Et Esaias sic consolatur Ecclesiam, inquiens: Reges erunt nutritores tui, et Reginae ipsorum nutrices tuae. Tales fuerunt Constantinus, Theodosius, et alii pii principes. Deinde curet magistratus disciplinam, id quod sit tribus modis, si videlicet sit custos decalogi, quod ad externam oboedientiam attinet, et sit tamquam vicarius Dei sonans vocem legis moralis, et iuxta eam subditos regens, et moderans: deinde si sit custos positivarum, et suarum legum, quae sunt determinationes decalogi, et sunt tamquam adminicula servandi decalogum seu legem naturae. De his duobus modis loquitur Aristoteles, cum magistratum nominat fu/laka tw=n no/mwn: tertio si sit executor decalogi, et suarum legum, et exerceat iudicia, et poenis corporalibus puniat contumaces, ut Paulus Rom. 13. evidenter de hoc officio magistratus loquitur: Non frustra gerit gladium, sed Dei minister est. Et celebre est dictum Aeschinis: ou)de\n e)sti\n o)/felos po/lews, h(tis mh\ neu=ra e)pi\ tou\s a)dikou=ntas e)/xei. Unde et voces illae ortae sunt:
Et Cicero inquit: Magistratus non oboedientem, et noxium civem, mulcta, vinculis, verberibus coerceat. Non autem tollitur e)pie/ikeia et condonatio digna magnis principibus, de qua alibi dicitur, et quae in hac regula optime compraehenditur: Quando legis voluntas admittit e)piei/keian, et reus emendari sine duriore poena potest, ac populus non redditur deterior exemplo, potest magistratus clementiore sententia uti, et reo supplici emendationis spe parcere. Postea magistratus sit nutritor et defensor suorum, iuxta versum:Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.
Invitat culpam, qui peccatum presserit.
Felix improbitas, optimorum est calamitas.
Defendere autem suos debet duobus modis. Primum si sit pacificus ipse, amans et custos pacis, et tueatur suos contra latrocinia, et iniustam violentiam, et stet pro lege, et pro grege, pro aris, et focis. Deinde si sit gew/rgikos, id est, de victu subditis prospiciat, ne illiPrincipis est virtus proxima nosse suos.
nimiis oneribus et exactionibus deglubantur, sicut Tiberius dixit: Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere. Et in Daniele Princeps est arbor, sub qua pascuntur subditi. Habet quidem magistratus ius exigendi tributa. Sed fines tres sunt, quos etiam Cicero pro lege Manilia recitat, ut sint ornamenta pacis, subsidia belli, et nerui reipub. Cum autem saepe accidat, ut propter maiora pericula devitanda, et propter hostes patriae depellendos, et huiusmodi alia extraordinaria, et inconsueta onera, maioribus tributis magistratus indigeat, licet petere etiam extraordinaria tributa, quae non debent esse privatae libidinis aut luxuriae instrumenta. Haec breviter de appellatione patris, quo pius magistratus in sacris et profanis literis insignitur, dicere volui. Nam et in sacris literis legimus appellationem, Abimelech, quae nihil aliud significat, nisi, pater mi rex. Et Valerius Messala cum Augustum Caesarem iussu populi Romani salutasset patrem patriae, tanto gaudio perfusus Augustus fuit, ut
diceret, in tota vita sibi nil gratius esse posse, et se optare et petere a Deo, ut hoc insigne nomen usque ad mortem suam obtineret. Haec ad te, Princeps Alexander, scribo, ut qui et ipse Dei beneficio in hoc culmine et fastigio alios suo tempore regendi vivis, et nunc illustria exempla patris tui, Domini mei clementiss. etc. in conspectu habes, cuius vestigiis tibi innitendum et inhaerendum erit. Quanta laus sit esse fidelem et pium principem, nulla lingua exprimere potest. Sed antithesis in tyrannis, Pharaone, Absolone, Iesebele, Ioa, Herode, Astyage, Cambyse, Tarquinio Superbo, Nerone, Valente, Caligula, et aliis multis monstris ostendit, quantum donum Dei sit vivere sub principe amante doctrinae Dei, virtutis, et pacis, Et certe pii principes non nascuntur fortuito, sed omnino Dei dona sunt, id quod senserunt et experti sunt omnes pii, et honesti homines, etiam inter ethnicos, sicut haec quoque Comoedia nostra ostendit, quae ex narratione veteri desumpta tibi iam
mittitur, dedicatur, et offertur. Nec vero de forma, et elaboratione multum disputo, cum a me scripta sit ante octennium, et nunc otium in hac mea difficili functione non sit corrigendi corrigenda, nec etiam propterea a me initio scripta sit, ut ederetur. Nunc cum literis suis flagitent multi studiosi editionem, permisi sane edi hanc Theophaniam. Quod si munus te principe non satis dignum visum fuerit, veniam erroris peto. Illustriss. stemma tuum Deo patri Domini nostri Iesu Christi commendo, et oro eum, ut custodiat, regat ecclesias nostras, et politias, et det eis salutarem gubernationem, et salutarem pacem. Bene et feliciter Celsitudo tua valeat. Dresdae, mense Iunio, M. D. LX.
Celsitud. tuae servus Nicolaus Selneccerus.
PROLOGUS.
GEnerosi, nobiles, et praestantes viri
Sapientia, doctrina, ampli virtutibus,
Praeceptores observandi omnibus modis,
Et ceteri, qui ornatis hunc nostrum chorum
Vestra praesentia: salutem plurimam
Vobis precamur omnes voce candida,
Et oramus clementem et propitium Deum,
Ut nos, sicut convenimus, sua tegat
Manu, conseruet, et regat, pacemque det
Ecclesiae, scholis, et rebus publicis.
Et secet omnium furores impios,
Quicumque obesse Ecclesiae in animum sibi
Inducunt, aut aliâs turbant respublicas.
Sed cur nos prodiverimus ad vos, auribus
Placidis accipite a nobis, placide quaesumus:
Acturus est noster chorus Comoediam,
Cui nomen THEOPHANIAE auctor noster indidit,
Quod hîc revelet se Deus parentibus
Primis post lapsum, et consoletur mitibus
Verbis cos, promissionem seminis
Subinde inculcans, argumento sicuti
Res haec refertur. Unde vero acceperit
Materiam, et cur instituerit auctor tempore hoc
Misero proferre hanc actionem, dicier
Forsan necesse erit. Expediam negotium
Brevibus, si patulas aures nobis dederitis.
Narratio haec quodam poemate veteri
Exstat, descripta Mantuani versibus
Quae licet haud historica sit, est vera tamen,
Venusta, et erudite conficta a bonis
Viris, iuventutis monendae gratia,
Ut cogitet discrimina ordinum Deo
Auctore esse instituta, et operam cuilibet
Dandam esse, ut personam suam virtutibus
Tueatur. Haec quoque adeo reverendo seni
Melanthoni, Deus ovi mille det dies
Vivendi tranquille, placuit narratio,
Ut eam suis illustraret verbis lubens.
Aliique plures hoc idem aggressi suo
Studio argumentum assumpserunt, Comoediae
Forma tractare tum lingua Germanica,
Tum quoque Latina, nî incautus fallor tamen.
Horum operam imitatus auctor suscepit, suo
Quidem conatu, sed quo successu nihil
Ipse sciat, eandem operam, quamvis feliciter
Sibi rem successisse exoptet, iudice
Animo bono, et candoris amante simplicis.
Suscepit attamen committens turbidis
Ventis vela. Nec opus rationem reddere
Putat esse, cur cum alii tractârint hoc idem,
Ipse velut detrahens aliis laudem boni
Laboris, voluerit autor conspici novus.
Certe suum ingenium certo scit nemini
Nocere velle, nec valere. Sed tamen
Se purgat, quod res usitata cernitur,
Ut aliquoties id, quod bonum est, veniat bonis
Repetendum, et varie retractandum saepius.
Hoc et bonos, contentos confidit fore.
Sed unum est, in quo veniam maxime petit.
Videbitis Cain petulantem perfide,
Et contumacem, et omnibus contrarium,
Et etsi non satis describi eius queat
Malitia, tamen verendum est, ne fiat nimis,
Ob causas, quae sunt cognitae prudentibus.
Et forte poterit actio primae minus
Conveniens aetati videri, in qua suum
Locum to\ h(gemoniko\n, ut docti vocant,
Habuit. Fatetur hoc auctor vobis nihil
Dissimulans, aliterque potuisse rem hanc agi,
Ut primae aetati convenissent omnia,
Fatetur libere. Sed sic cecidit tamen,
Ut e)piqumhtikw=| daretur hîc locus,
Quem multa ex parte haec obtinet Comoediae.
Sciatis autem, et iudicetis candide,
Quod id sic factum est, esse factum, pessimis
Ut congrueret hominum nostrorum moribus
Tota actio. Et boni, mores hos discerent
Fugere, et bonos amplecti mores firmiter.
Hac ratione usus cum sit auctor, sedulo
Petit veniam sibi dari, si quid nimis
Dictum esse iudicent prudentes iudices.
Profecto causa non deest. Sic saeculum
Nostrum est, et his accommodatum moribus
Quod ad vulgus, ne nimium proloquar, attinet:
Rogamus ergo, quo decet ore rogare vos,
Ut, sicuti candore vestro quaelibet
Interpretamini, benigni nunc quoque
Sitis nobis. Auctor promittit omnia
Vicissim, quae suis praestare viribus
Potest. Et nos erimus tales, quales decet
Esse memores beneficii exhibiti bonis.
Audite nunc, quae sunt commemoranda, auribus
Placidis, humanis, aequis, sic vos quaesumus.
PERIOXH/.
LApsum suum Eua secum deflet maxime,
Quod prima fuerit fax, et causa criminum,
Irae Dei, aeternae mortis, et omnis mali.
Priusquam rus abeat. maritus ipsius
Eam solatur, et promissionibus
Dei erigit: Deinde cum festus dies
Futurus postridie sit, ut natos lavet
Adam Euae praecipit. Dum mater id facit
Cain nimis dolorem auget matris suae.
Non paret, nec veretur homines, nec Deum.
Lavari denegat, minatur fratribus
Suis necem: Interea dum mundat ceteros
Mater, venit Deus comitatus ab Angelis.
Abel et Seth exspectant, cum loti sint, Deum.
Cain se feno occultat, sordidus nimis.
Ingreditur Deus, et pietatem illam comproba,
Quod se diei festo mundos praeparent.
Examinat pueros, placet Responsio.
Iubet vocari Cain, qui insulse Deo
Respondet. Hunc servum ergo ipsius fratribus
Subicit: et constituit vitae humanae gradus,
Et Ordines: ministerium verbi sui
Abelo commendat: Reipub. statum
Seth suscipit recte gubernandum sibi.
Post haec Deus promittit auxilium suum
Piis, Euam solatur, et in caelum redit.
QUam pessime de posteris egi meis,
Et de genere toto humano miserrima,
Seducta Diaboli persuasionibus.
Ah si tetrum novissem serpentis dolum,
Numquam fuissem lapsa. Sed sero sciens,
Nunc cum meis una graves poenas luo:
Et me quod urget commisso malo manet.
Edebat Anguis verba, quae nihil mali
Tecto referre posse credebam dolo,
Et non putabam serpentis sumpta cute,
Specieque ficta posse hostem se prodere.
Prô rem tetigit astu Serpens notus mihi
Prae ceteris erat animantibus. Nihil
Damni mihi venturum de tam cognito
Serpente rebar unquam. Vae mihi, perfide
O Belial, en te proprio novi malo,
Mei mariti maximis laboribus,
Meorum posterorum letali cruce.
Si forte Satanam per Serpentem cognitum
Potuisse, loqui scissem, nihil foret mali,
Nec persuasisset hostis, pomum ut arboris
Ori admovissem, quae miseram scientiam
Boni et mali tulit, mihi nimis mali.
Putabam stulta montes esse argenteos,
Et aureos, quae serpens referebat mihi.
Ah quod raro blandis inest verbis fides.
Tam suaviter adulantibus mihi gestibus,
Serpens frequentia promebat poppysmata:
Ego cogitabam vera praedici mihi,
Et iudicabam simplex alios simplices,
Et recta rectos esse, et ornatos fide.
Nam sic mihi dicebat hostis perfidus:
Nolite quaeso credere,
Deum tam amoenos vobis fructus arboris
Negasse, ne liceret his vesci parum.
Certe misereor caecitatis maximae,
Qua verba tam strictim capitis, et his Dei
Iniuriam infertis iussis. Sumo Deum
Verbis meis testem, qui corda perspicit,
Quod quo die sumpseritis fructus arboris,
Vobis aperientur oculi mentis statim,
Eritis Deo aequales, et scietis omnia,
Bonum, et malum, futura providebitis.
Haec haec et his maiora sunt bona arboris,
Et plura, quae numerare lingua non potest.
Quî fructus hic mortis, quaeso, pulcherrimus
Queat esse causa, vel saltem scintillula?
Cur arborem Deus tam pulchre condidit?
An non ad usum vestrum? Nam angeli nihil
Gustant de ea, neque Deus ipsius indiget.
Quis ergo nunc relinquitur, quis est super
Nisi vos, quorum sunt omnia facta gratia?
Deinde stultum est, et ratione omni caret,
Vobis Deum concessisse aliarum arborum
Fructus in horto, licet hi qualescumque sint,
Et arboris vobis fructus pulcherrimae
Interdixisse. Nam quid hoc signi foret?
Certe Deus esset vobis infensissimus,
Cum tamen et sit Deus flagrans dilectio,
Et vos, quos ipse creavit, summe diligat?
Quare, soror, cum sit nihil periculi,
Cur non comedas, mihi rationis nil subit.
Si ferte aliquis in paradiso esset arborum
Fructus, tetram qui mortem fruentibus
Pareret, alius fructus foret, non istius
Arboris, en quae arridet tibi blandissime.
An haec ferat secum ferox mortis genus?
An irae signum esse queat, et infortunii?
Talia videlicet anguis narrabat mihi,
Fucosa plura, variis picta coloribus.
Tam dulcibus subesse verbis quis putet
Aliquid monstri, insidias, astus, technas, dolos?
Experta nunc, experta nunc, vae posteris,
Experta sum, premit humeros atrox iugum,
Exsugit et medullas ossium dolor.
Subit tremor, miserum pavor pectus gravat,
Satanae veneno membra corporis scatent
Aversa mens Deo nunc prava cogitat,
Mentique recta saepe dicenti suos
Frenos voluntas dira audacia eripit.
In nos sagittas Diabolus mittit suas,
Quocumque vertimus pedum vestigia,
Et tota vita telis est obnoxia.
Est tota sudor, pondus, calamitas, dolor.
Subiecta morti: et heu mihi quod omnium
Gravissimum est onus, Dei irae iudicis,
Et iustitia monente scelerum vindicis.
Ah Eua nunc sapis, quae Satanae fraudibus
Sapere volebas? ah meis quid posteris
Hac sapientia erit tandem pestilentius?
Adeo malum saevum est, semel verbo Dei
Privare cor, privare oculos, et in aliud
Intendere alienum a summi iussa patris,
Hinc nascitur malorum sentina omnium,
In qua volutat humanum se nunc genus.
Hae cogito mecum, quae causam praebui,
Caput fui, dolor fere me conficit.
Quid`quando cogito bonum mecum Deum,
Qui nos recepit, et se lapsis non negat,
Toto perhorresco, tremoque pectore,
Eum quod offendi, cum sit adeo bonus.
Offendere bonos est tetrum piaculum.
Sed quid nimis maceror? Cur me nimis urgeo,
Tot nunc querelis, nec Deo placentibus?
Maceror quidem, sequi solet culpam pavor,
Surgitque factis consona conscientia,
Sed non dolore frangor incusso mihi,
Mitis Dei vox blanda summi vox patris
Nos erigit, solatur, mitigat malum,
Nobis medetur, curat ipse vulnera.
Quis non quiesceret Dei solacio?
Damnatus ille, qui Deum mendacii
Redarguit, nec ipsius verbo fidem
Habet. Deus de me tantum avertat scelus.
Promissionibus me mihi datis levo,
Et recreo exhausta mea membra spiritu,
Ut aridus rigatur molliter imbre ager,
Et sic medelam praebeo pavoribus.
Per feminam quod sicut interiit salus,
Per feminam sic sit reportanda haec salus,
Et nasciturum sacrum semen feminae,
Quod conterat serpentis erectum caput,
Ac reddat omnibus priora gaudia,
Amissa nunc Satanae dolis et machinis.
Haec scilicet promissio, et solacium,
Mihi et Marito, Abelo, et Setho filiis,
Maesti adimit omne pectoris negotium.
Nam talium Cain nihil tanti facit,
In quo locamus omnem operam, quam sumimus,
Vanam, lapisque immotus et truncus manet,
Luditque cum serpente familiariter.
O grande quam malum est habere liberos,
Non obsequentes, et parentum cordibus
Qui causa sunt dolorum et fax omnis mali,
Et de quibus concepta, semel spes labitur,
Quemadmodum Cain semper contrarius
Mihi est, dolorumque in dies molem aggravat,
Hunc rebar esse primum serpentis necem,
Pestem, malum, domatorem, atque vindicem,
Semenque promissum hominibus secum ferens
Opem, salutis denuo dans copiam.
Sed spes in auras ista vana mihi excidit.
Nunc ille cum serpente amicis gestibus,
Colludit, est sceleratus, excutit minas,
Non verba curat Patris, non Deum timet,
Oditque fratres morigeros parentibus
Turbas movet, suis Abelum conterit
Pedibus, quem amari plurimum a nobis videt,
Hunc vereor ille ne quando succreverit
Occidat additurus sceleribus scelus,
Et excitaturus novum malo malum.
Nam vela vitae qui semel dat crimini
Regenda, raro desinit, sed strenue
Pergit, licere plura impune sibi ratus.
Ah Deus Pater me audis nunc conqueri,
Et haec tibi commendo, cuius gratia
Habere finem nescit, et semper precor,
Ut ipse nostras calamitates mitiges,
Et filios nostros regas verbo tuo,
Ac colligas tibi inter nos Ecclesiam,
Quae posteris futuris praeparet viam,
Veris colendi te parentem cultibus,
Et oro laetum mox ut matures diem,
Quo feminae semen nobis opem ferat,
Et reddat amissam beatitudinem,
Regnumque serpentis, mortemque destruat.
Nunc ingrediar officia matris debita
Factura, quae placent Deo, et decorant domum.
Sed eccum quem: Maritus est carissimus,
Rastrum gerit culturus hoc nobis solum,
Ouesque pasturus, sudat laboribus,
Et languide senex pedes aegros trahit,
Heu heu quibus decepta primam ansam dedi.
EVA. Adam marite. A. En Eua coniux tu quid hîc agis foris,
Cur tristis es? clemente nobis laeti iam simus Deo.
Tutorem, amicum et patrem qui Deum habet, habet omnia: nil potest
Adversi ei contingere, quam diu vitae flatum trahit,
Exanclat omnia, victor in omnibus evadit periculis.
E. Recte marite, et hac spe me sustento semper, attamen
Meum mihi scelus obversatur, quo te, quo me, et posteros,
Conieci in infinita damna, et quo rastri huius causa sum.
Laboribusque tuis fenestram primam aperui. A. Sis bono
O Eva animo, pacatam excussis conscientiam tibi
Doloribus para, hauri consolationes ex piis
Promissionibus Dei, dolores magnos abdica.
Pium quidem est, Deoque pergratum, culpas agnoscere.
Dolere, conteri animo ob admissum nefas: sed non sat est
Doluisse sic, dolor hic atrocis mortis saevus gustus est,
Mors ipsa, quando accrescit, et restingui facile non potest.
Dolere praecedente arripienda est Dei clementia,
Quae maior est quam moles est infinitorum criminum.
Et hic Deo placet, qui conscientiarum vulneri
Scit addere medelam, atque pietatem Dei considerat,
Fideque pectus munit acquiescente in verbo Dei.
Vincit dolorem, qui Deo credit: dolore vincitur,
Quisquis Deum mendacii arguit. Quare, carissima,
Vincas dolorem, vinci noli, venturumque feminae
Nunc intuere semen: Etsi ad rastros res nobis venit,
Et vita sudat, et laborat mole, respectu tamen
Promissionis, et aeternorum commodorum, quaeso quid
Est hoc onus quod circumseptum certo vitae est limite
`Praesensque quando vita desinit, simul onus desinit.
Et vita vitae, veteri nova, perfecta imperfectae subit.
Consideres hoc ô Eua, et quoniam mutari non potest,
Factum quod est, consilio et bonitati Dei obsequi decet,
Qui solus est animae medicus et factum infectum reddere
Si vult, potest, quemadmodum nobiscum agit, velut nihil
Patrarimus, ita recipit, curat, erigit, complectitur.
Vocationi nostrae instemus sedulo iussu Dei,
Faciamus illa, quae praecepit, excolamus liberos
Doctrina, et absque labe enormi moribus puram domum
Pergamus aedificare, et vestigia relinquere posteris,
Quibus ipsi inhaereant: Deo committamus nos cetera,
Quaecumque sunt, et nobis accidunt quocumque tempore,
Pericula, mala, casus, eventus in actionibus.
Facile Deus resarcit uno momento bonis mala,
Pensat piorum damna aeternis et praesentibus bonis,
Et hos aliquando quamquam exerceri tentationibus
Sinit variis, tamen esse se nobis semper novit patrem,
Et sic probat patientiam nostram, explorat constantiam.
Beatus hoc quisquis considerat, Eua dilectissima,
Quoniam igitur Deo nostram visum est vitam laboribus.
Certis premi, videatur et placeat idem nobis quoque,
Nec murmuremus obstrepentes adversus iustum Deum,
Qui quae facit nobiscum, iuste et clementer facit omnia.
Patiens Deo placet, qui spe obfirmat certa pectus suum.
E. O quam marite magnis sum defuncta doloribus tuo
Sermone, qui solatiorum liquidis fontibus fluit,
Signabo pectori tua verba, et excidere numquam feram.
A. Fac quod refers. Nam quaeso quid esset nostra vita, si dolor
Semper gravaret pectus? E. Si tantum, marite filius
Cain dolorum cumulos non augeret nobis in dies.
A. Novi, Parentum officia praestemus, quantum nos possumus,
In liberis instituendis, successum mandemus Deo.
Magnus quidem est dolor, miseriusque est nihil, quam filios
Habere perversos, sicut possessio est pulcherrima,
Potiorque divitiis si cui sunt liberi domi boni,
Qui palmes ut fecundo placidae olivae cornu provenit,
Sic propriae mensae assidentes sint parentibus decus,
Et gaudium, et deliciae, ac ornamentum vitae splendidum,
Quod deserit numquam familiam. Gratum est hoc Solis iubar,
Et amoena visu sunt tranquilla aequora, vernans solum, et fluens
Affatim aqua, et multo plures res laudibus dignissimae.
Verum nihil adeo egregium, visuque pulchrum est, quam bonae
Aspicere lumen sobolis, obsecundantis parentibus.
Sed quando fallimur interdum spe concepta de liberis
Et inanibus laboribus functi fuimus, non hoc scelus
Nostrum est, in ipsos transferatur potius culpa filios,
Qui noluerunt monitis obsequi adversi fidelibus,
Ipsi dabunt poenas, non nos, modo faciamus debita
Officia, quae Deus primum iniunxit praestanda parentibus
Quicumque respondere Deo potest, sese fideliter
Vocationi inserviisse suae; ceciderit seu male,
Seu bene labor, bene habet, valetque teste conscientia.
Nos potius oremus Deum, ut suo nos spiritu adiuvet,
Et liberos nostros faciat vasa misericordiae sibi,
Et posteros omnes: E. O posteros. A. Dolores optima
Coniunx tuos seda: posteritati consultum est optime,
Dei misericordia per semen feminae: nullos sinet
Perire, qui volent, et ut nos experimur gratiam
Dei patris foventis nos, et ulnis gestantis suis,
Sic posteris fide apprehendent eandem gratiam Dei.
E. Enascitur dolor dolore, et una consolatio,
Quam tu marite profers, enatos compescit denuo
Omnes dolores. O marite anime mi, cor meum, et quies.
A. Nunc rus abibo, nec diu hinc abero. Nam cras Deo offeram
Sacrum, eligamque iam ex grege victimam Interea natos lava,
Ut ad sacrificium parati intersint concionibus,
Et corporibus mundis exhibeant mundos motus pectorum,
A singulis reposce doctrinae capita, ut respondeant
Interrogati quaestionibus meis. E. Haec sedulo
Faeciam marite. Mox, quaeso, redi, absque te vita est mihi
Acerba, et offerunt se cogitationes quae tuis
Verbis recedunt pulsae. A. Animum recipe, non hin ero diu.
QUam mitis est Deus, suamque testatur
Clementiam in omnibus creaturis nobis,
Et in hoc potissimum, quod in hac nostra aetate
Et solitudine totius prima mundi
Iungi voluit aerumnosae consortes
Vitae, marem atque feminam, socios nostri
Fidos oneris, ut alter alterum verbis
Et re iuvet, soletur, et placide tractet.
Coniunx gravibus doloribus contabescit,
Meum est solari eam, quantum modo possum,
Nam languidum femina, nimisque aegrum vas est,
Et a marito molliter suo debet
Tractari et excipi. Mihi quoque obversantur
Semper dolores, quando nostros agnosco
Naevos videns Satanae furores, et fraudes,
Structis ad hoc quibus impetit genus humanum,
Et lingua nulla meos dolores efferre
Potest, licet sua verba conferant omnes.
Sed non necesse est coniugis doloribus
Addi meos dolores, ignem igni iungi.
Prudens maritus, ipse quamvis fert mala,
Tamen ferenti mala maritae fert opem,
Solatur, et dissimulat, ac si nil mali
Pateretur ipse, tantum ut ipsius arduos
Sanet dolores. Sic marita virtute,
Ornata idem facit, maritum si videt
Dolore confectum, accedit et abstersura
Velut malum, erigit, obsecratque et recreat.
Connubium ô felix, cuius status est talis,
In quo nitet mutua recreatio animorum.
Utinamque posteris exemplum possemus
Praescribere sic vivendi unanimi consensu,
Quamvis sciam diabolum et hîc suum virus
Aspersurum generi humano, Sed nunc eo,
Nostros lavabit interea coniunx natos.
Operi dedit: tantum tibi
Gaude ô Sion regem dari.
Manu pii ferant sua
Gladios acres ad proelia.
Deo patri, atque filio,
Cum Spiritu sancto suo.
AMEN.
APparavi, vasa collegi, lavabo
Filios, et instruam lotos ad sacrum.
Nunc vocabo Cain, ut legat mihi ligna.
Opportune egreditur, vultum quam convertit. CAIN.
Nil agunt isti intus in domo scelesti,
Nist quod orant et lectionibus incumbunt,
Elevant manus, et cogitationes
Quam profundas mittunt ad Olympum, dant verba
Invicem, docent se mutuo, atque haec illa
Narrant, bile nigra stomachantur, non unquam
Se applicant ad humanos mores, et vitam.
Quid monachatus iste vult? ego ne sic vivam?
Avertant Dii, dicat pater quaecumque.
More degere humano laetos est vita.
Qui senes iuvenis imitatur, atque effingit,
Hui senex fit, et canus cito. Est insanus
Qui parentibus se totum dat regendum,
Quorum vita iuvenis esse nunc cessavit
Et caput dies calvavit. E. Ah quid narrat,
Quam mirabiles gestus et mores edit,
Praeceptore serpente usus. C. certe quisque
Cum iuventute sua pugnat, atque aetatis
Flore, qui impetus non sequitur iam vernantis
Animi, senibus placeat, vel non, res est certa.
Sunt gradus vitae, suosque mores quisque
Proprios secum trahit, puer laetatur
Consuetudine sua, iuvenisque sua gaudet,
Et senex suûm maiorum vitae inhaeret,
Quando nunc est impotens factus, pertaesus
Gaudiorum vitae, languidusque et curtus,
Et silicernium. Deinde iuvenes culpat,
Fert moleste, quando indulgent genio, sicut
Nunc pater meus sacerdotes vult esse
Nos omnes, et mortuos vitae. Et quae narrat
Nescio de poenis grandibus si quis sit,
Aliter qui velit vivere, quam sicut mandat.
Sic senum mores sunt, ad quos nos oportet
Connivere, qui quae vita sit videmus.
Est morosa senectus, anxia, et pertristis,
Vitae hiems, vespera noctem inducens deformem.
Sic ego statuo, vitam ventri debere
Inseruire, edendum esse, bibendam, siccanda
Pocula, quod lubet faciendum, dum aetas viva
Hoc concedit. Hîc qui se negligit, et vitam
Non exhilarat, partem omnem vitae neglexit.
Una saepe currit hora, quae decerpit
Flores vitae, quibus uti prius debebat,
Tunc actum est: Voluptas illa non succedit.
Agrestes sedent melancolici, et suorum
Faciunt iussa senum. Io, io, io, Abeo laetus
Ne vocet me mater, dum resisto. E. Cain,
Cain, huc veni, redi, mane. C. quis, quae, quod?
En in fabula lupus. Forte anus audivit,
Quae locutus sum. Quasi non viderem, pergam.
E. Cain, audis Cain? C. Inverecunda saepe
Efficit vox, ut praestetur non praestandum.
Quis vocat me? E. Cain. C. Cain hic est, ecce
quisquis es. E. Quaeso respice. C. Respice tu. E. Cain
Huc veni. C. Veni. Est idem spatium ad me eundi,
Quod mihi ad te, quisquis es E. Veni. C. Imperiosus
Satis. E. Huc ad matrem venias. C. Et quis? tu mater?
E. Mi fili veni. Noli nimium esse effrenis,
Et parentum cumulare dolores: et pondus
Ponderi imponere. C. Quid? Dic, moram ne forte
Faciam. Nam nocet mora, quando est iam conclusum.
Ut domi me seruet, scio, mihi mandabit
Quippiam. Obsequar? Non. In domo sunt intus,
Quorum opera potest uti. E. Quid murmurare
Cain audes? mi Cain, mane, te obsecro
Voce materna. C. Stultum est mutare velle
Conceptum semel consilium. Non hoc possum.
E. Quo nam pergis? Audi, mi fili, quod dicam,
Nam manere te domi decet, sic iussit
C. Quis? E. Pater. C. Quem. E. te. C. Non hercle,
Non per solem.
E. Ah quid nominas? C. Maneam? quid quaeso agendum
Mihi erit? E. Cras erit festus dies, lavabo
Filios, et instruam doctrina. C. oh, hoc ne?
Magna res hercle. Iovi quid prodest noster
Cultus? E. Quem Iovem refers? Ah dolor summe,
Qui necas cor. In nostram domum te ligna
Ferre nunc velim, quo laveris tu primus.
C. Nuntium quale hoc? laboribus num natus
Ego sum? Qui laboribus laetatur, pace
His mea laetetur, non est gratus magnus
Labor. E. Ah ah quid solus tecum? Vis ne Cain?
C. Si meum est velle et nolle, nunc est conclusum.
E. Vis? te oportet. C. scilicet. E. pium est parere,
Cum parentes quid iubent, Deus hoc re quirit.
C. Etiam sanctimoniae nomine suadere
Conatur. Non possum certe. E. certe oportet.
C. Servitus est dura, quae coacta seruit.
Ut scias mater prae ceteris natu sum
Grandior, iuris proprii tandem factus,
Illos tu iube, si quid velis curatum.
Egreditur Abel, huic iniunge. E. Te, non illum,
Mihi volo. C. Sed te mihi nolo. E. quid ais? perge.
C. Ad meos pergam, ubi erit melius mihi. E. non pergis?
Te para. C. Quam inexpugnabile animal est omnis
Mulier. Si Deûm aliquis mulierem formavit,
Se opificem malorum maximorum credat
Esse, inimicum hominibus. Odi genus muliebre.
E. An non pergis? quid resultas, quid resistis?
Perge Cain. C. Admiror Iovem, cur tantam
Pestem hominibus in lucem statuit? Nam si humanum
Producere volebat genus, haud producendum
Ex mulieribus erat. E. Ah Cain cur moraris?
C. Blanda nunc est. Non adducor: Mulier omnis
Metuenda est vehementer, cum benigna verba
Profert. E. Quam difficile est naturam distortam
Flectere. Et quid misera faciam? Cain. C. Dico.
Illi manda pessimo: quoties hoc dicam?
E. Pessimo? quem si vocas? C. commovi tandem.
Pessimo illi. Oh quem aliquando mihi cupio. EV. Numne
Nunc minas seris? C. Non maneo, non exspecto
Verbera. Multo est deterius anum, quam canes
Irritare. Non effugere melius possum.
Ubi sunt mulieres, ibi aceruus est malorum.
ESt ne uspiam, aut unquam sutura est tam nimis
Afflicta mater hoc sub sole totius
Mundi, velut ego sum. Non ulla meos potest
Dolores lingua verbis ullis consequi.
O discite parentes vestros, ô filii,
Colere. Patrem quisquis timet, vitam excolit,
Diuque vivit, raro damnum comperit,
Et vivus et defunctus est carus Deo.
Amate matrem ô liberi, non est amor
Huiusmodi ullus, et qui ametur suavius.
Probi ne divina quidem matri praeferunt.
Considerat Deus hoc, qui iura patria
Colunt, et negligunt prae animi impudentia,
Iratus his indignatur iustus Deus,
Nam sunt parentum furiae vehementes nimis.
Illis sed est benignus, et mitis Deus,
Largitur omnia bona, mittit angelos,
Custodia quorum tutas eant vias.
Matres meo nunc vos discite periculo,
Patienter ferre clades, quas dant liberi,
Quando vobis incutiunt vasta pondera
Dolorum, quibus omnis animi virtus perit,
Et consternamini. AB. Mea mater oro te,
Quo filius matrem ore obtestari potest,
Et debet reverenter, pacata sis, Deus
Cain scelus non patietur, sed puniet,
Qui cuncta quae fiunt, videt, probat bona,
Mala punit, in primis scelestos liberos.
EV. O care fili, mel gratam cordis mei,
Matri grave est videre poenas filii,
Quem nutriit, gestavit ventre, et candido
Eduxit lacte, quod cordis secum extrahit
Suavia. AB. Grave est certe mater, quamvis minus
Intelligunt nati, parentum quam dolor
Magnus sit. Attamen si quis sanabilis
Non est, et obsequi sibi soli studet,
Parentes non veritus, qui magnum sunt probis
Numen, recte ille poenas, quas statuit Deus,
Subit. Sed ô mater mihi iniungas velim,
Quod vis fieri. Nam magnum est filio decus
Matris facere mandata. Ego semper gaudeo,
Quoties mihi quid â meis parentibus
Imponitur. EV. loqueris ut filium decet.
Quod alter adimit bonum, alter adicit
Mihi filius. Sic est Dei clementia
Manifesta etiam in hoc, fitque compensatio
Doloris. Ergo Abele animule mi, legas
Ligna in domum ad lavandum vos in crastinum
Diem, quo pater offeret sacrificium Deo. AB.
Libenter et ex animo praestabo mater hoc,
Nam scio me cultum facere Deo gratissimum,
Parentum quando iussis pareo, res licet
Sit parua, vel momenti saepe nullius.
Deus probat pietatem, et corda perspicit.
Abeo.
HIc reddidit animum nunc filius mihi carissimus.
O quam nihil est homini vere fidum, praeter prolem suam,
Quando bona est, opibus tum praestat omnibus. O quam, filii,
Magnum estis maternae menti philtrum, voluptas, gratia.
Sed quando proles degenerat, calamitas certe extrema ea est.
Utrunque felix et misera ego experta sum.
Sunt filii probi, quos cum aspicio, mihi
Abest dolor, subit laetitia pectori
Iucunda. Sunt quoque filii prorsus prioribus bonis
Contraria natura filiis, quos horresco videns.
Sic quantum me dolor premit, tantum levat
Vultus piorum filiorum: tum dolor
Rursus premit tantum, quantum me gaudium
Levat. In me talis est semper mutatio.
Sed ingrediar, donec revertatur Abel, quem non hinc diu
Remansurum esse novi. Nam iussa exequitur, quantum potest,
Et diligenter et cito, sicut decet natos probos.
Dedicari, si modo vultis aevum
Degere felix.
Servat et laeto sua quoque vertit
Lumina vultu.
Filii intruduntur in atra damna
Matre volente.
Doctior sis, non tamen esse maior
Patre labores.
Negligens matrem, sibi dira caeli
Verba precatur.
EVolui me tandem impositis laboribus,
Quos iniungebat mater. Hos quisquis potest
Avertere, et non avertit, stulte facit
Sibi male consulens. Nunc me sodalibus
Iungam meis. En opportune hîc obviam
Occurrunt, Saluetote, vos quaero. E Bene est nam te quoque
Volumus, Sed unde? C. Audite quaeso, cultibus sese mei,
Velut res nota est, plurimis parentes affligunt nimis.
Et proximi Deo tristem student vitam traducere
Superstitiosi, nec quiescunt se macerantes, sed suos
Adigunt etiam natos ad naenias similes. HAM. Quid hoc sibi?
CAIN. Cum mane cras nitens aurora fulserit,
Suo ferens ortu diem mortalibus
Domi parentes (nam cibis sunt omnia
Instructa) balantumque caesa corpora
Volunt offerre, res est stulta, Victimas:
Ut ligna montibus sum iussus colligam
Ad usus sacrorum pro more patrio
Receptos, imperata nolui exequi.
Oues innoxias a matris ubere
Lactantis abstrahunt, et aris destinane
Agmen mei subinde decrescit gregis.
Quis ferret intuens haec aequis mentibus?
Relligio qualis est? putatis caelitum
Datis placari posse numen hostiis?
Habemus quicquid exstitisse iudico
Dulcis voluptatis, vel ventris gratia.
Ad quod natura sponte fertur impetu
Rei cuiusque finis: sic ego sentio.
Ut alueus secum praeceps ratem rapit,
Remissis brachiis adverso flumine:
Sic quisque raptus illecebras expetit,
Honesto difficulter mens obtemperat.
Durum virtutis invenire tramitem
Periculosum, nemo legum vinculis
Se vult regi, placet libertas omnibus.
Hac ergo nos iuvenes fruamur, ultimus
Beatitudinis voluptas finis est.
ESAU: Tuae libenter suffragor sententiae,
Implere pingui carne ventris viscera,
Hoc esse vitae summum existimo bonum.
Edamus, ac exhauriamus pocula
Olentis vini, cui diu comparcimus,
Adhuc superstites bonis praesentibus
Fruamur indulgentes laeti luxui,
Post fata mortis non erit felicitas,
Cessabit gaudium gulae, convivia,
Inane fiet corpus esca vermibus,
Nec ut profani vulgi fert opinio,
Petet domos polorum vivens spiritus:
Nam scimus interire sensus mortuis,
Ceu fumus in levem vanescit aerem.
Regnare dicunt nescio quos, aethere
Deos, quorum de nutu cuncta pendeant,
Iniquae vitae caediumque vindices:
Graves profecto mi Cain poenas lues,
Cum sis tuis contrarius parentibus,
Et non colas quem proponunt tibi Deum,
Caveto ne ruat super te caeli moles pondere,
Et opprimat, non fas potentibus diis illudere,
Procul ferire possunt arcu filios mortalium,
In abditis absconde te, ne mox tangaris, angulis.
CA. Ah anxius quam sum ne corpus tela laedant fulminis.
Diis relinquam regna, nil curo quid caelites agant,
Modo mihi non sint molesti, lucra forsan auferent,
Si irati membra laeserint, non tale quicquam somnient:
Velut mordendo non letale musca vulnus efficit,
Ita nihil strepentium soni nocent tonitruum.
Punit mens illa quos vult, adiuvat quos eligit sibi,
Imo quae nunc ago, iubent, cogunt, invitum me trahunt,
Quod sponte praesto, sponte iniungunt, et vires mihi movent,
Quod sponte non facio, facio tamen, sunt auctores mihi
Superi, si quos caelum modo continet, Nam cuncta sentio
Fieri legibus immotis, et necessitate robora
Tenere docta. Nil facit voluntas, cuncta perficit,
Seu mala, seu bona sint, ille, quem fatentur, et quem, animus meus
(Eloquor etenim vobis quod tandem sentio, tacite licet)
Testatur esse, et nutu cuncta dirigere suo. Quid est
Velle meum, nulla voluntatis ratio est, affectus est nihil,
Conatus est nihil. Quos Iuppiter saluos fieri cupit,
Illos trahit, suo iudicio deligit, nolint licet,
Velint licet, trunci et lapides caeli respectu nos sumus.
Idem quos vult damnari, simpliciter dempto discrimine
Stygiis committit umbris, faciant quamvis quod queant modo,
Velint quodcumque velint, optent meliora, salutis invocent
Opem, nihil est, nihil efficiunt, inviti pereunt et labant,
Coacti conscendunt sidera salui, coactos mergier
Damnati se vident paludibus crudae immerito picis.
Arbitrio regit nec mores nec vitam ullus libero.
Faciamus ergo quod voluptas indit. Haec divinitus
Sic inditur. Necessitas regit, terris quodcumque fit,
Movet furores, sistit hos, belli pacisque ea autor est,
Nullo movendus ferro aut igne, Si quod feceris malum,
Fato imputes, si quid boni est, reserues, te numen movet.
Nil ergo vereamur, Deus nobis nunc omnia suggerit,
Voluptas vita est, huius esse auctorem Deum nostri canunt.
Et ut verum fatear, videtur curae non adeo Deo
Esse homines. E. Hoc certe statuo, dicant parentes quae velint,
Potentiam caelis exercet, et non dormit omnibus.
Si providentia est, Deus certos suo inscripsit libro,
Et in Catalogo, quos caelo dignatur, signatos habet.
Et e diverso quos vult opprimi perpetuo carcere
Eidem commisit libro. Sic nec personae detrahi,
Vel addi utrique possunt, donec mundi durat machina,
Nec numerus mutari potest. Certis stant legibus omnia.
Et si quid providentia est, necessitas est, nil magis.
Heus Ham procul discedis, huc cito consiste, te volo.
Tu rure conversatus es mecum iam longo tempore,
Tibi videtur quid? curae ne sunt humana numinum
Cuidam, de Deo quid sentias expone, cur taces?
HAM. Mei si scire vis causam silentii
Haec est, nihil plane de providentia
Affirmo, mens incerta semper fluctuat
Opinione, quis regat pulcherrimam
Hanc mundi machinam caelique circulos
Videns humanarum vicissitudines
Rerum, calamitatibus boni asperis
Premuntur, omnibusque sunt ludibrio,
Opes malorum turba multas possidet:
Inter pios et impios discriminis,
Potest quid esse? cum casu immutabili
Feratur mundus, mens si aeterna conditrix
Gubernaret, tunc certos legis ordines
Imponeret, non esset haec confusio.
Mihi parens inculcavit saepissime
Dei praecepta, cum parere nolui,
Taxavit, virgis saepe corripuit nates,
Oh nunc adhuc doleo mecum ista cogitans.
ES. Confide, quid frustra maerore tristi corda conficis,
Adversi quicquid accidit ferendum fortibus viris.
Sed tamen ut referam quod revera sentio dicam tibi,
Remotis in locis aevi malo vitam traducere
In otio, quam conversari cum meis parentibus.
Libertas hîc datur nobis vivendi pro libidine,
Domi vix egredi permittebatur ante ianuam,
Precationibus cogebar interesse, murmuri
Inani, saepe mater me monens praecepit talia:
Deum timere disce maximum fili carissime,
Et illius sequi mandata, sic quaecumque mens cupit
Habebis, hic enim eventus rerum gubernat omnium,
Bonis largitur optima, malos dignis poenis afficit.
HAM. Dixit ne mater hoc? nostrae certe est nescia sententiae,
Quae verior est. ES. sic dixit. HAM. Ah quis error mentes fascinat.
Sed nunc sinamus istas, quid enim est quaeso? fabulas.
ES. Adeste, tempus hinc eundi, visitemus prata nunc.
CAIN. Abite, quid diu statis, sequar pedum vestigia.
SAtis lignorum habeo, domum quae deferam,
Quam magno est nunc crastina dies mihi gaudio,
Laetor, quoties Deo cultus fit. Hinc mei
Exsultant artus, exsultat mens languida,
Et inde confirmor promissionibus,
Quae testantur clementem et propitium Deum
Nobis favere, nos curare, et mitibus
Ulnis complecti. Felix qui considerat
Dei pietatem, et gratiam. Infelix homo,
Qui vel eam non curat, vel dubitat perdite.
Nunc ibo ad matrem, cuius nomen est mei
Refrigerium animi, ne sim in mora. Ostium
Quis aperit? An Seth est? Est. Frater ostium
Relinque apertum. SE. Num redis Abel? AB. Quid est
Tibi negotii extra aedes? SE. Matri affero
Hac olla aquam. AB. quid agit quaeso? SE. Venit domum
Dolore plena, et pertinaciam mihi
Retulit, qua Cain usus est nefarie.
AB. Quam magnus est dolor sapienti filio
Matris suae dolor. SE. Sic est frater, domi
Multas effudi guttas lacrimarum, sciens,
Mater quibus doloribus obruta sit nimis.
AB. Deus levet mole hac eam. Sed quaeso te,
Nos ne lavabit fratre absente? SE. Sic ait.
AB. At quid pater, quando redierit? SE. Quid? nihil.
A. Dolorem addet dolori. S. Certum est. A. Ah, mihi
Frater velim credas, si possem maximum
Pondus dolorum, qui veniunt parentibus,
Imponere meis humeris, quam facerem libens.
Iuvenis sum, forte possem ferre levius,
Deo adiutore, quam senes. SE. O si tuum
Votum succederet, meum etiam adiungerem.
Sed non potest fieri, Proprium onus singuli
Ferunt suum, patienter ut nostri ferant
Parentes, ut faciunt, et possint placidius
Exanclare malum, oremus clementem Deum.
Sed nunc, quid si tacite nostrum alter quaereret,
Num reperiri Cain queat, et duci domum
Ut et ipse aris sistendus lavetur prius,
Quam velut porcus ad sacrificium Dei
Veniat? Nam externo corporis habitu exerunt
Interni sese motus pectoris. AB. Tuum
Probatur consilium. Sed vereor rursus hoc,
Si quaesiero, me obsecrantem non audiet,
Instantem pugnis removebit, sicut solet,
Ego nil effecero, perdidero omnem operam miser.
SE. Non sic frater. Quaeram ipse, forsitan mihi
Succedet. Nam scio, quamquam nos oderit
Ambos vehementer, attamen collatio
Si fiat, invisus tu es ei magis, quam ego.
AB. Tamen tibi constat, eum mihi crebro necem
Minatum extremam. SE. Constat. Sed minae nihil.
Qui non potest malefacere quando vult, minas
Profert et lingua virium loco, utitur,
Hac vult terrere timidos. AB. Certe non mihi
Tam timeo, quam quod adeo parentes languidos
Blasphemiis, et criminationibus,
Latratu, iniuriis, offensionibus,
Et id genus malis, quae quis dicere nequit,
Exurit, et cruciat, et enecat. Nihil meos
Scio dolores facturos esse negotii,
Quamvis sint magni, si parentum praegravis
Remitteretur cura, dolorque paululum.
Doloris parua remissio est magnum bonum,
Quod animi inclinantis subinde perditas
Restituit vires, et cadentes elevat.
At oro Deum, ut parentibus robur sua
Bonitate conferat. Melius remedium
Ignoro. Homini quando praestat vires Deus,
Nihil accidere potest, quod ipsum vincere
Queat victor quin ille palmam praeferat.
SE. Dicis verissima. His armis omnes dolos,
Et machinas frangemus, mitigabimus
Mala multa parentibus, Deo nostras preces
Exaudiente. AB. Sed in aedes tempus iubet,
Ut conferamus nos, et portemus domum,
Mater quae iussit, deinde hoc confecto, potes
Quaerere nostrum fratrem. SE. Placet. Nam sic decet
Aliis relictis, primum quod fieri decet,
Efficere, et huic adiungere, quod potuit opus
Differri. Verum exit mater nostri gerens
Curam, et sollicita, quaesitura forte nos.
QUid contigisse filiis misera putem,
Quod non revertuntur? Fortasse iniuriam
A Cam perfido passi. AB. En nunc adsumus
Mater EVA. Laetor dulces ô filii, quid est?
Quae vos retardavit, dicite mihi, mora?
Materna cura de vestra salute erat,
Quae cor meum reficit. AB. Fatemur libere,
Peccasse nos. Nihil nobis rei obstitit.
Sed cura de parentum miserorum cruce,
Patris, tuaeque variis expressit modis
Tristes querelas, His tempus produximus.
Sic est mater, Veniam errati petimus. EV. Mihi
Tamen dolor obortus erat. Verum ô filii
Vestras remittite querelas. Nil his opus,
In hac aetate, quae flos vitae est optimae.
Orate vos potius Deum, instate precibus,
Quae quod querelae non faciunt, facere solent.
Auget querela malum, quod mitigant preces.
Sed isthaec intro auferte nunc, ô filii,
Nam postulat tempus lavari vos, patris
Iussu. Moram facere in his, quae pater iubet,
Est coniugis probrum, et natorum dedecus.
Ingredimini. Statim sequar.
SEd an lavem natos, absente Cain natu maximo?
Quale dedero meo marito responsum, quando veniet?
Hunc sollicitabo curis, filii indicans tetrum scelus?
Id num faciam? priusquam agam, rem desperatam denuo
Aggrediar, inquiri curabo, forte venerit. Decet,
Qui recte vult rebus praeesse, nunc iacentes saepius
Res in manus rursum sumere. Seth ô fili egredere, veni.
SE. Me ne vocas mater, quid est? adsum, quid vis, mihi praecipe.
EV. Mi fili, abi quaesiturus fratrem, atque verbis lenibus
Si depraehenderis, domum adduc. SE. Parebo, et promptus id agam,
Et indagabo ubique Nec celabo te, mater, prius
Reversi quam domum sumus, consilii ambo hoc inivimus,
Ut alteruter nostrum curam ipsum quaerendi sibi sumeret,
Id iussu nunc tuo alacriori animo exsequar. EV. Non haec probo
Nec id probassem, si me non consulta hoc egisses. Decet
Audire parentum consilia etiam in minimis. SE. Veniam tamen
Mater dabis. Nam certe propter te hoc nobis animo fuit.
EV. Tantam mi fili pergito, et cito redi. profecto ita est,
Quae femina matris officio recte et dextre fungi volet,
Ad multa filiorum connivere errata cogitur.
Sed quae mater non hoc lubens faciat, si filios probos
Cetera habeat? Errent crebro, faciant imprudenter plurima,
Tamen miserta illorum mater placide tolerat. Sic mihi est,
Cui filii duo obtigerunt ex optato, caelitus
Dati. Hi si quando oberrant, non me furere iustum est, viam
Potius ostendo recte agendi uno saltem verbo. Dolent
Audita me, culpamque deprecantur, et se corrigunt.
Haec gratia est Dei. O Dei pietatem inenarrabilem,
Non unquam istius immemor cro. Nunc quid intus in aedibus
Abel gerat rerum videbo, operam ut det lectionibus,
Donec Seth redeat.
AN invenire nusquam fratrem licet? et quilibet negat
Vidisse. Quid agam cogito. Nescio quid profecto animus mihi
Mali praesagit. Ah parentes, ah parentum nunc dolor
Immensus, acris, ossa medullis exsiccans. CA.
Dic qui placet,
Recreatio virium quae curas et solicitudines
Abigit, eximit animis nostris metus, hilaritatis est
Inductrix, sit mens laeta, frons hilaris, sermo lepidus.
ES. Probe.
Hominis felicitatem luxu iuncta voluptas terminat,
Rugas relinquamus senibus morosis, et parentibus
Et exuamus ante nostrum limen protinus omnia,
Quaecumque dolorem inducunt. Vita risus est dicterium,
Facetiarum teca [(perhaps: theca)] , scommatum atque salis operculum,
Finitis his voluptas exspectanda non unquam venit.
Exporrigamus frontem, homunculos bellos agamus, et
Affatim rideamus, curemus cutem, genialiter
Teramus tempus, faciamus vultum bonum. Superi quid haec
Vident, vel etsi forsitan vident, quid curant? HAM. sic ego
Pedibus tuam in sententiam eo promptus. C. Numquam profecto idem
Negavi, sic etenim experior rem sese habere. S. ô pondera
Dolorum, se quibus parentes oneratos ah sentiunt
Hac solitudine atque Cain fratris contumacia
Mei. CAIN. Quis hîc loquitur? videor agnoscere vocem. Seth adest.
Foras meum video elatum peccatum. Sed quid hoc obest?
ES. Sat est abibo. SE. Eccum. HA. Vocari te video Cain domum,
Habes, abi. CA. Quid tum? molestia parua tamen ferri potest,
Religio est, sacris aris assistere iubebor. SE. An dolor
Maior potest dici, quam quem Cain parentibus parit:
An dedecus maius potest dici, quam quod generi suo
Inurit? ô beatos hos parentes qui non talibus
Gravantur filiis: Et ô beatos filios, quibus
Non esse tales contigit fratres. CA. Quid solus mussitas?
Dic unde prodis? quid quaeris? SE. Bona verba frater optime,
Ex aedibus nostris te revocaturus venio. C. Quid faciam domi? SE.
Cras grati sistemur Deo. CA. Intelligo, scio, nos obruunt
Relligionibus, et Relligiosiores, quam aetatem decet,
Reddere volunt nos. SE. Imo nullam aetatem pietas non decet.
CA. Si religiosus cupiam esse, a consortio humano miser,
Me segregabo, non vivam more hominum, me mihi inici
Vestes alias, cucullam, vel quid aliud admirabile,
Docebo. SE. Idem facerem, si quantum affert coloris vestium
Tale genus, tantundem pietatis afferret. CA. Nihil est tamen,
Actas consideranda est. verbum hoc certe verum est et vetus,
Angelici pueri in Satanam vertuntur, postquam consenuerint.
SE. Verbum hoc ab auctore Satana potius natum arbitror. Scio
Et vera conscientia dico, vix esse senem pium,
Nisi qui a teneris assueverit annis. Nil unquam felicius
Percipitur, quam quod ab ipsa discitur pueritia statim.
C. Quid est religio? S. Quaeris audiens quotidie hoc in domo
Nostra inculcari nobis a carissimis parentibus,
Est purus numinis veri cultus, et observatio
Praeceptorum illius. C. Nae contionatorem te probum
Praestas. Hodie, dic, ieiunabimus? S. Lavabimur prius.
C. Sed tandem? S. Quid ni? C. dii dii. Fatuitas est illa corporis,
Valetudini nocens. S. Quid talia cogitas, pie decet
Sentire et loqui. C. Certe. S. Nunc mecum redeas frater domum.
Abelus forte iam lavabitur. C. Sequar tandem, tace.
MIseram me, vereor ne Seth durius acceptus nimis siet,
Si deprehendit fratrem, tam diu hinc abest. Sed en redit.
Redis Seth? quam magno dolore me levas. SE. Redeo. EV. Diu
Hinc abfuisti, haec res est, propter quam in maerore misera eram.
SE. O mater, culpa in me non sita erat. EV. Communis pestis fuit
Fortasse, et corruptela obstitit? An hunc deprehendisti uspiam?
SE. Duxi domum inveniens tandem. EV. Sed ubi? S. non est notus satis
Locus, persuasi. EV. O perfidum. Me omnes querelae deserunt,
Non copia est quae sufficiat verborum, quibus enuntiem
Dolores, sed quo contulit se? SE. An non vides, a tergo adest
Tuo. CA. Quo res mecum evadet? EV. Celebrabitur festus dies,
Veni. CA. Velim sacrificia, conciones, perditas preces,
Et istius farinae res et fabulas suspendier,
Mihi nec hoc pilo obsunt, nec prosunt, Vana fiunt omnia.
Vulpes libentius venarer, quam de concionibus
Audire loqui, in quibus non ullum verbum cor tangit meum,
Sed quaeque dicta sunt peregrina mihi, nihil horum intelligo.
EV. Quid ais? CA. Rogavi, quomodo vos haberetis, bene, an male.
E. Totus nequitia es, nec supersedes tuis dolis. CA. Tuis
Dolis. EV. Quid pessime? CA. Nihil plane. Recti nihil respondeo,
Et hamis verborum ipsam involuo. An non haec est fallacia?
EV. Examinabit te pater, quid didiceris, quando offeret
Deo sacrificium. CA. Quod nescio, quid didicerim, bonum est.
Si quid scio, parum est, et quo scio minus, respondebo minus.
Si plurimum nossem, subicere me propositis cogerer
Interrogationibus. Quid hac molestia mihi
Peius foret? fatuus vel unus plura saepe proicit
In medium, quam soluere corona sapientum potis est. EV. Rogo,
Quid garrit? SE. Patrem fatuum nuncupat, si percepi integra
Verba. EV. O tu furcifer, non digne, quem tellus enutriat.
Praestat Pater quaecumque pro viribus ipsi suis datum est,
Instituit vos, laborat, non se respicit, nullum senex,
Et languidus tempus remittit. C. Cur seductrici tibi
Obtemperavit, et Deo non paruit? si modo tuis
Res ipsa verbis congruit. E. Committam hanc totam rem Deo,
Qui de te sumet poenas, quas non ulla lingua proloqui
Novit. C. Spatii est satis ad poenas. E. Lacrimis dolorem egero meum
Immensum. Nunc tamen ut laveris ingredere. CA. Tandem scias,
Lavari nolo. E. Sus sis: C. his quiesce verbis, rem tenes.
E. Ah miseram. Sed interim venite filii probi,
C. Utinam potestas detur istos purgandi pro animo meo.
Ingrediar tamen, et matrem porcelli sequar, ne vapulem.
QUalem concentum audimus? Filii hoc quid est?
AB. Sonus est angelicus, ut reor, laudans [(transcriber); sic: laudens] Deum.
S. Quid si veniat ad nos nunc Deus, et Angeli?
Prospice mater. E. Profecto, filii, venit,
Agamus ipsi gratias, quod visitat
Nos, et se nobis patefacit. C. Cur iam venit?
Quid ei nunc est agendi hic causae? E. Quid? tamen
Precamur, ut Deus pater semper sua
Clementia nobis adsit, nos protegat. CA.
Quo fugiam, ne me videat sordidam Deus?
E Te sordidatum et squalentem, cur non mihi
Morem gessisti, ut esses iam lotus? Sed hinc
Quod ad usum pecudum stramen congestum in domo est,
In eo te occultes. Huc venite filii,
Deum et Angelos reverenter exspectabitis,
Et ingressi cum fuerint flexo poplite
Dextra excipietis, et vestris statim locis
Taciti rursum consistetis Nunc obviam
Procedam eis, Mens est mihi plena gaudii.
PAx tecum filia, vobis sit pax filii.
A. Pax huic domui, quae a solo descendit Deo.
E. O clemens pater, ô Deus, et Angeli mei,
Aeterne mundi Domine, quas grates tuae
Clementiae possum agere, vel tuum quibus
Efferre nomen laudibus sanctissimum?
O bonitatem, et gratiam, et immensam misericordiam tuam,
Num satis esse tibi grati possumus, quod ad nos cum tuis
Ministris, ô Deus, venis hac pressos solitudine,
Nec cogitas nos esse indignos misericordia tua?
Ah pater, asylon nostrum, turris, arx, quies, fiducia,
Spes, auxilium, salus, perfugium, et robur, ne respice
Peccata nostra, qui coram te si quid sumus heu noxia
Culpa sumus, nil est homo quod dignaris eum honore maximo,
Et tam benigne amplecteris, hic inanitate inanior.
Nefas est. Subeat miseratio menti tuae. Nunc est opus
Tua clementia. Nam agnoscimus patrata crimina,
Quae animos nostros dieque et nocte cruciant. Ah certe pudet,
Et mihi dolet quod tales vultus sustinui offendere nimis.
Ah cur non veriti fuimus te, cur non tuam praesentiam?
Cur te aspiciente erravimus? Tu iustus solus es Deus.
Sed nos nihil praeter lutum et sordes a parte omni sumus.
Quare ô pater se miseros atque aegros tibi fatentium
Miserere, quos nisi tu solus, nemo levare unquam queat,
Contrita novo vigore ossa repara, et averte tuos a vulnere
Nostro oculos, dele quod sceleris congestum in nobis haesitat.
Aufer mortiferi pectoris immundi, Deus, contagia.
DEUS. Filia mea surge. Dico enim tibi sunt remissa crimina,
Nec amplius horum sum memor. Miseris mea non deest gratia,
Quae exsuperat molem erratorum omnium, modo se agnoscant pii,
Et huc, quo confugiendum est, confugiant certa fiducia,
Hîc gratiam se impetraturos. EV. O clementissime pater,
Bonitas tua fine caret. Tibi sit laus, gloria, honor, carmen, decus.
Te praedicet quicquid movere spiritum vitae potest.
ANG. Amen. EV. Venite filii, excipite Deum nostrum patrem
Sincero ardore cordium vestrorum. AB. O conditor, Deus
Noster, pater misericors, tuus adventus est gratissimus
Nobis, et plenus consolationum. SE. Caelestis pater,
Omnipotens, et iuste Deus, agimus tota mente gratias
Tibi, quod nos miseros visitare dignaris. DE. Placet mihi
Tua diligentia vehementer, Filia, quod sic liberos
Ornas, et ad morum elegantiam componis sedulo.
Sed hi gestus modo sunt elementa, et disciplinae regula,
Alia gravior doctrina accedere debet, ut sese sciant
Ad agnitionem et notitiam Dei nasci in primis. Et hanc
Propagare studeant, et conseruent datam de semine
Promissionem: et oboediant mihi iuxta leges meas
Vobis insculptas, ac articulos fidei teneant memoriter.
EV. O Deus et pater, haec inculcamus eis pro nostris viribus
Momentis singulis, et summa semper cura annitimur,
Ut nostra soboles sit in officio, ne te offendamus magis.
Memini miserandi lapsus nostri, et sceleris, atque cogito
Quanta benignitate nos, quamvis lapsos, receperis.
Prospicimus quam durae poenae posteritati omni impendeant,
Quae deserit te, Eoque nervos omnes, nos intendimus,
Ut conditorem te monstremus filiis, et quae velis
Officia, doceamus eos, et quam spem salutis integrae
Recuperandae proposueris. Sed ipse eos velim audias,
Ut si quid non recte didicêre, tua voce emendarier
Possit. DE. Placet mihi tuum consilium, Filia, EV. O pater
Quam recreor me nominata filia. DE. Filia mihi
Eris semper, paterque semper tibi ero Sed veni puer
Abele, parentum recita dictata, et primum legis meae,
Quae vobis indita est, capita recense, servato ordine.
Et series operum mundi quem pulchra parentem
Testatur, quocumque vides, quocumque moveris.
Hic Deus aeternus, iustus, miserator, et aequus,
Indidit in nostras caelestia lumina mentes,
Exemplumque sui voluit nos esse verendum,
In quo perpetuo sapientia vera niteret,
Congrueretque Deo mens nostra, et pura voluntas.
Talis mens hominum prorsus sine labe fuisset,
Si data servassent nostri praecepta parentes,
Et non seducti serpentis fraude fuissent.
Nunc tamen et lapsos recipit, nos gratia summi
Patris: et abstergit promissio vulnera mentis,
Ob quam placatus vult nos, qui credimus, esse
Participes vitae, quam nobis nobile rursus
Restituet semen, mortis prostrator, et hostis.
Sic nihil aeternae poterit nocuisse saluti,
Quo minus haec nobis, quî semine nitimur, esse
Certa queat, Miseros promissio fallere nescit.
Sed si qui fuerint, quibus huius magna salutis
Copia non dabitur, non isthaec culpa parentis
Propitii fuerit, sed propria culpa resistet,
Qua Satanae carnique suae mortalis adhaeret.
Et quamquam dum vita manet, nos plurima laedent
Damna, furor Satanae, caro, mors, peccata, tyrannis:
Attamen in nobis vera lux et vita nitebit,
Semper et in terris Ecclesia nova manebit,
Et propter semen nos saluos esse sciemus.
Nam Deus interitum non vult, non abicit ullos
Qui vitae mutare student peccata prioris.
Est bonus et lenis, vult [(transcriber); sic: nult]
omnes culmina caeli
Scandere, vultque frui nos assuetudine coetus
Angelici, quando de corpore spiritus exit.
Tunc veluti caeli stellae lucebimus omnes,
Et Deus omnipotens erit omnia in omnibus unus.
Sic ego perpetuo constanti pectore credam,
Vitalem donec solis conspexero lucem.
DEUS. Paucis complexus multa, fili, protulisti, surge nunc,
Satisfecisti, et sic velim pergas feliciter, tibi
Meum dabo spiritum, qui te doceat, et semper dirigat,
Et te defendat in omnibus viis tuis. AB. Laus sit Deo
Et gloria. AN. Amen. DE. Tu Seth quoque nunc veni,
Sentis ne sic, tuus
Ut frater edidit confessionem? SE. Sic semper. Deus
Pater, sentio et iisdem utor verbis. DE. Recte et pie facis.
Nam et certa verba volo in coetu meo extare, quibus integra
Doctrina comprehendatur, ne verba diversa pariant
Diversam, aut ambiguam sententiam. Sed formulam tuae
Orationis recita breviter comprehensam, qua uteris.
Qui multis sumus aetate malis hinc inde redacti,
Et miseri satis in nobis et carne videmur.
CAin frater. CA. Te adiuro per Deos, tace.
Aut iste numne abivit? SE. Quisnam iste? CA. Deum quem vos dicitis.
SE. Adhuc adest. CA. Cur ergo me vocas? abi, tace, ne me
Ubi sim audiat. SE. Quin iam scit, et videt. CA. Quis me igitur prodidit?
SE. Quis prodidisset? Nemo. Te Deus videt. CA. Quot ergo habet
Oculos? Oculatus ne est ubique? SE. Nil eum fugit, est Deus,
Qui quae nos gerimus, audit et videt. Sed te exspectat, veni.
CA. Quid, dic, agam? Miser perii. SE. Exquiret de te, quid didiceris.
CA. Heu occidi, Nihil tamen scio. SE. Mox mox veni. CA. Sequor.
CAin quam sordidus. EV. Quâm rigidus astas hîc coram Deo,
Excute stipulas de capite et vestibus. Quid? obvertis Deo
Tergum? Non excipis Deum tuum? Salutas Angelos?
CA. Bene veneritis omnes. EV. Quid laevam porrigis Deo manum?
Non flexo poplite? DE. Cain me respice, veni, recita mihi,
Quid didiceris, Ferociam quam praete fers? quam contumax
Videris, cur facies tua adeo concidit? Num truncus es?
Imaginem mei tibi inditam tam sepelis perdite?
Accede, recita. CA. Oblitus sum miser, quod edoctus fui.
DE. Nihil didicisti, quare nil tenes? EV. O miseriam meam.
DE. Noli angi filia, in te culpa sita non est. Satis tui
Mihi filii tuam sedulitatem ostendêre. Quid moram
Facis Cain, dic qualem orandi servas formam, et ordinem?
CA. Ni fallor haec aliquando verba edoctus protuli, tamen
Penitus nolo affirmare. Nam fere excidêre iterum mihi.
PAter caelis noster, nomen tuum fiat, regnum tuum,
Ut in terra sic etiam caelis, et multum panem mihi
Des, et remitte aes alienum, daque omne malum nobis, Amen.
EV. Obstupeo et tota langueo. Deus pater nil consulit,
Nihil observat, dictis numquam praesentem mentem accommodat,
Raro domi est. Abel et Seth si instruere verbis tuis eum
Volunt, minatur verbera, et extra aedes prosilit, et non redit
Donec cogatur impendente nocte. DE. Non poena Excides
Cain, si non resipueris. Sed audiam tuam fidem
Si forte habes aliquam. CA. Videbo quid possum. Sic credo ego:
Esse Deum patrem terrae, serpentis semen, tritum caput
Mulieris, et communionem spiritum sanctorum, Amen.
DE. Absoluisti? CA. Vix haec commemorare potui. DE Statuis ne re
Salutem posse consequi? CA. Hoc videro, cum ex hac decessero
Vita. Electus si sum, saluus ero forsitan. Sed si Deus
Me non elegit antea, faciam quoduis licet, tamen
Salutis spem concipere non ausim mihi. DE. Haec Cain fides
Tua est? CA. Quis dubitat? DE. Quid sentis de sacrificiis? CA. His scilicet
Colendum censeo Deum, ut illis motus fecundos agros
Nobis praestet vicissim. DE. Quis te sic impie docuit? CA. mihi
Ratio mea sic refert, quae est iudex et doctor meo quidem
Iudicio praestantissimus. DE. Fallis te ipsum Cain scelus,
Qui sequitur rationis iudicium, in tenebris horrendis manet.
CA. Quod oculi contemplantur cor meum esse credit. DE. Qui nihil
Vident, et credunt tamen hoc, quod meum verbum ipsis praedicat,
Eorum caelorum possessio est, Fides quod non vides
Primum requirit, Nam fidei videre non praeponitur,
Nec est simul, sed sequitur. CA. Hoc quid sit miror. DE. Redi in viam
Cain, fideique doctrinam a parentibus discas tuis,
Subire nî irae pondus intolerabile velis, quod caret
Fine et modo. Vos autem, cum sitis parentes, filii,
Futuri humani generis, praelucere posteris velim
Vos et doctrina et pietate, atque exemplo vitae candidae.
Non minus oppugnabit vos serpens Diabolus, quam ut antea
Vestros parentes oppugnavit. Verum his auxilium feret
Adversus serpentem, Heros promissus, qui traditam sibi
Promissionem conservabunt. Et quoniam regi genus
Humanum volo verbo Dei, et coerceri norma piae
Disciplinae, ex vestro coetu aptos consecrabo et deligam.
Tu igitur Abel ad me accedito, ut manus capiti imponens tuo
Te consecrem, tibique impertiam nunc spiritum meum,
Ut sis sacerdos. Munus erit tuum, doctrinam traditam
Divinitus proponere ceteris omnibus, et caelitus
Monstrata sacrificia facere, eaque recte interpretarier.
In omnibus te ipsum bonorum operum reliquis praebe typum,
Et contumaces, qui polluti sceleribus pugnantibus
Cum lege mea, quam recitasti, non se emendant, verbo meo
Statim excommunica, donec agant veram paenitentiam,
Et absolutione digni fiant membra Ecclesiae.
Annuntia remissionem peccatorum nomine
Promissi seminis resipiscentibus. Et nec pericula
Subeunda propter hanc professionem defugies. Tui
Agones testabuntur aerumnas piorum maxime
Gratos mihi esse cultus, et futurum quale seminis
Promissi sit sacrificium significabunt. Igitur Abel
Sacerdotali vestimento te induito. Tu Seth veni,
Te ceteris regem praeficio, Munus esse illud tuum
Scies, ut doctrinam, quam profitetur puram frater tuus,
Custodias, et omnibus tuearis illam viribus.
Et impios, qui eructant convicia tetra adversus Deum,
Tollas et punias. In ceteros etiam, qui politicum
Statum turbabunt, animadvertas, Hoc diadema signum erit
Tuae eminentiae prae ceteris. Sceptrum vero tibi
Iustitiam inculcabit semper. Vos ergo consecro filios,
In nomine Patris, Filii, atque sancti Spiritus. ANG. Amen.
GAB. Laus sit Deo memori suae clementiae. MIC. Sit gloria
Deo, qui non sinit creaturas suas, quibus dedit
Sapientiam suam, perire propter astus Diaboli.
RA. Referant Dei laudes omnes linguae, dicantque gratias
Pro tanta misericordia. GAB. Caelestes animae laudibus
Deum propitium accumulent, celebret eum caelorum exercitus,
Sol, luna, stellae, varii motus siderum, aquae caelos super
Et nubes. MIC. Celebrent ipsum animantia terrae, homines, et quicquid est
Quod flatum vitae habet. RA. Celebrent eum immensi ceti maris,
Fruges, volucres, reptilium genus omne, avium genus omne celebret
Deum, Dei clementiam, GAB. Laudent terrae reges Deum,
Et populi, et principes. MIC. Laudent pueri, iuvenes, senes, Deum,
Puellae, matres. RA. In primis verbi coetus laudet Deum.
AN. Amen. DE. Vobis ergo duobus posteri omnes pareant,
Et hunc Cain tam rusticum, qui ut est inculto corpore,
Sic mores habet agrestes, et feros, servum vobis volo
Esse, et metu legum coerceri, et poenarum vinculis,
Ne vel doctrinam adficiat contumelia, vel forsitan
Societatem perturbet publicam. Et tu filia liberos
Posthac, ut hactenus, erudies. E. Faciam Deus ut tibi placet.
In te spes omnis, ô pater, nobis sita est, si deseris,
Perimus. Si iuvas, sanamur, et non est periculum.
DE. Quod promisi, certo fiet, Sed nunc tandem una cum Angelis,
Qui vos custodient, discedam, Vos valete filii,
Et officio vestro recte fungamini. AB. Deus pater
Studebimus pro viribus nostris, ut placeamus tibi
SE. Faciemus, ut Deus pater iubes et nobis praecipis.
DE. Tu quoque Cain vale, fac et quod filium pium decet,
Obtemperaturus parentibus tuis. CA. Hem, gratias.
EV. Deus abeuntem te paulum comitabor, et Angelos tuos.
GA. Valete, et vivite diu vos fraterculi, MIC. Valeat domus
Haec toto feliciter. RA. Huic sit domui salus. AB. Fratres mei
Venite, ingrediamur laudaturi tam clementem Deum.
DE. Non est opus filia, te longius procedere de domo,
Ad liberos redi. Promitto tibi et tuis opem meam,
Et angelos custodes familiae tuae tibi dabo,
Qui abarceant serpentis tela, machinasque et spicula.
Rursus vale, et salutabis tuum maritum nomine
Meo. ipsique meam gratiam carentem fine annuntia.
EV. Faciam Deus, protector, et salus, pater, spes, et quies.
Nunc demum tota sum renata, filia quando sum Dei.
Et me Deus sic ipse nominat. Maritus meus ad haec
Quidnam? quando revertetur domum? Exsulto prae gaudio.
Nunc ingrediar exspectatura mariti reditum, et filios
Monitura ad nova munera recte exsequenda, quae imposuit Deus.
Finis Comoediae.