siber1 sibersionion 20 August 2003 Rüdiger Niehl
Basic XML-markup: divisions, lines, heads, TEI-Header. typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check


page 183, image: s183

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER SEXTVS.

I. GABRIELIS ARCHANGELI AD VIRGINEM MARIAM legatio.

Accipit haud soliti conceptus nuncia Virgo,
Et Genio, dixti quod, mihi fiat, ait.

LVC. 1.

AD nomen, est quod omnia supra, accedimus
IESV: canenti Numinis Fili faue.
Decrerat ergo aeternitate conditor
Vlcisci ab omni viperam quod maximus,
Qui templa caeli summa nutu concutit,
Opemque ferre, amore victus patrio,
Clementiaque, perditis mortalium
Rebus: salutem quam puella amiserat,
Partu puellae vti repararet, Angelum
Qua Nazaretha floridum ostentat caput,
Ad virginem Iesseiam mittit polo,
Iosepho erat desponsa quae Iacobidae:


page 184, image: s184

Ad hanc genius ingressus, acceptissima
Mulierum, ait, polo omnium, tibi qui fauet,
(Ne metue virgo) caelitum regi places,
Partum grauis fetuque concepto dabis,
Altissimi qui sit, tuusque filius,
Interminatis Dauidisque praepotens
Teneat parentis seculis sedem sui:
Mirare? nullum cum scias virum? nihil
Quo maius est, inuadet in te Spiritus,
Implebit et potente vi flatus, Dei:
Quae caussa erit, cur natus aeterni patris,
Natus tuus sit: Nil Dei vis non potest:
Virgo annuit, sibi euenire, quod Deo
Et placeat, optat: protinus VERBVM Deus
FIT ecce CARO: mirantur angeli, stupet
Natura, pauitant daemones, furor cadit
Caeli, fores panduntur aetheris, Dei
Mundum fauentis omnem inundat gratia.

II. CONGRESSVS SANCTISS. MATRVM CONCILIO Hebronico.

Virgo, et anus grauidae, vates nondum editus infans,
Instar araneoli hic CHRISTUS homo, atque Deus.

LVC. I.

NOn segnis est, non ociosa, quae fides
Praecordijs accensa flagrat intimis.


page 185, image: s185

Potest Deus quae vult: tibi quae sanguine
Helisa namque iuncta, quamuis est anus,
Ferturque sterilis, mensibus iam sex grauis,
Natum dabit breui Abiadae: Sic dixerat
Archangelus: cum virgo se dat in viam,
Montana per petitque Zachariae domum,
Vt officij munus anui praestet sui:
Iam limen intrat, fausta et optat aedibus,
Grauidae salit cum matris intra viscera,
(Quis paruulos excludat e coetu Dei?)
Infans, colit regemque reueritus suum
Nondum editus, Deumque: clamat numinis
Afflata genitrix vi: polo quas conspicit
Sol, o decus matrum omnium, felicior
Qua nec fuit, futura nec, felix tui
Fetus vteri: Quid maximi regis venis
Ad nos parens, Deique: dictis angeli
Beata credere cui datum diuinitus:
Non verba, queis nil verius, fallunt, Dei.
Sub quae Maria (quod continere gaudia
Sua tacita nequit) concilii sanctissimi,
Violare quae, decreta condens, est nefas,
Clementiam magnificat immensam Patris
Quo maius, et nil melius est summi, omnia
Tribuit cui, nil et sibi: Refert pius
Accepta, habet quaecunque dextrae Numinis.
Nam quid boni, quid est, quod haud acceperis,
Accepta quidue efferre propter insolens?

III.


page 186, image: s186

FILII DEI D. NOSTRI IESV CHRISTI ORTVS IN terris matre virgine.

Ante pecus vagit naturae conditor, ortum
Insuetum genij, gaudia summa, canunt.

LVC. II.

VEnit sides oraculis vatum, angeli
Vox agitur: ecce, audita nec prioribus
Res seculis, nec audienda posteris,
Qud Dauidis stant parua Bethles moenia,
Sancti potente Spiritus satu, parit,
Thalami quidem expers Virgo, sed tamen viro,
Credita bono, Galilaeia parentem suum,
Natum Dei (mirabile) ante exordia
Qui rerum erat cunctarum apud, Verbum Deus,
Patrem Deum, qui condidit lucis sator,
Datorque vitae, quo sine est factum nihil,
Quae sunt, fuere, quaeque post futura sunt.
Mundi iacet molitor in praesepio,
Aurasque amictus spirat humana, Deus
Sine crimine, vicioque, nostras Synthesi,
Non notus orbi, conditurque stramine,
Fenoque, lacte paruuloque pascitur,
Qui cuncta pascit: Angelus custodibus
Bidentium desideratum gentibus
Heroa natum nunciat: fulget polo
Quos clara circum lux tenebris (quis videt
Non mentium nostrarum imaginem?) obsitos:


page 187, image: s187

Laetissimis dissultat aether plausibus:
Sit in supremis laus Deo, sit gloria,
Terraeque pax, bonus animus mortalibus.
Per filium reductus ipsum in gratiam,
Gratantibus Homini angelis fauet Deus,
Gaudetque turbae notus esse pauperi,
Qui pauper est ob pauperes, ditissimus.

IIII. I. CHRISTI CIRCVMCISIO, ET IN TEMPLVM DEportatio.

Cur sub legis onus Christus se subijcit ipse,
Cur? nisi ne damnent iura seuera malos?

LVC. II.

TEsta Dei eur filius partem viri
Gentis putatur Isacae ritu, malis,
Et sontibus quae lata, sanctionibus
Cum legis ille liber existat: patris
Nam labe quid contraxerat noxae innocens
Pellacijs, et fraude primi viperae
Capti? Quid ipsa mater obseruat dies,
Puerperis qui constituti, nesciens
Viri, Deo de Spiritu sanctissimum
Fetum grauis cum decerit? haud rescindere,
Perficere sed quam venerat, sui patris
Vt scilicet cum matre se subiungeret,
Sub legis onera, vtque insitus populo Dei


page 188, image: s188

Nomen, salus per quod venit credentibus,
IESV, sibi re comprobaret inditum,
Fundens cruorem inno xium puellulus:
Tum sisteretur consecratus Numini
Quo, Pontifex futurus ipse victima,
Mortalium quae tolleret piacula,
Parenti in ara, vt agnus innocens, crucis:
Non Hanna, non ignorat hoc senex, mori
Cui, spiritu docente, votum: gentium
Puerum iste quorum lumen omnium canit,
Israelisque gloriam: Sit casui
Idem licet quoque destinatus plurium:
Contra cui dicatur et signum, et dolor
Matri, explicentur vt retrusa pectorum.

V. MAGI, ET INFANTICIDIVM.

Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque
Fert Magus, innocuo Bethla cruore madet.

MATTH. II.

PRioribus non visa stella seculis
Caelo micat: perita turba siderum,
Queis flammeus Sol aureum tollit caput
Primum, notant Bosoridae, dantque in viam
Se, moenia veniuntque Solymes, sit recens
Iudaicus et quo rex loco natus rogant.
(Partis tyrannis vsque male timet male)


page 189, image: s189

Turbatur aula cum sua Antipatro satus:
Vrbs commouetur Solyma: CHRISTI de loco
Ortus rogati doctiores, Dauidis
Bethlam canunt de litteris vatum: Magi
Ad oppidi monstrata tendunt moenia:
Cum rursus ecce, quam domi conspexerant,
Stellam vident, et deferuntur, praeuium
Sydus sequentes, regis ad cunabula,
Nati, nihil quo maius est, mundi arbitro:
Ac prouoluti puerulum sub paupere
Tuguriolo venerantur, et thus Numini,
Aurum tenenti sceptra, stactes offerunt
Homini liquores: At videns, quod iusserat,
Redire rex ad sese neutiquam magos:
Mittit, furore concitatus barbaro,
Infantulos qui mactet omnes, militem,
Vt Christus in turba occidat quoque, bimulos:
Sed nil agit vis callida: Aegypti fugit,
Ab angelo, silente nocte somnio
Monitus, ad oras cum suis Iacobides.
CHRISTVS manus euadit impias: polo
Crudelitas turbam innocentum consecrat,
Mentes beatas, flosculos caelestium.

VI. IESVS AMISSVS.

In templo est Christus, quae sunt Genitoris agitque:
Vt Christum inuenias templa sacrata pete.

LVC. II.


page 190, image: s190

Mactatur agnus quis sacer, festos dies,
(Erat bonorum quod parentum) cum suo,
Annos habente duodecim iam, filio
Virgo frequentant mater, et Iacobides
Pater: domum qui dum peractis singulis
Abeunt, remanet vebe inscijs Solyma puer
Ipsis: abesse quem dolore vbi sentiunt
Summo, illico sese in pedes, retro et viam
Maesti legunt, quaeruntque, sed nusquam aureus
Est heu puer. Non maestitudo maior est
Amissione filij Dei. petunt
Cum tectta tandem consecrata Numini,
Et ecce IESVS in senum meido sedet,
De mulierisque SEMINE, Draconis caput
Quod conterat, quo sit colendus et Deus
Modo, rogatque, auditque eos, signum indolis
Caelestis: obstupescit, hoc quisquis videt.
(Senes docere, discere pueros decet)
At mater, haec quid, inquit, o sedent tibi,
Te tot parentes quaerimus tui dies,
Quidnam mihi has, quid conficis curas puer?
Quid, ille, agentem quaeritis patris sui
Res, et negocia, inquit? haud intelligunt
Sed quid velint sibi ista: cuncta notat tamen
Haec dicta mater: Ille perfectis Dei
Rebus, comes parentibus dat se in viam,
Illisque paret (aemuletur optimum
Puerum iuuentus) obse quenter, proficit
Sapientiaque, aetate simul, et gratia


page 191, image: s191

Coram Deo, nec non bonos apud viros.

VII. VOX CLAMANS IN SOLITVDINE.

Abiades vndis, sed flamma lustrat, et aura
Caelesti CHRISTVS pectora nostra lauat.

MATTH. III: MARCI I. LVCAE III. IOH. I.

QVis iste solis personat clangor locis?
Helisa partu quem seni sero edidit
Abiadae anus, parate, adest Heros, viam,
Mores priores corrigendo, adest salus,
Viam parate, facite rectas semitas:
Valles profundae compleantur, ardui
Montes caput, collesque submittant, iter,
Quod asperumque, et deuium, plano ferat
Iam calle euntes: prauitati nil loci
Sit amplius: sic clamat, admotam arboris
Radicibus securim aitque, appellitat
Scientia legisque tumidos viperas.
Se consulentium inde vitas instruit,
Et abluit liquore paenitentiae,
Verbis habent qui creduli fidem Dei:
Rogatus hinc, de cuius omnes sumimus,
Ceu fonte pleno, quicquid est boni, foret
Num CHRISTVS a turba optimatium, quibus


page 192, image: s192

Ad tempus exultare lumine ipsius
Placet: negat constanter: Ergo quid lauas
Morem nouae quid tinctionis inuehis?
Vndis quidem ipse lauo, sed inter astitit,
Sum ego vincla cuius soluere indignus pedum:
Vos igne qui loturus est, et Spiritu,
Respondet, Agnum monstrat et digito Dei:
Qui cuncta mundi totius fert crimina.
Beatus hunc qui luminis aciem ad indicem
Intendit, et laetam auribus vodem accipit.

VIII. IESVS BAPTISSATVS. CONCILIO AD IORdanem.

Abiades, CHRISTVS, Iordanis etvnda, Columba
Spiritus, et Patris vox rata, nostra Salus.

MATTH. III. MARCI I. LVCAE III.

SEcantis arua fonte gemino pinguia
Iordanis ad fluenta maximo venit
Satus Deo, natusque virgine Homo Deus,
Tingique CHRISTVS, proluente fluminis
Vnda nocentes a Iohanne postulat:
Quid tu venis ad me, Cominus ad feruulum
Abs te mihi cum sit opus, ait hic, vt lauer?
Sine nos, refert, defungier CHRISTVS patris
Iussis mei, quae pertinent mortalium


page 193, image: s193

Et ad salutem implere. Quare tingitur
A vate, sed minore minimo, maximo,
Dei, regentis quicquid vbique, Filius:
Omnes salubres corporis fiunt aquae
Sanctissimi attactu, omnium credentium
Lauare maculas criminum, et piacula.
Discedit aethra, Spiritus sacer polo
Venit, columbae loti et instar vertice
Sidit beato: Vox simul Patris sonat,
(Edicta concilii sacri sanctissima)
Caelo supremi: Filius, qui tempora
Fuit ante cuncta, factus hic Verbum caro,
Meus est, eritque in omne temopus, quo mihi
Nil gratius, iucundius, nec carius.
Miranda genijs vox, stupenda daemonum
Turbae, pijs condenda sub praecordijs
Animae intimis, quod vna nullis seculis
Donat salutem terminandam credita.

IX. IESVS TENTATVS.

Irruit in CHRISTVM via cui non vna nocendi:
Et tu securis ocia rebus agis?

MATTH. IIII. MAR. I. LVC. IIII.

IN sola tunc loca actus est a spiritu
(Nam doctor haud tentatus, haud quicquam docet)
A daemonum periclitandus principe:
Et condidisset cum quater denos dies,


page 194, image: s194

Noctesque munere sine frugum, hostis ratus
Nocendi adesse tempus: Es si filius,
Ait, Dei, fac saxa panes (nam potes
Quid non?) tibi ista sint: repellit protinus
CHRISTVS dolos, et, pane non solo, refert,
Scriptum est, homo sermone sed viuit Dei.
Victus semel retentat hostis proelia.
Quare sacram deductum in vrbem collocat
Templi supra fastigium: si filius
Et es Dei, tete incitans deorsum iace:
An non enim scriptum est? Dedit de te suis
Mandata genijs, manibus vt tollant, pedes
Ne forte laedas lapide. Sed scriptum quoque est,
Respondet hic, Tentare nolito Deum.
Tandem experitur vltima, et Christo edito
De regna montis omnia ostendit iugo
In temporis momento, et haec, ait, dabo,
Quae nostra sunt, quae dono cui libet, (Pater
Mendacij mendacium fatur) tibi,
Si supplice humilis me genu veneraberis:
At CHRISTVS, aufer, aufer hinc te pessime,
Oraculum nam solum, ait, Deum cole,
Eumque adora. Praepotente vincitur
Verbo, et fugatur hostis. Ecce seruiunt
CHRISTO statim iussuque patris Angeli.

X. DISCIPVLORVM IOANNIS AD IESVM TRANSITVS.


page 195, image: s195

Monstrat Iohannes tollente crimina mundi,
Dant se doctori discipulique nouo.

IOHAN. I.

CHRISTVM venire conspicit Zachariades
Ad se, (Pater latere non vult filium)
Et, Agnus ecce, cuncta mundi crimina
Qui tollit, inquit, maximi, innocens, Dei,
(Quem nemo vidit) explicator, in sinu,
Et veritatis, gratiaeque, patris: prior
Hic me fuit, sub lucis oras serius
Licet editus sit: hoc super considere
Vidi columbae imagine ipsum spiritum
Sanctum, quod ante dixerat, qui flumine
Mersare, quos fuisse paenitet malos,
Me iupit: En pacata mundi victima:
Sermo Dei non irritus perit (licet
Pharisaeus hunc, consultus et legis, viri
Et principes, sacrique spernunt) audiunt
Et vnus hoc, et alter: andreas suo
Fratri sine mora Messiam denunciat
Adesse, dedicitque ad vnctum, qui vocat
Simona Cepham: cui Philippus additur
Sequente luce: Nathanielem hic inuenit,
Et nunciat se repperisse Messiam
Nazariden, praenunciatum vatibus.
Nazara qui boni afferat quid? (iudicet
Quam, disce, inepte mundus) absque sed dolo,
Ait: veni, videque: Venit, et videt,
Et credit, et fatetur vnicum Dei,


page 196, image: s196

Ficu sub ipsa visus a quo sit, prius
Philippus ipsum quam vocaret, filium.

XI. AQVA IN VINVM.

Non odisse Deum, socialia vincula, taedas,
Callirhoe invinum nobile versa docet.

IOAN. II.

CHRISTO quid est cum nuptijs de virgine
Nato, regente quid sato de Numine
Quicquid polus, tellusque diues continet,
Et iam docendi destinato muneri?
Multum: Parentis sanctiones vt sui
Suas probaret esse: Cum Deus marem
Iunxit, precatus optima, et puellulam,
De latere dormientis extructam viri,
Eosque iussit crescere: odit omnia
Hostis Dei instituta foedus, et suos
Habet, minus connubijs aequi, vetant
Taedas iugales omnibus qui seculis:
Vt anguis ergo aboleat opera, nuptijs
Inter sibi non esse turpe existimat
CHRISTVS, potentiam quibus primo exerit
Miraculo: deesse (Multa gaudijs
Sunt dura laetis mixta) mensis viteum
Mater liquorem queritur: est tecum mihi
Quid, inquit ille, mulier: horam quid mihi
Praescribus, et rationem agendi? nondum adest


page 197, image: s197

Tempus meum: repulsa mater, nil minus
Quam mente spem fracta abijcit: quod iusserit
Sed seruulis facite ait: Impleant aqua
Natus Deo lapidea solia, et hauriant
Mandat ministris, ecce nutu originem
Solo vnda mutat, et rubescit: nuptias
CHRISTVS vocatus ad piorum, res iuuat
Inopes amicus: fit leue quod erat graue,
Vinoque certat vnda tristis Byblino.

XII. VENDENTIVM ET NVMVLARIORVM E TEMPLO exactio.

Aede sacra CHRISTUS, qui vendunt, pellit, emuntque:
Non fas latrones tecta habitare Dei.

IOHAN. II.

SVblapsa res quonam reciderat heu sacra
In gente, quam delegerat sibi Deus
Ex omnibus, quos terra, populis, sustinet,
Et institutis, legibusque vinxerat?
Templi quibus mandata erat curatio,
Promissione obliuioni iam data
De SEMINE, Anguis hoste, Praesules forum
Ex aede auari fecerant Dei: facris,
Hinc plurimi remissionem, et numulis
Sese putabant consequi quod criminum:
Caupone, et institore erant plena omnia.


page 198, image: s198

IESVM sacrata iustus armat pro sui
Dolor aede patris: feruero omnia strepitu
Qua vocibus vendentiumque, ementiumque
Et conspicatur, et flagellis eijcit
Viros, mulieres, et columbas, et boues,
Ouesque templo: numularijs suum
Effundit aes, fiscosque: Quin o protinus
Aufertis ista, clamat iratus: Domus
Mei parentis haec precum est, quam vos (scelus)
Specum latronum, tectaque tabernaria
Fecistis. In Dei ingerunt Ecclesiam
Mensariorum, et turba cauponantium
Sese omnibus temporibus: vt loro canes
Verbi sed illos CHRISTVS exigit sui,
Omni precemur exigatque tempore.

XIII. RENASCENTIA.

Ex vnda, et sacra nascantur caelitus aura,
Quis magni pateant atria celsa poli.

IOH. III.

NOctu venit Nicodemus ad CHRIstum, putat
Naturae et opibus, vique mentis liberae,
Probetur vt, potesse fieri, Numini:
Erras, patet via, nisi nato denuo,
Nulli poli ad delubra caeruli aurea,
Huic CHR Istus inquit: quid, subire viscera
Necesse habeo materna? ait: male colligis


page 199, image: s199

CHRISTVS refert: ex vnda, et halitu sacro
Gignaris est necesse, caro carnem, creat
At Spiritus, qui, vult vbi, flat, Spiritum.
Mirare, nec Magister o tantus vides,
Ratione qua nam talia fieri queant?
Caelum bonos, iustosque, non tellus parit:
Quam venit inde qui, potest conscendere
Quo nemo, Natus homine, qui praesens licet
Est hic, minus non est polo: cui fidem
Quicunque habet, Draconis instar aenei
In trabe crucis quod fixus, haud vnquam perit,
Interminata sed fruetur seculis
Vita beatus omnibus: Nam sic DEVS
Amauit optimusque mundum, et maximus,
Vt vnicum donaret illi Filium,
Salutis autorem, et datorem perpetis.
Nam iudicare non suum misit Deus
Natum, genus seruare sed mortalium.
Habet huic fidem quicunque, non damnabitur:
At qui fidem illi non habet, iam dignus est
Poena inferum, quod filium spernit Dei,
Caliginem. mumdique tenebras diligens,
Fugitque lucem, non renatus caelitus.

XIIII. IOHANNIS BAPTISTAE DE CHRISTO CONCIO.

Non est vlla salus soli nisi credere CHRISTO
Credentemm CHRISTO vita beata manet.


page 200, image: s200

IOH. III.

Minui magistri gloriam dolet sui
Auditor, aegre et fert Iohannis flumine
Lauare, scelerum paenitet quos, cum suis
CHRISTVM, domos monstrare et aetheris viam:
At ille, nil homo, arrogare nil, ait,
Qauicquam sibi, ni caelitus detur, potest:
Non esse me CHRISTVM ante dixi, praeuium
Sed illius: qui sponsus est, sponsam tenet:
At sponso amicus astat, et vocem accipit
Noui mariti, et gaudio perfunditur.
Expleta iam mea est voluptas: crescere
CHRISTVM decet, Zachariaden decrescere.
Est e supernis qui venit supra omnia:
Terrestris est, terra editus, terrestria
Et loquitur: omnes est supra, qui caelitus
Adest, quod audiuitque, quod vidit polo,
Testatur: animo concipit quis illius
At testimonium? et tamen fide accipit
Quicunque, veracem esse comprobat Deum,
Credens, quod ille verba, quem misit, sacro
Modo carente loquatur auctus Spiritu
Diuina, quae credentibus vitam ferunt:
Natum Pater amat, omnium cui ius dedit
Rerum polo, terraque: habet qui Filio
Fidem, potitus luce viuet seculis
Felix beata interminatis: at Dei
Quisquis recusat obsequi sato, eum furor
Semper premet caelestis inter mortuos.


page 201, image: s201

XV. AQVA VITALIS.

Quos solium erumpit latices Agnique, Deique,
Arida perpetuo corda liquore rigant.

IOH. IIII.

Mortalium non CHRISTVS a sese genus
Vllum fugat: mansuetus, et mitis, bonus
Sed allicit puellulos, viros, senes,
Et non probatas saepius satis nurus:
Occasione Iacobicum fontem sitis
Sic prope mulierem moenibus sub Sichimis,
Hausturam aquas docetque, sibi scaturientem
Et credulae promittit ad vitam polo
Fontem liquoris, euocatum eat suum
Iubet maritum: res quod est, virum quidem
Fatetur esse, sed sibi qui non thoro,
Conuincitur, sit lege iunctus, territa
CHRISTIque verbis, esse quod vatem putat,
Interrogat vbi supplicet Deo, petat
Et rite veniam: Reddit ille, ex Isaci
Tantum salus est gente: Vos cultum sine
Verbo tribuitis Numini ignoto: Deum
At nos quis et sit scimus, et sola velit
Vt mente (nam mens est) coli: quod omnibus
Fiet locis breui: explicet qui, Messiam,
Haec, te manere dicis? at praesens tibi
En, omnibusque assum vnctus ipse, haec qui loquor.
Fit, impudica quae fuerat, Apostola,


page 202, image: s202

Adesse CHRISTVM nunciatque ciuibus.
Quem populus auersatur Hebraeus, animo.
Et vrbe recipit plebs remota maxime
Alegibus. Non Christus insontes adest,
Sontes vocare sed polo ad frugem bonam.

XVI. CHRISTVS PRAECIPITANDVS EVADIT.

Afferre exitium conatur patria CHRISTO:
Aequior o mundus possit et esse pijs?

LVCAE IIII.

AT carceris post conditus specu innocens
Zachariades quam praemium vatum accipit,
Hac CHRISTVS, et vagatur illac oppida
Per patriae cuncta: obruti caligine
Lucem vident: criminibus et ponant modum,
Moresque curuos corrigant (regnum Dei
Iam iamque adesse) praecipit: quod dixerat
Vates et olim Amosius ompletum: Dei
Se praeditum esse Spiritu, qui se vnxerit,
Et miserit, quo laeta turbae nunciet,
Quae pauper, et inops: mente vulnera obliget
Laesis, nigro eripiatque captos carcere,
Lucis iubar videre det caligine
Pressis, salute, deque vita vindicet
Periclitantes: Isaci nepotibus
Edicat et fauentis annum Numinis,


page 203, image: s203

Pacisque nunquam terminanda secula:
Sic fatur, in suosque ciues acrius
Inuehitur, et eis crimen ingratae exprobrans
Mentis, Sarephtan memorat, et lepram Syri
Nahamanis. Est propheta nullus patriae
Acceptus. Ergo concitati barbaro
Furore faciunt impetum in eum, et moenia,
Vt praecipitem agant, posita qua crepidine,
Ducunt: manus sed saluus exit impias.
Nazara imago est, Spiritus quos non agit,
Quando Dei verbum audiunt, mortalium.

XVII. REGII FILIVS ABSENS SANITATI RESTITVTVS.

Fide Deo, et Christo tua damna expone querendo,
Regius haud firma cui placet ecce fide.

IOH. IIII.

QVod fumigat, non comprimit Christus manu
Ellychnion praecipite, non arundinem,
Quassata quae, perfringit impotens: thoro
Aeger iacebat, qua Caperna, Caesaris
Cuiusdam ab aula purpurati filius.
Pater audiens abesse, latices verterat
Qui nuptijs in vina nuper, haud procul
A finibus Galilaeidos, se dat viae,
Audiensque IESVM, veniat vt domum rogat
Suam, auferatque corporis nato malum,


page 204, image: s204

In mortis ipso qui laboret limine.
Prodigia ni cernatis, et signa, haud fidem
habetis, inquit CHRISTVS: ah celer veni
Magister optime, iterat ille, veni, prius
Exhalet animam quam meus puer: valet,
Abi, tuus viuitque filius, refert
CHRISTVS: Dei non irritus sermo perit:
Et credit hic, domumque repedat optima
Fideque, speque, verba CHRISTI haud fallere.
Quid accidit? fit in viaserua obuiam
Manus, valere nunciatque filium
Patri: audiens qui conuenire tempori
Verbum, ipse credit vniuersa cum domo:
Atque ex fide sic transitus fit in fidem.

XVIII. SIMONIS PETRI, ET ALIORVM AD APOSTOLATVM vocatus.

Discipulos vda CHRISTVS sibi colligit acta,
Qui, pro pisce, homines in sua lina trahant.

MATTH. IIII.

INiurias ob ciuium ergo patriae
Valere iussis moenibus, Caperniden
Christus venit, Genne Sara rigat quam: maris
Galiaeij accolae obruti caligine
Vident iubar, lux oritur alma qui colunt
Tellurem opacae noctis: Vrbe qua sibi


page 205, image: s205

Legisset vbi sedem, incipit docere: Iam
Completa tempora sunt: o ad frugem bonam
Instat, redite, nam Dei regnum, fidem
Euangelijque habete concionibus.
At ambulat post forte dum iuxta maris
Littus, videt cum fratre piscibus dolos
Petrum struentem: paululum dein retia,
Progressus inde, Zebedaei filios
Sarcire cernit, eisque, me sectemini,
Ars transferenda haec ad genus mortalium
Capiendum, ait: lintrem et, parentem protinus
Hi cum relinquunt, ille lina: Potentia
Est tanta CHRISTI vocis: eligit sibi
Qui stulta mundi, infirma, et ignobilia,
Confundat vt sapientia, atque fortia,
Quae sunt et aboleat aliquid, ne quis sibi
Mortalium quicquam arroget coram Deo.

XIX. LEPROSVS, POST CONCIONEM IN MONTE, sanatus.

Si vis, me mundare potes, leprosus vt inquit,
Continuo CHRISTO lepra iubente fugit.

MATTH. VIII. MARC. I. LVCAE V.

BEatitas mansura filios Dei
Quae vera: quod dictata legis venerit
Non abrogare: quae viri partes pij,


page 206, image: s206

Cölestium de sanctuionum oraculis:
Vt mussitandae iniuriae: aduersarius,
Hostisque amandus: quae patri rerum omnium
Accepta liberalitas, ieiunia,
Et vota: quales congerendae sint opes,
Soli Deo, non seruienti aerario:
Angusta quae, portaque nitendum, via
Arctaque caelo: pellibus bidentium
Lupos cauendos: fructibus prodi arborem:
Non Numen ore, sed colendum denique
Animique totis, corporisque viribus,
Caelo probatis ritibusque, et moribus:
Haec CHRISTVS, et docuisset alia cum suos,
Contra tenebras, transferentium Dei
Ad inania ipsam veritatem somnia,
De montis et descenderet iam vertice:
Leprosus en occurrit illi: qui cadens
Ad genua pronus, Domine si vis, me potes
Mundare, ait: cui nil moratus Homo Deus
CHRISTVS, volo, respondet, et tangit manu
Aegrum, iubetque adire mandato viros
Cum munere sacros: ecce fugerat lues
Immunda subito: nil negare, nil solet
Fauore certis de sua CHRISTVS, potest
Et impetrare, quae Dei clementia
Interminata nititur, nil non fides.

XX. CENTVRIONIS SERVVLVS sideratus absens curatus.


page 207, image: s207

Centurio credit, credentis seruulus absens
Sanatur: quantum est credere posse Deo?

MATTH. VIII. LVC. VII.

RVrsus Capernae Christus intrat moenia,
Cum primum amicos, militum, mittit suos,
Praefectus ad eum, deinde sequitur, seruulum
Membris iacere queritur et domi suum
Inutilem rigentibus: Saluum tibi
Eo praestiturus CHRISTVS illum, ait: domum
Non Domine subeas dignus ego sum qui meam,
Centurio reddit, vnico tantum iube
Sed verbulo, et sanabitur puer meus:
Nam iussa si, qui pareo alteri, valent
Tantum mea, vt, quae mando, fiant omnia:
Ad imperata quid fururum non tua,
Qui nil potes non, est putandum? non sibi,
Miratus, oblatam esse CHRISTVS Isaci
Inter fidem talem nepotes, exteris
Credentibus, confirmat et, qua mergitur,
Et surgit vndis aureum Solis iubar,
Cessura auis promissa regna caelitum:
Affatus hospitemque militem: Abi, tibi,
Quod credis, inquit, accidat: Vadit domum,
Verbis habetque centurio CHRISTI fidem.
Et nuper aegrum, nunc valentem repperit,
Probat et suo quid possit exemplo Fides.

XXI.


page 208, image: s208

DAEMONIACVS, SOCRVS PETRI, ET MALE HABENtes plurimi.

Imperio CHRISTI furiae, morbique recedunt,
Corporibusque redit, qui fuit ante, vigor.

MATTH. VIII. MAR. I. LVC. IIII.

INgressus hinc in publici coetus domum
Docet, facitque verba de regno Dei:
In turba adest immundum habens cum spiritum
Quid clamat hic tibi grege cum nostro rei?
Nazara ab vrbe perditum Iesu venis
Nos, esse sanctum nouimus quem Numinis
Summi: Dei non testimonio est opus
Nato, parens mendacij qui, daemonis:
Ergo increpat, tacere CHRISTVS et iubet,
Migrare et illum ex homine: quem lacerans fugit,
Clamansque dirum protinus: vulgus stupet
Parere verbis imperantis daemonas.
At inde cum veniret egressus domum
Simonis, affixam illius lecto videt
Socrum, rogatus (plurimum precatio
Incensa pro valet alijs fide) febrim
Obiurgat, aegram et alleuat toto, fugit
Morbus, vigor reditque, corpus et valet.
Parante vero sole vultus condere,
Tum confluunt toto oppido affecti male:
Quos curat ille, actosque furijs integrat:


page 209, image: s209

Vt scilicet confieret, olim dixerat
Propheta quod: Dolore nostro doluit, et
Morbos tulit, et infirmitates omnium.

XXII. FLVCTVS ET TEMPESTATES SEDATAE.

Hic quis io, venti cui ponunt, paret et atris
Saeus procellosi fluctibus vnda maris?

MATTH. VIII. MARCI IIII. LVC. VIII. IX.

VVlpes suas habere latebras, nidulos
Aues: caput sed quo reclinet, Filium
Hominis nihil: bustoinferant vt mortuos
Cassis suos vita sinendum: dextera
Admota aratro respicit quisquis retro,
Accommodum non esse regno caelitum
Ait, ratemque CHRISTVS ascendit, caput
Ponitque fessum: subito inhorrescit lacus.
Aether tonat, furuntque nigri turbines,
Imbres polo ruuntque, iter laetalibus
Vndis fatiscens cymba praebet, horrida
Intentat et praesentem hyems mortem omnibus:
Vigila Domine, opem fer, perimus vna vox
Vectorum: at ille, quis timor praecordia
O vestra cepit, quo mei fiducia
Cessit metu externata? Et increpat lacum,
Ventosque: ponunt flamina illico, cadit


page 210, image: s210

Maris furor: quicunque cernit haec, stupet,
Deumque tollit laudibus: CHRISTVS polo,
Solus potestatem obtinet solo, salo,
In cuncta, nec scintillulam fidei opprimit:
Clames modo perire te, seruaberis.

XXIII. FVRIOSI GERGESENI.

Tam vis prostrata est Satanae, nisi numine Christi
Nil vt et in porcos iuris habere queat.

MATTH. VIII. LVCAE VIII.

IRam mali tantam esse in homines Daemonis,
Sic vexet vt eos ad suam libidinem?
Traiecerat liquentis in ripam Deo
Satus alteram Gennesarae, cum saxei
Specu sepulchri nudus, ater, horridus,
Actus ruit furore cum comite, manus
Nullis domandus vinculis, nullis pedes
Nodis, homo non amplius, sed bestia,
Visoque CHRISTO, quid tibi est, clamat, rei
Nobiscum io genite Deo: quare ante nos
Torquere tempus aduenis? quod est tibi
Nomen rogat CHRISTVS. Legio: sed si iubes
Migrare nos hinc, te precamur, vt sinas.
Ait, in sues inuadere (erat ingens ibi
Gaudens luto grex, digna sedes daemone,
In quos tamen sine ingredi nutu nequit
Dei) annuit CHRISTVS: rotatus impetu


page 211, image: s211

Cum coetus vniuersus immani in lacum
Fertur: fugit subulcus: obsessus valet,
Viuitque furijs: quem Deo satus domum
Abire mandat, nunciare fecerit
Et quae sibi caeleste numen omnibus.
At Gadareni ex oppido assunt, et petunt,
Afinibus discedat vt CHRISTVS suis.
Natum Dei, salutis autorem vnicum,
Mundus praeoptat, quam sues amittere.

XXIIII. PISCATVS.

Aequore qui ducis nunc lina madentia Petre,
In terris multus post tibi piscis erit.

LVCAE V.

PVlchrum lacus qua pisculentus proluti
Cennesarae agros, multitudo partibus
Ex omnibus CHRISTO ingruebat, vt Dei
Audire posset verba: conscendit ratem
Ergo, docetque a puppe sermonem Dei:
Matres, viri, puellulae, senes, anus
Caelestia aure dicta pendula bibunt.
Subduc, ait tum, scalmum in altum, retia
Laxaque praedae Petre: quamuis irrito
Labore tota nocte cepimus nihil,
Parere tibi tamen animus, Simon refert,
Et expedit sua arma, protinus, Deo
Nemo iubenti damna fecit obsequens:


page 212, image: s212

Tantam potitur pisciumque copiam,
Vt rete rumpatur, fatiscant Oriae.
Angustius cor hominis est donis Dei:
Non ergo dignum quod putat se munere
Tanto esse Petrus, ad genua prouoluitur
CHRISTI, magister et hinc abi, clamat, mihi:
Miser ego sum peccator, in me nil boni.
Quid metuis, inquit CHRISTUS, est, Deo placet
Quicunque, iustus, innocensque: animum excita,
Fidenter et tete applica ad me: post eris
Hac captor, et piscator hominum: Quid Petrus,
Quid tandem erat? en factus est Apostolus.

XXV. PARALYTICVS PER TECTVM DEMISSVS.

Omnia qui lecto resolutus membra iacebat,
Ipse sibi portat iam sua strata domum.

MATTH. IX. MARC. II. LVCAE V.

SEdet domi, docetque Christus (erat domus
Illi Caperna) ab ore docentis cohors
Consult apendet legis, et plebs plurima:
Cum baiuli aegrum, membra resolutum omnia
Misere, iacentem quatuor lecto ferunt:
Qui, quod nequirent ianuam per ingredi
Ob multitudinem in domum, fastigium
Per, ante demittunt pedes Christi virum.


page 213, image: s213

Fiduciam (non irrita aliena est fides:
Aliquid boni pro fratre postula, feres)
Quorum videns IESVS ait, animum habe bonum,
Peccata nate sint remissa tibi tua:
Hypocrita Pharisaeus audit, et putat
Sermone laedi gloriam tali Dei.
(Quae sensa CHRISTVS mente voluuntur videt.)
Ergo quid, inquit, cogitare placet mala?
Vtrum (probet manifesta res absconditum)
Vtrum est facilius dicere? vicium tibi
Remittitur, an age excitare, et ambula?
At vt sciatis, esse Nati ignoscere
Peccata homini: tibi aio surge, et lectulo
Sublato abi domum: excitat sese, domum
Et sideratus it: Dei potentiam
Pleno ore fert plebs vniuersa laudibus.

XXVI. CONVIVIVM PVBLICANVM.

Aera alijs linquas manceps, tua tecta subiuit,
Qui, bona fine carent quae, numeranda dabit.

MATTH. IX.

INter suas Alphaeius fiscos putat
Portorij ratiunculas, et calculos
Nunc ponit, et nunc tollit, in pecuniam
Matthaeus infixus: videt CHRISTVS virum,
Vocatque visum: qui repente redditus,


page 214, image: s214

Et surgit alius, et relictis omnibus,
Vocem potentem sequitur, et conuiuio
CHRISTVM, gregales et suos domi accipit.
Conuiua vesciturque commodus, et bibit
Laeto ore Dominus: hoc vident Hypocritae
Pharisaei, et epulas, inquiunt, cur improbas
Adit, polo venisse qui se iactitat
Tantus magister? non ferens calumnias,
CHRISTVS refert, valentibus non est opus
Medico sed aegro: At ite vos, et discite,
Velit sibi quid ille sermo: quam sacra,
Placet mihi indulgentia magis, omnia:
Non hic vocare sum bonos, sed quos piget
Malos fuisse, et improbos, frugem ad bonam:
Quam nemo praestat, inflat obseruatio
Quos legis, ob superbiam haud CHRIsto placent:
Placent at humiles quos facinorum paenitet:
Fit, mira res, ex publicano Apostolus.

XXVII. HAEMORRHOVSA, ET PRIMATIS, SEV ARCHIsynagogi filia.

Sistitur immundus sanguis, dilapsus in auras,
Mortuaque inuadit virginis ossa calor.

MATTH. IX. MAR. V. LVC. VIII.

Qvid te latere cuncta cernentem putas,


page 215, image: s215

Post cui bis annos sanitas senor redijt
Mulier? profectam vim Magister praedicat
Ase: metum pone, et fatere res quod est,
Oramne vestis tangere optasti illius,
Persuasa sanam te fore? animo sis bono,
Et quid loquatur CHRISTVS audi: constitit
Foedus tibi beneficio fidei cruor:
Leutata morbo filia incolumis abi.
Sed nec Iaire, nunciata, deijci
Te, morte natae, patere defide, tuae:
Ne metue, certo sana erit, credas modo:
At maesta quid tumultuamini cohors,
Quid praeficae lugetis? haud est mortua,
Sed puera dormit: est iocus verbum Dei,
Risusque cunctis non docet quos Spiritus
Intus sacer: Mors nil tamen quam somnus est
CHRISTO, quiesque: dormiens, et mortuus
Idem est, et vnus maximi nato patris:
Et Petrus hoc, et Zebedaei liberi,
Ambo parentes et fatentur: nam manu,
Dicit, prehensae surge, surgit illico,
Et fatur, et puellula ambulat: Dei
Est tanta vis sermonis, et potentia.

XXVIII. CAECI DVO, ET MATVS FVRIOSVS.

Proripiunt furiae CHRISTI se voce potente,


page 216, image: s216

Et lucem rursus lumina caeca vident.

MATTH. IX.

TAm triste non est, asperum, dirum, horridum
Damnum, malumue, quod fatigatus, fide
Ardente votis quae flagrant, credentibus
Leuare CHRISTVS non queat: caeci audiunt
Quae faciat, et quae fecerit duo, de via
Clamantque: clemens et facilis o Dauidis
Miserere nostri Nate: responsi ferunt
Et nil quod, in domum irruunt: quid creditis
CHRISTVS, rogat, praestare, quae precamini.
Me posse? reddunt: credimus: compos sui
Voti fides sit ista, ait CHRISTVS, vident
Statimque laeti lucis optatae iubar:
Aliena miserum adducit interea fides,
Ademerat cui vocis vsum Spiritus
Impurus: Haud, quae nulla sunt, motus bonis
Nostris, fauore sed suae indulgentiae,
Dolet miserijs hominum, opemque fert Dei
Natus: potente voce daemon pellitur:
In expeditos lingua laxatur sonos
Muti, calumniantur ista Hypocritae,
Pij celebrant, et Deo grates agunt.

XXIX. MEMBRIS CAPTVS AD PISCINAM OVIARICAM.

Consistit pedibus qui claudus, et ambulat, ipse
Iussus et asportat iam sua strata domum.


page 217, image: s217

IOHAN. V.

IAm Genius vndas iamque turbabit sacer
Bethesdias, quid capte membris bis prope
Lustris quater, sanusne fieri etiam cupis:
An, in lacum qui deferat te, non habes?
Ergo excitare, tolle lectulum, ambula,
Sic CHRISTVS: excitatur ille, et ambulat:
Quem tollere vident quod grabatum Sabbatho,
Calumniantur Hypocritae, et CHRISTO parant
Malum, necemque: se tuetur patrio,
Operantis ille semper, exemplo: magis
Furunt, Dei quod praedicat se filium:
Homo tum Deus: Nil filius quicquam potest
Ex sese agere, nisi quod facere videt patrem,
Opera eadem parentis, et sunt filij:
Monstrat pater cui cuncta amat natum, potest
Quod solus, et dat excitare mortuos
Illi, dat exercere iudicium: patre
Ouicunque natum honorat aeterno, patrem
Honorat ipsum: Verba cuius excipit
Credente quisquis aure, vitam perpetem
Habebit, illa luce, quando mortui
Sati Deo vocem audient busto exciti.
Haec alia, et his similia CHRISTVS plurima
Carentibus canit auribus: Non audiunt
Verbum, sacer quos non gubernat Spiritus.

XXX. SPICAE, ET ARIDA MANVS


page 218, image: s218

Fas etiam festis bona quae exercere diebus,
Cum spicis vulsis arida dextra docet.

MATTH. XII. MARC. II. ET III. LVCAE VI.

NVnquam deest Hypocrisi contra bene
Calumniante quod ore facta obganniat,
Iter facit per Sabbatho CHRISTVS sata,
Cum, quod cibus non esset alius, vellere
Socios fames, fricare spicas et adigit:
Tum quidam, agitis o quid hodie, quod non decet?
CHRISTVS refert, non scire vos, quid fecerit
Mirum, Propheta regius motus fame:
Non scire mirum, quid sacri faciant viri:
Est propter institutus hominem Sabbathi
Dies, homo non festa propter conditus,
Et homine natus Dominus etiam est Sabbathi.
Ingressus in collegium dein docet
Solennis, alia luce, quae, mox et manu
Quidam miser adest arida: cum quid, notat
Seruante lumine Pharisaeus, Sabbatho
CHRISTVS foret facturus: At Natus Dei,
Cogitata cordis qui videt, surge illico,
Et, inquit, homini, atque huc adesto, et ad suos
Conuersus aduersarios, vtrum licet
Bene luce sacra, an facere male, vitam dare,
An perdere, bouem, ouemue fouea attollere?
Sic ait, et illos intuetur acrius:
Quibus silentibus, age dextram porrige,
Ad mancum ait: qui porrigit manum, statim


page 219, image: s219

Et hac manu bene vtitur, vt manu altera.
Insaniunt furenter hostes, et struunt
CHRISTO dolos, necemque. Sabbatho licet
Malum parare scilicet alijs, hene
CHRISTO agere, conferre et salutem non licet.