Sionion.Machine-readable textSiber, AdamSiber, AdamXML version, markup prototype, December 1999?markupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/siber1sibersionion.htmlsiber001.jpgsibersionion.xmlsiber1/jpghtmlLipsiae, 1573.
Regeln fuer die Texterfassung 12/2000
not necessary
siber1sibersionion20 August 2003Rüdiger NiehlmarkupBasic XML-markup: divisions, lines, heads, TEI-Header.
typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check
Adami Siberi
SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER SEXTVS.
I. GABRIELIS ARCHANGELI AD VIRGINEM MARIAM
legatio.
Accipit haud soliti conceptus nuncia Virgo,Et Genio, dixti quod, mihi fiat, ait.LVC. 1.AD nomen, est quod omnia supra, accedimusIESV: canenti Numinis Fili faue.Decrerat ergo aeternitate conditorVlcisci ab omni viperam quod maximus,Qui templa caeli summa nutu concutit,Opemque ferre, amore victus patrio,Clementiaque, perditis mortaliumRebus: salutem quam puella amiserat,Partu puellae vti repararet, AngelumQua Nazaretha floridum ostentat caput,Ad virginem Iesseiam mittit polo,Iosepho erat desponsa quae Iacobidae:Ad hanc genius ingressus, acceptissimaMulierum, ait, polo omnium, tibi qui fauet,(Ne metue virgo) caelitum regi places,Partum grauis fetuque concepto dabis,Altissimi qui sit, tuusque filius,Interminatis Dauidisque praepotensTeneat parentis seculis sedem sui:Mirare? nullum cum scias virum? nihilQuo maius est, inuadet in te Spiritus,Implebit et potente vi flatus, Dei:Quae caussa erit, cur natus aeterni patris,Natus tuus sit: Nil Dei vis non potest:Virgo annuit, sibi euenire, quod DeoEt placeat, optat: protinus VERBVM DeusFIT ecce CARO: mirantur angeli, stupetNatura, pauitant daemones, furor caditCaeli, fores panduntur aetheris, DeiMundum fauentis omnem inundat gratia.
II. CONGRESSVS SANCTISS. MATRVM CONCILIO Hebronico.
Virgo, et anus grauidae, vates nondum editus infans,Instar araneoli hic CHRISTUS homo, atque Deus.LVC. I.NOn segnis est, non ociosa, quae fidesPraecordijs accensa flagrat intimis.Potest Deus quae vult: tibi quae sanguineHelisa namque iuncta, quamuis est anus,Ferturque sterilis, mensibus iam sex grauis,Natum dabit breui Abiadae: Sic dixeratArchangelus: cum virgo se dat in viam,Montana per petitque Zachariae domum,Vt officij munus anui praestet sui:Iam limen intrat, fausta et optat aedibus,Grauidae salit cum matris intra viscera,(Quis paruulos excludat e coetu Dei?)Infans, colit regemque reueritus suumNondum editus, Deumque: clamat numinisAfflata genitrix vi: polo quas conspicitSol, o decus matrum omnium, feliciorQua nec fuit, futura nec, felix tuiFetus vteri: Quid maximi regis venisAd nos parens, Deique: dictis angeliBeata credere cui datum diuinitus:Non verba, queis nil verius, fallunt, Dei.Sub quae Maria (quod continere gaudiaSua tacita nequit) concilii sanctissimi,Violare quae, decreta condens, est nefas,Clementiam magnificat immensam PatrisQuo maius, et nil melius est summi, omniaTribuit cui, nil et sibi: Refert piusAccepta, habet quaecunque dextrae Numinis.Nam quid boni, quid est, quod haud acceperis,Accepta quidue efferre propter insolens?
III.
FILII DEI D. NOSTRI IESV CHRISTI ORTVS IN terris matre virgine.
Ante pecus vagit naturae conditor, ortumInsuetum genij, gaudia summa, canunt.LVC. II.VEnit sides oraculis vatum, angeliVox agitur: ecce, audita nec prioribusRes seculis, nec audienda posteris,Qud Dauidis stant parua Bethles moenia,Sancti potente Spiritus satu, parit,Thalami quidem expers Virgo, sed tamen viro,Credita bono, Galilaeia parentem suum,Natum Dei (mirabile) ante exordiaQui rerum erat cunctarum apud, Verbum Deus,Patrem Deum, qui condidit lucis sator,Datorque vitae, quo sine est factum nihil,Quae sunt, fuere, quaeque post futura sunt.Mundi iacet molitor in praesepio,Aurasque amictus spirat humana, DeusSine crimine, vicioque, nostras Synthesi,Non notus orbi, conditurque stramine,Fenoque, lacte paruuloque pascitur,Qui cuncta pascit: Angelus custodibusBidentium desideratum gentibusHeroa natum nunciat: fulget poloQuos clara circum lux tenebris (quis videtNon mentium nostrarum imaginem?) obsitos:Laetissimis dissultat aether plausibus:Sit in supremis laus Deo, sit gloria,Terraeque pax, bonus animus mortalibus.Per filium reductus ipsum in gratiam,Gratantibus Homini angelis fauet Deus,Gaudetque turbae notus esse pauperi,Qui pauper est ob pauperes, ditissimus.
IIII. I. CHRISTI CIRCVMCISIO, ET IN TEMPLVM DEportatio.
Cur sub legis onus Christus se subijcit ipse,Cur? nisi ne damnent iura seuera malos?LVC. II.TEsta Dei eur filius partem viriGentis putatur Isacae ritu, malis,Et sontibus quae lata, sanctionibusCum legis ille liber existat: patrisNam labe quid contraxerat noxae innocensPellacijs, et fraude primi viperaeCapti? Quid ipsa mater obseruat dies,Puerperis qui constituti, nesciensViri, Deo de Spiritu sanctissimumFetum grauis cum decerit? haud rescindere,Perficere sed quam venerat, sui patrisVt scilicet cum matre se subiungeret,Sub legis onera, vtque insitus populo DeiNomen, salus per quod venit credentibus,IESV, sibi re comprobaret inditum,Fundens cruorem inno xium puellulus:Tum sisteretur consecratus NuminiQuo, Pontifex futurus ipse victima,Mortalium quae tolleret piacula,Parenti in ara, vt agnus innocens, crucis:Non Hanna, non ignorat hoc senex, moriCui, spiritu docente, votum: gentiumPuerum iste quorum lumen omnium canit,Israelisque gloriam: Sit casuiIdem licet quoque destinatus plurium:Contra cui dicatur et signum, et dolorMatri, explicentur vt retrusa pectorum.
V. MAGI, ET INFANTICIDIVM.
Thus, aurum, myrrham regique, hominique, DeoqueFert Magus, innocuo Bethla cruore madet.MATTH. II.PRioribus non visa stella seculisCaelo micat: perita turba siderum,Queis flammeus Sol aureum tollit caputPrimum, notant Bosoridae, dantque in viamSe, moenia veniuntque Solymes, sit recensIudaicus et quo rex loco natus rogant.(Partis tyrannis vsque male timet male)Turbatur aula cum sua Antipatro satus:Vrbs commouetur Solyma: CHRISTI de locoOrtus rogati doctiores, DauidisBethlam canunt de litteris vatum: MagiAd oppidi monstrata tendunt moenia:Cum rursus ecce, quam domi conspexerant,Stellam vident, et deferuntur, praeuiumSydus sequentes, regis ad cunabula,Nati, nihil quo maius est, mundi arbitro:Ac prouoluti puerulum sub paupereTuguriolo venerantur, et thus Numini,Aurum tenenti sceptra, stactes offeruntHomini liquores: At videns, quod iusserat,Redire rex ad sese neutiquam magos:Mittit, furore concitatus barbaro,Infantulos qui mactet omnes, militem,Vt Christus in turba occidat quoque, bimulos:Sed nil agit vis callida: Aegypti fugit,Ab angelo, silente nocte somnioMonitus, ad oras cum suis Iacobides.CHRISTVS manus euadit impias: poloCrudelitas turbam innocentum consecrat,Mentes beatas, flosculos caelestium.
VI. IESVS AMISSVS.
In templo est Christus, quae sunt Genitoris agitque:Vt Christum inuenias templa sacrata pete.LVC. II.Mactatur agnus quis sacer, festos dies,(Erat bonorum quod parentum) cum suo,Annos habente duodecim iam, filioVirgo frequentant mater, et IacobidesPater: domum qui dum peractis singulisAbeunt, remanet vebe inscijs Solyma puerIpsis: abesse quem dolore vbi sentiuntSummo, illico sese in pedes, retro et viamMaesti legunt, quaeruntque, sed nusquam aureusEst heu puer. Non maestitudo maior estAmissione filij Dei. petuntCum tectta tandem consecrata Numini,Et ecce IESVS in senum meido sedet,De mulierisque SEMINE, Draconis caputQuod conterat, quo sit colendus et DeusModo, rogatque, auditque eos, signum indolisCaelestis: obstupescit, hoc quisquis videt.(Senes docere, discere pueros decet)At mater, haec quid, inquit, o sedent tibi,Te tot parentes quaerimus tui dies,Quidnam mihi has, quid conficis curas puer?Quid, ille, agentem quaeritis patris suiRes, et negocia, inquit? haud intelliguntSed quid velint sibi ista: cuncta notat tamenHaec dicta mater: Ille perfectis DeiRebus, comes parentibus dat se in viam,Illisque paret (aemuletur optimumPuerum iuuentus) obse quenter, proficitSapientiaque, aetate simul, et gratiaCoram Deo, nec non bonos apud viros.
VII. VOX CLAMANS IN SOLITVDINE.
Abiades vndis, sed flamma lustrat, et auraCaelesti CHRISTVS pectora nostra lauat.MATTH. III: MARCI I. LVCAE III. IOH. I.QVis iste solis personat clangor locis?Helisa partu quem seni sero ediditAbiadae anus, parate, adest Heros, viam,Mores priores corrigendo, adest salus,Viam parate, facite rectas semitas:Valles profundae compleantur, arduiMontes caput, collesque submittant, iter,Quod asperumque, et deuium, plano feratIam calle euntes: prauitati nil lociSit amplius: sic clamat, admotam arborisRadicibus securim aitque, appellitatScientia legisque tumidos viperas.Se consulentium inde vitas instruit,Et abluit liquore paenitentiae,Verbis habent qui creduli fidem Dei:Rogatus hinc, de cuius omnes sumimus,Ceu fonte pleno, quicquid est boni, foretNum CHRISTVS a turba optimatium, quibusAd tempus exultare lumine ipsiusPlacet: negat constanter: Ergo quid lauasMorem nouae quid tinctionis inuehis?Vndis quidem ipse lauo, sed inter astitit,Sum ego vincla cuius soluere indignus pedum:Vos igne qui loturus est, et Spiritu,Respondet, Agnum monstrat et digito Dei:Qui cuncta mundi totius fert crimina.Beatus hunc qui luminis aciem ad indicemIntendit, et laetam auribus vodem accipit.
VIII. IESVS BAPTISSATVS. CONCILIO AD IORdanem.
Abiades, CHRISTVS, Iordanis etvnda, ColumbaSpiritus, et Patris vox rata, nostra Salus.MATTH. III. MARCI I. LVCAE III.SEcantis arua fonte gemino pinguiaIordanis ad fluenta maximo venitSatus Deo, natusque virgine Homo Deus,Tingique CHRISTVS, proluente fluminisVnda nocentes a Iohanne postulat:Quid tu venis ad me, Cominus ad feruulumAbs te mihi cum sit opus, ait hic, vt lauer?Sine nos, refert, defungier CHRISTVS patrisIussis mei, quae pertinent mortaliumEt ad salutem implere. Quare tingiturA vate, sed minore minimo, maximo,Dei, regentis quicquid vbique, Filius:Omnes salubres corporis fiunt aquaeSanctissimi attactu, omnium credentiumLauare maculas criminum, et piacula.Discedit aethra, Spiritus sacer poloVenit, columbae loti et instar verticeSidit beato: Vox simul Patris sonat,(Edicta concilii sacri sanctissima)Caelo supremi: Filius, qui temporaFuit ante cuncta, factus hic Verbum caro,Meus est, eritque in omne temopus, quo mihiNil gratius, iucundius, nec carius.Miranda genijs vox, stupenda daemonumTurbae, pijs condenda sub praecordijsAnimae intimis, quod vna nullis seculisDonat salutem terminandam credita.
IX. IESVS TENTATVS.
Irruit in CHRISTVM via cui non vna nocendi:Et tu securis ocia rebus agis?MATTH. IIII. MAR. I. LVC. IIII.IN sola tunc loca actus est a spiritu(Nam doctor haud tentatus, haud quicquam docet)A daemonum periclitandus principe:Et condidisset cum quater denos dies,Noctesque munere sine frugum, hostis ratusNocendi adesse tempus: Es si filius,Ait, Dei, fac saxa panes (nam potesQuid non?) tibi ista sint: repellit protinusCHRISTVS dolos, et, pane non solo, refert,Scriptum est, homo sermone sed viuit Dei.Victus semel retentat hostis proelia.Quare sacram deductum in vrbem collocatTempli supra fastigium: si filiusEt es Dei, tete incitans deorsum iace:An non enim scriptum est? Dedit de te suisMandata genijs, manibus vt tollant, pedesNe forte laedas lapide. Sed scriptum quoque est,Respondet hic, Tentare nolito Deum.Tandem experitur vltima, et Christo editoDe regna montis omnia ostendit iugoIn temporis momento, et haec, ait, dabo,Quae nostra sunt, quae dono cui libet, (PaterMendacij mendacium fatur) tibi,Si supplice humilis me genu veneraberis:At CHRISTVS, aufer, aufer hinc te pessime,Oraculum nam solum, ait, Deum cole,Eumque adora. Praepotente vinciturVerbo, et fugatur hostis. Ecce seruiuntCHRISTO statim iussuque patris Angeli.
X. DISCIPVLORVM IOANNIS AD IESVM TRANSITVS.
Monstrat Iohannes tollente crimina mundi,Dant se doctori discipulique nouo.IOHAN. I.CHRISTVM venire conspicit ZachariadesAd se, (Pater latere non vult filium)Et, Agnus ecce, cuncta mundi criminaQui tollit, inquit, maximi, innocens, Dei,(Quem nemo vidit) explicator, in sinu,Et veritatis, gratiaeque, patris: priorHic me fuit, sub lucis oras seriusLicet editus sit: hoc super considereVidi columbae imagine ipsum spiritumSanctum, quod ante dixerat, qui flumineMersare, quos fuisse paenitet malos,Me iupit: En pacata mundi victima:Sermo Dei non irritus perit (licetPharisaeus hunc, consultus et legis, viriEt principes, sacrique spernunt) audiuntEt vnus hoc, et alter: andreas suoFratri sine mora Messiam denunciatAdesse, dedicitque ad vnctum, qui vocatSimona Cepham: cui Philippus additurSequente luce: Nathanielem hic inuenit,Et nunciat se repperisse MessiamNazariden, praenunciatum vatibus.Nazara qui boni afferat quid? (iudicetQuam, disce, inepte mundus) absque sed dolo,Ait: veni, videque: Venit, et videt,Et credit, et fatetur vnicum Dei,Ficu sub ipsa visus a quo sit, priusPhilippus ipsum quam vocaret, filium.
XI. AQVA IN VINVM.
Non odisse Deum, socialia vincula, taedas,Callirhoe invinum nobile versa docet.IOAN. II.CHRISTO quid est cum nuptijs de virgineNato, regente quid sato de NumineQuicquid polus, tellusque diues continet,Et iam docendi destinato muneri?Multum: Parentis sanctiones vt suiSuas probaret esse: Cum Deus maremIunxit, precatus optima, et puellulam,De latere dormientis extructam viri,Eosque iussit crescere: odit omniaHostis Dei instituta foedus, et suosHabet, minus connubijs aequi, vetantTaedas iugales omnibus qui seculis:Vt anguis ergo aboleat opera, nuptijsInter sibi non esse turpe existimatCHRISTVS, potentiam quibus primo exeritMiraculo: deesse (Multa gaudijsSunt dura laetis mixta) mensis viteumMater liquorem queritur: est tecum mihiQuid, inquit ille, mulier: horam quid mihiPraescribus, et rationem agendi? nondum adestTempus meum: repulsa mater, nil minusQuam mente spem fracta abijcit: quod iusseritSed seruulis facite ait: Impleant aquaNatus Deo lapidea solia, et hauriantMandat ministris, ecce nutu originemSolo vnda mutat, et rubescit: nuptiasCHRISTVS vocatus ad piorum, res iuuatInopes amicus: fit leue quod erat graue,Vinoque certat vnda tristis Byblino.
XII. VENDENTIVM ET NVMVLARIORVM E TEMPLO exactio.
Aede sacra CHRISTUS, qui vendunt, pellit, emuntque:Non fas latrones tecta habitare Dei.IOHAN. II.SVblapsa res quonam reciderat heu sacraIn gente, quam delegerat sibi DeusEx omnibus, quos terra, populis, sustinet,Et institutis, legibusque vinxerat?Templi quibus mandata erat curatio,Promissione obliuioni iam dataDe SEMINE, Anguis hoste, Praesules forumEx aede auari fecerant Dei: facris,Hinc plurimi remissionem, et numulisSese putabant consequi quod criminum:Caupone, et institore erant plena omnia.IESVM sacrata iustus armat pro suiDolor aede patris: feruero omnia strepituQua vocibus vendentiumque, ementiumqueEt conspicatur, et flagellis eijcitViros, mulieres, et columbas, et boues,Ouesque templo: numularijs suumEffundit aes, fiscosque: Quin o protinusAufertis ista, clamat iratus: DomusMei parentis haec precum est, quam vos (scelus)Specum latronum, tectaque tabernariaFecistis. In Dei ingerunt EcclesiamMensariorum, et turba cauponantiumSese omnibus temporibus: vt loro canesVerbi sed illos CHRISTVS exigit sui,Omni precemur exigatque tempore.
XIII. RENASCENTIA.
Ex vnda, et sacra nascantur caelitus aura,Quis magni pateant atria celsa poli.IOH. III.NOctu venit Nicodemus ad CHRIstum, putatNaturae et opibus, vique mentis liberae,Probetur vt, potesse fieri, Numini:Erras, patet via, nisi nato denuo,Nulli poli ad delubra caeruli aurea,Huic CHR Istus inquit: quid, subire visceraNecesse habeo materna? ait: male colligisCHRISTVS refert: ex vnda, et halitu sacroGignaris est necesse, caro carnem, creatAt Spiritus, qui, vult vbi, flat, Spiritum.Mirare, nec Magister o tantus vides,Ratione qua nam talia fieri queant?Caelum bonos, iustosque, non tellus parit:Quam venit inde qui, potest conscendereQuo nemo, Natus homine, qui praesens licetEst hic, minus non est polo: cui fidemQuicunque habet, Draconis instar aeneiIn trabe crucis quod fixus, haud vnquam perit,Interminata sed fruetur seculisVita beatus omnibus: Nam sic DEVSAmauit optimusque mundum, et maximus,Vt vnicum donaret illi Filium,Salutis autorem, et datorem perpetis.Nam iudicare non suum misit DeusNatum, genus seruare sed mortalium.Habet huic fidem quicunque, non damnabitur:At qui fidem illi non habet, iam dignus estPoena inferum, quod filium spernit Dei,Caliginem. mumdique tenebras diligens,Fugitque lucem, non renatus caelitus.
XIIII. IOHANNIS BAPTISTAE DE CHRISTO CONCIO.
Non est vlla salus soli nisi credere CHRISTOCredentemm CHRISTO vita beata manet.IOH. III.Minui magistri gloriam dolet suiAuditor, aegre et fert Iohannis flumineLauare, scelerum paenitet quos, cum suisCHRISTVM, domos monstrare et aetheris viam:At ille, nil homo, arrogare nil, ait,Qauicquam sibi, ni caelitus detur, potest:Non esse me CHRISTVM ante dixi, praeuiumSed illius: qui sponsus est, sponsam tenet:At sponso amicus astat, et vocem accipitNoui mariti, et gaudio perfunditur.Expleta iam mea est voluptas: crescereCHRISTVM decet, Zachariaden decrescere.Est e supernis qui venit supra omnia:Terrestris est, terra editus, terrestriaEt loquitur: omnes est supra, qui caelitusAdest, quod audiuitque, quod vidit polo,Testatur: animo concipit quis illiusAt testimonium? et tamen fide accipitQuicunque, veracem esse comprobat Deum,Credens, quod ille verba, quem misit, sacroModo carente loquatur auctus SpirituDiuina, quae credentibus vitam ferunt:Natum Pater amat, omnium cui ius deditRerum polo, terraque: habet qui FilioFidem, potitus luce viuet seculisFelix beata interminatis: at DeiQuisquis recusat obsequi sato, eum furorSemper premet caelestis inter mortuos.
XV. AQVA VITALIS.
Quos solium erumpit latices Agnique, Deique,Arida perpetuo corda liquore rigant.IOH. IIII.Mortalium non CHRISTVS a sese genusVllum fugat: mansuetus, et mitis, bonusSed allicit puellulos, viros, senes,Et non probatas saepius satis nurus:Occasione Iacobicum fontem sitisSic prope mulierem moenibus sub Sichimis,Hausturam aquas docetque, sibi scaturientemEt credulae promittit ad vitam poloFontem liquoris, euocatum eat suumIubet maritum: res quod est, virum quidemFatetur esse, sed sibi qui non thoro,Conuincitur, sit lege iunctus, territaCHRISTIque verbis, esse quod vatem putat,Interrogat vbi supplicet Deo, petatEt rite veniam: Reddit ille, ex IsaciTantum salus est gente: Vos cultum sineVerbo tribuitis Numini ignoto: DeumAt nos quis et sit scimus, et sola velitVt mente (nam mens est) coli: quod omnibusFiet locis breui: explicet qui, Messiam,Haec, te manere dicis? at praesens tibiEn, omnibusque assum vnctus ipse, haec qui loquor.Fit, impudica quae fuerat, Apostola,Adesse CHRISTVM nunciatque ciuibus.Quem populus auersatur Hebraeus, animo.Et vrbe recipit plebs remota maximeAlegibus. Non Christus insontes adest,Sontes vocare sed polo ad frugem bonam.
XVI. CHRISTVS PRAECIPITANDVS EVADIT.
Afferre exitium conatur patria CHRISTO:Aequior o mundus possit et esse pijs?LVCAE IIII.AT carceris post conditus specu innocensZachariades quam praemium vatum accipit,Hac CHRISTVS, et vagatur illac oppidaPer patriae cuncta: obruti caligineLucem vident: criminibus et ponant modum,Moresque curuos corrigant (regnum DeiIam iamque adesse) praecipit: quod dixeratVates et olim Amosius ompletum: DeiSe praeditum esse Spiritu, qui se vnxerit,Et miserit, quo laeta turbae nunciet,Quae pauper, et inops: mente vulnera obligetLaesis, nigro eripiatque captos carcere,Lucis iubar videre det caliginePressis, salute, deque vita vindicetPericlitantes: Isaci nepotibusEdicat et fauentis annum Numinis,Pacisque nunquam terminanda secula:Sic fatur, in suosque ciues acriusInuehitur, et eis crimen ingratae exprobransMentis, Sarephtan memorat, et lepram SyriNahamanis. Est propheta nullus patriaeAcceptus. Ergo concitati barbaroFurore faciunt impetum in eum, et moenia,Vt praecipitem agant, posita qua crepidine,Ducunt: manus sed saluus exit impias.Nazara imago est, Spiritus quos non agit,Quando Dei verbum audiunt, mortalium.
XVII. REGII FILIVS ABSENS SANITATI RESTITVTVS.
Fide Deo, et Christo tua damna expone querendo,Regius haud firma cui placet ecce fide.IOH. IIII.QVod fumigat, non comprimit Christus manuEllychnion praecipite, non arundinem,Quassata quae, perfringit impotens: thoroAeger iacebat, qua Caperna, CaesarisCuiusdam ab aula purpurati filius.Pater audiens abesse, latices verteratQui nuptijs in vina nuper, haud proculA finibus Galilaeidos, se dat viae,Audiensque IESVM, veniat vt domum rogatSuam, auferatque corporis nato malum,In mortis ipso qui laboret limine.Prodigia ni cernatis, et signa, haud fidemhabetis, inquit CHRISTVS: ah celer veniMagister optime, iterat ille, veni, priusExhalet animam quam meus puer: valet,Abi, tuus viuitque filius, refertCHRISTVS: Dei non irritus sermo perit:Et credit hic, domumque repedat optimaFideque, speque, verba CHRISTI haud fallere.Quid accidit? fit in viaserua obuiamManus, valere nunciatque filiumPatri: audiens qui conuenire temporiVerbum, ipse credit vniuersa cum domo:Atque ex fide sic transitus fit in fidem.
XVIII. SIMONIS PETRI, ET ALIORVM AD APOSTOLATVM vocatus.
Discipulos vda CHRISTVS sibi colligit acta,Qui, pro pisce, homines in sua lina trahant.MATTH. IIII.INiurias ob ciuium ergo patriaeValere iussis moenibus, CapernidenChristus venit, Genne Sara rigat quam: marisGaliaeij accolae obruti caligineVident iubar, lux oritur alma qui coluntTellurem opacae noctis: Vrbe qua sibiLegisset vbi sedem, incipit docere: IamCompleta tempora sunt: o ad frugem bonamInstat, redite, nam Dei regnum, fidemEuangelijque habete concionibus.At ambulat post forte dum iuxta marisLittus, videt cum fratre piscibus dolosPetrum struentem: paululum dein retia,Progressus inde, Zebedaei filiosSarcire cernit, eisque, me sectemini,Ars transferenda haec ad genus mortaliumCapiendum, ait: lintrem et, parentem protinusHi cum relinquunt, ille lina: PotentiaEst tanta CHRISTI vocis: eligit sibiQui stulta mundi, infirma, et ignobilia,Confundat vt sapientia, atque fortia,Quae sunt et aboleat aliquid, ne quis sibiMortalium quicquam arroget coram Deo.
XIX. LEPROSVS, POST CONCIONEM IN MONTE, sanatus.
Si vis, me mundare potes, leprosus vt inquit,Continuo CHRISTO lepra iubente fugit.MATTH. VIII. MARC. I. LVCAE V.BEatitas mansura filios DeiQuae vera: quod dictata legis veneritNon abrogare: quae viri partes pij,Cölestium de sanctuionum oraculis:Vt mussitandae iniuriae: aduersarius,Hostisque amandus: quae patri rerum omniumAccepta liberalitas, ieiunia,Et vota: quales congerendae sint opes,Soli Deo, non seruienti aerario:Angusta quae, portaque nitendum, viaArctaque caelo: pellibus bidentiumLupos cauendos: fructibus prodi arborem:Non Numen ore, sed colendum deniqueAnimique totis, corporisque viribus,Caelo probatis ritibusque, et moribus:Haec CHRISTVS, et docuisset alia cum suos,Contra tenebras, transferentium DeiAd inania ipsam veritatem somnia,De montis et descenderet iam vertice:Leprosus en occurrit illi: qui cadensAd genua pronus, Domine si vis, me potesMundare, ait: cui nil moratus Homo DeusCHRISTVS, volo, respondet, et tangit manuAegrum, iubetque adire mandato virosCum munere sacros: ecce fugerat luesImmunda subito: nil negare, nil soletFauore certis de sua CHRISTVS, potestEt impetrare, quae Dei clementiaInterminata nititur, nil non fides.
XX. CENTVRIONIS SERVVLVS sideratus absens curatus.
Centurio credit, credentis seruulus absensSanatur: quantum est credere posse Deo?MATTH. VIII. LVC. VII.RVrsus Capernae Christus intrat moenia,Cum primum amicos, militum, mittit suos,Praefectus ad eum, deinde sequitur, seruulumMembris iacere queritur et domi suumInutilem rigentibus: Saluum tibiEo praestiturus CHRISTVS illum, ait: domumNon Domine subeas dignus ego sum qui meam,Centurio reddit, vnico tantum iubeSed verbulo, et sanabitur puer meus:Nam iussa si, qui pareo alteri, valentTantum mea, vt, quae mando, fiant omnia:Ad imperata quid fururum non tua,Qui nil potes non, est putandum? non sibi,Miratus, oblatam esse CHRISTVS IsaciInter fidem talem nepotes, exterisCredentibus, confirmat et, qua mergitur,Et surgit vndis aureum Solis iubar,Cessura auis promissa regna caelitum:Affatus hospitemque militem: Abi, tibi,Quod credis, inquit, accidat: Vadit domum,Verbis habetque centurio CHRISTI fidem.Et nuper aegrum, nunc valentem repperit,Probat et suo quid possit exemplo Fides.
XXI.
DAEMONIACVS, SOCRVS PETRI, ET MALE HABENtes plurimi.
Imperio CHRISTI furiae, morbique recedunt,Corporibusque redit, qui fuit ante, vigor.MATTH. VIII. MAR. I. LVC. IIII.INgressus hinc in publici coetus domumDocet, facitque verba de regno Dei:In turba adest immundum habens cum spiritumQuid clamat hic tibi grege cum nostro rei?Nazara ab vrbe perditum Iesu venisNos, esse sanctum nouimus quem NuminisSummi: Dei non testimonio est opusNato, parens mendacij qui, daemonis:Ergo increpat, tacere CHRISTVS et iubet,Migrare et illum ex homine: quem lacerans fugit,Clamansque dirum protinus: vulgus stupetParere verbis imperantis daemonas.At inde cum veniret egressus domumSimonis, affixam illius lecto videtSocrum, rogatus (plurimum precatioIncensa pro valet alijs fide) febrimObiurgat, aegram et alleuat toto, fugitMorbus, vigor reditque, corpus et valet.Parante vero sole vultus condere,Tum confluunt toto oppido affecti male:Quos curat ille, actosque furijs integrat:Vt scilicet confieret, olim dixeratPropheta quod: Dolore nostro doluit, etMorbos tulit, et infirmitates omnium.
XXII. FLVCTVS ET TEMPESTATES SEDATAE.
Hic quis io, venti cui ponunt, paret et atrisSaeus procellosi fluctibus vnda maris?MATTH. VIII. MARCI IIII. LVC. VIII. IX.VVlpes suas habere latebras, nidulosAues: caput sed quo reclinet, FiliumHominis nihil: bustoinferant vt mortuosCassis suos vita sinendum: dexteraAdmota aratro respicit quisquis retro,Accommodum non esse regno caelitumAit, ratemque CHRISTVS ascendit, caputPonitque fessum: subito inhorrescit lacus.Aether tonat, furuntque nigri turbines,Imbres polo ruuntque, iter laetalibusVndis fatiscens cymba praebet, horridaIntentat et praesentem hyems mortem omnibus:Vigila Domine, opem fer, perimus vna voxVectorum: at ille, quis timor praecordiaO vestra cepit, quo mei fiduciaCessit metu externata? Et increpat lacum,Ventosque: ponunt flamina illico, caditMaris furor: quicunque cernit haec, stupet,Deumque tollit laudibus: CHRISTVS polo,Solus potestatem obtinet solo, salo,In cuncta, nec scintillulam fidei opprimit:Clames modo perire te, seruaberis.
XXIII. FVRIOSI GERGESENI.
Tam vis prostrata est Satanae, nisi numine ChristiNil vt et in porcos iuris habere queat.MATTH. VIII. LVCAE VIII.IRam mali tantam esse in homines Daemonis,Sic vexet vt eos ad suam libidinem?Traiecerat liquentis in ripam DeoSatus alteram Gennesarae, cum saxeiSpecu sepulchri nudus, ater, horridus,Actus ruit furore cum comite, manusNullis domandus vinculis, nullis pedesNodis, homo non amplius, sed bestia,Visoque CHRISTO, quid tibi est, clamat, reiNobiscum io genite Deo: quare ante nosTorquere tempus aduenis? quod est tibiNomen rogat CHRISTVS. Legio: sed si iubesMigrare nos hinc, te precamur, vt sinas.Ait, in sues inuadere (erat ingens ibiGaudens luto grex, digna sedes daemone,In quos tamen sine ingredi nutu nequitDei) annuit CHRISTVS: rotatus impetuCum coetus vniuersus immani in lacumFertur: fugit subulcus: obsessus valet,Viuitque furijs: quem Deo satus domumAbire mandat, nunciare feceritEt quae sibi caeleste numen omnibus.At Gadareni ex oppido assunt, et petunt,Afinibus discedat vt CHRISTVS suis.Natum Dei, salutis autorem vnicum,Mundus praeoptat, quam sues amittere.
XXIIII. PISCATVS.
Aequore qui ducis nunc lina madentia Petre,In terris multus post tibi piscis erit.LVCAE V.PVlchrum lacus qua pisculentus prolutiCennesarae agros, multitudo partibusEx omnibus CHRISTO ingruebat, vt DeiAudire posset verba: conscendit ratemErgo, docetque a puppe sermonem Dei:Matres, viri, puellulae, senes, anusCaelestia aure dicta pendula bibunt.Subduc, ait tum, scalmum in altum, retiaLaxaque praedae Petre: quamuis irritoLabore tota nocte cepimus nihil,Parere tibi tamen animus, Simon refert,Et expedit sua arma, protinus, DeoNemo iubenti damna fecit obsequens:Tantam potitur pisciumque copiam,Vt rete rumpatur, fatiscant Oriae.Angustius cor hominis est donis Dei:Non ergo dignum quod putat se munereTanto esse Petrus, ad genua prouoluiturCHRISTI, magister et hinc abi, clamat, mihi:Miser ego sum peccator, in me nil boni.Quid metuis, inquit CHRISTUS, est, Deo placetQuicunque, iustus, innocensque: animum excita,Fidenter et tete applica ad me: post erisHac captor, et piscator hominum: Quid Petrus,Quid tandem erat? en factus est Apostolus.
XXV. PARALYTICVS PER TECTVM DEMISSVS.
Omnia qui lecto resolutus membra iacebat,Ipse sibi portat iam sua strata domum.MATTH. IX. MARC. II. LVCAE V.SEdet domi, docetque Christus (erat domusIlli Caperna) ab ore docentis cohorsConsult apendet legis, et plebs plurima:Cum baiuli aegrum, membra resolutum omniaMisere, iacentem quatuor lecto ferunt:Qui, quod nequirent ianuam per ingrediOb multitudinem in domum, fastigiumPer, ante demittunt pedes Christi virum.Fiduciam (non irrita aliena est fides:Aliquid boni pro fratre postula, feres)Quorum videns IESVS ait, animum habe bonum,Peccata nate sint remissa tibi tua:Hypocrita Pharisaeus audit, et putatSermone laedi gloriam tali Dei.(Quae sensa CHRISTVS mente voluuntur videt.)Ergo quid, inquit, cogitare placet mala?Vtrum (probet manifesta res absconditum)Vtrum est facilius dicere? vicium tibiRemittitur, an age excitare, et ambula?At vt sciatis, esse Nati ignoscerePeccata homini: tibi aio surge, et lectuloSublato abi domum: excitat sese, domumEt sideratus it: Dei potentiamPleno ore fert plebs vniuersa laudibus.
XXVI. CONVIVIVM PVBLICANVM.
Aera alijs linquas manceps, tua tecta subiuit,Qui, bona fine carent quae, numeranda dabit.MATTH. IX.INter suas Alphaeius fiscos putatPortorij ratiunculas, et calculosNunc ponit, et nunc tollit, in pecuniamMatthaeus infixus: videt CHRISTVS virum,Vocatque visum: qui repente redditus,Et surgit alius, et relictis omnibus,Vocem potentem sequitur, et conuiuioCHRISTVM, gregales et suos domi accipit.Conuiua vesciturque commodus, et bibitLaeto ore Dominus: hoc vident HypocritaePharisaei, et epulas, inquiunt, cur improbasAdit, polo venisse qui se iactitatTantus magister? non ferens calumnias,CHRISTVS refert, valentibus non est opusMedico sed aegro: At ite vos, et discite,Velit sibi quid ille sermo: quam sacra,Placet mihi indulgentia magis, omnia:Non hic vocare sum bonos, sed quos pigetMalos fuisse, et improbos, frugem ad bonam:Quam nemo praestat, inflat obseruatioQuos legis, ob superbiam haud CHRIsto placent:Placent at humiles quos facinorum paenitet:Fit, mira res, ex publicano Apostolus.
XXVII. HAEMORRHOVSA, ET PRIMATIS, SEV ARCHIsynagogi filia.
Sistitur immundus sanguis, dilapsus in auras,Mortuaque inuadit virginis ossa calor.MATTH. IX. MAR. V. LVC. VIII.Qvid te latere cuncta cernentem putas,Post cui bis annos sanitas senor redijtMulier? profectam vim Magister praedicatAse: metum pone, et fatere res quod est,Oramne vestis tangere optasti illius,Persuasa sanam te fore? animo sis bono,Et quid loquatur CHRISTVS audi: constititFoedus tibi beneficio fidei cruor:Leutata morbo filia incolumis abi.Sed nec Iaire, nunciata, deijciTe, morte natae, patere defide, tuae:Ne metue, certo sana erit, credas modo:At maesta quid tumultuamini cohors,Quid praeficae lugetis? haud est mortua,Sed puera dormit: est iocus verbum Dei,Risusque cunctis non docet quos SpiritusIntus sacer: Mors nil tamen quam somnus estCHRISTO, quiesque: dormiens, et mortuusIdem est, et vnus maximi nato patris:Et Petrus hoc, et Zebedaei liberi,Ambo parentes et fatentur: nam manu,Dicit, prehensae surge, surgit illico,Et fatur, et puellula ambulat: DeiEst tanta vis sermonis, et potentia.
XXVIII. CAECI DVO, ET MATVS FVRIOSVS.
Proripiunt furiae CHRISTI se voce potente,Et lucem rursus lumina caeca vident.MATTH. IX.TAm triste non est, asperum, dirum, horridumDamnum, malumue, quod fatigatus, fideArdente votis quae flagrant, credentibusLeuare CHRISTVS non queat: caeci audiuntQuae faciat, et quae fecerit duo, de viaClamantque: clemens et facilis o DauidisMiserere nostri Nate: responsi feruntEt nil quod, in domum irruunt: quid creditisCHRISTVS, rogat, praestare, quae precamini.Me posse? reddunt: credimus: compos suiVoti fides sit ista, ait CHRISTVS, videntStatimque laeti lucis optatae iubar:Aliena miserum adducit interea fides,Ademerat cui vocis vsum SpiritusImpurus: Haud, quae nulla sunt, motus bonisNostris, fauore sed suae indulgentiae,Dolet miserijs hominum, opemque fert DeiNatus: potente voce daemon pellitur:In expeditos lingua laxatur sonosMuti, calumniantur ista Hypocritae,Pij celebrant, et Deo grates agunt.
XXIX. MEMBRIS CAPTVS AD PISCINAM OVIARICAM.
Consistit pedibus qui claudus, et ambulat, ipseIussus et asportat iam sua strata domum.IOHAN. V.IAm Genius vndas iamque turbabit sacerBethesdias, quid capte membris bis propeLustris quater, sanusne fieri etiam cupis:An, in lacum qui deferat te, non habes?Ergo excitare, tolle lectulum, ambula,Sic CHRISTVS: excitatur ille, et ambulat:Quem tollere vident quod grabatum Sabbatho,Calumniantur Hypocritae, et CHRISTO parantMalum, necemque: se tuetur patrio,Operantis ille semper, exemplo: magisFurunt, Dei quod praedicat se filium:Homo tum Deus: Nil filius quicquam potestEx sese agere, nisi quod facere videt patrem,Opera eadem parentis, et sunt filij:Monstrat pater cui cuncta amat natum, potestQuod solus, et dat excitare mortuosIlli, dat exercere iudicium: patreOuicunque natum honorat aeterno, patremHonorat ipsum: Verba cuius excipitCredente quisquis aure, vitam perpetemHabebit, illa luce, quando mortuiSati Deo vocem audient busto exciti.Haec alia, et his similia CHRISTVS plurimaCarentibus canit auribus: Non audiuntVerbum, sacer quos non gubernat Spiritus.
XXX. SPICAE, ET ARIDA MANVS
Fas etiam festis bona quae exercere diebus,Cum spicis vulsis arida dextra docet.MATTH. XII. MARC. II. ET III. LVCAE VI.NVnquam deest Hypocrisi contra beneCalumniante quod ore facta obganniat,Iter facit per Sabbatho CHRISTVS sata,Cum, quod cibus non esset alius, vellereSocios fames, fricare spicas et adigit:Tum quidam, agitis o quid hodie, quod non decet?CHRISTVS refert, non scire vos, quid feceritMirum, Propheta regius motus fame:Non scire mirum, quid sacri faciant viri:Est propter institutus hominem SabbathiDies, homo non festa propter conditus,Et homine natus Dominus etiam est Sabbathi.Ingressus in collegium dein docetSolennis, alia luce, quae, mox et manuQuidam miser adest arida: cum quid, notatSeruante lumine Pharisaeus, SabbathoCHRISTVS foret facturus: At Natus Dei,Cogitata cordis qui videt, surge illico,Et, inquit, homini, atque huc adesto, et ad suosConuersus aduersarios, vtrum licetBene luce sacra, an facere male, vitam dare,An perdere, bouem, ouemue fouea attollere?Sic ait, et illos intuetur acrius:Quibus silentibus, age dextram porrige,Ad mancum ait: qui porrigit manum, statimEt hac manu bene vtitur, vt manu altera.Insaniunt furenter hostes, et struuntCHRISTO dolos, necemque. Sabbatho licetMalum parare scilicet alijs, heneCHRISTO agere, conferre et salutem non licet.