siber1 sibersionion 20 August 2003 Rüdiger Niehl
Basic XML-markup: divisions, lines, heads, TEI-Header. typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check

SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER QVARTVS.

I. HELIAS PROPHETA OCCLVSOR COELI.

Occludit caelum vates prece Thesbius, ipsa
Pascitur in nigri corui operaque fame.

III. REG. XVII.

QVo maior hominum tempore est peruersitas,
Polluta ineptis ritibus mysteria,
Ruptumque fas, fidesque, probitas et iacent,
Vates parens praestantiores excitat
Caeli, solique maximus:. Sermonibus


page 124, image: s124

Quod impius mouetur Amrides sacris
Nihil, minisque: ita imperet Numen polo
Celso, cui ipse appareo, si ros erit,
Pluuiaque nisi praescriptione de mea
Annos ad aliquot, inquit, Helias, abitque
Alendus a rapacibus coruis, fluit
Qua Chison: inde se Sarephtam vitream
Confert, subitque tecta tugurii pauperis
Viduae: nihil cui nisi pugillus in cado
Farinulae, olei in seriaque paululum:
Et hospitem, natumque, credens his tamen,
Se mater et alit, vocibus vatis, polo
Aethereo vti sonantibus: Res asperae
Fidem, probatur queis, sequuntur: vnicum
Amittit heu maestissima, et iam frigidum
Natum parens laetissima recipit preces
Ad vatis ignei: impius rex cum suo
Satellite famem patitur et malum: domo
Nil non boni mulieris est pauperculae,
Regis benignitate larga caelitum,
Inopes solet qui res leuare, diuitum
Nigris ferendas tradere et opes Africis.

II. CONCILIVM CARMELITANVM.

Victima quam flamen non pinguior impius vlla,
Quem mactat summo Thesbia dextra Deo.

III. REG. XVIII.


page 125, image: s125

TAndem Helia, qui cuncta turbas, tandem ades?
Achabus inquit: minime ego: Rex tu tibi
Creas, refert, malum, ille, cum Sidonia
Vxore: patrio qui relicto Numine,
Veroque, sacra ignota sequimini, et Deos
Vobis nouos assciscitis: age sed mihi,
Huc siste populumque, et tuos vates: iuuat
Quid claudicare in vtrumque crus: est si Ioua
Deus, Iouam sequamur omnis ciuitas:
Si non, Baal sit maximum Numen? placet
Fieri Deorum caelitus periculum:
Adeoque tauro vos sacri facite viri
Primum, polo precibus et ignem poscite:
Quid est sed hoc, dormitne vester, aut domo
Abest Baal, rebusue deditus alijs
Non audit: igne victimas lapso aethere
Cremante nostras, vndam et ipsam, et marmora?
Vides Achabe quis polo Deus imperet?
At vos praehensos impiam vates manum
Ad Chisonis plebs vniuersa occidite
Amnem: iacent impurus ordo flamines
De Numinis praescriptione: extinguitor
Defectionis autor alijs a Deo:
Parere cui dum negligunt reges, parens
Ipse igneum virum excitat caelestium:
Abit domum capturus Amrides cibum:
Vates precatur: obtegunt nubes potum,
Ventique surgunt: currit ante regium


page 126, image: s126

Propheta currum ipse: agmen immensum ruie
Caelo imbrium, tellusque pluuiam combibit.

III. HELIAE IN OREBO MONTE CVM DEO COLLOQUIUM.

Non Deus in motu terrae, igne, nec impete venti,
Grata mage est flatus mollior aura pijs.

III. REG. XIX.

DEi mouent nec dicta, nec facta impios:
Saeuit, furit, minatur ob caesos sui
Baalis Isabela mystas: Thesbius
Dignum Propheta munus accipit, minas,
Periculumque mortis: ergo se fugae,
Quantum potest, perterritus mandat, mori
Optatque: genius dormienti fert cibum
Iuniperi in vmbra: comedit, altum nubila
Qui condit inter verticem, ad montem DEI
Iterque carpit, fortiter denas quater
Noctes, diesque: quo simul venit, Ioua
Quid hic, ait, negocij Helia tibi?
Dolore totus ardeo, quod foederis,
Respondet ille, pacta rescindunt sacri
Gens Isaco prognata, vates et tuos
Mactant, relicto me, cui necem parant:
Quid hoc sed est? quis ventus iste, qui petras
Rumpitque, montes disijcitque: quis fragor


page 127, image: s127

Terrae, quis ignis? in quibus non est Deus
Cunctis: at aurae tenuis ecce blanditer
Quam sibilus, quam cuncta molliter fouet?
Haec elocutus, esse septem millia,
Quis cum Baale nil rei, sit certior,
Posita Deus facitque mora quod imperat.

IIII. HELIAE IN COELVM RAPTVS.

Dum mundi medio voluuntur tempora cursu,
Aethera flammiuomis Thesbius intrat equis.

IIII. REG. II.

STiuam prementem Saphati natum vocat,
Et ex colono iniectione pallij
Vatem facit Propheta Thesbius, malum
Nunciat ad aulas, milites caelestibus
Cum ducibus ignibus et cremat centum suis:
Cum tempus aderat, ferre sublimem Iouae
Illum placebat quo superna caelitum
Ad arua, qua Fauonij flores tepor
Mulcet beatos: ergo Galgalis venit
Profectus ad Iordanis vndas, cum suo,
Haerente sibi constanter Elisaeo, sacros
Fluctusque findit pallio, et sicco pede
Transit, pete, inquit et, tibi quid me velis
Praestare, prius hinc auferor quam: spiritum
Rogat hic Prophetae duplicem: compos tui


page 128, image: s128

Optati eris, respondet ille, per aera
Si videris me tollier: repente adest
Cum currus ecce flammeus: volat Helias
Per aperta caeli turbine: videt Saphati,
Clamatque filius: o pater, pater Isacae,
Columenque gentis, currus, et equites: humo
Quae lapsa, tollit et togam munus: sui,
In editis diuinitus sententijs
Qui fuerat aliquo pertinacior modo
Velet magistri num vicia? quae? non Dei
Pro gloria est zelus scelus: sed Numinis
Fauentis vt sibi signum haberet, quod pios
Contra furentium improborum insanias,
Velut inuolutos synthesi propria tegit,
Et praepotente dextera defensitat.

V. IORAMI, ALTER ISRAELITARVM, ALTER IVDAEORUM V. ET OCHOSIAS, QUI ET IOACHAZUS VI. REGES IMPIJ, ET INFELICES.

Cur infelices reges sunt saepe, ducesque?
Non illis curae quod tua sacra Deus.

IIII. REG. III. ET II. PAR. XXI.

IOramus, et Ioramus alter, impij
Reges: Baalem euertit hic quidem, nihil
Minus tamen, Ieroboamicos colit
Vitulos: parente natus at iustissimo,


page 129, image: s129

Et optimo ille, similis est auunculo,
Soceroque: merito premitur ergo Achabides
Dum septies vestigia sua voluitur
Per annus in se, patitur et famem, et siti,
Cum copijs profectus in Moabios,
Laborat ipse, dante post licet Deo
Est victor, et defectionem vlciscitur:
Sed non mali emendantur vnquam: ergo accipit
Syroque vulnus proelio, Namsis cadit
Tandem sagittis et nepotis: Esai
A Iosaphatide deficit gens, qui suos
Quod impius iugulauerat fratres, nigris
Inuaditur ab Arabibus, atque exercitu
Syro: domum qui regiam spoliant, manus
Post terga vinctas abstrahuntque coniuges
Illius omnes, et trucidant liberos:
Conficitur ipse tabe, foedo defluunt
Morbo interanea: excipit regnum satus
Athaliades parente non bono malus,
Namsidico iugulatus et ferro interit.
Cauete reges, principesque, erroribus
Emancipatis impijs cordi quibus
Assciscere sacra prohibita: vltor excubat,
Poenas seuerusque a tyrannis expetit,
Quo maius est, potentiusque nil, DEVS.

VI. ELISAEI VATIS GESTA PRODIGIOSA.


page 130, image: s130

Ardua tam non res est, aut fuit, aut erit vnquam,
Quam non conficiat freta Deo vna fides.

IIII. REG. II. III. IIII. V. VI. VII.

AVctus Magistri spiritu Saphate duplo
Prognatus, Heliae toga Iordanias
Vndas et ipse diuidit: fontes sale
Hierichuntis et salubres efficit:
Saeuis, quibus sine crinibus risus caput,
Vrsis proteruos voce pueros obijcit:
Sine vento aquas curatque pluuias regibus,
Siti fugata, occisionemque hostium:
Perpetuat oleum pauperis mulierculae,
Vt soluat aera aliena: filium hospitae
Sunamitidis restituit in vitam: cibum,
Farina in ollam, corrigit cucurbitas,
Iacta neciferum: panibus, centum viris,
Arcet famem paucissimis: quid penulam
Rex scindis? ad vatem hospitem mitte, a mala
Curabitur Nahamanus et scabie, Iouae
Cultorque fiet: at Gehaze (absentia
An non vides videre vatem!) tu tibi
Auare habe, mendaxque, cum numis lepram:
Ferrum natat: caelestium cernit puer
Exercitum, igneosque currus: pertrahit
Vates in vsque regiam vrbem copias,
Ipsum, hostium, quae venerant captum: fame
Summam premente vilitatem nunciat
Annonae, habere vocis et meret fidem:


page 131, image: s131

Non ille reges, non tyrannos impios
Timet, sepulchro agitque vatem conditus,
Quod non habet, cadaueri dans, viuere:
Virum fuisse et ambigat quisquam Dei?

VII. IEHVS ISRAELITARVM REX EXTERMINATOR BAALIS.

Qui colitis mystae mentiti sacra Bahalis,
Namsides, qui vos comprimat, vltor adest.

IIII. REG. IX. X.

INuade gentis Isacae, Deus iubet,
Namsida sceptrum, et impiger signo dato
Sic sic rape globum militum, rue concito
Et impetu, regesque protere impios:
Fundus cruorem combibat Naboticus
Achabidum: nefariam pessum iube
Dari Isabelam, qua fenestra patet, canes
Quam deuorent: male merito perit necans
Vates: ab ipsa stirpe dele funditus
Et hac, et illa parte Achabicos, luant,
Innoxium, proles Draconis, viperae,
Scelesta, fusus qui, cruorem: sed quid hoc
O rex, coles et ipse? video, quid agites:
Simulare rebus in bonis non dedecet
Quaedam: sacrificum quanta confluit locis,
Papae, cohors ex omnibus: bene habet, abest


page 132, image: s132

Nullus Baalis cultor, et nullus Iouae
Adest: ad aras quisque iam suas facit
Et frugibus, vinoque vesat brachia
Et hinc et illinc, huc et illuc: mussitans
Magicaque verba, deuorat tandem Deum
Solus rotndum, se scyphoque proluit,
Quid hoc? tubae sonant, micant enses: age
Miles, feri, caede, impium hauri sanguinem:
Clementia est in asserenda gloria,
Atrocitas haec, Numinis: quin dirutum
Templum latrina sit Baalis: hoc Deo
Amplissimumque munus, et gratissimum,
Quibus salus curae, aemulandum regibus.

VIII. ATHALIAE VII. ET IOAE VIII. REGVM IVDAEORVM TYRANNIS, IMPIETAS, ET INTERITUS.

Athaliae ereptus Ioas, dumIoiada viuit,
Est bonus, aula pios in scelus omne rapit.

IIII. REG. XI. XII. ET II. PARA. XXII. XXIIII.

SCelere scelus prognata matre filia,
Non mulier, atrox sed Leaena, percita
Furore stirpem Athalia regiam necat
Cruenta, ciues, opprimens tyrannide
Arcta, tenetque sub imperii grauis iugo,
Seruire sacris cogit et nefarijs:


page 133, image: s133

Beneficio amitae qui latet templo puer
Succrescit inter ista: caelitum pater
Non parta amat vi regna, non verbo sacra
Contraria suo: Pontifex inaugurat,
Contra socrus nutum suae, nutu Dei,
Ochosiaden: praetoria pueri cohors
Circum latus dat regis: aduolat, furit,
Amilitibus e templo et educta occidit
Regina ferro: rex manet Ioas, nefas
Et destruit Baalis aras, et pij,
Sanctique principis quod est, templum Iouae
Instaurat: aulae quid lues, quid, auribus
Quae blandienso seruit, haud adulterat?
Erat sepulchro Ioiadas vix conditus,
Repente rex mutatur, alijs ritibus
Deditque se, nefaria sequens et sacra
Lucos colit, statuasque ponit, obrui,
De se, lapidibus et sinit, viro optime
Merito, satum: qui cernit omnia, id videt.
Vindex: adest exercitus paruus Syrum,
Capitque Solymas, et Damascon abstrahit
Praedam: suis inuisus, aeger, accipit
Iugulatus intra parietes, dignum, suos,
Crudelitatis impiae rex praemium.

IX. AMAZIAS IVDAEORVM REX IX. IDVMAEORVM DEORUM CULTOR.


page 134, image: s134

Asciscit victos sibi diuos victor Idumes
Iadanides, poenas, quas meruitque, luit.

IIII. REG. XIIII. PAR. II. XXV.

SCelera luant ne liberi parentium,
Legis sacratae edictiones imperant:
Recte ergo ferro Amazias qui vindicat
In patris ipsos parricidas, noxium
Merito cruorem combibit tellus: nihil
Socij moratus deinde regis copias
Ioacasidae (non impijs adest Deus)
Iuuadit in Seirios, fretus Ioua et
Solus gerit rem fortiter: caelo venit,
Fusis, fugatisque hostibus, victoria.
Quam facile stare qui videntur concidunt?
Nil auxilii qui ferre potuer ant suis,
Sibi Deos adoptat, in Iouam impius,
More aulico minatur et vati necem,
Impune sed non: prouocat superbior
Ioan, putans, qui proteri pedibus potest
A belluis, cedro esse carduum parem.
Et ergo vincitur, et fugit, capitur, ruunt
Murique Solymes, gaza fertur regia,
Et sacra Samaran: Restitutus patriae,
Senex ab aula spernitur domi sua,
Qui spreuerat numen Iouae: se proripit
Ab vrbe: sequitur militum globus, domum
Busto relatus conditurque patrio.


page 135, image: s135

X. OSIAS, QVI ET ASARIAS, REX IVDAEORVM X. CVM IOTHANO XI. LEPROSUS.

Iecholides fert thura Deo, lepramque reportat.
Officij exequitor munera quisque sui.

IIII. REG. XV. II. PAR. XXVI.

NEc Numinis non cultor alias patrij,
Stellata cui delubra sedes aetheris,
Nec pace non celebris, ingenti hostium
Cumulatus et deletionis gloria,
Quid contumaces insolens rebus tibi
Rex prosperis sumis animos, manu Osia
Quid, officii quod non, tuique muneris,
Tractus acerram, vestibusque non tuis
Cellae, nisi viris quo sacris fas ingredi,
Irrumpis in sacrarium, spirans, malum,
Immane, praesulique minitaris? viden,
Viden albicet frons instar vt niuis, lues
Squamosa crustis vniuersamque occupet
Cutem tibi? fuge, fuge, potes quantum, premit
Infesta dextra Numinis te, segregem
Acturum in hortis, quae super, vitam: regat
Iothan domum, regnumque patre cautior.
Quod contigit cuique munus sedulo
Curet: suas Antistites agant, suas
Regesque, principesque res, nec inuolent
Vel hi vel illi in functiones, quas suo
Verbo Deus discriminat: sceptrum ferant


page 136, image: s136

Reges, Ducesque, Episcopi pedum gerant.

XI. NINIVITARVM VITAE, MORVMQVE EMENDATIO.

Per mare conatur Ionas fugere, incidit Orcae
Inque gulam, ad frugem tota reditque Ninos.

IONAE. I.

QVa terra ponto inclusa cunque, gentium
Est vnus omnium Deus, non Isacae
Populi modo: quare exitii qui nunciet
Cladem futuri, mandat ire maximae
Antiqua Ionam moenia Nini: existimat
Qui pace quod non esse dignam Numinis
Vrbem, suas negat operas Deo, fugit
Et alta per rate pelagi: ipsis fluctibus
Parere ventre contumacem belluae,
Docet Deus sibi medijs; cum redditus
(Res mira) Physeteris atris faucibus,
Stupet, obsequi Deoque factus promtior,
Rapit iter, intrat et Ninon, denos quater
Euersam et iri clamat vrbem post dies:
Sermo docetur irritus nunquam DEI,
Habet fidem omnis ciuitas verbo: exilit
De sede mollis rex sua: trabeam abijcit,
Centone corpus operit: immemor cibi,
(Quid non facit mens territa, et credens Deo?)


page 137, image: s137

Vndaeque vir, puer, senex, pecus gemunt,
Et flent, et ignoscentiam poscunt Dei,
A moribusque recipiunt sese improbis.
Numen, Deus, quo mitius nullum, videns
Damnare se ipsos improbos, oraculum,
Fremente vate, temperat: nullum Deus
Gaudet perire: diues in mortalium
Clementia turbam vniuersam, non bonis
Mittitque vates, vatibusque gratiam,
Credatur vt, largitur auditoribus.

XII. ISAIAS PROPHETA GLORIAM DOMINI CONSPICATUR.

Solus et est vnus sanctus Deus, omnibus aeuis
Qui fuit, et Sanctus solus, et vnus erit.

ISAIAE VI.

THrono sedentem conspicit vates Deum
Amosius arduo, aurei laciniae
Cuius replent delubra templi, flammeo
Vultu superne astantibus, senae quibus
Alae, Seraphis, quis tegunt facies, pedes,
Tollunt in auras seque, et vnanimi sono:
Sanctus Deus, Sanctus Deus, Sanctus Deus
Caelestium Rex copiarum maxime:
Cuius refertus vniuersus, qua patet,
Est gloria, orbis: et tremunt postes, domus


page 138, image: s138

Et fumat ingens: Heu mihi vates, Iouam
Qui vidi, ait, non mundus ora, inter labiis
Contaminatos et colens vitam: aduolat
Cum Genius ecce, sumserat quem forcipe
Ex ara, et os carbone tangit illius,
Et, inquit, abijt crimen a te, noxijs
Datur tuis venia. Fauente numinis
Sic gratia deinde sanctus mittitur
Ad auribus, oculisque captos, Isaci,
Limus quibus praecordia obduxit grauis,
Gentem: viros et impios, nurus, senes,
Et flamines, cum plebe regem, principes
Obiurgat, increpatque festos et dies,
Et ferta, lunas et nouas, et Sabbatha
Reijcit, quibus quod nil agit, tandem minis
Terret, futuram vastitatem nuncians
Vrbique, delubroque, reliquiis super
Manentibus tantum, ex quibus gentem sibi
Fuso salutis publicae ergo sanguine,
Pater futuri seculi Christus legat.

XIII. ACHAZVS IVDAEORVM REX XII. IDOLOLATRA INFELICISSIMUS.

Achazus ritu colit impia sacra prophano.
Hinc facit aduerso, quod facit omne, Deo.

IIII. REG. XVI. II PAR. XXVIII.


page 139, image: s139

IOathamides, quem terra, caelum, tartarus
Tremit, adeo non patrium colit Iouam,
Qua iacet vt Hinos execrandis initijs
Per filium ignes traijciat, et gentium
Flagitia perpetrare non dubitet, domus
Et adyta sacra claudat, et faciat nihil
Ritus, parentibusque data mysteria,
Errore mentis omnibusque suffiat
Passim sacellis, angulis, et collibus:
Constituit aram maximam: Vsias probat
Quod Hypocrita (ad regis sacerdos impius
Conuertitur facile voluntatem) locat
Baalibus statuasque: Vatis respuit
Promissa, metuere titionum fumulos
Prohibitus: a Ioua recusat poscere
Signum polo, solue: non Siloa placet:
Euphratis atis ipsum expetitur ingentis mare.
Mirum quid est, si deditur Syris, Phaca
Et parricida Romelides regis sui
Occidit, et tot victor abigit millia?
Quid filium quod perdit est mirum, duces
Amittit et belli, vnde spes est auxilii,
Assyrio et ab rege premitur? Quisquis suae
Mentis, relicto, somnia sequitur, Deo,
Illumque nugatorijs existimat
Sacris coli, verbo repudiato, malum
Si patitur, ipse damna sibi sua imputet.


page 140, image: s140

REGNI ISRAELITICI CONFVSIO, BT OCCASVS.

Gloria Iosephidum sceptri perit inclyta: Sancta
Cur iussa aeterni non habuere Dei?

IIII. REG. XVII.

NIhil bonis, Creator obruit quibus
Malos, Prophetae nil agunt quicquam minis.
Beherides, Nahumus, et Phatuelides,
Suetus boues et Thecuites pascere,
Pleni Deoque relliqui praecordia:
Sed vsque gens, et vsque peior Isaci
Secura fit, recti: Omnis aetas perciti
Rigidas ferunt furore ceruices, viri,
Pueri, senes: Sacella fumant, arborum
Sub frondibus, sub collibus passim hostiae
Caeduntur: aras ante flamen fert (nefas)
Sacrum Baali: luce cassi principes
Vitulos colunt, conflauerant quos, aureos:
Huc adde honores, exhibent quos, fornice
Nitente faculis quae micant poli, adijce
Traiecta flammas liberum per corpora,
Auguria, diuinatio num insanias:
Nec puniat Rex orbis illos? Mutuis
Hinc caedibus tyrannus alter alterum
Iugulat: molesti sunt Syri: impium Phacam
Asser malo Phul mactat, et sui facit
Iuris, rebellat parricida sed Hoseas
Rex vltimus: adest, atque Samaren obsidet,


page 141, image: s141

Magnum ter annum voluitur circum iubar
Dum Solis, Asser patrijs a finibus
Salmanus et Cozanis ad flumen procul
Tribus nepotes Isaci transfert decem:
Domi Deo seruire quicunque abnegant,
Propter ferant ea non domi tyrannidem.

XV. EZECHIAE XIII. IVDAEORVM REGIS PIETAS, ET BENEFICIO CAELESTI DE ASSYRIJS VICTORIA.

Ezechias reuocat leges, ritusque sacrorum.
Assyria angelica perdit et arma manu.

XIII. REG. XVIII. ET XIX. II. PAR. XXIX. ISAIAE XXVII.

Pius impio, quod contigit raro, satus
Parente Abides. quod mali videt malis,
Non pacta sacri intaminata foederis
Seruasse, quid ferat: imitatus, ab ouium
Qui pastione factus est Rex, Dauiden,
Vnum colit Iouam: Sacella montibus
Vertit, cremat lucosque, et aras, et focos,
Inepta cui superstitio facit sacra
Disturbat, Amramidae opus, aenuem et terit
Praestera, legibusque toto pectore
Studet, sacris et institutis, ritibus
Suos iubens seruire pristinis: Deo


page 142, image: s142

Secundo ideoque vindicat sese a iugo
Regis Ninon tenentis: Hebraeas ruit
Exercitu qui maximo in fines, vomit
Et in Iouam ore Apostatae conuicia
Scelesta Rabsaci: arma corripit, Fidem,
(Quae parua cum videtur est amplissima.)
Ezechias, precesque: vates adiuuat
Amosius, atque barbaras contra minas
Verbo iacentes excitat mentes: adest,
Adest Deus, suasque vires exerit,
Cum spes salutis nulla: mora nec, angeli
Centum iacent et octo ginta millia
Castris virum manu hosticis: fugit impius,
Domi peritque: gratias agunt IOVAE
Vatesque, rexque, plebsque sancta VINDICI.

XVI. EZECHIAE E MORBO LETALI RESTITVTIO, CVM VITAE AD ANNOS XV. PROROGATIONE.

Quinque ter Achasidae viuendi prorogat annos,
In cuius dextra est vitaque, morsque, DEVS.

IIII. REG. XX. II. PAR. XXXII. ISAIAE XXXVIII.

VIri impetrat nil non pij precatio,
Incensa quae flagrante funditur fide.
Ezechias iacet aeger affixus toro:


page 143, image: s143

Amosius illi et vltimam denunciat
Horam: mori non est malum in Domino: malos
At quod videbat (quod solent semper) Deum
Latus scelesta per suum calumnia,
Abolita propter signa, lucos, et sui
Aras parentis, sauciaturos: gemit
Ritu columbae, stridet instar hirundinis
Ad mentionem mortis, atque iniuriam,
Facere sibi qiritatur illam: cum Iouae
Propheta iussu, rex tuas, ait, preces
Et lachrimas audiuit, et vidit, tuae
Additque terna lustra vitae maximus,
Qui nil potest non genitor: ecce per gradus,
Subito regresso sole, per descenderat
Quos, vmbra retro cum meat solarij
Decem Achasi, rex et fidem verbo, et adhibet
Signo, valet, vigetque, plura qui solet
Et dare petitis, concinit laudes, Deo.
Similis sui postrema ad vsque tempora
Vitae, nisi Babylonica superbior
Legatione factus esset: sub manum
Igitur Iouae quoque monitus se subijcit,
Nil ferre triste, nil recusans asperum,
Rerum arbitro si placeat omnium Deo.

XVII. TOBIAE PATRIS IN EXILIO ASSYRIO MISERIAE.


page 144, image: s144

Qua Ninos, et miser est quamuis caecusque Tobias,
Non etiam offensum hoc nomine Numen habet.

TOBIAE I.

IAm venerat praedictionibus fides
Propheticis, et fuerat Ephramus: Ninon
To bielides transfertur exul, et pius,
(Assuescere a puero adeo multum est) malos
Inter manet, seruatque ritus patrios,
Et pacta sacri intaminata foederis,
Regis meretur et fauorem Barbari
Sibi, suisque, sed breuem: cum principe
Mutatur aula: Fusus angeli manu
Exercitus cui moenia ad Solymes erat,
Furit domum reuersus, Isaco satos
Crudelis exulesque iugulat: omnibus
(Miserum) iacent occisa vicis corpora:
Dolet, relictis dapibus et terram inijcit
Maestus suis popularibus hic, et ad necem
Iussu Tyranni quaeritur saeui, bonis
Et omnibus spoliatur: occubat, (Deus
Punire sic solet impios) a proprijs
Rex filijs mactatus: Aquicaris opera
Licet et recuperat Tobias sua, fit tamen
Rursus benignitate pauper, et miser.
(Seni calamitas quae diem non cernere,
Audire voces et suorum non bonas?)
Oratque mortem: Sunt Deo curae exules,
Qui mente, qua par est, colunt Numen, malus
Dicendus et non est statim, pressus malis.


page 145, image: s145

XVIII. TOBIAE T. F. ANGELI BENEFICIO FELICITAS.

Pellitur Asmodeus, copulatur Sara Tobiae:
Felix connubium conciliante Deo.

TOB. V. VI. etc.

CHaros habet sic ergo mortales Deus,
Vt mentium custodia, Patris, nihil
Quo maius est, augustius nihil, vident
Qui vultum, et ora, saepiat caelestium?
Iouae regentis cuncta nutu maximi,
Tobia eunti in Mediam iungit sato
Sese Angelus, cui nomen a potentia
Aegris medendi, belluae et, viae comes,
Tigris fluit qua, fauce piscis liberat,
Iuuenique Rague lidis thorum, fugans,
Conciliat, hostem nuptiarum, pronubus:
Orant noui vitam, impetrantque coniuges:
Mater, paterque aguntque gratias Deo:
Ad Gabria profectus Angelus editum
Inde, exigit Ragense debitum: Via,
Soli duo qua venerant, domum ad suos
Saluum reducit coniugem cum coniuge,
Opibusque, familiaque: patris illinit:
Genio iubente, felle piscis lumina
Natus reuersus, argema cadit et oculis:
Nurum excipit cum filio laetus, Iouae
Grates agitque Tobias senex: cui


page 146, image: s146

Cum filio se Genius aperit, et petit
Caelos: pater praecepta dat nato, canit
Euersiones et Nini, Solymes: sua
Sunt praemia pietati, et vsque tegit, vices
Mundi reciprocras inter, ipse bonos DEVS.

XIX. MANASSIS XIIII. IVDAEORVM REGIS IMPIETAS, ET IN BABYLONICO CARCERE PAENITENTIA.

Carcere te damnans exemplo es clause Manasse,
Ad vitam quod non sit via sera piam.

IIII. REG. XXI. II. PAR. XXXIII.

IN carcerem quidnam retrusus, fertilis
Qua moenia Babylonis Euphrates secat,
Gemis Manasse Rex? arena quam maris
Natus parentis optimi eheu pessimus,
Numerosiora perpetraui crimina,
Tellus tremiscit quem mare, polus, tartara,
Contra Iouam, legemque sanctam, flamines,
Quis quaestui relligio vera Numinis,
Secutus, euersa a parente montibus
Sacella, et aras excitaui: fornice
Faculis poli radiantibus picta dedi
Thus: nunc Baal, nunc maximus mihi Deus
Molochus erat, traiectione quem (nefas)
Meum per ignes colere iuuit liberum:


page 147, image: s147

Quid sanguinis tantum innocentis o querar
Fudi quod, vt cruore stagnaret solum
Vatum? nimis quos inter et te lignea
Ingratus Amosida senex serra scidi,
Secandus ipse in mille partes millies.
Hac quae catasta propter in tenebris traho
Indignus atris luce vitam: qui Deum
Spernunt vt exelplum omnibus sim seculis
Miser tyrannis: Nec tamen viuo sine
Spe prorsus: An non omnibus parens fauet
Peccasse se fatentibus caelestium,
Veniamque propter dat futurum Dauidis
SEMEN, quod hostia expiabit crimina,
Mortale rursus iunget et caelo genus.

XX. AMMON XV. REX IVDAEORVM IMPIETATIS PATERNAE IMITATOR.

Cur peccatorum potius, scelerumque Manassae
Ammon, haeredem quam pietatis agis?

IIII. REG. XXI. II. PAR. XXIII.

QVi neminem vult interire, Salutifer
Non morte, sed vita impij gaudet, Deus,
Se corrigit qui paenitendo: regium
Decus Manasse restituto redditur
In integrum: qui iam colit doctus malis,


page 148, image: s148

Mandat Iouam colique ab omnibus, impios
Aboletque cultus, tollit aras, proijcit
Focos et vrbis moenia extra, patrij
Studiosior, quo Numinis spretor magis
Fuerat prius: quid filius? Poenis nihil
Sui parentis, nil mouetur carcere:
Proauique mauult esse similis, quam pij
Aui, patrisque se recipientis bonam
Ad frugem, et ambulando patria via
Offendit et Iouam, et lutosos inuocat
Prostratus, aures quis, nec ora sunt, Deos:
Et regnat ergo tempore exiguo, et cadit,
Opis nihil ferentibus, qui sunt nihil
Nihil iuuantque, Dijs lutosis victima,
Domi peremtus a ministris impijs.
Caue malus es quicunque, mala te mors manet.

XXI. IOSIAS XVI. IVD. REX OPTIMVS, ET SANCTISSIMUS.

Impia Iosias delubra euertit, et aras,
Hunc, sis vt gratus, Rex imitare, Deo.

IIII. REG. XXII. ET XXIII. II. PAR. XXXIIII. ET XXXV.

AFflata qualis thureo e suffimine
Nares lacessit aurluae suauitas:


page 149, image: s149

Gustatui mel quale: qualis accidit
Epulari in accubatione Musica
Aures ad eruditulas: Ammonide
Talis memoria Regis: infestissimus
Hostis superstitionis, abrogat sacra
Peregrina, signa frangit, aras polluit,
Sacella vertit, Astarotum eliminat,
Chamosioque scelere cum Melcomium:
Currus, equosque Solis, Erronum rotas,
Et ganeas tollit, Magos exterminat,
Vitulicolas crematque in aris flamines:
Purgat sacri delubra templi: hinc exigit
Et sarta tecta sedulusque, et consulit
Vatem reperta lege, motus et animo
Sibi ac suis clementiam poscit Iouae,
Populique vicia emendat, et Phase sacris
Epuletur agnis vniuersa plebs, iubet:
Diuina quid loquar in apertum oracula
Sacros libros relata, populum Antistites
Ex quis, iter quasit polo, instruant rudem?
Quid multa? Dauidem aemulatur principem
Generis, sinistram nec, nec ad dextram manum
Flectendo: Sed cur propria non homines agunt?
Tandem tyranno Aegyptio sese obijcit,
Et impedire euntem ad Euphraten cupit.
O plane avita erroibus mortalium

XXII.


page 150, image: s150

REGNI IVDAICI SVB IOACHASA XVII. IOACHIMO XVIII. ET IECONIA XIX. REGIBUS CONFUSIO.

Quid mirum, viuunt male cum populusque, patresque,
Cum Ducibus pereunt si male regna suis?

IIII. REG. XXIII. XXIIII. II. PAR. XXXVI.

QVam ficta recidunt ad suam cito vim? Iouae
In integrum restituerat cultum, optimus
Post Dauiden, et Achasiden, quem Iosias,
Patre mortuo Hamutalides vertit, suis
Factisque praemium a Pharaone accipit
Dignum, peritque: imitatur impius malum
Ioacimus Ioachan, necique destinat
Vates, crematque Anatotidae libros, fidem
Regi datam fallitque Chaldaeo, luit
Poenasque ab vrbe abstractus, asini conditur
Vilisque busto mortuus: regnum excipit
Natus Nehosta, nil puer maioribus
Melior, nisi quod obtemperat Anathotidae,
Rebus coactus asperis, et cum sua
Babylonijs se matre tradit, omnibus
Clientibusque, et optimatibus: lares,
Cernenda nunquam patriaeque moenia
Vinctus relinquit: auferunt opes simul
Hostes sacrasque, regiasque barbari.
Se nemo fallat: improbos nunquam Deus


page 151, image: s151

Non assolet punire: caueant quos iuuat
Dextras pio contaminare sanguine,
Et obstinato viuidum, ac minax face
Teli trisulci Numen ausu temnere.

XXIII. HIEROSOLYMORVM SEDECHIA XX. ET VLTIMO REGE EUERSIO.

Vrbs Solymaea ruit, populus transfertur in oras,
Euphrates mediam quis Babylona secat.

IIII. REG. XXV. ET II. PAR. XXXVI.

REc vana sunt oracla, nec minae Dei.
Fratrum aemulatur impios Sedechias
Mores, fidemque deserit, regi datam,
Superbae habebat sceptra qui Babyloniae,
Monentis et bene Ieremiae respuit
Praecepta, Busidaeque vatis litteras,
Turbae obsecutus luce cassae flaminum:
Et ergo adest, et eingit vrbem barbaris
Signis, premitque rex Nabuchodonosor
Bis mensibus nouem obsidens sacram: nihil
Aegyptius fert auxilii: necat fames
Plebis, patrumque inclusa dira corpora:
Nec sustinetur hostis amplius: patent
Portae refractae: Rex fugit: sed a suis
Desertus, ad Babylonium, poenas luit,
Retractus: occidi aspicit natos, dehinc


page 152, image: s152

Eruitur oculos, implicatur vinculis:
Templum ruit, vasa auferuntur: splendidae
domus cremantur: diruuntur moenia:
Solyme iacet: scelesta turba flamines,
Ferro optimatesque occidunt (miserum) senes,
Anus, viri, puellulae lares suos
Dulcissimos iam serua respicit cohors,
Suisque tandem terra fruitur Sabbathis.

XXIIII. IEREMIAS PROPHETA AERVMNOSISSIMVS.

Nil agit Helchiades precibus, monitisque, minisque,
Et plorans patriae tristia fata, perit.

IERE. XLI. XLII.

AT ista vates consecratus numini
Anathotides a matris vtero conspicit,
Nec tot malis immoritur eheu? scilicet
Miser didicerat esse pridem: Iosiam
Iam fleuerat: labore multis irrito
Annis patres, et principes, et flamines
Monuerat, obiurgarat, et deuouerat,
Extrema comminatus: obfirmauerant
Oui ferreas furore ceruices fero:
Gestauerat iam vincla collo: regias
Conspexerat6 migrationes, compedes:
Iam postulatus fuerat ad mortem, iocus,
Risusque minimis, maximisque: Carceris


page 153, image: s153

Tum squalidi iacuerat in voragine:
Et execratus vapulauerat sui
Ortus diem (impatientia o quid non facit,
Parumque firma mens?) erant multo super
At tristiora: liberatus vinculis
Victore ab ipso, faciliore ciuibus,
Necm Godiliae, et scelus Nathanidae
Spectat, Canopitarum in oras et, videt,
Raptus, poli fieri a suis placentulis
Herae nihil monendo proficitque, agris
Ac Taphnijs tandem occubat saxis. Solet
Hanc gratiam referre mundus Vatibus.
Adami Siberi