Sionion.Machine-readable textSiber, AdamSiber, AdamXML version, markup prototype, December 1999?markupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/siber1sibersionion.htmlsiber001.jpgsibersionion.xmlsiber1/jpghtmlLipsiae, 1573.
Regeln fuer die Texterfassung 12/2000
not necessary
siber1sibersionion20 August 2003RĂ¼diger NiehlmarkupBasic XML-markup: divisions, lines, heads, TEI-Header.
typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check
Adami Siberi
SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER TERTIVS.
I. SAVLVS E CLITELLARIO PRIMVS HEBRAEORUM REX.
Qui tergo Saulus clitellas ponit aselliRex fit, sceptra, cui vult, tribuente Deo.I. REG. IX. X. XI.BEne quod malis fit, ponitur semper male,Bonisque referunt gratiam meritis malamBene pro suis mali: senex HelcanidesIam factus, esse ineptus, vltra qui geratIn gente Iudicem aestimatur Isaca,Nummarij nec illius Nati placent.More omnium ergo gentium sibi flagitantIsraelitae, territi belli metuAmmonij, regem: esse cuius mauoluntSerui, ducis ditione quam sub liberaCaeli arbitri gens: obsecundat improbeSpernentibus Iouam ipsum, et illis regiumIus explicat, moremque vates, et moraPosita magistratu abdicat sese: patrisVestigat asinas Saulus, et (mir abile)Regnum inuenit, perfunditurque oleo caputVidente ab ipso regio, fit et aliusVir illico (vis tanta caeli) oraculaFunditque iam, tollitque summum laudibus,Vates, stupente turba, et ipse inter, Iouam.Iacobidas Propheta deinde conuocatMaspham, auspice Deo quo sibi regem creent.Ergo tribus bis sorte loca senae legunt:Exit minima gens Beniaminis, et domusMetri inde, eaque Saulus: inter sarcinasQui quod latet (videt omnia Deus) NumineProtrahitur indicante, super humero eminetStans vniuersae gentis ille excelsiorViros, futurus maximus, si quam sibi,Regi placere maluisset caelitum.
II. SAVLI ISRAELITARVM REGNO ABDICATIO.
Cissides regnum perdit, seruauerat hostem:Non parere Deo talia damna parit.I. REG. XIIII. XV.SAulus tyrannum reijcit MelchoniumIabicis a moenibus, et iniuriasGentis, futurum Coclitum et ludibriumAmmone fortis a satis vlciscitur:Ionathas praesidia deijcit hostium,In impios comitatus armigero ruensVno Syros: caligo caeca offunditurViris, furorque obijcitur: ergo mutuoSese trucidant, caelitus victoriaPotiturque missa Abielides: Hinc vrbibusTerror, tremorque proximis, feliciterVictore quo fert anima cunque exercituCircum gerit rem: quem dein vates iubetMandante Domino, gentis hostes IsacaeInuadat vt Amalechidas, et deleat:Hic paret, at non integre: viuum capitNam regem, et aris hostias seruat pecus,Et erigit trophaeum: adest Helcanides,Denunciat Cisside et iram Numinis,Quod vult sibi parere cunctos, victimasObtemper atione nec magis probat.Non obsequi est Idololatria caelitum,Quo maius, et sapientius nil, Arbitro.Ergo et Propheta dissecat Agagum, et, IouaQuod non iubente exdiderat Amalechidas,Regno exdidit Saulus, agitatur et maloGenio, Dei iam destitutus Spiritu.
III. DAVIDES EX OPILIONE SECVNDVS HEBRAEORUM REX.
Sectanti Isaidae pecudes dat regia sceptra,Qui leuat immundo puluere parua, Deus.I. REG. XVI.ER at paterna Dauides, flauentibusQua parua campis Bethla sita, domo puerAbiectus, omnibusque fratribus minor,In collibus pascebat vpilio gregemPatris pusillum: tecta mittit IsaiAd parua rex Helcaniden caelestium:Lustrat senis qui liberos vitulo, sacrumFacitque, vt vngat dispicitque, quem IouaHonore indicasset esse regioDignum: abijcit sed ille fratrum corpora,Formosa quamuis, robore et praestantia:Non spectat, homines quae probant, oculus Dei.Huc siste, Vates, huc mihi natum pater,In pascuis qui minimus est: litabiturPraesente Dauide nisi nunquam: ergo aduenitPulcherrimus vocatus e caula puer:Cum vellit aurem protinus Vati Ioua,Hic solus et ait, hic placet nobis: moraPulsa caput igitur oleo linit sacroVates magistro paruuli paruo gregis:Statimque, pastor ante, Spiritu DeiAgitur, in aulam e pascuisque accersitur,Et armiger fit regis, atque musicus,Vt leniat non vsitatis carminumOdis furorem Abielidae valentium.Ad maxima Deus euehit sic infima.
IIII. DAVIDIS ET GOLIAE MONOMACHIA.
Magna Deus paruis vincit: stridente GoliaIsaidae funda sic pueri icte iaces.I. REG. XVII.IM mane, vastum, informe fines irruitMonstrum Golias in Hebraeos, prouocansqueIsraelitas ore cunctos barbaro,In copias proteruus insultat Iouae:Pastor dolet Iessaeus, et certus fideVictoriae, qui me leonis faucibus,Vrsique liberauit vnguibus poliRenator, vnus ille, verus et Deus,E dextera me vindicabit impijPhoenicis huius, inquit, et pedum capit,Peramque saxis armat, et funda manum:Quid me canem, Gethaeus exclamat, putas?Hastam quatitque feruidus, conuiciaDeo facitque Dauidis: qui lancea,Refert, et ensefisus incassum Ioua,Dictis superbis territas, fretum, dabitQui te volucribus, et vorandumm belluis:Mora nec, manu silicemque promtum perulaCircum caput agit, et iacit funda: lapisGigantis haeret ecce fronte, diffiditEt tempora impia, ictus ille conciditVt cedrus olim, aut pila littore saxea:Hosti ense proprio victor eripit caput,Vltusque famam Numinis, gentis decusIacobidaeque, imago filij est Dei,Depraeliantis cum furore Ophionei.
V. DAVIDIS, ET IONATHAE AMICITIA.
Quae res Iessiden, Ionathan et iungit amicos?Quae? nisi qui Deus est solus et vnus, Amor?I. REG. XVIII.LAus facta praeclara excipit, sequitur dolensInuidia: fert gratantium voces maleRex compitis: cecidere dextra milliaSauli, decem sed millia manu Dauidis.At Ionathas (amoris est virtus parens)Incensus ardet Dauiden: placet viroMagno, pioque excelsa mens, et quam fidesFortis, manus, gubernat: intimos calorSensus pererrat: sermo Dauides die,Sunt grata nocte somnia illi Dauides:Non charior animus est ei suus: sibiNec temperare iam potest: foedus coitNatus, magistro cum bidentium, IouaeIn gente regis, atque penula exuitSe, baltheoque, tradit arcum, et acinacem.Vnaque regnum (quanta virtus) inuidetNec, quod parens a Daemone agitatus facit,Regno videt iam destinatum caelitusSibi ante quem poni, imperij nec gratiaViolanda iura censet: ipse Dauides,Sed nec minore amiciciam, fide solit:Post funera memor praestat et quam mortuo,Et huius, et regente pectus illius,Oper ante, quo nil non boni fit, Numine.
VI. DAVIDES EXVL.
Saulum agitant furiae, Issaeius exulat heros,Tuta tamen poetas est comitante Deo.I. REG. XIX. etc.
NEc aula ferre, nec potest non laedere,Quo iure, quaque iniuria, Daemon pios.Victor Goliae, regis et praeputijsCentum gener bis factus hostium, gregisMagister ante, nunc tribunus militum,Tyranni in odium incurrit innocens: viroProdest nihil spectata virtus praelijs,Nil Ionathae, ipsis cui medullis carior,Fides amici: tutus vt sit lanceaAregis ergo per fenestram coniugisRamam fugit beneficio, Nobam fugit,Sacrisque fert cladem viris, sed insciens,(Quis nam Doeges, quis cauere satis potest?)Achin dein fugit ad Gethaeum, vbi timensSibi, simulat furorem, et euadit: latetOdollia specu inde cum suis, facitManum exulumque, et abdit vrbibus patremMoabijs, reditque, seruatque horrea,Et paruae opes Ceilae, et occupat celerSaltus Siphaeos: aduolat, carissimumEt Ionathas suauiatur, et bonoIubet animo esse amicum: adest cum maximoExercitu, obsidetque Saulus, et virumIam iam tenet: subitus ruit cum nuncius,Rex ingruunt terris Palaestini tuis:Igitur in hostem copias Saulus rapit,Et Dauides liber abit: eripit DeusNunquam suos non, impia et coepta impedit.
VII. NABALIS INHOSPITA LITAS, ET POENA.
Sit tibi cura cutis: sic, nil quid fiat egentiSollicito, merces victa Nabalis erit.I. REG. XXV.TEnax, auare, inhospitalis, arideCalebiaeque dedecus prosapiaeNabal, tibi sic te putas soli satum, etVentri Deorum maximo facis sacra?Pulsus tyranni Dauides iniuriaExul, vagus, rerum indigens et omnium,Tondentem oues benignitatis, haud maleMeritus, tribulisque insuper, laeta tuaeMunus rogat te luce paruulum? ipse quid?Quis Dauides, quis Isai natus: meaFugientibus cur seruulis heros? paretSibi, vnde viuat, quisque: nostris largiorTonsoribus mactata nulli: armat suosIratus (absque nemo vicijs) et canemAdusque iurat Dauides: prudentiorVxor marito, cui nihil mentis, suisMalum imminens auertit aedibus, sedatVerbisque, muneribusque feruidam hospitisIram: helluatur interim Nabal, vorat,Bibitque, Bacchaturque, dein somno iacetOppressus, audit nec prius periculumEuaserit quodnam thoro e iuncta sibi,Somno solutus quam fuisset: contremitErgo omne corpus, occupat pectus lapis,Iouae manu ictus et perit: sic impius,Amator omnis pereat et pecuniae,Remotus a timore Numinis beneFaciensque nulli sordidus mortalium,Tantum sui qui cultor est abdominis.
VIII. SAVLI INFELIX INTERITVS.
Cissides ferro figit sua pectora, secumVertit et imperium, remque, domumque suam.I. REG. XXXI.NVnquam malus non, quem semel Daemon suiNutum malus ad arbitrij captum tenet.Propter Doegis Dauiden manu impijMactat viros Abielides sacros, suisMoeniaque viduat incolis Nobae: furensIn Ionathamque filium telum vibrat,Saltus per et, siluasque, rupes ibicumGenerum innocentem insequitur, haud deterritusSpecu quod ille abscindit oram penulae,Quod nocte socero lanceam aufert, et scyphum:Cogunt Palaestini ergo copias, DeiEt in populum eunt: eripit Sauli metusRationis vsum: interrogat Numen quidem:Sed nec Ioua per oracla, nec per somniaRespondet illi offensior: inops consilij,Exterminarat quos prius, magam rogat,Lege vetitum, euentura, lata caelitus:Helcanides simulatus opera DaemonisAdest vocatus (opinio spectra excitat,Quod fingit et cor, saepius oculi vident.)Et nunciat cum filijs fore posteraSecum die: fit praelium: fugam petitExercitus: nati occubant Regis, peritQuos inter etiam Ionathas: sese induitSuo ipse gladio Saulus: impius interitMale: muneratur quemque, dignus vt est, Deus.
DAVIDIS AB EXILIO REDITVS, ET REGNI AD FASTIGIUM SUBLATIO.
Iessides regni promissi sceptra potitus,Verba Dei obscura fraude carere docet.II. REG. I. II.NOn fert statim si quando cunctando DeusOpem, bona spe nititor: nunquam potest,Fretos suo confundier verbo patiPudore: tandem montibus GelboicisAb hoste pressus, vtitur manu (Scelus)Saulus sua, amittitque vitam, et imperijSceptrum simul: dat lachrymas, hosti licet,Et Ionathae, quo nil habebat cariusIessaeus heros: qui iubetur patriaeOraculo remeare ad oras: in viamCum familia dat ergo se, primam legitSedemque Hebrone: conuenit gens illiusIuda sati, regemque faciunt. AlteraAt Isbosethus sceptra parte vendicatBeneficio paterna Cissides sibiAbneris: instituta contra NuminisNutum cadunt ad irritum semper: suoAb Isbosetho Nere genitus deficit,Iouae placentis sequitur et partes: domiConfoditur Isbosethus a latronibusIacens thoro nefarie: assciscunt sibiDucem vniuersi Israele sati Dauiden.Iam rex in hostes ergo vadit impiger,Claudosque de caecosque turbans moenibus,Viriliter re, potitur vrbe Sionia,Gesta, Syros bello domatque, tremor malisMaior dies in singulos, amor bonis.
X. DAVIDIS IN VRBEM ARCAE DIVINAE DEPORTATIO.
Instituisse Dei, verum et defendere cultum,Non est digna magis Principe cura viro.II. REG. VI.QVid arma reges, tela quidnam principes,Strepitu tremendo late inundantes solumEquitumque classes, militumque copiasContra Getas, et impiam hostium manumDefensionis comparatis gratia,Numero nec vllo, nec habito loco DeiCultuque honoreque? aemulari DauidenRegem studete: Aminadabi qui domoArcam Dei armipotentis infert moenibusSolymis ouante cum caterua maximaPlebis, patrumque: exutus ipse purpuramSignis, et auro quae rigebat, EpomideLudit, canitque corde toto, linea,Inter tubas, melodiasque carminum:Quibus probat dum se Iouae, ridet quidemInflata mentem turgida genere regioHunc Saulias, et stulta nebulonem vocat,Impune sed non: haud satis cautus priusCistam vt nec Osa tetigerat sacram: nihilIudicia non moremur aequa totiusVel orbis aetas omnis, et honori DeiDum seruiamus, esse contemtissimosNon pudeat: auget se colentium domos,Spretisque conciliat decus summum DEVS.
XI. DAVIDI DE CHRISTO FACTA PROMISSIO.
Cum Patre primigeno sacra, Thariadisque ligataNunc quoque Iessides pacta salutis habet.II. REG. VII. ET I. PAR. XVII.SE tecta cedrina, tugurij sub pellibusHabitare Numen, non decorum DauidiVidetur: ergo, constitutum quod IouaePridem esse sciret iam locum, sedem sacrisVbi poneret, communicat animi sui,Cum vate sensum: qui probat sententiamRegis: sed eruditus haec post caelitusSilente nocte, nunciat: quid o domumTu quam colam, non iussus extruas mihi?Ab inde qui versatus in tentorijsSum tempore illo, vindicaui quo meumPopulum catastis ex Chamaeis: quin meo,Caulis ab ouium, gentis vt rex sit meae,Ascito ego domum excitabo Dauidi:Compostus, hanc, quiete, cum vitae saturThoro iacebis saxeo, qui tum tibiNascetur Heros filius, regnum obtinensNon terminandum, construet: cui paterEgo, mihi natus erit ille, quam diuAxis polum rotabitur circum igneus,Et luna erit, iubarque solis aureum:Vt, ad meae sese nepotes non gerantLegis licet praescripta, verbere sim tamenCaesurus illos non cruento, patriaeMemor, fouebo qua tuumque filium,Meumque cunctis seculis, clementiae.
XII. DAVIDIS LAPSVS, ET POENITENTIA.
Labitur Isaides, lapsumque fatetur adulter.Non, se damnanti, est gratia clausa Dei.II. REG. XI. XII. I. PARAL. XX.VIctis Syrorum copijs, qui venerantAmmonijs laturi opem, res cum quibusIoabo erat, de Dauidis iussu, Duci,Dum miles ante iniuriosa moeniaRabbae sedet (quid ocium, quid non facit!)Sententia repertus ex animi IouaeFurente, Rex Iessaeius domi rapitMaritam Vriae, percitus libidine,Grauidaque facta, curat occidi virum:Occulta cernit, fert et in apertum Deus.Adest Nathanes, et, tibi quid Rex, ait,Videtur, opulens an bidentem pauperisIuste rapit, cenamque mactat hospiti?Est morte dignus tale quisquis perpetratRex inquit: ipse tu, refert vates, homoTu Dauides iniustus ille, qui viroRapis bono maritam, et hostium manu,Nihil merentem, occidis: O libidinem,PECCAVI ego, Rex perditam clamat, malumTer, et quater, miserumque, peccaui: bonusFacilisque, vates protinus, clementiaPeccasse cum fatente aget etiam Deus:Mortis modo procul sit metus: verum domoBellum tamen non aberit a tua: malumTibi in tuis existet aedibus: IouaeAte data est calumnijs quod hostiumOccasio: securior bonis suisNemo efferatur, et cadat nemo malis,Ac de Dei desperet ignoscentia.
XIII. DAVIDEM CONTRA ABSOLONIS CONIVRATIO.
Impius arma patrem contra fert Absolo, fixumHinc illi terna cuspide pectus hiat.II. REG. XV.etc.
AMmon (Prophetae talia fieri domo?)Vitium per offert vim sorori: quem furensInter (nefas) obtruncat Absolo dapesGermanus, et fugit ad auunclum, concipitEt in patrem odium: quod redux tegit, licetNati arte docta Saruiae, et Thecuitidis,In regiam sit restitutus gratiam:Vulgi sibi conciliat ergo animos, equos,Et comparans vim curruum, Hebronem euocatSociosque sceleris impij, et clangit tuba,Coniurat in patremque filius: additur,Vt similis vsque iungitur sibi simili,Solertis Achitophelus animi, sed malus,Secum optimates et trahit: se subijcitNutum Iouae sub, dexteramque Dauides,Exul fugam petitque sponte regius,Nil et moratus futilem Geraiden,Patiente lapidum mente iactus sustinet.In regiam Absolo sceleratus inuolatSedem, thorumque publice: ex se litteramFacit Achitophelus impius longam: mouetExercitum Absolo in patrem: Poenas DeusAcontumacibus reposcit liberis.Fit proelium, vincuntur Absolonij:Ipse implicatus arboris ramis comamTerramque pendet et polum inter, et capitSibi debitum, traiectus hastis, praemium,Reponitur sceptra in priora Dauides.
DAVIDIS VERBA NOVISSIMA.
Est homo quis caelo similis qui cuncta gubernat,Quis? nisi homo Deus, et qui Deus vnus homo.II. REG. XXIII. I. PARAL. XVII.BOchris luit defectionis filiusPoenas: redit fameque pulsa laetiorAnnus, cruci nepotibus Sauli datis:Pro pace grates Dauides agit Iouae,Regnoque, rumpit ista verba pectoreAlacrique laetus vltima. Isai satusHaec dicit ille, nil Dei cui certiusEst mente, quae, promissione, fallereEt non potest. Tot caussa carminum, meiQuae fidibus est modulatus ipse barbiti,Quae cecinit ipse lingua, et ore vsus meo,Sacer ille, sempiternus ille Spiritus,Haec gentis, ait, est fatus Isacae pater,Fidissima haec locuta Thariadum salus:Rector hominum ille iustus, et metus DeiPrinceps, Deus homo sanguine satus de tuo,Beata pulchri saecla veris, pulchrior,Quod mane fulget, aureo iubare poli,Condet: nouos se credit in soles aquasPost herba nube ceu cadentes, gratiaCompluta ad auras corda tollent se: hostiumExterminata cuncta pessum funditusIbit caterua, veprium ceu densitasCremata: quis sed ipse, mea quid est domus?Mansura cunctis feriat aeuis vt hominumAmans salutis omnium rerum parens,Mecum rati, certique pacta foederis?Qui sum nihil, rex sim licet, possum nihil,Cum possit ille solus, vnusque omnia,Princeps futuri seculi, verus Deus.
XV. CENSVS POPVLI PVNITVS PESTE.
Quod Rex delirat, populi luit impia turba,Nec sine fine tenax est tamen ira Dei.II. REG. XXIIII. I PARAL. XXI.REcte monet Ioabus, esse nil opusCensu: sed ira Regem adurget Numinis,Vt puniatur contumax superbiaPopuli: itaque numeratur, absque debito,Sed, quod ferendum, munere, in templum Dei;Reuertitur Ioabus: agnoscit statimLaesisse Numen Dauides: Gadus venitIussu Iouae Propheta, et inquit, elige,Poenae datur tibi optio irato a Deo:Aut aegra septem terra fruges non feretAnnis: tuos aut mensibus fugies tribusHostes: diebus aut grauis totidem luesStragem per agros edet, vrbes, oppida:Quid faciat anxius: hominum graues manus.Sub dexteram, qui mitis est, se subijcitQuare Dei: mora nec, cooritur pestilisClades, caduntque dena septem millia:Et cernit ensem mortis exertum manuRex, clamat et, quid iste meruit grex, meaAdmissa cur, cur plectitur propter? manumIn me, domum meamque verte vindicem.Adest Propheta rursus, et MEDICOIOVAEAltare construi, et sacrum fieri iubet,Ornanis area quo loco: statim facitMandata Rex, et hostiam cedit, DeoEt supplicat, luesque pestilis fugit.
XVI. DAVIDIS, REGNO SOLOMONI FILIO TRADITO, MORS PLACIDA.
Hagithides ambit sceptrum, Solomona tenereRex iubet, et placida morte solutus obit.III. REG. I.HAgithida sumis quid, tibi Deus quod negat,Forma superbus, et fauore patrio,Et principumque, et praesulis fiducia,Regemque gerere factiosus sustines?Nathanis opera, matris et precibus, IouamIurantis ipsum Dauidis iussu, venit,Venit Gehone Solomon ecce maximoOptantium a Rectore caeli prospera,Plausu patrum, plebisque in vrbem, temporaDiademate redimitus, et patris tenetSedem: Deus promissa non mutat, cuiVult ipse, qui dat regna: gratias agitRerum senex parenti, et instruit fideRegem, metuque Numinis veri nouum:Adnumerat inde, delubri paraueratGazam sacri quam structioni, caelitusTraditque monstrati operis exemplar: bonoCum gente regem prosecutus et omine,Effetus annis, inualidus, et frigidus,Sed sospitatoris orituri sanguineOlim suo erectus animum spe, iam saturVitaeque, opumque, soluitur canentiaQuiete lumina placida: Rex optimus,Et quo fuit non plenior vates Deo,Poeta doctiorque, charior et Iouae.
XVII. SOLOMON DAVIDIS F. HEBRAEORVM REX SAPIENTISSIMUS.
Rex, tibi commissas gentes vt rite gubernes,Mentem animi docilem cum Solomone roga.III. REG. III.ERgo solio rex Solomon in patrio sedetBonis facit bene, cumulatque honoribusRegno fideles, irrogatque sontibusPoenas seuerus: Dormienti cui IouaApparet ecce, mandat, a se postuletEt vt aliquid fidenter: Hic sapientiam(Animi ista reges pendite, et magni Duces)Rogat sibi: adeo quod Deo placet, vt daretVim mentis, ingenijque, seclis omnibusNemo fuit qua praeditus, futurus estNemo, videt quos aureo Sol lumine:Quin adijcit opes, maximamque copiamPecuniae, famaeq, decus amplissimum.Surgit thoro, Gabaonio reuertiturSolymas iugoque rex, mulieres cum duaeAd eum adeunt, feruntque geminos, mortuum,Viuumque corpus, liberos: quorum vtraqueViuum suum esse, alterius esse mortuumAffirmat: Huc mihi gladium rex illico,Ait, satelles, tuque viuum diuide,Et huic dato partem, et dato partem alteri:Exclamat, ah ne, vera mater, auferatSed potius integrum ista, dum caeli iubarVideat modo viuus: ita quid non? nec meus,Nec sit tuus respondet altera: an patetNondum parens quae vera? Tu vero accipeO mater, inquit Rex, tuum, quem cernereGenitricis animus interire non potest.Sunt absoluta Numinis opera, et sapitQui dante Rege caelitum, vere sapit.
XVIII.
SOLOMONIS MAGNIFICENTIA, ET POTENTIA.
Nil facit humanae solers prudentia mentis,Munere caelesti qui videt, ille videt.III. REG. IIII.NVnquam Dei promissa fallunt: ingeniiSolertis auctus dotibus sapientiorEthane Solomon ipso, et ipso Calchole est,Dordaque, Macholide, Arabis, et omnibusNili accolis: feruntur eius, qua patetResponsa tellus, de Iouaque carmina,Rebusque cunctis, cedro, et hyssopo, ferisAnimantibus, volucribus, serpentibus:Eburneo venerantur exteri throno,Circum satellite metuunt ChrysaspideDatumque reges, et stupent potentia,Et viribus cluentem, equisque, et curribus,Tectis superbis, coccinisque vestibus,Victuque, et opibus, foedera et iungunt: venitExcita fama nominis SolomoniciRegina Sabae, et obstupescit illiusSapientiaeque; et amplitudinis decus:Qui talia dederit agit et grates Deo.Gens Isaco orta rege felix est suo,Sub vitibus iacet et suis, et ficubus,Nec classica audit, nec truces videt viros:Antiquius cui Numinis cultu nihil,Eum pater quin caelitum feliciterTam non pote fieri, esse quam Deus haud Deus.
XIX. TEMPLVM SOLOMONIVM.
Quae poni iubet ipse, Deo delubra probantur.Non tua, sed verbi cui placet ara sui.III. REG. VI. VII. VIII. ET II. PARAL. III. IIII. V. VI.SVnt regna, opes, pecuniae, tranquillitas,Secura pax, et ocium munus Dei:Non luxui, non seruiant libidiniVt illa regum, principumque: cultuiSed Numinis: sic pulchrius Solomon IouaeQuo non polo sol vidit excelso, struitSaxo integro, tabulisque templum cedrinis,Et ornat auro, parietes, cellam, fores,Cherubosque, sanctioris et sacrarijPenetrale, mensas: tum focum addit aeneum,Bases, lauacra cum suis bubus, lacus,Pelues, columnas, atque phialas, fuscinas:Infert et aream ex vrbe Dauidis IouaeOuante concione: nugatorijsNec ritibus, nec vnctionibus, sacrisTemplum precationibus sed dedicat,Ad mansionem veniat et suam rogatDexter Deus: caligine subito repletSplendore mixta fulgido ecce cum domumIpsam parens ter maximus, ter optimusCaelestium: astringitque se fano, suae,Numen colant si mente pura patrium,Sionio, clementiae praesentia,Ad se preces fundentium auresque applicat,Intentus oculis, et animo, clamoribus.
XX. SOLOMON IDOLOLATRA.
Ne labare caue, qui stas: sapientior ecceQuo nemo, fictos voluitur ante Deos.III. REG. XI.DVm melior aetas flore vestibat genas,Apace nomen cui, Iouae acceptissimus,Solomon amator exterarum coniugumNimius (minor sit mentis efficacitasAetate, nec sine ineptijs viuunt senes.)In gratiam, delubra construi Deis,In obiacente monte Solymis (heu scelus)Moabijs, Sidonijs, AmmonijsPatitur, earum, fit relicto NumineEt patrio, conniuet ad sacra impia,Amore, spontis, dum mulierum, non suae,Astarticus, Chamosius, Melcomius,Honori inurens pessimam notam suo.Offenssus hoc, ademtionem, caelitum,Facto, pater denunciat regni, ipsius,Ob Dauiden, sed nato, Adadum et excitat:Infestet illum qui rebellis, excitatRazona Syriumque: additur NabathidesIeroboamus: qui leuat contra manumRegem, fugitque Aegypti in oras: omniaPotius solet consortis impatiens Deus,Idola ferre quam, suique nominisContaminari cultionem foederis,Pactumque, sacris legibus contrariosRitusque: et ideo regna tota dissipat,Culpam parentum in liberisque vindicat.
XXI. ROBOAMVS REX IVDAEORVM PRIMVS, STVLTVS.
Te miseram iuuenis cui rex est terra: tyrannusInsipiens perdit se, populumque suum.III. REG. XII. II. PARAL. X. XI.MAgnis sati plaerumque noxae sunt viris.Sapiente patre Roboamus editusStultus, superbus, splendido, iugum vt leuet,Rogantibus, quo presserat populum parens,Non audiens prudentium suasus senum,Est crassior, quam corporis truncus patrisMedius, ait, mihi digitus minimus: iugumDurum parens: imponam at ipse durius:Vos ille scuticis: ipse caedam scorpijs.Nil ergo iam, nil iuris est in Dauide,Possessionis nil super, populus refert,Nobis in Isaida: tribus mora nec decemRegem relinquunt: qui fugit, bellum et parat,Equos, virosque contrahit: misso IouaLaedi vetat sed vate fratres: nam suoNutu geri ista cuncta: ex omni confluitTurba Solymas post exulum, triennioEt Roboamus imperat bene: illicetFit inde totus alius: ergo Sesacus,Nilotici cui paret ora littoris,Illi facit bellum, occupata aerariumEt vrbe spoliat regium, et domus sacraeGazam vniuersam: qui parenti caelitumObtemperare peruicaces rennuunt,Iure ditionem sub cadunt mortalium.
XXII. IEROBOAMVS REX ISPAELITARVM VITVLICOLA.
Diuiditur regnum Isacium: noua templa struuntur:Proque Ioua vitulos Ieroboame colis.III. REG. XIII.AT altera, nunc arbiter tribuum decem,Exul prius, Ieroboamus imperatIn parte gentis Isacae, praedixeratVt palliatus Ahias: qui, ne domumMutata regnum transferat IesseiamPlebs rursus a sese, operata sacris iusserantSeuera legis scita quo templo, aureos(Quem stulta fingit ratio cultum NuminisEst, absque verbo quid Dei, nisi vitulus?)Boues facit, vulgoque flamines creat,Colere recusant qui nouum tauros Deum,Bonos suis exterminatque finibus:Diffissa eum nec ara, nec minae mouent,Oraculumque Vatis, aut motu aridaOrbata, post sed restituta, dextera.Cautes loco, durasque citius mouerisQuercus, reuulsas ab suis radicibus:Quam mentis eripiatur error Hypocritis,Et cordis idolum: putat NabathidesVirum Iouae fuisse, quem mactat leoMerito, magum: neglectionis ille dat,Deceptus a iactante voces Angeli,Sed caelitus verbi editi poenas: foretDocumento vt impijs, minas non irritasVatum futuras, rege cum gentem suoDelendam ab ipsa stirpe et olim funditus.
XXIII. ABIAE REGIS IVDAEORVM DE IEROBOAMO VICTORIA.
Machaides hostes vincit votisque, manuque:Cui vituli Numen rex fugit, inde perit.III. REG. XV. II. ET PAR. XIII.SEruans Deus promissionis, DauidiQuam dederat (Abias non satis licet piusRex est, colit nec qua decet Numen fide,Patrata genitori aemulatus crimina)Praesto suis, tuetur aduersus trucesVitulicolae impetus tyranni, non satisEtiam bonos Abrahamidas: plus roboris,Animique habens parente, millibus quaterDenis, polo cum voce tendens supplicePalmas vtrasque, iubensque classicum caniRex proelium capessit: aeris aetheraClangor, virum clamorque, et armorum fragorPulsat, solum gemit, animi aduersis cadunt,Et dexterae hostibus: in fugam pauidus ruitDenum octies exercitusque millium.Ecclesiae bellare parcite impijRegesque principesque: nam Deus suos,Vt parte non sint puri ab omni, vindicat,Contra improborum aggressiones hostium.Regem vitulicolamque tandem interficit,Ipsis, minatur et quod, ab radicibusStirpem reuellit impiae propaginis.
XXIIII. REGVM ISRAELITARVM MVTVO SE IVGVLANTIUM INTERITUS.
Contemtum legis, sequitur discordia rerum:Tauricolae iustis vulneribusque cadunt.III. REG. XVI.ROsis rubet non squilla Paestanis, nisiCorui malum nec est ouum mali: improboSatus parente Nadabus Phariae colitNatos iuuencae, cui struit Ahiades dolosAggressus exceptumque fraude interficit,Cum stirpe gentis, de minis Iouae occupatRegnumque: sed malus etiam hic: InuaditurErgo Damasti sceptra Syrio qui tenetA Benhadado, tradit imperij impiusBreuisque habenas ebrio Ellae: qui cadit,Denunciantem offensionem NuminisCaesum Prophetam propter, et boues Deum,A Samrio iugulatus inter pocula.Baasii ceduntur, interit genus,Qui regnat, inuisum, aethere alto: cum domoSeruus prius, nunc Samrius rex, se cremat,Amens periclo, conscientia furens,In regia: Ginethides acer rapitFrena imperij tumultu in ipso, quae statimCaesus relinquis Amrio: iuste suiContemtionem, et impios cultus DeusVlciscitur mutatione principum,Et imperant peccata propter Hypocritae.
XXV. ASAE REGIS IVDAEORVM PIETAS ET FELICITAS.
Abiades pius est, felixque, maneret at vsqueSi talis, quo non nomine dignus erat?III. REG. XV.CVltor Iouae, generis vt autor Dauides,Exterminans nefarios pius Deos,Confringit Asa idola, lucos et cremat,Mentita cultus patrij ludibria,Et impudicos exigit regno, abdicatSeuerus et, quae Pana matrem fecerat,Honore pariter regio, atque Antistitae.Bellum facit Zara Aethiops bono malus,Centena decies millia et secum trahit:Hic auxilii caelestis ad opem confugit,Victoriamque precibus impetrat: nigerExercitus conciditur: Obedo satusRegi reuerso gratulatur, patrium,Quod coeperit, colatque Numen admonet,Seruetque pacta interminata foederisConstanter: est in homine quam nil, cum sibiRellinquitur boni? Asa fit minor fide,Belloque fidit, quam Iouae, BaasioPotius Syris, vatemque monitus conijcit,(Non Aula voces ferre liberas potest.)In carcerem. Nil ergo mirum, sustinet,Fidens, Deo quam, filijs Medicum magis,Quod vix pede aegro corpus, et tandem luitMorte ipse poenas debitas quoque omnibus.
XXVI.
IOSAPHATI REGIS IVDAEORVM IIII. PIETAS, ET IUSTITIA.
Asaides pietatis amans, et cultor honesti,Eheu quam paucos, qui se imitentur, habet.II. PARAL. XVII. XX.DEo secundo Iosaphatus vtitur:Ritu colens quem Dauidis, firmus fideDelubra demolitur, ignes inijcitLucis opacis, ferre vates et sacras,Quod principum, regumque munus proprium,Leges per oppida iubet, et de NuminisCultu doeere, per rubentis gurgitesFreti Patres quo finibus NiloticisEuaserint: tum iudices dat, praesidesPonit: quibus, videte, caute vos, ait,Geratis vt: non iura namque est condereHominum, patris sed caelitum: aderit qui pijs.Timentibusque se: ipse quin (nec paenitet)Doctos viros auditque, et excitat suosDoctor, iubet animoque bello AmmonioMagno esse, celso supplices manus poloTenditque: canit Asaphides victoriamCaelo datum iri: nec mora vlla, oraculoCum rege populus credit, et cantu exeunt,In proelium celebrante laudes Numinis:Adcipcidit? tuba dederat signum alteraQuarte nondum, cum furentibus iacetConuersus in se dexteris exercitusHostilis: ergo spoliaque legunt, et IouamIn actionis gratiarum cum suoRex valle laudat praeda onustus milite.Tristi Deus se vult adiri temporeVotis, agique gratias, cum iuuerit,Sibi, suamque dexteram agnosci, et coli.
XXVII. ACHABVS ISRAELITARVM REX BAALITA.
Amrides vitulis addit sacra faeda Bahalis.Impietas auctu crescit ab ipsa suo.III. REG. XVI.HAud satis Achabus impius vitulicolaHabet esse, sed Baalem adoptat insuperSibi Deum: Sidonia eui coniugeSacrarium ducta extruit, lucum facit:Mactat Prophetas Isabela Iouae, fluitRiuis cruor: seducitur pene impiaAffinitate Iosaphatus: occiditOb vineam (non expedit regum propeAulas habere paueres, agros, domos,Hortos) Nabathus obrutus mendacijs,Saxisque: quod fecisse facinus se quidem,Sed mente ficta, rex dolet: Vomitum canisRegreditur auidus ad suum, sus mergiturCaeni volutabroque lota: offendereAddictus improbitate regem caelitum,Cum Benhadado, proelio quem ceperat,Foedus coit mandata contra Numinis,Minas nihil moratus, et vates: fugatQuos improbo partim ore protelans, specuIn carceris partimque claudit, omniumQui sunt, fuere Hypocritum nequissimus,Ideoque fato non bono dignissimus.Adami Siberi