siber1 sibersionion 20 August 2003 Rüdiger Niehl
Basic XML-markup: divisions, lines, heads, TEI-Header. typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check


page 91, image: s091

Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER TERTIVS.

I. SAVLVS E CLITELLARIO PRIMVS HEBRAEORUM REX.

Qui tergo Saulus clitellas ponit aselli
Rex fit, sceptra, cui vult, tribuente Deo.

I. REG. IX. X. XI.

BEne quod malis fit, ponitur semper male,
Bonisque referunt gratiam meritis malam
Bene pro suis mali: senex Helcanides
Iam factus, esse ineptus, vltra qui gerat
In gente Iudicem aestimatur Isaca,
Nummarij nec illius Nati placent.
More omnium ergo gentium sibi flagitant
Israelitae, territi belli metu
Ammonij, regem: esse cuius mauolunt
Serui, ducis ditione quam sub libera
Caeli arbitri gens: obsecundat improbe
Spernentibus Iouam ipsum, et illis regium


page 92, image: s092

Ius explicat, moremque vates, et mora
Posita magistratu abdicat sese: patris
Vestigat asinas Saulus, et (mir abile)
Regnum inuenit, perfunditurque oleo caput
Vidente ab ipso regio, fit et alius
Vir illico (vis tanta caeli) oracula
Funditque iam, tollitque summum laudibus,
Vates, stupente turba, et ipse inter, Iouam.
Iacobidas Propheta deinde conuocat
Maspham, auspice Deo quo sibi regem creent.
Ergo tribus bis sorte loca senae legunt:
Exit minima gens Beniaminis, et domus
Metri inde, eaque Saulus: inter sarcinas
Qui quod latet (videt omnia Deus) Numine
Protrahitur indicante, super humero eminet
Stans vniuersae gentis ille excelsior
Viros, futurus maximus, si quam sibi,
Regi placere maluisset caelitum.

II. SAVLI ISRAELITARVM REGNO ABDICATIO.

Cissides regnum perdit, seruauerat hostem:
Non parere Deo talia damna parit.

I. REG. XIIII. XV.

SAulus tyrannum reijcit Melchonium
Iabicis a moenibus, et iniurias
Gentis, futurum Coclitum et ludibrium


page 93, image: s093

Ammone fortis a satis vlciscitur:
Ionathas praesidia deijcit hostium,
In impios comitatus armigero ruens
Vno Syros: caligo caeca offunditur
Viris, furorque obijcitur: ergo mutuo
Sese trucidant, caelitus victoria
Potiturque missa Abielides: Hinc vrbibus
Terror, tremorque proximis, feliciter
Victore quo fert anima cunque exercitu
Circum gerit rem: quem dein vates iubet
Mandante Domino, gentis hostes Isacae
Inuadat vt Amalechidas, et deleat:
Hic paret, at non integre: viuum capit
Nam regem, et aris hostias seruat pecus,
Et erigit trophaeum: adest Helcanides,
Denunciat Cisside et iram Numinis,
Quod vult sibi parere cunctos, victimas
Obtemper atione nec magis probat.
Non obsequi est Idololatria caelitum,
Quo maius, et sapientius nil, Arbitro.
Ergo et Propheta dissecat Agagum, et, Ioua
Quod non iubente exdiderat Amalechidas,
Regno exdidit Saulus, agitatur et malo
Genio, Dei iam destitutus Spiritu.

III. DAVIDES EX OPILIONE SECVNDVS HEBRAEORUM REX.


page 94, image: s094

Sectanti Isaidae pecudes dat regia sceptra,
Qui leuat immundo puluere parua, Deus.

I. REG. XVI.

ER at paterna Dauides, flauentibus
Qua parua campis Bethla sita, domo puer
Abiectus, omnibusque fratribus minor,
In collibus pascebat vpilio gregem
Patris pusillum: tecta mittit Isai
Ad parua rex Helcaniden caelestium:
Lustrat senis qui liberos vitulo, sacrum
Facitque, vt vngat dispicitque, quem Ioua
Honore indicasset esse regio
Dignum: abijcit sed ille fratrum corpora,
Formosa quamuis, robore et praestantia:
Non spectat, homines quae probant, oculus Dei.
Huc siste, Vates, huc mihi natum pater,
In pascuis qui minimus est: litabitur
Praesente Dauide nisi nunquam: ergo aduenit
Pulcherrimus vocatus e caula puer:
Cum vellit aurem protinus Vati Ioua,
Hic solus et ait, hic placet nobis: mora
Pulsa caput igitur oleo linit sacro
Vates magistro paruuli paruo gregis:
Statimque, pastor ante, Spiritu Dei
Agitur, in aulam e pascuisque accersitur,
Et armiger fit regis, atque musicus,
Vt leniat non vsitatis carminum
Odis furorem Abielidae valentium.
Ad maxima Deus euehit sic infima.


page 95, image: s095

IIII. DAVIDIS ET GOLIAE MONOMACHIA.

Magna Deus paruis vincit: stridente Golia
Isaidae funda sic pueri icte iaces.

I. REG. XVII.

IM mane, vastum, informe fines irruit
Monstrum Golias in Hebraeos, prouocansque
Israelitas ore cunctos barbaro,
In copias proteruus insultat Iouae:
Pastor dolet Iessaeus, et certus fide
Victoriae, qui me leonis faucibus,
Vrsique liberauit vnguibus poli
Renator, vnus ille, verus et Deus,
E dextera me vindicabit impij
Phoenicis huius, inquit, et pedum capit,
Peramque saxis armat, et funda manum:
Quid me canem, Gethaeus exclamat, putas?
Hastam quatitque feruidus, conuicia
Deo facitque Dauidis: qui lancea,
Refert, et ensefisus incassum Ioua,
Dictis superbis territas, fretum, dabit
Qui te volucribus, et vorandumm belluis:
Mora nec, manu silicemque promtum perula
Circum caput agit, et iacit funda: lapis
Gigantis haeret ecce fronte, diffidit
Et tempora impia, ictus ille concidit


page 96, image: s096

Vt cedrus olim, aut pila littore saxea:
Hosti ense proprio victor eripit caput,
Vltusque famam Numinis, gentis decus
Iacobidaeque, imago filij est Dei,
Depraeliantis cum furore Ophionei.

V. DAVIDIS, ET IONATHAE AMICITIA.

Quae res Iessiden, Ionathan et iungit amicos?
Quae? nisi qui Deus est solus et vnus, Amor?

I. REG. XVIII.

LAus facta praeclara excipit, sequitur dolens
Inuidia: fert gratantium voces male
Rex compitis: cecidere dextra millia
Sauli, decem sed millia manu Dauidis.
At Ionathas (amoris est virtus parens)
Incensus ardet Dauiden: placet viro
Magno, pioque excelsa mens, et quam fides
Fortis, manus, gubernat: intimos calor
Sensus pererrat: sermo Dauides die,
Sunt grata nocte somnia illi Dauides:
Non charior animus est ei suus: sibi
Nec temperare iam potest: foedus coit
Natus, magistro cum bidentium, Iouae
In gente regis, atque penula exuit
Se, baltheoque, tradit arcum, et acinacem.
Vnaque regnum (quanta virtus) inuidet


page 97, image: s097

Nec, quod parens a Daemone agitatus facit,
Regno videt iam destinatum caelitus
Sibi ante quem poni, imperij nec gratia
Violanda iura censet: ipse Dauides,
Sed nec minore amiciciam, fide solit:
Post funera memor praestat et quam mortuo,
Et huius, et regente pectus illius,
Oper ante, quo nil non boni fit, Numine.

VI. DAVIDES EXVL.

Saulum agitant furiae, Issaeius exulat heros,
Tuta tamen poetas est comitante Deo.

I. REG. XIX. etc.

NEc aula ferre, nec potest non laedere,
Quo iure, quaque iniuria, Daemon pios.
Victor Goliae, regis et praeputijs
Centum gener bis factus hostium, gregis
Magister ante, nunc tribunus militum,
Tyranni in odium incurrit innocens: viro
Prodest nihil spectata virtus praelijs,
Nil Ionathae, ipsis cui medullis carior,
Fides amici: tutus vt sit lancea
Aregis ergo per fenestram coniugis
Ramam fugit beneficio, Nobam fugit,
Sacrisque fert cladem viris, sed insciens,
(Quis nam Doeges, quis cauere satis potest?)
Achin dein fugit ad Gethaeum, vbi timens


page 98, image: s098

Sibi, simulat furorem, et euadit: latet
Odollia specu inde cum suis, facit
Manum exulumque, et abdit vrbibus patrem
Moabijs, reditque, seruatque horrea,
Et paruae opes Ceilae, et occupat celer
Saltus Siphaeos: aduolat, carissimum
Et Ionathas suauiatur, et bono
Iubet animo esse amicum: adest cum maximo
Exercitu, obsidetque Saulus, et virum
Iam iam tenet: subitus ruit cum nuncius,
Rex ingruunt terris Palaestini tuis:
Igitur in hostem copias Saulus rapit,
Et Dauides liber abit: eripit Deus
Nunquam suos non, impia et coepta impedit.

VII. NABALIS INHOSPITA LITAS, ET POENA.

Sit tibi cura cutis: sic, nil quid fiat egenti
Sollicito, merces victa Nabalis erit.

I. REG. XXV.

TEnax, auare, inhospitalis, aride
Calebiaeque dedecus prosapiae
Nabal, tibi sic te putas soli satum, et
Ventri Deorum maximo facis sacra?
Pulsus tyranni Dauides iniuria
Exul, vagus, rerum indigens et omnium,
Tondentem oues benignitatis, haud male


page 99, image: s099

Meritus, tribulisque insuper, laeta tuae
Munus rogat te luce paruulum? ipse quid?
Quis Dauides, quis Isai natus: mea
Fugientibus cur seruulis heros? paret
Sibi, vnde viuat, quisque: nostris largior
Tonsoribus mactata nulli: armat suos
Iratus (absque nemo vicijs) et canem
Adusque iurat Dauides: prudentior
Vxor marito, cui nihil mentis, suis
Malum imminens auertit aedibus, sedat
Verbisque, muneribusque feruidam hospitis
Iram: helluatur interim Nabal, vorat,
Bibitque, Bacchaturque, dein somno iacet
Oppressus, audit nec prius periculum
Euaserit quodnam thoro e iuncta sibi,
Somno solutus quam fuisset: contremit
Ergo omne corpus, occupat pectus lapis,
Iouae manu ictus et perit: sic impius,
Amator omnis pereat et pecuniae,
Remotus a timore Numinis bene
Faciensque nulli sordidus mortalium,
Tantum sui qui cultor est abdominis.

VIII. SAVLI INFELIX INTERITVS.

Cissides ferro figit sua pectora, secum
Vertit et imperium, remque, domumque suam.


page 100, image: s100

I. REG. XXXI.

NVnquam malus non, quem semel Daemon sui
Nutum malus ad arbitrij captum tenet.
Propter Doegis Dauiden manu impij
Mactat viros Abielides sacros, suis
Moeniaque viduat incolis Nobae: furens
In Ionathamque filium telum vibrat,
Saltus per et, siluasque, rupes ibicum
Generum innocentem insequitur, haud deterritus
Specu quod ille abscindit oram penulae,
Quod nocte socero lanceam aufert, et scyphum:
Cogunt Palaestini ergo copias, Dei
Et in populum eunt: eripit Sauli metus
Rationis vsum: interrogat Numen quidem:
Sed nec Ioua per oracla, nec per somnia
Respondet illi offensior: inops consilij,
Exterminarat quos prius, magam rogat,
Lege vetitum, euentura, lata caelitus:
Helcanides simulatus opera Daemonis
Adest vocatus (opinio spectra excitat,
Quod fingit et cor, saepius oculi vident.)
Et nunciat cum filijs fore postera
Secum die: fit praelium: fugam petit
Exercitus: nati occubant Regis, perit
Quos inter etiam Ionathas: sese induit
Suo ipse gladio Saulus: impius interit
Male: muneratur quemque, dignus vt est, Deus.


page 101, image: s101

DAVIDIS AB EXILIO REDITVS, ET REGNI AD FASTIGIUM SUBLATIO.

Iessides regni promissi sceptra potitus,
Verba Dei obscura fraude carere docet.

II. REG. I. II.

NOn fert statim si quando cunctando Deus
Opem, bona spe nititor: nunquam potest,
Fretos suo confundier verbo pati
Pudore: tandem montibus Gelboicis
Ab hoste pressus, vtitur manu (Scelus)
Saulus sua, amittitque vitam, et imperij
Sceptrum simul: dat lachrymas, hosti licet,
Et Ionathae, quo nil habebat carius
Iessaeus heros: qui iubetur patriae
Oraculo remeare ad oras: in viam
Cum familia dat ergo se, primam legit
Sedemque Hebrone: conuenit gens illius
Iuda sati, regemque faciunt. Altera
At Isbosethus sceptra parte vendicat
Beneficio paterna Cissides sibi
Abneris: instituta contra Numinis
Nutum cadunt ad irritum semper: suo
Ab Isbosetho Nere genitus deficit,
Iouae placentis sequitur et partes: domi
Confoditur Isbosethus a latronibus
Iacens thoro nefarie: assciscunt sibi
Ducem vniuersi Israele sati Dauiden.


page 102, image: s102

Iam rex in hostes ergo vadit impiger,
Claudosque de caecosque turbans moenibus,
Viriliter re, potitur vrbe Sionia,
Gesta, Syros bello domatque, tremor malis
Maior dies in singulos, amor bonis.

X. DAVIDIS IN VRBEM ARCAE DIVINAE DEPORTATIO.

Instituisse Dei, verum et defendere cultum,
Non est digna magis Principe cura viro.

II. REG. VI.

QVid arma reges, tela quidnam principes,
Strepitu tremendo late inundantes solum
Equitumque classes, militumque copias
Contra Getas, et impiam hostium manum
Defensionis comparatis gratia,
Numero nec vllo, nec habito loco Dei
Cultuque honoreque? aemulari Dauiden
Regem studete: Aminadabi qui domo
Arcam Dei armipotentis infert moenibus
Solymis ouante cum caterua maxima
Plebis, patrumque: exutus ipse purpuram
Signis, et auro quae rigebat, Epomide
Ludit, canitque corde toto, linea,
Inter tubas, melodiasque carminum:
Quibus probat dum se Iouae, ridet quidem
Inflata mentem turgida genere regio


page 103, image: s103

Hunc Saulias, et stulta nebulonem vocat,
Impune sed non: haud satis cautus prius
Cistam vt nec Osa tetigerat sacram: nihil
Iudicia non moremur aequa totius
Vel orbis aetas omnis, et honori Dei
Dum seruiamus, esse contemtissimos
Non pudeat: auget se colentium domos,
Spretisque conciliat decus summum DEVS.

XI. DAVIDI DE CHRISTO FACTA PROMISSIO.

Cum Patre primigeno sacra, Thariadisque ligata
Nunc quoque Iessides pacta salutis habet.

II. REG. VII. ET I. PAR. XVII.

SE tecta cedrina, tugurij sub pellibus
Habitare Numen, non decorum Dauidi
Videtur: ergo, constitutum quod Iouae
Pridem esse sciret iam locum, sedem sacris
Vbi poneret, communicat animi sui,
Cum vate sensum: qui probat sententiam
Regis: sed eruditus haec post caelitus
Silente nocte, nunciat: quid o domum
Tu quam colam, non iussus extruas mihi?
Ab inde qui versatus in tentorijs
Sum tempore illo, vindicaui quo meum
Populum catastis ex Chamaeis: quin meo,
Caulis ab ouium, gentis vt rex sit meae,


page 104, image: s104

Ascito ego domum excitabo Dauidi:
Compostus, hanc, quiete, cum vitae satur
Thoro iacebis saxeo, qui tum tibi
Nascetur Heros filius, regnum obtinens
Non terminandum, construet: cui pater
Ego, mihi natus erit ille, quam diu
Axis polum rotabitur circum igneus,
Et luna erit, iubarque solis aureum:
Vt, ad meae sese nepotes non gerant
Legis licet praescripta, verbere sim tamen
Caesurus illos non cruento, patriae
Memor, fouebo qua tuumque filium,
Meumque cunctis seculis, clementiae.

XII. DAVIDIS LAPSVS, ET POENITENTIA.

Labitur Isaides, lapsumque fatetur adulter.
Non, se damnanti, est gratia clausa Dei.

II. REG. XI. XII. I. PARAL. XX.

VIctis Syrorum copijs, qui venerant
Ammonijs laturi opem, res cum quibus
Ioabo erat, de Dauidis iussu, Duci,
Dum miles ante iniuriosa moenia
Rabbae sedet (quid ocium, quid non facit!)
Sententia repertus ex animi Iouae
Furente, Rex Iessaeius domi rapit
Maritam Vriae, percitus libidine,


page 105, image: s105

Grauidaque facta, curat occidi virum:
Occulta cernit, fert et in apertum Deus.
Adest Nathanes, et, tibi quid Rex, ait,
Videtur, opulens an bidentem pauperis
Iuste rapit, cenamque mactat hospiti?
Est morte dignus tale quisquis perpetrat
Rex inquit: ipse tu, refert vates, homo
Tu Dauides iniustus ille, qui viro
Rapis bono maritam, et hostium manu,
Nihil merentem, occidis: O libidinem,
PECCAVI ego, Rex perditam clamat, malum
Ter, et quater, miserumque, peccaui: bonus
Facilisque, vates protinus, clementia
Peccasse cum fatente aget etiam Deus:
Mortis modo procul sit metus: verum domo
Bellum tamen non aberit a tua: malum
Tibi in tuis existet aedibus: Iouae
Ate data est calumnijs quod hostium
Occasio: securior bonis suis
Nemo efferatur, et cadat nemo malis,
Ac de Dei desperet ignoscentia.

XIII. DAVIDEM CONTRA ABSOLONIS CONIVRATIO.

Impius arma patrem contra fert Absolo, fixum
Hinc illi terna cuspide pectus hiat.

II. REG. XV.etc.


page 106, image: s106

AMmon (Prophetae talia fieri domo?)
Vitium per offert vim sorori: quem furens
Inter (nefas) obtruncat Absolo dapes
Germanus, et fugit ad auunclum, concipit
Et in patrem odium: quod redux tegit, licet
Nati arte docta Saruiae, et Thecuitidis,
In regiam sit restitutus gratiam:
Vulgi sibi conciliat ergo animos, equos,
Et comparans vim curruum, Hebronem euocat
Sociosque sceleris impij, et clangit tuba,
Coniurat in patremque filius: additur,
Vt similis vsque iungitur sibi simili,
Solertis Achitophelus animi, sed malus,
Secum optimates et trahit: se subijcit
Nutum Iouae sub, dexteramque Dauides,
Exul fugam petitque sponte regius,
Nil et moratus futilem Geraiden,
Patiente lapidum mente iactus sustinet.
In regiam Absolo sceleratus inuolat
Sedem, thorumque publice: ex se litteram
Facit Achitophelus impius longam: mouet
Exercitum Absolo in patrem: Poenas Deus
Acontumacibus reposcit liberis.
Fit proelium, vincuntur Absolonij:
Ipse implicatus arboris ramis comam
Terramque pendet et polum inter, et capit
Sibi debitum, traiectus hastis, praemium,
Reponitur sceptra in priora Dauides.


page 107, image: s107

DAVIDIS VERBA NOVISSIMA.

Est homo quis caelo similis qui cuncta gubernat,
Quis? nisi homo Deus, et qui Deus vnus homo.

II. REG. XXIII. I. PARAL. XVII.

BOchris luit defectionis filius
Poenas: redit fameque pulsa laetior
Annus, cruci nepotibus Sauli datis:
Pro pace grates Dauides agit Iouae,
Regnoque, rumpit ista verba pectore
Alacrique laetus vltima. Isai satus
Haec dicit ille, nil Dei cui certius
Est mente, quae, promissione, fallere
Et non potest. Tot caussa carminum, mei
Quae fidibus est modulatus ipse barbiti,
Quae cecinit ipse lingua, et ore vsus meo,
Sacer ille, sempiternus ille Spiritus,
Haec gentis, ait, est fatus Isacae pater,
Fidissima haec locuta Thariadum salus:
Rector hominum ille iustus, et metus Dei
Princeps, Deus homo sanguine satus de tuo,
Beata pulchri saecla veris, pulchrior,
Quod mane fulget, aureo iubare poli,
Condet: nouos se credit in soles aquas
Post herba nube ceu cadentes, gratia
Compluta ad auras corda tollent se: hostium
Exterminata cuncta pessum funditus
Ibit caterua, veprium ceu densitas


page 108, image: s108

Cremata: quis sed ipse, mea quid est domus?
Mansura cunctis feriat aeuis vt hominum
Amans salutis omnium rerum parens,
Mecum rati, certique pacta foederis?
Qui sum nihil, rex sim licet, possum nihil,
Cum possit ille solus, vnusque omnia,
Princeps futuri seculi, verus Deus.

XV. CENSVS POPVLI PVNITVS PESTE.

Quod Rex delirat, populi luit impia turba,
Nec sine fine tenax est tamen ira Dei.

II. REG. XXIIII. I PARAL. XXI.

REcte monet Ioabus, esse nil opus
Censu: sed ira Regem adurget Numinis,
Vt puniatur contumax superbia
Populi: itaque numeratur, absque debito,
Sed, quod ferendum, munere, in templum Dei;
Reuertitur Ioabus: agnoscit statim
Laesisse Numen Dauides: Gadus venit
Iussu Iouae Propheta, et inquit, elige,
Poenae datur tibi optio irato a Deo:
Aut aegra septem terra fruges non feret
Annis: tuos aut mensibus fugies tribus
Hostes: diebus aut grauis totidem lues
Stragem per agros edet, vrbes, oppida:


page 109, image: s109

Quid faciat anxius: hominum graues manus.
Sub dexteram, qui mitis est, se subijcit
Quare Dei: mora nec, cooritur pestilis
Clades, caduntque dena septem millia:
Et cernit ensem mortis exertum manu
Rex, clamat et, quid iste meruit grex, mea
Admissa cur, cur plectitur propter? manum
In me, domum meamque verte vindicem.
Adest Propheta rursus, et MEDICOIOVAE
Altare construi, et sacrum fieri iubet,
Ornanis area quo loco: statim facit
Mandata Rex, et hostiam cedit, Deo
Et supplicat, luesque pestilis fugit.

XVI. DAVIDIS, REGNO SOLOMONI FILIO TRADITO, MORS PLACIDA.

Hagithides ambit sceptrum, Solomona tenere
Rex iubet, et placida morte solutus obit.

III. REG. I.

HAgithida sumis quid, tibi Deus quod negat,
Forma superbus, et fauore patrio,
Et principumque, et praesulis fiducia,
Regemque gerere factiosus sustines?
Nathanis opera, matris et precibus, Iouam
Iurantis ipsum Dauidis iussu, venit,
Venit Gehone Solomon ecce maximo


page 110, image: s110

Optantium a Rectore caeli prospera,
Plausu patrum, plebisque in vrbem, tempora
Diademate redimitus, et patris tenet
Sedem: Deus promissa non mutat, cui
Vult ipse, qui dat regna: gratias agit
Rerum senex parenti, et instruit fide
Regem, metuque Numinis veri nouum:
Adnumerat inde, delubri parauerat
Gazam sacri quam structioni, caelitus
Traditque monstrati operis exemplar: bono
Cum gente regem prosecutus et omine,
Effetus annis, inualidus, et frigidus,
Sed sospitatoris orituri sanguine
Olim suo erectus animum spe, iam satur
Vitaeque, opumque, soluitur canentia
Quiete lumina placida: Rex optimus,
Et quo fuit non plenior vates Deo,
Poeta doctiorque, charior et Iouae.

XVII. SOLOMON DAVIDIS F. HEBRAEORVM REX SAPIENTISSIMUS.

Rex, tibi commissas gentes vt rite gubernes,
Mentem animi docilem cum Solomone roga.

III. REG. III.

ERgo solio rex Solomon in patrio sedet
Bonis facit bene, cumulatque honoribus


page 111, image: s111

Regno fideles, irrogatque sontibus
Poenas seuerus: Dormienti cui Ioua
Apparet ecce, mandat, a se postulet
Et vt aliquid fidenter: Hic sapientiam
(Animi ista reges pendite, et magni Duces)
Rogat sibi: adeo quod Deo placet, vt daret
Vim mentis, ingenijque, seclis omnibus
Nemo fuit qua praeditus, futurus est
Nemo, videt quos aureo Sol lumine:
Quin adijcit opes, maximamque copiam
Pecuniae, famaeq, decus amplissimum.
Surgit thoro, Gabaonio reuertitur
Solymas iugoque rex, mulieres cum duae
Ad eum adeunt, feruntque geminos, mortuum,
Viuumque corpus, liberos: quorum vtraque
Viuum suum esse, alterius esse mortuum
Affirmat: Huc mihi gladium rex illico,
Ait, satelles, tuque viuum diuide,
Et huic dato partem, et dato partem alteri:
Exclamat, ah ne, vera mater, auferat
Sed potius integrum ista, dum caeli iubar
Videat modo viuus: ita quid non? nec meus,
Nec sit tuus respondet altera: an patet
Nondum parens quae vera? Tu vero accipe
O mater, inquit Rex, tuum, quem cernere
Genitricis animus interire non potest.
Sunt absoluta Numinis opera, et sapit
Qui dante Rege caelitum, vere sapit.

XVIII.


page 112, image: s112

SOLOMONIS MAGNIFICENTIA, ET POTENTIA.

Nil facit humanae solers prudentia mentis,
Munere caelesti qui videt, ille videt.

III. REG. IIII.

NVnquam Dei promissa fallunt: ingenii
Solertis auctus dotibus sapientior
Ethane Solomon ipso, et ipso Calchole est,
Dordaque, Macholide, Arabis, et omnibus
Nili accolis: feruntur eius, qua patet
Responsa tellus, de Iouaque carmina,
Rebusque cunctis, cedro, et hyssopo, feris
Animantibus, volucribus, serpentibus:
Eburneo venerantur exteri throno,
Circum satellite metuunt Chrysaspide
Datumque reges, et stupent potentia,
Et viribus cluentem, equisque, et curribus,
Tectis superbis, coccinisque vestibus,
Victuque, et opibus, foedera et iungunt: venit
Excita fama nominis Solomonici
Regina Sabae, et obstupescit illius
Sapientiaeque; et amplitudinis decus:
Qui talia dederit agit et grates Deo.
Gens Isaco orta rege felix est suo,
Sub vitibus iacet et suis, et ficubus,
Nec classica audit, nec truces videt viros:
Antiquius cui Numinis cultu nihil,
Eum pater quin caelitum feliciter


page 113, image: s113

Tam non pote fieri, esse quam Deus haud Deus.

XIX. TEMPLVM SOLOMONIVM.

Quae poni iubet ipse, Deo delubra probantur.
Non tua, sed verbi cui placet ara sui.

III. REG. VI. VII. VIII. ET II. PARAL. III. IIII. V. VI.

SVnt regna, opes, pecuniae, tranquillitas,
Secura pax, et ocium munus Dei:
Non luxui, non seruiant libidini
Vt illa regum, principumque: cultui
Sed Numinis: sic pulchrius Solomon Iouae
Quo non polo sol vidit excelso, struit
Saxo integro, tabulisque templum cedrinis,
Et ornat auro, parietes, cellam, fores,
Cherubosque, sanctioris et sacrarij
Penetrale, mensas: tum focum addit aeneum,
Bases, lauacra cum suis bubus, lacus,
Pelues, columnas, atque phialas, fuscinas:
Infert et aream ex vrbe Dauidis Iouae
Ouante concione: nugatorijs
Nec ritibus, nec vnctionibus, sacris
Templum precationibus sed dedicat,
Ad mansionem veniat et suam rogat
Dexter Deus: caligine subito replet
Splendore mixta fulgido ecce cum domum
Ipsam parens ter maximus, ter optimus


page 114, image: s114

Caelestium: astringitque se fano, suae,
Numen colant si mente pura patrium,
Sionio, clementiae praesentia,
Ad se preces fundentium auresque applicat,
Intentus oculis, et animo, clamoribus.

XX. SOLOMON IDOLOLATRA.

Ne labare caue, qui stas: sapientior ecce
Quo nemo, fictos voluitur ante Deos.

III. REG. XI.

DVm melior aetas flore vestibat genas,
Apace nomen cui, Iouae acceptissimus,
Solomon amator exterarum coniugum
Nimius (minor sit mentis efficacitas
Aetate, nec sine ineptijs viuunt senes.)
In gratiam, delubra construi Deis,
In obiacente monte Solymis (heu scelus)
Moabijs, Sidonijs, Ammonijs
Patitur, earum, fit relicto Numine
Et patrio, conniuet ad sacra impia,
Amore, spontis, dum mulierum, non suae,
Astarticus, Chamosius, Melcomius,
Honori inurens pessimam notam suo.
Offenssus hoc, ademtionem, caelitum,
Facto, pater denunciat regni, ipsius,
Ob Dauiden, sed nato, Adadum et excitat:
Infestet illum qui rebellis, excitat


page 115, image: s115

Razona Syriumque: additur Nabathides
Ieroboamus: qui leuat contra manum
Regem, fugitque Aegypti in oras: omnia
Potius solet consortis impatiens Deus,
Idola ferre quam, suique nominis
Contaminari cultionem foederis,
Pactumque, sacris legibus contrarios
Ritusque: et ideo regna tota dissipat,
Culpam parentum in liberisque vindicat.

XXI. ROBOAMVS REX IVDAEORVM PRIMVS, STVLTVS.

Te miseram iuuenis cui rex est terra: tyrannus
Insipiens perdit se, populumque suum.

III. REG. XII. II. PARAL. X. XI.

MAgnis sati plaerumque noxae sunt viris.
Sapiente patre Roboamus editus
Stultus, superbus, splendido, iugum vt leuet,
Rogantibus, quo presserat populum parens,
Non audiens prudentium suasus senum,
Est crassior, quam corporis truncus patris
Medius, ait, mihi digitus minimus: iugum
Durum parens: imponam at ipse durius:
Vos ille scuticis: ipse caedam scorpijs.
Nil ergo iam, nil iuris est in Dauide,
Possessionis nil super, populus refert,
Nobis in Isaida: tribus mora nec decem


page 116, image: s116

Regem relinquunt: qui fugit, bellum et parat,
Equos, virosque contrahit: misso Ioua
Laedi vetat sed vate fratres: nam suo
Nutu geri ista cuncta: ex omni confluit
Turba Solymas post exulum, triennio
Et Roboamus imperat bene: illicet
Fit inde totus alius: ergo Sesacus,
Nilotici cui paret ora littoris,
Illi facit bellum, occupata aerarium
Et vrbe spoliat regium, et domus sacrae
Gazam vniuersam: qui parenti caelitum
Obtemperare peruicaces rennuunt,
Iure ditionem sub cadunt mortalium.

XXII. IEROBOAMVS REX ISPAELITARVM VITVLICOLA.

Diuiditur regnum Isacium: noua templa struuntur:
Proque Ioua vitulos Ieroboame colis.

III. REG. XIII.

AT altera, nunc arbiter tribuum decem,
Exul prius, Ieroboamus imperat
In parte gentis Isacae, praedixerat
Vt palliatus Ahias: qui, ne domum
Mutata regnum transferat Iesseiam
Plebs rursus a sese, operata sacris iusserant
Seuera legis scita quo templo, aureos
(Quem stulta fingit ratio cultum Numinis


page 117, image: s117

Est, absque verbo quid Dei, nisi vitulus?)
Boues facit, vulgoque flamines creat,
Colere recusant qui nouum tauros Deum,
Bonos suis exterminatque finibus:
Diffissa eum nec ara, nec minae mouent,
Oraculumque Vatis, aut motu arida
Orbata, post sed restituta, dextera.
Cautes loco, durasque citius moueris
Quercus, reuulsas ab suis radicibus:
Quam mentis eripiatur error Hypocritis,
Et cordis idolum: putat Nabathides
Virum Iouae fuisse, quem mactat leo
Merito, magum: neglectionis ille dat,
Deceptus a iactante voces Angeli,
Sed caelitus verbi editi poenas: foret
Documento vt impijs, minas non irritas
Vatum futuras, rege cum gentem suo
Delendam ab ipsa stirpe et olim funditus.

XXIII. ABIAE REGIS IVDAEORVM DE IEROBOAMO VICTORIA.

Machaides hostes vincit votisque, manuque:
Cui vituli Numen rex fugit, inde perit.

III. REG. XV. II. ET PAR. XIII.

SEruans Deus promissionis, Dauidi
Quam dederat (Abias non satis licet pius


page 118, image: s118

Rex est, colit nec qua decet Numen fide,
Patrata genitori aemulatus crimina)
Praesto suis, tuetur aduersus truces
Vitulicolae impetus tyranni, non satis
Etiam bonos Abrahamidas: plus roboris,
Animique habens parente, millibus quater
Denis, polo cum voce tendens supplice
Palmas vtrasque, iubensque classicum cani
Rex proelium capessit: aeris aethera
Clangor, virum clamorque, et armorum fragor
Pulsat, solum gemit, animi aduersis cadunt,
Et dexterae hostibus: in fugam pauidus ruit
Denum octies exercitusque millium.
Ecclesiae bellare parcite impij
Regesque principesque: nam Deus suos,
Vt parte non sint puri ab omni, vindicat,
Contra improborum aggressiones hostium.
Regem vitulicolamque tandem interficit,
Ipsis, minatur et quod, ab radicibus
Stirpem reuellit impiae propaginis.

XXIIII. REGVM ISRAELITARVM MVTVO SE IVGVLANTIUM INTERITUS.

Contemtum legis, sequitur discordia rerum:
Tauricolae iustis vulneribusque cadunt.

III. REG. XVI.


page 119, image: s119

ROsis rubet non squilla Paestanis, nisi
Corui malum nec est ouum mali: improbo
Satus parente Nadabus Phariae colit
Natos iuuencae, cui struit Ahiades dolos
Aggressus exceptumque fraude interficit,
Cum stirpe gentis, de minis Iouae occupat
Regnumque: sed malus etiam hic: Inuaditur
Ergo Damasti sceptra Syrio qui tenet
A Benhadado, tradit imperij impius
Breuisque habenas ebrio Ellae: qui cadit,
Denunciantem offensionem Numinis
Caesum Prophetam propter, et boues Deum,
A Samrio iugulatus inter pocula.
Baasii ceduntur, interit genus,
Qui regnat, inuisum, aethere alto: cum domo
Seruus prius, nunc Samrius rex, se cremat,
Amens periclo, conscientia furens,
In regia: Ginethides acer rapit
Frena imperij tumultu in ipso, quae statim
Caesus relinquis Amrio: iuste sui
Contemtionem, et impios cultus Deus
Vlciscitur mutatione principum,
Et imperant peccata propter Hypocritae.

XXV. ASAE REGIS IVDAEORVM PIETAS ET FELICITAS.


page 120, image: s120

Abiades pius est, felixque, maneret at vsque
Si talis, quo non nomine dignus erat?

III. REG. XV.

CVltor Iouae, generis vt autor Dauides,
Exterminans nefarios pius Deos,
Confringit Asa idola, lucos et cremat,
Mentita cultus patrij ludibria,
Et impudicos exigit regno, abdicat
Seuerus et, quae Pana matrem fecerat,
Honore pariter regio, atque Antistitae.
Bellum facit Zara Aethiops bono malus,
Centena decies millia et secum trahit:
Hic auxilii caelestis ad opem confugit,
Victoriamque precibus impetrat: niger
Exercitus conciditur: Obedo satus
Regi reuerso gratulatur, patrium,
Quod coeperit, colatque Numen admonet,
Seruetque pacta interminata foederis
Constanter: est in homine quam nil, cum sibi
Rellinquitur boni? Asa fit minor fide,
Belloque fidit, quam Iouae, Baasio
Potius Syris, vatemque monitus conijcit,
(Non Aula voces ferre liberas potest.)
In carcerem. Nil ergo mirum, sustinet,
Fidens, Deo quam, filijs Medicum magis,
Quod vix pede aegro corpus, et tandem luit
Morte ipse poenas debitas quoque omnibus.

XXVI.


page 121, image: s121

IOSAPHATI REGIS IVDAEORVM IIII. PIETAS, ET IUSTITIA.

Asaides pietatis amans, et cultor honesti,
Eheu quam paucos, qui se imitentur, habet.

II. PARAL. XVII. XX.

DEo secundo Iosaphatus vtitur:
Ritu colens quem Dauidis, firmus fide
Delubra demolitur, ignes inijcit
Lucis opacis, ferre vates et sacras,
Quod principum, regumque munus proprium,
Leges per oppida iubet, et de Numinis
Cultu doeere, per rubentis gurgites
Freti Patres quo finibus Niloticis
Euaserint: tum iudices dat, praesides
Ponit: quibus, videte, caute vos, ait,
Geratis vt: non iura namque est condere
Hominum, patris sed caelitum: aderit qui pijs.
Timentibusque se: ipse quin (nec paenitet)
Doctos viros auditque, et excitat suos
Doctor, iubet animoque bello Ammonio
Magno esse, celso supplices manus polo
Tenditque: canit Asaphides victoriam
Caelo datum iri: nec mora vlla, oraculo
Cum rege populus credit, et cantu exeunt,
In proelium celebrante laudes Numinis:
Adcipcidit? tuba dederat signum altera
Quarte nondum, cum furentibus iacet


page 122, image: s122

Conuersus in se dexteris exercitus
Hostilis: ergo spoliaque legunt, et Iouam
In actionis gratiarum cum suo
Rex valle laudat praeda onustus milite.
Tristi Deus se vult adiri tempore
Votis, agique gratias, cum iuuerit,
Sibi, suamque dexteram agnosci, et coli.

XXVII. ACHABVS ISRAELITARVM REX BAALITA.

Amrides vitulis addit sacra faeda Bahalis.
Impietas auctu crescit ab ipsa suo.

III. REG. XVI.

HAud satis Achabus impius vitulicola
Habet esse, sed Baalem adoptat insuper
Sibi Deum: Sidonia eui coniuge
Sacrarium ducta extruit, lucum facit:
Mactat Prophetas Isabela Iouae, fluit
Riuis cruor: seducitur pene impia
Affinitate Iosaphatus: occidit
Ob vineam (non expedit regum prope
Aulas habere paueres, agros, domos,
Hortos) Nabathus obrutus mendacijs,
Saxisque: quod fecisse facinus se quidem,
Sed mente ficta, rex dolet: Vomitum canis
Regreditur auidus ad suum, sus mergitur
Caeni volutabroque lota: offendere
Addictus improbitate regem caelitum,


page 123, image: s123

Cum Benhadado, proelio quem ceperat,
Foedus coit mandata contra Numinis,
Minas nihil moratus, et vates: fugat
Quos improbo partim ore protelans, specu
In carceris partimque claudit, omnium
Qui sunt, fuere Hypocritum nequissimus,
Ideoque fato non bono dignissimus.
Adami Siberi