siber1 sibersionion 20 August 2003 Rüdiger Niehl
Basic XML-markup: divisions, lines, heads, TEI-Header. typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER OCTAVVS.

I. CHRISTVS ASINO HIEROSOLYMAS INVEHITVR.

Inuehitur vili Solymas Rex CHRISTVS asello:
Vox laeto populi plausu Hosianna ciet.

MATTH. XXI. MARC. XI. LAC. XIX. IOH. XII.

NEpos quod ante seculis praedixerat
Addonis aliquot, agitur: Ecce rex venit,
Laetare virgo Sionia, ecce tuus venit
Seruator ille, iustus ille, praepotens,
Vicroriosus: non quidem vi bellica,
Armis, equisue, copijsque militum:
Sed humilis, et mansuetus, aurito insidens
Meritoriae pullo asinae: eunt turba obuiam,
Viasque sternunt vestibus, manibus ferunt
Palmasque, ramos arborumque, Dauidis
Hosianna clamitantque filio: bene,


page 259, image: s259

In Domini adest qui nomine, sit: Israelis
Hosianna Regi, Hosianna maximo Deo.
At vrbe visa plorat ille, et imminens,
Quod stupida quae sibi sint bono haud intelligat,
Denunciat malum: o ter, et miserrimi
Quater, genas quos lachrymis propter rigat
Natus Dei: ingressusque templum, inde eijcit
Vendentium turbam, atque ementium manum,
Et supplicationis, inquit, est domus
Haec, quam latronum reddidistis vos specum.
Voces tumultuantium quin comprimis
Potius, Hypocrita obijcit, quid enim volunt
Hosianna repetita toties sibi: quid o,
CHRISTVS refert, clamauerint nisi hi, fore
Vt saxa missa voce compleant polum.

II. CHRISTI CONSPECTVM GRAECI EXPETVNT.

Triticeum si non granum moriatur in aruo,
Non messem magno fenore reddit ager.

IOHAN. XII.

ALto nequit latere saxo vrbs condita,
Et dissipata fama iam de Lassaro
Passim volabat reddito vitae: rogant
Ergo Philippum dediti Graeci sacris,
Legique, IESVM cernere cupimus, refert
Hoc Andreae rogatus, ad CHRISTVMque adit


page 260, image: s260

Comitatus illo: quis, homine tempus venit,
Respondet, illustretur vt Natus: nihil
Et scilicet, moriatur in solum cadens
Granum prius nisi tritici, fructus feret:
Animam suam qui caram habet, perdet miser
Illam, sed odit quisquis in mundo, sibi
Seruabit omne in aeuum eam: si quis mihi
Ministrat, imprimat pedes vestigijs
Nostris, sit vt minister, vbi Dominus erit,
Habeatque honorem, quem parens Nato parat.
Mihi quidem turbatur animus, quid loquar?
Hora tuum defende ab ista me poli
Regnator, in cuius manu sita omnia:
In hanc sed horam natur ideo sum, Pater
Nomen tuum illustra: Elocutus talia
Quae cum fuisset, Ecce vox caelo ruit:
Feci, rogas quod, plus et hoc, plusque faciam:
Quid tonuit, anne est fatus aliquis Angelus.

III. PRODITOR.

Concilio Iudas operam, capiatur vt, offert,
CHRISTVS, et aera, sibi praemia pacta, refert.

MATT. XXVI. MARC. XIIII. LVC. XXII. IOH. XII.

ERgo: docet nam rursus in templo, eijcit
Rursusque turbam ementium, et vendentium,
Lucemque mundi se ferens, Ecclesiam


page 261, image: s261

Aenigmatum coloribus pingit: Dei
Tum quae, Deo, quae Caesaris sunt, Caesari
Reddenda: quinam filius sit Dauidis,
DOMINVS et idem Messias, tandem sacrae
Et funus vrbis, orbis et denunciat.
Ergo nihil, quam publicis sibi, minus,
Miscere concionibus CHRISTVM omnia
Et pro sua libidine agere, patrios
Abolere, in bonos petulantibus
Irruere verbis, iungere et plebem sibi
Miraculis, quod iudicarant praesules,
Et optimates esse patiendum: domo
Regis sacrorum congregantur denuo,
Capiantque fraudulenter illum qua via
Deliberant, tollantque de medio: die
Sed non sacro: ne concitetur ciuitas:
Inuadit in Iudam inferum Princeps, cui
Dolebat, esset quod, vnguentis pedes
Caput et Magistri nardinis perfundier:
Ad Flamines adit ergo, et, ecquid erit, ait,
Si reddo voti compotes vos, praemij,
Hostemque trado vestrum? Enimuero placet
Laetis amico cum pacisci argentis
Triginta: io quid sacra non cogis fames
Auri? optimum, necetur vt, vendit malus,
Nocensque paucos innocentem ob numulos.

IIII.


page 262, image: s262

CHRISTI CENA VLTIMA.

Pane suum corpus CHRISTVS, vinoque cruorem
Diuidit in socios, munera quanta? suos.

MATTH. XXVI. M. XIIII. LVC. XXII. IOH. XIII. PAVLVS I. CORINTH. XI.

QVod sciret igitur praestitutam temporis
Venisse CHRISTVS, qua migraret ad patrem,
Horam, iubet pararier sibi, et suis,
Quos diligebat vnice, conuiuium
Desiderati Paschatis: crepusculo
Factoque, positae cum forent mensae, sibi
Certus dedisse cuncta Genitorem in manus,
Repente surgens linteo praecingitur,
In aquarium immisso et liquore sinum, pedes
Lauat, Petro abnuente quamuis, omnium
Apostolorum, et, aemulentur se, monet:
Tum panem, eis epulantibus, capit manu.
Actisque frangit gratijs, dein porrigit
Suis, et (obmutescat hic ratio, ac Deo
Det veritatis laudem) ait, sumite, edite,
Hoc corpus est meum, cibus vitae, bono,
Obno xium doloribus quod deditur,
Vestro, neci: facite hoc mei memores: modo
Eodem peracta poculum Caena capit,
Illisque dat, dicitque, Bibite singuli,
Hoc est nouum per sanguinem foedus meum
Ablutionem in criminum qui funditur:


page 263, image: s263

Hoc facite, quotiescuque bibitis, in mei
Memores honorem, et praedicate meam necem:
O quantum amoris, maior est quo non, Dei
Hominisque CHRISTI, pignus, in credentium
Quo corpora ipsa vere, et animos se inserit.

V. CHRISTVS SVDANS SANGVINEM.

Vt student CHRIsti viden omnia membra cruorem:
Et tu peccatis laetior esse potes?

MATIH. XXVI. MAR. XIII. LVCAE XXII. IOH. XVIII.

AT iam remotis dapibus, actis laudibus
Deoque, abit trans Cedronem CHRIstus, vias
Sermonem et inter aureum serit, suis
Animique robur addit, et venit, comas
Qua fertilis meditatur hortus floreas:
Hic arbores amiserat subter parens
Primus salutem quam, recuperet vt homini:
Stratus solo, dolore, quo maior nequit
Fieri, animi: nil restat heu misero, cui
Mens mortur aegro: qui potes nil non Parens,
Affer Parens opem ah tuo, a me poculum
Et facilis hoc auerte: verum non mea,
Fiat voluntas sed tua potius: Semel
Nec hoc precatur, sed secundo, ac tertio,
Ardore tanto, corpus vt totum fluat


page 264, image: s264

Et sanguine, et sudore: Sensit scilicet,
Diuina quid sit ira, natura innocens:
Genius adest, solator et necis metu
Fractum: stupor mortalium est o pectorum,
Cum morte CHRISTO, cumque diro daemone
Luctante, quantus? dormiunt Apostoli,
Nec excitati, promtus an sit Spiritus,
Infirma curant an caro: Superuenit
Subito ecce Iudas cum cohorte, et osculo
Prodit Magistrum: cui statim haerent vincula
Collo: tumultuatur, et seruum Petrus
Antistitis percellit ense: quem iubet
Locum referri CHRISTVS in suum, manus
Et vinciendas praebet, vt fiat satis
Oraculis, vatumque seriptionibus.

VI. CHRISTVS CAPTVS.

Pontificis CHRISTVS captiuus sistitur aula,
Blasphemusque audit, mortis et esse reus.

IBIDEM.

CAptus, relictus a suis, tergum manus
Post et reuinctus, optimatibus, sacris
Virisque CHRISTVS sistitur: contra Dei
Qui filium, suumque regem (caecitas,
Peruersitasque quanta?) testes excitant
Falsos: nouae quae ratio doctrinae rogat
Sit Pontifex, quae turba sectetur virum:


page 265, image: s265

Respondet, in collegio palam omnibus,
Temploque docuisse audientibus, roget
Illos, et accipit a ministro, insulsius
Quod sit locutus Pontifici, alapam: furit,
Surgitque praesul, te per obtestor et, ait,
Cuncta audiens, cuncta intuens numen, Dei
Dic Praepotentis CHRISTVS an sis filius?
Non occulenda veritas: quid ni, refert,
Sum natus homine, ad dexteram potentiae
Sedere quem videbitis, caelestibus
Et nubibus venire: testium amplius
Quis est, sacrorum clamat, vsus, Rex, suas
Laceratque vestes, impijs de vocibus
Ec quid videtur, inquit: est mortis reus
Respondet omnis coetus: ilicet inspuunt
In illius, velo ora et obuoluunt, manus
Aures et errat crebra circum tempora:
Toleranter haec fert cuncta CHRIstus pro meis,
Tuisque vicijs (o amor quantus poli?)
Et se negantem mitis ad Petrum, prius,
Procul periclo, mille subiturum neces
Qui dixerat IESV paratum pro duce,
Ancillulae perterritum voce, aspicit.

VII. CHRISTVS IMPIETATIS, ET MAIESTATIS CONDEMNATUS.


page 266, image: s266

Pilatus CHRISTVM condemnat Caesaris hostem,
Contra animi mentem, iudiciumque sui.

MATTH. XXVII. M. XV. LV. XXIII. IOH. XVIII. ET XIX.

ATmorte quod mulctare victis non licet
Quenquam, excitam ceu mane ceruam vertagis,
Tractum furentes Pontio sistunt reum:
Cui Roma princeps gentium commiserat
Fasces Hebraeas, perduellem clamitant,
Hostem esse Numinisque, et hostem Caesaris:
Est iudicis quod, initio Praetor facit,
Procles suaeque nuncijs obtemperans,
Innoxium ne dedat aduersarijs,
In veritatis se fatentem simplicis
Regem esse, diligenter inquirit, nihil
Dignumque poena perpetrasse comperit:
Quin mittit etiam ad Antipatriden, magis
Qui despicit, quam morte dignum iudicat:
Dimittere igitur Pontius auet, Flaminum
Cum concione grex sed omnis impia
Exposcit vt figatur in crucem: quid o
Regem cruci vestrum? reclamant, Caesarem
Non, praeter, vllum regem habemus: caedier
Virgis iubet deinde: rhamni tempora
Cingit corona, harundinem dat dexterae,
Sceptrum, proteruus illius miles, iocum,
Ludumque murice facit indutum, furor
Si comprimi vaesanientium queat:
Sed nil agit: imo audit, haud es Caesaris,


page 267, image: s267

Amicus hunc si amittis: heu victus metu
Praetor manus dat: innocens addicitur
CHRISTVS cruci: (non ablues vndis scelus
Iudex inique) Barrabas dimittitur.

VIII. CHRISTVS ACTVS IN CRVEM.

Tollitur in celsam ceu latro nefarius ornum,
Vt moriens CHRISTVS crimina nostra luat.

IBIDEM.

QVare corona spinea pressus caput,
Artus tremens, contusus et plagis, crucem,
Coruos ouante Golgatha audit gutture
Vbi, CHRISTVS ipse portat ad poenae locum:
Non innocentem, sed nocentes plangere
Sese iubens, suosque matres: robore
Cum pendet ecce subito ab alto, immanior
Scelere alios vt ante, duos sicarios
Inter, latronum ceu caput: pro publica
Salute sese hic victimam sistit patri
Aeger, cruentus, nudus aeterno sacram,
Obaedientia sacer sos inclytus,
Nostrique amore: ipsumque pro figentibus
Rogat cruci: sortem super tunica iacit,
Vestesque miles diuidit: causam notat,
Ponitque supra patibulatum Pontius:
Rident, capita mouentque Scribae, flamines,
Et principes, Hypocritaeque: alter male


page 268, image: s268

Dicit latro, sed arguit mendacij,
Et parricidij alter omnes, et cruci
Fixum fatetur esse regem, et accipit,
Rogans suo sit memor vt in regno sui,
Laetissimam vocem: Hodie qua Paradisus est
Nobiscum eris: caligo, terras occupat:
Heli geminat Heli dein IESVS, mea,
Tuaque pressus mole criminum: datur
Sitienti acetum: Cum peracta et omnia
Forent, tibi commendo maxime o parens
Honc, inquit, emittitque moriens, Spiritum:
Nec ingemis, nec te nocentem clamitas
Homo, moritur quem maximus propter Deus.

IX. CHRISTVS HVMATVS.

Marmoreo CHRIstus tumulatus membra sepulchro,
Vt spoliet manes Tartara nigra subit.

IBIDEM.

TVm, Pontifex ingressus in sacrarij
Aeterna quod foret adyta augustissimus,
Gratissimusque Numini, Sipparium
Asummo ad imum finditur templi: mouet
Tellus tremens: rumpuntur aspra marmora:
Tumuli dehiscunt: e sepulchris obice
Sancti remoto prodeunt mortis: Dei
Centurio confitetur esse Filium,
Fixum cruci: tum crura frangunt milites


page 269, image: s269

Latronibus: compungitur IESVS latus,
Aquae vnde riuus, eluit Mundi nefas,
Cruoris et qui crimina expiat, fluit.
Iosephus audet (addit animi mortuuus
Tantum) Magistri petere corpus Pontium,
Mundo inque voluit impetratum linteo:
Quin sustinet Nicodemus etiam accedere,
Nihil moratus Hypocritarum murmura.
Tum corpus et myrrha, aloem et oblitum inferunt
In saxeam, qua conditus nemo, domum.
At flamines quid impij? extinctum timent,
Ne fors resurgat: muniunt custo dia
Ergo sepulchrum: Christus adit ad inferos,
Et carceris specu eripit nigro patres,
Aulamque nequam vertit omnem daemonis.

X. CHRISTVS REVERSVS AD VITAM.

Mors vbi nam stimulus, tua nunc victoria vbi Orce?
En vitae terris redditus Autor adest.

MATTH. XXVIII. MARC. XVI. LVC. XXIIII. IOH. XX.

AVrora noctis vix tenebras tertia
Dimouerat, eunt mulieres cum visere
Sepulchrum, aromata et ferunt, quis vngerent
Frigentis artus: ecce sed marmor vident
Busti volutum ab ostio esse: quem super


page 270, image: s270

Sedet angelus, nil esse viuenti amplius,
Affirmat et cum mortuis negocij
CHRISTO: resurrexisse ruptis vinculis
Nam mortis: alij nunciant idem: petunt
Fugam metu perterritae: ccurrit Petrus
Iohanne cum socio ad sepulchrum, et inuenit
Sudarium cum linteis: Maria angelos
Binos videt, holitorem et esse quem putat
CHRISTVM, magistrum post vocata nomine
Et adorat, et vetatur ipsum tangere:
Nondum parentem ascenderit quod ad suum:
Sed potius abeat nunciatum fratribus
Haec: tarda maximis venit rebus fides.
Occurrit alijs inde feminis, pedes
Quas tangere sinit: inde rus euntibus
Viris duobus: explicat Vatum quibus
Oracula, inque fractione agnoscitur
Panis: recurrunt, nunciant et ocius
Hoc fratribus: cum foribus en clausis adest
Subito ipse, monstrat et manus iis, et pedes:
Licet ergo difficiliter, at credunt tamen
Discipuli, eum non esse phasma: Fabulam
Fingat sibi Iudaeus, est victor necis
Orcique CHRISTVS, criminum qui mortuus
Causa, reuixit nostram ob innocentiam.

XI. CHRISTVS IN COELVM CONSCENDENS.


page 271, image: s271

Sublimi celsum CHRISTVS petit aethera, dextram
Ad Patris et regnum, quod sine fine, capit.

MATTH. XXVIII. MAR. XVI. LVC XXIIII. ACT. I.

DEnos Dei de disserens regno quater
Inter suos exegerat luces, iubet
Cum CRISTVS ire annunciatum, quod sibi
Data cuncta sit solo potestas, et polo,
Vitae omnibus correctionem gentibus,
Et criminum remissionem, tingere
Patrisque, Nati, Spiritusque nomine
Sancti, renatae pareant vt legibus
Caelestibus: nam sic futurum, credulis
Vt vita nullis terminanda seculis
Detur: foras deinde eos Bethaniam
Ducit, bene ominatus illis, patria
Promissa, ait, manete Solymis Spiritum.
Inuadet in vos qui dies post pauculos:
Testes vt hic, et sitis vsque ad vltimas
Terras, futuro seculis vos omnibus
Inter: locutus ista cum spectantibus
cunctis repente to llitur: nubes rapit
Illum videntium ab oculis: caelum petit,
Celsusque IESVS considet dextra patris,
Homo Deusque, praecluentis, omnia
(Ergastulum quid impie o CHRIstum facis?)
Implens, potens, vbique praesens, vltima
Qualis, die, venturus, abijt, mortuos,
Viuosque pariter iudicare, praemia


page 272, image: s272

Et dare pijs caeli, impijsque tartarum.

XXII. S. SPIRITVS MISSIO.

A patre per Natum qui manat numine iuncto
Fert linguas flammas, et noua corda polo.

ACT. II.

IAm quinque erant ab bominis in vitam Dei
CHRISTI reuersione completi dies,
Cum, congregatis fratribus, caelo extitit
Flatus repente maximi sonus, domum
Peruasit et totam: omnibus linguae micant
Fissae ignibus, seditque singulos super,
Apatre numen quod fluit per Filium:
Tum vi repleti Spiritus sanctissimi
Omnes, loqui coepere de caelestium
Rerum amplitudine varijs sermonibus:
Promissione staret vt data, Deum
Natum suum illustrasse suffixum cruci,
Ex mortuis et excitasse: cui fidem
Quicunque credens habeat, ad frugem bonam
Et redeat, et CHRISTI abluatur nomine,
Iustum futurum, et innocentem, munere
Auctumque sancti Spiritus natum Dei:
Haec Petrus, arguitque parricidij
Solymos patres, populumque, fulgurat, tonat,
Verbi potentis ciuitatem fulmine
Permiscet, haud multo ante voce territus


page 273, image: s273

Ancillulae: haec reliqui iterant Apostoli,
Lingua loquentes. Persa, Parthus, Cappadox,
Phryx, Medus, Afer, Tigris accola, et bibunt
Qui Nili aqus, quos ora Ponti miserat,
Sua audiunt, stupentque, dantque nomina,
Credentium aggregantur et consortio.
Fiunt rades doctissimi: iuuat suos,
Orationem praedicantium Deus,
Confirmat et sequentibus miraculis.

XIII. CLAVDVS AD PORTAM SPECIOSAM.

Nulla metalla mihi, quae dem tibi, surge sed, inquit,
Claude, Petrus CHRIsti nomine: surgit, abit.

ACT. III.

SPeciosa Solymis porta qua templi patet,
Claudus iacebat, peteret vt stipem, Petrus
Iohanne quem comitante cernit, aspice
Ad nos, et inquit, ille paret: Tum Petrus
Argentum, ait, non est mihi, nec aurum, sed hoc
Quod habeo, do tibi: excitare nomine
IESV ambulaque CHRISTI, et ecce cruribus
Consistit, exiliens et ambulat: stupet
Plebes videns haec, et docetur a Petro,
Fieri Dei ista CHRISTI et hominis nomine:
Natum Patris quem maximi, cauti parum
Suffixerint, vitaeque Principem, cruci:


page 274, image: s274

Ideo tamen sed non cadant animis, modo
Se corrigant: peccata deleri omnia
Cruore CHRISTI, vnda expiatis lustrica:
Haec Spiritus feruore fatur maximo
Bethsaides: cohorte cum furens sua
Stipatus ecce Pontifex adest, specu
Ambosque claudit carceris, collegio
Et luce adhibito postera, vocem vetat
Vllam deinceps mittere ausint nomine
CHRISTI: Petrus respondet hominib. datum
Non esse nomen sub polo, per quod salus
Contingat, aliud: ille perstat: hic refert,
Mortalibus praestare iussa Numinis,
Et ad suos reuersus, ad caelum manus
Dum tendit, et cum fratribus fundit preces,
Mouet locus repente: posito tu metu
CHRIstum fatere modo, fatenti aderit Deus.

XIIII. APOSTOLI VAPVLANTES.

Quam non diuulget Petrus inclyta nomina Christi
Cum socijs, mauult verbera, vincla pati.

ACT. V.

CRescit magis magisque credentium indies
Coetus Deo CHRISTO: omnibus vulgo locis
Aegros ferentum confluit vicinia,
Curentur vt ab Apostolis: pleni dolent
Inuidia et odio flamines, custodiam


page 275, image: s275

Captosque dant in carceris: Genius adest
Noctu, foribus, aitque, apertis, vadite,
Vitalia loquiminique verba publiee:
Obtemperant Solomonia CHRISTVM docent
Et aede: res enunciatur praesulum
Collegio: docere nonne vetuimus
Ait, vocatis nomine isto, Pontifex:
Ergone deriuabitis hominis istius
In nos cruorem? Apostoli reddunt: Dei
Mortalium mandata praestant, cui magis
Oboediendum: CHRISTVS est natus Dei,
Quem vos cruci suffixtis: at vitae pater
Restituit, esse cuius haud testes pudet.
Vrunt male ista Flamines, et vim parant:
Quid agitis o Gamaliel, an pugnabitis,
Inquit, Deo? res ista per se concidet,
Si numine est renuente coepta: Ergo placet
Multare virgis terga sectos, et loqui
Vetare CHRISTVM: nil morantur hi minas:
Hoc vis agit caelestis intus: quem iuuet
Non esse CHRISTI verberonem on gloriam?

XV. STEPHANVS VIIVIR ALIMENTARIVS LAPIDATUS.

Stare videt Stephanus qua patria dextera Christum,
Saxa et ouans inter spe sua damna leuat.

ACT. VII.


page 276, image: s276

QVis o vigor, quis iste mentis impetus?
Audet rei praefectus alimentariae
Non doctus arte, sed eruditus Spiritu,
Doctissimis cum congredi Stephanus viris,
Ac disputare excisione de domus
Solomoniae, abrogatione et rituum,
Deo auspice suis Legifer quos tradidit:
Dolet hominum sapientiae, resistere
Non se valere Spiritus potentiae:
Ergo trahunt clamore magno flaminum
Hostes reum in collegium, mendacijs
Onerantque: coram, territus nil, omnibus
Causam ille agit, nec templo egere, sit cui
Sedes polus, scabile sit tellus, probat:
Profectus inde longius, sacros viros
Profanus ipse obiurgat, et duris vocat
Ceruicibus: qui mente sint, circum auribus
Et non putatis, impij ideo Spiritus
Contra sacri potentiae veniant, patres
Ipsorum vt ante, nunc neci demiserint
Virum omnium quos aemulantes optimum:
Vruntur animis audientes, dentibus
Frendentque: at ipse, Stephanus inquit, conspicor
Aperta caeli templa, IESVM dexterae
Astare patris et potentis: ilicet
Facit manus furenter omnis impetum,
Vt in scelestum, et oppido eiectum obruunt
Lapidibus: ille pro suis caesoribus


page 277, image: s277

Rogat, tibi traditque Christe Spiritum.
Deo cadens, obdormit, haud morte occubat.

XVI. PAVLVS EX HOSTE CHRISTI APOSTOLVS.

Qui lupus ante, ouis est, mentem mutatus, et ora,
Iam CHRISTI Paulus magnaque facta canit.

ACT. IX.

SPirat minas, caedemque Saulus, qui nece
Summo litatum iudicat Stephani Deo,
Aditque Principem sacrorum, epistolas
Damascum et illum poscit ad collegia:
Vt instituti, seu viros, seu feminas
Noui datos, perduceret, custo diae,
Solymorum ad vrbem: iam Damasci moenia
Et cernit, ecce cum polo circum ruens
Vis lucis illum fulget, ad terram cadit
Qua pronus, et, quid Saule, Saule me furens
Persequeris o vocem accipit: quis increpas,
Quis Domine me rogansque, rursus, quem male
Habes, IESVS, audit, ipse sum, tibi
Non caedere vtile stimulos est calcibus:
Quid facere quaeris te velim? Surgens pete
Vrbem, tibi dicetur vbi, qua te geras
Ratione: paret ille, caecus ducitur
Et moenia intra, postque tres tandem dies,
Humana cernens quae nequit vox eloqui,


page 278, image: s278

Visumque recipit, tingiturque, et Spiritu
Sancto repletus, libere CHRISTVM docet,
Quem fuerat insectatus, in collegijs,
Et experitur, a quibus defecerat,
Fraudes statim, petitionesque improbas.
Onis potente numinis fit ex lupo
Vi, non sua virtute natus et Dei,
Ex hoste, sed non absque verbo, et ritibus
Sacris, agit per mentibus quae Spiritus.

XVII. CORNELIVS CENTVRIO.

Huc latices Petro, caelo quos entheat alto
Spiritus, anne aliquis balnea sacra neget?

ACT. X.

COlens Dei, benignus erga pauperes
Centurio, quod non inscius, Cornelius
Promissionis patribus factae, angelum
Videt: Petrus vas cernit ansis quattuor,
Sunt omnis in quo animantia generis: famem
Cui pelle vox: recusat hic: sed accipit
Rursus: potenti tu Deo ne pollue
Purgata: cum quos miserat Cornelius
Pultant fores: quis cum Petrus eat Spiritus
Mandat: Sine mora vadit ille, a Caesare
Et intrat vrbis alta dictae moenia:
Acceptus et iam comiter, quid se velint
Audit, domo, petentibus, Cornelia
Qui congregati, perque pacem nunciat


page 279, image: s279

IESVM: parente factus a Deo omnium
Quod, gente caesus a sua, reuixerit
Postquam, vnicus vitaque sit carentium,
Viuentiumque censor: eius criminum
Et venia detur, vatibus testantibus,
Per nomen, hoc qui credula excipiant fide:
Quae cum foret vix elocutus, irruit,
Manifesta sancti vis in omnes Spiritus,
Linguis loquentes et nouis laudant Deum:
Tum Petrus: vndam quis neget iam flamine
Auctis sacro, laticesque poscit, et lauat,
Re comperit placere et ipsa caelitum
Regi colentes numinis, de gente sint
Quacunque, quos cupido iusticiae trabit.

XVIII. PETRVS E CARCERE PER ANGELVM LIBERATVS.

Quid dormis Petre? ductor adest e carcere: surge,
Vincla cadunt manibus, ianua aperta patet.

ACT. XII.

QVid o, iuuat quid Apostoli sic in crucem
Actum latronum principem sermonibus
Celebrare vulgo edicta contra Flaminum,
Regisque sacrorum? Ergo et antipatri nepos
Aufert caput Iacobe tibi ferro, Petre
In carceris eonditque te custodiam.
Iacet cathenis vinctus inter milites


page 280, image: s280

Cephas: preces ab vniuersa Ecclesia
Fiunt: Adest cum nocte media ecce angelus,
Petri latus feritque: Surge celeriter
Et inquit, et praecinge te, togam indue:
Et sequere me: sequitur, agi nec rem putat
Veram, putat sed esse spectrum: iam viam
In publicamque euaserant, cum se videt
Solum, genij operaque ductum e carcere:
Grates agit caeli Arbitro, aedium fores
Pultatque, fratres congregati vbi: Petri
Vocem Rhode agnoscitque, et intro nunciat:
Illi Angelum Petri esse dicunt: Sed Petrus
En ipse aperto est hostio: non irritae
Ecclesiae obtestationes sunt: nequit
Et liberare non suos Deus: manu
Tyrannus ictus Angeli fit vermium
Cibus: locis verbum inualescit omnibus.

XIX. CONCILIVM APOSTOLORVM.

Lex valeat, nimium Moses tua rauda loquela est:
In CHRISTO tantum Gratia Dia beat.

ACT. XV.

AT segregatus ad salutis nuntium
Gentes per omnes dissipandum, Barnaba
Sodale cum non pigre opus Domini facit,
Per oppida Asiae et ipse Paulus, praedicans


page 281, image: s281

CHRIstum sacris in coetibus, per et probans
Ostenta, prodigiaque doctrinam, loci
Mosi amplius nil, sed salutis anchoram
CHRIstum vnicam esse: plurimi contendere
Contra, putentur ni virum testa, fidem
Qui sint professi, ritibus Abrhamicis
Et initientur, non salutem consequi.
Placet referre ad Apostolos, sententia
Et quae rogare sit senum: Coetus virum
Credentium celebratur, in quorum Petrus
Medio: quid o tentare vos Deum iuuat,
Iugo premendo colla fratrum, nec patres,
Nec ferre quod potuimus ipsi? quin Dei,
Dominique CHRISTI gratia nos credimus
Seruari, vt illi: Spiritum certe exteris
Non dat fidentibus minus, quam qui sumus
De gente nobis Isaci sanctum: Deus
Pares facit quos ergo, sint pares. probat
Iacobus hoc: Apostoli laudant: placet
Scribi tabellas: nil videri nec sibi,
Nec flatui sacro amplius, quam temperent
Aris Deorum ab immolatis, sanguine
Presso necatis gutture et animantibus,
Stuprique foeditate: ad vrbem perferunt
Haec Barnabas, et Paulus Antiochi: Deo
Grates agit, quae credit, omnis ciuitas.

XX. PETRVS A PAVLO REPREHENSVS.


page 282, image: s282

Rara auis hoc seclo est, alboque simillima coruo,
Qui, Cepha a Paulo quod reprehense, facit.

GALL. II.

ERrant viri quandoque maximi, sibi
Constant nec vna semper in sententia.
Decreuerat quod ipse Petrus, exteros
A lege Mosis esse liberos, fide
CHRISTI salutem et omnibus contingere:
E gentibus cum Christianis ad dapes
Adit, cibos non esse pollutos, Deo,
Docens, sacrante cuncta: sed postquam venit
Et vnus a Iacobo, et alter, subtrahens
Sensim exterorum remouet a consortio,
Simulatione sanctitatis venditat
Suaeque gentis hominibus sese, nocet
Exemplo et adeo, iungat vtse Cyprius
Partes ad illas Barnabas etiam: videt
Tharsensis ista Apostolus, rem nec geri
Ad veritatem Euangelij pronuncians,
In os Petro resistit: Haec est quae (malum)
Peruersitas, Iudaeus ipse gentium
Cum more viuas, adigis vt sese exteri
Ritu gerant Iudaico: an ipsi, non minus
Contaminati, ex Isaci nepotibus,
Qui gentibus sumus, tamen iustos fide
Nos esse scimus munere Dei filij?
Est mortuus qui, lege si salus venit,
Frustra, minister criminum: donum Dei
Ingratus an repudiem ego? nil amplius


page 283, image: s283

Cum lege mihi, cui mortuus, viuus Deo.
His et similibus in viam reuocat Petrum:
Beatus o quemcunque Paulus admonet:
Beatior quicunque Paulo obtemperat.

XXI. APOSTOLORVM LABORES PRO CHRISTO ET SUPPLICIA.

Vincula, flagra, rotas, flammas, vndasque crucesque,
Vocis Apostolicus praemia doctor habet.

EVSEBIVS, ET ALII.

ACti potente numinis vi maximi
Apostoli pro gloria CHRISTI nihil
Fugiunt laboris: pars petit Asiae oppida,
Pars Scythiam, Oaxis et fluit qua candidus:
Graecos hic, ille rura Panchaea, et nigros
Aethiopas, Afros alter, inter at suos
Quidam docent: facit operae precit tamen
Plus Paulus vnus gentium praeco: Viri
Pueri, senes, puellulae dant nomina
CHRISTO, lauantur, Spiritu augentur Dei,
Rursus docent et hi suos: non hostiae
Adultero caeduntur amplius Ioui,
Oracla iam non fundit vlla Delius,
Mars nullus hastam, nulla Pallas aegida
Quatit, Diana, Iuno, Bachus, et Venus,
Vt sunt, habentur daemones: CHRIstus Deus
Vbique fertur laudibus, rerum omnium


page 284, image: s284

Cum Patre, et vtriusque Spiritu: dolet
Ille implicatis mille conseptus dolis
Anguis, tyrannos concitatque Barbaros:
Qui sedulo se principi probant suo,
Stringuntque gladios, lora tortor expedit,
Fidiculas, nouaculas, rhamnos, pices,
Metalla, saxa, laminas, scrobes, canes,
Calcarias, aquas, pyras, sartagines,
Vncos, cruces, cautes, quid et non? Sed magis
Cultus Dei quo premitur augetur, cruor
Credentiumque Semen est Ecclesiae.

XXII. HIEROSOLYMORVM EXCISIO VLTIMA.

Non tuum opus Solymes Tite disturbatio, Appellum
Ipse Deus dextra vindice vertit opes.

IOSEPHVS, ET EGESIPPVS.

TAmen a malicia non recedit impia
Iudaea gens, IESVMque pertinaciter
Et Messiam, et Dei esse filium negat,
Exterminat, pulsatque, mittit et neci
Sanctos, furore, amentiaque percita,
Tandem Latinos attrahitque exercitus:
Vaticinium, CHRISTIque aguntur lachrymae:
Circumdatur, premiturque Solyme, et vndique
Obsessa complanatur: aetas interit
Omnis: queat quis temporis cladem illius


page 285, image: s285

Memorando consequi? Vribum ocellus perit,
Populusque, quem sibi omnibus delegerat
Ex gentibus totius orbis Arbiter:
Quo fuerat habita cura, quod neglexerat
Tempus, sui: transfertur oras in alias
Templum, Deique sacra: non tauri cruor
Aras, Dei sed imbuit iam FILII
Sanguis: saluti consulit tamen suae
Credendo, turba ex Isaci nepotibus
Non pauca, verbo, vique sancti Spiritus:
Synagoga abolita, constituta Ecclesia,
Iudae pariter ex posteris, et gentibus,
(Cuius caput, qui vita, veritas, via
CHRISTVS) canit, celebrat, inuocat Deum,
Cunctas iubar diditque per terras suum.

XXIII. HAERESES.

Haeresis innumeris, ceu sibilat Hydra, colubris.
Hac verboque suo, CHRISTVS et igne domat.

EPIPHANIVS, AVGVSTINVS, ET ALII.

At non potest opprimere quod verbum Dei,
GEntemque prorsus Christianam excindere,
Aeternus hostis caelitum, tyrannide:
Decurrit ad scelera, dolosque, concitat
Et Philosophorum filios, Ecclesiae
Qui perduelles dicta vatum perfide


page 286, image: s286

Interpretantur, in scholam Dei inuehunt,
Rationis et sapientiam, mendacia,
Et obtegunt sophismatum ea fallacijs:
Bellum gerit cum patre Manes, Arius
Cum Filio, Macedonius cum Spiritu
Sancto, calumnijsque pugnant fortiter:
Veniam Nouatus poenitentibus negat:
Arbitrium Pelagius, hostis GRATIAE,
Extollit hominis liberum: Connubia
Carnes, merumque Tatianus respuit:
Sibi Paracleti nomen arrogat furens
Montanus: omnes sed lues Ecclesiae
Enumeret, et quis fando pestes? Viribus
Pugnant in hos Athanasij cunctis pij,
Doctique, rem geruntque tandem prospere,
CHRISTO fauente. Exterminantur impiae,
Vt turbo late pulueres quos disiicit,
Sententiae, alta veluti palma nobili
Fructu stat, inconcussa veritas manet.

XXIIII. ANTICHRISTVS.

Numinis in templo, Deus vt, sedet Antichristus:
Te caecum, qui non mente, quis ille, vides.

EZECHIEL. IOHANNES APOCALYPSEOS AVTHOR. HAGNON.

SEd nec, caput contritus Anguis, desinit
Mordere calcem Filij Dei: vltima


page 287, image: s287

Ergo experitur, vniuersas aduocans
Artes, ab ortu Solis Alcoranica
In Christianos irruit vi: fraudibus
Tyrannicis at Anomi ab occasu, parat
ECCLESIAMque ex orbe prorsus tollere,
Patrisque deturbare CHRISTVM sedibus.
Hinc obruta tot veritate saeculis,
Teplo sedet HOMO PERDITVS: qui se supra
Numen quod appellatur, et Deus extulit:
Et mentis impotente pro libidine
Nulli, iubetque, agitque cuncta, obnoxius:
Mulierum amores, et Deum curans nihil:
Tantum facit MAOSIVM magni suum,
IESV cruore testium pio ebrius.
Odrysius hinc bello occupat pulcherrimas
Oras latro, in CHRISTVMque contumelias
Dicit, Scholas, Ecclesiasque dissipat,
Obtrudere Abdalidenque molitur suum
Orbi: quot animas ille iam, quot perdidit
Hic corpora? at non sistet hic saeuus tamen
Hostis soluti carcere ex suo furor.
GOGVM locis cum fratre MAGOGO suis
In nationem excibit adiunctam Deo,
CHRISTOque: Erit quae tum piorum oppressio,
Quae miseriaeque, calamitasque temporum,
ECCLESIA fugiente nemora in auia,
Quando tenebit Antichristus omnia?

XXV.


page 288, image: s288

ECCLESIAE IVDICIO SVPREMO LIBERATIO.

Nulla Salus: Satanae, turbaeque tremende malorum,
Exoptate tuis o bone CHRISTE veni.

MATTH. XXIIII. XXV. MARC. XIII. LVC. XXI. PAVLVS AD THESS. AVTOR APOCALYPSEOS.

SEd habet bene, hostibus potentior suis
Est CHRIstus ipse, nec potest non maximus
Habere populi conditor rerum sui
Curam: sui furoris ideoque Cymbia
Iam septicipis in bestiae caepit caput
Per Angelos inuergere: an caligine
Inuoluier non impium regnum vides?
Ranasque prae dolore linguas mandere?
Quin et aderit, lux aderit illa breui, malis
Tremenda, principique Daemonum, bonis
Desiderata, laeta, felix, candida:
Quando suis excita bustis corpora,
Ab vltima quae vixerunt origine
Mundi, tribunal ante sistentur Dei:
Tum vate comprehensa Bellua cum suo,
Et vstulati Gogijque, et insuper
Antiquus ille dabitur in lacum DRACO
Praeceps, coquendus igne in omne, et sulphure
Aeuum: suo tum liberata ECCLESIA
Caelo nouo, iugabitur sponso, noua
Terraque, fletus et piorum, et lachrymas,


page 289, image: s289

Qui solus vnus omnia erit in omnibus,
Absterget oculis: nec dolor tum, nec labor
Lessusue, planctusue amplius, nec mors erit,
Quae nemo vidit, auribus nemo bibit,
Et nemo mente cogitauit gaudijs
Saeclis fruentibus omnibus SIONIIS.

AD IESVM CHRISTVM VERVM DEVM ET VERVM HOminem Redemtorem, Aduocatum et Iudicem mortalium Autoris GRATIARVM ACTIO.

Spiritus haec CHRISTI dictauit, penna SIBERI
Scripsit: nulla mea, est gloria tota Dei.
EXegi opus Caeli fauente Gratia,
Illud quidem non magnum, at vtile pueris,
Quo lustra habebam vndena Adamus tempore
Siberus: audax qui iuuenta, quae fide
Fudere sancti ardente vota, carmine
Dixi sacro, Iesseiamque barbiton
Fidibus tetendi Oenotrijs, Sulamitidis
Ignesque cecini, vatis et fletus, sacrae
Qui rudera vrbis lachrumat, Bellaria
Tandemque mensis intuli caelestia.
Sit laus tibi, qui scelere sinc, nostri gregis
Es factus vnus, maxima, et Princeps Dei
Proles IESV CHRIste, cum Patre, et sacro,
Implente cuncta vi potente, Flamine:


page 290, image: s290

Tuam tuere turturem, quam sanguinis,
ECCLESIAM, cruore purgasti tibi:
Sub pedibus illiusque Satanam contere,
Serua tui sacrata nobis dogmata
Verbi: nouas opiniones suscitet
Nemo: inter vnum sint docentes se, velut
Es ipse cum Parente, et vnum Spiritu
Sancto: guberna Principes, et CAESAREM:
Oras fugiat in barbaras procul lues,
Famesque, ditent vomerem fructu sata
Multiplice: comprime impetum Thracii ducis,
Duri minas et horridas Borysthenis:
Cyclopeis cum nuptijs nobis nihil,
Sataniadae rabieque sit Anomi: scholae,
Et templa tuta sint grege a sophistico,
Vncta cohorte flaminum, atque Elymagenis,
Saeuisque vertex est quibus rasus lupis.
Sed et mei miserere, tantum pondere
Non obruti, quae perpetraui, criminum,
Te propter ipsum CHRISTE, nomen et tuum:
Artus libenter hosce constans vt fide
Cum nigra mortis hora veniet, deseram:
Olim esca factus terrea serpentibus
Et aede, lux cum fulserit caelo vltima,
Renouatus animum, et corpus ipsum praedicem
Te caelites, pios et inter, omnibus,
Quis meta nullis, terminusque, saeculis:
IESV veni, cito optime veni. Amen. Amen.


page 291, image: s291

ILLVSTRISS. SAX. ELECTORIS MEDICO CLARISSIMO IOHANNI NAEVIO.

CLara Machaonidum praestantum gloria Naeui,
Misnia quos iam nunc habet inclyta, detinet, audi,
Te nisi quid. Sequimur naturae semina, diae
Mortales fruimur qui dulci munere lucis,
Quisque sua. Hinc miles, iuris, legumque peritus,
Et cerdo, et medicus, studijs est totus in illis,
Ad quae vis innata trahit: nil Euclio tractat
Quam nummos, loquitur nummos, et somniat atrae
Nummos nocte: licet cogas, natura recusat
Frena pati, furcae semper contraria. Sic me
Aonides Musae, quarum post omnia sacris
Pono, senem retinent, quae olim coepere, iuuenta
Cum mihi prima genas vestibat flore, et ab illis
Auelli nequeo, seu lux super ingerit ortus
Alma suos, portat seu sera crepuscula vesper.
Saepe quidem ipse mihi: studium quid inutile tractas,
Cui nunquam fauit ventis fortuna secundis?
Nam quid Maeonidae, nisi egere, dedere Camenae?
Quin tu aliquid potius saltem, vel fine sub ipso
Moliris vitae (nam non geminabis opinor
Lustra vndena) queat quo tandem rectius esse,
Quae tua te spectat solum, domui, aureus arca
Splendeat et nummus: Musae laudantur, et algent.


page 292, image: s292

Ac sane, verum vt fatear tibi, saepe cupido
Nescio quid suadet: tamen vsque vecursat ad antrae
Mens Aganippiadum: quarum mihi dulcis in horas
Crescit amor, quantum quae consita margine ripae
Eridani viridis se subijcit alnus ad vndas.
Dumque alijs sedet haec, alijs intexere chartis
Illa, viam et tentant non vnam, tollere quisque
Qua se possit humo, celebris volitare per ora
Atque virum passim: me per Iordania tempe,
Quae ver purpureum, quae dulcis et aura Fauonij
Semper alit, nunc huc cupidum, nunc ducit et illuc
VRANIE, Vranie sacra cui sunt carmina cordi,
Quae celebrant rerum Authorem, Mentemque supremo
Edita quae Patre est, et sancti Flaminis auram:
Et modo, quae Solymae quondam stupuere potentes,
Dulcia dat tenui chorda Psalteria, et istis
Tu quoque Iessaeum Germana per oppida carmen,
Noster vt HESSVS, ait, dices amor, alta piorum
Et modo thura preces vt caeli tecta vaporent
Monstrat, odoratis fumo qui surgit ab aris.
Sed quoque CHRISTI epulis mensas inferre secundas
Edocuit vatem: nec non Serpentis et astus
Tartarei, qui nos Stygia omnes valle teneret
Aeterna in nocte, et nullo cum fine dolore,
Absque Dei innocua si Nati morte (valeto hic
Quod pote vis, potuit, poteritque senumque:
Vtque vocent CHRIstum per carmina laeta, fatendo
Heroemque, Deumque, Salutiferumque canendo:


page 293, image: s293

Sanguine qui fecit pro nostra sponte Salute,
Ipse sua superas et vi subuectus in auras,
Nunc patris mollitque animos, et temperat iras
Numen, Homoque alti regnum sortitus olympi,
Omnipotens terris, Hecates vmbrisque tremendus.
Nuper et ingenti dum lustro singula templo,
Quod Moriae Solomon celsa construxit in arce,
Haec quid io sine honore iacent (sine honore iacebant
Vulsa tholis auro, argentoque toreumata passim
Strata solo.) nec dum versu insignita Latino
Spectantur CHRISTI tectis suspensa? Sibere
Te manet iste labor, nec laus est nulla futura:
Quid facerem? Non velle Deo parere scelestum:
Vranie dictante ergo, quae pegmata cunque
Monte Sionaeo nactus collegit, Iambis
Ornauitque labor noster: quae sacra vocare
Mens quidem erat nobis Emblemata: grata colorum
Lumine sed sine quod non essent, vel decus ipse
Vt quae Biturigum, vel Iunius nedidit, et cui
Pelidae Oenotrio nomen de nomine Mauro:
At mihi nec Zeuxis, nec dextrae copia Apellis:
Consilium abieci picturae, non minus illa
Et placitura bonis, doctisque accepta putaui,
Nostri AVGV stiadae propter quod pagina nomen
Praescripsit sibi, nec non tuta obsonia contra
Prandentem colubros Liuorem, nec sine iusto
Fructu operae precij, penset bis qumque quod annos
Insumtos nobis: quae spes ne fallat Adamum,
NAEVI ea trado etiam tibi, nostras rere Camenas


page 294, image: s294

Qui non esse nihil: laeto post seria vel tu,
Vel tuus vt tecum laudet nosterque VOGELVS
AVGVSTO Patri, reddatque Sionia Nato,
Qui Patris in nomen crescit (ratione iuuandus,
Non est ignotum tibi, qua sim.) meque, meosque
Comendes illis: pro quo te munere CHRISTVS
Commendet Patri aeterno, radiantibus astris
Donet et illato caelestis praemia vitae.

Cal. Nouemb. M. D. LXXII.


page 295, image: s295


page 303, image: s303

LECTORI.

Nec est, fuit, nec omnibus saeclis erit
Tam Lynceus, qui non alicubi, non satis
Offendat, incurratque cautus: an bonus
Dormit at ipse parte nulla maximus
Vatum Pater? Quare ista candidus legas,
Si quis leges, reciprocas inter vices
Quae sortis, in scholasticoque puluere,
Prodesse pueris, et nocere nemini,
Expressimus labore vigili: qui male
Si non cecidit, habenda merito maximo
Rerum parenti gratia: at si non bene,
Voluisse multum rebus in magnis fuit:
Corrigere et aliqua doctior Phoebus potest.

LIPSIAE IMPRIMEBAT ANDREAS SCHNEIDER TYPIS VOEGELIANIS. ------------ANNO M. D. LXXIII.