I. REG. XXXI.

NVnquam malus non, quem semel Daemon sui
Nutum malus ad arbitrij captum tenet.
Propter Doegis Dauiden manu impij
Mactat viros Abielides sacros, suis
Moeniaque viduat incolis Nobae: furens
In Ionathamque filium telum vibrat,
Saltus per et, siluasque, rupes ibicum
Generum innocentem insequitur, haud deterritus
Specu quod ille abscindit oram penulae,
Quod nocte socero lanceam aufert, et scyphum:
Cogunt Palaestini ergo copias, Dei
Et in populum eunt: eripit Sauli metus
Rationis vsum: interrogat Numen quidem:
Sed nec Ioua per oracla, nec per somnia
Respondet illi offensior: inops consilij,
Exterminarat quos prius, magam rogat,
Lege vetitum, euentura, lata caelitus:
Helcanides simulatus opera Daemonis
Adest vocatus (opinio spectra excitat,
Quod fingit et cor, saepius oculi vident.)
Et nunciat cum filijs fore postera
Secum die: fit praelium: fugam petit
Exercitus: nati occubant Regis, perit
Quos inter etiam Ionathas: sese induit
Suo ipse gladio Saulus: impius interit
Male: muneratur quemque, dignus vt est, Deus.


page 101, image: s101

DAVIDIS AB EXILIO REDITVS, ET REGNI AD FASTIGIUM SUBLATIO.

Iessides regni promissi sceptra potitus,
Verba Dei obscura fraude carere docet.

II. REG. I. II.

NOn fert statim si quando cunctando Deus
Opem, bona spe nititor: nunquam potest,
Fretos suo confundier verbo pati
Pudore: tandem montibus Gelboicis
Ab hoste pressus, vtitur manu (Scelus)
Saulus sua, amittitque vitam, et imperij
Sceptrum simul: dat lachrymas, hosti licet,
Et Ionathae, quo nil habebat carius
Iessaeus heros: qui iubetur patriae
Oraculo remeare ad oras: in viam
Cum familia dat ergo se, primam legit
Sedemque Hebrone: conuenit gens illius
Iuda sati, regemque faciunt. Altera
At Isbosethus sceptra parte vendicat
Beneficio paterna Cissides sibi
Abneris: instituta contra Numinis
Nutum cadunt ad irritum semper: suo
Ab Isbosetho Nere genitus deficit,
Iouae placentis sequitur et partes: domi
Confoditur Isbosethus a latronibus
Iacens thoro nefarie: assciscunt sibi
Ducem vniuersi Israele sati Dauiden.


page 102, image: s102

Iam rex in hostes ergo vadit impiger,
Claudosque de caecosque turbans moenibus,
Viriliter re, potitur vrbe Sionia,
Gesta, Syros bello domatque, tremor malis
Maior dies in singulos, amor bonis.

X. DAVIDIS IN VRBEM ARCAE DIVINAE DEPORTATIO.

Instituisse Dei, verum et defendere cultum,
Non est digna magis Principe cura viro.

II. REG. VI.

QVid arma reges, tela quidnam principes,
Strepitu tremendo late inundantes solum
Equitumque classes, militumque copias
Contra Getas, et impiam hostium manum
Defensionis comparatis gratia,
Numero nec vllo, nec habito loco Dei
Cultuque honoreque? aemulari Dauiden
Regem studete: Aminadabi qui domo
Arcam Dei armipotentis infert moenibus
Solymis ouante cum caterua maxima
Plebis, patrumque: exutus ipse purpuram
Signis, et auro quae rigebat, Epomide
Ludit, canitque corde toto, linea,
Inter tubas, melodiasque carminum:
Quibus probat dum se Iouae, ridet quidem
Inflata mentem turgida genere regio


page 103, image: s103

Hunc Saulias, et stulta nebulonem vocat,
Impune sed non: haud satis cautus prius
Cistam vt nec Osa tetigerat sacram: nihil
Iudicia non moremur aequa totius
Vel orbis aetas omnis, et honori Dei
Dum seruiamus, esse contemtissimos
Non pudeat: auget se colentium domos,
Spretisque conciliat decus summum DEVS.

XI. DAVIDI DE CHRISTO FACTA PROMISSIO.

Cum Patre primigeno sacra, Thariadisque ligata
Nunc quoque Iessides pacta salutis habet.

II. REG. VII. ET I. PAR. XVII.

SE tecta cedrina, tugurij sub pellibus
Habitare Numen, non decorum Dauidi
Videtur: ergo, constitutum quod Iouae
Pridem esse sciret iam locum, sedem sacris
Vbi poneret, communicat animi sui,
Cum vate sensum: qui probat sententiam
Regis: sed eruditus haec post caelitus
Silente nocte, nunciat: quid o domum
Tu quam colam, non iussus extruas mihi?
Ab inde qui versatus in tentorijs
Sum tempore illo, vindicaui quo meum
Populum catastis ex Chamaeis: quin meo,
Caulis ab ouium, gentis vt rex sit meae,


page 104, image: s104

Ascito ego domum excitabo Dauidi:
Compostus, hanc, quiete, cum vitae satur
Thoro iacebis saxeo, qui tum tibi
Nascetur Heros filius, regnum obtinens
Non terminandum, construet: cui pater
Ego, mihi natus erit ille, quam diu
Axis polum rotabitur circum igneus,
Et luna erit, iubarque solis aureum:
Vt, ad meae sese nepotes non gerant
Legis licet praescripta, verbere sim tamen
Caesurus illos non cruento, patriae
Memor, fouebo qua tuumque filium,
Meumque cunctis seculis, clementiae.

XII. DAVIDIS LAPSVS, ET POENITENTIA.

Labitur Isaides, lapsumque fatetur adulter.
Non, se damnanti, est gratia clausa Dei.

II. REG. XI. XII. I. PARAL. XX.

VIctis Syrorum copijs, qui venerant
Ammonijs laturi opem, res cum quibus
Ioabo erat, de Dauidis iussu, Duci,
Dum miles ante iniuriosa moenia
Rabbae sedet (quid ocium, quid non facit!)
Sententia repertus ex animi Iouae
Furente, Rex Iessaeius domi rapit
Maritam Vriae, percitus libidine,


page 105, image: s105

Grauidaque facta, curat occidi virum:
Occulta cernit, fert et in apertum Deus.
Adest Nathanes, et, tibi quid Rex, ait,
Videtur, opulens an bidentem pauperis
Iuste rapit, cenamque mactat hospiti?
Est morte dignus tale quisquis perpetrat
Rex inquit: ipse tu, refert vates, homo
Tu Dauides iniustus ille, qui viro
Rapis bono maritam, et hostium manu,
Nihil merentem, occidis: O libidinem,
PECCAVI ego, Rex perditam clamat, malum
Ter, et quater, miserumque, peccaui: bonus
Facilisque, vates protinus, clementia
Peccasse cum fatente aget etiam Deus:
Mortis modo procul sit metus: verum domo
Bellum tamen non aberit a tua: malum
Tibi in tuis existet aedibus: Iouae
Ate data est calumnijs quod hostium
Occasio: securior bonis suis
Nemo efferatur, et cadat nemo malis,
Ac de Dei desperet ignoscentia.

XIII. DAVIDEM CONTRA ABSOLONIS CONIVRATIO.

Impius arma patrem contra fert Absolo, fixum
Hinc illi terna cuspide pectus hiat.

II. REG. XV.etc.


page 106, image: s106

AMmon (Prophetae talia fieri domo?)
Vitium per offert vim sorori: quem furens
Inter (nefas) obtruncat Absolo dapes
Germanus, et fugit ad auunclum, concipit
Et in patrem odium: quod redux tegit, licet
Nati arte docta Saruiae, et Thecuitidis,
In regiam sit restitutus gratiam:
Vulgi sibi conciliat ergo animos, equos,
Et comparans vim curruum, Hebronem euocat
Sociosque sceleris impij, et clangit tuba,
Coniurat in patremque filius: additur,
Vt similis vsque iungitur sibi simili,
Solertis Achitophelus animi, sed malus,
Secum optimates et trahit: se subijcit
Nutum Iouae sub, dexteramque Dauides,
Exul fugam petitque sponte regius,
Nil et moratus futilem Geraiden,
Patiente lapidum mente iactus sustinet.
In regiam Absolo sceleratus inuolat
Sedem, thorumque publice: ex se litteram
Facit Achitophelus impius longam: mouet
Exercitum Absolo in patrem: Poenas Deus
Acontumacibus reposcit liberis.
Fit proelium, vincuntur Absolonij:
Ipse implicatus arboris ramis comam
Terramque pendet et polum inter, et capit
Sibi debitum, traiectus hastis, praemium,
Reponitur sceptra in priora Dauides.


page 107, image: s107

DAVIDIS VERBA NOVISSIMA.

Est homo quis caelo similis qui cuncta gubernat,
Quis? nisi homo Deus, et qui Deus vnus homo.

II. REG. XXIII. I. PARAL. XVII.

BOchris luit defectionis filius
Poenas: redit fameque pulsa laetior
Annus, cruci nepotibus Sauli datis:
Pro pace grates Dauides agit Iouae,
Regnoque, rumpit ista verba pectore
Alacrique laetus vltima. Isai satus
Haec dicit ille, nil Dei cui certius
Est mente, quae, promissione, fallere
Et non potest. Tot caussa carminum, mei
Quae fidibus est modulatus ipse barbiti,
Quae cecinit ipse lingua, et ore vsus meo,
Sacer ille, sempiternus ille Spiritus,
Haec gentis, ait, est fatus Isacae pater,
Fidissima haec locuta Thariadum salus:
Rector hominum ille iustus, et metus Dei
Princeps, Deus homo sanguine satus de tuo,
Beata pulchri saecla veris, pulchrior,
Quod mane fulget, aureo iubare poli,
Condet: nouos se credit in soles aquas
Post herba nube ceu cadentes, gratia
Compluta ad auras corda tollent se: hostium
Exterminata cuncta pessum funditus
Ibit caterua, veprium ceu densitas


page 108, image: s108

Cremata: quis sed ipse, mea quid est domus?
Mansura cunctis feriat aeuis vt hominum
Amans salutis omnium rerum parens,
Mecum rati, certique pacta foederis?
Qui sum nihil, rex sim licet, possum nihil,
Cum possit ille solus, vnusque omnia,
Princeps futuri seculi, verus Deus.

XV. CENSVS POPVLI PVNITVS PESTE.

Quod Rex delirat, populi luit impia turba,
Nec sine fine tenax est tamen ira Dei.

II. REG. XXIIII. I PARAL. XXI.

REcte monet Ioabus, esse nil opus
Censu: sed ira Regem adurget Numinis,
Vt puniatur contumax superbia
Populi: itaque numeratur, absque debito,
Sed, quod ferendum, munere, in templum Dei;
Reuertitur Ioabus: agnoscit statim
Laesisse Numen Dauides: Gadus venit
Iussu Iouae Propheta, et inquit, elige,
Poenae datur tibi optio irato a Deo:
Aut aegra septem terra fruges non feret
Annis: tuos aut mensibus fugies tribus
Hostes: diebus aut grauis totidem lues
Stragem per agros edet, vrbes, oppida:


page 109, image: s109

Quid faciat anxius: hominum graues manus.
Sub dexteram, qui mitis est, se subijcit
Quare Dei: mora nec, cooritur pestilis
Clades, caduntque dena septem millia:
Et cernit ensem mortis exertum manu
Rex, clamat et, quid iste meruit grex, mea
Admissa cur, cur plectitur propter? manum
In me, domum meamque verte vindicem.
Adest Propheta rursus, et MEDICOIOVAE
Altare construi, et sacrum fieri iubet,
Ornanis area quo loco: statim facit
Mandata Rex, et hostiam cedit, Deo
Et supplicat, luesque pestilis fugit.

XVI. DAVIDIS, REGNO SOLOMONI FILIO TRADITO, MORS PLACIDA.

Hagithides ambit sceptrum, Solomona tenere
Rex iubet, et placida morte solutus obit.

III. REG. I.

HAgithida sumis quid, tibi Deus quod negat,
Forma superbus, et fauore patrio,
Et principumque, et praesulis fiducia,
Regemque gerere factiosus sustines?
Nathanis opera, matris et precibus, Iouam
Iurantis ipsum Dauidis iussu, venit,
Venit Gehone Solomon ecce maximo


page 110, image: s110

Optantium a Rectore caeli prospera,
Plausu patrum, plebisque in vrbem, tempora
Diademate redimitus, et patris tenet
Sedem: Deus promissa non mutat, cui
Vult ipse, qui dat regna: gratias agit
Rerum senex parenti, et instruit fide
Regem, metuque Numinis veri nouum:
Adnumerat inde, delubri parauerat
Gazam sacri quam structioni, caelitus
Traditque monstrati operis exemplar: bono
Cum gente regem prosecutus et omine,
Effetus annis, inualidus, et frigidus,
Sed sospitatoris orituri sanguine
Olim suo erectus animum spe, iam satur
Vitaeque, opumque, soluitur canentia
Quiete lumina placida: Rex optimus,
Et quo fuit non plenior vates Deo,
Poeta doctiorque, charior et Iouae.

XVII. SOLOMON DAVIDIS F. HEBRAEORVM REX SAPIENTISSIMUS.

Rex, tibi commissas gentes vt rite gubernes,
Mentem animi docilem cum Solomone roga.

III. REG. III.

ERgo solio rex Solomon in patrio sedet
Bonis facit bene, cumulatque honoribus


page 111, image: s111

Regno fideles, irrogatque sontibus
Poenas seuerus: Dormienti cui Ioua
Apparet ecce, mandat, a se postulet
Et vt aliquid fidenter: Hic sapientiam
(Animi ista reges pendite, et magni Duces)
Rogat sibi: adeo quod Deo placet, vt daret
Vim mentis, ingenijque, seclis omnibus
Nemo fuit qua praeditus, futurus est
Nemo, videt quos aureo Sol lumine:
Quin adijcit opes, maximamque copiam
Pecuniae, famaeq, decus amplissimum.
Surgit thoro, Gabaonio reuertitur
Solymas iugoque rex, mulieres cum duae
Ad eum adeunt, feruntque geminos, mortuum,
Viuumque corpus, liberos: quorum vtraque
Viuum suum esse, alterius esse mortuum
Affirmat: Huc mihi gladium rex illico,
Ait, satelles, tuque viuum diuide,
Et huic dato partem, et dato partem alteri:
Exclamat, ah ne, vera mater, auferat
Sed potius integrum ista, dum caeli iubar
Videat modo viuus: ita quid non? nec meus,
Nec sit tuus respondet altera: an patet
Nondum parens quae vera? Tu vero accipe
O mater, inquit Rex, tuum, quem cernere
Genitricis animus interire non potest.
Sunt absoluta Numinis opera, et sapit
Qui dante Rege caelitum, vere sapit.

XVIII.


page 112, image: s112

SOLOMONIS MAGNIFICENTIA, ET POTENTIA.

Nil facit humanae solers prudentia mentis,
Munere caelesti qui videt, ille videt.

III. REG. IIII.

NVnquam Dei promissa fallunt: ingenii
Solertis auctus dotibus sapientior
Ethane Solomon ipso, et ipso Calchole est,
Dordaque, Macholide, Arabis, et omnibus
Nili accolis: feruntur eius, qua patet
Responsa tellus, de Iouaque carmina,
Rebusque cunctis, cedro, et hyssopo, feris
Animantibus, volucribus, serpentibus:
Eburneo venerantur exteri throno,
Circum satellite metuunt Chrysaspide
Datumque reges, et stupent potentia,
Et viribus cluentem, equisque, et curribus,
Tectis superbis, coccinisque vestibus,
Victuque, et opibus, foedera et iungunt: venit
Excita fama nominis Solomonici
Regina Sabae, et obstupescit illius
Sapientiaeque; et amplitudinis decus:
Qui talia dederit agit et grates Deo.
Gens Isaco orta rege felix est suo,
Sub vitibus iacet et suis, et ficubus,
Nec classica audit, nec truces videt viros:
Antiquius cui Numinis cultu nihil,
Eum pater quin caelitum feliciter


page 113, image: s113

Tam non pote fieri, esse quam Deus haud Deus.

XIX. TEMPLVM SOLOMONIVM.

Quae poni iubet ipse, Deo delubra probantur.
Non tua, sed verbi cui placet ara sui.

III. REG. VI. VII. VIII. ET II. PARAL. III. IIII. V. VI.

SVnt regna, opes, pecuniae, tranquillitas,
Secura pax, et ocium munus Dei:
Non luxui, non seruiant libidini
Vt illa regum, principumque: cultui
Sed Numinis: sic pulchrius Solomon Iouae
Quo non polo sol vidit excelso, struit
Saxo integro, tabulisque templum cedrinis,
Et ornat auro, parietes, cellam, fores,
Cherubosque, sanctioris et sacrarij
Penetrale, mensas: tum focum addit aeneum,
Bases, lauacra cum suis bubus, lacus,
Pelues, columnas, atque phialas, fuscinas:
Infert et aream ex vrbe Dauidis Iouae
Ouante concione: nugatorijs
Nec ritibus, nec vnctionibus, sacris
Templum precationibus sed dedicat,
Ad mansionem veniat et suam rogat
Dexter Deus: caligine subito replet
Splendore mixta fulgido ecce cum domum
Ipsam parens ter maximus, ter optimus


page 114, image: s114

Caelestium: astringitque se fano, suae,
Numen colant si mente pura patrium,
Sionio, clementiae praesentia,
Ad se preces fundentium auresque applicat,
Intentus oculis, et animo, clamoribus.

XX. SOLOMON IDOLOLATRA.

Ne labare caue, qui stas: sapientior ecce
Quo nemo, fictos voluitur ante Deos.

III. REG. XI.

DVm melior aetas flore vestibat genas,
Apace nomen cui, Iouae acceptissimus,
Solomon amator exterarum coniugum
Nimius (minor sit mentis efficacitas
Aetate, nec sine ineptijs viuunt senes.)
In gratiam, delubra construi Deis,
In obiacente monte Solymis (heu scelus)
Moabijs, Sidonijs, Ammonijs
Patitur, earum, fit relicto Numine
Et patrio, conniuet ad sacra impia,
Amore, spontis, dum mulierum, non suae,
Astarticus, Chamosius, Melcomius,
Honori inurens pessimam notam suo.
Offenssus hoc, ademtionem, caelitum,
Facto, pater denunciat regni, ipsius,
Ob Dauiden, sed nato, Adadum et excitat:
Infestet illum qui rebellis, excitat


page 115, image: s115

Razona Syriumque: additur Nabathides
Ieroboamus: qui leuat contra manum
Regem, fugitque Aegypti in oras: omnia
Potius solet consortis impatiens Deus,
Idola ferre quam, suique nominis
Contaminari cultionem foederis,
Pactumque, sacris legibus contrarios
Ritusque: et ideo regna tota dissipat,
Culpam parentum in liberisque vindicat.

XXI. ROBOAMVS REX IVDAEORVM PRIMVS, STVLTVS.

Te miseram iuuenis cui rex est terra: tyrannus
Insipiens perdit se, populumque suum.

III. REG. XII. II. PARAL. X. XI.

MAgnis sati plaerumque noxae sunt viris.
Sapiente patre Roboamus editus
Stultus, superbus, splendido, iugum vt leuet,
Rogantibus, quo presserat populum parens,
Non audiens prudentium suasus senum,
Est crassior, quam corporis truncus patris
Medius, ait, mihi digitus minimus: iugum
Durum parens: imponam at ipse durius:
Vos ille scuticis: ipse caedam scorpijs.
Nil ergo iam, nil iuris est in Dauide,
Possessionis nil super, populus refert,
Nobis in Isaida: tribus mora nec decem


page 116, image: s116

Regem relinquunt: qui fugit, bellum et parat,
Equos, virosque contrahit: misso Ioua
Laedi vetat sed vate fratres: nam suo
Nutu geri ista cuncta: ex omni confluit
Turba Solymas post exulum, triennio
Et Roboamus imperat bene: illicet
Fit inde totus alius: ergo Sesacus,
Nilotici cui paret ora littoris,
Illi facit bellum, occupata aerarium
Et vrbe spoliat regium, et domus sacrae
Gazam vniuersam: qui parenti caelitum
Obtemperare peruicaces rennuunt,
Iure ditionem sub cadunt mortalium.

XXII. IEROBOAMVS REX ISPAELITARVM VITVLICOLA.

Diuiditur regnum Isacium: noua templa struuntur:
Proque Ioua vitulos Ieroboame colis.

III. REG. XIII.

AT altera, nunc arbiter tribuum decem,
Exul prius, Ieroboamus imperat
In parte gentis Isacae, praedixerat
Vt palliatus Ahias: qui, ne domum
Mutata regnum transferat Iesseiam
Plebs rursus a sese, operata sacris iusserant
Seuera legis scita quo templo, aureos
(Quem stulta fingit ratio cultum Numinis


page 117, image: s117

Est, absque verbo quid Dei, nisi vitulus?)
Boues facit, vulgoque flamines creat,
Colere recusant qui nouum tauros Deum,
Bonos suis exterminatque finibus:
Diffissa eum nec ara, nec minae mouent,
Oraculumque Vatis, aut motu arida
Orbata, post sed restituta, dextera.
Cautes loco, durasque citius moueris
Quercus, reuulsas ab suis radicibus:
Quam mentis eripiatur error Hypocritis,
Et cordis idolum: putat Nabathides
Virum Iouae fuisse, quem mactat leo
Merito, magum: neglectionis ille dat,
Deceptus a iactante voces Angeli,
Sed caelitus verbi editi poenas: foret
Documento vt impijs, minas non irritas
Vatum futuras, rege cum gentem suo
Delendam ab ipsa stirpe et olim funditus.

XXIII. ABIAE REGIS IVDAEORVM DE IEROBOAMO VICTORIA.

Machaides hostes vincit votisque, manuque:
Cui vituli Numen rex fugit, inde perit.

III. REG. XV. II. ET PAR. XIII.

SEruans Deus promissionis, Dauidi
Quam dederat (Abias non satis licet pius


page 118, image: s118

Rex est, colit nec qua decet Numen fide,
Patrata genitori aemulatus crimina)
Praesto suis, tuetur aduersus truces
Vitulicolae impetus tyranni, non satis
Etiam bonos Abrahamidas: plus roboris,
Animique habens parente, millibus quater
Denis, polo cum voce tendens supplice
Palmas vtrasque, iubensque classicum cani
Rex proelium capessit: aeris aethera
Clangor, virum clamorque, et armorum fragor
Pulsat, solum gemit, animi aduersis cadunt,
Et dexterae hostibus: in fugam pauidus ruit
Denum octies exercitusque millium.
Ecclesiae bellare parcite impij
Regesque principesque: nam Deus suos,
Vt parte non sint puri ab omni, vindicat,
Contra improborum aggressiones hostium.
Regem vitulicolamque tandem interficit,
Ipsis, minatur et quod, ab radicibus
Stirpem reuellit impiae propaginis.

XXIIII. REGVM ISRAELITARVM MVTVO SE IVGVLANTIUM INTERITUS.

Contemtum legis, sequitur discordia rerum:
Tauricolae iustis vulneribusque cadunt.

III. REG. XVI.


page 119, image: s119

ROsis rubet non squilla Paestanis, nisi
Corui malum nec est ouum mali: improbo
Satus parente Nadabus Phariae colit
Natos iuuencae, cui struit Ahiades dolos
Aggressus exceptumque fraude interficit,
Cum stirpe gentis, de minis Iouae occupat
Regnumque: sed malus etiam hic: Inuaditur
Ergo Damasti sceptra Syrio qui tenet
A Benhadado, tradit imperij impius
Breuisque habenas ebrio Ellae: qui cadit,
Denunciantem offensionem Numinis
Caesum Prophetam propter, et boues Deum,
A Samrio iugulatus inter pocula.
Baasii ceduntur, interit genus,
Qui regnat, inuisum, aethere alto: cum domo
Seruus prius, nunc Samrius rex, se cremat,
Amens periclo, conscientia furens,
In regia: Ginethides acer rapit
Frena imperij tumultu in ipso, quae statim
Caesus relinquis Amrio: iuste sui
Contemtionem, et impios cultus Deus
Vlciscitur mutatione principum,
Et imperant peccata propter Hypocritae.

XXV. ASAE REGIS IVDAEORVM PIETAS ET FELICITAS.


page 120, image: s120

Abiades pius est, felixque, maneret at vsque
Si talis, quo non nomine dignus erat?

III. REG. XV.

CVltor Iouae, generis vt autor Dauides,
Exterminans nefarios pius Deos,
Confringit Asa idola, lucos et cremat,
Mentita cultus patrij ludibria,
Et impudicos exigit regno, abdicat
Seuerus et, quae Pana matrem fecerat,
Honore pariter regio, atque Antistitae.
Bellum facit Zara Aethiops bono malus,
Centena decies millia et secum trahit:
Hic auxilii caelestis ad opem confugit,
Victoriamque precibus impetrat: niger
Exercitus conciditur: Obedo satus
Regi reuerso gratulatur, patrium,
Quod coeperit, colatque Numen admonet,
Seruetque pacta interminata foederis
Constanter: est in homine quam nil, cum sibi
Rellinquitur boni? Asa fit minor fide,
Belloque fidit, quam Iouae, Baasio
Potius Syris, vatemque monitus conijcit,
(Non Aula voces ferre liberas potest.)
In carcerem. Nil ergo mirum, sustinet,
Fidens, Deo quam, filijs Medicum magis,
Quod vix pede aegro corpus, et tandem luit
Morte ipse poenas debitas quoque omnibus.

XXVI.


page 121, image: s121

IOSAPHATI REGIS IVDAEORVM IIII. PIETAS, ET IUSTITIA.

Asaides pietatis amans, et cultor honesti,
Eheu quam paucos, qui se imitentur, habet.

II. PARAL. XVII. XX.

DEo secundo Iosaphatus vtitur:
Ritu colens quem Dauidis, firmus fide
Delubra demolitur, ignes inijcit
Lucis opacis, ferre vates et sacras,
Quod principum, regumque munus proprium,
Leges per oppida iubet, et de Numinis
Cultu doeere, per rubentis gurgites
Freti Patres quo finibus Niloticis
Euaserint: tum iudices dat, praesides
Ponit: quibus, videte, caute vos, ait,
Geratis vt: non iura namque est condere
Hominum, patris sed caelitum: aderit qui pijs.
Timentibusque se: ipse quin (nec paenitet)
Doctos viros auditque, et excitat suos
Doctor, iubet animoque bello Ammonio
Magno esse, celso supplices manus polo
Tenditque: canit Asaphides victoriam
Caelo datum iri: nec mora vlla, oraculo
Cum rege populus credit, et cantu exeunt,
In proelium celebrante laudes Numinis:
Adcipcidit? tuba dederat signum altera
Quarte nondum, cum furentibus iacet


page 122, image: s122

Conuersus in se dexteris exercitus
Hostilis: ergo spoliaque legunt, et Iouam
In actionis gratiarum cum suo
Rex valle laudat praeda onustus milite.
Tristi Deus se vult adiri tempore
Votis, agique gratias, cum iuuerit,
Sibi, suamque dexteram agnosci, et coli.

XXVII. ACHABVS ISRAELITARVM REX BAALITA.

Amrides vitulis addit sacra faeda Bahalis.
Impietas auctu crescit ab ipsa suo.

III. REG. XVI.

HAud satis Achabus impius vitulicola
Habet esse, sed Baalem adoptat insuper
Sibi Deum: Sidonia eui coniuge
Sacrarium ducta extruit, lucum facit:
Mactat Prophetas Isabela Iouae, fluit
Riuis cruor: seducitur pene impia
Affinitate Iosaphatus: occidit
Ob vineam (non expedit regum prope
Aulas habere paueres, agros, domos,
Hortos) Nabathus obrutus mendacijs,
Saxisque: quod fecisse facinus se quidem,
Sed mente ficta, rex dolet: Vomitum canis
Regreditur auidus ad suum, sus mergitur
Caeni volutabroque lota: offendere
Addictus improbitate regem caelitum,


page 123, image: s123

Cum Benhadado, proelio quem ceperat,
Foedus coit mandata contra Numinis,
Minas nihil moratus, et vates: fugat
Quos improbo partim ore protelans, specu
In carceris partimque claudit, omnium
Qui sunt, fuere Hypocritum nequissimus,
Ideoque fato non bono dignissimus.
Adami Siberi

SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER QVARTVS.

I. HELIAS PROPHETA OCCLVSOR COELI.

Occludit caelum vates prece Thesbius, ipsa
Pascitur in nigri corui operaque fame.

III. REG. XVII.

QVo maior hominum tempore est peruersitas,
Polluta ineptis ritibus mysteria,
Ruptumque fas, fidesque, probitas et iacent,
Vates parens praestantiores excitat
Caeli, solique maximus:. Sermonibus


page 124, image: s124

Quod impius mouetur Amrides sacris
Nihil, minisque: ita imperet Numen polo
Celso, cui ipse appareo, si ros erit,
Pluuiaque nisi praescriptione de mea
Annos ad aliquot, inquit, Helias, abitque
Alendus a rapacibus coruis, fluit
Qua Chison: inde se Sarephtam vitream
Confert, subitque tecta tugurii pauperis
Viduae: nihil cui nisi pugillus in cado
Farinulae, olei in seriaque paululum:
Et hospitem, natumque, credens his tamen,
Se mater et alit, vocibus vatis, polo
Aethereo vti sonantibus: Res asperae
Fidem, probatur queis, sequuntur: vnicum
Amittit heu maestissima, et iam frigidum
Natum parens laetissima recipit preces
Ad vatis ignei: impius rex cum suo
Satellite famem patitur et malum: domo
Nil non boni mulieris est pauperculae,
Regis benignitate larga caelitum,
Inopes solet qui res leuare, diuitum
Nigris ferendas tradere et opes Africis.

II. CONCILIVM CARMELITANVM.

Victima quam flamen non pinguior impius vlla,
Quem mactat summo Thesbia dextra Deo.

III. REG. XVIII.


page 125, image: s125

TAndem Helia, qui cuncta turbas, tandem ades?
Achabus inquit: minime ego: Rex tu tibi
Creas, refert, malum, ille, cum Sidonia
Vxore: patrio qui relicto Numine,
Veroque, sacra ignota sequimini, et Deos
Vobis nouos assciscitis: age sed mihi,
Huc siste populumque, et tuos vates: iuuat
Quid claudicare in vtrumque crus: est si Ioua
Deus, Iouam sequamur omnis ciuitas:
Si non, Baal sit maximum Numen? placet
Fieri Deorum caelitus periculum:
Adeoque tauro vos sacri facite viri
Primum, polo precibus et ignem poscite:
Quid est sed hoc, dormitne vester, aut domo
Abest Baal, rebusue deditus alijs
Non audit: igne victimas lapso aethere
Cremante nostras, vndam et ipsam, et marmora?
Vides Achabe quis polo Deus imperet?
At vos praehensos impiam vates manum
Ad Chisonis plebs vniuersa occidite
Amnem: iacent impurus ordo flamines
De Numinis praescriptione: extinguitor
Defectionis autor alijs a Deo:
Parere cui dum negligunt reges, parens
Ipse igneum virum excitat caelestium:
Abit domum capturus Amrides cibum:
Vates precatur: obtegunt nubes potum,
Ventique surgunt: currit ante regium


page 126, image: s126

Propheta currum ipse: agmen immensum ruie
Caelo imbrium, tellusque pluuiam combibit.

III. HELIAE IN OREBO MONTE CVM DEO COLLOQUIUM.

Non Deus in motu terrae, igne, nec impete venti,
Grata mage est flatus mollior aura pijs.

III. REG. XIX.

DEi mouent nec dicta, nec facta impios:
Saeuit, furit, minatur ob caesos sui
Baalis Isabela mystas: Thesbius
Dignum Propheta munus accipit, minas,
Periculumque mortis: ergo se fugae,
Quantum potest, perterritus mandat, mori
Optatque: genius dormienti fert cibum
Iuniperi in vmbra: comedit, altum nubila
Qui condit inter verticem, ad montem DEI
Iterque carpit, fortiter denas quater
Noctes, diesque: quo simul venit, Ioua
Quid hic, ait, negocij Helia tibi?
Dolore totus ardeo, quod foederis,
Respondet ille, pacta rescindunt sacri
Gens Isaco prognata, vates et tuos
Mactant, relicto me, cui necem parant:
Quid hoc sed est? quis ventus iste, qui petras
Rumpitque, montes disijcitque: quis fragor


page 127, image: s127

Terrae, quis ignis? in quibus non est Deus
Cunctis: at aurae tenuis ecce blanditer
Quam sibilus, quam cuncta molliter fouet?
Haec elocutus, esse septem millia,
Quis cum Baale nil rei, sit certior,
Posita Deus facitque mora quod imperat.

IIII. HELIAE IN COELVM RAPTVS.

Dum mundi medio voluuntur tempora cursu,
Aethera flammiuomis Thesbius intrat equis.

IIII. REG. II.

STiuam prementem Saphati natum vocat,
Et ex colono iniectione pallij
Vatem facit Propheta Thesbius, malum
Nunciat ad aulas, milites caelestibus
Cum ducibus ignibus et cremat centum suis:
Cum tempus aderat, ferre sublimem Iouae
Illum placebat quo superna caelitum
Ad arua, qua Fauonij flores tepor
Mulcet beatos: ergo Galgalis venit
Profectus ad Iordanis vndas, cum suo,
Haerente sibi constanter Elisaeo, sacros
Fluctusque findit pallio, et sicco pede
Transit, pete, inquit et, tibi quid me velis
Praestare, prius hinc auferor quam: spiritum
Rogat hic Prophetae duplicem: compos tui


page 128, image: s128

Optati eris, respondet ille, per aera
Si videris me tollier: repente adest
Cum currus ecce flammeus: volat Helias
Per aperta caeli turbine: videt Saphati,
Clamatque filius: o pater, pater Isacae,
Columenque gentis, currus, et equites: humo
Quae lapsa, tollit et togam munus: sui,
In editis diuinitus sententijs
Qui fuerat aliquo pertinacior modo
Velet magistri num vicia? quae? non Dei
Pro gloria est zelus scelus: sed Numinis
Fauentis vt sibi signum haberet, quod pios
Contra furentium improborum insanias,
Velut inuolutos synthesi propria tegit,
Et praepotente dextera defensitat.

V. IORAMI, ALTER ISRAELITARVM, ALTER IVDAEORUM V. ET OCHOSIAS, QUI ET IOACHAZUS VI. REGES IMPIJ, ET INFELICES.

Cur infelices reges sunt saepe, ducesque?
Non illis curae quod tua sacra Deus.

IIII. REG. III. ET II. PAR. XXI.

IOramus, et Ioramus alter, impij
Reges: Baalem euertit hic quidem, nihil
Minus tamen, Ieroboamicos colit
Vitulos: parente natus at iustissimo,


page 129, image: s129

Et optimo ille, similis est auunculo,
Soceroque: merito premitur ergo Achabides
Dum septies vestigia sua voluitur
Per annus in se, patitur et famem, et siti,
Cum copijs profectus in Moabios,
Laborat ipse, dante post licet Deo
Est victor, et defectionem vlciscitur:
Sed non mali emendantur vnquam: ergo accipit
Syroque vulnus proelio, Namsis cadit
Tandem sagittis et nepotis: Esai
A Iosaphatide deficit gens, qui suos
Quod impius iugulauerat fratres, nigris
Inuaditur ab Arabibus, atque exercitu
Syro: domum qui regiam spoliant, manus
Post terga vinctas abstrahuntque coniuges
Illius omnes, et trucidant liberos:
Conficitur ipse tabe, foedo defluunt
Morbo interanea: excipit regnum satus
Athaliades parente non bono malus,
Namsidico iugulatus et ferro interit.
Cauete reges, principesque, erroribus
Emancipatis impijs cordi quibus
Assciscere sacra prohibita: vltor excubat,
Poenas seuerusque a tyrannis expetit,
Quo maius est, potentiusque nil, DEVS.

VI. ELISAEI VATIS GESTA PRODIGIOSA.


page 130, image: s130

Ardua tam non res est, aut fuit, aut erit vnquam,
Quam non conficiat freta Deo vna fides.

IIII. REG. II. III. IIII. V. VI. VII.

AVctus Magistri spiritu Saphate duplo
Prognatus, Heliae toga Iordanias
Vndas et ipse diuidit: fontes sale
Hierichuntis et salubres efficit:
Saeuis, quibus sine crinibus risus caput,
Vrsis proteruos voce pueros obijcit:
Sine vento aquas curatque pluuias regibus,
Siti fugata, occisionemque hostium:
Perpetuat oleum pauperis mulierculae,
Vt soluat aera aliena: filium hospitae
Sunamitidis restituit in vitam: cibum,
Farina in ollam, corrigit cucurbitas,
Iacta neciferum: panibus, centum viris,
Arcet famem paucissimis: quid penulam
Rex scindis? ad vatem hospitem mitte, a mala
Curabitur Nahamanus et scabie, Iouae
Cultorque fiet: at Gehaze (absentia
An non vides videre vatem!) tu tibi
Auare habe, mendaxque, cum numis lepram:
Ferrum natat: caelestium cernit puer
Exercitum, igneosque currus: pertrahit
Vates in vsque regiam vrbem copias,
Ipsum, hostium, quae venerant captum: fame
Summam premente vilitatem nunciat
Annonae, habere vocis et meret fidem:


page 131, image: s131

Non ille reges, non tyrannos impios
Timet, sepulchro agitque vatem conditus,
Quod non habet, cadaueri dans, viuere:
Virum fuisse et ambigat quisquam Dei?

VII. IEHVS ISRAELITARVM REX EXTERMINATOR BAALIS.

Qui colitis mystae mentiti sacra Bahalis,
Namsides, qui vos comprimat, vltor adest.

IIII. REG. IX. X.

INuade gentis Isacae, Deus iubet,
Namsida sceptrum, et impiger signo dato
Sic sic rape globum militum, rue concito
Et impetu, regesque protere impios:
Fundus cruorem combibat Naboticus
Achabidum: nefariam pessum iube
Dari Isabelam, qua fenestra patet, canes
Quam deuorent: male merito perit necans
Vates: ab ipsa stirpe dele funditus
Et hac, et illa parte Achabicos, luant,
Innoxium, proles Draconis, viperae,
Scelesta, fusus qui, cruorem: sed quid hoc
O rex, coles et ipse? video, quid agites:
Simulare rebus in bonis non dedecet
Quaedam: sacrificum quanta confluit locis,
Papae, cohors ex omnibus: bene habet, abest


page 132, image: s132

Nullus Baalis cultor, et nullus Iouae
Adest: ad aras quisque iam suas facit
Et frugibus, vinoque vesat brachia
Et hinc et illinc, huc et illuc: mussitans
Magicaque verba, deuorat tandem Deum
Solus rotndum, se scyphoque proluit,
Quid hoc? tubae sonant, micant enses: age
Miles, feri, caede, impium hauri sanguinem:
Clementia est in asserenda gloria,
Atrocitas haec, Numinis: quin dirutum
Templum latrina sit Baalis: hoc Deo
Amplissimumque munus, et gratissimum,
Quibus salus curae, aemulandum regibus.

VIII. ATHALIAE VII. ET IOAE VIII. REGVM IVDAEORVM TYRANNIS, IMPIETAS, ET INTERITUS.

Athaliae ereptus Ioas, dumIoiada viuit,
Est bonus, aula pios in scelus omne rapit.

IIII. REG. XI. XII. ET II. PARA. XXII. XXIIII.

SCelere scelus prognata matre filia,
Non mulier, atrox sed Leaena, percita
Furore stirpem Athalia regiam necat
Cruenta, ciues, opprimens tyrannide
Arcta, tenetque sub imperii grauis iugo,
Seruire sacris cogit et nefarijs:


page 133, image: s133

Beneficio amitae qui latet templo puer
Succrescit inter ista: caelitum pater
Non parta amat vi regna, non verbo sacra
Contraria suo: Pontifex inaugurat,
Contra socrus nutum suae, nutu Dei,
Ochosiaden: praetoria pueri cohors
Circum latus dat regis: aduolat, furit,
Amilitibus e templo et educta occidit
Regina ferro: rex manet Ioas, nefas
Et destruit Baalis aras, et pij,
Sanctique principis quod est, templum Iouae
Instaurat: aulae quid lues, quid, auribus
Quae blandienso seruit, haud adulterat?
Erat sepulchro Ioiadas vix conditus,
Repente rex mutatur, alijs ritibus
Deditque se, nefaria sequens et sacra
Lucos colit, statuasque ponit, obrui,
De se, lapidibus et sinit, viro optime
Merito, satum: qui cernit omnia, id videt.
Vindex: adest exercitus paruus Syrum,
Capitque Solymas, et Damascon abstrahit
Praedam: suis inuisus, aeger, accipit
Iugulatus intra parietes, dignum, suos,
Crudelitatis impiae rex praemium.

IX. AMAZIAS IVDAEORVM REX IX. IDVMAEORVM DEORUM CULTOR.


page 134, image: s134

Asciscit victos sibi diuos victor Idumes
Iadanides, poenas, quas meruitque, luit.

IIII. REG. XIIII. PAR. II. XXV.

SCelera luant ne liberi parentium,
Legis sacratae edictiones imperant:
Recte ergo ferro Amazias qui vindicat
In patris ipsos parricidas, noxium
Merito cruorem combibit tellus: nihil
Socij moratus deinde regis copias
Ioacasidae (non impijs adest Deus)
Iuuadit in Seirios, fretus Ioua et
Solus gerit rem fortiter: caelo venit,
Fusis, fugatisque hostibus, victoria.
Quam facile stare qui videntur concidunt?
Nil auxilii qui ferre potuer ant suis,
Sibi Deos adoptat, in Iouam impius,
More aulico minatur et vati necem,
Impune sed non: prouocat superbior
Ioan, putans, qui proteri pedibus potest
A belluis, cedro esse carduum parem.
Et ergo vincitur, et fugit, capitur, ruunt
Murique Solymes, gaza fertur regia,
Et sacra Samaran: Restitutus patriae,
Senex ab aula spernitur domi sua,
Qui spreuerat numen Iouae: se proripit
Ab vrbe: sequitur militum globus, domum
Busto relatus conditurque patrio.


page 135, image: s135

X. OSIAS, QVI ET ASARIAS, REX IVDAEORVM X. CVM IOTHANO XI. LEPROSUS.

Iecholides fert thura Deo, lepramque reportat.
Officij exequitor munera quisque sui.

IIII. REG. XV. II. PAR. XXVI.

NEc Numinis non cultor alias patrij,
Stellata cui delubra sedes aetheris,
Nec pace non celebris, ingenti hostium
Cumulatus et deletionis gloria,
Quid contumaces insolens rebus tibi
Rex prosperis sumis animos, manu Osia
Quid, officii quod non, tuique muneris,
Tractus acerram, vestibusque non tuis
Cellae, nisi viris quo sacris fas ingredi,
Irrumpis in sacrarium, spirans, malum,
Immane, praesulique minitaris? viden,
Viden albicet frons instar vt niuis, lues
Squamosa crustis vniuersamque occupet
Cutem tibi? fuge, fuge, potes quantum, premit
Infesta dextra Numinis te, segregem
Acturum in hortis, quae super, vitam: regat
Iothan domum, regnumque patre cautior.
Quod contigit cuique munus sedulo
Curet: suas Antistites agant, suas
Regesque, principesque res, nec inuolent
Vel hi vel illi in functiones, quas suo
Verbo Deus discriminat: sceptrum ferant


page 136, image: s136

Reges, Ducesque, Episcopi pedum gerant.

XI. NINIVITARVM VITAE, MORVMQVE EMENDATIO.

Per mare conatur Ionas fugere, incidit Orcae
Inque gulam, ad frugem tota reditque Ninos.

IONAE. I.

QVa terra ponto inclusa cunque, gentium
Est vnus omnium Deus, non Isacae
Populi modo: quare exitii qui nunciet
Cladem futuri, mandat ire maximae
Antiqua Ionam moenia Nini: existimat
Qui pace quod non esse dignam Numinis
Vrbem, suas negat operas Deo, fugit
Et alta per rate pelagi: ipsis fluctibus
Parere ventre contumacem belluae,
Docet Deus sibi medijs; cum redditus
(Res mira) Physeteris atris faucibus,
Stupet, obsequi Deoque factus promtior,
Rapit iter, intrat et Ninon, denos quater
Euersam et iri clamat vrbem post dies:
Sermo docetur irritus nunquam DEI,
Habet fidem omnis ciuitas verbo: exilit
De sede mollis rex sua: trabeam abijcit,
Centone corpus operit: immemor cibi,
(Quid non facit mens territa, et credens Deo?)


page 137, image: s137

Vndaeque vir, puer, senex, pecus gemunt,
Et flent, et ignoscentiam poscunt Dei,
A moribusque recipiunt sese improbis.
Numen, Deus, quo mitius nullum, videns
Damnare se ipsos improbos, oraculum,
Fremente vate, temperat: nullum Deus
Gaudet perire: diues in mortalium
Clementia turbam vniuersam, non bonis
Mittitque vates, vatibusque gratiam,
Credatur vt, largitur auditoribus.

XII. ISAIAS PROPHETA GLORIAM DOMINI CONSPICATUR.

Solus et est vnus sanctus Deus, omnibus aeuis
Qui fuit, et Sanctus solus, et vnus erit.

ISAIAE VI.

THrono sedentem conspicit vates Deum
Amosius arduo, aurei laciniae
Cuius replent delubra templi, flammeo
Vultu superne astantibus, senae quibus
Alae, Seraphis, quis tegunt facies, pedes,
Tollunt in auras seque, et vnanimi sono:
Sanctus Deus, Sanctus Deus, Sanctus Deus
Caelestium Rex copiarum maxime:
Cuius refertus vniuersus, qua patet,
Est gloria, orbis: et tremunt postes, domus


page 138, image: s138

Et fumat ingens: Heu mihi vates, Iouam
Qui vidi, ait, non mundus ora, inter labiis
Contaminatos et colens vitam: aduolat
Cum Genius ecce, sumserat quem forcipe
Ex ara, et os carbone tangit illius,
Et, inquit, abijt crimen a te, noxijs
Datur tuis venia. Fauente numinis
Sic gratia deinde sanctus mittitur
Ad auribus, oculisque captos, Isaci,
Limus quibus praecordia obduxit grauis,
Gentem: viros et impios, nurus, senes,
Et flamines, cum plebe regem, principes
Obiurgat, increpatque festos et dies,
Et ferta, lunas et nouas, et Sabbatha
Reijcit, quibus quod nil agit, tandem minis
Terret, futuram vastitatem nuncians
Vrbique, delubroque, reliquiis super
Manentibus tantum, ex quibus gentem sibi
Fuso salutis publicae ergo sanguine,
Pater futuri seculi Christus legat.

XIII. ACHAZVS IVDAEORVM REX XII. IDOLOLATRA INFELICISSIMUS.

Achazus ritu colit impia sacra prophano.
Hinc facit aduerso, quod facit omne, Deo.

IIII. REG. XVI. II PAR. XXVIII.


page 139, image: s139

IOathamides, quem terra, caelum, tartarus
Tremit, adeo non patrium colit Iouam,
Qua iacet vt Hinos execrandis initijs
Per filium ignes traijciat, et gentium
Flagitia perpetrare non dubitet, domus
Et adyta sacra claudat, et faciat nihil
Ritus, parentibusque data mysteria,
Errore mentis omnibusque suffiat
Passim sacellis, angulis, et collibus:
Constituit aram maximam: Vsias probat
Quod Hypocrita (ad regis sacerdos impius
Conuertitur facile voluntatem) locat
Baalibus statuasque: Vatis respuit
Promissa, metuere titionum fumulos
Prohibitus: a Ioua recusat poscere
Signum polo, solue: non Siloa placet:
Euphratis atis ipsum expetitur ingentis mare.
Mirum quid est, si deditur Syris, Phaca
Et parricida Romelides regis sui
Occidit, et tot victor abigit millia?
Quid filium quod perdit est mirum, duces
Amittit et belli, vnde spes est auxilii,
Assyrio et ab rege premitur? Quisquis suae
Mentis, relicto, somnia sequitur, Deo,
Illumque nugatorijs existimat
Sacris coli, verbo repudiato, malum
Si patitur, ipse damna sibi sua imputet.


page 140, image: s140

REGNI ISRAELITICI CONFVSIO, BT OCCASVS.

Gloria Iosephidum sceptri perit inclyta: Sancta
Cur iussa aeterni non habuere Dei?

IIII. REG. XVII.

NIhil bonis, Creator obruit quibus
Malos, Prophetae nil agunt quicquam minis.
Beherides, Nahumus, et Phatuelides,
Suetus boues et Thecuites pascere,
Pleni Deoque relliqui praecordia:
Sed vsque gens, et vsque peior Isaci
Secura fit, recti: Omnis aetas perciti
Rigidas ferunt furore ceruices, viri,
Pueri, senes: Sacella fumant, arborum
Sub frondibus, sub collibus passim hostiae
Caeduntur: aras ante flamen fert (nefas)
Sacrum Baali: luce cassi principes
Vitulos colunt, conflauerant quos, aureos:
Huc adde honores, exhibent quos, fornice
Nitente faculis quae micant poli, adijce
Traiecta flammas liberum per corpora,
Auguria, diuinatio num insanias:
Nec puniat Rex orbis illos? Mutuis
Hinc caedibus tyrannus alter alterum
Iugulat: molesti sunt Syri: impium Phacam
Asser malo Phul mactat, et sui facit
Iuris, rebellat parricida sed Hoseas
Rex vltimus: adest, atque Samaren obsidet,


page 141, image: s141

Magnum ter annum voluitur circum iubar
Dum Solis, Asser patrijs a finibus
Salmanus et Cozanis ad flumen procul
Tribus nepotes Isaci transfert decem:
Domi Deo seruire quicunque abnegant,
Propter ferant ea non domi tyrannidem.

XV. EZECHIAE XIII. IVDAEORVM REGIS PIETAS, ET BENEFICIO CAELESTI DE ASSYRIJS VICTORIA.

Ezechias reuocat leges, ritusque sacrorum.
Assyria angelica perdit et arma manu.

XIII. REG. XVIII. ET XIX. II. PAR. XXIX. ISAIAE XXVII.

Pius impio, quod contigit raro, satus
Parente Abides. quod mali videt malis,
Non pacta sacri intaminata foederis
Seruasse, quid ferat: imitatus, ab ouium
Qui pastione factus est Rex, Dauiden,
Vnum colit Iouam: Sacella montibus
Vertit, cremat lucosque, et aras, et focos,
Inepta cui superstitio facit sacra
Disturbat, Amramidae opus, aenuem et terit
Praestera, legibusque toto pectore
Studet, sacris et institutis, ritibus
Suos iubens seruire pristinis: Deo


page 142, image: s142

Secundo ideoque vindicat sese a iugo
Regis Ninon tenentis: Hebraeas ruit
Exercitu qui maximo in fines, vomit
Et in Iouam ore Apostatae conuicia
Scelesta Rabsaci: arma corripit, Fidem,
(Quae parua cum videtur est amplissima.)
Ezechias, precesque: vates adiuuat
Amosius, atque barbaras contra minas
Verbo iacentes excitat mentes: adest,
Adest Deus, suasque vires exerit,
Cum spes salutis nulla: mora nec, angeli
Centum iacent et octo ginta millia
Castris virum manu hosticis: fugit impius,
Domi peritque: gratias agunt IOVAE
Vatesque, rexque, plebsque sancta VINDICI.

XVI. EZECHIAE E MORBO LETALI RESTITVTIO, CVM VITAE AD ANNOS XV. PROROGATIONE.

Quinque ter Achasidae viuendi prorogat annos,
In cuius dextra est vitaque, morsque, DEVS.

IIII. REG. XX. II. PAR. XXXII. ISAIAE XXXVIII.

VIri impetrat nil non pij precatio,
Incensa quae flagrante funditur fide.
Ezechias iacet aeger affixus toro:


page 143, image: s143

Amosius illi et vltimam denunciat
Horam: mori non est malum in Domino: malos
At quod videbat (quod solent semper) Deum
Latus scelesta per suum calumnia,
Abolita propter signa, lucos, et sui
Aras parentis, sauciaturos: gemit
Ritu columbae, stridet instar hirundinis
Ad mentionem mortis, atque iniuriam,
Facere sibi qiritatur illam: cum Iouae
Propheta iussu, rex tuas, ait, preces
Et lachrimas audiuit, et vidit, tuae
Additque terna lustra vitae maximus,
Qui nil potest non genitor: ecce per gradus,
Subito regresso sole, per descenderat
Quos, vmbra retro cum meat solarij
Decem Achasi, rex et fidem verbo, et adhibet
Signo, valet, vigetque, plura qui solet
Et dare petitis, concinit laudes, Deo.
Similis sui postrema ad vsque tempora
Vitae, nisi Babylonica superbior
Legatione factus esset: sub manum
Igitur Iouae quoque monitus se subijcit,
Nil ferre triste, nil recusans asperum,
Rerum arbitro si placeat omnium Deo.

XVII. TOBIAE PATRIS IN EXILIO ASSYRIO MISERIAE.


page 144, image: s144

Qua Ninos, et miser est quamuis caecusque Tobias,
Non etiam offensum hoc nomine Numen habet.

TOBIAE I.

IAm venerat praedictionibus fides
Propheticis, et fuerat Ephramus: Ninon
To bielides transfertur exul, et pius,
(Assuescere a puero adeo multum est) malos
Inter manet, seruatque ritus patrios,
Et pacta sacri intaminata foederis,
Regis meretur et fauorem Barbari
Sibi, suisque, sed breuem: cum principe
Mutatur aula: Fusus angeli manu
Exercitus cui moenia ad Solymes erat,
Furit domum reuersus, Isaco satos
Crudelis exulesque iugulat: omnibus
(Miserum) iacent occisa vicis corpora:
Dolet, relictis dapibus et terram inijcit
Maestus suis popularibus hic, et ad necem
Iussu Tyranni quaeritur saeui, bonis
Et omnibus spoliatur: occubat, (Deus
Punire sic solet impios) a proprijs
Rex filijs mactatus: Aquicaris opera
Licet et recuperat Tobias sua, fit tamen
Rursus benignitate pauper, et miser.
(Seni calamitas quae diem non cernere,
Audire voces et suorum non bonas?)
Oratque mortem: Sunt Deo curae exules,
Qui mente, qua par est, colunt Numen, malus
Dicendus et non est statim, pressus malis.


page 145, image: s145

XVIII. TOBIAE T. F. ANGELI BENEFICIO FELICITAS.

Pellitur Asmodeus, copulatur Sara Tobiae:
Felix connubium conciliante Deo.

TOB. V. VI. etc.

CHaros habet sic ergo mortales Deus,
Vt mentium custodia, Patris, nihil
Quo maius est, augustius nihil, vident
Qui vultum, et ora, saepiat caelestium?
Iouae regentis cuncta nutu maximi,
Tobia eunti in Mediam iungit sato
Sese Angelus, cui nomen a potentia
Aegris medendi, belluae et, viae comes,
Tigris fluit qua, fauce piscis liberat,
Iuuenique Rague lidis thorum, fugans,
Conciliat, hostem nuptiarum, pronubus:
Orant noui vitam, impetrantque coniuges:
Mater, paterque aguntque gratias Deo:
Ad Gabria profectus Angelus editum
Inde, exigit Ragense debitum: Via,
Soli duo qua venerant, domum ad suos
Saluum reducit coniugem cum coniuge,
Opibusque, familiaque: patris illinit:
Genio iubente, felle piscis lumina
Natus reuersus, argema cadit et oculis:
Nurum excipit cum filio laetus, Iouae
Grates agitque Tobias senex: cui


page 146, image: s146

Cum filio se Genius aperit, et petit
Caelos: pater praecepta dat nato, canit
Euersiones et Nini, Solymes: sua
Sunt praemia pietati, et vsque tegit, vices
Mundi reciprocras inter, ipse bonos DEVS.

XIX. MANASSIS XIIII. IVDAEORVM REGIS IMPIETAS, ET IN BABYLONICO CARCERE PAENITENTIA.

Carcere te damnans exemplo es clause Manasse,
Ad vitam quod non sit via sera piam.

IIII. REG. XXI. II. PAR. XXXIII.

IN carcerem quidnam retrusus, fertilis
Qua moenia Babylonis Euphrates secat,
Gemis Manasse Rex? arena quam maris
Natus parentis optimi eheu pessimus,
Numerosiora perpetraui crimina,
Tellus tremiscit quem mare, polus, tartara,
Contra Iouam, legemque sanctam, flamines,
Quis quaestui relligio vera Numinis,
Secutus, euersa a parente montibus
Sacella, et aras excitaui: fornice
Faculis poli radiantibus picta dedi
Thus: nunc Baal, nunc maximus mihi Deus
Molochus erat, traiectione quem (nefas)
Meum per ignes colere iuuit liberum:


page 147, image: s147

Quid sanguinis tantum innocentis o querar
Fudi quod, vt cruore stagnaret solum
Vatum? nimis quos inter et te lignea
Ingratus Amosida senex serra scidi,
Secandus ipse in mille partes millies.
Hac quae catasta propter in tenebris traho
Indignus atris luce vitam: qui Deum
Spernunt vt exelplum omnibus sim seculis
Miser tyrannis: Nec tamen viuo sine
Spe prorsus: An non omnibus parens fauet
Peccasse se fatentibus caelestium,
Veniamque propter dat futurum Dauidis
SEMEN, quod hostia expiabit crimina,
Mortale rursus iunget et caelo genus.

XX. AMMON XV. REX IVDAEORVM IMPIETATIS PATERNAE IMITATOR.

Cur peccatorum potius, scelerumque Manassae
Ammon, haeredem quam pietatis agis?

IIII. REG. XXI. II. PAR. XXIII.

QVi neminem vult interire, Salutifer
Non morte, sed vita impij gaudet, Deus,
Se corrigit qui paenitendo: regium
Decus Manasse restituto redditur
In integrum: qui iam colit doctus malis,


page 148, image: s148

Mandat Iouam colique ab omnibus, impios
Aboletque cultus, tollit aras, proijcit
Focos et vrbis moenia extra, patrij
Studiosior, quo Numinis spretor magis
Fuerat prius: quid filius? Poenis nihil
Sui parentis, nil mouetur carcere:
Proauique mauult esse similis, quam pij
Aui, patrisque se recipientis bonam
Ad frugem, et ambulando patria via
Offendit et Iouam, et lutosos inuocat
Prostratus, aures quis, nec ora sunt, Deos:
Et regnat ergo tempore exiguo, et cadit,
Opis nihil ferentibus, qui sunt nihil
Nihil iuuantque, Dijs lutosis victima,
Domi peremtus a ministris impijs.
Caue malus es quicunque, mala te mors manet.

XXI. IOSIAS XVI. IVD. REX OPTIMVS, ET SANCTISSIMUS.

Impia Iosias delubra euertit, et aras,
Hunc, sis vt gratus, Rex imitare, Deo.

IIII. REG. XXII. ET XXIII. II. PAR. XXXIIII. ET XXXV.

AFflata qualis thureo e suffimine
Nares lacessit aurluae suauitas:


page 149, image: s149

Gustatui mel quale: qualis accidit
Epulari in accubatione Musica
Aures ad eruditulas: Ammonide
Talis memoria Regis: infestissimus
Hostis superstitionis, abrogat sacra
Peregrina, signa frangit, aras polluit,
Sacella vertit, Astarotum eliminat,
Chamosioque scelere cum Melcomium:
Currus, equosque Solis, Erronum rotas,
Et ganeas tollit, Magos exterminat,
Vitulicolas crematque in aris flamines:
Purgat sacri delubra templi: hinc exigit
Et sarta tecta sedulusque, et consulit
Vatem reperta lege, motus et animo
Sibi ac suis clementiam poscit Iouae,
Populique vicia emendat, et Phase sacris
Epuletur agnis vniuersa plebs, iubet:
Diuina quid loquar in apertum oracula
Sacros libros relata, populum Antistites
Ex quis, iter quasit polo, instruant rudem?
Quid multa? Dauidem aemulatur principem
Generis, sinistram nec, nec ad dextram manum
Flectendo: Sed cur propria non homines agunt?
Tandem tyranno Aegyptio sese obijcit,
Et impedire euntem ad Euphraten cupit.
O plane avita erroibus mortalium

XXII.


page 150, image: s150

REGNI IVDAICI SVB IOACHASA XVII. IOACHIMO XVIII. ET IECONIA XIX. REGIBUS CONFUSIO.

Quid mirum, viuunt male cum populusque, patresque,
Cum Ducibus pereunt si male regna suis?

IIII. REG. XXIII. XXIIII. II. PAR. XXXVI.

QVam ficta recidunt ad suam cito vim? Iouae
In integrum restituerat cultum, optimus
Post Dauiden, et Achasiden, quem Iosias,
Patre mortuo Hamutalides vertit, suis
Factisque praemium a Pharaone accipit
Dignum, peritque: imitatur impius malum
Ioacimus Ioachan, necique destinat
Vates, crematque Anatotidae libros, fidem
Regi datam fallitque Chaldaeo, luit
Poenasque ab vrbe abstractus, asini conditur
Vilisque busto mortuus: regnum excipit
Natus Nehosta, nil puer maioribus
Melior, nisi quod obtemperat Anathotidae,
Rebus coactus asperis, et cum sua
Babylonijs se matre tradit, omnibus
Clientibusque, et optimatibus: lares,
Cernenda nunquam patriaeque moenia
Vinctus relinquit: auferunt opes simul
Hostes sacrasque, regiasque barbari.
Se nemo fallat: improbos nunquam Deus


page 151, image: s151

Non assolet punire: caueant quos iuuat
Dextras pio contaminare sanguine,
Et obstinato viuidum, ac minax face
Teli trisulci Numen ausu temnere.

XXIII. HIEROSOLYMORVM SEDECHIA XX. ET VLTIMO REGE EUERSIO.

Vrbs Solymaea ruit, populus transfertur in oras,
Euphrates mediam quis Babylona secat.

IIII. REG. XXV. ET II. PAR. XXXVI.

REc vana sunt oracla, nec minae Dei.
Fratrum aemulatur impios Sedechias
Mores, fidemque deserit, regi datam,
Superbae habebat sceptra qui Babyloniae,
Monentis et bene Ieremiae respuit
Praecepta, Busidaeque vatis litteras,
Turbae obsecutus luce cassae flaminum:
Et ergo adest, et eingit vrbem barbaris
Signis, premitque rex Nabuchodonosor
Bis mensibus nouem obsidens sacram: nihil
Aegyptius fert auxilii: necat fames
Plebis, patrumque inclusa dira corpora:
Nec sustinetur hostis amplius: patent
Portae refractae: Rex fugit: sed a suis
Desertus, ad Babylonium, poenas luit,
Retractus: occidi aspicit natos, dehinc


page 152, image: s152

Eruitur oculos, implicatur vinculis:
Templum ruit, vasa auferuntur: splendidae
domus cremantur: diruuntur moenia:
Solyme iacet: scelesta turba flamines,
Ferro optimatesque occidunt (miserum) senes,
Anus, viri, puellulae lares suos
Dulcissimos iam serua respicit cohors,
Suisque tandem terra fruitur Sabbathis.

XXIIII. IEREMIAS PROPHETA AERVMNOSISSIMVS.

Nil agit Helchiades precibus, monitisque, minisque,
Et plorans patriae tristia fata, perit.

IERE. XLI. XLII.

AT ista vates consecratus numini
Anathotides a matris vtero conspicit,
Nec tot malis immoritur eheu? scilicet
Miser didicerat esse pridem: Iosiam
Iam fleuerat: labore multis irrito
Annis patres, et principes, et flamines
Monuerat, obiurgarat, et deuouerat,
Extrema comminatus: obfirmauerant
Oui ferreas furore ceruices fero:
Gestauerat iam vincla collo: regias
Conspexerat6 migrationes, compedes:
Iam postulatus fuerat ad mortem, iocus,
Risusque minimis, maximisque: Carceris


page 153, image: s153

Tum squalidi iacuerat in voragine:
Et execratus vapulauerat sui
Ortus diem (impatientia o quid non facit,
Parumque firma mens?) erant multo super
At tristiora: liberatus vinculis
Victore ab ipso, faciliore ciuibus,
Necm Godiliae, et scelus Nathanidae
Spectat, Canopitarum in oras et, videt,
Raptus, poli fieri a suis placentulis
Herae nihil monendo proficitque, agris
Ac Taphnijs tandem occubat saxis. Solet
Hanc gratiam referre mundus Vatibus.
Adami Siberi

SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER QVINTVS.

I. ECCLESIA IN BABYLONE EXVL.

Barbaria in media curae est Ecclesia, sicca
Qui vitae ossa potest restituisse, Deo.

EZECHIELIS XXXVII. ET XL. DAN. I. ET II.


page 154, image: s154

OPpressa cum iacet a tyrannis, vndique
Et misera habetur, excitata Ecclesia,
Floret, vigetque maxime: quando domo
Exterminatur, inter ipsos inuenit
Hostes locum: qua Chobar, extorris videt
Ezechiel quae visa? quis sese erigit,
Animos et alijs addit, denunciat
Malum malis tum vatibus, tum gentibus,
Solymoque regi: Dein Iouae iussu arida
Alloquitur ossa, quaeiacent campo, sonus,
Motusque cum repente fit: nerui, et caro
Inducitur noua omnibus compagine:
Quae spiritus simul afflat, ecce (Hebraicae
Gentis futura imago) cum viuunt: cremat
Hinc scuta, iacula, cum sagittis, vectibus
Magogi, eumque in valle sepelit Gogica,
Turba execrata cum latronum: quam prius
Extiterat, inde pulchrius templum extruit,
Telluris Isacique sorte nepotibus
Promissa iugera diuidit, sacrarium,
Vrbemque condit, Numinis quae seculis
Sit omnibus. Non inquinatur Aulicis.
At parte Daniel alia dapibus Dei
Cultor, et adhuc iudicio iniquo liberat
Puer Susannam: charus et post barbaro
Regi, patre illum de supremo caelitum
Docet, suae clarissimum gentis iubar.
Decoratur auctus merito honore nobili,


page 155, image: s155

Honre, quo par, afficit quisquis Deum.

II. SOMNIVM MONARCHICVM NABVCHODONOSORIS.

Somnia non semper fallunt, Babylonius heros
Regnorum seriem nocte silente videt.

DAN. II.

COCtilibus vrbem moenijs semiramis
Qua cinxerat, mentem anxius curis videt
Babylonius quiete noctis somnij
Imaginem rex, visam et obliuiscitur,
Factoque mane, illam augures poscit suos,
Magosque, mortem comminatus: nec magus,
Nec dicere augur nota Numini potest.
Ad ergo versus cum suis aequalibus
Preces, rogat Propheta, quem rerum omnium
Nihil latet, caeli arbitrum, visum obijci
Et regium sibi impetrat. Stabat caput,
Signum, aureum, sed pectus ipsum argenteum,
Femur aeneum, ferroque duro tibias:
Ferro pedes hac parte, parte sed luto
Illa: reuulsus cum manu nulla lapis
Cretaceos, et ferreos ferit pedes,
Subito et metalla conteruntur omnia:
Ventoque dissipantur: at factus lapis
Mons, implet omnes, qua patet, terrae plagas.
Tum signat, inquit, quae futura sunt Deus,


page 156, image: s156

Arbitrium qui rex habes orbis, tibi.
Tu caput es aureum, aliud inde, aliudque item
Tuo minus subibit imperium: vltimo
Tandem loco durissimum, sed dissidens
(Argilla ferro non potest miscerier)
Cum regnum erit, ideoque non stabile: Deus
Nam tempore illo suscitabit caelitus
Regnum perenne, montis instar omnia
Metalla quod comminuet. Audit, et fidem
Sermonibus Prophetae habet Rex, et Deum
Gentis fatetur vnicum Abrahamicae.

III. COLOSSVS, ET CAMINVS BABYLONICVS.

Dura videt medijs non vri corpora flammis:
Tantum vni ferre est vota, precesque Deo.

DANIELIS III.

NOn vult Deus praescriptionibus coli
Rationis, est quae caeca rebus in sacris,
Nostrae: Colossum Barbarus rex maximum,
Et aureum, sit gratus vt, caelestium
Patri erigit, monarchico pro somnio,
Ad Numinis compellat, haud scite, suos
Et sacra, cultumque vnius: Flamma aestuans
Fornax anhelat: Terna corpora huc virum
Constricta dantur vinculis, qui, debitum
Mundi arbitro potenti, honorem renuunt


page 157, image: s157

Facere metallo: Quis Deus, rex percitus,
Quis est, furore, dixerat, qui vos mea
Eripiat ex manu? ambulare conspicit
At ecce, flammas edomantem feruidas,
Iam maximi fornace filium Dei
Inter solutos: corripit satellites
Ignis: vocati prodeunt nulla viri
Tres parte laesi. Fide constanti patri
Rerum omnium animi mente, inania, quae nihil,
Idola abominatus: in flammis potest
Seruare, et vndis te, nihil qui non potest:
Miraculo reuersus ad mentem bonam,
Tendit supinas arduo caelo manus
Rex, dexteram et tuentis agnoscit polos,
Agitque grates, inter et ponit, loqui
Decreta, ne secus aliquis de Numine,
Quam par, Abrahamidum ausit ore barbaro.
Sit summa cultus cura regibus Dei,
Ipsi probatis institutis, moribus,
Ferant nec execrationes impias.

IIII. NABVCHODONOSOR BRVTVM.

Bestia rex factus Chaldaeus lustra pererrat,
Pascitur et tardi gramina more bouis.

DAN. IIII.

PEccare metuens Numinis cessa, fidem,


page 158, image: s158

Quae comprobatur actionibus pijs,
Habe Deoque, principisque suscipe
Partes boni, contagione criminum
Sic liberatus omnium seruaberis:
Regi Propheta dixerat Babyloniae
Tenenti opes: quid fit? Superbus ambulat
In regia Nabuchodonosor polo
Aequalis, vrbs et haec opus potentiae
Est nostrae ait, suprema votorum attigi,
Citiusque dicto, Erynnis excusso sonat
Dirum flagello, percitus furoribus,
Vt caesa siluis ornus, olim viderat
Quam per quietem, maximus in humum ruit
Rex ille regum: pellitur regno, fugit
Siluas in altas, pabuloque (principes
Vobis canuntur ista, quos leuat polo
Inflatio superba mentis.) vescitur,
Quem delicatus pauerat cibus, bouis,
Pernox aquis, et perduis caelestibus
Magnis madescit solibus septem: caput
Horret iubis, et vnguibus manus, pedes,
Vt alitum: Non punit, vt perdat Deus,
Finem, modumque cuius ignoscentia
Nescit: vigor animi ergo cum regno redit,
Factus, tyranno, qui pecus fuerat: poli
Quare celebrat redditus sibi principem:
Qui deprimit sese arroganter qui gerunt,
Terras suo per et superba arbitrio
Dispensat hominum sceptra, nulli obnoxius.


page 159, image: s159

V. DANIELIS VISVM MO NARCHICVM.

Bis duo regna videt vates, leo, pardus, vrsus
Quae, fera terribilis, et pede, dente, notant.

DAN. VII.

DEpraeliantes feruido sibi aequore
Videre vates quattuor ventos thoro
Somno iacens videtur: existit leo
Alis iubatus ex mari binis, quibus
Hominem reuulsis induit, Babylonici
Imago regni: sequitur Vrsus Persicus,
Longis tribus cum dentibus: volans ruit
Aemathius inde quadriceps Pardus, mero
Peritque: Sed quid esse dicam bestiae,
Quartum quod animal viuidum, horridum, minax,
habensque dentes ferreos, et cornua
Decem, omnia vorat, omnia pedibus obterit?
Enascitur quin ecce, deiectis tribus,
Oculosque corniculum hominis, magnum sonans
Et osgerit, pugnatque cum sanctis Dei,
Laceratque lingua Numen impia: refert,
Regnum fore illud orbis, angelus, vltimum:
Quod deuoretque, et desoletur omnia.
Nam quis, reuulsis cornibus tribus, videt
Non, esse eum: sceleribus imbutum omnibus
Bellum Deo qui, coetui et credentium
Facit? furenter sed licet nil non agat,


page 160, image: s160

Nitatur et mutare leges, tempora,
Agit nihil. Nam cui ministrant caelitum
Centena mille millia, et tot millies,
Longaeuus homini iam dedit Nato omnium
Rerum potestatem: Interibunt impij:
Perennibus, non terminandum, seculis
Regnum beata possidebit ciuitas.

VI. DANIELIS VISVM PERSICOMACEDONICVM.

Concurrunt Aries inter se, Hircusque caprinus:
Vincitur hic, sed post victor et ipse perit.

DAN. VIII.

HAec coctili quam struxerat Semiramis
Saxo vrbe: at arce Susiana conspicit
Vates Arietem Medopersicum, fluit
Qua regia vnda Eulaeus, altis cornibus,
Quibus impetum dat in Notum, et Fauonium,
Ipsumque Borean: subito in illum cum volans
Caelum inter, et terram efferatis viribus
Pellaeus ecce ab occidente corniger
Ruit, illicet connixus illum cornibus
Mutilatque geminis, et solo stratum obterit:
Crescensque fit pulso ipse magnus aemulo,
Sed non diu: Nam frangitur, quod maximum,
Cornu caprinum: cuius accrescunt loco
Bis bina caeli in quattuor spectantia


page 161, image: s161

Mundi plagas: in Africum, et profert Notum
Se paruulum ex quorum vno, et inclytum solum,
Caelestibus facitque bellum copijs
Ausu superbo: quae micabant aethere
Stellae cadunt pessundatae: Ducis (nefas)
Incessitur vis maximi: cessat sacrum
Perenne: delubrum iacet. Videt haec, sibi
Nec quid velint intelligit vates: docet
Cum Genius illum rege de Pelasgico:
Ex posteris facie impudica, aenigmatum
Cuius futurus conditor: qui sit Dei
Genti daturus, principem stans principum
Contra, mali, damnique plurimum, haud manu
Frangendus homibnum, sed furore caelitum.

VII. MONARCHIAE PRIMAE, QVAE BABYLONIORVM, EXCISIO.

Aurea capta ruit Babylon: rex impius vna
Occubat: hinc Medus candida sceptra capit.

DAN. V.

POenis aui, quae notae erunt, nil territus,
Cui paret aether, quem tremiscunt Tartara,
Vt Mero dachus nec Tonantem sustinens
Propter vocari Balsaar fatuus, Deos
Ad aureosque, argenteosque, et aereos,
Et ferreos, et ligneos, et saxeos,


page 162, image: s162

Quis sunt nec aures, nec manus, nec lumina,
Reuoluitur, suosque, abisse exercitum,
Senis quater qui presserat iam mensibus
Babylona, Medum existimans, vocat ad dapes:
Voratur, et potatur ergo largiter,
Maius nihil quo, contumeliam in Dei,
E poculis, vasisque Solymis: cum manus
Parietis ecce apparet in tectorio,
Scribitque, nemo quas potest legere, minas:
Donec Nitocris iussu adest Vates, malum
Et nunciat tyranno, aitque, MENSVES est,
Et PONDERAVIT, et tuum PARTITVS est
Regnum Deus Medisque, Persisque: alueum
Illa statim cum nocte siccatum ruunt,
Astyagide duce quem canes nutriuer ant,
Per flexuosi Euphratis hostes: ilicet
Babylon cadit, rex ebrius ferro interit,
Oppressor opprimitur, alios qui oppresserat,
Et praeda praesdatur, rapina raptor est.
Fit Daniel, fuerat vt ante, maximus,
Aetas subit regno aureoque argentea.

VIII. DANIELAD LEONES PROIECTVS.

Indomitum parcunt Vati rabida ora leonum:
Turba Deo pugnans, quae meruere ferunt.

DAN. VI.


page 163, image: s163

COelestium prius relinquas quam patris
Cultum, ipse sanctione quam sacrat sua,
Quaecunque habes linque omnia: imo proijce
Domum, thorum cum liberis, fortunulas,
Vitamque denique, spoliere quam Deo.
Cyaxares Darius edicto vetat,
A satrapis persuasus (in regno virum
Tantum quibus potesse Iudaeum dolor,
Vt vnus antecellat omnibus) roget
Ne ter quis a quid homine denis lucibus,
Vel Numine aliquo, rege quam ipso Persico.
Iussis Dei contrariam ml Daniel
Legem moratur, et domi fundit polo,
Flexo diebus singulis ter poplite,
Preces, fenestra, Solymae, aperta, moenia
Versus: calumniator aula enunciat
Hoc, exulem parere nolle legibus
Clamatque: Vatem excusat ipse, sed nihil
Rex quicquam agit: quare in leonum mittitur
Reus specum: quem prosecutus omine
Fausto, cibo Darius abstinet, carens
Tota quiete nocte, mane et inuenit,
Ora Angelus quis presserat, famelicas
Saluum Deo carissimum inter bestias
Virum: cui gratatus impiam abrogat
Legem, coli Vatisque Numen imperat
Ab omnibus, claumniatores lacum
Et in leonum conijcit. Poenas luunt


page 164, image: s164

Merito mali, pericla qui bonis struunt.

IX. SEPTVAGINTA HEBDOMADARVM ORACVLVM.

Angelus Hebdomadas, venturi tempora CHRISTI,
Explicat, et regni secla futura noui.

DAN. IX.

VAtes legit Anathotidae vatis, libros,
Bis lustra septem seruitutis quis, Deo,
Genti Isacae praedixerat, plenus, fide
Ardente fundit et preces, cibo abstinens,
Centone amictus, puluere aspersus caput,
Laudem Deo tribuitque iusticiae, sibi
At dedecus, suisque: reges, principes,
Egisse patres et fatetur impie,
Meritoque quicquid triste, crudele, asperum
Tulerint, tulisse: nunc agat sed mitius
Cum gente Numen ad reuersa patrium,
Se propter ipsum, propter et Dominum, rogat:
Quae cum foret vix elocutus: en venit,
Cui nomen est a fortitudine, Angelus,
Et inquit, assum missus interpres tibi,
Absconditi, quod editum est, oraculi:
Sunt destinati septies deni patris
Genti Isaci, sacrisque septenarij,
Peccatum vt aboleatur, vtque veritas
Fatidica comprobetur, innocentia


page 165, image: s165

Et referatur, rore, quo nil sanctius,
Herosque sacro liniatur, sol videt.
Ab vrbis ergo, rursus instaurarier
Iubebitur quo, tempore, ad Christum ducem,
Sunt lustra centum, quattuor minus, vagae,
Cum messibus senisque Lunae sex, fidem,
Quibus peractis, firmet vt pacti sacri,
Et expiet scelera hominum, cadet hostia,
Quater antequam finem ferant menses decem
Ferto perenni, stans calamitosum in loco
Nefasque sacro vasta reddat omnia.

X. HEBRAEORVM AVTORE CYRO PERSA EXILIO BABYLONICO LIBERATIO.

Libera Mandanides dimittit corpora gentem
Hebraeam, ad patrios datque redire lares.

ESDRAE I.

ABramidum ergo poena, gentium salus,
Elapsa septem lustra bis postquam exilii
Essent, potitus vrbe Cyrus, coctili
Quam cinxerat Semiramis muro, accipit,
Facilem excitatus Isaci diuinitus
In exules mentem animi: abire liberos
Quos, et iubet reparare templi moenia,
Redditque vasa dedicata cultui
Dei, sacerdotesque mactat impios,


page 166, image: s166

Nomen Iouae professus augustum, manum,
Cuius, praehensus, maximas euerterat
Fauore opes, depresserat gentes, Ducum,
Regum latera discinxeratque: Filius
Ponit Salathielis aram: fit sacrum
Regi decet quo caelitum ritu: impius
Cambyse opus retante liuor impedit,
Domo procul res Arcticis cum gentibus
Est dum Patri: quise (Tyrannos sic decet
Perire) gladio proprio dein conficit.
Haggaeus igitur rursus atque Addonides,
Iussu, excitant Sorobabelum, et Iosuam,
Vates, Dei: delubra surgunt: imperat
De regio Darius ipse suggeri
Histaspides, ad structionem quis opus,
Fisco, adijcitque victimas, et munera:
Vt supplicetur maximo caelestium
Pro se Patri, suisque natis. Regium est
Hoc, sacra amare, hoc principes viros decet.

XI. ORACVLVM ANTICHRISTICVM.

Extitit Antiochus cultoris imago Maofi,
Non vllum cui par impietate scelus.

DANIELIS XI.

HAec inter (est coetus Deo curae suus,
Ideo futura plurimis enunciat


page 167, image: s167

Et ante seclis) quae seret Canopicos
Inter furens, et Arcticos, discordia
Bella Angelus dum disserit, Vati vafrum
Et versipellem pingit, atque callidum
Quendam, potens non viribus qui rex suis
Factus, pijs bellum inferetque, et omnia
vastabit, et pessundabit. Libidine
Hic cuncta agens pro propria (ait) contra Deos
Superbiet, seque efferet regum supra
Regem, sacrum perenne tollens, omnibus
Felixque rebus: Hic Deum nec patrium,
Nec, quae probat, connubiorum foedera,
Facesque Lex curabit: insolens Dei
Numen loco Maosium veri sibi
Finget, suis quod patribus non cognitum,
Colet metallis, et smaragdis, purpura,
Gemmisque: dites, et beatos partium
Maosiarum reddet: vsque rex Noti
Dum bello in illum inuadat, at rex Arcticus
Potiatur ipse nobili terra, ac locet,
Qua mons sacer, tentoria inter aequora:
Geticis et ortus asperis in finibus,
Et Sol venit qua, rumor illum terreat,
Pro gente stante Micaele sua maximo:
Haec genius: esse quae licet gryphos putes,
Ex parte, quae postrema, tardior tamen,
Cultor Maosi in aede qui Dei sedet,
Quis iste rex, qui non videt, nihil videt.

XII.


page 168, image: s168

IVDITHA VIRAGO.

Assyrius propria mactatus perditur harpe
Et tantae laudem femina caedis habet.

IVD. I.

VIctor tenet Nabuchodonosor Nini
Dum sceptra, Cyri degener seu filius,
Histaspides siue ipse potius, irruit,
Loca populans vicina Iudaeae, fero
Cum milite Olophernes superbus, in sacros
Fines, Betuliamque paruolam obsidet:
Quae pressa bello, rerum inopia et omnium,
Intra parat se dedere hostibus dies
Certos, opem caelestium nisi tulerit
Rex: Meraris reprendit ista: Non Dei
Vadanda sunt consilia: Principes iubet
Animumque fortem habere, vota concipit
Et sancta, quid factura sit quaeri vetans:
Comitata simulat transfugam inde ancillula:
Captam videt, visaeque forma incenditur,
Orationis vocibusque subdolae,
Dux hostium, ad cenam vocatque: Iuditha
Non abnuit venire, et impetrat, sibi
Vt dapibus abtinere liceat barbaris,
Epulis eo coramque proprijs vescitur:
Ignem adijcit tyrannus ignibus mero,
Et quem thoro libidini parauerat,
Obdormit. Ergo sola cum solo, eripit


page 169, image: s169

Acinacem relicta vagina, aduocans
Ad coepta numen inclyta, amputat et caput
Hosti, suis reportat et victoriam.
Sternit pusillis magna, vincit fortia,
Nil non potest quod Numen, imbecillibus.

XIII. ESTHERA EX CAPTIVA REGINA.

Quae captiua prius, sit coniunx regia Adassa,
Conficit et populo commoda quanta suo?

ESTH. I. ET II.

ECclesiae cum Persico conuiuio
Quidnam, quod agitat, Susa qua, rex mensibus
Sex Priscus Assuerus? vocata principum
Negat venire vastis in coetum, licet
Rex mandet ipse. Mulierem par est viro
Parere, non suo imperare. Ergo, nocent
Exempla quod, sententia de Iudicum
Superbior merito excidit regis thoro,
Et quaeritur Dario alia coniunx: suis,
Abischailis sanguine Hebraei sata,
Orbata Adassa parentibus, sed qua magis
Haud liberali forma erat, deducitur
In regiam inter caeteras, statim placet
Et Hegiae custo dienti virgines:
Qui curat apta regio vt fiat thoro
Odoribus, cultuque digno: concipit


page 170, image: s170

Histaspides Rex, vt vidit puellulam,
Quas taeda flammas pinea, atque eam thoro,
Animosque recipit: Serua regis Persici
Fit vxor, indicio et marito enunciat
Vitae periclum patrui, illam gratior
Rem propter, Augustaeque nomen accipit.
Abiecta tollit, celsa deprimit Deus,
Et vnde opis, nil auxilijque, maximam
Ecclexsiae vim commodorum comparat.

XIIII. AMANVS PRO MARDOCHAEO.

Fixerat Iaridae quam, de cruce pendet Amanus.
Ipse alijs merito quam struis, arte peris.

HEST. VIIII.

FIt Susiana magnus aula Amadathides,
Coliturque, Regis vt parens, ab omnibus:
Iaire satus cultum impio solus viro
Negat: furit, paratque Amanus funditus
Gentem Isaci delere: carnifices volant
Prouincias et iam per omnes litterae:
Quid patruus, quid faciat Estherae? ingemit
Luget, dolet, clamatque: coniunx regia
Hoc audit: itur in preces: vitam obijcit
Pro gente Adassa periculo sua: Deus
Regis animum gubernat: ad dapes vocat
Amane cum regina regem: Qui mero


page 171, image: s171

Esthera, ait, quid expetis, laetus, dari
Tibi? redeat die altera ad epulas rogat.
Inter tenebris ista lux medijs micat
Abrahamidis: dormire noctu rex nequit,
Legitque Mardochaeum habere praemij
Nil pro salute regis, Agagiden iubet
Et vrbis in forum corona, et purpura
Inferre Iudaeum, ac caballo regio.
Et ad dapes iam ventum erat rursus, petat
Cum quid rogata a rege: grata si tibi
Ego sum, placetque, da tuae vitam precor,
Esthera ait, meisque, Amani vindica
Et vi: mora sine qui cruci suffigitur,
Quam fixerat sceleratus optimo viro.
Sati triumphant Isaco: merito interit
A stirpe male malus mala radicitus.

XV. LEGIS DIVINAE, ETVRBIS SACRAE INSTAVRATIO.

Vna tenet ferrum, lapides manus altera tractat:
Vrbs hoste inuito stat recidiua Dei.

ESD. VI. VII. ETC. NEHEMIAB I. II.

ABarbaris disiecta quondam rudera
Solymes iacebant quo loco, stabant sacri
Delubra templi iam refecta, caeditur
Agnus Iouae, Azymalia fiunt, Persici
Saraiades venit excitatus litteris


page 172, image: s172

Regis, Iouae legem explicatque publice,
Senibus, viris, et matribus praesentibus:
Commissa deflens inde populi crimina,
Extranearum distrahit connubia,
Et disciplinam reuocat, et festos dies.
Achaliades vultu ante maestitudinem
Prodit sui regis animi mensam, petit
Et missionem, et impetrat eam, litteras
Ac liberales accipit, purgat sacrae
Vrbisque rudera fremitantibus hostibus,
Quis moenia instaurarier dolor Dei:
Opus facit manus altera, tenet altera
Ferrum: asperi ipse nil recusans perpeti
Ciues vigil dux inter excubat dies,
Noctesque, nulla quos grauat re: comprimit
Hinc fenus iniustum, inter et foedus facit
Populum, Deumque, Sabbathum fancte coli
Edicit, vrbis dedicatque moenia:
Tum submouet procul alienos, in statum
Templi priorem refficitque cellulas,
Potentiorum nil moratus iurgia,
Calumniasque, fretus vnico, fide
Qui facta cernens omnia meminit, Deo.

XVI. CALAMITATES HEBRAEORVM IMPERANTE OCHO PERSA.


page 173, image: s173

Fraterno manant templi delubra cruore.
Praesulis et populus facta scelesta luit.

IOSEPHVS. XI. CAP. VII.

QVas barbarorum acuebat insidias furor
Inter dolos, insanias, fraudes, minas
Solymis labore redintegratis maximo,
Vix nidulo, vix restituta Ecclesia
Erat suo: regesque, Cyrus, Persici
Histaspides, manumque Longus, quod prius
Paucissimi de gente fecerant Dei,
Pios fouebant: quo decet ritu sacra,
Et nuncupata vota redduntur poli
Magni arbitro, scholaeque florent, et viget
Legum potestas: ecce cum discordia
Contaminat cruore se fratrum: occidit
Sacrarium intra Iosua: incestus furor
Caeci prophanat Martis aram caelitum
Parentis: vlciscatur vt scelus, manum
Armatque Vogeses, et rapit opes, flaminem
Nihil reueritus paricidam, regium
Et quas dicarant reuocat in fiscum pij
Pecunias Achaemenii templo, et sacris:
Arcton deinde sub Boream Hircaniae
Transfert in oras laribus Ochus patrijs
Multos, premitque seruitutis sub iugo
Diro, tyrannis fecerat quos relliquos:
Nec inde, regni ad vsque finem Persici,
Iudaea placida res quiete constitit.
Quorum ambitus transuersa agit praecordia,


page 174, image: s174

Fames et opibus inhians foeda impijs,
Tales viri condunt sacri Tragoedias.

XVII. AVTONOMIA IVDAEIS AB ALEXANDRO MACEDONE RESTITUTA.

Quem metuunt reges, Macedo veneratus honorat
Praesule in Hebraeo, numina magna Dei.

IOS. XI. CAP. VIII.

QVa Susianam stringit vnda regia
Eulaeus arcem, per quietem viderat
Quem secla Daniel ante bina, imagine
Et Pardi habentis celeris alas, et Capri
Volantis, ad casum Arietem dat Persicum,
Pellaeus Achaememium et Vrsum rex capit:
Qui milite, arma per Asiam circumferens,
Victore et hinc, et inde vastat, impetu,
Violentis instar turbinis, saeuo omnia,
Vrbi minatur et sacrae: sed caelitus
Noctu monetur, facto opus quid, Pontifex,
In infulis ruenti et obuiam venit
Iaddus caterua cum sacerdotum, videt
Quem Macedo simul ac, desilit equo: Principes
Mirantur, ipse exercitus stupet, rogat
Parmenio, quid sit, maximus cur praesuli
Rex sceptra submittat: refert, conspexerat
Quae visa somnij ille quondam, Antistite


page 175, image: s175

Et in sacro se honorem habere, Persicae
Colere expeditionis, inquit, et Deum
Autorem: in vrbem venit vt, vatum accipit
Praedictiones, et sacrum facit, suo
Quod regna nutu, dat cui vult, Numini,
Tributa septimique liberaliter
Remittit anni, iuris imperat sui
Abrahamidaeque sint. uentibus suam
Ecclesiam regnis Deus seruat, spei
Est vnde nil, et praesidii vim comparat.

XVIII. VOLVMINVM SACRORVM EX LINGVA HEBRAEA IN GRAECAM CONUERSIO.

Maxima debetur Philadelpho gratia regi,
Perquem sacra Hellas Biblia docta legit.

IOS. XII. CAP. II.

PRomissa propter chariorem quo sua
Non habuit vllum maximus populum Deus,
Edictionum, Amramius quas legifer
Tulerat, erant genti Isaci concredita,
Communicanda, oracula, suo tempore,
Tellus patet quacunque, cum mortalibus
Cunctis, daturus filium quibus suum
Foret, salutem perque eum credentibus.
Nilotici cui paret ergo littoris
Lago parente melior ora, caelitus


page 176, image: s176

Incenditur Philadelphus acri codicum
Amore, magnis sumtibus quos vndique
Cogit, librariamque construit sibi,
Qua pulchrior non extitit: Hebraeae sacra
Monumenta desunt gentis: acciri placet
Interpretes, ergastulisque millia
Statim solutis liberantur corpora
Iudaea centum: pro quibus diues facit
Fiscus satis, legati et Onidae ferunt,
Temploque, digna largitate munera
Aegyptia: traducere viros Pontifex
Hebraea mittit expeditos, pallio
Ornare Graeco fimbriasque: texitur
A quis opus, fauente caelo, insignius
Solomonio delubro, et excellentius,

XIX. IVDAEORVM, INTER SYRIAE, ET AEGYPTI REGUM BELLA, COMPRESSIO.

Vexati Hebraei misere affliguntur ab omni
Parte: Premant male cur non mala iure malos.

I. MACAB. I. II. ET II. MAC. III.

MEmphiticos hinc inter, illinc Arcticos,
Vates quod olim Daniel praedixerat,
Reges, terentes cladibus se mutuis,
Iudaea nunc iniurias Syras pati,


page 177, image: s177

Aegyptias nunc cogitur: aliquid mali
Vt semper est ob proximi viciniam.
Mareoticus delubri in adyta indugredi,
Impune sed non, pugnat, et iactat minas,
Innoxios et obijci spectaculis
Mandat Lybissis, qua fluit Nilus, feris:
Terram tributis at Damasci nobilem
Qui parte frenat altera, non rex, opes
Sed quaestor expilare doctus, adijcit
Enunciatas ad animum templi sacras
Pecunias (Reges amant pecunias,
Et, quod Dij, bona, quae dicata sunt Deo.)
Quas abstulisset, in foret diuinitus
Repulsus Heliodorus; Ipsi moribus
Accommodant haec gentium se flamines
Inter, putantque pulchrum in aulis conspici:
Non fraudibus sese verentur mutuis
Euertere, et mactare: non a regibus
Ius impijs emere sacerdotii: quibus
Vt venditent sese Dei legem abrogant,
Mores (nefas) et inuehunt extraneos:
Plebs praesulem impium aemulatur impia,
Datura poenas (nam Dei grauissimum
Violare leges) in breui tristissimas.

XX. SACRIFICII PERENNIS SVBLATIO, IMPORTATIOQUE SCELERIS CALAMITOSI.


page 178, image: s178

Antiochus ritus abolet, fertumque perenne:
Quam violes legem, sit tibi vile mori.

I. MACAB. I. II. MACAB. V. VI. VII.

AT nominari prorsus indignus, scelus
Quo tristius non extitit, Memphitide
Ora manum abstinere iussus principe
A gente Rex, vrbem occupat dolo sacram.
Antistitibus attractus illo ab impijs,
Templumque spoliat, cuncta agens libidine
Et pro sua, superbit in numen Dei,
Terrae tremendum numen, astris, Tartaro:
Turbam sibi iungensque transfugam, vetat
Fieri sacrum perenne, vatum concremat
Libros: (nefas) Olympicus stat Iuppiter
Vastans domum Solomoniam, nefaria
Qua perpetrantur: carnibus contaminet
Eleazarus quam se suillis, (quantulum
Erat hoc tamen?) sed lege quod vetitum Dei,
Praeferre cuius iussibus vitam scelus,
Senex prius mori eligit: mater suis
Cum Machabaea filijs et taureas
Contemnit, et sartagines septem, fide
Triumphat et de rege victrix barbaro:
Emancipatus ille Daemoni at magis
Furit, magisque, et obstinato pertinax
Ceruice fertur: Sabbatha abrogat, dies
Deo dicatos consecratque Libero:
Perit pium, fas tolliturque: possident,


page 179, image: s179

Cuncta vrbe sancta monstra regnum: fit locis
Indigna caedes omnibus: riuis cruor
Teter fluit, quam barbarum spectaculum?
Numen Deus sed sic malos punit graue
Per impios, et scelera sceleribus piat.

XXI. AVXILIVM PARVVLVM.

Agmina pelluntur Macabaeis barbara signis,
Sentit et auxilium gens Solymaea Dei.

DANIEL. XI. ET I. MACH. II. etc.

LEgum Dei, ritusque patrij tenax
Senex sacrilegos sic Modine confice
Ferro, bonos ad pileum voca, excita
Et filios, vt pro pijs vel Sabbatho
Non capere dubitent arma: tu fortissime
Iudaque pugna precibus, et manu impiger,
Armis Gigas, virtute leo, flamma impetu,
Protere scelestos, improbos extermina:
Ae qualis astris ante gradiens, vertice
Superbo et alti sidera attingens poli,
A vermibus corrosus efflat impiam
Sceleratus animam rex: redit virtus bonis:
Perit Thrasides, in fugam se dat Sero:
Nil Gorgianae copiae, nil Lysiae
Exercitus, nil milites Nicanoris
Agunt: sui vicinia sceleris luit
Supplicia merita: recipiunt deeus suum


page 180, image: s180

Delubra templi, adulter aede pellitur
Saturnigena Iouae, ara ponitur noua,
Qua lege fiunt sacra, post obsederat
Quam vastitas biennio, et sex mensibus
Domum Dei. sed temporis felicitas
O nulla longi: murus, heu, gentis cadit
Iudas relictus a suis in proelio,
Pro fratribus vitamque fundit: Numinis
At interit quicunque pro cultu, interit
Nunquam: breuis nec dextera est tam Numinis.
Non possit vt res excitare perditas.

XXII. SCEPTRI AB IVDA ABLATIO.

Tollitur a Iuda sceptrum: pia suspice turba:
Iam iam aderit caeli missus ab arce Silo.

I. MACH. XII. ET IOS. LIB. XIII.

ARbor resectis nuda stat velut comis,
Caudex iners: spoliata sic stirps Dauidis
Regnoque gentis, et ducatu cogitur
Latere: sceptrum, et praesulatum Asamonidae
Ad se, suosque transferunt: cum regibus
Tum sanciuntur hinc, et inde foedera:
In studia tum diuersa legis scinditur
Doctrina: per Pharisaeus opera se putat,
(Gratis placere, non placet homini, Deo)


page 181, image: s181

Et sacra beneuolentiam, ambitum et precum
Dei mereri, nil sciens de Viperae
Victore Semine mulieris: ventrem colit,
Vitaeque Sadducaeus huius commodis
Metitur omnia, arbitratur nec bonos,
Malosue genios, constituta praemia
Aut vlla iustis, aut malis poenam a Deo:
Essaeus esse, non videri vult pius.
De diritate quid tyrannorum loquar,
Vagantium quid de furore militum,
Dapesque, propter quas polo excidat dies?
Tandem fauore caesarum Antipatro satus
Extorquet inuitis habenas imperii,
Gentemque vexat ad suam libidinem
Abrahamiam, et Synedrion tollit, furit
Et in pios, et in suos: quis illius
Non esse porcus mauelit, quam filius?
Virtus, fides, et sanctitas omnis iacet
In plebe, praesulibusque, et optimatibus.
Coetus quota inter ista pars Dei fuit?

XXIII. RADIX IESSEIA

A capta patrum series Babylone, futuro
De CHRISTO prohibet dicta carere fide.
SEd aequor omne iam vetus, quod Spiritus
Sacer ore vatum pro didit, confecimus,
Fumantia et equum colla tempus soluere.


page 182, image: s182

Fibras prius si caudicis, quo surculus
Existit, et sese stolo pulcherrimus
Sursum iacit, memoremus: Igitur carceris,
Post lustra quinque, extractus antro, suscipit
Natus Nehosta, qua Babylon, e coniuge
Salathielem: gignitur Sorobabel
Quo patre, princeps exulum, magnum cui
Templi dat instauratio nomen sacri:
Sorobabelem sequitur Abiudes, satus
A quo Eliacimus: parens cui proximus
Azor Sacoci: Achine quo genus trahis,
Et Eliuden gignis: agnoscit suum
Eleazarum qui filium: satu editus
Matthana cuius, seu Mathata dicier
Velit, creat Iacobo cum binomine
Te fratre: factus filij tui socer,
Illi suam qui filiam dein collocat:
Flos nascitur aqua Virgine inclytus, polo
Qui cuncta lustrat luce Sol claro ignea,
Prioribus nec viderat quo seculis,
Micantiorem nec videbit posteris.


page 183, image: s183

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER SEXTVS.

I. GABRIELIS ARCHANGELI AD VIRGINEM MARIAM legatio.

Accipit haud soliti conceptus nuncia Virgo,
Et Genio, dixti quod, mihi fiat, ait.

LVC. 1.

AD nomen, est quod omnia supra, accedimus
IESV: canenti Numinis Fili faue.
Decrerat ergo aeternitate conditor
Vlcisci ab omni viperam quod maximus,
Qui templa caeli summa nutu concutit,
Opemque ferre, amore victus patrio,
Clementiaque, perditis mortalium
Rebus: salutem quam puella amiserat,
Partu puellae vti repararet, Angelum
Qua Nazaretha floridum ostentat caput,
Ad virginem Iesseiam mittit polo,
Iosepho erat desponsa quae Iacobidae:


page 184, image: s184

Ad hanc genius ingressus, acceptissima
Mulierum, ait, polo omnium, tibi qui fauet,
(Ne metue virgo) caelitum regi places,
Partum grauis fetuque concepto dabis,
Altissimi qui sit, tuusque filius,
Interminatis Dauidisque praepotens
Teneat parentis seculis sedem sui:
Mirare? nullum cum scias virum? nihil
Quo maius est, inuadet in te Spiritus,
Implebit et potente vi flatus, Dei:
Quae caussa erit, cur natus aeterni patris,
Natus tuus sit: Nil Dei vis non potest:
Virgo annuit, sibi euenire, quod Deo
Et placeat, optat: protinus VERBVM Deus
FIT ecce CARO: mirantur angeli, stupet
Natura, pauitant daemones, furor cadit
Caeli, fores panduntur aetheris, Dei
Mundum fauentis omnem inundat gratia.

II. CONGRESSVS SANCTISS. MATRVM CONCILIO Hebronico.

Virgo, et anus grauidae, vates nondum editus infans,
Instar araneoli hic CHRISTUS homo, atque Deus.

LVC. I.

NOn segnis est, non ociosa, quae fides
Praecordijs accensa flagrat intimis.


page 185, image: s185

Potest Deus quae vult: tibi quae sanguine
Helisa namque iuncta, quamuis est anus,
Ferturque sterilis, mensibus iam sex grauis,
Natum dabit breui Abiadae: Sic dixerat
Archangelus: cum virgo se dat in viam,
Montana per petitque Zachariae domum,
Vt officij munus anui praestet sui:
Iam limen intrat, fausta et optat aedibus,
Grauidae salit cum matris intra viscera,
(Quis paruulos excludat e coetu Dei?)
Infans, colit regemque reueritus suum
Nondum editus, Deumque: clamat numinis
Afflata genitrix vi: polo quas conspicit
Sol, o decus matrum omnium, felicior
Qua nec fuit, futura nec, felix tui
Fetus vteri: Quid maximi regis venis
Ad nos parens, Deique: dictis angeli
Beata credere cui datum diuinitus:
Non verba, queis nil verius, fallunt, Dei.
Sub quae Maria (quod continere gaudia
Sua tacita nequit) concilii sanctissimi,
Violare quae, decreta condens, est nefas,
Clementiam magnificat immensam Patris
Quo maius, et nil melius est summi, omnia
Tribuit cui, nil et sibi: Refert pius
Accepta, habet quaecunque dextrae Numinis.
Nam quid boni, quid est, quod haud acceperis,
Accepta quidue efferre propter insolens?

III.


page 186, image: s186

FILII DEI D. NOSTRI IESV CHRISTI ORTVS IN terris matre virgine.

Ante pecus vagit naturae conditor, ortum
Insuetum genij, gaudia summa, canunt.

LVC. II.

VEnit sides oraculis vatum, angeli
Vox agitur: ecce, audita nec prioribus
Res seculis, nec audienda posteris,
Qud Dauidis stant parua Bethles moenia,
Sancti potente Spiritus satu, parit,
Thalami quidem expers Virgo, sed tamen viro,
Credita bono, Galilaeia parentem suum,
Natum Dei (mirabile) ante exordia
Qui rerum erat cunctarum apud, Verbum Deus,
Patrem Deum, qui condidit lucis sator,
Datorque vitae, quo sine est factum nihil,
Quae sunt, fuere, quaeque post futura sunt.
Mundi iacet molitor in praesepio,
Aurasque amictus spirat humana, Deus
Sine crimine, vicioque, nostras Synthesi,
Non notus orbi, conditurque stramine,
Fenoque, lacte paruuloque pascitur,
Qui cuncta pascit: Angelus custodibus
Bidentium desideratum gentibus
Heroa natum nunciat: fulget polo
Quos clara circum lux tenebris (quis videt
Non mentium nostrarum imaginem?) obsitos:


page 187, image: s187

Laetissimis dissultat aether plausibus:
Sit in supremis laus Deo, sit gloria,
Terraeque pax, bonus animus mortalibus.
Per filium reductus ipsum in gratiam,
Gratantibus Homini angelis fauet Deus,
Gaudetque turbae notus esse pauperi,
Qui pauper est ob pauperes, ditissimus.

IIII. I. CHRISTI CIRCVMCISIO, ET IN TEMPLVM DEportatio.

Cur sub legis onus Christus se subijcit ipse,
Cur? nisi ne damnent iura seuera malos?

LVC. II.

TEsta Dei eur filius partem viri
Gentis putatur Isacae ritu, malis,
Et sontibus quae lata, sanctionibus
Cum legis ille liber existat: patris
Nam labe quid contraxerat noxae innocens
Pellacijs, et fraude primi viperae
Capti? Quid ipsa mater obseruat dies,
Puerperis qui constituti, nesciens
Viri, Deo de Spiritu sanctissimum
Fetum grauis cum decerit? haud rescindere,
Perficere sed quam venerat, sui patris
Vt scilicet cum matre se subiungeret,
Sub legis onera, vtque insitus populo Dei


page 188, image: s188

Nomen, salus per quod venit credentibus,
IESV, sibi re comprobaret inditum,
Fundens cruorem inno xium puellulus:
Tum sisteretur consecratus Numini
Quo, Pontifex futurus ipse victima,
Mortalium quae tolleret piacula,
Parenti in ara, vt agnus innocens, crucis:
Non Hanna, non ignorat hoc senex, mori
Cui, spiritu docente, votum: gentium
Puerum iste quorum lumen omnium canit,
Israelisque gloriam: Sit casui
Idem licet quoque destinatus plurium:
Contra cui dicatur et signum, et dolor
Matri, explicentur vt retrusa pectorum.

V. MAGI, ET INFANTICIDIVM.

Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque
Fert Magus, innocuo Bethla cruore madet.

MATTH. II.

PRioribus non visa stella seculis
Caelo micat: perita turba siderum,
Queis flammeus Sol aureum tollit caput
Primum, notant Bosoridae, dantque in viam
Se, moenia veniuntque Solymes, sit recens
Iudaicus et quo rex loco natus rogant.
(Partis tyrannis vsque male timet male)


page 189, image: s189

Turbatur aula cum sua Antipatro satus:
Vrbs commouetur Solyma: CHRISTI de loco
Ortus rogati doctiores, Dauidis
Bethlam canunt de litteris vatum: Magi
Ad oppidi monstrata tendunt moenia:
Cum rursus ecce, quam domi conspexerant,
Stellam vident, et deferuntur, praeuium
Sydus sequentes, regis ad cunabula,
Nati, nihil quo maius est, mundi arbitro:
Ac prouoluti puerulum sub paupere
Tuguriolo venerantur, et thus Numini,
Aurum tenenti sceptra, stactes offerunt
Homini liquores: At videns, quod iusserat,
Redire rex ad sese neutiquam magos:
Mittit, furore concitatus barbaro,
Infantulos qui mactet omnes, militem,
Vt Christus in turba occidat quoque, bimulos:
Sed nil agit vis callida: Aegypti fugit,
Ab angelo, silente nocte somnio
Monitus, ad oras cum suis Iacobides.
CHRISTVS manus euadit impias: polo
Crudelitas turbam innocentum consecrat,
Mentes beatas, flosculos caelestium.

VI. IESVS AMISSVS.

In templo est Christus, quae sunt Genitoris agitque:
Vt Christum inuenias templa sacrata pete.

LVC. II.


page 190, image: s190

Mactatur agnus quis sacer, festos dies,
(Erat bonorum quod parentum) cum suo,
Annos habente duodecim iam, filio
Virgo frequentant mater, et Iacobides
Pater: domum qui dum peractis singulis
Abeunt, remanet vebe inscijs Solyma puer
Ipsis: abesse quem dolore vbi sentiunt
Summo, illico sese in pedes, retro et viam
Maesti legunt, quaeruntque, sed nusquam aureus
Est heu puer. Non maestitudo maior est
Amissione filij Dei. petunt
Cum tectta tandem consecrata Numini,
Et ecce IESVS in senum meido sedet,
De mulierisque SEMINE, Draconis caput
Quod conterat, quo sit colendus et Deus
Modo, rogatque, auditque eos, signum indolis
Caelestis: obstupescit, hoc quisquis videt.
(Senes docere, discere pueros decet)
At mater, haec quid, inquit, o sedent tibi,
Te tot parentes quaerimus tui dies,
Quidnam mihi has, quid conficis curas puer?
Quid, ille, agentem quaeritis patris sui
Res, et negocia, inquit? haud intelligunt
Sed quid velint sibi ista: cuncta notat tamen
Haec dicta mater: Ille perfectis Dei
Rebus, comes parentibus dat se in viam,
Illisque paret (aemuletur optimum
Puerum iuuentus) obse quenter, proficit
Sapientiaque, aetate simul, et gratia


page 191, image: s191

Coram Deo, nec non bonos apud viros.

VII. VOX CLAMANS IN SOLITVDINE.

Abiades vndis, sed flamma lustrat, et aura
Caelesti CHRISTVS pectora nostra lauat.

MATTH. III: MARCI I. LVCAE III. IOH. I.

QVis iste solis personat clangor locis?
Helisa partu quem seni sero edidit
Abiadae anus, parate, adest Heros, viam,
Mores priores corrigendo, adest salus,
Viam parate, facite rectas semitas:
Valles profundae compleantur, ardui
Montes caput, collesque submittant, iter,
Quod asperumque, et deuium, plano ferat
Iam calle euntes: prauitati nil loci
Sit amplius: sic clamat, admotam arboris
Radicibus securim aitque, appellitat
Scientia legisque tumidos viperas.
Se consulentium inde vitas instruit,
Et abluit liquore paenitentiae,
Verbis habent qui creduli fidem Dei:
Rogatus hinc, de cuius omnes sumimus,
Ceu fonte pleno, quicquid est boni, foret
Num CHRISTVS a turba optimatium, quibus


page 192, image: s192

Ad tempus exultare lumine ipsius
Placet: negat constanter: Ergo quid lauas
Morem nouae quid tinctionis inuehis?
Vndis quidem ipse lauo, sed inter astitit,
Sum ego vincla cuius soluere indignus pedum:
Vos igne qui loturus est, et Spiritu,
Respondet, Agnum monstrat et digito Dei:
Qui cuncta mundi totius fert crimina.
Beatus hunc qui luminis aciem ad indicem
Intendit, et laetam auribus vodem accipit.

VIII. IESVS BAPTISSATVS. CONCILIO AD IORdanem.

Abiades, CHRISTVS, Iordanis etvnda, Columba
Spiritus, et Patris vox rata, nostra Salus.

MATTH. III. MARCI I. LVCAE III.

SEcantis arua fonte gemino pinguia
Iordanis ad fluenta maximo venit
Satus Deo, natusque virgine Homo Deus,
Tingique CHRISTVS, proluente fluminis
Vnda nocentes a Iohanne postulat:
Quid tu venis ad me, Cominus ad feruulum
Abs te mihi cum sit opus, ait hic, vt lauer?
Sine nos, refert, defungier CHRISTVS patris
Iussis mei, quae pertinent mortalium


page 193, image: s193

Et ad salutem implere. Quare tingitur
A vate, sed minore minimo, maximo,
Dei, regentis quicquid vbique, Filius:
Omnes salubres corporis fiunt aquae
Sanctissimi attactu, omnium credentium
Lauare maculas criminum, et piacula.
Discedit aethra, Spiritus sacer polo
Venit, columbae loti et instar vertice
Sidit beato: Vox simul Patris sonat,
(Edicta concilii sacri sanctissima)
Caelo supremi: Filius, qui tempora
Fuit ante cuncta, factus hic Verbum caro,
Meus est, eritque in omne temopus, quo mihi
Nil gratius, iucundius, nec carius.
Miranda genijs vox, stupenda daemonum
Turbae, pijs condenda sub praecordijs
Animae intimis, quod vna nullis seculis
Donat salutem terminandam credita.

IX. IESVS TENTATVS.

Irruit in CHRISTVM via cui non vna nocendi:
Et tu securis ocia rebus agis?

MATTH. IIII. MAR. I. LVC. IIII.

IN sola tunc loca actus est a spiritu
(Nam doctor haud tentatus, haud quicquam docet)
A daemonum periclitandus principe:
Et condidisset cum quater denos dies,


page 194, image: s194

Noctesque munere sine frugum, hostis ratus
Nocendi adesse tempus: Es si filius,
Ait, Dei, fac saxa panes (nam potes
Quid non?) tibi ista sint: repellit protinus
CHRISTVS dolos, et, pane non solo, refert,
Scriptum est, homo sermone sed viuit Dei.
Victus semel retentat hostis proelia.
Quare sacram deductum in vrbem collocat
Templi supra fastigium: si filius
Et es Dei, tete incitans deorsum iace:
An non enim scriptum est? Dedit de te suis
Mandata genijs, manibus vt tollant, pedes
Ne forte laedas lapide. Sed scriptum quoque est,
Respondet hic, Tentare nolito Deum.
Tandem experitur vltima, et Christo edito
De regna montis omnia ostendit iugo
In temporis momento, et haec, ait, dabo,
Quae nostra sunt, quae dono cui libet, (Pater
Mendacij mendacium fatur) tibi,
Si supplice humilis me genu veneraberis:
At CHRISTVS, aufer, aufer hinc te pessime,
Oraculum nam solum, ait, Deum cole,
Eumque adora. Praepotente vincitur
Verbo, et fugatur hostis. Ecce seruiunt
CHRISTO statim iussuque patris Angeli.

X. DISCIPVLORVM IOANNIS AD IESVM TRANSITVS.


page 195, image: s195

Monstrat Iohannes tollente crimina mundi,
Dant se doctori discipulique nouo.

IOHAN. I.

CHRISTVM venire conspicit Zachariades
Ad se, (Pater latere non vult filium)
Et, Agnus ecce, cuncta mundi crimina
Qui tollit, inquit, maximi, innocens, Dei,
(Quem nemo vidit) explicator, in sinu,
Et veritatis, gratiaeque, patris: prior
Hic me fuit, sub lucis oras serius
Licet editus sit: hoc super considere
Vidi columbae imagine ipsum spiritum
Sanctum, quod ante dixerat, qui flumine
Mersare, quos fuisse paenitet malos,
Me iupit: En pacata mundi victima:
Sermo Dei non irritus perit (licet
Pharisaeus hunc, consultus et legis, viri
Et principes, sacrique spernunt) audiunt
Et vnus hoc, et alter: andreas suo
Fratri sine mora Messiam denunciat
Adesse, dedicitque ad vnctum, qui vocat
Simona Cepham: cui Philippus additur
Sequente luce: Nathanielem hic inuenit,
Et nunciat se repperisse Messiam
Nazariden, praenunciatum vatibus.
Nazara qui boni afferat quid? (iudicet
Quam, disce, inepte mundus) absque sed dolo,
Ait: veni, videque: Venit, et videt,
Et credit, et fatetur vnicum Dei,


page 196, image: s196

Ficu sub ipsa visus a quo sit, prius
Philippus ipsum quam vocaret, filium.

XI. AQVA IN VINVM.

Non odisse Deum, socialia vincula, taedas,
Callirhoe invinum nobile versa docet.

IOAN. II.

CHRISTO quid est cum nuptijs de virgine
Nato, regente quid sato de Numine
Quicquid polus, tellusque diues continet,
Et iam docendi destinato muneri?
Multum: Parentis sanctiones vt sui
Suas probaret esse: Cum Deus marem
Iunxit, precatus optima, et puellulam,
De latere dormientis extructam viri,
Eosque iussit crescere: odit omnia
Hostis Dei instituta foedus, et suos
Habet, minus connubijs aequi, vetant
Taedas iugales omnibus qui seculis:
Vt anguis ergo aboleat opera, nuptijs
Inter sibi non esse turpe existimat
CHRISTVS, potentiam quibus primo exerit
Miraculo: deesse (Multa gaudijs
Sunt dura laetis mixta) mensis viteum
Mater liquorem queritur: est tecum mihi
Quid, inquit ille, mulier: horam quid mihi
Praescribus, et rationem agendi? nondum adest


page 197, image: s197

Tempus meum: repulsa mater, nil minus
Quam mente spem fracta abijcit: quod iusserit
Sed seruulis facite ait: Impleant aqua
Natus Deo lapidea solia, et hauriant
Mandat ministris, ecce nutu originem
Solo vnda mutat, et rubescit: nuptias
CHRISTVS vocatus ad piorum, res iuuat
Inopes amicus: fit leue quod erat graue,
Vinoque certat vnda tristis Byblino.

XII. VENDENTIVM ET NVMVLARIORVM E TEMPLO exactio.

Aede sacra CHRISTUS, qui vendunt, pellit, emuntque:
Non fas latrones tecta habitare Dei.

IOHAN. II.

SVblapsa res quonam reciderat heu sacra
In gente, quam delegerat sibi Deus
Ex omnibus, quos terra, populis, sustinet,
Et institutis, legibusque vinxerat?
Templi quibus mandata erat curatio,
Promissione obliuioni iam data
De SEMINE, Anguis hoste, Praesules forum
Ex aede auari fecerant Dei: facris,
Hinc plurimi remissionem, et numulis
Sese putabant consequi quod criminum:
Caupone, et institore erant plena omnia.


page 198, image: s198

IESVM sacrata iustus armat pro sui
Dolor aede patris: feruero omnia strepitu
Qua vocibus vendentiumque, ementiumque
Et conspicatur, et flagellis eijcit
Viros, mulieres, et columbas, et boues,
Ouesque templo: numularijs suum
Effundit aes, fiscosque: Quin o protinus
Aufertis ista, clamat iratus: Domus
Mei parentis haec precum est, quam vos (scelus)
Specum latronum, tectaque tabernaria
Fecistis. In Dei ingerunt Ecclesiam
Mensariorum, et turba cauponantium
Sese omnibus temporibus: vt loro canes
Verbi sed illos CHRISTVS exigit sui,
Omni precemur exigatque tempore.

XIII. RENASCENTIA.

Ex vnda, et sacra nascantur caelitus aura,
Quis magni pateant atria celsa poli.

IOH. III.

NOctu venit Nicodemus ad CHRIstum, putat
Naturae et opibus, vique mentis liberae,
Probetur vt, potesse fieri, Numini:
Erras, patet via, nisi nato denuo,
Nulli poli ad delubra caeruli aurea,
Huic CHR Istus inquit: quid, subire viscera
Necesse habeo materna? ait: male colligis


page 199, image: s199

CHRISTVS refert: ex vnda, et halitu sacro
Gignaris est necesse, caro carnem, creat
At Spiritus, qui, vult vbi, flat, Spiritum.
Mirare, nec Magister o tantus vides,
Ratione qua nam talia fieri queant?
Caelum bonos, iustosque, non tellus parit:
Quam venit inde qui, potest conscendere
Quo nemo, Natus homine, qui praesens licet
Est hic, minus non est polo: cui fidem
Quicunque habet, Draconis instar aenei
In trabe crucis quod fixus, haud vnquam perit,
Interminata sed fruetur seculis
Vita beatus omnibus: Nam sic DEVS
Amauit optimusque mundum, et maximus,
Vt vnicum donaret illi Filium,
Salutis autorem, et datorem perpetis.
Nam iudicare non suum misit Deus
Natum, genus seruare sed mortalium.
Habet huic fidem quicunque, non damnabitur:
At qui fidem illi non habet, iam dignus est
Poena inferum, quod filium spernit Dei,
Caliginem. mumdique tenebras diligens,
Fugitque lucem, non renatus caelitus.

XIIII. IOHANNIS BAPTISTAE DE CHRISTO CONCIO.

Non est vlla salus soli nisi credere CHRISTO
Credentemm CHRISTO vita beata manet.


page 200, image: s200

IOH. III.

Minui magistri gloriam dolet sui
Auditor, aegre et fert Iohannis flumine
Lauare, scelerum paenitet quos, cum suis
CHRISTVM, domos monstrare et aetheris viam:
At ille, nil homo, arrogare nil, ait,
Qauicquam sibi, ni caelitus detur, potest:
Non esse me CHRISTVM ante dixi, praeuium
Sed illius: qui sponsus est, sponsam tenet:
At sponso amicus astat, et vocem accipit
Noui mariti, et gaudio perfunditur.
Expleta iam mea est voluptas: crescere
CHRISTVM decet, Zachariaden decrescere.
Est e supernis qui venit supra omnia:
Terrestris est, terra editus, terrestria
Et loquitur: omnes est supra, qui caelitus
Adest, quod audiuitque, quod vidit polo,
Testatur: animo concipit quis illius
At testimonium? et tamen fide accipit
Quicunque, veracem esse comprobat Deum,
Credens, quod ille verba, quem misit, sacro
Modo carente loquatur auctus Spiritu
Diuina, quae credentibus vitam ferunt:
Natum Pater amat, omnium cui ius dedit
Rerum polo, terraque: habet qui Filio
Fidem, potitus luce viuet seculis
Felix beata interminatis: at Dei
Quisquis recusat obsequi sato, eum furor
Semper premet caelestis inter mortuos.


page 201, image: s201

XV. AQVA VITALIS.

Quos solium erumpit latices Agnique, Deique,
Arida perpetuo corda liquore rigant.

IOH. IIII.

Mortalium non CHRISTVS a sese genus
Vllum fugat: mansuetus, et mitis, bonus
Sed allicit puellulos, viros, senes,
Et non probatas saepius satis nurus:
Occasione Iacobicum fontem sitis
Sic prope mulierem moenibus sub Sichimis,
Hausturam aquas docetque, sibi scaturientem
Et credulae promittit ad vitam polo
Fontem liquoris, euocatum eat suum
Iubet maritum: res quod est, virum quidem
Fatetur esse, sed sibi qui non thoro,
Conuincitur, sit lege iunctus, territa
CHRISTIque verbis, esse quod vatem putat,
Interrogat vbi supplicet Deo, petat
Et rite veniam: Reddit ille, ex Isaci
Tantum salus est gente: Vos cultum sine
Verbo tribuitis Numini ignoto: Deum
At nos quis et sit scimus, et sola velit
Vt mente (nam mens est) coli: quod omnibus
Fiet locis breui: explicet qui, Messiam,
Haec, te manere dicis? at praesens tibi
En, omnibusque assum vnctus ipse, haec qui loquor.
Fit, impudica quae fuerat, Apostola,


page 202, image: s202

Adesse CHRISTVM nunciatque ciuibus.
Quem populus auersatur Hebraeus, animo.
Et vrbe recipit plebs remota maxime
Alegibus. Non Christus insontes adest,
Sontes vocare sed polo ad frugem bonam.

XVI. CHRISTVS PRAECIPITANDVS EVADIT.

Afferre exitium conatur patria CHRISTO:
Aequior o mundus possit et esse pijs?

LVCAE IIII.

AT carceris post conditus specu innocens
Zachariades quam praemium vatum accipit,
Hac CHRISTVS, et vagatur illac oppida
Per patriae cuncta: obruti caligine
Lucem vident: criminibus et ponant modum,
Moresque curuos corrigant (regnum Dei
Iam iamque adesse) praecipit: quod dixerat
Vates et olim Amosius ompletum: Dei
Se praeditum esse Spiritu, qui se vnxerit,
Et miserit, quo laeta turbae nunciet,
Quae pauper, et inops: mente vulnera obliget
Laesis, nigro eripiatque captos carcere,
Lucis iubar videre det caligine
Pressis, salute, deque vita vindicet
Periclitantes: Isaci nepotibus
Edicat et fauentis annum Numinis,


page 203, image: s203

Pacisque nunquam terminanda secula:
Sic fatur, in suosque ciues acrius
Inuehitur, et eis crimen ingratae exprobrans
Mentis, Sarephtan memorat, et lepram Syri
Nahamanis. Est propheta nullus patriae
Acceptus. Ergo concitati barbaro
Furore faciunt impetum in eum, et moenia,
Vt praecipitem agant, posita qua crepidine,
Ducunt: manus sed saluus exit impias.
Nazara imago est, Spiritus quos non agit,
Quando Dei verbum audiunt, mortalium.

XVII. REGII FILIVS ABSENS SANITATI RESTITVTVS.

Fide Deo, et Christo tua damna expone querendo,
Regius haud firma cui placet ecce fide.

IOH. IIII.

QVod fumigat, non comprimit Christus manu
Ellychnion praecipite, non arundinem,
Quassata quae, perfringit impotens: thoro
Aeger iacebat, qua Caperna, Caesaris
Cuiusdam ab aula purpurati filius.
Pater audiens abesse, latices verterat
Qui nuptijs in vina nuper, haud procul
A finibus Galilaeidos, se dat viae,
Audiensque IESVM, veniat vt domum rogat
Suam, auferatque corporis nato malum,


page 204, image: s204

In mortis ipso qui laboret limine.
Prodigia ni cernatis, et signa, haud fidem
habetis, inquit CHRISTVS: ah celer veni
Magister optime, iterat ille, veni, prius
Exhalet animam quam meus puer: valet,
Abi, tuus viuitque filius, refert
CHRISTVS: Dei non irritus sermo perit:
Et credit hic, domumque repedat optima
Fideque, speque, verba CHRISTI haud fallere.
Quid accidit? fit in viaserua obuiam
Manus, valere nunciatque filium
Patri: audiens qui conuenire tempori
Verbum, ipse credit vniuersa cum domo:
Atque ex fide sic transitus fit in fidem.

XVIII. SIMONIS PETRI, ET ALIORVM AD APOSTOLATVM vocatus.

Discipulos vda CHRISTVS sibi colligit acta,
Qui, pro pisce, homines in sua lina trahant.

MATTH. IIII.

INiurias ob ciuium ergo patriae
Valere iussis moenibus, Caperniden
Christus venit, Genne Sara rigat quam: maris
Galiaeij accolae obruti caligine
Vident iubar, lux oritur alma qui colunt
Tellurem opacae noctis: Vrbe qua sibi


page 205, image: s205

Legisset vbi sedem, incipit docere: Iam
Completa tempora sunt: o ad frugem bonam
Instat, redite, nam Dei regnum, fidem
Euangelijque habete concionibus.
At ambulat post forte dum iuxta maris
Littus, videt cum fratre piscibus dolos
Petrum struentem: paululum dein retia,
Progressus inde, Zebedaei filios
Sarcire cernit, eisque, me sectemini,
Ars transferenda haec ad genus mortalium
Capiendum, ait: lintrem et, parentem protinus
Hi cum relinquunt, ille lina: Potentia
Est tanta CHRISTI vocis: eligit sibi
Qui stulta mundi, infirma, et ignobilia,
Confundat vt sapientia, atque fortia,
Quae sunt et aboleat aliquid, ne quis sibi
Mortalium quicquam arroget coram Deo.

XIX. LEPROSVS, POST CONCIONEM IN MONTE, sanatus.

Si vis, me mundare potes, leprosus vt inquit,
Continuo CHRISTO lepra iubente fugit.

MATTH. VIII. MARC. I. LVCAE V.

BEatitas mansura filios Dei
Quae vera: quod dictata legis venerit
Non abrogare: quae viri partes pij,


page 206, image: s206

Cölestium de sanctuionum oraculis:
Vt mussitandae iniuriae: aduersarius,
Hostisque amandus: quae patri rerum omnium
Accepta liberalitas, ieiunia,
Et vota: quales congerendae sint opes,
Soli Deo, non seruienti aerario:
Angusta quae, portaque nitendum, via
Arctaque caelo: pellibus bidentium
Lupos cauendos: fructibus prodi arborem:
Non Numen ore, sed colendum denique
Animique totis, corporisque viribus,
Caelo probatis ritibusque, et moribus:
Haec CHRISTVS, et docuisset alia cum suos,
Contra tenebras, transferentium Dei
Ad inania ipsam veritatem somnia,
De montis et descenderet iam vertice:
Leprosus en occurrit illi: qui cadens
Ad genua pronus, Domine si vis, me potes
Mundare, ait: cui nil moratus Homo Deus
CHRISTVS, volo, respondet, et tangit manu
Aegrum, iubetque adire mandato viros
Cum munere sacros: ecce fugerat lues
Immunda subito: nil negare, nil solet
Fauore certis de sua CHRISTVS, potest
Et impetrare, quae Dei clementia
Interminata nititur, nil non fides.

XX. CENTVRIONIS SERVVLVS sideratus absens curatus.


page 207, image: s207

Centurio credit, credentis seruulus absens
Sanatur: quantum est credere posse Deo?

MATTH. VIII. LVC. VII.

RVrsus Capernae Christus intrat moenia,
Cum primum amicos, militum, mittit suos,
Praefectus ad eum, deinde sequitur, seruulum
Membris iacere queritur et domi suum
Inutilem rigentibus: Saluum tibi
Eo praestiturus CHRISTVS illum, ait: domum
Non Domine subeas dignus ego sum qui meam,
Centurio reddit, vnico tantum iube
Sed verbulo, et sanabitur puer meus:
Nam iussa si, qui pareo alteri, valent
Tantum mea, vt, quae mando, fiant omnia:
Ad imperata quid fururum non tua,
Qui nil potes non, est putandum? non sibi,
Miratus, oblatam esse CHRISTVS Isaci
Inter fidem talem nepotes, exteris
Credentibus, confirmat et, qua mergitur,
Et surgit vndis aureum Solis iubar,
Cessura auis promissa regna caelitum:
Affatus hospitemque militem: Abi, tibi,
Quod credis, inquit, accidat: Vadit domum,
Verbis habetque centurio CHRISTI fidem.
Et nuper aegrum, nunc valentem repperit,
Probat et suo quid possit exemplo Fides.

XXI.


page 208, image: s208

DAEMONIACVS, SOCRVS PETRI, ET MALE HABENtes plurimi.

Imperio CHRISTI furiae, morbique recedunt,
Corporibusque redit, qui fuit ante, vigor.

MATTH. VIII. MAR. I. LVC. IIII.

INgressus hinc in publici coetus domum
Docet, facitque verba de regno Dei:
In turba adest immundum habens cum spiritum
Quid clamat hic tibi grege cum nostro rei?
Nazara ab vrbe perditum Iesu venis
Nos, esse sanctum nouimus quem Numinis
Summi: Dei non testimonio est opus
Nato, parens mendacij qui, daemonis:
Ergo increpat, tacere CHRISTVS et iubet,
Migrare et illum ex homine: quem lacerans fugit,
Clamansque dirum protinus: vulgus stupet
Parere verbis imperantis daemonas.
At inde cum veniret egressus domum
Simonis, affixam illius lecto videt
Socrum, rogatus (plurimum precatio
Incensa pro valet alijs fide) febrim
Obiurgat, aegram et alleuat toto, fugit
Morbus, vigor reditque, corpus et valet.
Parante vero sole vultus condere,
Tum confluunt toto oppido affecti male:
Quos curat ille, actosque furijs integrat:


page 209, image: s209

Vt scilicet confieret, olim dixerat
Propheta quod: Dolore nostro doluit, et
Morbos tulit, et infirmitates omnium.

XXII. FLVCTVS ET TEMPESTATES SEDATAE.

Hic quis io, venti cui ponunt, paret et atris
Saeus procellosi fluctibus vnda maris?

MATTH. VIII. MARCI IIII. LVC. VIII. IX.

VVlpes suas habere latebras, nidulos
Aues: caput sed quo reclinet, Filium
Hominis nihil: bustoinferant vt mortuos
Cassis suos vita sinendum: dextera
Admota aratro respicit quisquis retro,
Accommodum non esse regno caelitum
Ait, ratemque CHRISTVS ascendit, caput
Ponitque fessum: subito inhorrescit lacus.
Aether tonat, furuntque nigri turbines,
Imbres polo ruuntque, iter laetalibus
Vndis fatiscens cymba praebet, horrida
Intentat et praesentem hyems mortem omnibus:
Vigila Domine, opem fer, perimus vna vox
Vectorum: at ille, quis timor praecordia
O vestra cepit, quo mei fiducia
Cessit metu externata? Et increpat lacum,
Ventosque: ponunt flamina illico, cadit


page 210, image: s210

Maris furor: quicunque cernit haec, stupet,
Deumque tollit laudibus: CHRISTVS polo,
Solus potestatem obtinet solo, salo,
In cuncta, nec scintillulam fidei opprimit:
Clames modo perire te, seruaberis.

XXIII. FVRIOSI GERGESENI.

Tam vis prostrata est Satanae, nisi numine Christi
Nil vt et in porcos iuris habere queat.

MATTH. VIII. LVCAE VIII.

IRam mali tantam esse in homines Daemonis,
Sic vexet vt eos ad suam libidinem?
Traiecerat liquentis in ripam Deo
Satus alteram Gennesarae, cum saxei
Specu sepulchri nudus, ater, horridus,
Actus ruit furore cum comite, manus
Nullis domandus vinculis, nullis pedes
Nodis, homo non amplius, sed bestia,
Visoque CHRISTO, quid tibi est, clamat, rei
Nobiscum io genite Deo: quare ante nos
Torquere tempus aduenis? quod est tibi
Nomen rogat CHRISTVS. Legio: sed si iubes
Migrare nos hinc, te precamur, vt sinas.
Ait, in sues inuadere (erat ingens ibi
Gaudens luto grex, digna sedes daemone,
In quos tamen sine ingredi nutu nequit
Dei) annuit CHRISTVS: rotatus impetu


page 211, image: s211

Cum coetus vniuersus immani in lacum
Fertur: fugit subulcus: obsessus valet,
Viuitque furijs: quem Deo satus domum
Abire mandat, nunciare fecerit
Et quae sibi caeleste numen omnibus.
At Gadareni ex oppido assunt, et petunt,
Afinibus discedat vt CHRISTVS suis.
Natum Dei, salutis autorem vnicum,
Mundus praeoptat, quam sues amittere.

XXIIII. PISCATVS.

Aequore qui ducis nunc lina madentia Petre,
In terris multus post tibi piscis erit.

LVCAE V.

PVlchrum lacus qua pisculentus proluti
Cennesarae agros, multitudo partibus
Ex omnibus CHRISTO ingruebat, vt Dei
Audire posset verba: conscendit ratem
Ergo, docetque a puppe sermonem Dei:
Matres, viri, puellulae, senes, anus
Caelestia aure dicta pendula bibunt.
Subduc, ait tum, scalmum in altum, retia
Laxaque praedae Petre: quamuis irrito
Labore tota nocte cepimus nihil,
Parere tibi tamen animus, Simon refert,
Et expedit sua arma, protinus, Deo
Nemo iubenti damna fecit obsequens:


page 212, image: s212

Tantam potitur pisciumque copiam,
Vt rete rumpatur, fatiscant Oriae.
Angustius cor hominis est donis Dei:
Non ergo dignum quod putat se munere
Tanto esse Petrus, ad genua prouoluitur
CHRISTI, magister et hinc abi, clamat, mihi:
Miser ego sum peccator, in me nil boni.
Quid metuis, inquit CHRISTUS, est, Deo placet
Quicunque, iustus, innocensque: animum excita,
Fidenter et tete applica ad me: post eris
Hac captor, et piscator hominum: Quid Petrus,
Quid tandem erat? en factus est Apostolus.

XXV. PARALYTICVS PER TECTVM DEMISSVS.

Omnia qui lecto resolutus membra iacebat,
Ipse sibi portat iam sua strata domum.

MATTH. IX. MARC. II. LVCAE V.

SEdet domi, docetque Christus (erat domus
Illi Caperna) ab ore docentis cohors
Consult apendet legis, et plebs plurima:
Cum baiuli aegrum, membra resolutum omnia
Misere, iacentem quatuor lecto ferunt:
Qui, quod nequirent ianuam per ingredi
Ob multitudinem in domum, fastigium
Per, ante demittunt pedes Christi virum.


page 213, image: s213

Fiduciam (non irrita aliena est fides:
Aliquid boni pro fratre postula, feres)
Quorum videns IESVS ait, animum habe bonum,
Peccata nate sint remissa tibi tua:
Hypocrita Pharisaeus audit, et putat
Sermone laedi gloriam tali Dei.
(Quae sensa CHRISTVS mente voluuntur videt.)
Ergo quid, inquit, cogitare placet mala?
Vtrum (probet manifesta res absconditum)
Vtrum est facilius dicere? vicium tibi
Remittitur, an age excitare, et ambula?
At vt sciatis, esse Nati ignoscere
Peccata homini: tibi aio surge, et lectulo
Sublato abi domum: excitat sese, domum
Et sideratus it: Dei potentiam
Pleno ore fert plebs vniuersa laudibus.

XXVI. CONVIVIVM PVBLICANVM.

Aera alijs linquas manceps, tua tecta subiuit,
Qui, bona fine carent quae, numeranda dabit.

MATTH. IX.

INter suas Alphaeius fiscos putat
Portorij ratiunculas, et calculos
Nunc ponit, et nunc tollit, in pecuniam
Matthaeus infixus: videt CHRISTVS virum,
Vocatque visum: qui repente redditus,


page 214, image: s214

Et surgit alius, et relictis omnibus,
Vocem potentem sequitur, et conuiuio
CHRISTVM, gregales et suos domi accipit.
Conuiua vesciturque commodus, et bibit
Laeto ore Dominus: hoc vident Hypocritae
Pharisaei, et epulas, inquiunt, cur improbas
Adit, polo venisse qui se iactitat
Tantus magister? non ferens calumnias,
CHRISTVS refert, valentibus non est opus
Medico sed aegro: At ite vos, et discite,
Velit sibi quid ille sermo: quam sacra,
Placet mihi indulgentia magis, omnia:
Non hic vocare sum bonos, sed quos piget
Malos fuisse, et improbos, frugem ad bonam:
Quam nemo praestat, inflat obseruatio
Quos legis, ob superbiam haud CHRIsto placent:
Placent at humiles quos facinorum paenitet:
Fit, mira res, ex publicano Apostolus.

XXVII. HAEMORRHOVSA, ET PRIMATIS, SEV ARCHIsynagogi filia.

Sistitur immundus sanguis, dilapsus in auras,
Mortuaque inuadit virginis ossa calor.

MATTH. IX. MAR. V. LVC. VIII.

Qvid te latere cuncta cernentem putas,


page 215, image: s215

Post cui bis annos sanitas senor redijt
Mulier? profectam vim Magister praedicat
Ase: metum pone, et fatere res quod est,
Oramne vestis tangere optasti illius,
Persuasa sanam te fore? animo sis bono,
Et quid loquatur CHRISTVS audi: constitit
Foedus tibi beneficio fidei cruor:
Leutata morbo filia incolumis abi.
Sed nec Iaire, nunciata, deijci
Te, morte natae, patere defide, tuae:
Ne metue, certo sana erit, credas modo:
At maesta quid tumultuamini cohors,
Quid praeficae lugetis? haud est mortua,
Sed puera dormit: est iocus verbum Dei,
Risusque cunctis non docet quos Spiritus
Intus sacer: Mors nil tamen quam somnus est
CHRISTO, quiesque: dormiens, et mortuus
Idem est, et vnus maximi nato patris:
Et Petrus hoc, et Zebedaei liberi,
Ambo parentes et fatentur: nam manu,
Dicit, prehensae surge, surgit illico,
Et fatur, et puellula ambulat: Dei
Est tanta vis sermonis, et potentia.

XXVIII. CAECI DVO, ET MATVS FVRIOSVS.

Proripiunt furiae CHRISTI se voce potente,


page 216, image: s216

Et lucem rursus lumina caeca vident.

MATTH. IX.

TAm triste non est, asperum, dirum, horridum
Damnum, malumue, quod fatigatus, fide
Ardente votis quae flagrant, credentibus
Leuare CHRISTVS non queat: caeci audiunt
Quae faciat, et quae fecerit duo, de via
Clamantque: clemens et facilis o Dauidis
Miserere nostri Nate: responsi ferunt
Et nil quod, in domum irruunt: quid creditis
CHRISTVS, rogat, praestare, quae precamini.
Me posse? reddunt: credimus: compos sui
Voti fides sit ista, ait CHRISTVS, vident
Statimque laeti lucis optatae iubar:
Aliena miserum adducit interea fides,
Ademerat cui vocis vsum Spiritus
Impurus: Haud, quae nulla sunt, motus bonis
Nostris, fauore sed suae indulgentiae,
Dolet miserijs hominum, opemque fert Dei
Natus: potente voce daemon pellitur:
In expeditos lingua laxatur sonos
Muti, calumniantur ista Hypocritae,
Pij celebrant, et Deo grates agunt.

XXIX. MEMBRIS CAPTVS AD PISCINAM OVIARICAM.

Consistit pedibus qui claudus, et ambulat, ipse
Iussus et asportat iam sua strata domum.


page 217, image: s217

IOHAN. V.

IAm Genius vndas iamque turbabit sacer
Bethesdias, quid capte membris bis prope
Lustris quater, sanusne fieri etiam cupis:
An, in lacum qui deferat te, non habes?
Ergo excitare, tolle lectulum, ambula,
Sic CHRISTVS: excitatur ille, et ambulat:
Quem tollere vident quod grabatum Sabbatho,
Calumniantur Hypocritae, et CHRISTO parant
Malum, necemque: se tuetur patrio,
Operantis ille semper, exemplo: magis
Furunt, Dei quod praedicat se filium:
Homo tum Deus: Nil filius quicquam potest
Ex sese agere, nisi quod facere videt patrem,
Opera eadem parentis, et sunt filij:
Monstrat pater cui cuncta amat natum, potest
Quod solus, et dat excitare mortuos
Illi, dat exercere iudicium: patre
Ouicunque natum honorat aeterno, patrem
Honorat ipsum: Verba cuius excipit
Credente quisquis aure, vitam perpetem
Habebit, illa luce, quando mortui
Sati Deo vocem audient busto exciti.
Haec alia, et his similia CHRISTVS plurima
Carentibus canit auribus: Non audiunt
Verbum, sacer quos non gubernat Spiritus.

XXX. SPICAE, ET ARIDA MANVS


page 218, image: s218

Fas etiam festis bona quae exercere diebus,
Cum spicis vulsis arida dextra docet.

MATTH. XII. MARC. II. ET III. LVCAE VI.

NVnquam deest Hypocrisi contra bene
Calumniante quod ore facta obganniat,
Iter facit per Sabbatho CHRISTVS sata,
Cum, quod cibus non esset alius, vellere
Socios fames, fricare spicas et adigit:
Tum quidam, agitis o quid hodie, quod non decet?
CHRISTVS refert, non scire vos, quid fecerit
Mirum, Propheta regius motus fame:
Non scire mirum, quid sacri faciant viri:
Est propter institutus hominem Sabbathi
Dies, homo non festa propter conditus,
Et homine natus Dominus etiam est Sabbathi.
Ingressus in collegium dein docet
Solennis, alia luce, quae, mox et manu
Quidam miser adest arida: cum quid, notat
Seruante lumine Pharisaeus, Sabbatho
CHRISTVS foret facturus: At Natus Dei,
Cogitata cordis qui videt, surge illico,
Et, inquit, homini, atque huc adesto, et ad suos
Conuersus aduersarios, vtrum licet
Bene luce sacra, an facere male, vitam dare,
An perdere, bouem, ouemue fouea attollere?
Sic ait, et illos intuetur acrius:
Quibus silentibus, age dextram porrige,
Ad mancum ait: qui porrigit manum, statim


page 219, image: s219

Et hac manu bene vtitur, vt manu altera.
Insaniunt furenter hostes, et struunt
CHRISTO dolos, necemque. Sabbatho licet
Malum parare scilicet alijs, hene
CHRISTO agere, conferre et salutem non licet.

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER SEPTIMVS.

I. APOSTOLORVM IN IVDAEAM VNIVERSAM dimissio.

Qui nuper fuerant Celadones, regia late
Iudaeae Christi verba per arua canunt.

MATTH. IX. ET X. MARCI III. ET VI. LVC. VI. ET IX.

PAlare populi multitudinem, velut
Gregem, carent pastore, quae bidentium,
CHRISTVS videt, doletque, sectatoribus
Mandatque, messis copiosa quod, prece
Dominum rogent vt messis humili, operarios
Industrios emittat in messem suam:


page 220, image: s220

Apostolos vocatque bis senos viros,
Simona Petrum, fratrem et illius Andream,
Tonitrui natosque geminos, innocens
Post illa Iusti cuique nomen obtigit.
Thomam, Philippum, fertur et qui regia
Fuisse stirpe, mancipem Leui satum,
Iudam pium, Simona Cananaeum, impium,
(Semper viris miscentur improbi bonsi)
Iscarium: ad Isacaeque gentis perditas
Eant oues, sine geminis iubet togis,
Sine pane, virga, calceis, pecunia,
Instare regnum et vbique praedicent Dei,
Curentque morbos, suscitentque mortuos,
Furiasque pellant, cum bonis communicent
Accepta gratis, instar et ouium feros
Mittantur inter quod lupos, vti cati
Serpentium sint more, nec minus tamen
Et candidi, atque columbuli ceu, simplices:
Promti nihil non ferre propter se mali,
Damniue: faciunt imperata illi, Dei
Locis adesse et omnibus regnum canunt,
Miraculis verboque conciliant fidem.

II. FILIVS VIDVAM NAIMICAE.

Et mors in CHRISTI dextra est, et vita: fugatur
Mors: vita extincto voce potente redit.

LVCAE VII.


page 221, image: s221

Est misera, morte coniugem quae femina
Amisit: at si perdit eadem filum,
Qui non patrem modo facie refert, potest
Sed esse iuuenis vtilis matri, vnicum:
Est illa tum vero omnium miserrima.
Amoena, talis, qua sita est Nais, venit,
Quae maesta mortuum efferebat filium,
CHRISTO obuiam: funalium longissimus
Procedit ordo: cuncta planctibus sonant:
Mater genas, et ora lacerat vnguibus,
proiecta toto et corpore solo sternitur.
CHRISTO dolent vel non rogato hominum mala.
Matrem videt miserrimam, et ait, lacbrimas
Iam siste mulier, comprimantque baiuli
Gressum, manu tactaque sandapila, tibi
Dico puer surge, inquit, et (mirabile)
Potente restitutus in vitam sono
Verbi, vt quiete excitus, et lecto puer
Nigro sedet, retentat et loqui, exsilit
Poculoque subito, et redditus matri suae,
Paulo ante funus, iam domum viuus redit,
Plaudente ciuitate: CHRISTO tristia
Vertunt adeo facile iubente in gaudia.

III. IOHANNIS BAPTISTAE E CARCERE QVAESTIO.

An sit, QVI VENIET? Christus respondet, et ipsis
Messiam sese rebus adesse docet.


page 222, image: s222

MATTH. XI. LVC. XII.

BAptista CHRISTI facta clausus carcere
Audit, sui mittitque (de manu in manum
Praestantiori vt traderet) binos gregis
Interrogatum: tune, qui venturus est,
Existis, an manemus alium creduli?
CHRISTVS quib. (quod forte plurimis daret
Visum, salutem, integritatem virium)
Verbis opus non est: sed ite, et auribus
Renunciate accepta, et hausta oculis, ait,
Vestro magistro. Lumen aspiciunt poli
Vitam trahentes nocte sub nigra: audiunt
Surdi: lues relinquit, et languor, quibus
Membra vlceribus hiant: ferunt vestigia
Firmata claudi: mortui lucem vident,
Inopes salutis audiuntque nuncium:
In me beatus quisquis haud offenditur.
Additque, eis abeuntibus, quid o loca
Deserta tandem quid petistis, cernere
Arundinem, an quam ventus agitat? mollibus
An vestibus potius amictum? mollia
Gerunt in aulis victitantes: an canit
Vatem futura qui? notate quae loquor,
Etiam omnium qui sunt, fuere, maximum.
Enixa non hoc vlla maiorem est nurus
Viro grauis: hic praeparans Domino viam
Est ille Genius, alter hic est Helias.
Sed nec mihi, nec creditis Zachariadae.


page 223, image: s223

IIII. PECCATRIX.

Fletque, rigatque pedes, et tergit femina Christi
Crinibus, et fundit nardina, crimen abit.

LVCAE VII.

NOn publicanos, non lupas CHRIstus fugat
A se benignus: intrat aedes hospitis,
Recumbit et conuiua: paulo, vixerat
Pudore quae pulso impudica femina,
Cum post adest, epulantis a tergo abijcit
Et ad pedes sese, rigatque lachrimis,
Lauitque plantas illius: tantus dolor
Peccata miseram propter edit, et osculis
Premitque, permulcetque, amore feruida
Orto fide, fragrantis vnguine casiae:
Incusat animo cum suo CHRISTVM, putat
Vatem Simon nec esse, qui, sit, nesciat
Quae mulier illa: Hypocrita sed turgido
Et insolente operationibus, sibi
Pronunciat, peccasse, CHRISTVS, anxiam
Magis placere, dignioremque venia:
Quae, sit remissum debiti quantum sibi,
Factis, fatente hoc hospite ipso, comprobet.
Et ad mulierem: crimini fit gratia
Ait tuo, seruata abi felix fide.
Contaminatos noxijs fatentibus
Se, quod sumus, qui vescimur vitalibus
Auris, Dei non clauditur ignoscentia.


page 224, image: s224

V. CAECVS, MVTVS FVRIOSVS.

Integrat a Satana Christus quae perdita: mutus
Hinc loquitur, lucem, caecus et ante, videt.

MATTH. XII. LVCAE XI.

MAlum struunt, necemque Christo Hypocritae:
Cauet sibi ille, desinit tamen bene
Nil facere secius, atque opem ferre omnibus,
Seruum vt decet, carissimum sibi Pater
Quem legit, et beata flatus aurula
Fouitque sacri, et rore tinxit tempora:
Vt iura populis det, nec aut clamet ferox.
Rixetur aut tumultuando publice:
Quassata quae, nec frangat aut arundinem,
Extinguat aut ellychnion, quod fumigat:
Eo vsque dum perducat ad victoriam,
Credentibus sibi, veritatem, gentibus:
Sic, quem negato vocis, et lucis furor
Exercet vsu, restituit: almum videt
Caecus diem, mutusque liquitur: impij
Calumniantur Hypocritae rursus, per et
Beelzebulem pellere aiunt daemonas:
Quasi stare regnum vel domus, vel ciuitas
Secum ipsa possit dissidens: aut filij
Ipsorum idem per inferorum principem
Praestent: potentem viribus nisi auctior
Domi suae nemo opprimit, vincto eripit


page 225, image: s225

Et arma, diuiditque spolia: non facit
Quicumque cum CHRIsto hostis est: CHRIsto, improbus
Non congerit qui, congerente, dissipat:
Mendacij quod spiritum arguit Deum,
Nunquam expiando polluens se crimine.

VI. CHRISTVS CRIMEN FVRORIS SVSTINENS.

Si furijs agitur Christus, quo daemone mundus
Et loquitur tandem, et fanda, nefanda facit?

MARC. III.

SIc scilicet, sic filium in mundo Dei
Decet accipi: dum nosse miserias docet
Hominem suas, seseque missum caelitus
Seruare cunctos, et facere bene omnibus:
Vt garriat non impia modo hypocrisis,
Salutis autorem, et datorem perpetis
Vitae, sed ipsi furere cognati autument,
Ideo parentque vinculis constringere:
Hos ergo nec vult nosse, cum sua licet
Ipsi loqui parente cupiant: qui meo,
Et ait, patri quod complacet, facit, meus
Et frater hic, et est soror, carissima
Materque: at illos execratur, viperas
Vocans, ab ipsa stirpe tetras arbores
Pronunciatque, quod probetur fructibus:
Malus animus quidnam nisi loquatur mala?


page 226, image: s226

Quae fatur olim redditurrus omnium
Causam, citatus ad tribunal iudicis.
Sed nec datum signum aliud illis, quam Nini
Iri Prophetae, postulantibus, magis
Magisque vt offensi ruant increduli
Turba, fugato vno, obsidendi daemonum.

VII. IMAGINES.

Est verbum, semen, fermenti massa, sinapis
Granum, thesaurus, gemmula, rete, Dei.

MATTH. XIII. MAR. IIII. LVC. VIII.

ERgo relictis viperis, quodam die
Domo profectus ad lacum CHRISTVS sedet,
Cum multitudo congregatur maxima,
Audire cupida regium verbum Dei:
Conscendit igitur, doceat hanc vt, acatium,
Memoratque semen, et viam, et hominum pedes,
Nec non aues, saxeta, sentes hispidas,
Multo ferentem agrumque fructus fenore,
Tum triticum, malas et herbas, subijcit
In arborem et quod se sinapis granulum,
Thesaurum, et vnionem, et euerriculum,
Lychnumque, fermentumque, et aures, adijcit,
Quibus audiendi cunque sunt, haec audiant.
Quid te Magister imagines loqui iuuat?
Vt audientes audiant, intelligant
Nihilque surdi, perspicace lumine


page 227, image: s227

Caecique cernant nil suo vicio, bonam
Redeant nec ad frugem, et ita eis ego medear:
At vos beati quis datum est, et cernere,
Et auribus negata bibere vatibus,
Iustisque multis. Semen est verbum Dei:
Hoc in viam cadit, malus de pectore
Quando illud auditoribus Satan rapit:
In saxa, cum prementis aestum non ferunt
Crucis: Fames pecuniae spinae: bonus
Ar est ager, quem gratia subigit Dei,
Legisque vomere, et malorum sarculis.
Herbae malae nil sunt nisi sati Daemone:
Iam quid sibi velint, non videt quis, relliqua?

VIII. IOHANNIS BAPTISTAE CAEDES.

Herodes epulas celebrat, meretricula saltat,
Praemia Baptistae collaque secta capit.

MATTH. XIII. MARC. VI. LVC. IX.

SEx fuerat in custodia iam mensibus,
Qua Macherunta per Notus flat imbrifer,
Zachariades, quod abdicandum nuptijs,
Sua Philippo restituta coniuge,
Inauspicatis clamitasset principem:
Dolet, furitque Veneris incestae nefas,
Sancto paratque Rex viro necem, et tamen


page 228, image: s228

Dici veretur impius: deponitur
Ergo leo, vulpes placet: natalibus
Conuiuium primatibus facit suis:
Ostro super discumbitur strato, dapes
Ponuntur auro, murrhinis feruet merum:
Est aula quanta perstrepit: Sicinnida
Herodiadis ante ora regis filia
Saltat, placetque: posce me quicquid voles
Cum, rex ait, iuratque, vel si legerit
Partem impij: suam illico matrem rogat
Haec, et reuersa, vatis in disco caput
Respondet a ceruice diuulsum mihi
Dari iube Zachariadae: quid o Dei
Timens agat rex, an fidem fallat, neget
Tot testibus promissa mendax? annuit
Ergo pius facto impio: affertur caput
Squalore sanctum, atroque foedum sanguine,
Adulteraeque fit satis, nec scilicet
Curante talia, aut vidente Numine?

IX. QVINQVE PANES, ET DVO PISCES.

Pisce virum gemino, libis et quinque potente
Verbo auctis CHRISTVS millia quinque cibat.

MATTH. XIIII. MARC. VI. LVCAE IX. IOHAN. VI.

REnunciata caede Iohannis sibi


page 229, image: s229

In sola (cur nin fas furores principum
Exire?) CHRISTVS cum suis abit loca:
Sed non potest latere: sequitur paruulis
Cum liberis caterua matrum maxima,
Virumque: quos balantium velut gregem
Pastore destitutum, et erudit, male
Cur atque habentes: Sole merso, vespera
Iam iamque inumbrabat, suos ergo vocat,
Et vnde ememus omnibus panes, ait,
His, quos edant? Philippus haud nummum putat
Centum satis bis esse, quisque paululum,
Vt sumat: at vos an habetis nil cibi?
Est Andreas duobas hic cum piscibus
Puer cui sunt quinque panes, millibus
Sed tot quid, inquit, haec? toris discumbere
Imo ordine facite populum, atque dextera
Panes capit, piscesque, et actis gratijs
Partitiur, vtque diuidant turbae iubet:
Saturanda quinque millia hominum sederant
Campis, repente (Ver bi ea est potentia.)
Inter manus, dentesque crescenti dape,
Explentur omnes largius (mir abile.)
Capiuntque vix canistra bis sex fragmina.

X. CHRISTVS REGNVM FVGIT, ET MARE ambulat.


page 230, image: s230

Quo Nini, Alexandri, Cyri, quo regna Quirini?
Imperium CHRISTVS tempus in omne tenet.

MATTH. XIIII.MARC. IIII. IOHAN. VI.

QVi multa paucis panibus alere millia
Potest, queat non commeatu exercitus
Totos leuare, et imperator Ausonae
Vrbis iugum repellere a ceruicibus,
Fusis, fugatisque hostibus, Iacobicae
Gentis? placet rapere igitur plebi virum,
Regemque constituere: caelo venerat
Sed ille multo res ob alias, temporis
Quam sceptra propter inania breuissimi:
Sui memor quare officij in montem fugit,
Preces Deo, laudesque fundit: cum lacu
Medio inter haec cum fluctibus Petrus feris,
Socijque habent contrarijs rem flatibus:
Adest, liquentes et premit CHRIstus pede
Vndas: vident, spectrumque eum esse existimant,
Clamantque cuncti: protinus cum, sit metus
Vanus procul, ait CHRISTVS illis, ipse ego
Ego ipse sum: Magister es, refert Petrus,
Si noster, ad te me venire per iube
Vndas: Veni: descendit ille, dum fidem
Habetque verbo, calcat aequor: at videns
Ventum proteruum, mergitur: CHRIstus manu
Quem prendit, et, quid o vacillas, tam parum
Fidens, eumque seruat. Hoc regnum Dei
Est filij, per ire pontum turbidi


page 231, image: s231

Mundi, iuuare et vltimo in discrimine,
Quicunque votis Numen eius inuocant.

XI. PANIS COELESTIS.

Perpetuum panis caelestis prorogat aeuum,
Filius aeterni Numen Homoque Patris.

IOH. VI.

DEi suum quis non loco ventrem colit,
Pluresque panes hordeaceos facit,
Quam liba vitae? Confici qui non potest
Seclis procurate omnibus cibum, polo
Homine dabit quem natus, a Deo patre,
Vi praepotentis auctus ipse Flaminis,
Sic CHRISTVS in collegio: auditor putat
Cibum esse tantum Manna caelestem, cupit,
Quo guttur exercendo, corpus pascere:
At panis ego sum, CHRISTVS inquit, caelitus
Datus, alo vitam ad perpetem qui credulos:
Non sentiet, quicunque venit ad me, famem:
Habens fidem, torrebitur nunquam siti,
Vobis loqui mira videor? Nemo venit
Ad me, parens diuinitus doctum nisi
Trahat meus: quis manna quondam viscera
Replere, solis mortui iacent locis.
At hoc, caro qui nostra pro mortalium
Salute danda est, vescitur quisquis cibo:
Clari nitentem regiam aetheris colet,
Perennibus viuetque felix seculis:


page 232, image: s232

Nam caro mea est (nil certius) vere cibus,
Cruorque potus: vescitur auide mea
Qui carne cunque, et sanguinem bibit meum
Sitienter, in me manet, et ego maneo in eo.
Absurda vobis ista sunt? mirum nihil,
Est Spiritus vitae dator, prodest nihil
Caro: loquor quae, vita sunt, et Spiritus.

XII. TRADITIONES.

Maiorum mores, et tradita Hypocrita iactet:
Crede Deo, et fratrem dilige, saluus eris.

MATTH. XV. MARC. VII.

ADiuncta CHRISTO turba nil Hypocritis
Potest probare: manibus illotis videt
Adire mensam Apostolos, quid patria
Pharisaeus, et ait, instituta negligunt
Tui magister, ire sic contra decet
Sancita maiorum? Excipit CHRISTVS, Dei
Quid abrogata iussa vos rescinditis?
Quam fatus est Amosius Hypocritae bene
Sermone, quo vos pingit: hicce me colit
Labijs tenus populus: eorum cum procul
A me sit animus. Scita nil hominum Deus
Moratur, et statuta, ritus per manus
Et traditos. Honorem habe parentibus:
Capitale sit, qui dixerit patri male,
Matriue, Numen praecipit: vos, proderit,


page 233, image: s233

Contra, magis parentibus multo datum
Munus Deo Corbonium, quo sternitur
Iter meis ad templa summa caelitum:
Ita fit, boni nil praestet vt natus patri
Pietate non pia: Ipse sed quid o moror
Caecos? Pater quam maximus rerum meus
Non plantat, ab radice planta euellitur,
Non inquinat, non polluit hominem, subit
Quod os, sed exit ore quod contaminat:
Vt cogitata noxia, et caedes, doli,
Adulteriaque, furtaque, et conuicia,
Et probra, lites, falsa testimonia,
Quae sunt et eius vicia generis, intimo
Euocata cordis e sinu. Sine manibus
Lotis cibum capere hominem non polluit.

XIII. SYROPHAENISSAE FILIA.

Importuna rogat Cananaea quod, impetrat, aude
Christo adhibere preces, quod petis, omne feres.

MATTH. XV. MARC. VII.

ODere quem, calumniantur, et probris
Vexant sui, petuntque fraudibus, parant
Expellere humanaeque vitae finibus,
Phoenissa filium esse credit Dauidis,
Vitae dator qui cuncta auerruncet mala,
Clamatque, te miseratio tangat mei


page 234, image: s234

O Domine, quo nil fertur esse mitius,
Furiata mihi nata est domi: reddit nihil
CHRIstus: rogant discipuli, vt absoluat, sibi
Ne sit molesta, mulierem: non sum refert
Missus, nisi ad oues Isacae amissas domus.
Audentior repulsa fit: quare venit,
Ad genua et accidens, opem mihi fer, ait.
At CHRISTVS, vt mage excitet fidentiam
Mulierculae, non liberorum sumere,
Canibus et obiectare panem conuenit:
Ita est DOMINE, ait illa, sed tamen canes
Micis fruuntur, mensa herili quae cadunt.
Gaudet suis CHRISTVS capi verbis: tua
Respondet ergo, quanta mulier est fides?
Petis quod, obtineto: abit domum, inuenit
Cananaea filiamque sanatam: queunt
Tantum fide flagrante subnixae preces.

XIIII. SVRDVS TARDILOQVVS, ET SEPTEM PANES.

Qui mutus, surdusque audit, loquiturque, cibantur
Panibus et septem millia multa virum.

MATTH. XV. MARC. VII. ET VIII.

QVo cesserat, se recipit e Sidonijs
Venitque CHRISTVS ad lacum Galilaeium,
Cum surdus ad eum tardiloquus adducitur.


page 235, image: s235

(Humani imago generis) extra seuocat
Hunc ille turbam, immittit et digitos suos
In eius aures, et spuit, linguam, intuens
Caelum, gemensque tangit, addit Epphata
Felix, et aures protinus patent, loqui
Et lingua promta est, et stupet vulgus: suos
In monte medius inter inde considet,
Matres, virosque, multitudinem docens,
Quae maxima, instruitque facilis, et iuuat:
Muti loquuntur, ambulant claudi, vident
Caeci: cateruae miseret huius, quae tribus
Haeret diebus hic, ait CHRISTVS, fame
Perire tot non fas, nec o causemini
Pueri esse vobis nil cibi: panes quidem
Super esse certe dicitis septem: mihi
Huc ergo eos cum piscibus: discumbere
At vos iubete multitudinem solo:
Actis Deo tum laudibus patri, sacat
In frusta frangens, diuiditque inter suos:
Qui partiuntur in cateruam, millia
Quater virum, absque liberis, et matribus.
Inter manus, dentesque crescenti dape,
Explentur omnes largius (mir abile)
Capiuntque vix canistra septem fragmina.
Suo benignus corda verbo, et corpora
Leuare CHRISTVS assolet credentium.

XV. CAECVS BESSAIDENSIS.


page 236, image: s236

Paruula Bessaidis qua moenia, lumine captus
Qui prius, auricomi luminis ora videt.

MARC. VIII.

CAlumnijs instructus alto ex aethere
Signum petit sibi dari hypocrita: ingemit
Peruersitate CHRISTVS offensus, cohors
Ostentum, aitque, adulterina postulat,
Dignoscere imperita temporum notas:
Dubitare parcite, dabitur signum, Nini
Sed vatis absurda in Dei incurrentibus,
Abitque, fermentumque caueant admonet,
Oblita propter liba socios anxios,
Inane caeli hypocritarum: peruenit
Petrique patriam: affertur illi lumine
Cum captus: extra ducit hunc vicum (Dei
Non facta digni increduli sunt cernere)
Imposita, et oculos conspuit, manu, et rogat
An videat aliquid: ille, conspicio, refert,
Ritu ambulantes arborum homines: porrigit
Ergo manus miseri oculis rursus, videt
Cum protinus, discernit et liquido omnia:
Redire vetitus inque vicum, vt spargeret
In vulgus ista (gloriae ergo nec iuuat,
Facit bene miserisque CHRISTVS, nec subus
Sunt vniones apponendae= abit domum.

XVI. PETRA, ET CLAVES.


page 237, image: s237

Ianitor aetherei nisi regni nemo fatetur
Aeterno CHRISTVM de genitore satum.

MATTH. XVI. LVC. IX.

ITan putant, homine alius natum Heliam,
Zachariaden esse alius, aut, aetas tulit
Quos prisca, vatem, qui redierit luminis
Huius sub oras rursus? At vobis ego
Existimor quis, CHRISTVS inquit? omnium
Cui nomine Petrus: maximus tu maximi,
Promissus olim CHRISTVS es maioribus,
Natus Dei, qui termino, atque ortu caret.
Recte, refert CHRISTVS, beatus es sate
Iona, tibi non ista patefecit caro,
Aut sanguis; est sed qui meus caelo parens:
Ergo tibi vicissim habe hoc: tu Petrus es
Vere: meam professionis hac petra
Ego struam, caeleste regnum, Ecclesiam,
Quam nulla vis demoliatur inferum,
Tibique, natum qui fateris me Dei,
(Humana non sunt ista, non sunt terrea)
Regni do claues siderei, mortalium
Vt arbiter sententiam de noxijs
Feras, erunt ligata, quae ligaueris
Terris, polo: soluta, quae tu solueris,
Praescriptione de mei verbi, tua
Statuta nostro comprobante Numine.

XVII.


page 238, image: s238

TRANSFIGVRATIO.

Illustris media radijs in luce refulget
CHRISTVS, et e caelo vox ruit, ISTE placet.

MATTH. XVII. MARC. IX. LVC. IX.

SI quis cupit post me venire, se abneget
Ipsum, crucem suamque tollat, passibus
IESVM expeditis et sequatur, omnia
Humana spernens, animam adeoque propriam:
Quam qui volet seruare perdet, et mea
Deperditam causa inueniet, ait suis
CHRISTVS, petit celsumque Thaboris iugum
Iohanne cum, Petroque et Iacobo, Patri
Et dum suo fert, caelitum regi, preces,
Repente forma fulget alia (corporum
Specimen futurae claritatis) omnia
Splendore perfunditque, Sole pulchrior,
Micantioribusque luce vestibus.
Et ecce vates, Legiferque, et sidera
Qui flammeis inuectus est olim rotis,
Assunt, habentque verba de morte illius
Futura ad vrbem. Nos bonum hic, ait Petrus,
Manere, attonitus, hoc loco tentoria
Figamus et Mosi, tibique, et Heliae.
Sed Lex fugit, vatesque desinunt, manet
Solus Deus Homo: Patris e caligine
Nubis tegente lucidae illos vox venit,
Hic vnicus mea est voluptas Filius:
Aures huic praebete soli, qui via,


page 239, image: s239

Et veritas, et vita adest credentibus.

XVIII. LVNATICVS.

Omnia credenti fiunt: truculentior ira
Quem lunae exercet, patre rogante, valet.

MATT. XVII. MAR. IX. LV. IX.

AT ista ne cui dicerent, prius foret
Reuersus ad vitam editus quam virgine,
Interminatus, montis e iugo redit,
Legis peritos et videt contendere,
Verbisque disceptare socijs cum suis:
Quos cum rogaret, accidisset quid rei:
Quidam pater, Magister ab filij vnici
Miserere, clamat: quem furor violentior
Exercet, in flammasque, et vndas Spiritus
Mutus rapitque, conijcitque: opis tui
Afferre nil, ad quos eum duxi, queunt:
Fidentiae nullius heu, CHRISTVS refert,
Gens, longo ero quam tandem apud vos tempore,
Quorsque vos, moresque vestros perferam?
Huc ocyus mihi puerum: si quid vales,
Succurre, genitor denuo rogat, viden'
Vt spiritus collapsum habeat humi male?
Possimne, quaeris, fidere? o fido Domine,
Nostrae bonus succurre diffidentiae:
Statimque CHRISTVS (tam placet fides ei
Sinapis et grani instar) impero tibi


page 240, image: s240

Vexare surde, et mute puerum Spiritus
Iam, parce tandem: nec mora laniat quidem,
Clamatque, puerum linquit et pro mortuo,
Fugitque daemon, hostis inediae, et precum.
Manu iacentem CHRISTVS excit protinus,
Viuumque reddit, et patri saluum suo.

XIX. STATER IN ORE PISCIS.

Aera magistratus quae poscit, soluere Christus
Non renuit: quid tu ferre tribura neges?

MATTH. XVII.

QVi sceptra cum parente Christus maximo
Flatuque tenuit de xtera sanctissimo
Potente, tenet et iam, tenebit omnibus
Et seculis caeli, exul aera poscitur,
Quae lege pendere imperante cogimur,
Ignotus orbi, pauper, et inops: quid Petre
Tibi videtur: a quibus reges, suis.
An ab alienis exigunt censum? si ab his
Sunt regij ergo liberi? Sed ne cui
Offensioni simus, ad lacumque abi,
Hamumque iacito, piscis et, quem ceperis
Primum, dabit quod flagitamur: Sic ait
Christus: facit mandata Petrus, extrahit
Piscem, statera cuius ore repperit:
Hunc publicanis dat magistri nomine,
Suoque: non, quod a Deo est, ius eripit


page 241, image: s241

CHRISTVS potentioribus: regni nihil
Ad cuius haec terrena quicquam pertinent:
Qui sunt, polum ipsum vertice attingant licet,
Celso, nihil, sine fide CHRISTI, nisi sua
Et sceptra sceptris illius submiserint.

XX. PRIMATVS.

Inflatos quis non animos gerit? exue fastus:
Submissae CHRISTVS pectora mentis amat.

MATT. XVIII. MARC. IX. LVC. IX.

QVi maximus futurus in regno Dei,
Interrogatus CHRISTVS a suis, vocat
Ad se puerulum, et hic videtis pusio
Quam sit rudis, rerum imperitusque omnium,
Nullius, ait, et consilit: at tales tamen
Charos habet ita, vt angelos addat meus
Eis Parens, ante ora qui stant illius,
Faciemque cernunt igneam: at tales nisi
Facti eritis ipsi, accipiet haud vos regia
Caeli: abdicata mentis arrogantia,
Confisione et propriarum virium,
Ergo date operam sitis vt pueri, nihil,
Sancti secuti Spiritus ductum, nisi
CHRISTVM scientes: quos quidem quisquis meo
Domoque recipiet animoque nomine,
Et me recipiet, misit et qui me, Patrem.


page 242, image: s242

Quid magna spectas, quid locum primum appetis?
Submitte te caeli arbitro, et quam sit nihil
Ex lege disce, et applica ad clementiam
Fidentius te, pressiusque Numinis,
Simplex, apertus, canditus, humilis, puer,
Incommodans nulli, amputans manus, pedes,
Pellensque sedibus oculos, et septies
Veniam alijs dans septuagies: eris
Inter viros sic magnus illustres, Deo
Et charus acceptussque: Minimus est solo
Quisquis, polo futurus ille est maximus.

XXI. DECIES MILLE TALENTORVM DEBITOR.

Mille talenta Deo debes, et, nomina pauca
Quo minus inducas, durior esse potes?

MATTH. XVIII.

IAm quanta sit, doceret vt, benignitas
CHRISTVS Dei, remittit ignoscentia
Interminata qua dolenti crimina:
Est ratio regni caelitum, inquit, diuitis
Quae, qui suos, ad calculos regis, vocat:
Hos inter illi adducitur, qui seruulus
Bis quinquies talenta debet millia;
Soluendo qui non est quod, illum vendier
Cum liberis, vxore, rebusque omnibus


page 243, image: s243

Herus iubet: dilationem seruulus
Humilis petit feliciter: nam debitum
Herus misertus omne donat supplici.
Hic laetus abit, et ante conseruum fores,
Centum sibi qui numulos debet videt,
Eique collum obtorquet, et debes mihi
Quae solue: agat secum vt benigne postulat
Conseruus: ille respuit preces, specu
Clauditque miserum: enunciatur res hero:
Beneficium qui reuocat iratus suum,
Traditque nequam seruulum tortoribus,
Donec resoluat omnia: Ecquid o mei
Intelligitis haec quid sibi velint? Pater
Caelestis hoc vobiscum aget etiam modo:
Vobis diebus ille quod facit omnibus,
Alij alijs nisi veniam ex animo datis.

XXII. SCHISMA.

Non CHRISTI vel vita placet, doctrina vel orbi:
Impietas semper quod reprehendat habet.

IOHANNIS VII.

QVid te vagari per iuuat Galilaeias
Oras? latere non sacro debent die,
Sibi arrogant qui, quae tibi sumis, palam
Fac quae facis, celebris vt fias, ait
CHRISTO cohors fraterna, habens minus nihil
Sacris fidem quam vocibus: nondum meum,


page 244, image: s244

Vestrum, refert, adest, sed omni tempore
Tempus: Latenter sequitur et solennia
Ad sacra fratres post tamen, Solomonia
Subitque festo tecta medio, publice
Mirantibus docetque cunctis, a Deo
Probat suam doctinam et esse: Daemone
Nequam teneri pars putant; pars Messiam
Contra esse, vatem aut iudicant: natalibus
Offenditur pars: plebs stupet: Pharisaeij
Assunt ministri, qui docenti vincula
Addant: nihil sed quicquam agunt, capti viri
Verbis: reuersi ergo audiunt male: quis plano
Huic adhibet optimatium, quis principum,
Fidem, nefaria nisi turba, quae a sacrae est
Legis remota intelligentia? studet
Nicodemus errorem eripere furentibus,
Negatque damnandum esse, cuius causa sit
Non cognita: Galilaeus ergo tu quoque
Es, inquiunt? scrutare, vestiga omnia.
Nunquam tulit Galilaea vatem, non feret.
Iudicia de CHRISTO adeo et optimatium,
Et plebis vsque dissident, et discrepant.

XIII. LAPIDANTES.

A verbis veniens ad verbera Hypocrita saxa
Corripit: integro corpore CHRISTVS abit.

IOHAN. VIII.


page 245, image: s245

QVod muneris non est sui, sententiam
Non Christus in, quae fregerat fidem thori
Fert: amplius peccare sed vetat: polo
Seruare namque venerat, non perdere:
Mundi vocat lucemque se, quam praeuiam
Quisquis sequatur, haud tenebris ambulet:
Haec disputant Hypocritae contra: at probat
Se vera CHRISTVS dicere, et quaerentibus
Edit, quis ipse sit, quis et suus parens:
Pharisaeus ista stultus haud intelligit.
Et vrget illos ergo, quales et docet
Sint: liber andi veritate scilicet.
Illi esse seruos se negant: CHRISTVS probat:
Est seruulus, quicunque peccat, criminum.
At nec Dei conuincit esse, nec Abrahae:
Sed filios, in veritate non stetit
Qui, daemonis mendacis, homicidae, patris:
Est ex Deo quicunque vebum audit Dei,
Et Abrahas credentium est tantum parens:
Quo maior ipse: Cuius imitatus fidem
Mandata qui sua cunque seruet, omnibus
Expers necis fruatur aeuo seculis
Felice: Samaritanus es (sic dicier
Qui veritas salutis autorem?) furens
Respondet, et Pharisaeus hinc circumspicit,
Et inde saxa: CHRISTVS exit impetus
Vanos: quod o contingat etiam Ecclesiae,
Inter furentes tempore isto Hypocritas.


page 246, image: s246

XXIIII. CAECVS AB ORTV.

Lumina qui solis non viderat aurea, cernit.
Verpe tamen dubitas CHRISTO adhibere fidem.

IOHAN. IX.

NEc propria, propter nec parentum crimina,
Manifesta fiant opera sed quo Numinis,
Qui vitae ab ortu viderat nunquam diem
Caecus, videt beneficio, quod fecerat
CHRISTVS, luti, liquoris et Siloes iubar
Solis, stupet plebs: Impius calumnijs
Quae facta bene deprauat Hypocrita omnia:
Non esse clamat a Deo, qui Sabbatha
Non seruet, esse facinorosum, esse improbum:
Contra Prophetam nominat, cui reddita
Acies videndi: Seculis namque omnibus
Non fando compertum negatus luminis
Cui fuerit vsus e parentis viscere,
Vt restitutus aetheris cernat iubar.
Sed nec Deum contaminatos criminum
Audire foeditate: qui non a Deo
Sit, nec potesse perpetrare talia.
Ferunt doceri se moleste Hypocritae:
Quare furore concitati barbaro
Illum proturbant e Schola: eiectum inuenit
Christus, rogatque num fidem adhideat Dei
Nato: quis ille? quis, nisi tibi qui loquor?
O credo Domine reddit, et pronus cadit,


page 247, image: s247

CHRISTVMque adorat. Caecus ante qui fuit,
Iam cernit: Hypocrita viderat qui, nil videt.

XXV. CHRISTVS PASTOR BONVS.

Pascua, verba Dei, credentum turba, bidentes,
Quas regit ipse pedo Numen, Homoque suo.

IOH. X.

BIdentium, qui vescimur vitalibus
Auris, perire nos aberrantes foret,
Instar, necesse dentibus praedam Lupi
Stygij, implicatis mille conseptus dolis
Qui circuit, ceu rugiens Leo: Sed Deus
Homoque CHRISTVS, ouilis ipse ianua,
Et pastor, inquit, sum mei: mihi ianitor
Aperit: oues et audiunt vocem meam:
Appello et illas quamque nomine proprio,
Eoque prae, sequuntur illae praeuium:
Ponit animam grege pro bonus pastor suo.
At cuius haud sunt propriae oues, lupum videt,
Fugitque mercenarius: lupus rapit,
Ouesque dissipat: Ego sum pastor bonus.
Gregemque noui, meque grex nouit meus,
Vt me pater nouit, patrem et noui meum,
Pro charo ouili sanguinem promtissimus
Profundere, ergo me pater cuius meus
Amat, volunt ipsius quod obsequor:


page 248, image: s248

Haec audiunt Hypocritae, et furijs agi,
Mortale nequeat quod genus iungi polo,
Dicunt: quibus sed melior est sententia,
Mirantur, et dant gloriam rerum Patri.
Nati fidem non setiger verbis habet,
Sed laniger solummodo coetus, Dei.

XXVI. PROXIMVS.

Credere prima Deo pietas est, altera amare,
Cui tua opus, tibi qui proximus omnis, ope.

LVCAE X.

FAciendo vitam quid perennem consequar?
Quidam sibi peritia legis placens
CHRISTVM rogat: volumen, ille, consule
Mosis, refert, quidnam legis? reddit, Deum
Amabis, hic, et corde toto, pectore
Totoque, viribusque mentis, et animi
Cunctis: velut te proximum dein tuum.
Hoc facito, CHRIstus inquit, et viues: volens
At iustus hic haberi, et, o quis proximus
Inquit, meus, quis est? Habebat Dauidis
Quidam vrbe iter ad Hierrichuntis moenia:
Hic in latrones incidit: qui vestibus
Et exuunt, et verberant, pro mortuo
Eumque linquunt: accidit sacri ordinis,
Irent vt illac, vir, deinde Leuigena:
Cernunt quidem iacere qui miserum, ferunt


page 249, image: s249

Sed nil opis: cum post adest Samaritides
Quidam: videt qui pessime habitum, et obligat,
Vinoque, et oleo vulnera infuso, illius,
Quadrupede portat inque publici suo
Aedem hospitij, curatque, luce postera
Binos futuris sumtibus denarios
Et promit, et dat hospiti: Nunc proximus
Age, CHRIstus inquit, quis fuit misero, bene
Qui fecit, hic respondet: Eadem tu quoque
Agas licet, CHRIstus refert. Est proximus
Opera tua quicunque, et opibus indiget.

XXVII. LASSARVS REDIVIVVS.

Lassarus ad lucis reuo catus munera, dextra
In Christi quod sint vitaque, morsque docet.

IOH, XI.

NOn reddere recens mortuos tantum potest
Vitae priori, sed sepulchro conditos
Iam CHRIstus aliquot lucibus: Bethanicus
Affixus illo absente Lassarus iacet
Lecto: Sorores nunciari quod licet
Curant amico, non tamen properat, prius
Quam mortuum cognoscit esse Spiritu:
Tum dormit, inquit, Lassarus noster suis,
Quare excitatum abeo: quietem si capit,
Aiunt, melius habebit, illi: tum fuit
In vita aperte dicit, at nunc mortuum,


page 250, image: s250

Credatis vt, vos propter esse gaudeo,
Absente me, statimque se dat in viam:
Occurrit illi Martha plorans, et meus
Hic si fuisses, non fuisset mortuus
Frater, ait: Ego sum vita, sum surrectio:
Qui credit in me, CHERISTVS inquit, mortuus
Viuet: quid an me vera non putas loqui?
Verissima, illa reddit, vt Natum Deo:
Adest deinde Maria, quae flens excutit
Fletum omnibus, CHRISTOque pariter, qui sibi
Bustum iubet monstrarier animo dolens:
Hinc patri agit, lapide remoto, gratias
Deo, vocans clamatque voce maxima,
Lassare veni foras: foras statim venit
Clamatus, et solutus ambulat, probat
Rediuiuus et CHRISTVM esse filium Dei.

XXVIII. CONCILIVM CAIAPHATICVM.

Concilium Caiphas cogit de sanguine CHRISTI:
Ne pereant omnes, occidat vnus homo.

IOH. XI.

AT ista iam ferenda minime vltra vafro
Hosti videntur generis humani, fremit
Et ergo acerba, et caueat vt sceptris sui
Regni, in Dei satu editum CHRISTVM incitat


page 251, image: s251

Non optime ante flaminum animatam manum,
Et irruentes acuit insidias: quid hei
Quid congregati facimus, inter se, domo
Regis sacrorum maximi: Si talibus
Influere patimur in animos miraculis
Populi hominem istum, a partibus quis illius
Non tempore breui stans, habebit ei fidem?
Tum vis Latina veniet, et pariter loco,
Et gente nos priuabit: in nihilum occidet
Augustius structura qua nil, cum sacris,
Et iure, legibusque delubri omnibus:
Tum Curio, pudere non vos, maximus,.
O inscientiae? omnium est occumbere
Pro nomine melius hominem vnum, quam male
Gentem vniuersam perdier: detur caput
Vnum neci, quo detur omnibus salus:
Sic inquit, Halitus sacri, praesul foret,
Propter suum, quod particeps, munus, canens
Pro gente IESVM, gente nec tantum sua:
Collectione sed vniuersa liberum
Dci, futurum victimam, quo crimina
Et expientur vicia: sunt verba impij
Et facta Numinis adeo omnia in manu.

XXIX. MVLIER ANNIS DVODEVIGINTI INCVRVA.


page 252, image: s252

Luce agis augusta potum pecudesque bouesque:
Nec recte CHRISTVS corpora fessa leuet?

LVCAE XIII.

LAtam suo de capite iam sententiam
Sciens, tamen nil secius CHRISTVS docet,
Qua patet ad Arcton terra nisi quod in locum
Cedit remotum, vbi instruit suos, modum
Tradit preces et exhibendi Numini,
Exterminat mutumque daemonem: male
Hypocritas et accitit, animum bonis
Facitque: tandem, cum doceret publice,
Annos per, vt non posset erigi, nouem
Bis, debilis contracta membra corporis,
Praesens adest mulier: eam videt, vocat,
Imponit accitaeque dexteram, atua
Et liberator, inquit, aegritudine;
Cum sine mora consistit in pedes, Deo
Correcta gratiasque agit: quid hoc rei,
Collegij magister ad plebem, quid est?
An non dies sunt sex, ait, quibus decet
Agi: queatis ergo quo curarier,
Illis venite, non die, qui sabbathi.
At CHRISTVS: ostentator o nequissime
Pietatis, an non quisque vestrum sabbatho,
Vt potum agat, qui stat, bouem, ad praesepia,
Asinumque soluit: Abrahamo nec satam,
Daemon malus quam vinxerat, nodis mihi
Fas expedire sabbatho? hypocrisis, licet
Non murmurare non queat, nil quicquam habet


page 253, image: s253

Confusa veritate quod respondeat:
At credulum miratur, et vulgus stupet,
Potentiamque laudibus tollit Dei.

XXX. HYDROPICVS.

Causa fugit venis, et aquosus corpore languor:
Vi CHRISTI tantum dextra potente potest.

LVCAE XIIII.

AN sabbatho curare fas, mensam super
CHRISTVS rogat Pharisaeiam (affecto male,
Namque aderat, inter splene habebat quem liquor
Fusus cutem) tacentibus sed omnibus,
Praehendit aegrum: protinus languor fugit
Aquosus: ipsa causa morbi tollitur,
Quiete nec, sudore, frictionibus,
Toler atione nec sitis, nec inediae,
Eiusmodique taedijs, sed dexterae
Virtute CHRISTI (charitati dant locum
Edictiones Legis) et vestrum quis o
Est, qui, cadat si bos, vel asinus in specum
Putei ipsius, non sabbatho extrahat pecus?
Sic inquit, accubationes et loco
Primo eligentes, et patrem conuiuij
Pariter reprendit: Hunc vocet ne diuites,
Fratres, amicos, qui reponant gratiam:
Mutilosque sed, captosque lumine, et inopes,
Claudosque, pro quis ipse, cum miseri haud queant


page 254, image: s254

Deus rependat praemium, quando vltima
Iusti resurgent luce. Ne captent loca
Illi accubando prima: fiat vltimus
Ne, primus esse qui cupit: tum quod sui,
Ad nuptias vocentur omnes a Deo,
Nati, relictis buculis, vxoribus,
Fundisque properent regis ad conuiuia
Vt ire caelitum, admonet: beatius
Nil quam Dei dapibus in aethra accumbere.

XXXI. PVBLICANI, ET PECCATORES.

Nos vt oues siluis erramus perdita turba:
Nate tui coetus corpora quaere Dei.

LVCAEXV.

PLenis fremunt hypocritae ad CHRIstum vijs
Et mancipes, et improbos fluere vndique:
Est namque si desideratus patribus
Hic Messias, quid cum malis negocij
Illi, dapes quid cum capit nocentibus?
His CHRIstus: est quis vestrum homo, balantium
Centum cui grex, forte si vnam amiserit,
Qui relliquas non linquat in saltu, statim
Quaesitum eatque perditam: aut quae femina
Habens decem denarios, cui si excidat
Vnus manu, non lumen accendat, domum
Verratque totam: nonne desistit nec haec,


page 255, image: s255

Nec ille dum reperiat, est quod perditum?
Tum compotes vterque voti, conuocant,
Et maxime humeris quirefert ouem suis,
Gratentur vt, viciniam, sibi: polo
At credite fore gaudium inter angelos
Hoc maius vnum propter, ad frugem redit
Qui corrigendo se bonam: licet suas
In ganeo ligurierit opes, lupis,
Scortisque cum procacibus, quam qui haud egent
Conuersione ad rectiora, plurimos.
Caelestium non mortem amat sontis Parens,
Sed viuat vt conuersus, et adest Filius,
Vt se nocentes colligendo corrigant.

XXXII. LEPROSI DECEM.

Purgantur lepra a CHRISTO bis quinque, reuertit
Vnus gratus, vbi caetera turba nouem?

LVCAE XVII.

VTenda sit quonam modo pecunia:
Vitanda sitis et auri, et argenti fames:
Renunciandum cur repudium coniugi:
Incommodatio pariat quantum mali:
Cum talia, et permulta docuisset alia:
Et iam Samariam, rura perque tenderet
Galilaeia Solymam. quibus mala scabies
Exasperarat omne corpus, obuiam
Viri ferunt bis quinque se CHRISTO procul


page 256, image: s256

Et voce sublata: o Magister optime
Miserere morbo habentium foedo male:
Respondet ille, abite, vos ostendite
Virisque sacris, et statim (mirabile)
Inter vias purgantur a lepra: cadunt
Squamae, color redit, et fit aequalis cutis.
Caepisse quid bene attinet? Sanos vident
Se redditos decem esse, beneficium tamen
Tantumodo cognoscit vnus, et quidem
Ille Samarita, pronus ad Christi pedes
Qui prouolutus, gratias agit Deo:
Ne gloriam videlicet CHRISTO darent,
Corruperat nouem impius grex flaminum:
Ergo rogat Christus etiam, an non contigit
Salus decem, nunc sunt vbi vero nouem?
At surge tu, qui gratus es, et abi, tua
Tibi sanitatem contulit fiducia.

XXXIII. CAECI HIERICHVNTINI.

Quos clamare fides, turba prohibente, iubebat,
Dat caecis CHRISTVS posse videre diem.

MATTH. XX. MARC. X. LVC. XVIII.

PReces suis commendat, inque mancipe
Iusticia quae sit vera monstrat: oscula
Infantibus tum diuidit: dextram negat
Propter suam et sedere Zebaedaeijs


page 257, image: s257

Natis, Hierrichunta abitque, cum stipem
Qui colligit, quod praeter audit habere iter
Istac Magistrum: Dauidis, clamat, mei
Miserere nate: turba ne clamet, vetat:
Moratur ille nil vetantes, sed magis
Clamat: resistit CHRISTVS, et duci imperat
Ad se, quid et vis, vt tibi faciam rogat?
Diem refert, vt cernere liceat: Dei
Tum cerne Natus reddit, et cernit statim,
Sequiturque Dominum: acceptus at conuiuio
Zachaeio (non Publicanos rspuit,
Qui quaerere, et seruare venit perdita.)
Excederet cum rursus vrbis moenibus:
En Bartimaeus, socius et, caeci, ipsius,
Miserere clamant Dauide o nostri sate,
Miserere: linguam quin tenetis plurimi
Cumque increparent, plusque, plusque Dauide
Miserere geminant nate: fieri amat sibi
Vim CHRISTVS, incensaque nil potest fide
Petentibus negare: quare accersier
Caecus iubet, quid clamor, et ait, vult sibi
Hic vester a me fieri? at illi lumine,
Lucem queamus, reddito, quo cernere.
Fit, quod petunt, tuentur et caeci diem.
Tantum potest nil haesitans confisio.


page 258, image: s258

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER OCTAVVS.

I. CHRISTVS ASINO HIEROSOLYMAS INVEHITVR.

Inuehitur vili Solymas Rex CHRISTVS asello:
Vox laeto populi plausu Hosianna ciet.

MATTH. XXI. MARC. XI. LAC. XIX. IOH. XII.

NEpos quod ante seculis praedixerat
Addonis aliquot, agitur: Ecce rex venit,
Laetare virgo Sionia, ecce tuus venit
Seruator ille, iustus ille, praepotens,
Vicroriosus: non quidem vi bellica,
Armis, equisue, copijsque militum:
Sed humilis, et mansuetus, aurito insidens
Meritoriae pullo asinae: eunt turba obuiam,
Viasque sternunt vestibus, manibus ferunt
Palmasque, ramos arborumque, Dauidis
Hosianna clamitantque filio: bene,


page 259, image: s259

In Domini adest qui nomine, sit: Israelis
Hosianna Regi, Hosianna maximo Deo.
At vrbe visa plorat ille, et imminens,
Quod stupida quae sibi sint bono haud intelligat,
Denunciat malum: o ter, et miserrimi
Quater, genas quos lachrymis propter rigat
Natus Dei: ingressusque templum, inde eijcit
Vendentium turbam, atque ementium manum,
Et supplicationis, inquit, est domus
Haec, quam latronum reddidistis vos specum.
Voces tumultuantium quin comprimis
Potius, Hypocrita obijcit, quid enim volunt
Hosianna repetita toties sibi: quid o,
CHRISTVS refert, clamauerint nisi hi, fore
Vt saxa missa voce compleant polum.

II. CHRISTI CONSPECTVM GRAECI EXPETVNT.

Triticeum si non granum moriatur in aruo,
Non messem magno fenore reddit ager.

IOHAN. XII.

ALto nequit latere saxo vrbs condita,
Et dissipata fama iam de Lassaro
Passim volabat reddito vitae: rogant
Ergo Philippum dediti Graeci sacris,
Legique, IESVM cernere cupimus, refert
Hoc Andreae rogatus, ad CHRISTVMque adit


page 260, image: s260

Comitatus illo: quis, homine tempus venit,
Respondet, illustretur vt Natus: nihil
Et scilicet, moriatur in solum cadens
Granum prius nisi tritici, fructus feret:
Animam suam qui caram habet, perdet miser
Illam, sed odit quisquis in mundo, sibi
Seruabit omne in aeuum eam: si quis mihi
Ministrat, imprimat pedes vestigijs
Nostris, sit vt minister, vbi Dominus erit,
Habeatque honorem, quem parens Nato parat.
Mihi quidem turbatur animus, quid loquar?
Hora tuum defende ab ista me poli
Regnator, in cuius manu sita omnia:
In hanc sed horam natur ideo sum, Pater
Nomen tuum illustra: Elocutus talia
Quae cum fuisset, Ecce vox caelo ruit:
Feci, rogas quod, plus et hoc, plusque faciam:
Quid tonuit, anne est fatus aliquis Angelus.

III. PRODITOR.

Concilio Iudas operam, capiatur vt, offert,
CHRISTVS, et aera, sibi praemia pacta, refert.

MATT. XXVI. MARC. XIIII. LVC. XXII. IOH. XII.

ERgo: docet nam rursus in templo, eijcit
Rursusque turbam ementium, et vendentium,
Lucemque mundi se ferens, Ecclesiam


page 261, image: s261

Aenigmatum coloribus pingit: Dei
Tum quae, Deo, quae Caesaris sunt, Caesari
Reddenda: quinam filius sit Dauidis,
DOMINVS et idem Messias, tandem sacrae
Et funus vrbis, orbis et denunciat.
Ergo nihil, quam publicis sibi, minus,
Miscere concionibus CHRISTVM omnia
Et pro sua libidine agere, patrios
Abolere, in bonos petulantibus
Irruere verbis, iungere et plebem sibi
Miraculis, quod iudicarant praesules,
Et optimates esse patiendum: domo
Regis sacrorum congregantur denuo,
Capiantque fraudulenter illum qua via
Deliberant, tollantque de medio: die
Sed non sacro: ne concitetur ciuitas:
Inuadit in Iudam inferum Princeps, cui
Dolebat, esset quod, vnguentis pedes
Caput et Magistri nardinis perfundier:
Ad Flamines adit ergo, et, ecquid erit, ait,
Si reddo voti compotes vos, praemij,
Hostemque trado vestrum? Enimuero placet
Laetis amico cum pacisci argentis
Triginta: io quid sacra non cogis fames
Auri? optimum, necetur vt, vendit malus,
Nocensque paucos innocentem ob numulos.

IIII.


page 262, image: s262

CHRISTI CENA VLTIMA.

Pane suum corpus CHRISTVS, vinoque cruorem
Diuidit in socios, munera quanta? suos.

MATTH. XXVI. M. XIIII. LVC. XXII. IOH. XIII. PAVLVS I. CORINTH. XI.

QVod sciret igitur praestitutam temporis
Venisse CHRISTVS, qua migraret ad patrem,
Horam, iubet pararier sibi, et suis,
Quos diligebat vnice, conuiuium
Desiderati Paschatis: crepusculo
Factoque, positae cum forent mensae, sibi
Certus dedisse cuncta Genitorem in manus,
Repente surgens linteo praecingitur,
In aquarium immisso et liquore sinum, pedes
Lauat, Petro abnuente quamuis, omnium
Apostolorum, et, aemulentur se, monet:
Tum panem, eis epulantibus, capit manu.
Actisque frangit gratijs, dein porrigit
Suis, et (obmutescat hic ratio, ac Deo
Det veritatis laudem) ait, sumite, edite,
Hoc corpus est meum, cibus vitae, bono,
Obno xium doloribus quod deditur,
Vestro, neci: facite hoc mei memores: modo
Eodem peracta poculum Caena capit,
Illisque dat, dicitque, Bibite singuli,
Hoc est nouum per sanguinem foedus meum
Ablutionem in criminum qui funditur:


page 263, image: s263

Hoc facite, quotiescuque bibitis, in mei
Memores honorem, et praedicate meam necem:
O quantum amoris, maior est quo non, Dei
Hominisque CHRISTI, pignus, in credentium
Quo corpora ipsa vere, et animos se inserit.

V. CHRISTVS SVDANS SANGVINEM.

Vt student CHRIsti viden omnia membra cruorem:
Et tu peccatis laetior esse potes?

MATIH. XXVI. MAR. XIII. LVCAE XXII. IOH. XVIII.

AT iam remotis dapibus, actis laudibus
Deoque, abit trans Cedronem CHRIstus, vias
Sermonem et inter aureum serit, suis
Animique robur addit, et venit, comas
Qua fertilis meditatur hortus floreas:
Hic arbores amiserat subter parens
Primus salutem quam, recuperet vt homini:
Stratus solo, dolore, quo maior nequit
Fieri, animi: nil restat heu misero, cui
Mens mortur aegro: qui potes nil non Parens,
Affer Parens opem ah tuo, a me poculum
Et facilis hoc auerte: verum non mea,
Fiat voluntas sed tua potius: Semel
Nec hoc precatur, sed secundo, ac tertio,
Ardore tanto, corpus vt totum fluat


page 264, image: s264

Et sanguine, et sudore: Sensit scilicet,
Diuina quid sit ira, natura innocens:
Genius adest, solator et necis metu
Fractum: stupor mortalium est o pectorum,
Cum morte CHRISTO, cumque diro daemone
Luctante, quantus? dormiunt Apostoli,
Nec excitati, promtus an sit Spiritus,
Infirma curant an caro: Superuenit
Subito ecce Iudas cum cohorte, et osculo
Prodit Magistrum: cui statim haerent vincula
Collo: tumultuatur, et seruum Petrus
Antistitis percellit ense: quem iubet
Locum referri CHRISTVS in suum, manus
Et vinciendas praebet, vt fiat satis
Oraculis, vatumque seriptionibus.

VI. CHRISTVS CAPTVS.

Pontificis CHRISTVS captiuus sistitur aula,
Blasphemusque audit, mortis et esse reus.

IBIDEM.

CAptus, relictus a suis, tergum manus
Post et reuinctus, optimatibus, sacris
Virisque CHRISTVS sistitur: contra Dei
Qui filium, suumque regem (caecitas,
Peruersitasque quanta?) testes excitant
Falsos: nouae quae ratio doctrinae rogat
Sit Pontifex, quae turba sectetur virum:


page 265, image: s265

Respondet, in collegio palam omnibus,
Temploque docuisse audientibus, roget
Illos, et accipit a ministro, insulsius
Quod sit locutus Pontifici, alapam: furit,
Surgitque praesul, te per obtestor et, ait,
Cuncta audiens, cuncta intuens numen, Dei
Dic Praepotentis CHRISTVS an sis filius?
Non occulenda veritas: quid ni, refert,
Sum natus homine, ad dexteram potentiae
Sedere quem videbitis, caelestibus
Et nubibus venire: testium amplius
Quis est, sacrorum clamat, vsus, Rex, suas
Laceratque vestes, impijs de vocibus
Ec quid videtur, inquit: est mortis reus
Respondet omnis coetus: ilicet inspuunt
In illius, velo ora et obuoluunt, manus
Aures et errat crebra circum tempora:
Toleranter haec fert cuncta CHRIstus pro meis,
Tuisque vicijs (o amor quantus poli?)
Et se negantem mitis ad Petrum, prius,
Procul periclo, mille subiturum neces
Qui dixerat IESV paratum pro duce,
Ancillulae perterritum voce, aspicit.

VII. CHRISTVS IMPIETATIS, ET MAIESTATIS CONDEMNATUS.


page 266, image: s266

Pilatus CHRISTVM condemnat Caesaris hostem,
Contra animi mentem, iudiciumque sui.

MATTH. XXVII. M. XV. LV. XXIII. IOH. XVIII. ET XIX.

ATmorte quod mulctare victis non licet
Quenquam, excitam ceu mane ceruam vertagis,
Tractum furentes Pontio sistunt reum:
Cui Roma princeps gentium commiserat
Fasces Hebraeas, perduellem clamitant,
Hostem esse Numinisque, et hostem Caesaris:
Est iudicis quod, initio Praetor facit,
Procles suaeque nuncijs obtemperans,
Innoxium ne dedat aduersarijs,
In veritatis se fatentem simplicis
Regem esse, diligenter inquirit, nihil
Dignumque poena perpetrasse comperit:
Quin mittit etiam ad Antipatriden, magis
Qui despicit, quam morte dignum iudicat:
Dimittere igitur Pontius auet, Flaminum
Cum concione grex sed omnis impia
Exposcit vt figatur in crucem: quid o
Regem cruci vestrum? reclamant, Caesarem
Non, praeter, vllum regem habemus: caedier
Virgis iubet deinde: rhamni tempora
Cingit corona, harundinem dat dexterae,
Sceptrum, proteruus illius miles, iocum,
Ludumque murice facit indutum, furor
Si comprimi vaesanientium queat:
Sed nil agit: imo audit, haud es Caesaris,


page 267, image: s267

Amicus hunc si amittis: heu victus metu
Praetor manus dat: innocens addicitur
CHRISTVS cruci: (non ablues vndis scelus
Iudex inique) Barrabas dimittitur.

VIII. CHRISTVS ACTVS IN CRVEM.

Tollitur in celsam ceu latro nefarius ornum,
Vt moriens CHRISTVS crimina nostra luat.

IBIDEM.

QVare corona spinea pressus caput,
Artus tremens, contusus et plagis, crucem,
Coruos ouante Golgatha audit gutture
Vbi, CHRISTVS ipse portat ad poenae locum:
Non innocentem, sed nocentes plangere
Sese iubens, suosque matres: robore
Cum pendet ecce subito ab alto, immanior
Scelere alios vt ante, duos sicarios
Inter, latronum ceu caput: pro publica
Salute sese hic victimam sistit patri
Aeger, cruentus, nudus aeterno sacram,
Obaedientia sacer sos inclytus,
Nostrique amore: ipsumque pro figentibus
Rogat cruci: sortem super tunica iacit,
Vestesque miles diuidit: causam notat,
Ponitque supra patibulatum Pontius:
Rident, capita mouentque Scribae, flamines,
Et principes, Hypocritaeque: alter male


page 268, image: s268

Dicit latro, sed arguit mendacij,
Et parricidij alter omnes, et cruci
Fixum fatetur esse regem, et accipit,
Rogans suo sit memor vt in regno sui,
Laetissimam vocem: Hodie qua Paradisus est
Nobiscum eris: caligo, terras occupat:
Heli geminat Heli dein IESVS, mea,
Tuaque pressus mole criminum: datur
Sitienti acetum: Cum peracta et omnia
Forent, tibi commendo maxime o parens
Honc, inquit, emittitque moriens, Spiritum:
Nec ingemis, nec te nocentem clamitas
Homo, moritur quem maximus propter Deus.

IX. CHRISTVS HVMATVS.

Marmoreo CHRIstus tumulatus membra sepulchro,
Vt spoliet manes Tartara nigra subit.

IBIDEM.

TVm, Pontifex ingressus in sacrarij
Aeterna quod foret adyta augustissimus,
Gratissimusque Numini, Sipparium
Asummo ad imum finditur templi: mouet
Tellus tremens: rumpuntur aspra marmora:
Tumuli dehiscunt: e sepulchris obice
Sancti remoto prodeunt mortis: Dei
Centurio confitetur esse Filium,
Fixum cruci: tum crura frangunt milites


page 269, image: s269

Latronibus: compungitur IESVS latus,
Aquae vnde riuus, eluit Mundi nefas,
Cruoris et qui crimina expiat, fluit.
Iosephus audet (addit animi mortuuus
Tantum) Magistri petere corpus Pontium,
Mundo inque voluit impetratum linteo:
Quin sustinet Nicodemus etiam accedere,
Nihil moratus Hypocritarum murmura.
Tum corpus et myrrha, aloem et oblitum inferunt
In saxeam, qua conditus nemo, domum.
At flamines quid impij? extinctum timent,
Ne fors resurgat: muniunt custo dia
Ergo sepulchrum: Christus adit ad inferos,
Et carceris specu eripit nigro patres,
Aulamque nequam vertit omnem daemonis.

X. CHRISTVS REVERSVS AD VITAM.

Mors vbi nam stimulus, tua nunc victoria vbi Orce?
En vitae terris redditus Autor adest.

MATTH. XXVIII. MARC. XVI. LVC. XXIIII. IOH. XX.

AVrora noctis vix tenebras tertia
Dimouerat, eunt mulieres cum visere
Sepulchrum, aromata et ferunt, quis vngerent
Frigentis artus: ecce sed marmor vident
Busti volutum ab ostio esse: quem super


page 270, image: s270

Sedet angelus, nil esse viuenti amplius,
Affirmat et cum mortuis negocij
CHRISTO: resurrexisse ruptis vinculis
Nam mortis: alij nunciant idem: petunt
Fugam metu perterritae: ccurrit Petrus
Iohanne cum socio ad sepulchrum, et inuenit
Sudarium cum linteis: Maria angelos
Binos videt, holitorem et esse quem putat
CHRISTVM, magistrum post vocata nomine
Et adorat, et vetatur ipsum tangere:
Nondum parentem ascenderit quod ad suum:
Sed potius abeat nunciatum fratribus
Haec: tarda maximis venit rebus fides.
Occurrit alijs inde feminis, pedes
Quas tangere sinit: inde rus euntibus
Viris duobus: explicat Vatum quibus
Oracula, inque fractione agnoscitur
Panis: recurrunt, nunciant et ocius
Hoc fratribus: cum foribus en clausis adest
Subito ipse, monstrat et manus iis, et pedes:
Licet ergo difficiliter, at credunt tamen
Discipuli, eum non esse phasma: Fabulam
Fingat sibi Iudaeus, est victor necis
Orcique CHRISTVS, criminum qui mortuus
Causa, reuixit nostram ob innocentiam.

XI. CHRISTVS IN COELVM CONSCENDENS.


page 271, image: s271

Sublimi celsum CHRISTVS petit aethera, dextram
Ad Patris et regnum, quod sine fine, capit.

MATTH. XXVIII. MAR. XVI. LVC XXIIII. ACT. I.

DEnos Dei de disserens regno quater
Inter suos exegerat luces, iubet
Cum CRISTVS ire annunciatum, quod sibi
Data cuncta sit solo potestas, et polo,
Vitae omnibus correctionem gentibus,
Et criminum remissionem, tingere
Patrisque, Nati, Spiritusque nomine
Sancti, renatae pareant vt legibus
Caelestibus: nam sic futurum, credulis
Vt vita nullis terminanda seculis
Detur: foras deinde eos Bethaniam
Ducit, bene ominatus illis, patria
Promissa, ait, manete Solymis Spiritum.
Inuadet in vos qui dies post pauculos:
Testes vt hic, et sitis vsque ad vltimas
Terras, futuro seculis vos omnibus
Inter: locutus ista cum spectantibus
cunctis repente to llitur: nubes rapit
Illum videntium ab oculis: caelum petit,
Celsusque IESVS considet dextra patris,
Homo Deusque, praecluentis, omnia
(Ergastulum quid impie o CHRIstum facis?)
Implens, potens, vbique praesens, vltima
Qualis, die, venturus, abijt, mortuos,
Viuosque pariter iudicare, praemia


page 272, image: s272

Et dare pijs caeli, impijsque tartarum.

XXII. S. SPIRITVS MISSIO.

A patre per Natum qui manat numine iuncto
Fert linguas flammas, et noua corda polo.

ACT. II.

IAm quinque erant ab bominis in vitam Dei
CHRISTI reuersione completi dies,
Cum, congregatis fratribus, caelo extitit
Flatus repente maximi sonus, domum
Peruasit et totam: omnibus linguae micant
Fissae ignibus, seditque singulos super,
Apatre numen quod fluit per Filium:
Tum vi repleti Spiritus sanctissimi
Omnes, loqui coepere de caelestium
Rerum amplitudine varijs sermonibus:
Promissione staret vt data, Deum
Natum suum illustrasse suffixum cruci,
Ex mortuis et excitasse: cui fidem
Quicunque credens habeat, ad frugem bonam
Et redeat, et CHRISTI abluatur nomine,
Iustum futurum, et innocentem, munere
Auctumque sancti Spiritus natum Dei:
Haec Petrus, arguitque parricidij
Solymos patres, populumque, fulgurat, tonat,
Verbi potentis ciuitatem fulmine
Permiscet, haud multo ante voce territus


page 273, image: s273

Ancillulae: haec reliqui iterant Apostoli,
Lingua loquentes. Persa, Parthus, Cappadox,
Phryx, Medus, Afer, Tigris accola, et bibunt
Qui Nili aqus, quos ora Ponti miserat,
Sua audiunt, stupentque, dantque nomina,
Credentium aggregantur et consortio.
Fiunt rades doctissimi: iuuat suos,
Orationem praedicantium Deus,
Confirmat et sequentibus miraculis.

XIII. CLAVDVS AD PORTAM SPECIOSAM.

Nulla metalla mihi, quae dem tibi, surge sed, inquit,
Claude, Petrus CHRIsti nomine: surgit, abit.

ACT. III.

SPeciosa Solymis porta qua templi patet,
Claudus iacebat, peteret vt stipem, Petrus
Iohanne quem comitante cernit, aspice
Ad nos, et inquit, ille paret: Tum Petrus
Argentum, ait, non est mihi, nec aurum, sed hoc
Quod habeo, do tibi: excitare nomine
IESV ambulaque CHRISTI, et ecce cruribus
Consistit, exiliens et ambulat: stupet
Plebes videns haec, et docetur a Petro,
Fieri Dei ista CHRISTI et hominis nomine:
Natum Patris quem maximi, cauti parum
Suffixerint, vitaeque Principem, cruci:


page 274, image: s274

Ideo tamen sed non cadant animis, modo
Se corrigant: peccata deleri omnia
Cruore CHRISTI, vnda expiatis lustrica:
Haec Spiritus feruore fatur maximo
Bethsaides: cohorte cum furens sua
Stipatus ecce Pontifex adest, specu
Ambosque claudit carceris, collegio
Et luce adhibito postera, vocem vetat
Vllam deinceps mittere ausint nomine
CHRISTI: Petrus respondet hominib. datum
Non esse nomen sub polo, per quod salus
Contingat, aliud: ille perstat: hic refert,
Mortalibus praestare iussa Numinis,
Et ad suos reuersus, ad caelum manus
Dum tendit, et cum fratribus fundit preces,
Mouet locus repente: posito tu metu
CHRIstum fatere modo, fatenti aderit Deus.

XIIII. APOSTOLI VAPVLANTES.

Quam non diuulget Petrus inclyta nomina Christi
Cum socijs, mauult verbera, vincla pati.

ACT. V.

CRescit magis magisque credentium indies
Coetus Deo CHRISTO: omnibus vulgo locis
Aegros ferentum confluit vicinia,
Curentur vt ab Apostolis: pleni dolent
Inuidia et odio flamines, custodiam


page 275, image: s275

Captosque dant in carceris: Genius adest
Noctu, foribus, aitque, apertis, vadite,
Vitalia loquiminique verba publiee:
Obtemperant Solomonia CHRISTVM docent
Et aede: res enunciatur praesulum
Collegio: docere nonne vetuimus
Ait, vocatis nomine isto, Pontifex:
Ergone deriuabitis hominis istius
In nos cruorem? Apostoli reddunt: Dei
Mortalium mandata praestant, cui magis
Oboediendum: CHRISTVS est natus Dei,
Quem vos cruci suffixtis: at vitae pater
Restituit, esse cuius haud testes pudet.
Vrunt male ista Flamines, et vim parant:
Quid agitis o Gamaliel, an pugnabitis,
Inquit, Deo? res ista per se concidet,
Si numine est renuente coepta: Ergo placet
Multare virgis terga sectos, et loqui
Vetare CHRISTVM: nil morantur hi minas:
Hoc vis agit caelestis intus: quem iuuet
Non esse CHRISTI verberonem on gloriam?

XV. STEPHANVS VIIVIR ALIMENTARIVS LAPIDATUS.

Stare videt Stephanus qua patria dextera Christum,
Saxa et ouans inter spe sua damna leuat.

ACT. VII.


page 276, image: s276

QVis o vigor, quis iste mentis impetus?
Audet rei praefectus alimentariae
Non doctus arte, sed eruditus Spiritu,
Doctissimis cum congredi Stephanus viris,
Ac disputare excisione de domus
Solomoniae, abrogatione et rituum,
Deo auspice suis Legifer quos tradidit:
Dolet hominum sapientiae, resistere
Non se valere Spiritus potentiae:
Ergo trahunt clamore magno flaminum
Hostes reum in collegium, mendacijs
Onerantque: coram, territus nil, omnibus
Causam ille agit, nec templo egere, sit cui
Sedes polus, scabile sit tellus, probat:
Profectus inde longius, sacros viros
Profanus ipse obiurgat, et duris vocat
Ceruicibus: qui mente sint, circum auribus
Et non putatis, impij ideo Spiritus
Contra sacri potentiae veniant, patres
Ipsorum vt ante, nunc neci demiserint
Virum omnium quos aemulantes optimum:
Vruntur animis audientes, dentibus
Frendentque: at ipse, Stephanus inquit, conspicor
Aperta caeli templa, IESVM dexterae
Astare patris et potentis: ilicet
Facit manus furenter omnis impetum,
Vt in scelestum, et oppido eiectum obruunt
Lapidibus: ille pro suis caesoribus


page 277, image: s277

Rogat, tibi traditque Christe Spiritum.
Deo cadens, obdormit, haud morte occubat.

XVI. PAVLVS EX HOSTE CHRISTI APOSTOLVS.

Qui lupus ante, ouis est, mentem mutatus, et ora,
Iam CHRISTI Paulus magnaque facta canit.

ACT. IX.

SPirat minas, caedemque Saulus, qui nece
Summo litatum iudicat Stephani Deo,
Aditque Principem sacrorum, epistolas
Damascum et illum poscit ad collegia:
Vt instituti, seu viros, seu feminas
Noui datos, perduceret, custo diae,
Solymorum ad vrbem: iam Damasci moenia
Et cernit, ecce cum polo circum ruens
Vis lucis illum fulget, ad terram cadit
Qua pronus, et, quid Saule, Saule me furens
Persequeris o vocem accipit: quis increpas,
Quis Domine me rogansque, rursus, quem male
Habes, IESVS, audit, ipse sum, tibi
Non caedere vtile stimulos est calcibus:
Quid facere quaeris te velim? Surgens pete
Vrbem, tibi dicetur vbi, qua te geras
Ratione: paret ille, caecus ducitur
Et moenia intra, postque tres tandem dies,
Humana cernens quae nequit vox eloqui,


page 278, image: s278

Visumque recipit, tingiturque, et Spiritu
Sancto repletus, libere CHRISTVM docet,
Quem fuerat insectatus, in collegijs,
Et experitur, a quibus defecerat,
Fraudes statim, petitionesque improbas.
Onis potente numinis fit ex lupo
Vi, non sua virtute natus et Dei,
Ex hoste, sed non absque verbo, et ritibus
Sacris, agit per mentibus quae Spiritus.

XVII. CORNELIVS CENTVRIO.

Huc latices Petro, caelo quos entheat alto
Spiritus, anne aliquis balnea sacra neget?

ACT. X.

COlens Dei, benignus erga pauperes
Centurio, quod non inscius, Cornelius
Promissionis patribus factae, angelum
Videt: Petrus vas cernit ansis quattuor,
Sunt omnis in quo animantia generis: famem
Cui pelle vox: recusat hic: sed accipit
Rursus: potenti tu Deo ne pollue
Purgata: cum quos miserat Cornelius
Pultant fores: quis cum Petrus eat Spiritus
Mandat: Sine mora vadit ille, a Caesare
Et intrat vrbis alta dictae moenia:
Acceptus et iam comiter, quid se velint
Audit, domo, petentibus, Cornelia
Qui congregati, perque pacem nunciat


page 279, image: s279

IESVM: parente factus a Deo omnium
Quod, gente caesus a sua, reuixerit
Postquam, vnicus vitaque sit carentium,
Viuentiumque censor: eius criminum
Et venia detur, vatibus testantibus,
Per nomen, hoc qui credula excipiant fide:
Quae cum foret vix elocutus, irruit,
Manifesta sancti vis in omnes Spiritus,
Linguis loquentes et nouis laudant Deum:
Tum Petrus: vndam quis neget iam flamine
Auctis sacro, laticesque poscit, et lauat,
Re comperit placere et ipsa caelitum
Regi colentes numinis, de gente sint
Quacunque, quos cupido iusticiae trabit.

XVIII. PETRVS E CARCERE PER ANGELVM LIBERATVS.

Quid dormis Petre? ductor adest e carcere: surge,
Vincla cadunt manibus, ianua aperta patet.

ACT. XII.

QVid o, iuuat quid Apostoli sic in crucem
Actum latronum principem sermonibus
Celebrare vulgo edicta contra Flaminum,
Regisque sacrorum? Ergo et antipatri nepos
Aufert caput Iacobe tibi ferro, Petre
In carceris eonditque te custodiam.
Iacet cathenis vinctus inter milites


page 280, image: s280

Cephas: preces ab vniuersa Ecclesia
Fiunt: Adest cum nocte media ecce angelus,
Petri latus feritque: Surge celeriter
Et inquit, et praecinge te, togam indue:
Et sequere me: sequitur, agi nec rem putat
Veram, putat sed esse spectrum: iam viam
In publicamque euaserant, cum se videt
Solum, genij operaque ductum e carcere:
Grates agit caeli Arbitro, aedium fores
Pultatque, fratres congregati vbi: Petri
Vocem Rhode agnoscitque, et intro nunciat:
Illi Angelum Petri esse dicunt: Sed Petrus
En ipse aperto est hostio: non irritae
Ecclesiae obtestationes sunt: nequit
Et liberare non suos Deus: manu
Tyrannus ictus Angeli fit vermium
Cibus: locis verbum inualescit omnibus.

XIX. CONCILIVM APOSTOLORVM.

Lex valeat, nimium Moses tua rauda loquela est:
In CHRISTO tantum Gratia Dia beat.

ACT. XV.

AT segregatus ad salutis nuntium
Gentes per omnes dissipandum, Barnaba
Sodale cum non pigre opus Domini facit,
Per oppida Asiae et ipse Paulus, praedicans


page 281, image: s281

CHRIstum sacris in coetibus, per et probans
Ostenta, prodigiaque doctrinam, loci
Mosi amplius nil, sed salutis anchoram
CHRIstum vnicam esse: plurimi contendere
Contra, putentur ni virum testa, fidem
Qui sint professi, ritibus Abrhamicis
Et initientur, non salutem consequi.
Placet referre ad Apostolos, sententia
Et quae rogare sit senum: Coetus virum
Credentium celebratur, in quorum Petrus
Medio: quid o tentare vos Deum iuuat,
Iugo premendo colla fratrum, nec patres,
Nec ferre quod potuimus ipsi? quin Dei,
Dominique CHRISTI gratia nos credimus
Seruari, vt illi: Spiritum certe exteris
Non dat fidentibus minus, quam qui sumus
De gente nobis Isaci sanctum: Deus
Pares facit quos ergo, sint pares. probat
Iacobus hoc: Apostoli laudant: placet
Scribi tabellas: nil videri nec sibi,
Nec flatui sacro amplius, quam temperent
Aris Deorum ab immolatis, sanguine
Presso necatis gutture et animantibus,
Stuprique foeditate: ad vrbem perferunt
Haec Barnabas, et Paulus Antiochi: Deo
Grates agit, quae credit, omnis ciuitas.

XX. PETRVS A PAVLO REPREHENSVS.


page 282, image: s282

Rara auis hoc seclo est, alboque simillima coruo,
Qui, Cepha a Paulo quod reprehense, facit.

GALL. II.

ERrant viri quandoque maximi, sibi
Constant nec vna semper in sententia.
Decreuerat quod ipse Petrus, exteros
A lege Mosis esse liberos, fide
CHRISTI salutem et omnibus contingere:
E gentibus cum Christianis ad dapes
Adit, cibos non esse pollutos, Deo,
Docens, sacrante cuncta: sed postquam venit
Et vnus a Iacobo, et alter, subtrahens
Sensim exterorum remouet a consortio,
Simulatione sanctitatis venditat
Suaeque gentis hominibus sese, nocet
Exemplo et adeo, iungat vtse Cyprius
Partes ad illas Barnabas etiam: videt
Tharsensis ista Apostolus, rem nec geri
Ad veritatem Euangelij pronuncians,
In os Petro resistit: Haec est quae (malum)
Peruersitas, Iudaeus ipse gentium
Cum more viuas, adigis vt sese exteri
Ritu gerant Iudaico: an ipsi, non minus
Contaminati, ex Isaci nepotibus,
Qui gentibus sumus, tamen iustos fide
Nos esse scimus munere Dei filij?
Est mortuus qui, lege si salus venit,
Frustra, minister criminum: donum Dei
Ingratus an repudiem ego? nil amplius


page 283, image: s283

Cum lege mihi, cui mortuus, viuus Deo.
His et similibus in viam reuocat Petrum:
Beatus o quemcunque Paulus admonet:
Beatior quicunque Paulo obtemperat.

XXI. APOSTOLORVM LABORES PRO CHRISTO ET SUPPLICIA.

Vincula, flagra, rotas, flammas, vndasque crucesque,
Vocis Apostolicus praemia doctor habet.

EVSEBIVS, ET ALII.

ACti potente numinis vi maximi
Apostoli pro gloria CHRISTI nihil
Fugiunt laboris: pars petit Asiae oppida,
Pars Scythiam, Oaxis et fluit qua candidus:
Graecos hic, ille rura Panchaea, et nigros
Aethiopas, Afros alter, inter at suos
Quidam docent: facit operae precit tamen
Plus Paulus vnus gentium praeco: Viri
Pueri, senes, puellulae dant nomina
CHRISTO, lauantur, Spiritu augentur Dei,
Rursus docent et hi suos: non hostiae
Adultero caeduntur amplius Ioui,
Oracla iam non fundit vlla Delius,
Mars nullus hastam, nulla Pallas aegida
Quatit, Diana, Iuno, Bachus, et Venus,
Vt sunt, habentur daemones: CHRIstus Deus
Vbique fertur laudibus, rerum omnium


page 284, image: s284

Cum Patre, et vtriusque Spiritu: dolet
Ille implicatis mille conseptus dolis
Anguis, tyrannos concitatque Barbaros:
Qui sedulo se principi probant suo,
Stringuntque gladios, lora tortor expedit,
Fidiculas, nouaculas, rhamnos, pices,
Metalla, saxa, laminas, scrobes, canes,
Calcarias, aquas, pyras, sartagines,
Vncos, cruces, cautes, quid et non? Sed magis
Cultus Dei quo premitur augetur, cruor
Credentiumque Semen est Ecclesiae.

XXII. HIEROSOLYMORVM EXCISIO VLTIMA.

Non tuum opus Solymes Tite disturbatio, Appellum
Ipse Deus dextra vindice vertit opes.

IOSEPHVS, ET EGESIPPVS.

TAmen a malicia non recedit impia
Iudaea gens, IESVMque pertinaciter
Et Messiam, et Dei esse filium negat,
Exterminat, pulsatque, mittit et neci
Sanctos, furore, amentiaque percita,
Tandem Latinos attrahitque exercitus:
Vaticinium, CHRISTIque aguntur lachrymae:
Circumdatur, premiturque Solyme, et vndique
Obsessa complanatur: aetas interit
Omnis: queat quis temporis cladem illius


page 285, image: s285

Memorando consequi? Vribum ocellus perit,
Populusque, quem sibi omnibus delegerat
Ex gentibus totius orbis Arbiter:
Quo fuerat habita cura, quod neglexerat
Tempus, sui: transfertur oras in alias
Templum, Deique sacra: non tauri cruor
Aras, Dei sed imbuit iam FILII
Sanguis: saluti consulit tamen suae
Credendo, turba ex Isaci nepotibus
Non pauca, verbo, vique sancti Spiritus:
Synagoga abolita, constituta Ecclesia,
Iudae pariter ex posteris, et gentibus,
(Cuius caput, qui vita, veritas, via
CHRISTVS) canit, celebrat, inuocat Deum,
Cunctas iubar diditque per terras suum.

XXIII. HAERESES.

Haeresis innumeris, ceu sibilat Hydra, colubris.
Hac verboque suo, CHRISTVS et igne domat.

EPIPHANIVS, AVGVSTINVS, ET ALII.

At non potest opprimere quod verbum Dei,
GEntemque prorsus Christianam excindere,
Aeternus hostis caelitum, tyrannide:
Decurrit ad scelera, dolosque, concitat
Et Philosophorum filios, Ecclesiae
Qui perduelles dicta vatum perfide


page 286, image: s286

Interpretantur, in scholam Dei inuehunt,
Rationis et sapientiam, mendacia,
Et obtegunt sophismatum ea fallacijs:
Bellum gerit cum patre Manes, Arius
Cum Filio, Macedonius cum Spiritu
Sancto, calumnijsque pugnant fortiter:
Veniam Nouatus poenitentibus negat:
Arbitrium Pelagius, hostis GRATIAE,
Extollit hominis liberum: Connubia
Carnes, merumque Tatianus respuit:
Sibi Paracleti nomen arrogat furens
Montanus: omnes sed lues Ecclesiae
Enumeret, et quis fando pestes? Viribus
Pugnant in hos Athanasij cunctis pij,
Doctique, rem geruntque tandem prospere,
CHRISTO fauente. Exterminantur impiae,
Vt turbo late pulueres quos disiicit,
Sententiae, alta veluti palma nobili
Fructu stat, inconcussa veritas manet.

XXIIII. ANTICHRISTVS.

Numinis in templo, Deus vt, sedet Antichristus:
Te caecum, qui non mente, quis ille, vides.

EZECHIEL. IOHANNES APOCALYPSEOS AVTHOR. HAGNON.

SEd nec, caput contritus Anguis, desinit
Mordere calcem Filij Dei: vltima


page 287, image: s287

Ergo experitur, vniuersas aduocans
Artes, ab ortu Solis Alcoranica
In Christianos irruit vi: fraudibus
Tyrannicis at Anomi ab occasu, parat
ECCLESIAMque ex orbe prorsus tollere,
Patrisque deturbare CHRISTVM sedibus.
Hinc obruta tot veritate saeculis,
Teplo sedet HOMO PERDITVS: qui se supra
Numen quod appellatur, et Deus extulit:
Et mentis impotente pro libidine
Nulli, iubetque, agitque cuncta, obnoxius:
Mulierum amores, et Deum curans nihil:
Tantum facit MAOSIVM magni suum,
IESV cruore testium pio ebrius.
Odrysius hinc bello occupat pulcherrimas
Oras latro, in CHRISTVMque contumelias
Dicit, Scholas, Ecclesiasque dissipat,
Obtrudere Abdalidenque molitur suum
Orbi: quot animas ille iam, quot perdidit
Hic corpora? at non sistet hic saeuus tamen
Hostis soluti carcere ex suo furor.
GOGVM locis cum fratre MAGOGO suis
In nationem excibit adiunctam Deo,
CHRISTOque: Erit quae tum piorum oppressio,
Quae miseriaeque, calamitasque temporum,
ECCLESIA fugiente nemora in auia,
Quando tenebit Antichristus omnia?

XXV.


page 288, image: s288

ECCLESIAE IVDICIO SVPREMO LIBERATIO.

Nulla Salus: Satanae, turbaeque tremende malorum,
Exoptate tuis o bone CHRISTE veni.

MATTH. XXIIII. XXV. MARC. XIII. LVC. XXI. PAVLVS AD THESS. AVTOR APOCALYPSEOS.

SEd habet bene, hostibus potentior suis
Est CHRIstus ipse, nec potest non maximus
Habere populi conditor rerum sui
Curam: sui furoris ideoque Cymbia
Iam septicipis in bestiae caepit caput
Per Angelos inuergere: an caligine
Inuoluier non impium regnum vides?
Ranasque prae dolore linguas mandere?
Quin et aderit, lux aderit illa breui, malis
Tremenda, principique Daemonum, bonis
Desiderata, laeta, felix, candida:
Quando suis excita bustis corpora,
Ab vltima quae vixerunt origine
Mundi, tribunal ante sistentur Dei:
Tum vate comprehensa Bellua cum suo,
Et vstulati Gogijque, et insuper
Antiquus ille dabitur in lacum DRACO
Praeceps, coquendus igne in omne, et sulphure
Aeuum: suo tum liberata ECCLESIA
Caelo nouo, iugabitur sponso, noua
Terraque, fletus et piorum, et lachrymas,


page 289, image: s289

Qui solus vnus omnia erit in omnibus,
Absterget oculis: nec dolor tum, nec labor
Lessusue, planctusue amplius, nec mors erit,
Quae nemo vidit, auribus nemo bibit,
Et nemo mente cogitauit gaudijs
Saeclis fruentibus omnibus SIONIIS.

AD IESVM CHRISTVM VERVM DEVM ET VERVM HOminem Redemtorem, Aduocatum et Iudicem mortalium Autoris GRATIARVM ACTIO.

Spiritus haec CHRISTI dictauit, penna SIBERI
Scripsit: nulla mea, est gloria tota Dei.
EXegi opus Caeli fauente Gratia,
Illud quidem non magnum, at vtile pueris,
Quo lustra habebam vndena Adamus tempore
Siberus: audax qui iuuenta, quae fide
Fudere sancti ardente vota, carmine
Dixi sacro, Iesseiamque barbiton
Fidibus tetendi Oenotrijs, Sulamitidis
Ignesque cecini, vatis et fletus, sacrae
Qui rudera vrbis lachrumat, Bellaria
Tandemque mensis intuli caelestia.
Sit laus tibi, qui scelere sinc, nostri gregis
Es factus vnus, maxima, et Princeps Dei
Proles IESV CHRIste, cum Patre, et sacro,
Implente cuncta vi potente, Flamine:


page 290, image: s290

Tuam tuere turturem, quam sanguinis,
ECCLESIAM, cruore purgasti tibi:
Sub pedibus illiusque Satanam contere,
Serua tui sacrata nobis dogmata
Verbi: nouas opiniones suscitet
Nemo: inter vnum sint docentes se, velut
Es ipse cum Parente, et vnum Spiritu
Sancto: guberna Principes, et CAESAREM:
Oras fugiat in barbaras procul lues,
Famesque, ditent vomerem fructu sata
Multiplice: comprime impetum Thracii ducis,
Duri minas et horridas Borysthenis:
Cyclopeis cum nuptijs nobis nihil,
Sataniadae rabieque sit Anomi: scholae,
Et templa tuta sint grege a sophistico,
Vncta cohorte flaminum, atque Elymagenis,
Saeuisque vertex est quibus rasus lupis.
Sed et mei miserere, tantum pondere
Non obruti, quae perpetraui, criminum,
Te propter ipsum CHRISTE, nomen et tuum:
Artus libenter hosce constans vt fide
Cum nigra mortis hora veniet, deseram:
Olim esca factus terrea serpentibus
Et aede, lux cum fulserit caelo vltima,
Renouatus animum, et corpus ipsum praedicem
Te caelites, pios et inter, omnibus,
Quis meta nullis, terminusque, saeculis:
IESV veni, cito optime veni. Amen. Amen.


page 291, image: s291

ILLVSTRISS. SAX. ELECTORIS MEDICO CLARISSIMO IOHANNI NAEVIO.

CLara Machaonidum praestantum gloria Naeui,
Misnia quos iam nunc habet inclyta, detinet, audi,
Te nisi quid. Sequimur naturae semina, diae
Mortales fruimur qui dulci munere lucis,
Quisque sua. Hinc miles, iuris, legumque peritus,
Et cerdo, et medicus, studijs est totus in illis,
Ad quae vis innata trahit: nil Euclio tractat
Quam nummos, loquitur nummos, et somniat atrae
Nummos nocte: licet cogas, natura recusat
Frena pati, furcae semper contraria. Sic me
Aonides Musae, quarum post omnia sacris
Pono, senem retinent, quae olim coepere, iuuenta
Cum mihi prima genas vestibat flore, et ab illis
Auelli nequeo, seu lux super ingerit ortus
Alma suos, portat seu sera crepuscula vesper.
Saepe quidem ipse mihi: studium quid inutile tractas,
Cui nunquam fauit ventis fortuna secundis?
Nam quid Maeonidae, nisi egere, dedere Camenae?
Quin tu aliquid potius saltem, vel fine sub ipso
Moliris vitae (nam non geminabis opinor
Lustra vndena) queat quo tandem rectius esse,
Quae tua te spectat solum, domui, aureus arca
Splendeat et nummus: Musae laudantur, et algent.


page 292, image: s292

Ac sane, verum vt fatear tibi, saepe cupido
Nescio quid suadet: tamen vsque vecursat ad antrae
Mens Aganippiadum: quarum mihi dulcis in horas
Crescit amor, quantum quae consita margine ripae
Eridani viridis se subijcit alnus ad vndas.
Dumque alijs sedet haec, alijs intexere chartis
Illa, viam et tentant non vnam, tollere quisque
Qua se possit humo, celebris volitare per ora
Atque virum passim: me per Iordania tempe,
Quae ver purpureum, quae dulcis et aura Fauonij
Semper alit, nunc huc cupidum, nunc ducit et illuc
VRANIE, Vranie sacra cui sunt carmina cordi,
Quae celebrant rerum Authorem, Mentemque supremo
Edita quae Patre est, et sancti Flaminis auram:
Et modo, quae Solymae quondam stupuere potentes,
Dulcia dat tenui chorda Psalteria, et istis
Tu quoque Iessaeum Germana per oppida carmen,
Noster vt HESSVS, ait, dices amor, alta piorum
Et modo thura preces vt caeli tecta vaporent
Monstrat, odoratis fumo qui surgit ab aris.
Sed quoque CHRISTI epulis mensas inferre secundas
Edocuit vatem: nec non Serpentis et astus
Tartarei, qui nos Stygia omnes valle teneret
Aeterna in nocte, et nullo cum fine dolore,
Absque Dei innocua si Nati morte (valeto hic
Quod pote vis, potuit, poteritque senumque:
Vtque vocent CHRIstum per carmina laeta, fatendo
Heroemque, Deumque, Salutiferumque canendo:


page 293, image: s293

Sanguine qui fecit pro nostra sponte Salute,
Ipse sua superas et vi subuectus in auras,
Nunc patris mollitque animos, et temperat iras
Numen, Homoque alti regnum sortitus olympi,
Omnipotens terris, Hecates vmbrisque tremendus.
Nuper et ingenti dum lustro singula templo,
Quod Moriae Solomon celsa construxit in arce,
Haec quid io sine honore iacent (sine honore iacebant
Vulsa tholis auro, argentoque toreumata passim
Strata solo.) nec dum versu insignita Latino
Spectantur CHRISTI tectis suspensa? Sibere
Te manet iste labor, nec laus est nulla futura:
Quid facerem? Non velle Deo parere scelestum:
Vranie dictante ergo, quae pegmata cunque
Monte Sionaeo nactus collegit, Iambis
Ornauitque labor noster: quae sacra vocare
Mens quidem erat nobis Emblemata: grata colorum
Lumine sed sine quod non essent, vel decus ipse
Vt quae Biturigum, vel Iunius nedidit, et cui
Pelidae Oenotrio nomen de nomine Mauro:
At mihi nec Zeuxis, nec dextrae copia Apellis:
Consilium abieci picturae, non minus illa
Et placitura bonis, doctisque accepta putaui,
Nostri AVGV stiadae propter quod pagina nomen
Praescripsit sibi, nec non tuta obsonia contra
Prandentem colubros Liuorem, nec sine iusto
Fructu operae precij, penset bis qumque quod annos
Insumtos nobis: quae spes ne fallat Adamum,
NAEVI ea trado etiam tibi, nostras rere Camenas


page 294, image: s294

Qui non esse nihil: laeto post seria vel tu,
Vel tuus vt tecum laudet nosterque VOGELVS
AVGVSTO Patri, reddatque Sionia Nato,
Qui Patris in nomen crescit (ratione iuuandus,
Non est ignotum tibi, qua sim.) meque, meosque
Comendes illis: pro quo te munere CHRISTVS
Commendet Patri aeterno, radiantibus astris
Donet et illato caelestis praemia vitae.

Cal. Nouemb. M. D. LXXII.


page 295, image: s295


page 303, image: s303

LECTORI.

Nec est, fuit, nec omnibus saeclis erit
Tam Lynceus, qui non alicubi, non satis
Offendat, incurratque cautus: an bonus
Dormit at ipse parte nulla maximus
Vatum Pater? Quare ista candidus legas,
Si quis leges, reciprocas inter vices
Quae sortis, in scholasticoque puluere,
Prodesse pueris, et nocere nemini,
Expressimus labore vigili: qui male
Si non cecidit, habenda merito maximo
Rerum parenti gratia: at si non bene,
Voluisse multum rebus in magnis fuit:
Corrigere et aliqua doctior Phoebus potest.

LIPSIAE IMPRIMEBAT ANDREAS SCHNEIDER TYPIS VOEGELIANIS. ------------ANNO M. D. LXXIII.