01/2004 Rüdiger Niehl markup
typed text - partial structural markup - no semantic markup - no spell-check
2006; 07/2010 Reinhard Gruhl markup
structural markup completed - spell check only partially performed
image: s001IESU SYRACI LIBER, QUI VULGO ECCLESIASTICUS dicitur, carmine Elegiaco redditus, Ioanne Secervvitzio VVratislaviensi auctore. Adiectum eiusdem auctoris Carmen De Christo Agno. BASILEAE, Per Michaelem Martinum Stellam.
image: s002Ad lectorem.
Si cupido flagras divina poemata corde,
Si melius vitae consuluisse voles:
Nec vanas hominum sectari pectore curas
Digneris, quoram mens levitate scatet.
Entibi quae sollers dedit enthea carmina Vates,
Cui sibi cura tui, cui sibi cura Dei.
Ut vigil intenta perpendas singula mente,
Quae sunt excelsi dogmata vera Dei.
Nam docet iste liber stricta brevitate decorus,
Et larga nitidus commoditate rei.
Corporis ac animi dotes, quas noscere praectat,
Si tibi cura tui, si tibi cura Dei.
Quaratione Deus, qua sit vel proximus omnis
Tractandus, mira sedulitate docet.
Ac simul horrendas vitiorum detegit idem
Sordes, virtutem ac tollit in astra bonam.
Denique sub paucis, complectar ut omnia verbis,
Hic nobis certam monstrat ad astra viam.
Hinc si te studium recti, si gloria tangit,
Omnibus exemptus si cupis esse malis:
Nocturna versato manu, versato diurna
Librum: sic nullo fine beatus eris.Philippus Bechius.
page 3, image: s003ILLUSTRISSIMO PRINCIPI, AC DOMINO D. Christophoro Duci VVirtembergensi et Teccensi, Comiti Montisbeligardi, etc. Domino suo Clementissimo.
CUm iam olim clarum atque excellens fuit nomen Poeticae, tum multo venerabilius, ac carius effectum est per eos, qui ad celebrandas et ornandas res divinas hanc tam praeclaram ingenii facultatem convertere voluerunt. Quamquam enim studiis omnibus atque artibus humanis propositus esse debet finis gloriae Divinae, tamen in eo ipso locum quodammodo proprium vendicare sibi videtur Poesis, ut que haud dubie pars sit Musicae caelestis, et ab afflatu quodam Divino humanis ingeniis inseratur. Quod et Pindarus ille gentilis Poeta intelligens, Musas (inquit) primum debere Deum canere. Ac Hesiodus quoque eas Iovi Patri adiungit, tanquam aeternas cantatrices laudum et beneficiorum ipsius. In quo sitam
page 4, image: s004sancte illi senserunt, quibus lux isthaec defuit, qua veras Dei laudes ex verbo et patefactione eius haurirent: quid nos statuere oportet, qui veram de Deo notitiam ideo nimirum accepimus, ut tum purius, tum alacrius praedicando ac colendo ipsius nomini inserviremus? Certe et in sacris literis eximium illud opus Psalmorum divinae cuiusdam Poeseos exemplum nobis proposuit, ut interim taceam, quod eaedem testantur: Musicam quandam aeternam in ipsis caelorum thronis sonare, a qua et ea, quae in nostris templis adhibetur musica, et numerus iste concentusque Poeticus dubio procul effluxere. Ac cum Musica illa quae vocum et instrumentorum usu exercetur, magis auribus serviat, et ut ceterae res momentaneae, levius fere praeterlabatur, hoc nomine praestat Poesis, quod victuris quibusdam monumentis tamquam diuturnus thesaurus in ipsis animorum scriniis reponitur: ut cum illa obiter et ex tempore, haec sempiternum canere videantur. Qua de causa Regum quoque et Procerum praestantissimi quique res a se gestas carmine
page 5, image: s005ornari voluerunt: ut scilicet quem in magnis atque egregiis actionib. [abbr.: actionibus] gloriae fructum spectabant, eum hoc modo ab oblivione et iniuria temporum diutius assererent, ac quatenus eius fieri posset, immortalem conservarent. Et cum Plato, aliique docti et sapientes viri praecipiant, Poetas utilia vitae et moribus scribere debere, sane et cum ipsa honestatis virtutisque officia explicant: et cum illustrandis magnorum hominum laudabilibus factis, exempla quaedam huic generi adiungunt, munus suum non obscure exsequuntur. Maxime autem elucent, et quasi in arcem rei tum invadunt, cum ad decus religionis, et ad ipsam Dei gloriam amplificandam vires suas intendunt. Nam quemadmodum Samuel magnus ille propheta Israelitarum, cum esset divinitus a sterili matre impetratus, ministeriis quoque sacris tanta cum laude praefuit, quanta cum devotione ac gratitudine his fuerat addictus: sic facultas ista, quam omnino oriri a motu quodam Divino maximi testes perhibent, vire ac decentissime quidem ad usum eundem colendi celebrandique
page 6, image: s006auctoris Dei refertur. Quare minus profecto circumspecte facere isti mihi videntur, qui hoc studium ortu tam sublime, usu tam magnificum, quid multa? totum caeleste atque divinum vel contemnunt superciliose, vel odiose derident. Ac cum fere prae cipua contemptus causa in eo versetur, quia id destiturum praemiis fuis inops, atque ad rem faciendam inauspicatum iacere videant, querelam potius adferunt ad deplorandam fortunam, quam idoneam causam ad elevandam dignitatem Poeticae. Etenim si quibus altior ille Genius contigit, a quo ad res splendidas, et honoribus, copiis, opibusque parandis accommodatas ducuntur, minime quidem cursum eorum invidia nostra interpellabimus, dummodo iustis et honestis rationibus ad id, quod volunt, contendant. Illud tamen amice monuerimus, ne in rem eam supercilii aliquid erigendum sibi putent, ad quam tuendam potius et cohonestandam studia, officiaque omnia conferri decuerit. In quo inprimis audienda est insignis illa concio divi Pauli, qui varietatem donorum Dei
page 7, image: s007cum diversis corporis membris comparans dulcissime nobis mutuae communicationis studium commendat. Ut enim singula membra functionibus suis aptata corporis compagem fovent, decorant, atque sustentant: ita hunc multifarium donorum Dei apparatum, ad tuendum et ornandum Ecclesiae, corpus mutuo quodam foedere connexum esse inquit: ideoque neminem debere alterius donum despicere, sed reverenter id potius, et amanter complecti. Quae enim integritas, quae species, atque vis esset corporis eius, in quo singula membra inter se dissiderent, et alterum altero contempto, vel oppresso penitus dominatum tenere vellet? Immo vero succurrunt, et subserviunt invicem, et quod dicitur, mutuas tradunt operas, ex quo demum honor omnis, atque in columitas corporis totius emanat. Quid igitur nobis venit in mentem, ut dum quisque suas rationes non solum commode munitas, verum etiam eleganter et laute amplificates cupit, alteri tamen adiumento esse adeo non curet, ut potius eam ipsam ob causam fastidiat, quia
page 8, image: s008praesidiis necessariis destituatur? Hoc vero est quasi insigne quoddam membrum a corpore Ecclesiae exscindere, et si ita dicere licet, mancum id quandantenus, deformatumque relinquere. Quid enim, parvum ne atque obscurum id est in donis Divinis, cuius vel ortus maxime ad Deum refertur, usus quoque in eodem glorificando praecipuus consistit? Equidem cogitanti mihi, quam ob causam vilius hoc atque indignius plerumque habeatur, nihil aliud occurrit praeter hominum imperitiam. Eleganter enim et vere dixit Plato: Sapientiam si oculis cerni posset, mirabiles sui amores excitaturam esse: Quippe res eae, quarum vis atque splendor in oculos incurrit, facile hominum cupiditates commovent, et tamquam amatorio quodam poculo ad se rapiunt. Sic aurum, gemmae, fundi elegantes, aedes magnificae, ceteraeque res a fortunae benignitate subministratae, quia illustri specie ad oculos hominum sese exponunt, non tarde inveniunt, a quibus ambiantur. Sic picturae, quarum venustas similiter oculis percipitur, facile delectationem adferunt.
page 9, image: s009Sic Musici, fidicines, quod aurium sensus permulcent, et amantur, et foventur liberaliter. Qui fit igitur, ut excellens ista pictura, et suavissima animorum Musice, Poesin dico, non modo nihil emereatur favoris, sed etiam a plerisque nuda atque inops reiciatur? Nimirum quia non oculis, non auribus exposita est: mentem autem, qua sola prestantia eius pervidetur, non omnes habent recte institutam, et hac in parte (ut ita dicam) oculatam. Alioqui quid causae erat, cur Augustus et alii quidam Principes etiam hanc ipsam facultatem mirifice coluerint, et praemiis honestissimis affecerint? Oculos scilicet illos mentis illustratiores habebant, qua cum decus huius perspicerent, amore quoque in eam, et liberalitate maiore ferebantur. Quare si qui Poesin ut minus honoratam despiciunt, magis illi mihi de hominum et temporum vitio loqui videmptur, quam de indignitate rei ipsius ratione concludere. Hîc vero ut persuasum esse debebat generosis ingeniis, ut suum ipsa ductum sequerentur, et ab honestate potius optimorum
page 10, image: s010studiorum, quam opinione imperitorum dependerent: ita simul optandum erat, ut quae se hoc modo intra germanos naturae suae fines tenuissent, eis aliquos tamen in honestissimis ac Deo gratissimis studiis sperare patronos liceret. Quod si in pluribus fallit, dolere quidem possumus, queri non admodum, cum pietas ipsa, et virtus, et ceterae literae elegantiores eodem prope fato omnes laborent. Quod si quis ita contendat, reiciendam esse pietatem, relinquendum omnem cultum virtutis et literarum, frustra enim in his inglorios, tenues, miseros quoque desudare et angi nonnullos, florere contra et splendide evehi impios permultos, inscitia pariter ac flagitiis turpes: quis, quaeso, hoc ferat sanus, quis ut pestem atque furiam rebus humanis immissam hanc vocem non exsecretur? Neque enim illas res tantas ob fortunae incommoda aut contemptas, aut desertas esse vellemus: sed ei potius, qui in iis elaboraret, et firmitatem constantiamque mentis precaremur, et opitulari, praesidiaque necessaria suppeditare, si nihil aliud, cuperemus
page 11, image: s011certe: nisi iam manifeste cum impiorum, et flagitiosorum et barbarorum cohorte conspirassemus. Quod eodem modo ad Poesin pertinere intelliget, qui hanc non ab extranea nube illa, quam fastus circumdat imperitorum, sed ab iis notis internis aestimabit, quibus donum Dei pulcherrimum, et ceu insigne quoddam membrum ad ornandum Ecclesiae corpus applicatum esse deprehenditur.
Haec illustrissime Princeps, sum praefatus, non tam conquerendi de iniquitate aliorum, quam T. C. collaudandae causa, utpote quae literas atque artes bonas, et cuncta ecclesiae Christi ac Rei publicae ornamenta mirifice tum amet, tum summa liberalitate afficiat. Neque sane virtus ulla laudabilior, aut praestantior exsistere in Principe potest, quam quae religionis et literarum propagatione Deo pariter atque humane societati gratificatur. Exaggerent alii laudes bellicas, numerent victorias et triumphos nobilissimorum Imperatorum. Rectius Cicero, qui ea, quae clementer et benigne fiunt, spoliis atque tropheis omnibus
page 12, image: s012anteferre non dubitat. Quid autem magis affine clementiae, quid cum omni humanitatis ac benignitatis laude cognatius, quam literarum disciplinas, hoc est, religionis, et virtutis omnis, et humanitatis incunabula nutrire, tueri, atque defendere? Civica corona in bellis erat gloriosior, quod praestabilius esse iudicarent, civem servare, quam ferire hostes: vel sic tacite confessi, nobiliora esse beneficia pacis, quae in servando, quam bellicam promptitudinem, quae in destruendo consistit. Qui vero cariores cives esse possunt, qui in omni honesta civitate magis et appetendi et servandi, quam religionis, virtutis literarum societate arctissima coniunctus chorus? Hunc vero qui conservaverit, potestne eius cum laude ullius corona bellica certare? Neque tamen haec ideo dicimus, quod Principes viros inertes, atque imbelles relinquere velimus, hoc praesertim malitioso tempore, quo in primis optabile fuerit piis Magistratibus tantum adesse robur, quo et Turcarum latrocinia depellere, et intestinorum dicidiorum incendiariis
page 13, image: s013aut formidini esse, aut certe, cum res ad extremam necessitatem devenisset, coercere eos grassantes possent. Qua in re quae sit existimatio, quae fama ac spes communis de tua Princeps fortitudine, magnanimitate, industria, libenter hoc loco dissimulo: dum te, quoad eius fieri liceat, florere potius in pace ut Divum Solomonem, quam ut Herculem aut Thesea aliquem conflictari cum monstris bellorum exoptamus.
Cum autem C. T. in optimarum artium choro etiam Poesin amplecti non dubitarem, eam praesertim quae sacris materiis tractandis, ad structuram domus Dei operae nonnihil confert: visum mihi fuit, hunc librum a me carmine redditum, brevem quidem illum, verum pietatis et sapientiae praeceptis peramplum, Illustrissimo nomini tuo dedicatum in lucem edere. Idque me iustissima de causa facere arbitrabar, si auspicio C. T. dicarem librum eum, qui, ut ipsa vulgaris tituli inscriptio testatur, sanctis et utilibus sententiis attemperatus est, ad omnes eius Reipubl.
page 14, image: s014ordines informandos, quae sedes Ecclesie et pietatis sit futura, qualem videlicet tuam esse modis omnib. [abbr.: omnibus] elaboras. Ut enim ambitio quaedam est canes venatoribus, equos lectiores studiosis equestris rei donantium: ita Principi inter nutritores Ecclesiae facile hoc tempore praecipuo maxime, opinor, convenit Ecclesiasticus. Peto igitur, illustrissime Princeps, ut studium hoc atque officium meum clementi pectore suscipias, in quo cum vetustum et probatum morem dedicandorum scriptorum, tum materiae ipsius rationem tibi iure accommodatam secutus sum. Quod superest precor Christum Dominum nostrum, ut te, ac posteritatem tuam benigne protegat, ac sempiterna felicitate coronet.
C. T. deditis. Ioannes Secervvitzius.
page 17, image: s015IESV SYRACI DE AUCTORE ET INTERpretatione libri,
PRAEFATIO.
QUae via, felicis quae sit sapientia vitae,
Perpetuum nobis defluat unde deucs:
Scrutati legem, monimentaque ditia vatum,
Quaeque sequens illos postera cura dedit:
Explicuere suis multi cum laude libellis,
Ceu vario dulces flore rigante favos.
Unde sit, admirans Israelitida gentem,
Qui celebrem doctis sentiat esse viris:
Quaeque sit ista, roget, sapientia, quasque refundat
Eximias tantae cognitionis opes.
Iam quoque si quis erit studio vigilantior acri,
Pectus ab his gaudens excoluisse bonis:
Non tantum docto sibi proderit ipse labore,
Arte sed in medium publica dona feret.
Quaeque tenet, scriptis celebrans et voce diserta
Non sinet obscuro pressa latere situ.
Haec noctrum mens egit avum, cui multa legenti
Doctrinae postquam condita gaza fuit:
Quam vatesque dabant, sanctae quam scrinia legis,
Praeterea aut nostri quae peperere patres:
page 18, image: s016
Sumpsit et ipse pius calamum, collectaque passim
Munera communem iussit habere manum.
Ut modus et ratio vitae non deforet ulli,
Qui sapiens mores vellet habere bonos.
Quisquis es o igitur nostris studiose legendis,
Inveniat fructum sic labor iste suum:
Perlege, nec nostrum contemnens desere munus,
Si te forte parum dictio culta movet,
Sunt haec Hebraeis primo generata sub ortu:
Lingua alios habitus non bene nostra capit.
Sic lex ipsa quidem, sic diva oracula vatum,
Et quemcumque dedit natio nostra librum,
Concinne externo minus in sermone loquuntur.
O quam nativo plus iuvat ore loqui?
Nos tamen ut vidit peregrinis Nilus in oris,
Ipse peregrini capit et oris amor.
Et nativa librum dediscere verba coegi,
Versus et externis posset ut ille legi.
Mitior ac placidam qua Rex Ptolomaec quietem,
Dives et auxilium Bihliotheca dabat:
Iuvit in hos usus operam praebere fidelem,
Exactum lucem ferret ut istud opus:
Scilicet et lucem cunctis quoque redderet illis,
Qui vitam cupiunt instituisse suam:
Quique Dei iussus sive extera turba requirunt,
Sive quis e nostris nunc sapere exul amat.FINIS.
page 19, image: s017LIBRI IESV SYRACI, VULGO ECclesiastici, CAPUT I.
QUem penes est solum regnandi cuncta potestas,
Immensae radiat lucis origo Deus.
Omnis ab hoc uno sapientia funditur, omnis
Huius in aeterna lucida mente sedet.
Quis prior aequoreae numerum finivit arenae?
Aut guttae pluviis quot veheremur aquis?
Unde vetustatis series in saecula durat?
Quis potuit mundi dinumer are dies?
Culmina quis caeli dimensus, iugera terrae,
Nereidumque domos, imaque regna maris?
Omnia cum certa pulcherrima lege ferantur,
Lex tamen a solo est ista profecta Deo.
Quid faceret, nemo docuit, tamen omnia fecit:
Consiliumque suum, cum nihil esset, erat.
Huius ab eloquio doctrinae quaerite fontem:
Stare nihil, quod non iusserit ipse, potest.
Quis posset sapientis opus, quis munera nosse.
Certa nisi a summo sit data norma Deo?
Maximus ille parens rerum suprema potestas,
Cuius in aetheria sede refulget honor.
Qmnia qui validis torquens moderatus habenis,
Terribilique gerit regia sceptra manu.
page 20, image: s018
Ille reuelavit sacrae mysteria mentis,
Nuntia spiranti numine verba movens.
Consilium, mensura, modus, rerumque figurae,
Illius haec curae prospicientis erant.
Inde viget mundum sapientia fusa per omnem
Magna Creatoris cernere signa licet.
Omnis ubique Deum sentit caro, munera sentit,
Quae dat inexhausta providus ipse manu.
Praecipue tamen ipse pios illustrat, amari
Se quibus et vero cernit honore coli.
Suppliciter Dominum timuisse potissima laus est.
Pulchrius hoc nemo speret habere decus.
Laetitiae largis fluit hinc bona copia rivis:
Hoc placitum capiti sit diadema tuo.
Mitia, vis, subeant tranquillo gaudia cordi,
Laeta sit aeternos, vis, tua vita dies:
Incipito Dominum submissa mente vereri:
Inde doloris erit finis, et inde salus.
Prima in amore Dei sapientia, raptus ab illa
Intuitu solo grande sequetur opus.
Mixtus amore timor, sapiendi fons in utroque est.
Ut sapias ergo, disce timere Deum.
Pectoris haec fidi latet ars penetralibus imis:
Culta per hanc rara femina dote nitet.
Hanc quicumque tenet, iustos numer abitur inter,
Fidentisque Deo pars quota gentis erit.
Hac ducestorebit pietas, hac nempe magistra
Constat sincerae relligionis iter.
page 21, image: s019
Labe carens haec est, et candida pectora servat:
Efficitur quiduis dulcius huius ope.
Ut iucunda tibi studiis felicibus aetas
Transeat, et gravibus sit me dicina malis:
Ut te restituat caelestis gratia lapsum,
Non aliam poteris tutus inire viam.
Divitiis inhiare cave, fuge quaerere lucra,
Mente nisi sollers sis reverente Deum.
Nam si supplicibus Numen venerabere votis,
Tota domus largas accumulabit opes.
Vix tua magnificam capient bene scrinia gazam,
Addicta Domino quam pietate feres.
Dixcris hanc vere regum superare coronas,
Ornatus vertex qua sapientis erit.
Hinc tibi provenient securae commoda pacis:
Cunctaque successu pro speriore fluent.
Haec tua te claras tollat doctrina per artes:
Haec tibi cum multa praemia laude dabit.
Hac radice suos effert sapientia ramos,
Quae viret, et senii non grave sentit onus.
Non scelerata aliquo te vertet noxa furore,
Numinis obstanti si teneare metu.
At cuius procul ex animo timor excidit omnis,
Invisus Superis insua danna ruit.
Exspectant humiles sua tempora, fidere norunt,
Et pendent illo, quem coluere Deo.
Ergo nec affectis desunt solatia rebus:
Pressa nec illorum causa probanda cadit.
page 22, image: s020
Eximiaeque bonos testes virtutis habebunt:
Impietas quamvis iurgia spargat atrox.
Nam vexare solet furor haec arcana profanus,
Quae DEus e gremio protulit ipse suo
Heu quid ab ignoto miserabilis error abhorres
Thesauro, quo nil maius hic orbis habet?
Vos o stat melior quorum sententia menti,
Notitia petitis qui meliore frui:
Discite Divinae sacrata oracula legis,
Ista salutari cognitione iuvant.
Hinc oritur Domini timor, his sapientia gratis
Excolitur studiis, assidueque vacat.
Quodque Deus fidei probat alto robur Olympe
Ardua mansueto pectore quqeque ferens.
Heu quid et hos titulos simulator perfide captas.
Falleris, et fuco turpia monstra tegis.
Corde Deo nolificto seruire, nec auram,
Et populi plausus stulte require vagos.
Crede nihil, sermone nihil, factisque referto,
Iudicio ni stet causa probata tuo.
Nec nimium te tolle audax, pronumque ruinae
Offer: habent cauti commoda magna metus.
Ipsa suas aperit ventosa superbia fraudes:
Ipsa sui, Domino vindice, causa probri est.
Tutius hic velis pr aeterlabere remissis:
Corde nisi vere supplice nullus eris.
page 23, image: s021CAPUT II.
OQuicumque cupis summispia iussa Tonantis
Subditus officiis rite subire tuis,
Instrue te vario, quem fert haec vita, labori,
Non vacat arumnis tale ministerium.
Ergo tibi tnuictas addat patientia vircs,
Inque dato constans usq resiste loco.
Et tu sperne minas, et blandos sperne susurros,
Haereat in solo mens tua fixa Deo.
Nedc qua parte labas, tota procumbe ruina:
Saeperepugnando vis tua maior erit.
Quicquid erit, iam certa tibi victoria Palmam
Afferet, adversum si toler abis onus.
Sis patiens, omnis fortunae coneidit ictus:
Haec tibi ad insultus quoslibet arma para.
Nam velut excoctum rapidis fornacibus aurum,
Certa dedir flammis experimenta sui:
Sic sibi dilectam vario discrimine turbam
versat, et iniecto ceu Deus igne probat.
Tam bene cum tentet, tentanti fidito patri,
Et spe plenus iter quod dedit ipse, tene.
Eripiet certe, nec in hunc sperasse pigebit:
Tumodo quem metuis crede favere tibi.
Edocti Dominoiusto parere timore,
Hunc statuant omni velle iuvare bono.
Ule vel in mediis laetam feret aestibus aur am,
Et facilis quassas gratia tollet opes.
page 24, image: s022
Edocti Dominopuro parere timore,
Exspectent lenta quid pietateparet.
Hoc nixiscopulo confirmabuntur, et omnes
Contemnent fluctus, nausragisque minas.
Ecce libet veterum longos evoluere fastos:
Temporis historica stet mea causa fide.
Eccui subiectae Domino fiducia mentis
Turpis, et indigno fine pudenda fuit?
Ecquis succubuit foede desertus, et illum,
Cuius erat metuens, sensit abesse Deum?
Ecquis ab hoc surdamceu non admissus ad aurem,
Obtulit Aeolise irrita vota Notis?
O pietas, o alta Deimiseratio, quam non
Aversus miseris, aut gravis esse potes?
Promptus es ad veniam, subito peccataremittis:
Gratisque eccelerat, quo premit ir a magis.
Ah miser, et nimium fortuna alienus ab omni,
Praesidio sibi qui non putat esse Deum.
Ah miser, et nimium furiis nunc victus ab ipsis,
Qui vagus hinc aliam quaer ere tentat opem.
Tu qui despondes animos, et fidere cessas,
Occumbes vitio proditus ipse tuo.
Deficis ante diem, nec te ad meliora reservas.
Hei nuhi, sub Domino iudice qualis eris?
Quos timor, et Domini tangit diloctio, credunt
Ipsius colquiis, sanctaque iura colunt.
Grata quis huic faceret, nisi qui vigilanter in ipsum
Sollicito prudens respicit usque metu?
page 25, image: s023
Diligere hunc aliquis possit? nec pareat illis
Legibus, in populo quas iubet esse suo?
Quid nisi corda Deo submissa parare decebit,
Huic pia quos humili cura timore dicat?
Illius ad cunctos certi consistere nutus,
Solvere debebant talibus ora sonis.
Nos Domini quovis agitet manus istat tumultu:
Versatos Domininos iuvet esse manu.
Plena sit immodico cum mens humana furore:
Quantus hic est, tantum se bomtate probat.
Viquesuos acrisigit praecordia telo:
Vulnera sic idem, quae dedit, illa levat.CAPUT III.
UT tua felicem peragat sors candida cursum,
Et numeres vitae tempora loeta tuae:
Hoc tibi, quod teneros iam nunc exerceat annos,
Dulce rudimentum, mi puer, esse velis.
Ut vereare tuos, qui te genuere parentes,
Promptus et obsequiis demereare piis.
Flagitat ipse Deus cari genitoris honorem:
Ipse opus impositum matre tubente iubet.
Censor in hos facilis no xam condonat acerbam,
Vidit honoratos a quibus esse patres.
Ingentes cumulat thesauros divite censu,
Addictum matri quem pia cura facit.
Te quo mulcebunt studio, tua pignora, nati,
Nunc observato de patre signa cape.
page 26, image: s024
Dat faciles votis aditus ad limina patris
Aetherii, terrae cultus in orbe pater.
Hinc tibilongaevo venient in corpore vires:
Producet fatum serior hora tuum.
Quid magis est aequum? de te laetabitur illa,
Vivere per quam nunclaetus et ipse potes.
Illa pius suavirecreabis pectora sensu,
Pectora quae sibite coniribuere prius.
Hoc Domino dare te, matri dare convenit istud:
Numinis observans, hic quoque patris erit.
Serviet, atque suos rever ebitur ille parentes,
Ceu dominos, Dominum quiscit amatquepoli.
Et pater, et genitrix, fidissima nomina fida
Voce celebrari, re meruere coli.
Horum sub dominis patiens arcteris habenis,
Utfaveant linguis, omnibusquebonis.
Nam patriis opulenta domus consurgere votis,
Et ruere exitium matre precante, solet.
Heu nimium crudele nefas, heu turpiter excors,
Ludibrio si quis gaudet habere patrem.
Inte, si neseis, genitoris probra redundant:
Dedecus, o demens, excutis ipse tuum.
Gloria, crede mihi, prima est decorare parentem:
Quaqvenotas matrem labe, notatus abis.
Nate quid addubitas patris fulcire senectam?
Suscipe tutandum, cuius alumnus eras.
Neu fias illi miser andicausa doloris,
Donec aget vitae debita lustra suae.
page 27, image: s025
Perfer et infirmis deliria nata sub annis,
Ingenium senio cum puerile geret.
Nec tu quod viridi praestas sollertior aevo,
Asper in hunc rigidum tolle supercilium.
Officia in meritos quae sunt collata parentes,
Semper inobliti nomen honoris habent.
Crimine sis quanuis non emaculatus ab omni,
Obruet haud fato te mala culpa gravi
Cumqueperhorruerit saeva fortuna procella,
Visus in extremis restituere malis.
Scilicet adverso glacies ut sole liquescit:
Sic vanescet onus criminis omne tui.
Omnia percipies eventu vera, nec unquam
Officii culto taedia patre feres.
Quam male desertus seras canet ille querelas,
Quimodo deserto trux genitore fuit.
Quam male turbatum Domini exsecratio perdet,
Turbatastabat qui modo matre ferox.
O ego quo donem te munere, quanta recludam,
Doctrinae studio si capiare meae.
Ipse ego iam veniam novus ad pia corda magister,
Et moneam modicae fortis amare statum.
Alta petant alii, tu sortem spernere noli,
Quam tibi dant parca numina fausta manu.
Has tibi divitias prae cunctis elige pompis,
Trita quibus mundi vana theatra strepune.
Quo migis altarum scandis fastigia rerum,
Hocmagis suque premens improba corda doma.
page 28, image: s026
Hac tibi coniunges Domini ratione favorem,
Quisolet in magnis rebus adesse comes.
Maior ut hoc nemo est, sie infima tollere gestit:
Quaelibet ex humilisuscitat alta Deus.
Ergo morare Deum, nec sortem sorte retrude,
Nec certa vires exsuperare tuas.
Quod Deus edixit, non declinante teneto
Mente, nec iniusso surgere tende modo.
Quid iuvat invitis errare per omnia Divis,
Et non mandatum voluere sempter opus?
Officio metire tuo tua facta (quid ultra
Expetis?) his curae terminus esto tuae.
Plus, tua quam possit virtus, tua snumer a poscunt:
Si potes hanc metam tangere, tange, sat est.
Ah pereunt multi nimia se mole gravantes,
Dum freti proprio robore multa movent.
Nam solet hos ipsum facile exhaurire periclum,
Qui vaga praecipites sponte pericla petunt.
Opprimitur tristi fiducia vana ruina,
Euentu fumos discutiente lcues.
Ipsa suas ruit in clades fiducia praeceps,
Et montus turba continuante trahit.
Tota nihil tumidae prodest elatio mentis:
Si poteris fasius mittere, salvus eris.CAPUT IIII.
QUisua de caecis secernens sensa tenebris,
Aggreditur recta remreputare via:
page 29, image: s027
Illum divini numqu am meditatio verbi
Lassat, et huic prona deditus aure patet.
Cuius et ingenuum caepit spaientia pectus,
Hunc cupidum grata detinet ipsa schola.
Discite quoe pietas, et sanctinomina tangunt:
Nil, msi quodratio comprobat aequacanam.
Namque docebo pia miseris succurrere dextra,
Mumificum laudans auxiliantis opus.
Plamma velut sparsis ardens exstinguitur undis,
Cum truba ad gelidam territa fugit opem:
Sic animum lenis refrigerat aura benignum,
Turpiter admissicum furit aestus atrox.
Munera munerbius pensabit maximus auctor
Muneris, atque parens omnis ubique boni.
Donec eris felix, misero te gesseris aequum:
Sic quoque confurges, cum male lapsus eris.
Obona progenies, superum gens addita iussis
Pauperis indignam fac miserere vicem.
Instaura quodcumque potes, nec limine Pelle
Orantem clausas ferreus ante fores.
Pro sceleris genus, immitine proice fastu
Quem stimulat dirae vis malesuada famis.
Parce precor duris luctantem laedere fatis:
Nec loca det pltgae plaga cruenta tuae.
Vulnere pro saevo, matur as prome medelas,
Sintque tuum, per te qui valuere, decus.
Heu fera barbaries proculo procul illa facessat,
Quae miseras surda negligit aure preces.
page 30, image: s028
Luminibus tumidis quae dedignatur egenum,
Etsimul aspectu cogit egere suo:
Illuis ingentem gemitus penetrabit olympum,
Duritia lacrimas excutiente tua.
Nec genus aetherio nequiquam semine ducit,
Aut opus abiciet conditor ipse suum.
Ergo cave iustam de te fer at ille querelam:
Nontibi qui sordet, sordet et ille Deo.
Hicuos praecipue mibi fas attendere, quorum
Iudicii teritur conditione locus.
Iurgia iudiciis absint, et dira cupido:
Et nihil hic vobis relligione vacet.
Militia ad proprios nonhaec deserviat usus,
Armased oppressis induat aequa viris.
Nata patrociniis miserorumiur atuentes,
Excipiant miseros qua pietate decet.
Iniustum prohibete nefas, subducite fessum,
Quem ferus insoneem sub iuga feruor agie.
Corda quid imbelli muliebria proditis ore,
Quos sacer in tanta sede locavit honor?
Este viri, iusto reprobos cohibete dolore:
Iudicium trepido debet abesse metu.
Elebilis at patrio tibi more fovebitur orbus,
Et columen viduae te iuvet esse domus.
Talibus egregius tendes super aethera factis,
Et quasi proenies omnipotentis eris.
Non ita te genitrix tua complectetur, ut ille,
Et plus naturae foedere sacra valent.
page 31, image: s029
Tantane te nobis sapientia vertice pulchro
Exseris, et cuptdos ducis ad alta tuis
Fallor? An hic solidae quaerit nova lumina vite,
Qui tua scrutanti dogmata corde subit?
An sua non falsas per gaudia somniat umbras?
Sed cumulat veris muner a plena bonis?
Ille vel ingenti per saecula laude vigebit:
Magnifico celebris nomine semper erit.
Illi nil Superum non annuet aequa voluntas,
Cultor in hanc fidei qui manet usque tenax.
Vis seruire Doe? verbum quod misit honora:
Summa pii cultus haec erit una tibi.
Quid petis huic alia dubius ratione placere?
Edita nempe Deo verba, ut ameris, ama.
Hinc tua parendistudio sapientia crescat:
Iamque adeo multis dux probus esse queas.
Illa tuos habitet tecum coniuncta Penates:
lam speres nullam posse nocere luem.
Sed neque suscipies illam nisi fraudis inanis:
Nescit polluta ducere sede moras.
Proinde tuae dominam vitae sincerus adibis.
Ut te cum tota posteritate beet.
Torua licet primo contracta lumina srome
Obvertat, speciem dissimulata suam:
Te licet anxietate gravi, stimulisque fatiget,
Et tua sub ferulas terga domanda vocet:
Spectata tamen inde fide, mox clarior ibis.
Etreferet vultus blandior illa suos.
page 32, image: s030
Tum dolor exhibito lenimine cunctus abibit,
Perquetuos salient gaudia crebra sinus.
Tumsua, quaevideas, mysteria sancta recludet,
Etpenitus radiis lucis agere novae.
Infelix quicumque probo consistere corde
Nescit, et interitus arte cavere suos.
Perniciem fugiens sequeris fallaxque repertus
Transfuga, vitatis a speriora feres.
Temporis o fili si commoditate fruaris,
Causa nihil cura possit iniquatua.
Nonpudor impediat profiteri iusta volentem:
Detege, quaetacito pectore sensa latent.
Est pudor in vitio, pudor est in honor e vicissim:
Qui deceat, cauta sedulitate notes.
Nulla tibi tanti per sona sit, illius ergo
Ut trepidans animo deficiente cadas.
Terreris vana formidine, poenaque maior
Stulte deserto te manet officio.
Libertas digna est, homines cum iure tueri:
Et quod fas fuerit, fas tibi crede loqui.
Utiliter veri sic cognita gloria surgit,
Et fulgent donis fasque piumquesuis.
Plus quoquesit verum quam tu tibi: verangeando
Ne quaeso falsum nomen habere stude.
Quid tua sacrilego propugnans stulta furore
Crimina, cum vero turpia bella geris?
Praestiterit longe, si tecum inrgia coeptes,
Erratum damnans et fateare tuum.
page 33, image: s031
Ne cunctere, tuum nec sic qui dedecus edis,
Hoc ducas ultra dedecus esse loco.
Quam male contendes adversus prona natator
Flumina, pugnabis tam male vera negans.
Quare stultorum disiunctus ab agmine toto,
Foedera quae vero sunt, inimica fuge.
Quamvis hos late dominata potentia cingit,
Sit tibi conantes stulta iuvare nefas.
Quin tua pro vero, superat dum, vita laboret,
Hacque tuam maneas in statione necem.
Sic Deus ipse tuas iugi certamina partes
Asseret, et caeli iunget ab arce manum.
Ventosae promissa procul sint aurea linguae,
Quae nullam factis exhibuere fidem.
Crudelis sit iniqua procul violentia dextra,
Etrabies acri digna leone magis.
Netua sint trepiditurba confusa tumultus
Tecta, nec in famulum consule dura gregem.
Clausam ad danda manum, sumendaque semper apertane
Quisquis habet, numquam dignus habere fuit.CAPUT V.
ESt quaedam (quicumque volet cognoscere pestem,
Audiat) est quedam sed speciosa lues.
Illecebras habet illa suas, atque ebria tamquam
Turget, et ex opibus blanda venena trahit.
Admiratur opes, opibus secura triumphat,
Curandumque sibi nil superesse putat.
page 34, image: s032
Intrepideque, rapit sua quo petulantia, fertur:
Cum libuit, instum, quod licet, esse volet:
Talia quinetiam faciet convitia caelo:
Ille Ille potens ultor, quem paveamus, ubi est?
Hanc age mortalis, propera propellere pestem:
Fide nec in bullis bulla caduca tuis.
Quem ludas non est, non est pater ille sepultus,
Aethere quirutilo tela trisulca iacit.
Ille tibi cristas, si quas attollere gestis,
Deprimet, et saevi vindicis orageret.
Scilicet ut nullo lueris peccata dolore
Hactenus, et fueris sospes ad mone scelus:
Non impune tamen speres evadere semper:
Adveniet sero poena morata gradu.
Mite quidem Numen tarde descendit in iras,
Supplicium pensat sed gravitate suum.
Ergo si qua parum poenas iniuria sensit,
Ne tibi blanditus perge patr are malum.
Haud ita se nobis Superum clementia spondet,
Peccandi nullum cogat ut esse modum.
Quanta Dei bonitas, tanta indignatio laesi est:
Eius et in reprobos ira perennis erit.
Id metuens resipisce cito, nec differ in horas,
In tua placandum flectere vota Deum.
Dum licet, et veniae Patefacta est ianua curre
Praeveniat ne te iudicis atra dies.
Illa (quid exspectas?) cum securissmus ibis,
Causa tibi subitae perditionis erit.
page 35, image: s033
Tunctua nil prosint, quae fraude pararis iniquae,
Praesidia, et nullam dives habebis opem.
Instabiles animos, et vento quolibet actos
Linque, nec in dubium te trahat error iter.
Vox tua cum factis immotum certa tenorem
Seruet, et aequidic ae sit gravitatis amans.
Audi multa prius, rogitans quodcumque necesse est,
Iudicium notis rebus et adde tuum.
Nec tibi turpe putes uti moderamine lento.
Multa minus properan sdexteritatte facit.
Iure ego laudarim, mihi qui perceptarenarret:
Sedneque laude caret, qui male notatacet.
Etfari quaedam, quae dam tacuisse iuvabit:
At facile in lapsus lubrica lingua trahit.
Quomagis effugies lingua proscindere quemquam,
Et delatoris crimina foeda sequi.
Turpe facultates furto mulctare procai,
Turpius est famaesurripuisse decus.
Hoc tu, seu gravibus miscet sua iurgia causis,
Frivola seu iactat, ne leve crede malum.
Quaerit amicitiae disrumpere foedus, et atris
Conserere hos odiis, quos modo iunxit amor.
His tu non unquam coeptis penetrabilis esto:
Et pere at potius, qui mala tanta cupit.
Tu mane as caro semper coniunctus amico:
Artificem sceleris techna maligna premat.
page 36, image: s034CAPUT VI.
NOn ita de tetricis, non sis de magna professis,
Ut passim cunctos vituper are velis.
Crimen habes nimio culpator livide mordens
Crimine, iudicii contrahe vela tui.
Ne velut excusso foliorum germen honore
Marcidus, et lenta tabe solutus eas.
Neve suis spoliata velut sis fructibus arbor,
Arida quae succi nil vegetantis habet.
Pectora nam, foedo quae sic oppleta veneno,
Ipsa necaturase sibipeste nocent.
Quique fera multos lingua commoverit hostes,
Fiet eis casu fabula grata suo.
At bonus expendens clementius omnia candor,
Aucupium multos conciliantis habet.
Arbiter et facilis, quae dixerat, audiet aequa.
Tale redit pretium, merx tua qualis erat.
Est aliquid blandam cunctos tractare per artem,
Flectere et obsequiis in sua vota bonis.
Hoc tu cum facies, multis e milibus unus
Vix erit heu pura doctus amare fide.
Qua licet, ergo tene medium, nullique severus
Pacta tamen socio foedere tardus adi.
Ille tibi demum sit vere fidus amicus,
Perspectus tristi qui tibi sorte fuit.
Spectat amicorum, quae carpat, commoda vulgus,
Fortuna nudum destituente fugit.
page 37, image: s035
Sunt quoque, quos facili possis offcndere causa,
Utque modo intravit, sic levis exit amor.
Hossua cum rabies furiis accendit amaris,
Te cuperent quovis interiisse modo.
Iamque vel infandat te proditione peremptum
Vellent, et caedis ducere possereum.
Denique quid facias? tibi cum ucl mensa sodalem
Iungat, amicitiae qui grave iactat opus.
Hic, tua dum vulturidet fortuna sereno,
Itque tenor fati dum sine labe tui:
Assiduus laterifertnr, tua tecta pererrans,
Seque parem domino credit habere locum.
Etfruitur tecum donis communibus audax,
Parta labore tuo, ceu sibi partarapit.
At simul urgebit tempestas horrida amicum,
Terga fugae nusquam conspicienda dabit.
Forsan et adverso latitabit in agmine fallax,
Et dabit indicio plurima damna suo.
Effugere estratio manifesti nominis hostem:
At quot habes iunctos effuge, tutus eris.
Magna quidem fidus munimina praestat amicus,
Et seret immensum, quo potiare, bonum.
Ille vel est pretio longe pretiosior omni,
Et tantas nullis aequiparabis opes.
Sufficiet iucundatuae solatia vitae,
Et curis adimet ponder a vasta tuis.
Hoc tamen ut felixtam raro munere fias,
Ante tibi placidum fac pietate Deum.
page 38, image: s036
Quippe Deum reverens, meliore parabis amicos
Auspicio, similes invenicesque tui.
Utilis, ofili, cunctis sapientia rebus:
Quae, fine, dux coeptis adsit ubique tuis.
Ista gubernatrix primo te flore iuventae
Dirigat, annoso sit comes ista seni.
Perpetua sapiens sic assuetudine fies,
Et tibi plena sacrae pectora lucis erunt.
Arvatibi credam: fortes imitare colonos,
Quiscindunt terram vomere, quique serunt.
Arva tibiversanda pio sapientia corde:
Iste dabit fruges, iste serendus ager.
Temporis exigui feret haec cultura labores:
Postmodo sed gratas messis habebit opes.
Scilicet, anne magisterium sub triste negabis
Ire, nec hoc pressum vivere posse iugo?
Ista rudes faciunt, quos stulta ferocia iactat.
Nonfacit ad monitus barbara turba meos.
Exacti lapidem cum spectabuntur ad illum,
Turpia mox refugo cum pede probra ferent.
Multa quidem tutis clamant impune theatris,
Quaque licet, videas grande crepare sophos.
Sed si forte suo nudetur inertia vaecors
Tempore, tum penitus nil sapuisse liquet.
Huc ades o melior duce me formanda iuventus:
Consiliis auctor non rcpr obandus ero.
En illic regina, tamen quod vincula nectit,
Inice nen timidos vincla sub ista pedes.
page 39, image: s037
Da te compedibus, da vinctum colla catenis,
Vincta per hanc leve sit guttura vincta pati.
Pondera fert humeris, humeros inflecte sub illa,
Et te captivum protrahat usque sine.
Illam corde petes toto, provectus ad illam,
Quas dederit, serva vi remor ante vias.
Quaere, nec illa fugas errante per avia cursu,
Quaerentis dubium ludificabit iter.
Non quaeritantum, sedrecta gaudet adiri.
Ipsa repertores polscit adesse suos.
Ergo prehensa tibi, (nam se volet ipsa prehendi)
Haereat, e manibus nonreditura tuis.
Tandem tempus erit, cum te solata dolentem
Pro luctu iubeat gaudia laeta sequie
Cum neque te vinctum-sed fultum compede dices,
Nec torquem poenas, sed peperisse decus.
Afpice, quos graditur celebres induta paratus:
Quod gerit ipsa, tuum nil tamen esse negat.
Purpurea caput ingreditur velata tiara,
Purpurea faciet te quoque veste tegi.
Emicat ipsa comas fulua redimita corona,
inque tuis pones aurea serta comis.
Tu parere modo, tu cor dahibere memento:
Gloria cordati sic erit ampla viri.
Tam bona non veniet cupidas nisi praeda per aures:
Haec tua connexis retia tende plagis.
Auscultans duidas inclina vocibus aures,
Et dictata memor mox facienda tene.
page 40, image: s038
Haec quoque teratio semper senioribus addat,
Quos usus rerum non sinit esserudes.
Denique divinae radius sapientia lucis
Exstat ab eloquio percipienda Dei.
Sola Dei tales edunt oracula voces,
Quarum si serues pondera, sanus eris.
Has quemcumque vides agitantem pectore curas,
Illius assiduus limen pousque teres.
Tota voluntatem Superum meditatio vitae
Spectet, in hoc omnis sit tibi fine labor.
Disce Dei per verba Dei iusto ordine lcges:
Eluet hic vitium pectoris omne tui.
Purgataeque dabit penitus nova lumina formae,
Optato sapiens ut foveare statu.CAPUT VII.
QUaerimus infausto cur tot sint agmine clades,
Et desit nostris meta, modusque malis?
Lata frequensque via est, ultreque admittimus ipsi:
Omne venit sortis, per mala nostra, malum.
Effugere omne malum potes, effugiture teipsum:
Eice de proprio semina pravasolo.
Fortunam quereris, de te sic nempetacebis,
Fortunae cum sis impia causa tuae?
Corrigete, totum componet et illa tumultum:
Flecte tuos cursus, flectet et illa suos.
Cur ager excolitur proventu largus iniqui?
Culturae messis convenit ista suae.
page 41, image: s039
Fertilis ille quidem septeno foenorereddit,
Quaeseris, et glebae, non tibi, saevus eris?
Nonne vides, multos stimulis ut diralacessat
Ambitio, Mundipublica nempe lues?
Ambitio sacris, optat regnare profanis,
Ambitio dominum quaerit ubique locum.
At tu nec sacris, necregnature profanis
Occurres propero quaeque per alta gradu.
Scilicet ante Deum sacras irrumpat adaras,
Qui compos tanti muneris esse volet?
An nihil hunc gravitas terrebit tanta laboris,
Cuncta suo possint haec quasi marte geri?
Venerit ad regem pomposa clarus in aula:
Cedite, sunt tanto cuncta gerenda viro?
Quofuriose ruis? quo ventis duceris istis?
Non est dexteritas, quod furor acer erat.
Iudicis affectas titulos, fascesque superbos?
Parcius affccta: saepe tulisse nocet.
Illum ego crediderim superis de gentibus ortum,
Libera quid dempto crimine iura dedit.
Omnia in integrum salvo convertere iure,
Corrigere et vitii quodlibet arte genus,
Fallitur, hoc fpondet cui spes temer aria: non est
Humanis aequum viribus istud opus.
Vidi ego magnorum spectantes ora reorum,
Attonitos ipsis succubuisse reis.
Territus obticuit, qui debuit esse pavori:
Iura nec auctoris, iura potentis erant.
page 42, image: s040
Horresco reserens, multos teterrima iuvit
Seditio, populi tristia busta sui.
Seditio scelerumfax, et violentia vulgi,
Omnibus o numeris conduplicate furor.
Iam tibi praedico, paenas, atque horrida cerno
Fulmina, cerno ipsum bella mourere Deum.
Vindicis hos vultus, atque has nunc accipe flammas.
Ille minax tibi sit, si potes esse minax.
Non hunctaurorum placabis sanguine fuso:
Adit sacrificae dona cruenta manus.
Ne scelere in tanto Superos tibi finge faventes:
Poena manet falsis non removenda sacris.
Grata quidem concepta piis oratio votis,
Non dubiam caelo debet habere fidem.
Illa sed ut pia sit, scelerum removete furorem,
Totius et studium vos pietatis agat.
Expositos inopi vos munificentia prastet,
Dextra nec ad dandum languida facta cadat.
At neque ridenti miseros deludite vultu:
Risus in Eumenidum competit iste genus.
Risus inexpertis venit hic a mentibus illum,
Mergere qui subito, tollere quique potest.
Impia ne vestros laedant mendacia fratres,
Mendaci nemo proditus ore gemat.
Totus in insernas abeat mos ille paludes,
Non leve quisequitur dedecus ore levi.
Ipsaque garrulitas, et inanis copia vocum
Absit, in alloquiis hanc produl abde senum.
page 43, image: s041
Murmura tunc etiam non protrahe longa moratus,
Cum volet ardentes fundere lingua preces.
Difficilem reddit si cura domestica victum,
Et colitur multo terra labore tibi,
Mole sub hac ne te torpens in taedia solvas:
His acui curis te iub et ipse Deus.
Cum male peccantem seduxit devius error,
Errorem turba ne tueare tuum.
Turba patrocinium frustra sperata malorum,
Tecum communi turbine fracta ruet.
Tutius est humili delicta pavescere corde,
Ut veniam fasso culpa dolenda ferat.
Ignibus absumptus, corrosus vernibus atris
Impius ultorem, quem negat, esse sciet.
In pretio tibi sit, pretio venalis amicus
Non sit, qui fidei pignora certa dedit.
Auro qui potuit fratrem, sidumque sodalem
Mittere, plus auro sensibus ille caret.
At saxum superat, fero quoque durior ipso est,
Dotibus abicitur cui pia nupta suis.
Heu quantas calcabis opes: his dotibus aurum
Cedit, et Eoo quicquid ab orbe venit.
In servo probitas, et non ignava labori
Dextera, sunt curae sarcina dignatuae.
Defraudare cave, cui te decet esse benignum:
Nec tu, si liberiam queat esse, veta.
Est quise pecori studiosum praebet habendo:
Sedulitas, fructum si facit, ista placet.
page 44, image: s042
Est quise gaudet numerosa prole parentem:
Gratulor, instituit si bene, quos genuit.
I, dulces natos doctrina flecte salubri,
Dum molles animos tempora prima dabunt.
Tum natas equidem spectantem crebra iubebo,
Sollicitum casti corporis esse ducem.
Has tua ne comi corrumpat gratia vultu,
Legitimo caveat fine paternus amor.
Felix ille parens, et grandi munere functus,
Optato per quem filia nupta toro est.
Quaere virum natae, placidis quem moribus ornet
Integritas prudens: haec dare summa potes.
At tu dilecta frueris qui coniuge, lites
Pelle, simultatum nulla ministra iuvet.
Pectore moliri toto genitoris honorem
Te decet, et matris commeminisse tuae.
Ah ne mi, tantos obliviscare dolores
Cum iacuit vita mortua pene tua.
Quid facies illis, aut quae sat digna rependes,
Per quos, que facies, omnia natus habes?
Ulteriora sequar. Domini sit corde sub imo
Prima, sacerdotum proxima cura tibi.
Dilige communem mundique tuique Parentem,
Quam potes, atque huius qui sacra signa ferunt.
Hic sita totius tibi sunt compendia vitae,
Haec venit officiis ultima summa tuis:
Suppliciter Dominum vereare, piosque ministros
Numinis obserues, ut meruere coli.
page 45, image: s043
Primitiasque sacras, et debita munera solvas,
Victima seu dabitur, seu pia liba feres.
Quicquid erit, sacros quod delegatur ad usus,
Pars illis maneat, primitiaeque suae.
Sordibus ut releves squalentia pauperisora,
Auxiliatricis porrige fulcra menus.
Sic Divina tibi benedictio dives inundet,
Et vivas meritis gratus ubique tuis.
Quinetiam cassis iu cundi luminis aura
Exolues maestis dona suprema modis.
Quos dolor in lacrimas turbatis mentibus egit,
Effice solando, ne sine fine fleant.
Est quaedam virtus hominum dignissima laude,
Nescio quidsocio triste dolore pati.
Quocirca fuerit muhi semper amabilis ille,
Quem morbosa minus visere membra piget.
O quicumque cupis vitanda relinquere, prudens
Inspice, quem finem quodque sequatur opus.CAPVT VIII.
LItibus est istus timor exagitare potentem.
Accipitrem merito blanda columba fugit.
Flet minus aquales nactus certamine partes:
Conditio geminat litis iniqua malum.
Iure sit inferior, manus est metuenda potentis:
Lege cadat diu es, munere sospes erit.
Det pacem locuples, mihi ne praeponderet auro:
Aurea plus serro tela nocere solent.
page 46, image: s044
Auro nonne vides fulgere palatia regum?
Scilicet ut corpus, sic quoque corda tenet.
Sed neque verbosos ad iurgia dira vocabis,
Ferre nisi ad flammas arida ligna iuvat.
Vidi ego cum rudibus festiva fronte iocantem,
Tristia mox generis probra tulisse sui.
Asperitas oblita sui est, humanaque nescit,
Emendati hminis quae malefacta premit.
Cum vivat nemo culpandi criminis expers,
Alterius culpa parce gravare tuam.
Deveneranda tibi, non est spernenda senectus,
Si memor es, seros ducere velle dies.
Ne laetare, tuum si mors fera sustulit hostem:
Omnes haud laeta funera sorte manent.
Laeva iubetratio, sapientum temnere dicta:
At ratio vitae sint, precor, illa meae.
Illa mihi teneam doctrinae clara reperta,
Et coram magno principe dexter agam.
Arguitur merito iuvenum temerarius ardor,
Consiliis ausus posthabuisse senes.
Est aliquid dictis cano dare pondera vultu,
Maiores lingua testificante suos.
Rebus in ambiguis instructio saepe senilis
Profuit, et memori gloria mente fuit.
Impietate procul rabidi fuge pectoris aestus,
Nec fera Tartareo sulpura pone foco.
Cum furit impietas, per quos accenditur ipsa,
Quod modo fomes erant, ignis in igne ruunt.
page 47, image: s045
Sunt aliqui, dicas tantum maledicere natos:
Usque adeo in peius vertere quaeque solent.
Quos tu si contra pugnax consurgere tentes,
Non erit ipsorumpar tua lingua dolis.
Ex facili causam rapient, qua verba sinistre
Inflectant capiti noxia facta tuo.
Splendida damna petens, tibi fac debere potentes.
Si qua voles apte credere, crede pari.
Certa quidem, sed certa nimis sunt nomina magno
Nomine, stant tabulis non repetenda tuis.
Nec minus hic animis captus, qui multa spopondit,
Ferret ut alterius pondera iusta fides.
Quo vires ultra promissa in grandia tendis?
Crede mihi rerum debita voce subis.
Iudicis adverso qui facta momorderit ore,
Obvia clamoso motus ad arma foro:
Frangetur titulis, et in hanc sententia partem
Decidet, a cuius nomine nomen habet.
Ingressurus iter, comes ut petulantior absit,
Prospice, securas si cupis ire vias.
Ille ubi praecipitans stolide discrimen adibit,
Tu poenas simili conditione dabis.
Nec memor ille sui, nec iam memor ille salutis,
Qui saevum nimia pectora bile movet.
Huic ego nec rixis, nec iunctis gressibus instem,
Quando viatoris more pererrat agros.
Prodiga sunt caedis, tumidae quae pectora bilis,
Et nihil est illis tincta cruore manus
page 48, image: s046
Hinc ubi solus eris, nullo prohibente furorem,
Haerebit iugulo cuspis adacta tuo.
Consiliis fatuos adhibens, opera irrita iactat.
Corde nihil pensi futile vulgus habet.
Commodamulla feres, si quae caelata volebas,
Ipse peregrinis esse retecta sines.
Quid facis? eventus latet, et ludibria nescis,
Quae subeunt tacito non revocanda pede.
Quisapit, occultos agitat sub pectorre sensus,
Ora nec incurrens in malefida tacet.CAPUT IX.
AEmula ne castas agat indignatio falso
Crimine, suspicio vos levis, este viri.
Nec levitas est apta viro, nec mollibus ira
Conveniens thalamis, asperitasque rudis.
Ne tamen et vestras princeps accepta per aedeis
Femina plus aequo polleat, este viri.
Turpe vir uxori non vir, sed tortor iniquus,
Turpe viro mulier se positura virum.
Quid dicam, saevasque faces, Venerisque nefandae
Immites stimulos, acre furoris opus?
Heu fuge crudeles laqueos, fuge limen amicae,
Illecebras tantifac procul esse mali.
Aspicis ut fracti liquentia corda resolvant,
Quos fovet optato mollis amica sinu.
Assidet en aliquis, vocemque et dulce canentis
Captat ab ore melos, captus ab ore simul.
page 49, image: s047
Haec ubi vitaris cauto tot retia gressu,
Myrtca si te non, laurea serta manent.
Proinde vagis oculis teneras lustrare puellas
Effuge: principiis talibus ignis adest.
Quo ferar? in foedis animum libet urere scortis,
Devorat et nostras putida Syrtis opes.
Unde hune, o brutis similes, dementia morem
Attulit? heu quantum caeca libido potes.
An ne cruces, labemque aliquismeliore relinquet
Ingenio fixis in mea dicta genis?
Scilicet huc illi si figere lumina detur,
Spectator tota non erit urbe vagus.
Nonruet ille locis, quae soemina culta frequentat:
Reiecto insidias abnuet ore suas.
Nulla leves oculos alieno dedita lecto
Ducet, furtivas accipietque notas.
Forma bonum multis damno fuite: aestuat illinc
Dirus amor, rutilo nec minus igne furit.
Atque aliquis sibi nunc indulget, ut altera iungat
Lasciva alterius mobile nupta latus.
Amplexusque inter securus et oscula, luxu
Diffluit, est multo mens stupefacta mero.
Mempe parum sollers, si non manifesta libido
Obruat, ac vitio sint data vela tuo.
Ne linquas veterem facile mutatus amicum:
Nescis, qua repares utilitate novos.
Quae nunc vina bibens laudas, austera fuere,
Et sunt haec longa mitia facta die.
page 50, image: s048
Sic novus assiduo dulcescet amicus ab usu,
Et magis usque tibi tempore gratus erit.
Impius ingenti cum tollit adauctus honore,
Iam iam tacturum nubila celsa caput.
Tu cave mir atus credas fallacibus aurts.
Non tetigit portus ista carina suos.
Nulla profanatae placeant tibi coepta catervae:
Permanet ad Stygias haec scelerata domos.
Illa tibi merito sit formidata potestas,
Arbitrium vitae pen let et unde necis.
Hinc longe semotus abi, tutosque recessus
Quaere, potes vitae certior esse tuae.
Si tamen hoc vetuit tua sors, statuitque propinquum,
Librentur cauto singula facta metu.
Neve sit offensus, qui spe velocius umbris
Immolet, in blanda sit tuus arte labor.
Per tibi inhaesuros laqueos, turritaque pinnis
Culmina suspenso te pede crede rapi.
Non uni dat cuncta Deus, quid proferat alter
Disce, ferent aliquod mutua sensa bonum.
Consilium si forte fugit, scitabere prudens,
Quos ductus auctor, quod tibi monstret iter.
Multa tibi docti poterunt, rerumque sagaces
Pandere, colloquium tu modo creber adi.
Omnia Divini sed habet sacra pagina verbi.
Lampada Sol vitae praeferat iste tuae.
Integritas quorum fuerit manifesta sodales,
Elige convictus dulcia membra tui.
page 51, image: s049
Hos inter placide miscebis gaudia curis,
Qua licet, et quantum relligione datur.CAPUT X.
ARtificem commendat opus, prudentia clari
Principis ex gestis nomina rebus habet.
Maxima pernicies populos infestat et urbes,
Garrulitas lingua quam petulante movet.
Illa venenatas, orco quibus evolat, alas
Deteret, et proprio ponder mersa cadet.
Iura Magistratusque vigent, sapientia regnet
Sicomes, et Dominum suscitet alta caput.
Omnia stant dimensa, suis et legibus apta
Succedunt, prudens quae regit imperium.
Qualis erit princeps, rerum cui credita summa,
Tales officiis qui decorantur, erunt.
Urbe patres, primumque legens exquire senatum,
Haec pernoscendis civibus apta via est.
Rege sub indomito, pereunt cum civibus urbes,
Squalet ager, maesti cura colentis abest.
At si consilii non laeva potentibus adsit
Copia, stant valida moenia nixa manu.
Imperium terris divinae munera dextrae:
Quae Deus ipse volet, prospera regna facit.
Ipse dat, ut regis perrumpat in ardua virtus,
Regis et insignifloreat aula viro.
Cum tibi iudicii iustum dolor induet ensem,
Et peraget partes vindicis ira suas.
page 52, image: s050
Tunc quoque ne nimios trahat inclementia motus,
Neve sit asperior, quam decet, ira vide.
Ahferus, immanesque gerens in pectore cautes,
Delitias poenam qui putat esse suas.
Iste superborum rabioso spiritus oestro
Commovet atque homines, commovet atque Deum.
Ardet utrinque odium, tetigitque utrosque nefandum
Facta per haud aequa mente ferenda scelus.
Quae gravat iniusto miseros violentia fastu,
Quaeque opibus non est exsaturanda fames,
Ista per ingentes transuoluunt regna procellas,
Inque hac nunc illa diruta gente locant.
Quam tamen hanc molem, quos iner summa volantes
Astra, Gygantqeum tollere cerno caput?
Tun ille acer, agens immani turbine flatus
Horrificos, terrae fexque cinisque putris?
Hunccine te nobis incendia tristia ferre?
Tune potes terra, tune tonare mari?
At cinis es, cineres pro flammis improbe spargis:
Cumque nocere paras, dissitus ipse peris.
Tu licet assurgas violentis vividus ausis,
Vis tamen est vitae pulvis, et umbra tuae.
Quam subito cadis ille ferox, concussaque membra
Aeger anhelanti pectore poscis opem?
Tum medicas adhibere manus, tum quaerere sucos
Paeonios, animae languida vota tuae.
Quaeris, ut intereas, veniat licet ipse Machaon
Qui modo Rex fueras, vile cadaver eris,
page 53, image: s051
Te coluber, te vermis e densrimabiturexta:
I nunc his lautas sume dature dapes.
Prima Dei caecos misere oblivia fastus:
Limine ab hoc illuc transitus aptus erat.
Auctorem nescire suum, contemnere Numen,
Prima tumescenti corde ruina fuit.
Hinc venit omne nefas, haec est fecunda, vigetque
Fetibus horrendis prodigiosa parens.
Iure igitur Rex altitonans iustissimus aevi
Arbiter, elatos ad Styga misit agens.
Iure sub hoc positis inhonora superbia cristis
Concidit, eliso vertice facta minor.
Ecce rotat, solioque duces proturbat ab alto,
Quos ferus audaces iusserat esse tumor.
Ecce levat, vacuisque iubet succedere regnis,
Quos humiles prudens fecerat esse timor.
Multus ubique fragor, gravis undique et undique lapsus:
Nos submissa Deo ponere corda monent.
Multus ubique vigor, decus undique et undique surgens:
Utile sic animos perdomuisse docent.
An ne vides gentes tota cum stirpe revulsas?
Qui periit populus nempe superbus erat.
Cesserat infelix lolium melioribus herbis:
Planta fuere humiles hos statuenda loco.
Eversae cecidere urbes, cecidere profusis,
Regna opibus, saeva funditus hausta lue.
Aruit heu penitus fato flos fluxus, et acre
Robur, nec nudi nominis exstat honor.
page 54, image: s052
At tu proinde Deumblasphema voce gravare
Parce, nec auctorem criminis huius habe.
Non amat, et numquam, quos oderat, ille superbos
Condidit: hinc saevus non habet arma furor.
Nil habet impietas humana, quod imputet illi,
Fecerat isnostrum purius ante genus.
Pernicie non gaudet atrox, salvoque timore,
Ille sui salvos nos cupite esse pater.
Qui timet hunc, stabili felix in honore manebit:
Contemptor, sceerum mole trahente, ruet.
Qui timet hunc, parebit ab hoc Rectoribus ortis.
Ista salutifera regula constat ope.
Plebs simul, et rerum domini, cum paupere duies,
Affirment laudes hunc timuisse suas.
Hei mihi, cur solum nunc culpa est grandis egere?
Cur quamvis prudens pauper ubique iacet?
Hei mihi, divitiis cur gloria prima paratur?
Cur quamvis reprobus, dives ubique placet?
Impie cede Mydas, sceptrum submittite reges,
Cedite primores quotquot hic orbis habet.
Vestra quidem solito constat sibi gloria ritu,
Prima tamen Dominum palma timentis erit.
Sit prudens servus, dominus quoque serviet illi:
Qui sapit, hoc nullo murmure damnat onus.
Nulla sit ofsiciis coniuncta ferocia, nec te
Morosum precibus supplicis esse iuvet.
Certa mihi modicae vigeant dum munera sortis,
Multa moventis inops et vaga vita vale.
page 55, image: s053
Nate tuas vires, et ineluctabile robur
Aspice, do infestis arma tenenda malis.
Rebus in adversis non est succumbere tutum,
Nec superabit iners tristia fata dolor.
Sume animos, fidensque tuo te munere iacta.
Felix, audacem quem facit officium.
Osficio timidus qui desicit ipse relicto,
Cuius ab auxiliis ille tuendus erit?
Cuius erit studiis, et quo dignandus honore,
Dedecorans munus qui fugit ipse suum?
Si qua tulit pauper decoratus praemia laudis,
Haec bene consultae praemia mentis erant.
Divitibus sua laus ipsa se promit ab arca,
Novit et his nimium plaudere turba levis.
Et dubitas tu dives adhuc virtutis honores
Carpere, tu vitium linquere turopis inops?
Quae tantas inopi confert prudentia laudes,
Divitis est quanto pulchrior illa sinu?
Et quo divitibus possis aspergere labem,
Turpior hoc quanto crimine pauper erit?
O quam de tenui cordatus origine crevits?
Consiliis dexter quam cito summa tulit?
Per medios sedere duces, capita alta tenentes,
Et poterant ipsos illa decere Duces.
Nil adeo species externis obsita laruis
Te capiat, verum non habitura decus.
Nec, si quem fucata parum spectacula tollunt,
Ille tibi, ut vilis vappa, relictus eat.
page 56, image: s054
Quis specie miratur apem? quis corpore iactat?
Melle tamen dulces imbuit ista favos.
Stulte quid indueris Tyrios insignis amictus,
Ut tumidus vulgi lumina capta trahas?
Corporis infirmi, velamentumque pudoris,
Quid, precor, ingenui vestis honoris habet?
Sobrietas moderata tuis splendoribus adsit:
Maiestas dubiis voluitur ista rotis.
Mirandasque vices alto Deus aethere versat.
Ecquis proposito conscius huius adest?
Vidimus ingentes solio cecidisse Tyrannos:
In non sperato rege corona stetit.
Vidimus excussos reptare per ima potentes,
Captiva reges vincula ferre manu.
Qui cupit, ut nullum damnet damnabilis ipse,
Firmet iudicium cognitione suum.
Disce prius, moneo, quam noxia crimina damnes.
Hoc iubet, huc vereae vis rationis agit.
Non audita tibi quo causa retruditur ore?
Fac tamen auditis partibus aequa feras.
Si quis in alterius se prava negotia gaudens
Ingerit, iniustum seu fovet ore forum:
Illius ut numquam labor, atque molestia cessent,
Et possit numquam iusta referre, precor.CAPUT XI.
QUid levet aerumnas vitae, durosque labores,
Accipe doctrinae dulcis alumne meae.
page 57, image: s055
Ipse potes lenire tuae mala taedia vitae:
Inte dos gratae magna quietis inest.
Pace tua pacemque feres, turbasque fugabis,
Si bene diversis abstinuisse potes.
Quando erit, ut videas finem, fructumque laboris,
Si tibi sollicitus quaeritur ultro labor?
Multa liceat moveas animiflagrante tumultu,
Et tua non unquam sit requieta manus:
Nil tamen assequeris, non hoc conatibus istis
Tempus eget, vanus brachia motus agit.
Omnia transformes tete in miracula rerum,
Artibus et vincas Prothea mille tuis.
Non erit hoc tanti, possis ut dicere quondam:
Ista meus peperit dulcia lucra labor.
Rebus in implicitis non extricabilis error,
Retrahet a portu turbida vota suo.
Vidi ego non paucos, avidus quos ureret aestus,
Dextra repentinas ut cumularet opes.
Qui sua cum variis lassarent pectora curis,
Caepta tamen labor hic impedientis erat.
At quosdam placidae iuvat indulgere quieti:
Ut multis egeant leniter illa petunt.
Non hos pauperies, non movit curta suppellex:
Sic bene, qicquid abest, dum toleretur, abest.
Hos Deus e summo gaudens aspectat olympo:
Hanc obit exundans gratia diva domum.
Protinus absterso capiunt squalore nitorem,
Miraque temporibus sunt documenta suis.
page 58, image: s056
Omnia quippe Deo manant auctore, nec usquane
Iuris habet quiequam casus in orbe levis.
Seu bona fers, seu damna, Deum cognoscere fas est
Auctorem sortis, principiumque tuae.
Hunc credas vitae, mortis quoque dicere leges,
Hunc dare pauperiem, divitiasque dare.
Omnia sunt certis haec illi subdita metis,
Militiae teneat quae velut arma suae.
Dat bona permansura bonis, fecundaque semper
Munera muneribus vena perennis habet.
Forte aliquis parca corradit in horrea dextra,
Quae licet, et miseras perditus ardet opes.
Nec mora, continuo lecto laetatus aceruo,
Sic sibi blanditis vo cibus orsus ait:
En mea gnava manus, sic haec ad munera ducis?
Haec peperi: partis utere laeta bonis.
Adsis o Genius bonus, et tu diva voluptas,
Heus age prome dapes, vina age funde puer.
Stulte quid exsultas? an non instntia cernis
Fata? tuis haeres fructibus alter adest.
Quam bene divini si quem meditatio verbi
Detinet, officii grataque septa sui.
On artes, aut ille subit vestigia gentis,
Quam furor acer opum non sinit esse piam.
Confisus bonitate Dei, satis esse beatos
Qui sua quae dederat sors tenuere, putat.
Macte tua virtute, quid o fidissime nutas?
Perfer, habes certam per rata signa fidem.
page 59, image: s057
Perfacile est Domino, pleno dare commoda censu,
Illo mox locuples auspice pauper erit.
Est favor in iustos, est numinis alma facultas,
Ubertas per quam tempore laeta venit.
Non placet impatiens, qui nectens usque querelas
Haec sibi quae desunt sola referre potest.
Qui clamat, quid agam? non sunt tua dogmata tanti,
Ut leve sit misero semper egere mihi.
Nec placeant voces lautis in rebus ovantis,
Qui mihi sufficiunc haec mea, semper ait.
Nulla adeo ventis agitur fortuna secundis,
Ut possit dubios exsuperare metus.
Nulla quoque st saevo penitus sic obruta fluctu,
Ut nequeat pulsa nube videre diem.
Laeta memor duis speres, adversa secundis,
Non habet insolitas ludicra vita vices.
Pallida mors certe manet atro funere cunctos,
Hic operis capiet praemia quisque sui.
Una vel exiguo perverterit hora tumultu
Gaudia, quae toto fervida corde micant.
Discite mortales obitu discernere vitas.
Anteriornulli morte triumphus erit.
Qualis erat vita, venturis saepe sub annis,
Aemula posteritas illius ipsa docet.CAPUT XII.
NE tua sic nullo pateat discrimine eunctis
Ianua, nullius cenfor ut esse velis.
page 60, image: s058
Hospitis officium est reprobum cognoscere mundum,
Et sua pellendis claudere tecta dolis.
Sit pius, hospitii placido quem iure fovebis:
Rarus at ille venit, sannio multus adest.
Perfidus, impostorque, seges densissima mundi,
Ni caveas, meritis praemia fraude ferent.
Cernis avem, quae captat avem super amite nexa.
Et tua nescio qid tale minatur avis.
Illa nigri fraus cordis avis, quae dulce susurrans,
Insinuat caecas in tua tecta vias.
Me miserum, non haec senserunt omnia cauti.
Quid faciat, si quis lumine stertit hebes?
Insidiis cor infidum voluentibus ambit,
Lustrat et in tota quae geris ipse domo.
Candida quae facies, denigrans dente canino
Appelet, (heurabies) optima crimen erunt.
Parva dabit flammas late scintilla volantes,
Dum fovet, et ventus quolibet iste rapit.
Nec mora, nec requies, non irrequieta remisit
Brachia, non iras impia turba domat:
Dum videat largo terram fluitare cruore,
Gaudeat et facta cade libido ferox.
Conslii laus prima fuit, via prima salutis,
Talia pestiferi linquere monstra gregis.
Nil certenisi damna tibi meditantur, in unum
Exitium vires exacuere suas.
Dedecus haud ullum metuet, qui fugerit illos:
Causam ignominiae saepe perennis habent.
page 61, image: s059
Externos aluisse domo laudabile factum
Ut dicas, multis laus fuit ista malo.
Turbida tota domus facta est: qui iussus adire,
Ultro hospes dominum iussit abire foras.
Esse voluntatis dicam bene velle mereri:
Officiis dignum quaerere mentis erit.
Gratia stat meriti, si quem dispexeris apte,
Et si non apte, gratia nulla redit.
Ergo pios inquire, tuo quos munere laetos
Dimittas: merces hinc erit ampla tibi.
Et grates illi, Dominus tibi munera certe
Muneribus reddet conduplicata suis.
At genus ingratum, scelerum stimulante furore,
Fac Deus ut nulla surgere possit ope.
Huius me nullo miseratio tangat amore:
Nec tollant solis debita dona piis.
Paupertas horum mihi sit relevanda: sed ille
Impius ad vacuas sentiat isse manus.
Si qua tenes, longe lateant illius ab ore:
Quem peteret panem, clausa canistra tegant.
Iuverit hunc aliquis, collectis viribus atrox
In benefactoris torqueat arma caput.
Quem modo firmabas victa cervice labantem,
Te lapsumrigido proteret ille pede.
Commoda praebenti reddet plus ille malorum:
Et vincet studium gratia falsa tuum.
Scilicet haec illis nota convenit, omnia quorum
Puniet iratus facta odiosa Deus.
page 62, image: s060
Non datur in solidis cognoscere rebus amicum:
At neque sors hostem quassa latere sinit.
Invidia tacite flagrat hostis opima videndo:
Atra sed et socios nubila saepe fugant.
Crede mihi, nunc est diffidere maxima vitae
Utilitas: vitiis ars quoque nata bona est.
Numquam tuta fides mihi constituatur in illo,
Aspera qui rupta proelia pace tulit.
Carpitur ut scabra rursus rubigine ferrum,
Coepit ut eraso purius esse situ:
Sic manet hostili stimulus de vulnere acerbus,
Mensque cicatricem ducere laesa nequit.
Te licet acclivis terrae veneretur, et ultro
Blanditias molli doctus ab arte ferat:
Tu tamen usque mane, nec te sic offer apertum,
Ut possis stulta credulitate capi.
Fac laeut speculo non sit minus ipse politus,
Non erit ut dicas, permanet ille nitor.
Semper erunt maculae, semper reditura scabredo,
Irrita coepta tuae commoditatis aget.
Hunc mihi ne quisquam persuadeat esse propinquum,
Et mecum sociae partis habere fidem.
Scilicet attraherem, qui me detrudere posset,
Inque meum regnans forte subire locum?
Haereret dextrae, qui me nil tale timentem,
Praecipitans, sedem scanderet ipse meam?
O mihi quae duces maesto suspiria corde,
Praeceptum memorans non tenuisse meum?
page 63, image: s061
Iam datur, ut prosim monitis, si dicta capessas.
Iam sape, post factum nil sapuisse iuvat.
Ecquis spectantum doluit, cum laesus ab angue
Incantator habet, quod dabat exitium?
Ecquis miratur laniatum dente ferarum,
Cuius erant rabidae maxima cura ferae?
Non secus ille perit, lateri cui proximus ibat
Impius, impietas iam quoque dulcis erat.
Iste quidem paruo socius tibi tempore stabit,
At lapsus celeri destituere fuga.
Improbus hostiles agitans sub corde dolores,
Lenia verba quidem, sed tibi verba dabit.
Pro te multa querens vultus simulabit amicos,
Scilicet et lacrimas coget babere dolum.
At si detracto nudentur pectora fuco,
Tum penitus videas dira parata tibi.
Tum foveam, quae te letali mergat hiatu,
Aspicias anicmo iam meditante fodi.
Hei mihi si spatium, tempusque furoribus aptum
Inveniet, quanti funeris auctor erit?
Tum fera sanguineis tingatur dextera rivis,
Sanguinis et perstet non satiatus amor.
Primus erit, qui iunget opem tibi damna paranti,
Et te sub specie deprimet auxilii.
Cum male deiectum coeno spectabit in atro,
Tum vero nasum Rhinocerotis habet.
Concutiensque caput, plaususque sequente cachinno,
In tua defuncti fata disertus erit.
page 64, image: s062CAPUT XIII.
QUo precor indicio contagia dira relinquam?
Quae mihi solliciti causa timoris erit?
An quod ubique suum spargit per proxima virus
Noxa venenata quaeque timenda lue?
An quod et inficiunt, quaecumque infecta fuerunt,
Et fit tractata de pice nigra manus?
De pice nigra manus, de convictore superbo,
Tractus in elato pectore fastus erit.
Ne te divitibus, ne te coniunge potenti:
Affligent humeros pondera tanta tuos.
Quid sequitur luteum fuluos ex aere lebetas,
Collisu ut valido dissolvatur, opus?
Divitis est lepidus, mihi crede, iniuria lusus:
Hoc perpetrato crimine gaudet ovans.
Pauper erit supplex, pauper bona verba loquetur,
Dictaque perpessum gratia caelat onus.
Quaeris, amicitias dives quo foedere seruet?
Vera tibi vatis non minus ore loquar.
Dum tibi fructus inest, satiat se rebus opimis,
Et te decerptis fructibus ire sinit.
Donec habes aliquid, tecum convivia curat:
Sed non te vacua curat abire manu.
Forte tuam res poscet opem, te vota domandum
In sua pellaci molliter arte trahet.
Multaque promissis agitans, dextramque preaehensans,
Festivas ficto format in ore notas.
page 65, image: s063
Aurea dicta volant impune: quid expetisa? inquit.
Indiga fac pate at vita, levamen ero.
Lanque aliquod rarum mumus meditatus, heriles
Pare offert mensas, ad nunerumque vocat.
Sume dapes hilaris. magno tua gaudia constant,
Et domus exhaustas mox tua flebit opes.
Hoc bonus ille tui spectans patronus honoris,
Materiam risus hanc facit esse sui.
Nonillum coluisse diu, non esserogatum
Proderit, infelix teque repulsa manet.
Vela dabit fugiens, tua nec retinebit egestas,
Inque truci wultu signa negantis erunt
Ergo ne frustra deceptus damna queraris,
Sit tuus in facili simplicitate modus.
Si qua tui tetigit iungendi cura potentem,
Abnue, sic maior cura vocantis erit.
Non adeas ultro, ne te fastidia Laedant,
Et mox accessus ianua dura neget.
Nec fugias nimia sic rusticitate recusans,
Ut iace at bona res usibus orba tuis.
Quae dedit, expedies animo mandata volenti:
Haec stet in officiis sarcina grata tuis.
At neque securum sic assuetudine reddat,
Ut laxes animo liber a frena tuo.
Est quaedam ratio wultu tentare sereno,
Ad sedreta viam signa favoris habent.
Quod si forte graves clementia vergat in iras,
Qualibet ex causa fons quibus aptus erit:
page 66, image: s064
Pristina nequiquam repetes damnatus, et ille
In volucres Euros dissitus ibit amor.
Suppliciumque tibi, tetroque in carcere suquallor
Principis humani commoda signa dabunt.
Quare fac recta tibi stent moder amina lance:
Et tua sollerti remige puppis eat.
In medio, mihi crede, freto turgentibus undis,
Aeris incerti dira pericla legis.
Conveniunt pecudes, et iunctae pabula carpunt,
Semine naturae consociante paris.
Sit quoque per nostros similis concor dia nexus,
Et quos disparitas non vetat, arctet amor.
Impir difficile est sinceris pectora iungi.
Ista nihil nodi vincla manentis habent.
Haec solet in sali consistere gratia nexu,
Cum grege balanti quae solet esse lupis.
Haec opulentus habet degens cumpapupere iura,
Nomine quae capto praestat Hyena cani.
Parcere magnanimos coget praedae ille leones,
Per quem non metuet vim locupletis inops.
Tam fauces avidae, tanto molimine surgens
Vicinas cumulus destruit unus opes.
Fastidire humiles studium commune superbis,
Atque inopes studium perdere dives habet.
Dives erit numquam sic consternatus, ut illum
Tollere certatim nolit amica manus.
Sentiet at nullos pauper casurus amicos
Forsan et impellent hi labefacta prius.
page 67, image: Sdcke065
Facta patrocinium equitur mala divitis ipsum,
Et multos pro se splendor ad arma movet.
Hic tegit, extenuat facinus, defendit at ille,
Quoque loco est census, mutua pensa ferunt.
Dixerit incaute, quod posset forte nocere,
Dicta parum caute qui probet, auctor adest.
Semper at arguitur spretis in rebus egenus:
Crimina fine carent, et bene dicta fide.
Divitis ad vocem sedata silentia late,
Et favor, et laudum plausus ad astra sonans.
Pauperis opposito succumbit murmure lingua:
Et cuncti, quo se proripit istesrogant.
Hei mihi, quod pretiumtolles miser ande magister,
Doctrinae constet si minus ordo tuae.
Iure probamus opes, donum caeleste vocantes,
Utentis vitio si modo dextra vacat.
At neque divitiis, nec paupertate probandae
Sortis blasphemans impius auctor erit.
Nam fera cum Tragicis clamoribus ora sonabunt,
Legitimum iurgans egredietur iter.
Improba mortales quid vos sine fine fatigant
Coeptasuel ex solo prodi ar ore nefas.
In facie manifesta sedent vestigia mentis,
Tam mala de vultu, quam bona coepta scies.
Consiliis frons celsa boms stat lumine laeto:
Et sunt versatis tristia signa dolis.
Nulla quies animo, toruis nec vultibus unus
Est modus, et varias dat furor ipse notas.
page 68, image: s066
I nunc, et dubita perversas linquere technas,
Consiliis mentem nec violare malis.
Felix, o iterum felix, quem pace virentem
Conscia mens recti, spesque retenta facit.CAPUT XIIII.
DIuitias nemo, me iudice, possidet apte
Sordidus, et medias inter avarus opes.
Argenti quid multa iuvant defossa talenta,
Si manet argenti, quae fuit ante fames?
Quo tibi fortunae tam mitia flumina currunt,
Arens si mediis guttur anhelat aquis?
Congeris, et numquam congesto laetus aceruo
Uteris: haec alia est falce metenda seges.
In tua succedent male grati regna nepotes,
Et rapient luxus haec alimenta sui.
Parta per immensos, et conservata labores
Lusius iners leviter dilapidantis erunt.
Sic vos non vobis parcendo plurima nactos
Nullus honor meriti, commoda nulla manent.
Nec suus ex facili praebetur munere victus,
Nec studiis alios conciliare datur.
Ogravis ipse tibi, gravis omnibus, invide nummi
Carcer, quid spolias clausa bona ipsa bonis?
Sint bona, quae sensit Dominus, sensere levati.
Quae tua, nec tua suns, iam bona cuius erunt?
Quid magis infandum, quam te si conficis ipsum,
Vivere ob invidiam nec sinis ipse tuam?
page 69, image: s067
Has tibi pro furiis furias in viscer a missas
Auguror, hoc poenam criminis esse scelus.
Tetamen invitum saepe imprudentia vincit:
Tum facis ignor ans quae bene, facta doles.
O mihi non homines, sed monstra miserrima mundi,
Candida quos hominum dona videre piget.
Quisua praesidiis miseros cum gratia fulcit,
Aversa facie lumina torua gerunt.
Quorum si nisi quae miser atio sola dedisset,
Nulla forent vitae munera, nulla forent.
Numquam sorte sua vivet contentus avarus.
Ardor inexpleta perfurit iste gula.
Perfurit, et numquam pacandis ossibus hoerens
Omne rapit vegetae prosperitatis opus.
Invidus en haec ipsa dolens alimensa ministrat,
Per quae vitali corpora luce vigent.
Cum videt admotos epulis, videt ille maligne,
Cum dabit ille cibos, duriter ille dabit.
Tu mihi nate veni, cui pars sua suggerat usus
Praesentis vitae, donaque vota Deo.
Non datur aeternum convectae insidere gazae,
Et certas mortis novimus esse vias.
Novimus haec illi nobiscum foedera pacta,
Ut nullo miseris foedere parcat atrox.
Dumlicet, et durant peragendoe stamina vitae,
Gaudeat officiis turba propinquatuis.
Quaque sinet meritis non exsuperanda facultas,
Pauperis extenta damna repende manu.
page 70, image: s068
Immemor haud inopum mediis genialibus esto
Laetitiae festo mens operata die.
Sic tibi continget plena et sincera voluptas:
Et perages voto gaudia rite tuo.
Condere nequiquam studuit, praebere refugit
Parta relicturus sanguine dona suo.
Haec gravis anxietas, desudatique labores,
Haecdum ducto funere munus erunt.
Da facilis, dando merces tibi multa redibit:
Sanctificent animam munera sancta tuam.
Morte tua ratio morietur tota fruendi,
Totus habendarum sumptus abibit opum.
Omnis ubique caro tabescit edacibus annis,
Vestis et in morem dilacerata fluit.
Haec alte depacta haerent ab origine Mundi,
Omnis ut abscedens emoriatur homo,
Qualiter integra defixus in arbore ramus
Exuitur lapsas, induiturque comas:
Sic genus humanum surgensque cadensque vicissim
Temporis exstruitur, destruiturque mora.
Omnia mansuro pereunt mortalia fato,
Et manet hoc solum posse manere nihil.
Ergo nec in rebus perstet tua cura caducis:
Ipse etiam tractans fluxa caducus erit.CAPUT XV.
ESse voles aliquis, fac quod cupis esse, beatus.
Optima sors stulii de bonitate venit.
page 71, image: s069
Qui bona divini scrutans or acula verbi
Excutit, ille bona sorte beatus erit.
Haec narr are iuvat, linguaque docentc profari,
Aetherius siquem ducit ad alta favor.
Corde volutabit toto, corde incitus imo,
Proferet elatebris sensa profunda suis.
Vestigata viis sapientia mille petetur:
Qua feret haec gressus diriget ille suos.
Oscula dat caris immittens or a fenestris,
Astans vocales audiet ante fores:
Ipsius ad celebreis hospes remorabitur aedeis,
Vicinostecto continuante lares.
Arduus adiuncti paries firmator alumni
Fulcra tabernaclo, staminaque apta dabit.
Hic placitae sedes, et amoena manentibus umbra,
Iste quiescendi commoda nidus habet.
Stabit et hic caris erecta domuncula natis:
Haec pro pignoribus tegmina pignus erunt.
Mitia praetexent virides umbracula rami,
Frondibus involuet se bonus ille datis.
Temperies hinc dulcis adest, aestusque levamen.
His traxisse moras gloria summa locis.
Ista sedbeu paucis allusit nota noluptas,
Dona verens Dominum talia rarus habet.
Qui bene divini monitus servaverit oris,
Eius hic intrabit pectora culta decor,
Expandensque suas, mater seu sedula, dotes
Obvia quaesitae gratia lucis erit
page 72, image: s070
Candidasic veniet niveis affusa lacertis,
Ut venit ad placidum sponsa tenella virum.
Huius erunt dulces oblata scientia panes,
Huius aquae sapiunt, et sapit inde bibens.
Hac nutrice valens accrescesrobore firmo,
Mobilis et numquam vis tua stantis erit.
Nixus in hanc nulla confusus laberecedet,
Nec gravis excutiet turpia signa pudor.
Incedet populi circumsistente corona
Altior, aspiciet collarelicta minor.
Acer, amoena sonans, docto mirabilis ore
Promet per medios verba probanda viros.
Blanda coronato de vertice gaudia fundet
Laetificis longe floribus aura fragrans.
Nulla dies tantas coget succumbere laudes,
Nomina temporibus non abolenda feret.
At non huc magnis contendes impius ausis.
Non datur haec media cernere stulticia.
Audaces procul, et tumido fugit ore volantes.
Qui nisi ficta canunt, hic didicere nihil
Quos mihi doctrinae titulos, quae dogmata iactas?
Impia vita tua est, impia lingua tua est.
Tune Deos, atque astra vocas, qui missus ab Orco
Stulticiae reboas buccina rauca tuae?
Vera, Dei munus, tales sapientia sordes
Respuit, et fausto stat celebranda Deo.
Dum tibi stulte novo mens est addicta furori,
Illusus tribues somnia vana Deo?
page 73, image: s071
Et dices, auctore Deo mea dogmata pando?
Semper ut auctori sint loca nulla Deo.
Et dices: errante Deo simentior, erro?
Semper ut erratis excidat ipse Deus.
Omihi nunc imae per tota dehiscerefauces
Tartara, progemem nosce Megaera tuam.
Nosce tuos ex te natos suror impie soetus,
Nec refer in Dominum talia monstra meum
Quod iubet ipserogempstu quae non iusserit edis,
Eius et ex odiis vis mihi constet amor?
Scilicet his ipsis eget ad sua sacra ministris,
Ut tibi sit titulo fraus peragenda Dei.
Tam bene fert mentis celebrans idola profanae,
Et pius haec merito tambene lata probat.
Cum genus humanum, mundo nascente, creavit,
Libertas munus prima creantis erat.
Tunc poteras ultro placitis insister metis,
Arbitrio stab at dum tua vita tuo.
Utere lege pia, si qua est tibi sancta voluntas,
Et fidens animos quos probat ipse gere.
Hinc ignes, hinc unda, manu captaveris utrum,
Consiliis csto res agit anda tuis.
Ante oculos hominum diversa lance feruntur,
Vitaque, tabificae duraque fata necis.
Utrumsustuleris, iam nunc tua vota docebunt,
Quae petis, ex meriti conditione feres.
Magna perhaec agitur magni sapientia regis,
Omnia qui caeli prospicit arce potens.
page 74, image: s072
Adse qui pacata pius tenet or a timentes,
Et scit, quid vere, quid simulanter agas.
Nullus ab hoc pravis emittitur impius orsis,
Semina peccandi, iuraque nulla dedit.CAPUT XVI.
DElectet similes proles perversa parentes.
Nulla mihi soboles impietate placet.
Pignora qui Domino sua non numerosa dicavit,
Fidet in his omni qui caruerefide.
Frustra erit istorum tibi decantata potestas.
Per quos sperabas posse valere, cades.
Mille malos numeres, completrix vincet in uno
Ipsa suis pietas multiplicata bonis.
Optio si detur, vacuo sterile scere lecto
Optabis melius, quam gener are malos.
An ne vides humeris unius tota teneri
Moenia, cui pietas alta columna fuit?
Impius at quamvis glomeretur, et agmina denset,
Quae volet in melius reddere, vasta dabit.
Talibus exemplis oculos, auresque replevit
Per multos nobis vita voluta dies.
Depopulata feras ibant incendia gentes,
Quaecumque in castris impietatis erant.
Exarsit gravis ira, tulit gravis ir arebelles,
Dedocuit veram quos sua secta fidem.
Nil iuvit priscos alte vis acta Gygantes:
Concidit haec etiam robore turba suo.
page 75, image: s073
Cura Dei Lothus quam vener at hospes in urbem,
Vindicis an iustas sensit abesse manus?
Tunc cumfla gitiis invisa potentia caelum
Laeserat, et tellus horruit ipsa nefas.
Deleti penitus manes venerc sub imos:
Una ruina fuit cultor, et ipse locus.
Nec minus exitio sexcentis milibus hausit,
Quod nec summa minor factarebellis erat.
Et sibi quis promittit adhuc tuta omnia demens,
Peccandi nullum cum facit ipse modum?
An quod corde piotactus miserescere novit,
Nescia vindictae creditur irasuae?
An quod habet facilis placandum gratia numen,
Iudicis haud ullo iure timendus crit?
Hei nuhi, quanta feres caeci documenta furoris?
Tristibus exemplis ista monendus eris.
Tanta Deus vibrans poenarum pondera voluit,
Tantus ab oetherio personat axe fragor:
Quantus agit lenes bonitatis spiritus auras,
Emollitque pium commiserantis opus.
Iudicis has partes immota lege tuetur,
Quas ratio factis exigit oequa suis.
Nullus in impietate sua reputabitur insons,
Iusta nec insontis spes caput abdet iners.
Omnia sunt habitura locum benefacta piorum,
Et capiet meriti proemia quisque sui.
Nil adeo blandus tibistultis vocibus error
Proderit, errores quo tegis usque tuos.
page 76, image: s074
Et Dominum lento ceu victum lumina somno
Respectus nullos credis habere tui.
Atque ita quid meturbet? ais, cui noscar Olympo.
In tanta mundi pars quota valle latens?
Aspice sidereos orbes, terrasque fretumque,
Et valles imas, et iuga summa vide.
Vertice qua flammata Deusmovet ora corusco,
Illarepentino cuncta tremore labant.
Qui quassat caelum, montes diverberat altos,
In tua non penetret corda retecta potens.
Sed sua non patitur depraendi coepta, nec ulli,
Quae veniet, gnara mente videtur hiems.
Multa facit, sieri quae nemo posse putabat,
Inconsulta dabat pectora quando furor.
Ecquis erit, qui iudicii molimina tanti
Sustineatque loqui, sustineatque pati?
Scilicet et longe sic haec abstrusa feruntur,
Sic fugit ex oculis omnibus istud onus:
Improbus ut nullo cedat terrore minarum,
Et ruat indomito per mala coepta pede.CAPUT XVII.
HUc ades o toto mihi corderecepta iuventus.
Doctrina est, natos quae iubet esse meos.
Discite, quas vener anda canit sapientia leges.
Fas mihi sit veris pondus habere sonis.
Indubitata loquar, quae perspexisse iuvabit:
Doctor cum multa luce disertus ero.
page 77, image: s075
Principio Deus omnipotens, Deus omnia complens,
Ordinibus statuit quaelibet apta suis.
Quae finxit, certos opifex effinxit adusus,
Omne per hunc proprio munere constat opus.
Condita sunt veluti prima sub origine mundi,
Condita legitimo queque tenore manent.
Ille facit, iussa ne quid statione recedens,
Praescriptum motu dispare turbet iter.
Omnia consensu firmat concordia magno,
Omnia sub nutus, imperiumque vocat.
Aspice pendentem depresso pondere terram,
Quo nisi munisico facta opulenta Deo est?
Hanc Deus implevit generoso semine rerum,
Omnis et ornavit fertilitate boni.
Extulit hac variis animalia viva figuris
In gremium matris mox reditura suae.
Inter quae princeps divinis altior auris,
Os homo de lenta sustulit ortus humo.
Que tamen est fati constantia, cogitur ille
Sub solidam moriens tendere rursus humum.
Omnibus angusto stat vitae terminus aevo,
Fine nec incerto funeris hora venit.
Par genus amborum coniunctos foedere fecit,
Ceperunt formas femina, virque suas.
In quibus ut sancti luceret imago parentis,
Expressit miras conditor ille notas.
Indidit arma gravem Domino cumiure timorem,
Cuncta foret sub quo viva domanda caro.
page 78, image: s076
Non aer volucres, non pisces unda tuetur,
Nulla feras silvas bestia tuta colit.
Omnes imperii sensu stimulantur amaro.
Horrescunt dominas, effugiuntque manus.
Quid dicam mentis decus, et rationis acumen,
Quidtam distinctis edita sensa notis?
Quid celeres oculos, quid puisas vocibus aures,
Et quaecumque aliquid cognitionis habent?
Omnia quae large pater hic impendit, et aequo
Sanxit iure bonum, noti ciamque mali.
Ostendensque sui Maiestas lumina vultus,
Qualia non caperet bestia cuncta, dedit.
Edo cuit sua iussa, suo de numine leges
Praescripsit, vitae fulcra fultura piae.
Aeterno pepigit mansurum foedere pactum
Indicii exhibita relligione sui.
Ipsi viderunt oculi fulgore verendum,
Notaque iam virtus oris in aure fuit.
Effugere omne nefas (inquit) sanctumque tueri
Discite fas, ipsa voce monente Dei.
Cura sit illorum, quos se prope quisque locatos
Sentiet haud opera posse carere sua.
Dixer at exillo spectator in omnibus haesit,
Et sua subiecta lumina fixit humo.
Nullius occulto studium conamine fallit,
Omne patet vitae circumeuntis iter.
Et tamen in toto dispersis gentibus orbe,
Constituitreges, constituitque duces.
page 79, image: s077
Israele satos tali dignatur honore,
Solus ut his Dominus, ductor et esse velit.
Hic acie tanta per singula facta moratur,
Conspicuum solem non magis esse putes.
Ah miser, et longe spe destituendus ab omni,
Qui favet in vitiis credulus ipse sibi.
Qui quod, iniqua gerens, quae non evoluere prosit,
Clam cupit esse Deo, clam putat esse Deo.
Non habet hic aliquas scelerum furor ille latebras.
Qui videt aequa Deus, cernit iniqua Deus.
ET videt, improbitas quo tendat alrocibus ausis,
Criminaque in multa luce retecta patent.
Et videt, aequa bonis quaestet monderatio vitae,
Factaque cum multo iusta favore probat.
Ut quae ceratas insignit gemma tabellas,
Cara sui Domini conditur usque manu:
Sic ubi perterras invenerit aequa gerentes.
Ipse pium memori mente reponit opus.
Non ita vita oculiradians pupilla fovetur,
Huius ut in gremio fert benefacta favor.
Et tandem veniet, veniet gravis arbiter orbis,
Euigilans veniet iudicis ore Deus.
Hoctribuente ferent censi capita omnia Munds
Praemia, quae factis promeruere suis.
At neque vindictae cupidus sic aestuat igne,
Nolit ut in veniam supplicemente trahi.
Quem dolor adnissi vitam mutare subegit
In melius, placidum sentiet esse Deum.
page 80, image: s078
Grata Deo est, miseris solatia ferre voluptas,
Etne deficiant languida corda facit.
Quare age te totum maculis, et labe solutum
Accipiat versa candida vita via.
Cumque piis precibus palmas ad sidera tende:
Mensque Deum repetens, deprimat omne malum.
Mens ades: ad summi iuvat ardua templa Tonantis
Scandere, sidereas ingredere arte vias.
Ars erit haec scelerum cuncto secreta veneno.
Criminis osores sub mea signa voco.
Omne quod impietas falsas mentita per aras
Exstruit, hic miles iusta per arma premet.
Omihi sublimem quae tardet inertia gentem.
Quis prohibet, caelo quod meditamur, iter?
An sedet umbroso Dominum quilaudet in Orco?
Ire vel in laudes non sinit ipse suas?
Sola Deum possunt vivae piaguttura gentis
Concinere, et gratis concelebrare modis.
Turba sub infernum quae voluitur acta barathrum,
Et velut aeterna morte sutura nihil,
Solvere nulla potest gratae praeconia laudis,
Et tangunt nulla nomina parte Dei.
Ergo dumregit hos alacres tibi spiritus artus.
Et tua vivaci corpore membra vigent:
Voce Deum, rebusque colas, culturus eundem,
Quando has ad laudes vita perennis erit.
page 81, image: s079CAPUT XVIII.
O Quantas facili laudes pietate mereris
Mi Deus, o animae portus et aura piae?
Quantae pro miseris tangunt tua viscera curae,
Quanius in hos, nomen sustulit unde, favor?
Quaerite propitium (sinit ingens gratia) Numen:
Ad se conversam non fugit illa fidem.
Nam quid in humana memor abile gente supersit,
Exciderit siquidem mitis amore Dei?
Ulla ne spes miseris morbundo in corpore surget,
Cum subeunt durae fata severa necis:
Splendidius quid sole? tamen Sol conditus umbris
Sentiet interitus hac quoque luce suos.
Et nos in fragili quae tanta superbia carne
Eripiens, pompis ebria croda trahit?
Anlatet hunc omnem sub fordibus ire paratum?
Totus hic ingrediens nubila splendor obit.
Quaecunave ingenium dictat carnale, caveto,
Eque tenebroso noveris hausta lacu.
Pessima consilii semper monumenta reliquit,
Quae fugit accenso sanguinis igne caro.
Nostra quidem caelo facies sua lumina tollit,
Altaque ad immensas tendimus ora plagas:
Membr a tamen gelida pressi languentia terra,
Corporibus nostris pulvis, et umbra sumus.
At qui sidereis aeternis vivit in oris,
Omnia perfectis motibus ire facit.
page 82, image: s080
Solus dat iustae Dominus sacra pignoramentis,
Haec amat, baec meritwm nonuna Numenhabet.
Efficit ille piae laudes superantia linguae,
Nostraque sunt mcritis or a minora Dei.
Tantane iudiciis aliquod miraculua pectus
Subiciet scrutans, percipietque suis?
Mensuramne ferens aliquis, diffiniet audax
Tanta potestatis limite regna suo?
Dona dat immensa quae pro bonitate misertus,
An ne queant numerisullusilla capi?
Credo equidem non torta coit, non orta potestas,
Auget et augustum copia nulla Deum.
Illius excedunc omnes amplissima metas
Facta, nec humanis menibus hausta patent.
Tutamen overmis, dedendaque vermibus esca,
Qua tibi de functus parte videris homo?
Quaeve triumphantifiducia pectore fertur?
Quae venit studiis sumna petita tuis?
Optima iam numerans ex ordine facta referto,
Totaque sit vitae laus patefacta tuae.
Enego post titulos omnes haec arbiter ausim
Dicere: narratis ulteriora manent.
Aequoris et mediis navis tua currit in undis:
Speratus longe litore portus abest.
Cursor adhuc prima plantas attollis arena,
Quod credis totum, vix bene coepit iter.
Ne tantum, ne molle tibi videare tulisse
Pondus, habes semper quae data pensa trahas,
page 83, image: s081
Quintum erat, o miserande, tuas intendere vires?
Quam magnum est, totus quod sibisumit homo?
Quo meruit tanium celebrari munere fausto?
Qu intus in illius robore terror inest?
Vita sit ut longe spatiosum ducta per aevum,
Lustra decem finem conduplicata dabunt.
Undisonivelut Oceani statuatur adaequor,
Quae levis exigua guttula fluxit aqua:
Etmaris ad vastis numero aequiparetur arenas,
Pulveres atomos quaeiacet una locis.
Sic erit aeternum series immensa per aevum,
Tempore cum nostro, lego statuta pari.
Iure igitur generi Superum mitissime, nostro
Indulgens, venia nos patiente foves.
Iure tuas effundis opes, miseratus egenos.
Et tua non ullo gratia clausa modo est.
Aspicis o genitor (nec te mens providafallit)
Aspicis, insanae mortis adesse iugum:
Nosqueraipariter, tumuloque cadavera condi,
Et tristes Parcas parcere posse nihil.
Hinc tuus ille favor studiis maioribus auctus,
Placatas miseris exhibet usque manus.
Si qua potest hominum pietas in corda venire,
Quem petat utilitas, unus et alter erit.
At Deus in totum sua munera seminat orbem:
Irrigat hoc omnesftumen amoris agros.
Erudit ille pius, monet, et castigat, obitque
Omnia, ceu vigili lumine pastor oves.
page 84, image: s082
Accipit ille pius, placidisque amplectitur ulnis,
Obvia quimonitis corda tulere suis:
Qui disciplinam, praeceptaquesacra secuti,
Venerunt positis subinga gratamoris.
Huc ades ofili, Numenque imitare benignum,
Quoque potes, summi vivito more Dei.
Utilibus donis tua fac sit nota voluntas,
Ipsa ut ames docuit, sis bonitatis amans.
Tumtua necrigidus corrumpat mitia vultus
Facta, piget fierilene minanter opus.
Barbarus ille nimis, qui quemiuvat, asper eundem
Territat, atque ipsa (pro dolor) urget ope.
Rore velut rapidus solis restinguitur aestus,
Pectora sic reficit maesta dedisse pie.
Sit mihi festivus placituri muneris auctor.
Comiter ut dederis gratia maior erit.
Magna petant alii, mihi iucundissima semper
Munera donator commoditate facit.
Quem iuvat humanae decus, et sollertia mentis,
Non sinit hic donum vilius esse suum.
Quaeque dabit, blanda sic munera condiet arte,
Ut merces meriti plena sit ista sui.
At wulgus fatwum, si quid bene faccit, inepte
Obicit, et multo personatimperio.
Ac velut ex probris sitfas sua praemia posci,
Increpitansodio sic benefacta gravat.
Attulit hunc etiam nobis fiducia morem,
Quo nihil interris vanius esse potest.
page 85, image: s083
Grande magisterium quandoque ut somniet ille,
Qui dicit numquam, quanta docere parat.
At tu, si solido spectari quaeris honore,
Disce prius moneo, quam docuisse velis.
Turpiter auxilium medicus promiserut aegro,
Cui pallor toto luridus ore sedet.
Non bene iurgantireprehendet crimina voce,
Ad sua qui caeco pectore facta stupet.
Tutius ex alto lapsus videt ille malorum,
Cui vitae certa gratia lege stetit.
Sera parumtute cessat correctio vitae,
Quam, nisi vis morbi cogab, abesse velis.
Tunc erit utilius vitiis desistere, plenus
Cum vigor, assuetas fertque libido faces.
An ne querere, dies quod sit festina salutis,
Visa est pernicies cuisua lenta parum.
Tolle moras, nec te melioremreddere differ,
Dum tibi Persephone pulset acerba fores.
Ne tibi sint gemino mors, et tua crimina bello
Utraque vis ingens excipienda simul.
Seria res seruire Deo est, procul este profani
Tentantes fictarelligione Deum.
Venturi memoresiam nunc estote doloris,
Quem feret extremo iudicis ira die.
Tempore qualis erit, quodnos discedere coget,
Vindictae clausumpsemper habete metum.
Magna licet saturis lautae sit copia vitae.
Credendum est atram posse venire famem.
page 86, image: s084
Non ita divitiis floret domus ulla superbis,
Pauperie numquam possit ut esse minor.
Vidi ego quod prima caelum sub luce ruberet,
Vespere sub sero nubibus omne tegi.
Multarepente DEus converso cardine rerum,
Mentibus humanis prodigiosa facit.
Et facile est illi tales inducere lusus,
Per quos fortunae conspicienda rota est.
Qui sapit, attento pavidus sub cordereponit
Talia, ceu vitae frena futura suae.
Ergo nec in scelerum turpi provoluitur aestu,
Et quas sentit adhuc, exutit ille cebras.
Crede mihi, prudens studiis laetabitur istis,
Testis et acceptae cognitionis erit.
Doctrinaeque decus per commoda multa probabuns
Dexteritas vitae, sermoque fruge potens.CAPUT XIX.
NEprecor ingenuos corrumpe libidine mores,
Regna nec a genio fer malesuada tuo.
Quae venit in vitiis libertas serva putanda est.
Ipse tuos aestus supprime, liber eris.
O quos te lusus faciet? quibus improbus hostis
Mordebit salibus, quam sibi plaudet ovans?
Si te forte gravi missum per devia lapsu,
Dira sub obsequium turpe cupido trahet.
Ne tibi regifico placeant convivia luxu,
Nec gula contemptum discat habere modum.
page 87, image: s085
Quas epulas securus optum, quae pocula tractas,
Haetibi sunt vacuae causa futura domus.
Vita, quodo nolles, te prodiga tradet avaro,
Usurae spolium quittibi triste canet.
Sic quoque diversae colludunt crimina sectae,
Luxus avaritiae, luxuriaeque tenax.
Quam male divitias operis mercede parabis,
Quem iuvat apposito reddere parta mero.
Crede mihi, numquam late numerabit aristas,
Qui non et minimi commoda ruris amat.
Hei mihi, quanta meas abducunt retia praedas?
Quae vellit segetes falx aliena meas?
Quam tibi sacratam cernas sapientia, turbam,
Si nec blanda Venus, tu neque Bacche vetes?
Bacchus et imperium formosae dulce puellae
Enervant animos, cordaque caeca ferunt.
Quos pruritus iners meretricibus addit avaris,
Oblitos decoris, consiliique rudes:
Hi sua cum caeco laxarunt frena furori,
Indomita gaudent inferitate rapi.
Tabifica depasta gerent putredine membra,
Collectis densum vermibus agmen alent.
Tunc poenaefacies cunctis horrenda patebit,
Nullus ubi arenti corpore sucus erit.
Credulitas levitatis habet deformia signa:
Perfidiae sola damna querere fide.
Quos iuvat in nugis argutos texere lusus,
Nequitiae promptos ad leute semper opus.
page 88, image: s086
Horum sunt iustis ingloria nomina causis,
Et prostat pretio vile sophisma pari.
Arceat hos aliquis, iam fraudis origine dempta,
Utilius rebus consulet ille suis.
Si qua tuas veniant infense dicta sub aures,
Quae possent aliquid prodita ferre malum.
Pectore sub tacito, prudens sine, talia clauso
Aeternum latebris esse sepulta sinu.
Non tacuisse nocet, quondam piget esse locutum,
Elige, quaesidei foedera grata petunt:
Nec si, vel blandis sermonibus instat amicus,
Hostis ab indicio necsciat ista tuo.
Inde nisi dubiam laedant mala vulnera mentem,
Usque mihi potior causa tacentis crit.
Sunt qui sustineant pendere loquentis ab ore,
Taliaque attento pectore dicta notent.
Te tamen haec odii quasi semina iure gravabunt.
Nil nisi triste seris, nil nisi triste metes.
Me iuvet in tenues haec evanescere ventos,
Me iuvet haec mecum iurgia posse mori,
Quae prior esse potest pacata mente voluptas,
Quam numquam pacem contemerasse piam?
An premar, et faciam mihi vim damnosa silendo?
An quasi de nimio pondereruptus ero?
Ofatuum genus, orimsoum, et futile vuglus,
Quod ponit nullum garrulitate modum.
Rumpit abortivus materna ut vincula fetus,
Sicsolet hoc linguaerumpere clausta genus.
page 89, image: s087
Infixam femori possis tenuisse sagittam,
Si penes hos rata sit verba tenere fides.
Expedit et laesis cunctatio, quaerite crimen,
Et sua fas monito facta referre reo.
Forsan tale nihil fecit, laetabere vero:
Fecerit, ut cesset, protinus aequus eris.
Dixerit ingenue, male sed detorta sinister
Adferat interpres, tu sine lite veni.
Forsitan ex ipso meliora exquirere possis,
Aut cito santi commoditate frui.
Cur piget alloquio dare tempora pauca benigno?
An quia mendaci praestat habere fidem?
Crede mihi, studio multi mendacia spargune,
Et gaudent rixas conseruisse truces.
Haec, si credideris temere, vitare venena
Non potes, ut credas tutius, adde moram.
Saepe, quid incautum premis improbe? decipit error,
Et facile est linguae praecipitantis iter.
Cur plectar verbi vitio? cum dicere possim:
A verbis animus dissidet iste suis.
Ore solent nostro quoties emissa volare
Verba, quibus studium, curaque mentis abest?
Mite sit ingenium, nihil insanabile cerno:
Pax erit, in bellum tunisi sponte ruas.
Quo ruis ah demens, subitus quo te rapit ardor?
Dedecet humanos impetus iste viros.
Lenis adi, pietas moderetur diva loquentem:
Haec erit in causis fida magistra tuis.
page 90, image: s088
Hac duce prudenter constabit inordine vita:
Omnibus hancrebus praefice, dexter ages.
Innocuo fraudes sapiemia limine pellit:
Hoc neque calliditas nomine prava venit.
Ne mihi praeclaras depraedicet impius artes:
Quodmirer, scelerum laus habet ista nihil.
Mens aversa Deo, vanis exercita curis,
Indicium misere desipientis habet.
Quae regitur Domini sancto doctrina timore,
Parva sit illa licet, dives et ampla pio est.
Cedite doctores, vos cedite magna professi,
Qui cupitis spreto nomen habere Deo.
Haec nihil innumeris intexta scientia chartis
Efficit, in cultu gloria prima Dei est.
Est quidam multis versuti pectoris astus,
Ingenioque aliquid, nil probitate valent.
Obliquo norunt causas deducere tractu,
Et fallunt ipsa proximitate boni.
En pronum capite, et vultu simulante rigorem:
Sic etiam facies non inhonesta dolis.
Demissos cernes oculos: heu livor in illis
Ardet, at insidiis auris iniqua patet.
Quod nisi prospiciat cautae sollertia mentis,
Deiectus subitis impediere malis.
Viribus inferior quamvis, tibi tempore capto
Insiliet, tacitum perficietque nefas.
Os habitusque viri, modo prudens arbiter adist,
Signa malae mentis, perfidiaeque dabunt.
page 91, image: s089
Vestibus ex ipsis quosdam cognoscere possis:
Multas risus habet gressus et ipse notas.CAPUT XX.
SAepe quis alterius mores, et facta refutans,
Iurgia non apto tempore multa facit.
Pace tua liceat censor dixisse severe:
Intempestive qui monet, ille nocet.
Odimus importuna gravis convicia linguae.
Plus sapit, ad tempus qui ratione tacet.
Est tamen et ratio, qua laesus crimen aperte
Insequar, et iusti verba doloris agam.
Praestiterit laesi manisestos pectoris ignes
Prodere, quam tacito corda dolore premi.
At tu pugnacem nete monitoribus offer:
Haec emendandi fac sit ut ansa tui.
Felix qui patitur sua se ob delicta notari:
Ista bonae frugis spes mihi certa venit.
Esse quid hoc dicam, quod nunc violentia sanctas
Possidet et leges, possidet atque forum?
Hei mihi, vidiciis miseri produntur iniquis,
Et quantum possis, tam bona causa tua est.
Sic cui virginei mandata est cura pudoris,
Florem stupratae virginis ipse ferat.
Sunt, quibus ut reprobae cecidit fiducia causae,
Pro male confessa voce tacere fuit.
At mihi sola, precor, sint tempora causa tacendi:
Temporis hinc ipsa commoditate loquar.
page 92, image: s090
Quo sapiens et stultus erunt discrimine noti,
Quasque notas tantae disparitatis habent?
Nempe quod ille silet, dum vocem tempora poscunt:
Praeciputi lingua fertur hic ante diem.
Garrule nonne taces? quin vox odiosa quiescit?
Taedia nulla movent? garrule nonne taces?
Tu quoque quemversat dominatus cura superbi,
Iure graves odiis, quos premis ipse feres.
Parcite mortale fortunae credere vento,
Instabili sontes adiuvat illa fide.
Vidi ego, quem ferret causa successus iniqua,
In suatam facili flamine fata trahi.
Certus inest meritis modus, et dare munera caute,
Quae moneant, dando damna venire solent.
Dant alii multo quae fors cum foenore reddit,
Dans alius, sterili semina perdit agro.
Quem levis ambitio, strepitusque insana cupido
Magnificum stimulat semper hiare decus.
Is mihi non dubiis petere exitialia signis
Creditur, et casus accelerare suos.
At qui fortunae modico se limite claudit,
Ille suis late finibus auctus erit.
Vile quid exponens pretium pro mercibus emptor,
Exsultas fraudis commoditae tuae?
Ista tibi magno constabunt lucra pianda,
Mercator damnis ingeniose tuis.
Munera si dederit prudens, sermone benigno
Commendata dabit, qualiacumque dabit.
page 93, image: s091
Omnia donando sedenim si stulte profundas,
Respondet vitio gratia nulla tuo.
Fallor? an exspectat quidiam sibi reddere pssim?
Cum vix sunt avida dona remissa manu.
Ogenus insulsum, ne me tua munera tangant,
Munera gratifici nil habitura boni.
Qui modo donasti properas abducere rursum?
Non ita donator, sed mihi caupo venis.
Uno dans oculo, septem nunc inde moraris,
Quae tibi praeda mea sit referenda domo.
Scilicet et parva cum iam stipe nomen habebis,
Ius exprobrandisit sine fine tuum.
Ut qui venalem praeco proclamat Iacchum,
Sic tua dona palam commemorata sonent.
Tum modo quod dederis, ventura lucereposcas,
Creditor in medium sis mihi iamque diem.
Quid dicam, nisi me seiunctum talibus ire?
Nil mihi vobiscum est, turba odiosa vale.
Stulte tuas affirs muliebri voce querelas,
Talibus estque mihi nausea facta somis.
En quo fretus, ais, quo nunc mens fida recessit?
Quaevent officiis gratia digna meis?
Pane meo quosdam, qui me contemnere possint,
Turpiter et de me multa loquantur, alo.
O voces isto proferri pectore dignas.
Nun tuus, hic quod agat, sannio, nasus habet?
Huc ades, ad lusus vuglus concurre iocosum,
Materiam scaenaese facit iste tuae.
page 94, image: s092
Tam bene qui vobis se proditus ipse propinet,
Vix vidi lapsu commodiore dari.
Impulit haec tanta te vox incauteruina,
Quinta necex alto praeciptiantis erat.
Sic solet hoc hominum genus ad ludibria natum,
Implicitum subitis lapsibus omne trahi.
Moribus incultis comes est petulantia linguae,
Et rude nugando tempora vulgus agit.
Quaecumque occurrunt, buccis turgentibus efflat:
Nec ratio verbis, nec modus ullus inest.
Stulte, quid in pretio te non miraris haberi,
Aut etiam veris pondus abesse sonis?
Recta licet dicas, non haec in tempore dicis:
Haec ratio est, quae te nonsinit esse gravem.
Commodo pauperies etiam, quis credere posset?
Commoda pauperies quae memorentus, habet.
Vidi ego quaefuluo non resplendesceret auro,
Expertem nocui criminis esse manum.
Pax secura domi, mentisque serena nitebat
Temperies nullis nubila facta malis.
Sic aliquis furiis exercitus, arma malorum,
Divitias Chraesus dum ferat, Irus ero.
Saepe quis ut titulos, quos donat opinio fallax,
Vindicet, haud ullum parcit adire nefas.
Pessima quaeque patrans, reprobis ut grata ministret,
Acer in auxiliis impietatis erit.
Praemia de causis tibi si qua petantur iniquis,
Falleris, exemplo reiciente fidem.
page 95, image: s093
An ne putas, ipsum quem sic defenderis hostem
Iam foresti nolis credere, facta vide.
Nulla potest homim labes insidere maior,
Quam quae mendaci derogat ore fidem.
Hanc disciplinae sanctas exosus habenas,
Accipit ingenio conveniente ducem.
Non ea vissuris, scelerum non tanta libido,
Mendacis turpipectore quanta furit.
Pestis uterque bonis quamquam deformior alter:
Quae dabimus ventri pabula corue tuo.
Ne speres ullos mentiri doctus honores:
Non sinit hoc vitii tam nota tetra tui.
Ipse suiprudens erit instaurator honoris.
Hoc facit exculti pectoris eloquium.
Principibus gratos magnis idcirco videbis
Conspicuo positos ad laturs esse loco.
Qui cupit ingentes frugum converrere aceruos.
Impiger assuetis artibus arva colit.
Qui volet, ut multis careat Res publica damnis,
Principis hic animum dexteritate colat.
Ah pereat, per quem coeperunt crimen habere
Munera vel magnis perniciosa viris.
Munere perverti sapientum corda videbis:
Caecutiunt oculi munere, lingua tacet.
Hoc si de vincto submoveris ore capistrum,
Occlamet sceleri, qui modo mutus erat.
Qui sapit occulte nullo spectatus ab usu,
Quaeque iacet caeco condita gaza specu:
page 96, image: s094
Horum qua meruit celebrari laude facultas?
Aut quid in ignoto sit mihi dulce bono?
Otia sint stulto, praeclaranegotia tractet,
Qui sapit, hoc pietas, utilitasque iubent.CAPUT XXI.
SItua mortifero noscis peccata veneno,
Et patet ante suum culpa dolenda Deum.
Osili monitis contende resurgere nostris,
Criminis et puras inde tenere manus.
Neve trahant diras vitae mala pristina poenas.
Ingemines trepidas supplice corde preces.
Heu suge, quid tanto iuvat indulgere furori?
Effuge pestifero crimina tincta lacu.
Rumpe moras. quid adhuc segnes insistere cerno?
Hic locus admissis praetereundus equis.
Luridus occultat caput hoc in limine serpens:
Quisquis adit, saevo vulnere morsus abit.
Non ea fulminei vis est in dente leonis:
Quem tetigit leto protinus ille cadet.
Peccatum super at stricti mucronis acumen,
Reicit haec ipsam plaga medentis opem.
Dicite magnanimi, quis vos heroas ab alto
Deicit, et tanto turbine casus agit?
Immixti turbae passim quid obitis egenae?
Quorum sub nullo vindice fastus erat.
Ecce comes maesto frendens iniuria vultu
Arguit audaeci ius violasse manu.
page 97, image: s095
Ergo superba pati fastidia, qui iubet omnes,
Et se qui tumido vix capit ingeni.
Exul, inopsque domo, laribusque fugatus avitis,
Omnia naufragio perdet adempta gravi.
Nam simul oppressusgemit alto pectore pauper,
Tristia cum iusto vota dolore ciens.
Continuo exaudit Deus, auxilioque vocantis
Emicat, ultori cingit et ense latus.
Impius o si quis monitis non flectitur ullis,
Et nimis in Stygias lapsus amore vias.
Corde pius tot praecepta salubria quaerit:
Utilishuic semper cura monentis erit.
Insultent alii, quorum procul impia facta
Lumine Rex Superum prospiciente notat.
Nos timor admoneat caelo deposcere pacem,
Tendere qui tales scimus in exitium.
Dic mihi, qui tantas gaudes attollre moles,
Cur tua de rapto sit fabricata domus?
Nempeiuvat proprio componere saxa sepulcro,
Inque tuos manes tristia dona paras.
Turba quid o toties exsultans improba pugnas?
Usque licetpugnes, sic tibi victor ait:
Agglomerate leves floccos, advoluite stuppam:
Materiam flammis praebeat ista meis.
Tutamen urgebis coeptos immota furores?
Et manet in solitas area strata vias?
Illa quidem nitidi speciem tibi marmoris offert,
Attamen inferni tendit ad antra basis.
page 98, image: s096
Discite vos tantos animis excludere fastus,
Qui cupitis veri vissa subire Dei.
Nec vos lymphatae capiant deliria mentis,
Et quaecumque caput dictat inane boni.
Summa docet cultum summi sapientiaregis,
Nonfacit ad tantum feruor, et error opus.
Heu quam difficile eststupidos attingere sensus.
Sordida si flectas pectora, littus ares.
Invenias acie quosdam meliore valentes,
Optima qui videant, deteriora gerant.
Verba viri celebris, qualem sapientia fovit,
Doctrinae largas eiaculantur aquas:
Quales aut torrens collectis imbribus auctus,
Aut fluxus venae prosilientis habet.
Stulte tui poscas si cordis habere figuram,
Sutilibus rimis perflua vasa dabo.
Ista docent quid sis, quae tamquam infusa remittunt,
Sic tua doctrinae mens nequit esse tenax.
Audiat haec aliquis, per quae bene vita geratur,
Dogmata, si valeat mente, probata tenet.
Forsan et haec toto passim depraedicet ore,
Iudicium lingua testificante suum.
Attu, quem solito demens petulantia fastu
Effrenem spretis legibus esse iubet:
Sancta licetreprobas praecepta ferantur ad aures,
Fixus in haec animo ludisicante manes.
Scilicet et tantis ideo virtutibus auctum
Accipio: charites adtua labra sedent.
page 99, image: s097
Eloquio poteris nunc exornatus haberi,
Totaque doctrinae plaustra ferenda dabis.
Pene miser perii, dum talia pondera gesto.
Tolle precor cursus impedimenta mei.
Nota vocam: dulces habet et schola nostra magistros.
Da veniam, si te mitto quiete frui.
Hei mihi vanta trahit vanas fiducia mentes?
Consilii dabit his experimenta locus.
Stabunt hinc sapiens, hinc turgens pectore stultus,
Verbaque iudicio promet uterque suo.
Dicite vos quibus ipsa fidem prasentia fecit,
Curia quem fuerit tota secuta ducem?
An quem dictaregit nostro sapiensia versu?
Atque monet certae legis inire vias?
Fallor? an ille tumens stolido praecordia fastu,
In sua delusus probra minister erat?
Haec et inexcultis est visa subesse loquelis
Forma, ruinosae quae solet esse domus.
Obscurumque chaos incognita dicta premebat,
Nullus et in tot murmure sensus erat.
Tu tameno crassa mavis in nube latere
Stulte, nec e tenebris corda levare tuis.
Ad meliora vocet si quis sincerior auctor,
Culturae impatiens, asperiorque fremes.
Ut quem vincla gravant manibus, pedibusque ligatum,
Ne possit solitis membra movere modis.
Integer at quorum viget intra pectora sensus,
Multa volent monitis edidicisse piis.
page 100, image: s098
Hi disciplinae cultum decora aurea ducunt,
Compta per haec dextra brachia parte nitent.
Quam subito mores animi contagia laedunt?
Mensque levis gestu proditur ipsa suo.
Qui vagus alterius quaesitor in aedibus errat,
Quem pudor, insertae nec tenuere fores,
Insidiatrici qui circuit aure fenestras,
Conscius arcani possit ut esse tui:
Hic erit ardelio levitate notandus ab ipsa,
Cordatis merito displicetiste viris.
Nempe verecundo praeter mealumina vultu
Transeat, et quaedam nesciat ille sciens,
Qui volet ut nullam vitiata modestia labem,
Stulta nec incauto crimine damna ferat,
Barbarus ingenio sic se declaret agresti,
Qui sapit, ad nullas immnet aure fores.
Verba quoque indicio fuerint, si cetera nescis
Ex verbis animus, quo patefiat, habet.
Cernis ut absumat nugator inutilis horas,
Turgida dumuanis vocibus ora strepunt.
Cautius at nostro, librata examine certo,
Singula sub trutina dicta decenter eunt.
Iure adeo stulti consistere pectus in ore
Dixeris, eque suo promicuisse sinu.
Lingua sed artifici prudentis condita septo,
Corde suo tacite clausa tacenda tenet.
Stultus et ingenti concussus membra cachinno
Subunget verbis altera signa suis.
page 101, image: s099
Atmodice ingenuo subridet honestior ore.
Haec quoque tuncrosei cura pudoris adest.
Impie quid diris caput exsecrabile damnans
Vocibus, in reprobos tristia fata vocas?
An nescis aequa te conditione teneri?
Quaeque precare illis, omina facta tibi?
Cede procul nostris odiosa calumnia tectis.
Auctores numquam criminis huius amo.
Quisquis es otantum spirans e gutture virus,
Ut fiat per tecandida fama nigra.
Nulli crede mihi venies iucundus amicus,
Expetet atque tuum nemo sodalitium.
Lurida lingua petens alios se sauciat ipsa,
Et perit inventor fraudis ab arte sua.CAPUT XXII.
DEsidiam quisquis vita sectatur inerti,
Obrutus ut coeno saxea massa iacet.
Sordibus e mediis torpens attolere saxum,
Quivolet admotas inquinat ille manus.
Egelidisque petens tandem purgamina lymphis
Ablutae pretium quod nisi labis habet?
Ette, quem torpens enervat inertia, iuncto
Commoda quis rebus spondeat ulla suis?
Hei mihi quid miseros proles male grata parentes
Laeditis, et vestro crimine saepe dolent?
Nate ferox vitae confusum labe pudendae
Aspicis, et perges dedecorare patrem?
page 102, image: s100
Filia, cui fuerit studiis mens dedita rectis,
Inveniet socium, quem legat ipsa tori.
At quam stultus agit reprobandis moribus ardor,
Desidet haec maesto cura relicta patri.
Omiserae quid adhuc extollitis ora superba,
Probra odiumque patris, probra odiumque viri?
Qui ferit haud vacuas operosis vocibus aures,
Tempora cum nulla commoditate iuvant:
Ille volet luctum fidibus celebrare canoris,
Pectoraque ingratis tundore maesta modis.
Sunt sua censurae, sunt dandae tempora legi.
Ordine servato tale probatur opus.
Qui te stulte docet fractas hicsarciat ollas:
Atque soporatos excitet ille virus.
Qualis ad ingenti devictum membra sopore
Multa locuturi, talis et iste labor.
Cum bene finieris a primis ultima quaeret,
Rursus in exactum teque reducet iter.
Prosequimur lacrimis exstincti funus amici,
Cuius vivificae corpora lucis egent.
Flendus erat potius suppresso lumine mentis
Stultus, et umbriserae somnia noctis amans.
Ponite iam nimios funebris turba dolores:
Quem fletis, placidae dona quietis habet.
Iste sed insipiens sic vivit, ut esse sepultum
Praestet, in hoc munus triste cadaver eass.
Septima lux curas a funere solvit, et inde
Menterecollecta quilibet ire potest.
page 103, image: s101
At quibus exsequiis, quo te miserande dolore
Prosequar? o vitii funus et umbra tui?
Tota tua assiduis lugenda est vita querelis,
Impietas demens mortis et instar habet.
Collo quio linguae decet abstinuisse profanae,
Nemo mihi fatuo degrege iunctus eat.
Arcentur meriot, ne quo nos gurgite mersos
Sordibus admoveant, inficiantque suis.
Cede procul moneo, teque his abrumpe periclis,
Degere secura quem modo pace iuvat.
Quid gravius plumbo? tamen hic quoque nomina stulti
Pone, mihi plambi nomina dicta putem.
Apitus infertae cunulos portabis arenae,
Et crustas ferri, duraque saxa salis:
Quam possis fatui, rigidissima pondera mores,
Taedia non animo concipiente, pati.
Ut bene compactas ventus non diruit aedes,
Sic mens terrori cedere firma nequit.
Exuit ut paries dilutus ab imbre nitorem,
Septaque per montes flamine victa caduns.
Sic imprudentum super at corda anxia terror.
Propositi certa cum ratione carent.
En aliquis teneros dum Noxius urget ocelos,
Labitur in madidas gutta coacta genas.
Et vox quae tacto stunulos sub corde relinquit,
Vulneris eliciet signa videnda dari.
Diffugiunt volucres lapidis formidine iacti,
Et fugit infami voce solutus amor.
page 104, image: s102
Ense licet stricto violenta in proelia tendas,
Culpa minor famam quam violantis erit.
Foedera quae subitae diruperat impetus irae,
Vidi coniuncta mox reparata manu.
Dum modo placandi non cura recesserit omnis,
Leniri officiis qui neget, ecquis erit?
Illa sed extremi veniunt ubi te la suroris,
Et qua nulla lues tetrior esse potest:
Viperei morsus, ignominosaque dicta,
Fastus, et arcanis non tenuisse fidem.
Et quae praeterea sceleratae crimina fraudis
Mille solent homines dilacerare modis.
Tunc ea vis plagae milla sanabilis arte
Perfurit, et miseri finis amoris adest.
Sarta diu quamvis fido coalescere nexu
Nescit per tantum gratia rupta nefas.
Ut potiare tuo lautis in rebus amico,
Pauperis est aequum te quoque ferre vicem.
Tempore qui duro constans in amore manebit,
Fortunae consors prosperioris erit.
Natarecens lento se prodit flamma vapore,
Et prope Mulciberum fumus adesse monet.
Fertur et a dictis ad saeva procacibus arma,
Nomine polluto, tincta cruore manus.
Assere quem ratio tibi certa adiunxit amicum,
Nec pudor officii tale relinquat opus.
Hoc decet ingenuos: quod si quoque praemia damnis
Penset, erit sceleri poena parata suo.
page 105, image: s103
Teque viri laudes laturo iure benigni,
Ob facinus cunctis ille cavendus erit.CAPUT XXIII.
Omihi quo liceat valido circumdare claustro,
Cautaque praestructis ora tenere seris?
O mihi compressae dentur signacula linguae:
Sic precor in vinclis tuta sit illa suis.
Ne mala praecipiti veniant attracta loquela,
Inque meas clades ipse disertus eam.
Ne sine blasphemi; lapsum me coetibus addi,
O Deus, o vitae rexque paterque meae:
Ne velut insana correptus peste perire
Cogar, et ipsorum participare malum.
Ah date frena meae versanti plurima menti:
Destinet ut nullum lege vetante nefas.
Quid moror, et toto caelestia dogmata corde
Condere iam lente, iurgia nostra, paro?
Quae velut attonitas inclamem censor ad aures,
Errori parcam nec miser ipse meo.
Ne mihi sit nimii libertas causa furoris,
Et me flagitiis proruat innumeris.
Neu iaceam scelerum submersus mole meorum,
Hostibus expositus fabula foeda meis.
Vultibus a caecum fuger accendentibus ignem,
O Deus, o vitae rexque paterque meae.
Pulsa eat a nobis longe vaesana libido,
Et tu luxus iners, tuque recede Venus.
page 106, image: s104
Noscere me nullos, impuri pectoris aestus
Fac Deus o vitae rexque paterque meae.
Me duce damnosas homines compescite linguas:
Haec erit immensi cautio plena boni.
Haec facit ut numquam labaris cura loquendo,
Ceu blasphema ferox impius ora gerens.
Iurandi temere ne quo capiaris ab usu,
Nec sonet incassum nomen in ore Dei.
Ante miser crebro concisus verbere servus
Nulla feret tergo livida signa suo:
Quam male voce vocans divinum nomen inani,
Aut iurans subito, crimine purus erit.
Multiplicas quoties tua iuramenta, malignum
Peccati toties multiplicatur onus.
Nec tua praeteriens poenis erudelibus ultor,
Nesciet ob Dominum noxia tecta suum.
Sis licet imprudens, et te deceperit error,
Nec fuit haec humeris sarcina nota tuis:
Non tamen haec culpa caret ignoratio culpae,
Expertem nec te criminis illa facit.
Quo magis o tantum facinus vitate periti:
Ne capiat vires ingeminata lues.
Nec quod forte tua nulli levitate nocebas,
Idcir co statui iustior ipse potes.
Ipsa suis intus vitiis haec pestis abundat,
Et satis ad poenam quo rapiaris, habet.
Impia mortifero celebret periuria ritu
Dedita mentitis gens scelerata sacris.
page 107, image: s105
Nos meliora decet castris deposcere votis,
Quit tua magne pater stirps Iacobe sumus.
Arceat hucnc alma der relligione furorem.
Temperat in summo quirata iura polo.
Hanc pius omnis amet diram secernere labem,
Sancta coli pura numina luce volunt.
Integer hic non est, leviter qui iurat in horas:
Nescio quid tacite mos alit iste mali.
Magna tibi patriae constet reverentia vocis,
Maioresque tui quae docuere, tene.
Quorum si monitus tibi nulla oblivia tollant,
Addet honoratis te pia cura viris.
Tunc praecepta memor quod amaris fida parentum,
Non tua Lethaeas fama subibit aquas.
Infelix, quicumque suis ardoribus actus
Utile stultitiae cedere dogma iubet.
Cum fuerit medio scelerum submersus in amne,
Et cadet a vitiis lassa carina suis:
Natalem infaustum, vitamque perosus am aram,
Detestata suum verget in ora caput.
Adfera qui veteri convitia pronus ab usu
Nomen in alterius parcior esse nequit:
Hunc reor ingenio numquam meliore futurum,
Candor ab hoc longe non rediturus abest.
Quam male proveniunt numero delicta feraci?
Iste meas reditus non placet inter opes.
Bis nimium peccasse fuit: si tertius ultra
Accedat numerus, vindicis ira subit.
page 108, image: s106
Mortali sed enim rapidos in gente calores
Vis agitat variis impetuosa modis.
Cernis, ut exurant liquentia viscera flammae,
Quas suus eviscto corde recepit herus.
Credere quis posset? nostro consumimur igne.
Sic eris ardoris quisque favilla tui.
Anne satis spurca suntista libidine nota,
Cui Venus admotas sparsit in ossa faces?
Uritur, et totis bacchata incendia venis
In misero requiem corpore ferre negant:
Dum furor impulerit sensus, animumque labantem,
Et desyderiis membra det aegra suis.
Quilibethunc potus sitientem iuverit aestum,
Ista fames omni sir relevanda cibo.
Quodeumque inveniet, rapiet, nec desinet ante,
Quam scelere admisso languida membra trahat.
Quid tamen admoneam? quove haec mea dicta reponam?
Alloquar? et tentem vincere vela mari?
Scilicet haec aderit turpifiducia facto,
Securum ut coepto tramite carpat iter.
Secum adeo tenui sic murmure dicet adulter,
Et tepidum blanda mulceat arte caput.
Solus an hic fueram? vah, quambene diva voluptas
Praebueras furtis antra nemusque meis.
Quam bene delitui conclavi tectus opaco:
Hic latebras timidus possit habere pudor.
Aspicior nulli? quis me nunc denique curat?
Fulmina nescio quod Numen habere ferunt.
page 109, image: s107
Facta quis in summo mea contempletur Olympo?
Hinc iter an tantum su spicer esse iocis?
Ah miser, et nulli tibi quam deceptor es ipsi,
Haec tua iam vere dicito furta tui.
Humanos oculos animo titubante vereris:
Lumina nec magnis sint metuenda Dei?
Incinctus radiis quamvis eat auricomus Sol,
Purpureum rutilo spargat et axe diem:
Diuni fulgore oculi confusa reducet
Lumina, iamque rotas occuluisse volet.
Ergo qua terras acie metitur, et orbes
Aetherios, nequit haec cernere facta Deus?
Prospicit, o si quid verorum creditur ulli,
Prospicit, atque hominum singula facta notat.
Omne quod in latebris timide spes vana peregit,
Eruit, et minimae ponderat acta rei.
Ipse vel infectis ponit sua tempora rebus,
Hasque creatarum conditione tenet.
Te quoque per facinus modo quem securus ovantem
Feruor agit, tectum non sinet esse diu.
Iamque aderit claris lux haec immissa fenestris,
Ut pateant medio stupra nefanda foro.
Tractus in exemplum tota monstraberis urbe,
Spectabunt poenas femina virque tuas.
Sic quoque deserto coniunx infida marito,
Quae sobolem mendis gaudet habere tori,
Invisum Superis monstrum plectetur, et iram
Iudicis, abiecto legis honore feret.
page 110, image: s108
Quam nec cura Dei, nec tangit cura mariti,
Fallere et hos uno certat utrosque dolo.
Tum spurii generis defoedans semine terras,
Pignora dat probris annumeranda suis.
Opprimite o celeres, crescentem exstinguite lepram.
Haec est in caetu non toleranda pio.
Scilicet et quos ipsa nothos furata creavit,
Spreti maternae crimine labis erunt.
Non horum firmata suo sub stipita radix
Fundamen solida prosperitate dabit.
Non formosa gravi pendebunt pondera ramo,
Nullus in arenti germine fructus erit.
Haec ita degeneri nuc captas improba lecto,
Nominis extabunt haec monumenta tui.
Et te cuncta tui memor exsecrabitur aetas,
DEdecus aeternum posteritatis eris.
Notaque iam totum diffundet fama per orbem
Ducta per eventus haec documenta suos.
Quae quis apud seros reminiscens forte nepotes,
Discet cum vitiis belligerare suis:
Non alias sectatus opes, non gaudia vitae,
Suppliciter culto quam feret aequa Deo.CAPUT XXIIII.
INsua magnificas aperit sapientia voces
Nomina, sic populis diva locuta suis:
Gens addicta Deo, nostris gratissima regnis,
(Aurea nam Superum me duce regna patent)
page 111, image: s109
Percipite haec animis faciles: non laudis amore
Glorior, officii sed ratione mei.
Vestra salus iubet hoc, vobis mea munera pando,
Non ignorariquae pia cura sinit.
Ipsa ego sum magni vox, eloquiumque Tonantis,
Nuntia divini sola reperta patis.
Nubibus assimilis, terras super altior omnes
Ingredior, cultur conspicienda meo.
Castra per excelsos posui sublimia tractus,
Summa meae sedis nubila findit apex.
Omnis ubique locus toto mihi pervius orbe est,
Meque vehens spatiis sentit inesse suis.
Sola per ingentes ego tranans aetheris orbes,
Has quoque sub caveas, imaque tendo soli.
Me pelagus vastum, me tellus accipit omnis:
Omnibus in populius ipsa vagata fui.
Non est sub toto gens ulla recondita caelo,
Hospes ubi non sim avaerre visa locum.
Tunc sator omnipotens rerum, quo nata parente
Glorior, et patriis laeta triumpho bonis,
Quid iuvat incassum multos errare per annos?
Certa tibi sedes attribuetur, ait.
O tibi quanta novo surgens lacobe decore
Regna? petes illam nam mea nata domum.
Israelis erit sancti tibi gloria curae:
Hic tibi legatas excole semper opes.
Fine carens ego sum, factoque antiquior orbe.
Cum nondum moles haec stetit, ipsa fui.
page 112, image: s110
Nunc transacta mihi tot tempora sanctane divi
Tecta tabernaculi non habitasse liquet?
Scilicet illius sacrata ad limina custos
Ante patrem mirae sedulitatis eram.
Donec in hac tandem voluit me rupe Syonis
Ardua praeruptas saxa tenere domos:
Hic ubi consisto Solymae dans moenibus urbis
Iura, sacris lecto cultibus apta loco.
Vis mea defixis alte radicibus haesit,
Inpopulo, multus quem decoravit honor:
Quem sibi, ceu propria regni statione tributa,
Iussit in heredis sorte venire Deus.
Incrementa mei sunt illic magna decoris:
Reddidit et large credita fidus ager.
Ecce velut Libani per amoena caumina cedrus,
Sic ego succrevi planta virente solo.
Quales aereas cyparissos erigit Hermon,
Palmave caeruleis qualis adhaeret aquis.
Hierichuntaeis aut pulchra rosaria campis,
Aut albens patulo qualis oliva solo.
Frondentes hebenso procero stipite vici
Contingens nitidis astra beata comis.
Aura meos late circum diffudit odores
Suavior unguentis India nigra tuis
Cinnamo ponantur, sudataque cortice myrrha,
Sivesoror lacrimas quas Phaethontis habet.
Galbana dent Syrii, dent molles tura Sabaei.
Candidus Eois finibus adsit Onyx.
page 113, image: s111
Omnibus in medio positis, fragrantior ipsae
Laudis odorato vertice plena ferar.
Qualia latifluis extendi brachia ramis,
Sic decuit sparsas roboris esse manus.
Aspicite hos quaeso virides, mea lumina, ramos.
Luminibus pateant lumina vestra meis.
En licet optatis sucos perquirere oderis.
Divitiis adsum tota probanda meis.
Iam mihi formosam dicas concedere vitem,
Nectareas quamvis turgida spiret opes.
Flore meo Zephyros mhilipsa morata tepentes
Iam me ditor multae fertilitatis opus.
Iam mihi proveniet generosi copia fructus:
Gemmanti certas accipe fronde notas.
Ad mea dona cito cursu properate frequentes:
Inveniet noto quisque cupita suo.
Fructibus e nostris satiatum pectus habebit,
Taedia iucundo cuncta levante cibo.
Aggrediar faciles dictis praedulcibus aures,
Et mea mellifluus concio rivus erit.
Appetet hic semper nostro de munere pasci,
Cui libare meas contigit ore dapes.
Si quis fonte meo sitiens sua guttura tinxit,
Vix bene gustatas semper anhelet aquas.
Credite mortales, nulli mea frena pudori,
Ceu quibus in noxam pertraheretur, erant.
Me duce cum faustos sine labe peregerit annos,
Obsequii nullam crimen alumnus habet.
page 114, image: s112
Quaeritis, in quo sit mea vis abstrusa recessu?
Et quibus ex adytis elicienda ferar?
Perfaciles aditus sacrata volumina monstrant:
Hoc habet, hoc totum est foederis ille liber.
Legiferum Mosem studiosa voluite mente,
Qui tulit a summo tradita pacta Deo,
Commendans nobis ut opimam talia gazam,
Stirpe tua senior quos Iacobe creas.
Inde fluens pleno sapientia flumine curro,
Ut Ganges rapidis proruit auctus aquis.
Aut cum vere novo superest uberrimus humor,
Tigris in Armenia sicut inundat humo
Fontibus his manet si quanta scientia, spectes,
Euphratis, dices sic ruit unda tumens:
Iordani sic fueras aestivae tempore messis,
Transitus est nostris cum patefactus avis
Quos ego prospicio studii felicis honores?
Quae nova lux tenebris orta repente micat?
Viribus immensis hunc disciplina tenorem
Accipis? hanc speciem dotibus aucta dabis?
Talis erit Nilo facies, cum lance corusca
Aequabit nocti pendula libra diem.
Tantane doctrinae penitus sacraria quisquam
Ingenii potuit vireserare sui?
Ecquis erit, qui se studio, curaque sagaci
Expediens, tacto fine superbus eat?
Parcite mortales contendere, quam datur ultura:
Mensque sit aeterno subdita vestra Deo.
page 115, image: s113
Cuius ab Oceani non possent omnibus undis
Grandia completo gurgite sensa capi.
Cuius et in nulla barathri inferioris abysso
Obiectus verbis terminus esse potest.
Nec tamen alta piget deductis flumina rius
Proferre in parvum, corda modesta, genus.
Arte mea, riguis intrare canalibus hortos
Unda folet, per me si voluere coli.
Ergo non illos unquam sitis arida torret:
Sed mea fecundo prata liquore virent.
Fallor? an incipiunt torrentibus ire sonoris,
Quotque aderant riva, stagna refusa vides?
Haec erat illa meo lampas accensa labore,
Doctrinae hic potuit impetus esse meae.
Quam late rutilo lux orta refulget eoo,
Tam late radiis explicor ipsa meis.
Hociubar excurrens spatia in distantia mundi
Prodere cum factis posse futura dedit.
Vaticinor, moneoque, locum date fata ferenti,
Arguerit nullus iam rata dicta dies.
I nunc, et dubita nostros ingrate labores
Omnibus huc pronis consuluisse diu.CAPUT XXV.
DInumerans alius signatum computet aurum.
Atque oculos nitidis pascat imaginibus.
Nostra per excultae caelestia munera vitae
Carmine praecipuas Musa feretur opes.
page 116, image: s114
Has tibi nunc adeo numer ans ex ordine gemmas,
Dona feram rubro divitiora mari.
Ecce trim celebrans dicam praeconia rerum,
Quae possint homines, quaeque iuvare Deum.
Primus ades viridi Pennas incincte smaragdo.
Consona qui fratrum pectora iungis amor.
Tuque adeo succede rubenti murice pictus,
Qui vicinorum foedera nectis amor.
Tertius auratus bullis insignior ito,
Per quem coniugio pax sua constat, amor.
Musa refer totidem, quae sic detestor, et odi,
Excitet ut tumidum bilis amara iecur.
Primus eris pauper, foedum et miserabile monstrum,
Cornua qui elata fronte superba geris.
Alter dives eris, sed qui mendacia nummis
Si redimas, paruo tempore inanis eris.
Tertius emeritis minus, et minus utilis annis,
Gaudet adulterio qui stimulante senex.
Eia age frugiferos iuvenes tolerate labores:
Sumere vos clarae convenit artis opus.
Iam laetas converrite opes, converrite messes.
Dum vigor hic, necdum curva senecta premit.
Horrea si tua non felix impleverit aestas,
Aspera quas fruges suppedit abit hiems?
Quam bene diva venit capiti prudentia cano?
Consiliis aptigratia quanta senis?
Quod maius procerum decus? aut quae gloria maior,
Sollerti mentis dexteritate bonae?
page 117, image: s115
Hoc eat ornatus canos diademate crines,
Quod peperit rerum cognitione, senex.
Ad pia Propensus si munera, Numen amabit,
Hic vero summi finis honoris erit.
Enumerare novem felicis commoda vitae,
Gratificis iterum perge Thalia sonis.
Laude novem dignanda sua, sed meta salutis
In decimo totas ordine sistit opes.
Tympana ferte precor, date plectra, insurgite plausus:
In decimo plena iubila ouce canam.
Primus in hoc laetam deducens agmine pompam,
Ingredere o natis vir comitate tuis.
Dulcia cui peperit genialis pignora lectus,
Indole, qua possint exhilarare patrem.
Proximus incedes saevo iam liber ab hoste,
Tam bene quem meritum procubuisse vides.
Terita terara capit orbita dote maritum,
Cui prudens fausto femina nupta toro est.
Quarta manet te palina, tenens moderamina linguae
Qui devitasti perniciolsa loqui.
Qui seruire parum dignis non cogitur ulla
Sorte, potest quinto iam subiisse loco
Inde subit, fido quisquis comitatus amico,
Dimidio validi pectoris auctus erit.
At te cordatum quem multa periti fecit,
Iam quoque non aliqua laude tacendus ades.
Nec minus insererem, cui gratia insta docenti est,
Quique sequax dignis vocibus agmen habet.
page 118, image: s116
O quantum te laude feram, quae coner in astra
Tollere, qui multa doctus ab arte sapis?
Ultima sed decimo cui venit in ordine virtus,
Ut possit casta mente timere Deum:
Hunc quibus extollam caeli super ardua dictis?
Hoc quis per terras denique maior erit?
Vertice celsa Deumpietas attingit, et ipse
Huius in humana emina mente dedit.
Hac neque in immenso quicquam praectantius orbe
Cernitur, et princeps exserit ipsa caput.
Euehit ipsa suos ad tantum culmen alumnos,
Ut nequeant ullum laude videre parem.
Si tamen et misero sunt nomina danda dolori,
Et subeunt Musas si quoque maesta meas:
Deprecor o ipsum penetrant quae vulner a pectus
Quo cor conficitur, maximus ille dolor.
Deprecor et structas muliebri crimine fraudes
Femineis certet quis precor arte dolis?
Insidias osor, vindictam comparet hostis,
Voluat atrox serpens calliditate caput.
Quae tamenhis certet, quibus omnia cedere credas,
Femina sit flammis sola reperta suis.
Femina quae fervens insana Fluctuat ira,
Qua nihil immen sus tristius orbis habet.
Iam Lybicos saltus habitata leonibus antra,
Iam date, squamosus quae tenet antra draco.
Quolibet a tali raptum me abducite monstro:
Trans mare, trans amplum diffugiamque solum.
page 119, image: s117
Ecce quibus frontem maculis suffusa tumecit
Bestia, quos habitus sensibus orba gerit?
Hanc mihi germana liceat si voce figuram
Dicere, iam foedo nomine saccus erit.
Ah miser, et magno curarum saucius ictu,
Coniuge quem tali sorsinimica ligat.
O quoties illi pudor, et dolor ora notabune,
O quoties gemitus ob leve scomma dabit.
Nullus adhuc diris insignior exstitit ausis,
Femina quam scelerum fervida facta face:
Omnis et improbitas hac legit culmen in arce:
Collatum huic leve fit prtinus omne nefas.
Huic ego si iustis non desunt omina votis,
Opto sit in poenas ingeniosa suas:
Consimilique statu sortem redigatur ad illam,
Omnibus ex merito quae solet esse malis.
Nupta loquax absit, fugiunt tam taedia nostra:
Nupta loquax adsis, taedia nostra refers.
Vidiego, qui certa ratione silentia mallet,
Coniugis exosum turpe loquacis opus:
Ut pede qui segnic clivum conscendit arenae,
Invisa queritur mole premente senex.
Ergo puellarum solas ne quaerite formas,
Nec levis a vultu concilietur amor.
Forma solet fallix pravos abscondere mores:
Grata oculis, vitio saepe molesta suo est.
Nec minus ingentes moneo contemenere dotes.
Perfer, erunt magno lucrarelicta bono.
page 120, image: s118
Tu qui divitias socianda in coniuge spectas,
Iurgia sub domina multa potente feres.
Perpetuae lites, geminans convitia fastus,
In dotes aderunt addita dona tuas.
Heu dolor ille animos, praecordiaque intima tangit,
Exit et infaciem mentis ab usque sinu.
Ille dolor cunctis pariet fastidia rebus,
Quem rigida coniunx improbitate movet.
Ah volui meminisse, mihi sed talia fanti
Horror confestim luridus ossa quatit.
Eheu quid largos cessas effundere fletus,
Prodite delictum per mulieris homo?
Femina prima suo nos sontes crimine fecit,
Tradidit haec atrae iura cruenta neci.
O mater, mater, sic nos tua pignora servas?
Fecundam in luctus te facis ipsa tuos.
Tempore iam ex illo tristes hic sexus habenas
Sustinet, imperio subiciturque viri.
Quod nisi frenata parere libidine discat,
Inice cum iusto frena vir apta modo.
Spumeus obiectis cohibetur molibus amnis,
Nupta subimperiis est cohibenda viri.
Quae riget, et dempto nims aspera fine repugnat,
Digna relegari pestis ab orbe fuit.
Saenctus in hanc adeo statuens velut ultima Moses,
Posse dedit meritam pellere sede, toro.
page 121, image: s119CAPUT XXVI.
Felix ille virum, Superisque faventibus ortus.
Cui placidis uxor moribus apta datur.
Mollia traducet longaevae tempora vitae,
Et faciles socio fallet amore dies.
Dum studiosa domum sibi convenientibus ornat
Officiis, laetus iure martius erit.
Et morosa proculremovebunt iurgia lites,
Florebit stabili candida pace domus.
Quocirca mihi dos in honesta coniuge virtus
Nobilior quovis munere semper erit.
Hoc petat et solo speret de Numine munus
Qui et numen pura relligione colit.
Hoc ego, seu fuerit rerum mihi copia dives,
Seu mihi paupertas deprimet arcta caput,
Persugium, rebusque meis solamen habebo:
Haec mihi laetitiam causa subinde feret.
Dic mihi Musa trium feralia nomina rerum:
Quarta sed est Furiis annumeranda soror.
Proditio, rapiensque in mutua funera cives
Seditio, atque insons fusus in arva cruor:
Omnia quae mortis superent eum regna nephandae,
Nescio quid miserum verius istud habet:
Aemula cum paribus venit discordia nuptis,
Et furor, et famae noxia dicta palam.
Quam male disparibus vertuntur aratra iuvencis,
Tam male non apta coniuge vincla trahes.
page 122, image: s120
Quo mihi terribilis metuendus acumine caudae
Ccorpius? ah dirum pellite fata Nepam.
Dedecus o ingens multo prostrata Lyaeo
Femina, quae nullo tecta pudore iacet.
Quae ruit infando per stupra libidinis aestu,
In facie, atque oculis signa furoris habet.
Quo magis admoneo, vestras advertite quisque:
Nata procax cauto sub patre frena ferat.
Iu facinus secura trahunt: retinenda timore est,
Si qui parum vivit tuta pudore suo.
Errabunda vago iaciet si lumina motu,
Incipe iam dubia cunctanotare fide:
Seruet ut officii memorem custodia sollers,
Quae nisi sustentet, forsitan illa cadat.
Tunc te delusum frustra mirabere demens,
Peccarit cura quando soluta tua.
Illa quidem sitiens agitur: quo more viator
Fessus ad oblatas semper anhelat aquas.
Et nunc ille solo viridi, nunc stipite duro
Incumbens, dulci membra quiete fovet.
Haud secus impatiens ardoris et aegra dehiscit:
Iuveniet voto quaelibet aequasuo.
Lenia coniugii sint foedera pectore miti
Blanda suo Charis est quaeque futura viro.
Gaudia multa ferens animum recreabit amantis,
Scdula si partes egerit arte suas.
Femina quae posuit taciturnae vincula linguae,
Caelitus accensum sidus in orbe nitet.
page 123, image: s121
Hic neque thesaurus pretiis aequabitur ullis,
Quem bene formatis moribus uxor habet.
Gratius ampla nihil complectitur area terrae
Femineae niveo flore pudicitiae.
Casta puellares moderans constantia mentes
Praecipuae gemmam nobilitatis habet.
Caelicolum veluti Sola aurea limina scandens,
Axe novum rutilo spargit ubique decus:
Lucidior sic illa domo diffulget amoeno
Vertice, cui probitas lumina clara dedit.
Vos o formosae, quae labe caretis adeste,
Vos eritis nostri gloria, luxque chori.
Sic reor antiquo desixae candelabro
Fulserunt puro lampades igne sacrae.
Vos quoque consilio firmatae mentis adeste:
Vos eritis nostri gloria luxque chori.
Hoc reor auratae steterant splendore columnae,
Argento factae quas tenuere bases.CAPUT XXVII.
QUi cupis humanae casus evoluere vitae,
Aspicies animo multa dolenda tuo.
Nuper in haec adeo defixus mente morabar,
Quae duo, causa gravis, cur miserarer, erat:
Robore cum pollens, et sumptis strenuus armis
Cogitur emerita pauper egere manu:
Aut ubi consiliis clarum qui nomen habebant,
Pro meritis viles, et sine honore iacent.
page 124, image: s122
Haec ego dum meditor, subitus mihipectore toto
Impetus, et flammoe concaluere novoe.
Causa fuit, tibi quod frendens mala multa precabar,
Qui petis illusis signa profana piis,
Abiciensque sidem, prodens ac candida nigris
Tendis ad invito deteriora Deo.
Credere si posses, tibi quae praedicere vellemps
Sed tibi tam factum est nomen inane fides.
Intua districtos cernes heu perditus enses
Pectora da iugulum tranfuga false tuum.
Rara viris pietas, qui merces aequore mutant,
Commodanecfacile est talibus aequa sequi,
Institor en nostras etiamnum circuit aedes:
Fallorsan instabit iugiter ille dolis?
Este procul curae exsangues, alimentamalorum,
Quas miri dirus opum subdere tentat amor.
Usque adeone iuvat ditescere, turpis ut esse,
Et clausum scelerilumenhabere velim?
Scilicet ut clavus densis compagibus haeret,
Et medium muri cingit uterque lapis.
Mutua sic nexas intar commercia fraudes,
Indetenax emptor, venditor inde trahunt.
Quod nisi legitimum Dominireverentia findem
Dictet, inhoc posito iure metuque genus.
Quod nisi dent paiadam domitura piaculamentem,
Temperet ac vires victa cupido suas:
Continuo everti prastantia tecta videbis,
Et lucraiacturaetot cumulata dari.
page 125, image: s123
Me miferum, xic incoeptis mortalibus onme
Fecibus admixtis degenerare bonum.
Sicut ubi tenuem cribro quassantefarinam,
Haec cadit, at palaeae, fur furaque atramanent.
Sancta probas igitur nostras affuctio mentes,
Nostraque sunt stimulis pervia sensa tuis.
Qualis forte novas examinat ignibus ollas,
Haec ubi duratur, dissilit illa focus.
Cum dederit fructus formosis fetibus arbor,
Quo fuerit studio culta, referre potes.
Et mihi non dubius sermone tenebitur index,
Qua sit quisque ammi conditione sui.
Quocirca mihi nullus erit laudibilis ante,
Quam sit iudiciis alea iacta meis.
Eloquere, et te digna viro tentamina monstrent.
Nullus ab occulto pectore fertur honor.
Quam bene iustitiae studiosus in omnibus istis
Proferet eximium per rata iur caput?
Ducet ad hanc faciles non invia semita gressus,
Quaesitumque dabit spontereperta decus.
Tum velut insigni spectabere mirus amictu,
Et fivet ex humeris purpura laxa tuis.
Aspicis ut pictae iungant cognata volantes
Agmina, dat socias mobilis aura vias.
Haud aliter iusti, verique aeterna magistra
Devinctum atque sequ ax gaudet habere genus.
Nempe suos etiam captatque, trahitque sequaces
Impictas Stygio progenerata lacu.
page 126, image: s124
Haec tamen insidias, illa cupiente salutem,
Apparat, inque suas urget avara plagas.
Te quibus arripiens possit detrudere leto,
Ut praedam cudo deuroat ore Leo.
Semper adhuc studiis vox exaudita piorum
Consona, frugiferos edidit ore sonos.
Semper et inde suoraptus per inania stultus
Impete, mobilior quam nova Luna fuit.
Horum si qua ratem tempestas appulit oris,
Quoque minus velles agmine, cinctus eris.
Arte tibi seitererum momenta notcntur,
Et quo commoditas admonet, arte subi.
At cum forte suos prudentia iunget alumnos,
I facilis, causae quo via recta vocat.
Tene ego sustineam vesanis stulte loquelis?
Saepe per hos strepitus nausea facta mihi est.
Quid cum subsannas nasuta Zoyle fronte,
Deque bona spolium simplicitate canis?
An quia tum sicipse places tibi, teque triumphans
Suspicis, his gestis crimen abesse potest?
Heimihi, quo nimbo quondam surgente videbis
Misceriterras, et freta caeca polo?
Cum fera iurantis resonabunt iurgia linguae,
Nec iam cum Superis tutus Auernus erit,
Dum ferale vocans odium fatalia miscet
Nomina per tristes experiunda modos.
Tunc o me vastoe profugum per concava rupes
Occulite, et tellus praebeat ima locum.
page 127, image: s125
Talisne nostras allisa feratur ad aures,
Et feriat maestum saeva procella caput:
Horrentemque comas, horrentem frigore membrae,
Mille animo species cogat habere metus.
Scilicet et surdi praestructis auribus instar,
Praeteream rixa iurgia nata'truci.
Iurgia si fuerine commota lite superbis,
Exitus heuraro caedis inanis erit.
Ipse astans stupet auditor, taedetque, pigetque,
Crimina certatim dum velut arma volant.
Ah quantum est secreta animo tacuisse fideli?
Quam bene tectus intoc, mutus et esse potes.
Si pollere fide, caros retinere sodales
Non movet, et perstas in tua damna, refer.
Nos iuvat egregios tractare verenter amicos,
Et magnifieri postulat illa fides.
Quae nisi constringat firmis male garrula nodis
Guttura, diffugiet non revocandus amor.
Quid tibi tunc animi censes incaute futurum,
A socio culpa cum dirimere tua?
Ille quidem fugiens tali te pignore fraudat,
Ac si praevalido nil super hoste potes.
Qualis ubi abruptis effugit vincula loris,
Per liquidum pennas aera librat avis:
Talis ubi scisso dirupta est gratia nexu,
Acer amicus abit, praecipitatque fugam.
Non tibi iam veniet, quamvis seciere, receptus.
Desine spe vana non repetenda sequi.
page 128, image: s126
Euafit procul, et saltu super ardua venit,
Hic capreas ruptis cassibus ardor agit.
Vulnera sanabunt medici, convitia mites
Edocuit felix flectere cura viros.
Sed quos arcanum temer arius impulit error
Prodere, non ulla restituentur ope.
Instabiles nutus oculorum pessima mentem
Designant tacito voluere coepta sinu.
Cognovi multos, signum quitale notati
Ad scelus obmxe sustinuere moram.
Et desistendi, fuer at dum plena nocendi,
Nulla venenata copia mente fuit.
Hi tibi se blandis coram submittere dictis,
Et poteruntlargi laudibus esse tuis.
Fronte sed aversa referunt cum terga scelesti,
Mutato vertent et sua verba loco.
Sermoesque tuos infida calumnia torquens
Undique laesuro colliget apta dolo.
Ah perant talis quoscumque fatigat Erinys.
Sic precor, infestus sic velit ipse Deus.CAPUT XXVIII.
NOn semper tuto lapides iactantur in altum,
Inque caput quondam proicientis eunt.
Saepe quis occulte dum se componit ad ictum,
Ingemuit telis saucius ipse suis.
Fossa erat, aspexi, fraudesque dolique latebant:
Primus at ecce minax imbuit auctor opus,
page 129, image: s127
Sic vos alterius quae nectere vinculacollo
Tenditis, investro convenit illa pati.
Et vos alterius capiti qui dira paratis,
Par erit in vestris obstupuisse malis.
Lude tamen, risuque genus ne par ce profanum,
Sitque superciliis plurima sanna tuis.
Dum modo vindictae librans in vulnus acerbum
Arma leonino dirigit ungue furor.
An ne vides laqueos, quibus haereat impius omnis
Gaudia de lacrimis suetus habere pii?
Aspiciam nodos ingentes guttura circum,
Aspicia n maesta pectora tabe mori.
Ante diem, curis aegri, furiisque subacti,
Confectum in vivo corpore funus erunt.
Aemulus omnis abi: furor iraque lusus iniquis,
Detestanda truci pectore monstra fovent.
Non decet ah propero decurrere ad arma tumultu,
Quae dolor ulturo saevaque flamma dabit.
Asperitate tua Deus ipse sit asper in iras,
Tendit in ultores ultor et ipse ferox.
Incassum Numen dictis in vota vocabis,
Silaesus pacemiam sine fine fugis.
Da veniam, si quid petulanter proximus egit:
Oranti vemiae tum locus ante Deum.
Scilicet exspectas, Domini quid gratia praestet,
Irasci socio ferreus usque tuo?
Arbeiter utfacilis noxam tibimitiget, oras,
Cum tua molliri viscera dura negant.
page 130, image: s128
Quo tantos capis ardores? quid numina tentas
Debile commixto sanguine carnis opus?
Usque adeone vales peccati avertere pestem?
Obstet ut haec irae iam nihil ira tuae.
Ah finem rerum, fueris quicumque, memento:
Hic dabit insanis frena cupidinibus.
Proinde graves inimicitias, odia afpera linque,
Quae sub mortiferae limina cladis eunt.
Mandati prope septa, tene loca tuta, nec ullus
Excutiat Domini iussa colenda furor.
Fixus in his animor abidos compescere motus
Et poteris tumidas dedidicisse minas.
Foederarespicias, dederit quaemaximus auctor,
Leniter aequa ferunt, aeriter aequa petunt.
Auspiciis illis fas est ignoscere culpae,
Imprudens error cuius origo fuit.
Desine rixari, multorum causa malorum
Constitit, et magno crimine purus eris,
Turbida lis alios, atque impatientia verset,
Quorum flammata pectora bile calene.
Atque aliquis dulces etiam conturbet amicos,
Impia pacificis auctor ad arma viris.
Me iuvet in placida vitam deducere pace,
Huc ades o turbae pax veneranda meae.
Quae super ingenti lignorum fertur aceruo,
Arripit in vires pabula flamma suas.
Quaeque potestati coniuncta estira superbae,
Aspera committens robora maior erit.
page 131, image: s129
Multi adeo magno obnixi certamine tendunt,
Divitiis aliquid quod potuere suis.
Heu infanda lues, heu quo tibi ceditur usque?
Crescere per longas te ne vidcbo moras?
Otantum sepelite nefas, praecidite pestem.
Qui cito mergetur, par cius ignis obest.
Praecipites suus aestus agit, cohibenda cupido est,
Iurgia quae praeceps ad properata trahit.
Hei mibi, quid subitum dictis accenditis ignem?
Vester an ut rubeat sparsus in ense cruor?
Oris utrumque tui est: scintillam suscitat aura,
Aura facit flammas, ore saliva necat.
Perfide quid lingua gaudes rupisse susurro
Foedera, quae placidae plena quietis erant?
Qui nunc perturbas alios, mox omnibus idem
Devotum diris proiciere caput.
Ille eris ille ferox, per quem discordia crevit,
Signabit titulos talis imago tuos.
Dispulit in varias huius violentia gentes,
Exilii multis duraque causa fuit.
Destruxit validis firmatas maenibus urbes,
Regnaque cum ducibus diruit ipsa suis.
Irrita iura toriflens, ingratumque laborem,
Matrona a misero cessit abacta viro.
Huc aures adhibete, statim pax alma recessit,
Ad loca per petuus vestra tumultus adest,
Scilicet et torto nudem mea membra flagello,
Ut vibex multas imprimat atra notas,
page 132, image: s130
Dum modo ne plagas mibi lurida lingua minetur,
Fulmine comminuens quae quatit ossa suo.
Cuius et exstincti letali vulnere plures
Extremum fati sustinuere diem.
Quam Mars armipotens quot vasta strage percmit,
Transadigens cnudo fortiter ense latus.
Felices illos, sua quos tutela cavere
Criminavera facit, falsa timere uctat.
Non illis rabiem tantam perferre necesse est,
Quae iuga, quae secum vincula mille vehit.
Ferrea praedurumiuga pondus, et aenea vinclae,
Inquibus invictus robore nexus inest.
Crede mihi, mortis sunt haec graviora dolore,
Peius et infernus si quid habere potest.
Sola docet tanto pietas emergere fluctu,
Flamma nequit solos tanta vorare pios.
At quibus auxilium Domini contemnere certum est,
Quosque ita promeritos deserit ipse, cadunt.
Hi velut ingent gyro per acerba rotati
Triste sub hos scopulos occuluere caput.
Ecceiacent, fundoque exaestuat ignis in imo,
Et super illorum turbida colla volat.
Hei mihi quae tantum moderatio temperet ignem?
Omnibus hic mator viribus aestus erit.
Non ea terribilis potuit vis esse leonis,
Non ita saevitia pardus iturus erat.
Ah miser e spinis sepem contexis acutis,
Qua possis grati cingere ruris opes.
page 133, image: s131
Septa, foresque tuaepotius componere linguae
Te decet: hae rigidus limina claudat obex.
Hic tibi cuncta velim constent examine iusto:
Hic tibi librari singula verba velim.
Scilicet haec auro solet, argentoque subesse
Cura, nec est dictis praesto futura tuis?
O quote cuperem cautum deducere gressu?
Quod tibi monstrarem commodus auctor iter?
Ipse cave, ne te via lubrica perdat euntem:
Hostis in insidiis adiacet, ipse cave.CAPUT XXIX.
ESt quaedam miseris succurrere commoda virtus.
Hac alienarum traditur usus opum.
Prome benignus opes, et pauperis aspice sortem:
Creditor, utilitas siroget huius, eris.
At tu qui fueris taliratione levatus,
Temporibus certis aera, fidemque refer.
Este procul fraudes fieri promissa requirunt:
Illa fides certam semper adibit opem.
An nereperta putas, quae pactus debitor aufers?
Hoc benefactori taedia ferre suo est.
Scilicet assistet mihi blandus, et oscula dextrae
Figet, erit miseri supplicis ille status.
Supplicis induxit sperata pecunta formas:
Non ego sed princeps principis huius amor.
At simul urgebunt reddenditemporaleges,
Quas mihi tunc facies, quae nova verba dabit?
page 134, image: s132
Accipiam querulas duro de tempore voces.
Quot fuerint causae, tot volet esse moras.
Cum dare iam poterit, cum victus tempore, laetus,
Dimidium summae si numerabit, ero.
Haec mihi cum magno venient iam lucra favore,
Gratia sit merito maior et ista meo.
Reddere si nequeat, meritis ego ludar inipsis,
Deque mea spolium commoditate feret.
Tunc quoque qui pretio mitescere debuit hostis,
Ante bonus, pretio turpiter hostis erit.
Impiae foenus erunt convitia, gratia damnis
Addita cum multo probra dolore meis.
Quem scelerum in tali facilem iuvet esse vigore?
Sustinet heu durum creditor omnis onus.
Hinc metus, hine pietas dubio discrimine pugnans.
Quisque solet damni lentus inire viam.
Sitamen ipsa graves stimulos admovit egestas,
Sorsque tui nimium pressa clientis erit.
Tum moneo tristem iuris lenirer igorem,
Tum ne sit pietas fac tua curta nimis.
Mandati pars est afferre levamen egeno,
Te decet ostensas lege tenere vias.
Ergo quem rerum penuria compulit, ate
Nereeat vacuus, qui tibi venit inops.
Officio in fratrem cum sis perfunctus honesto,
Necquerulus de te proximus esse queat.
Cur adeo vili malis incumbere nummo?
Iactura in meritis nulla dolenda venit.
page 135, image: s133
Scilicet infoderes thesauros invide saxo,
Convenient donis terra lapisque tuis?
Ocustoditis pretium memorabile nummis,
De domini cura qui periere sui.
At quanto melior poter at tibi gaza parari,
Imperium summi si sequerere ducis.
Noae auri tantum vena laeterereperta,
Quam tuasi tali gaza sit aucta modo.
Quocirca iam te mone amseponere partem,
Depromas miseris unde daturus opem.
Quaecumque infesto surget fortuna tumultu,
Haec te depositi ceuteget ara tui.
Hectibi iam mediis praebebit in hostibus arma:
Non clypeus, non est aptior hasta bibi.
Candor in ingenii; evicit saepe benignis,
Pro focio astrictam rite dedisse fidem.
Improbus at nimium, sanctique pudoris inanis,
Deceptum in vinclis quiresidere sinit.
Ah tibi cum meritis netalibus excidat ille,
Non egit pro te tam leve sponsor opus.
Ille sui capitis iam libertate relicta,
Hoc pignus capitis tradidit essetui.
Crimine tanta tuo pietas si damna meretur,
Quod satis in fraudes impie nomen erit?
Quos tibi iam scelerum titulos ingrate feremus?
Quem refugis vinctum, liber es huius ope.
Triste quidem dictu, sed si modo vera fatemur,
Multorum magnas sponsio fregit opes.
page 136, image: s134
Egit et ancipites vario discrimine rerum,
Ut quatitur saevo panda carina mari.
Quid querarsheu dulces aliquifugere penates,
Versa est exilii splendida sorte d omus.
Certa nec est sedes his amplius ulla relicta,
Quorum voce fides certa alienafuit.
Sed tamen hic etiam quaedam medicina profanis,
Inventum multae scilicet artis habet.
Noverit egregius se mox exoluere sponsor,
Ille suus teneat si male pacta cliens.
Lude equidem, centum vincas ac prothea formis:
Arbiter adtechnas tot satis unus erit.
Qui simul agnoscet falla cis crimina mendae,
Illinet heuturpem poena secutanotam.
Nonfacile est fateor, sed si quisrebus amici
Commodat, et propriis non ita rebus obest,
Huic geminas tribuam laudes: hanc appete palmam,
Qui honus esse cupis, stultus et esse fugis.
Quae tamen et dandis, simul et sit meta ferendis
Offciis, numero quisque tenete brevi.
Sufficit et vitae nil ultra postulat usus,
Si sit cum modico pane salubris aqua.
Et domus, et vestis, miserum quae tegmina corpus
Naturae vitiis arte medente tulit.
Lautitiae quosdam, memini, dulcedine captos
Iuvit in ignotis splendida mensa locis.
Sedmale post epulae toties placuere cupitae,
Dulce nihil spretis, hospitibusque fuit.
page 137, image: s135
Tunc quoque laudabant, fortunatosque vocabant,
Lignea fumoso quos alit aula foco.
Heuhilares sua tecta colunt, suus hos tegit asser.
Sic mihi securo victus habendus erat.
Sic mihi pauperiem, sic o me reddite mensae
Reddite me, o liceat pauca tenere, meae.
Quare magnorum nesic capiaris amore,
Ut sit in exiguis mens tua laeta parum.
Multa petens, multis iactatus casibus errat,
Cumque sua mutat sorte subinde domos.
Quid magis indignum? vita quid amarius ista.
Quae circumferri cogitur usque foris?
Amissaque simul cum libertate quiete,
Hospitis arbitrio statque caditque novi.
Noviego, quae vellet non ausum dicere quendam.
Venale est tecti munere posse loqui.
Intempestivo quoque concurrente sodali,
Multa feres animo saepe molesta tuo.
Forte procax aliquis veniens tua pocula carpat,
A quo non gratae sit tibi vocis honor.
Atque erit, ista tuas qui cum decantet ad aures,
I dapibus mensas instrue, iussus cas.
Tum tua sint dubites quorum convivia iuris,
Et quot pransores, tot numer abis heros.
Quid tamen exhaustum si sic quoque fraudet, et omnis
Fluxerit impensae gratia vana tuae?
Quam cito posse putas dici? peregrine recede,
Plus hic iuris habens nobilis hospes adest.
page 138, image: s136
Non capiunt mea tecta duos, peregrine recede,
Hofpitium fratris (nam rogat) istud erit.
Talibus auditis ecquis non aestuat aeger?
Hospitium probris num benesanus emit?
Crede mihi, penetrane cordatis ista medullas,
Et transfixa graut aulnere corda trahunt.
Durus uterque animis stimulus, conducta reposci
Tecta, vel obstrictus nomine si qua tenes.
His mihi quifretus faciat convitia causis,
Illius heu ntemquam quaerere cogar opemeCAPUT XXX.
QUisua sincero genitor complexus amore
Pignora, consulte novit amare tamen.
Miscebit quondam pacato nubila vultu.
Mollicies non est ille paternus amor.
Ille quidem placidus saltat praecordia circum,
Sed tu sub ferulis improba facta preme.
Iam brevis emendet puerum dolor, inde perennene
Laetitiam iusta tempora fruge ferent.
Quisapit, o igitur nunc gaudia quaerat amori,
Nunc disciplin a cor puerile domet.
Cum bonus intrarit notas vicinus in aedes,
Ostendet natos absque rubore suos.
Natorum recto moder amine gaisdet amicus,
Eveniat nostris hostibus inde dolor.
Emoriare licet, vives in imagine nati,
Nec sinithic cultum cultus obire patrem.
page 139, image: s137
Donec apud vivos spiracula lucis habebas,
Delitiae fuerant filius ille tuae.
Aeger in extremipositusluctaminis hora,
Nil quoque, cur super hoc afficereris, erat.
Mansit enim patrios assertor fortis inhostes,
Mansit amicorum praesidium atque decus.
Quantum e ludibriis tumet indulgentia patrum?
Quam nihilin toto pectore mentis habent.
Iam scelus est illis, puerum submittere virgae,
Damnabunt medio crimina tanta foro.
Omnia disquirent caeso vestigia tergo,
Ad lacrimas animi, cum lacrimisque cadent.
Ergo venuste puer nullo retinebere vinclo,
Iniomitusque rues more ferocis equi?
Et nunc ille tener gremio foveare parcntis,
Ouem metuat, demens ut paret ipse sibi.
Blanditias tecum molles, et ludicra tactet,
Crescat ut in luctus pestis amica suos.
Ah miseri, non est persona iocosa parentum,
Quem dederit gravitas, vultus habendus erit.
Sumite pro lusu moderantem seridacuram,
Illa cavet natos, illa dolere patres.
Cur aliquis sedet infrendens iam dentibus ipsis,
Quitenuit domina, quod dolet, ante manu?
Dum licet, et totas non eluctatur habenas,
Nequitia in tencro cuncta premenda tibi est.
Nec quod sitrudibusrerum male providus annis,
Excusata levis crimina censor haben.
page 140, image: s138
Nune subigenda tibi est mollis euruamine cervix,
Praebeat et flagris terga pusilla tuis.
Pendet abhis annis vitae spes magna futurae.
Nunc cave nefiat, non erit inde ferox.
Nunc disciplinae patiens, parebit adultus,
Nec praefracta animo collarigente geret.
Ergo non tarde melioribus imbue natum,
Otia praecipue desidiosa vita.
Otia si tollas, segetes periere malorum:
Nete dedecoret, otia sola vetes.
O quantum votis admiscet inane cupido.
Omne bonum studio cur ita sordet opums
Ecquando sam miramur corporis artus?
Ecquando has primas esse fatemur opes?
Enaliquis dives morbo tortore tremiscat,
Det nuhi pauperiem, sanaque membra Deus.
Vincam animis Regum gazas, atque aurea spernens
Munera, sat vegeto corpore dives ero.
Corpore praesano cedat, memorabile quicquid
Insigni pretio vesper et ortus habent.
Letitiam cordis, sanas in corpore vires,
Gaudia nulla aequante, nullus acervus opum.
Nonnego terribili naturam morte moveri.
Pallet et audito nomine mortis homo.
Si tamen assiduis languens cruciatibus urar,
Nec cesset vitae carnificina meae,
Quae semel abrumpet longi tormenta doloris,
Portubus egresso mors mihi munus erit.
page 141, image: s139
Quid iaceam infelix, vitae nec praemia norim?
Sic non esurus fercula lauta videt.
Ad tumulum sic ferte dapes, onerate sepultos,
Scilicet accepto pascitur umbra cibo.
Illud inops, animaque vacans, et inutile signum,
Cuinec odor narts, nec sapor oris inest.
Huic tusacra voles nequiquam munera fundis
Usits in hoc aliquis muneris esse potest?
Sic erit, admitto, velut est in divite tali,
Cui tantum in poenas est data vita suas.
Qui iacet, et fructum rerum cupiensque, vidensque,
Non profecturo saucius ore gemit.
Qualis et in gremio cui fas recubare puellae,
Suspirat thalami pondus inane spado.
Vivite mortales, nimiis ac parcite curis,
Haec quoque sunt vitae lucra par anda tuae.
Mene eog discruciem, vanisque doloribus angar?
Mene ego quod laedat, fingere sponte velim?
Militet in luctus, mea mens, et vulnera quaerat?
Non ita sunt sensus munera versa mei.
Da mihi summe Deus celsam sine crimine frontem,
Erectum laeto da mihi corde caput.
Vivitur ex animi dulcedine, robur, et annos
Gaudia vivaci pectore nata feruns.
Sit tibi cura tui sint et solatia tecum,
Tristitia hinc alio quaerat in orbe locum.
Illa tenebrosae deformis filia noctis,
Quae sedet, et caeco carpitur usque sinu.
page 142, image: s140
Ipsa sibi, clades, noxa, interitusque suorum,
Sedula, sed nullis usibus apta comes.
Non adeo quosdam spatio breviore perire,
Non miror fieri tam cito posse senes.
Tempora dinumerent alii, mihi reddita causa est.
Qui volet, ex animi iudicet ista statu.
Ira dolorque animi, seu fert quaecumque cupido
Aenula, dens aevisunt brevioris edax.
Haec minuunt vires, haec nostrae tempora vitae
Ad numeros inhibent plenius ire suos.
Sis hilaris, laetae sustentant corpora mentes,
Inde cibidulces, et vigor omnis adest.CAPUT XXXI.
QUi sua pervigilans ad turpem pectora quaestis
Applicat, et nummi fixus amore manet:
Illius exhaustum cernes tabescere corpus,
Et dices, non est, qualis hie ante fuit.
Abrumpit somnos, placidam nec cura quietens
Sollicitae inregno praebet avaritiae.
Nocte iacens lecto curis indormit, et idem
Euigilat curis, et latus aeger agit.
Qualis adestmagno coniucta insomnia morbo,
Tempora crudeli nequa dolore vacent,
Disce tamen, recte quis possit dives haberi,
Non ita torturares eget ista gravi.
Dives erit, mihi crede, satis, quicetera laetus,
Parta mavu condens, utile versat opus.
page 143, image: s141
Et ponens aliquando modumrequiemque labori,
Collectis fruitur, corda levatque, bonis.
At pauper vere pauper, quibrachia iactat
Irrita, successum nontribuente Deo.
Cuius et exacto sors est mendica labore,
Ut fuit ad coeptum progredientis opus.
Caecutit omnis amans nummos, et avara cupido
Peccati foeda labe carere nequit.
Quis furor, o demens, res tantum quaerere fluxas?
Iam similis rebus factus es ipse tuis.
Nec tibi prosperitas, nec spes erit illa perennis,
Fidit in occiduis siqua locata bonis.
Publica pernicies, hominumque pecunia mors est,
Causa, quod heu multi iam cecidere, fuit.
Tempore quo poterant iam munera tristia nosse,
In sibi spectatis occubuere malis.
Huc ades infestae caput oblature ruinae,
Haec tibi sacrisico corde colenda Dea est.
Cum bene servieris, everso praemia reddet,
Incautus caecis et capiere dolis.
Floreat, inque dies crescat virtute beatus,
Mansit adhuc amplas qui probus inter opes.
In quo non poterat censori culpa notari,
Quem neque sic auri torret avara sitis.
Hunc avibus indiciis, per avas venabimur oras?
Laudibus ille suis condecorandus uhi est?
Non alius maior populo supereminet heros,
Non alius tantalaude canenda gerit.
page 144, image: s142
Quam bene spectato dignireddentur honores?
Quam rata iudicii gloria talis crit?
Adscelus, instructum cum multa potentia ferret,
Maluit hic vires lege tenere suas.
Res inopes tercre, et moliri damna facultas
Cum daret, innocuas maluit esse manus.
Dicite, fatidici concordia carmina vates,
Dicite, perpetuas hic tueatur opes.
Dicta manent, fulsere poli, favet arduus aether,
Mansur ae Dominus porsperitatis ades.
Munificae pietatis opus tua dextra subibit:
Sanctorum celebret sic tua dona chorus.
Omnibus unus erit sermo, mens omnibus unae:
Dictus communi voce patronus eris.
Divitis accumbens mensae, non irrue laxo
Gutture, ceu statuens rem modo ventris agi.
Quaetam multa vides irritamenta vorandi,
His oculus custos invidus esse solet.
Improbius nihil est, nihil estque malignius illo,
Tange dapes, lacrimas exprimet invidia.
Parce tamen, nec cuncta tibitangenda putato:
In patina longas non decet esse manus.
Qui iacet ulterior, tibi ne bolus ille petatur,
Cetera linque aliis, te prope carpe parum.
Haec tamen et quae plura tibi reputanda relinquo,
Collige iudicio, nam potes, ipse tuo.
Ipse tuum explores animum, quae proximus aeque,
Quae serat indigne, nosse vel inde potes.
page 145, image: s143
Haec tibi non fallet moder andere regula vitae,
Sic morum prudens, atque nodestus agas.
Heu pudeaet famae decus amisisse vorando,
Aut odium turpi promeruisse gula.
Saeviat, et crudas laceret, sine, bellua partes:
Sume datos hominis tu ratione cibos.
Primus et in multis laudato desine ritu,
Lentus et a primis aggrediare dapes.
Ista verecundus faciens, non helluo foedus
Dictur, et sociis non onerosus adest.
Aspice quam valeat moderatus corpore toto,
Hoc tamen e paucis quod valet, ille valet.
Non onus ille tori gemitu voluetur anhelo,
Dulcior et somacho fit leviore quies.
Luce recens orta membris animoque paratus,
Ad solitum facili corpore surget opus.
Talia non curans sis insatiabile monstrum,
Ventris et inguviem commoda prima putes.
Interea crudus dilabitur humor in artus,
Nec veniunt segni tormina dira pede.
Traditus his tandem disces odisse magistris,
Sed sine profectu, dulce quod ante fuit.
Si tamen est aliquo peccatum tempore, mensae
Subtrahe te, notum moxque cubile subi.
Cura tenere modum prior est, revocare relictum
Altera, perfunctus deinde quiete sape.
page 146, image: s144CAPUT XXXII.
SIc tibi non serae veniant post damna querelae,
Nec me corde memor saepe gemente voces:
Suscipe consilium fili carissime nostrum,
Nec contempta odio verba monentis habe.
Exercenda tibi est assumpto vita labore,
Ne iaceant pigro membra gravata situ.
Alma valetudo, caelo vigor actus ab alto,
Desidia vires debilitante, perit.
Sic tibi florentis crescant praeconia famae,
Inter honor atos et statuare viros.
Indue clementi non durum pectore vultum,
Et studium dextrae gralificantis habe.
Ut merito totam proscinditur ore per urbem,
Astrictae custos sordidus ille manus.
Nemo virum poterit sic non laudare benignum,
Nec laus ingenuis dignior ulla fuit.
Sic tibi non subito veniat lacrimabile tempus,
Nec maluse exitii sis faber ipse tui:
Vina cave, multos frangentia detrahe vina,
Larga nec ut Bacchi pocula gurges ama.
Quo tibi mille malis devotus proditor hostis,
Hoc tibi si sumpto tu potes esse mero?
Ut ferrum fornax, animos sic vina feroces
Illapsa incautis ebrietate probant.
Aut prodest numquam, moderate aut utere vino,
Fine bibt modico Bacchicus humor amat.
page 147, image: s145
Qui bibit immodice, sua damna ferociter haurit,
Qui modice, vit am sublevat ille suam.
Quod genus hoc vitae? quae dempto gaudia vino?
Laetitiam data sunt vina ciere bonam.
Non aliunde unenit praesens in pectora virtus,
Corporibus preaesens non aliunde vigor.
Sit modo non nimius bibuli tibi guturis usus:
Affligi nostra fraus dedit huius ope.
Heu quanto cbrietas tibi foeda dolore luetur,
Quae tibi vaesano ponet in igne faces.
Quae faciet fatui furor ut dementia fiat,
Inque suas plagas impetuosus eat.
Verbera dum cessant, dum malis nulnera desunt,
Posse coerceri turbidus ille negat.
At mihi sic placide mans inter pocula constet,
Sic mea tunc pacis verba gubernet amor:
Ut faciam nulli tragico convitia motu,
Nullus et indoleat saucius ore meo.
Pocula laetitiae nescis sacra? tristis abesto
Asperitas dictis, omnia lite vacent.
Convivas imitare hilaris, moremque bonorum
Assimili sociis dexteritate cole.
Haec te servantem non assedisse dolebunt,
Nec male qui de te sentiat, ullus erit.
Contribuent sua pensa, tuum sit in ordine pensum,
Et gere te dignum quo cupis esse loco.
Omnia praestiteris laetis cum laetus et ipse,
Obsequii nulla parte labante tui.
page 148, image: s146
(Praemia quiae malles?) referes haec nomina tecum,
Comis et humanus quae vir habere solet.
Sermonis primas seniori cedite partes:
Haec aetas rerum cognitione valet.
Ne tamen in solo fixi sermone moremur,
Et symphaeniacos praestat habere choros.
Hos mihi neturbes odiosa rustice lingua,
Nec tua sint gratis murmura mixta sonis.
Carmina dum resonant, linguae cessate loquaces,
Differ et eloquium magne sophista tuum.
Nam velut in puro rutilat carbunculus auro,
Sic puto convivas Musicus ordo decet.
Auro concinnam circumlucente sinaragdos,
Carmine symposion: Carminis iste locus.
Quaeris in hoc caetum quae sint tibi iura loquendi,
Censuram iunior ne patiare senum?
Rusticitas absit, tum pauca sed apta loquaris,
Prore cum fuerit, cumque necesse loqui.
Expedias quaesita brevis, cupiensque videri
Notitiae tenuis, labra modesta preme.
Quid domini faciant, exemplo quaerere noli,
Sorte minor gestus neu tibi sume pares.
Illud ego merito nvenum grave dedecus odi,
Immiscent verbis cum sua verba senum.
Este verecundi moneo, cmpendia vobis
Magna dabit parto nempe favore pudor.
Praecurrunt celeres horrenda tonitrua flammae,
Quaeque pudor veniet, gratia laeta micat.
page 149, image: s147
Hoc quoque ist causae, citius decedere mensa,
Inque meam properem cur remeare domum.
Ultimus in vacuas si quis succedere sedes
Gaudet, habenda sibi me sine regna petat.
Aptiuso vestris peragetur fabula tectis,
Si neglecta foris gaudia, lude domi.
Dum modo non moveas laesurum quosque tumultum,
Hic licet arbitrii vivere iure tui.
Vive, Creatorem sed non oblite supremum,
Principium vitae defluit undae tuae.
Huic persolve pius grates, hunc pronus adora,
Qui tribuens largas te saturavit opes.CAPUT XXXIII.
QUis mihi discipulus cupidas accommdet aures?
Doctrinae facilem quem rear esse meae?
Nimirum sacta Domini formidine tactum,
Arbitror in nostra vivere posse schola.
Huc ades, et dolcilem mature concipe mentem,
Tolle moras, hic te gratia diva manet.
Verba Dei quicumque voles exquirer caste,
Inucnies voto ditia dona tuo.
At quem non vere divina oracula tangunt,
Deterior lusus fit levitate sui.
Auspicia e Domini praesumit fausta timore:
Ad pia non aliud dogmata restatiter.
Iam tibi iustitiae radio, ut lumina fundam,
Fons mihi, quae veneror, numina lucis erunt.
page 150, image: s148
Sit procul a nobis monitus qui respuit omnes
Impius, et nullum quireprehendit, amat.
Non illirerum derrunt exempla suarum,
Propositum possunt pingere multa suum.
Prudentes melius, quorum contemnere non est,
Senserunt alios siqua monere bene.
Proruat indomitus, frena audax omnia rumpat,
Per scelera impavide cuncta superbus eat.
Tu gere consilio, fuerit quodcumque gerendum,
Sic te nullius paenituisse queat.
Non incede uta, qua sit timbare necesse,
Et cadere, et saxis laedere saepe pedes.
Plana vel ingressu caelet discrimina primo,
Diffisum planistu quoque pectus habe.
Hei mihi quae poterat fiducia iustior esse?
Tuta, nec in natos quae fuit, illa fuit.
At prodest Domino confidere, solus ab illo,
Qui pendet toto pectore, tutus erit.
Quolibet in facto sic incoepisse iuvabit,
Atque ea mandatis congrua norma Dei est.
Verbo crede Dei, tibi iam divina voluntas
Constat, et est animo prodita cura tuo.
Ilum nulla malae vincet penuria sortis,
Cuius in hac mens iest firma futura fide.
Este proculreliqui vano terrore pavores,
Dum time ant folum corda modesta Deum.
Hic metus ut noxas, sic noxia tela coercet,
Quaesors hostili spargit iniqua manu,
page 151, image: s149
Saeviat illa licet, violentaque sternere tentet,
Eminet invictum relligione caput.
Quocirca rerum quisquis sapientior optat,
Defensio Superis integer esse statu,
Collocet huc solida ceu pectora fixa columna,
Nullaque divina taedia voce trahat.
Fluctuet, ut rabidis ratis acta per aequora Coris,
Si cui faus ficta sub pietate latet.
Firmius at certa mihi tent mea robora dextra,
Qloquiis prudens sustinearque Dei.
Illa ego contineam nullis errorbisu actus,
Illa sit ut lumen certa loquela meum.
Sed tamen et falsam iactem ne luminis umbram,
Cuncta prior liquido sit didicisse labor.
Ante mihi verum, precor, illucescere Solem,
Hinc pandens aliia guttura lumen ero.
Nonne vides, quali mens turbine stulta feratur,
Omnia nosse putans quam nihi illa sapit?
Tam ruit illa procax, quam cum rota voluitur ardens
Axe cito, sensus multiplicatque suos.
Eia age eaptus eas vaesanis improbe nugis,
Et gaude falsis, qui simulator eras.
Scilicet et sic ille toros animosus et armos,
Hinnit equus visa luxuriatus equa.
Quicumque intumuit rupturus utilia Stentor,
Et derisorum quisquis ab arte valet.
Tupatulo comes ore volas, patula aure venenum
Imbibis addiscens perniciosa loqui.
page 152, image: s150
Quid? quove ills dies se nomine praeferet illi?
Sanctior aut cur haec, illa profesta iacet?
Non idem totum collustrat Cynthius annum?
Non similes ortus lucifer omnis habet?
Ostolidi, que haec aut carpitis illa cavillis,
In Dominum argutos non pudet esse Deum?
Distinxit Domini sapientia legibus annum,
Temporaque et festos condidit ipse dies.
Ipsius electu stant signa notantia fastos,
Et quae sacra sibi postulat, ipse dicat.
Non secus, e pigra quotquot tellure creatos
Vilis, Adamaei misit origo luti.
Arbitrio Domuni diversos imus in usus,
Forma nec est cunctis, sors eademque viris.
Sunt quos eximiis benedictio dotibus auxit,
Inque pium magno nomine duxit opus.
Sunt quoque quos Stygiis maledictio pestibus egit,
Et procule celso torsit ad ima gradu.
Talia qui cernis, (quis enim non cernere posset?)
An dubitas manibus cuncta subesse Dei?
Scilicet et fiulum ceu mollia vasa sequuntur,
Sic nos imperio Rex agit ille suo.
Ille suorum operum constat liberrimus auctor,
Quaeque facit, nulli subditus illa facit.
Parcite mortales, quae vos produxit in auras,
Iura Creatricis nulla putare manus.
Ius opifex in nos, nimiumque potentia regna
Sustinet, et certo dat sua dona modo.
page 153, image: s151
Quod volet ille fers: sors omnibus omnis ab illo
Pendet, et ad placitum temperat ista suum.
Aspice, discordi cieant ut preaaelia motu
Prava adversa bonis, et meliora malis.
Aspice, sit vitae lex ut contraria moritis,
Impius ut soveat castra inimica pio.
Ordine si magni voluas opera omnia Regis,
Huc par usque vides opposuisse pari.
Eia ego iam lentum protrusi corde spoporem,
Ultimus et vigili lumine mentis agor.
Sic aliquis seras resecat vindemitor uvas,
Autumni cana cum riget aura coma.
Atque equidem undantis mea tor cularia musti,
Mirabar dextro, plena fuisse, Deo.
Qualis ubi ditis proventus laetior anni
Pomisero largas tempore fudit opes.
Quam iuvat in medium longo quaesisse labore?
Aspicite, haec cupidis accumulata damus.
Quicumque ingenuo doctrinae uruntur amore,
Frandari hos voto non mea cura sinit.
Me proceres, populoque duces audite regendo,
Cordis et haec alto figite dicta sinu.
Audite o cuncti, domino quis [orig: queis] iure tentur
Conditio sortis quantulacqumque suae.
Dum manet aetheria pascendus sptritus aura,
Et suus in vivo corpore sanguis inest:
Non regimen dimitte tuum, non abice clavum,
Inque tuum Typhis non eat alter opus.
page 154, image: s152
Seu natus, seu nupta tibi, seu dulcis amicus,
Seu tibi germanus, sive propinquus erit:
Blanditiis capiare cave: transmissa potestas
Supplicis in vacuas ridet acerba manus.
Aspicies calvas, tua iam ludibria, partes,
Irrisoque dolens ore iubenda petes.
Quinigitur consiste loco, dum vivis, herili,
Et nulli dextrae subice frena tuae.
Aequius est votis a te pendere minores,
Urget egestatis sicubi triste iugum:
Quam tua si nutent alieno lumina nutu,
Detque oculis leges ille vei ille tuis.
Iam tibi mors atra veniet religata pharetra,
Quae bona cessurum cuncta reposcet herum.
Tempus ad hoc nulli proprio cessurus honore,
Legitimae princeps munera sortis habe.
Postmoddo commodius patrimonia dividet haeres,
Inque resignatas lege subibit opes.
Nunc age conveniat famulis qui cultus habendis,
Expediam: pars est non adeo illa levix.
Fasce latus premito, serulaque rudentis aselli,
Tum relevent fessum pabula grata pecus.
Et dederis servo mistum cum pane laborem,
Accedat meritis tertia poena locis.
Illi quae dederis, tibi detrahet, otia deme:
Otia quo tibi sint, res agat ille, iube.
Iam venient fastus vacuo, iam cornua surgent:
Hei mihi sufflati qui tumor oris erit?
page 155, image: s153
Colla iugo parere boum, lorisque videmus:
Effrenes famulos verbera, vincla doment.
Ve ferum, discat tua iussa timere subactus:
Desidiae regnum frange labore procax.
Otia qui nescit causam praebere malorum?
Exitio multos vita soluta dedit.
Proinde ubi prospicies, operis quae debita servo
Portio, non humeros subtrahat ille suos.
Aut tua si rigido contemnet pectore iussa,
Vincta reluctantis compede crura tene.
Sed fuge quod nimium est, nec iniquo pondere pressus
Ingemat. exigit iustus ubique modus.
Hoc quoque subicio: tutelam suscipe serui,
Atque onus ex unasumat opemque domo.
Quam tua defendes, tam serui iura tuere:
Qui petit hunc, domini resque caputque petit.
Profuit et servo quondam committere habenas:
Absentis partes fac tue atur heri.
Denique servilis tam sit tibi functio curae,
Hac sine quam vitae qui nequit esse status.
Saevit iam famulus, regna impacata, perosus
In celerem iaciet si sua membra fugam,
Quid nisi te fustra quaerentem ludere oportet
Fabula tacturae, culpaque digna tuae?CAPUT XXXIIII.
DUm tua blanda tibi nos haud insania laedat,
Desipias ficto mobilis usque sinam.
page 156, image: s154
Est quaedam vana spe pascere corda voluptas,
Arridet stolido non magiu sulla utro.
Somnia propterea sectantur inania multi,
Et quasi res vivas haec simulacra colunt.
Crede mihi vacavas amplecti nititur umbras,
Dirigere ad somnos quisua coepta parat.
Haec quem certificent caecae deliria noctis,
Iniciet ventis Aeole vincla tuis.
Quid, nisi seiunctis evanida rebus imago,
Somnia fallaces apta ciere notas?
Quae sincera parum, quo me per candida ducent?
Signaque ab ambiguo quae mihi certa traham?
Et nihil, et si quid nihilo est exilius ipso,
Augurii levit as continet istatui.
Materia haec certe petit ex interprete lumen,
Quae nisi commento nulla futura tuo est.
Proice vexatae tamen ista gravamina mentis.
E levibus causis quid grave tollis onus?
Rara movente Deo melioribus omina causis
Cum solida veniunt accipenda fide.
Cetera perturbant volucri temeraria lapsu,
Quis [orig: Queis] Deus auctor abest, debet abesse fides.
Fundamenta iacis fallentibus apta rutnis,
Somnia si rupes certus es esse tuas.
Non eget his pietas, ceures infirma, columnis,
Quas species mendax substituisse queat.
Sat verbo munita Dei, sat robore fulta
Doctrinae positum regula tendit iter.
page 157, image: s155
O ego quam cupiam studiis usuque subacti
Ingenii folers exutere omne decus.
Quam cupiam doctas voces audire periti.
Hic mihi qua sapiam cum ratione feret.
At procul errorum turpes fugitote magistri,
Quos ruditas aciem mentis habere vetat.
Delirae, vilesque animae, fomenta malorum,
Spiritus illusos quos male sanus agit.
Ipse ego ferventem cum me malus ureret aestus,
Donec adhuc stolidae pars quota gentis eram:
Multa mei admir ans iactabam grandia dictu,
Integra doctrinae nec tuba visa meae.
Tantus erat feruor. mihi saepe percula mortis
Libertas linguae perniciosa tulit.
O bene quod demptis iam corda soluta cathenis,
O bene quod puro lumine cerno diem.
Cerno quod in sola consistat gente priorum
Spiritus aetherta pectora luce beans.
Cerno quod illorum rata spes super imminet illo,
Auxilium solus qui movet omne, Deo.
Eiea agite ad Dominum spectantes pectore toto,
Robur in hoc culto pomte quisque suum.
Flunc veritos huius quando protectio servat,
Fidite terrores excutiente Deo.
Felicem, quoque alma salus se iactat alumno,
Parentem Domino quem pia cura regit.
Quae tamen ille suis posuit munimina rebus?
Praesidium audendi quod precor ille tenet?
page 158, image: s156
Tu Pater aethaerii tu magna potentia regni:
Tugaudes vultus huc posuisse tuos.
Ante tuos oculos, quite coluere probati
Ibunt tutelae prospera cura tuae.
Turobur validum, tu murus aheneus illis:
A te fert certam turba fidelis opem.
Confugtum o tegmenque tuis, o dulce levamen,
O et in aestivo mitior umbra die.
Tulapsis dextram, tu praebes sulcra labanti,
Neve detinfamis vulnera casus, agis.
Tu mihi dexter ades, totum nova gaudia pectus,
Tu mihi dexter ades, gaudia vultus habet.
Vita vigorque animi, totos vigor actus in artus,
Et sausti est nobis quicquid, id omne tuum est.CAPUT XXXV.
AVersi srustra cumules ad Nummis aras
De male possessis irrita dona bonis.
Luditis impensa qui cogi posse putatis
Numen, ut iniustae disssimilentur opes.
Nonita palpatur sceleratae credite turbae,
Se velit ut pretio, non pietate coli
Impius es: summi clausa est tibi gratia Regis.
Nil iuvat invisum sacra ferentis opus.
Non scelus emundant, non noxam munera tollunt,
Quamque diu crimen, tam manet ira di??.
Ah quo non sancti specie utolentia fertur?
Pauperis e spoliis sacra peracta liquet.
page 159, image: s157
Mitior ille nihil, facinus qui tale patravit,
Sanguine quam nati qui madet ante patrem:
Ante patrem nati qui membra exsanguia volicens
Fracta trucidati sub pede colla terit.
Pane suam modico vitam sustenatat egenus,
Quisquis es, hac rapta fis stipe caede nocens.
Occidis totidem, quot victus munere fraudas.
Hei mhi, cur ista proximus arte perit?
Vel cum subttrahitur merces operantibus aequa,
Pector a quis nondum sangu inolenta notat?
Invidiosa manus, quo te labor irritus urget,
Dum modo structa ruis, dum modo fracta struis?
Lingua procax, quo vota cies, modo turbine diro
Increptians ipsi iurgia acerba Deo?
Quid prodest tacto mundare cadavere corpus,
Semper ad hos tactus si tua dextra redit?
Nempe ab imaginibus tibi talibus ille notetur,
Qui sua, quae repetit, crimina flere solet:
Arida cui misereum torquent ieiunia corpus,
More reversuris dante piacla malis.
Tantane deceptae venit vaecordia turbae,
Speret ut hoc aliquid vota valere modo?
Ecquem cum precibus ieiunia vestra probare
Creditis? heu vitium disparitatis obest.
Eximio vultis dare sacra placentia ritu?
Pendeat e iussis vita modesta Dei.
Ducere quam magni est divinae legis honorem,
Illa iuvat mentis sacra dedisse piae.
page 160, image: s158
Dicite pro meritis grates, quascumque mer etur,
Optatur potior nulla siligo Deo.
In miseros facili recludite viscera sensu.
Solvitur intali gratia vera sacro.
Qui deceant culturs, quo places numen honore,
Quid petis ex longo certior esse libro?
A vitiis desiste tuts, compendia tollis,
Per tibi quae Domini sit rediturus amor,
Verior esse potest haud propitiatio culpae,
Imperio a pravis quam revocante premi.
Est tamen et donis sua gratia, turpis inanis
Instituents Domini limen adire sui.
Haec quoque pars certo praescriptum fine sequatur.
Utere mandatis hic et ubique Dei.
Iustitia est, opibus quae pingues expleat aras,
Huc ades o dives iuste dature sacrum.
Gaudet odore tuo, praefert tua munera cunctis,
Maximus in celso qui rotat astra polo.
Tu gratus subeas alteria ad alta sacerdos,
A te sacrificae gloria dotis erit:
Gloria, quam nullo perimant oblivia saeclo,
Heu nimis humanis semper iniqua bonis.
Debita ferte Deo laetantes praemia cultus,
Et quas primitias quo dare more iubet.
Ferte Deo, placido testantes gaudia vultu,
Ferte precor prompta mente ferenda Deo.
Et quantum in decimas cum relligione dicavit,
Laetitia faciles sanctificate pia.
page 161, image: s159
Qua datur, et quantum tolerat concessa facultas,
Quae dedit, auctori reddere dona decet.
Quisque suas aequo referemus munere dextras,
Difficiles oculos hic habuisse nefas.
Omnia qui larga Dominus bonitate rependit,
IN loca septenas ista reponet opes.
Tantum ne libeat donum curtare maligne,
Inque dictata Deo, quaerere regna lucro.
Displicet o animo voluens donator avaro,
Usibus abradi quid velit inde suis.
Ah timide Domini tractate negotia: spreti
Ille sui vindex acer honoris erit.
Cum semel ultoris flammas, et fulmina sumpsit,
Fervida respectum nullius tra tenet.
Ne levet oppressum, en non instauret egenum,
Impedies specie splendide nemo tua.
Audit et offensi sacilem e questibus offert:
Neglectas orbi non sinit esse preces.
Huc viduae maesto sustollite lumina fletu.
Nam viduas frustra non sinit ille queri.
Perque genas quotquot lacrimae fluxere calentes,
Adse manantes desuper ille ciet.
Vae tibi quo fuerant misere extroquente solutae:
Inte, si dubitas, machina fortis eunt.
Quantum adeo dulci sumus a pietate remoti?
Addictos quid adhue paenitet esse Deo?
Illi quippe Deo, qui se venerantibus ultro
Per semota precum nubila pandit iter.
page 162, image: s160
Consta animis, quencumque pium mala fata fatigant:
Iam tua per nubes vota dolentis eunt.
Non speciis exclusa manet, non desinit intra,
Facta nisi summo vox tua nota Deo.
Tum cessant gemitus, cum maximus inspicit ultor.
Haec votis inopum denique meta datur.
Ecce parat Dominus suprema in sede tribunal,
Iudicum in medio, saevaque poena fremit.
Non ultria patiens caelabit pectoris ignes,
Nec matura capit longius ira moram.
Supplicio accinctus sistet non ante surorem,
Quam plaga elumbes sentiat esse feros.
Eheu quid rigidi misere escere velle negatis?
Poena manet duris dura luenda uris.
O prope durus adest ultor, qui deleat illos:
Plangite nunc, quorum laedere plausus erat.
Non habet aeternas petulans iniuria vires:
Dira ruina ventit, cede maligne potens.
Haec reddent meritum pro cunctis tempora factis.
Quod quisque exegit iam luet auctor opus.
Fas populo dare laeta tuo: victoria tecum,
Ultor adest: populo fas dare laeta tuo.
Ad nos iam grato redeas clementior ore,
O graviter reprobis belliger ate Deus.
Pulverulenta velut cum terras excoquit aestas,
Irrigat arentes utilis imber agros:
Sic tua nos molli clementia susciete aura,
Tempore quo rerum summa movenda labat.
page 163, image: s161CAPUT XXXVI.
OMnipotens quitecta sedes super aurea caeli,
More patri solito nos nusceratus ades.
Huc ades et propius tandem res aspice nostras
Terribilis populis, quotquot hic orbis habet.
Ardua protendens elatae robora dextrae,
Vis alienigenis sit va nota Pater
Ac veluti sancte nos, infpectantibus ipsis,
Prosequimur merito nomen honore tuum:
Sic tua maiestas ipsis illuceat illis,
Ante oculos coetus, o Deus alte, tui.
Notitiaeque paris claremur lumine cuncti,
Conversa in laudes utraque turba tuas.
Te Dominum pariter et nos celebremus et illi,
Utraque te solum turba professa Deum
Magne Pater tua fausta quid his miracula cessant?
Fas tibi prodigiis flectere corda novis.
Ede potens dextro fortissima facta lacerto,
Gloria sitque tuae conspicienda manus.
Exsere conceptum scelere irritante furorem,
Irati relevans pectoris effer onus.
Arripe, volue gravi quassandum clade rebellem.
Vim caput hostilis contere, sterne viri.
Rumpe moras et mature tua foedera serva,
Ut tua mirantes facta stupenda canant.
Atque equidem reprobis iamdudum flamma minetur,
Securos animos flamma datura neci.
page 164, image: s162
Dispereant, quicumque tuae pia semina gentis
Perdere crudeles impietate volunt.
Ah ego quas cernam procerumque ducumque ruinas?
Regnare oppresso qui studuere Deo.
Horrida qui caelo, dum nobis bella minati
Clamabant, solinos sumus ecce duces.
Iamrogo conveniant Iacobi stirpe creati,
Accirique omnes des Pater alme tribus.
Sint tua ceu fuerant foxlie possessio primum:
Iuris in hos haeres utee sorte tui.
Propitium populus te cultu suppice flectat,
Nomine qui gaudet nomen habere tuo.
Sis memor, o placidusque fove Israelis honorem,
Innatis primum quem facis esse tuis.
Teque refer facilem sanctae cultoribus urbis,
Et super hostpitibus mollior esto tuis.
Hic ubi sacra tibi Solymae, sedesque dicatas,
Depositum magnae relligionis habent.
Ecquando incipies pulchram reparare Syonem?
Ecquando hinc verbi lux reditura tui est?
Progredee, et coeptis magnum te talibus effer,
Ut tuus in populo magnificetur honor.
Huc vultus adverte pios, occurre benignus,
Ui iam sunt regni portio prisca tui.
Quaeque per antiquos data sunt oracula vates,
Nominq quo data sunt perfice quaeso, tuo.
Redde vicem de te timidis pendentibus ultro,
Nevesien ambiguam vatibus esse fidem.
page 165, image: s163
Redde pias votis te rite vocantibus aures,
Attenta trepidas suscipe mente preces.
Quoque modo sanctus per te benedixit Aaron
Con ultum turbae iam velis esse tuae.
Omnis, ut in toto populus qui desidet orbe,
Aeternum Dominum te sciat esse Deum.CAPUT XXXVII.
SUscipit en venter mixtim genus omne ciborum.
Nec bonitas cunctis, nec sapor unis inest.
Et mihi quisque, licet, promiscua multa loquatur,
Sisapiam, dempta falsa notabo fide.
Ut precia expendit melioris lingua ferinae,
Sic solet in verbis ponder nosse sagax.
Mille dolos nectens versuto perfidus ore
Dira, se in cautos irrita tela gerit.
Insidiose vale negat atra pericula cernens
Nostra Capharea currere puppis aqua.
Quaerere constitui, nec res indigna notatu,
Quid semper natos plus pia mater amet:
An quod in his sit forte animi praestantia maior?
Saepe vides natas at magis esse probas.
Pulchra decensque mihi formosis vultibus uxor,
Solamen laeti prodeat una viri.
Tu mihi cara tori consors, si blanda fideque
Integra, si casti docta pudoris eris:
Palma maritorum mihi detur in ordine toto,
Turba parem nobis nulla virilis habet.
page 166, image: s164
Coniugium cuires augenda domestica curae est,
Coniugium lectacom pare pronus adi.
Adiutrix tibi fida latus suffulciat, aequa
Divisi capiens parte laboris onus.
Ille facultatum dabit in crementa tuarum,
Ille fovere potest, ille levare status.
Deficiunt cultu vastatis praedia septis:
Coniuge privati deficit orba domus.
Omnia squalebunt dubio consusa tumultu,
Sit nisi curarum femina fida comes.
Suspectus latro diversa per oppida currens,
Suspectus profugus quisquis ut exul obit.
Qui lare sub proprio tectis non utitur ullis,
Atque ubicumque vagum nox premit, hospes adest.
Quilibet e mediis se nomine iactat amicum,
Sumque tuus, mihi qui praedicet omnis erit.
Audio nempe sonos, atque estis nomen amici,
Experiar quire postmodo sitis idem.
Me miserum, si quem dilexerat, odit amicus:
Non odia extremum ponet hic ante diem.
Ah ubi tantorum se condit origo malorum?
Facta caput Mundi perfidia unde venis?
Donec agit laetum constans fortuna tenorem,
Convictu gaudes mollis amice meo.
At simul intonuit saevi fragor aetheris, omnes
Aspiciam celeri dissiluisse fuga.
... bene [reading uncertain: print faded] adhuc, si non infester maestus ab ipsis,
Qui modo fortunae turba fuere meae.
page 167, image: s165
Qui nunc fidus adhuc non inter prima recedis
Nubila, qui me cum lugubre discis opus:
Mox ubi tempestas pleno geminabitur aestu,
Et sublata tui praemia ventris erunt:
Quo tibi praesidium supremo in tempore figi
Posse putes, illuc transfuga vela dabis.
Et levis ille, suim cui nunc oblita sodalem
Acta fluit laetis prospera vita bonis.
Divitiis quamvis nunc exhilarate repertis
Turpiter hunc inopem dissimulando facis.
Consilia adiunctos dubius qui poscis amicos,
Iudicio imponis munera bina tuo.
Et tibi consulere, et non consultore dolere,
Incumbit gemino cautio plena metu.
Sunt adeo plures, animus quam credulus optet
Consilio quibus est fallere cura suo.
Dummodorem proprios flectat consultor ad usus,
Sollicitus minimum, quid tibi prosit, erit.
Ipse medere malo vigil, ac discrimina vita,
Quae tibi, ni caveas, callida turba struit.
Ipse, quid eventus tibi causa spondet in omni,
Ipse quid ex usu, prospice, possit agi.
Mene ego committam mihi forte nocere paranti,
Commoda de damnis ut ferat ipse meis?
Scilicet andendum credas tibi fortiter, inquit,
Orbita proposito est ista terenda tuo.
Interea advertens quis coeptis exitus adsit,
Cogitat exuvias dirus habere meas.
page 168, image: s166
Consiliis procul ille meis seiunctus abesto,
Qui tacita de me suspicione tumet.
Invidia in nostris si quis successibus ardes,
Desipiam, si te pelliciente sequar.
Non mihi consilium captandae pellicis uxor,
Non sonet ignavus fortia bella spado.
Non ego mercator de mercatore requiram,
An mea sit merci parvae minorue suae.
Si statuam rebus, quod avarus postulet emptor,
Proveniet pretium iam mihi sorte minus.
Ad benefacta voces frustra, quibus invida mens est:
Saeve Cyclops veniae non bonus auctor eris.
Quis roget a segni gnavae conamina extrae?
Servus iners varium quid mihi narret opus?
Non ego delirem, si qui mercede laborat,
Deserti iudex ipse laboris erit?
Difficile est contra suadere quod ipse cupisti.
Eice consiliis hoc genus omne tuis.
Cordatos tibi iunge viros, pietate probatos,
Qui sacra divinae munera legis amant.
Par quibus est animus, qui iam sua vulnera ducant,
Si qua tibi cernant vulnera forte dari.
Horum coepta gravi nixus moderabere ductu.
Non alios melius cernere, velle putes.
Quod tibi non septem vigiles speculentur ab alto,
Unus in his prompte saepe videre potest.
Attamen o faustum rebus mortalibus omen,
Unica consiliis anchora fida tuis.
page 169, image: s167
Omnipotens votis adeas ante omnia Numen,
Regis et immensi rite preceris opem.
Ille tuis coeptis moderator et arbiter adsit,
Illius adiunctus prosperat acta favor.
Orsus ab auspiciis bene talibus inde require,
Propositum peragas qua ratione tuum.
Hic tibi iam quicquid prudens sententia dictet,
Collige, quo rectus postmodo cursus eat.
Quaecumque in magnis tibi ponitur alearebus,
Inicit hos dubia sors novitate metus.
Aut tibi fine bono portum res salva subibit,
Aut erit ancipiti versa carina Noto.
Aut vitae efficient te praemia laeta beatum,
Aut adeunda tibi spicula mortis erunt.
Quis tamen hoc credet? discrimina tanta gubernat
Lingua magis valido debilis ense potens.
Aemula mens cunctis, sapiendi ac dira cupido:
Successus vulgo non habet illa pares.
Quis neget absurdum? sibi qui non consulet ipsi,
Consilio hic alios saepe iuvare potest.
Vidi ego quem magno sufflaret opinio fastu,
Crederet e caelo iam sua verba dari:
Qui tamen in medio suasor sermone relictus,
Pro plausu referens sibila, mansit inops.
Non adeo res haec deceptae somnia mentis,
Sed sequitur Genium, quem Deus ipse movet.
A Domino sapere est, hic faustus ad ardua ductor,
Desipis invito quod sapis omne Deo.
page 170, image: s168
Me precor erudiat longa experientia rerum:
Luctatus vario Marte peritus ero.
Dulce si specimen, non falli experta seqentem,
Eque rudimentis quidque probare suis.
Dulce, nec est toto quicquam speciosius orbe,
Quam doctum, populo lumen adesse suo.
Posse suis vera cum dexteritate praeire,
Utiliter monitu ducere posse suo.
Quae satis in tales poterunt praeconia dici?
Ipsorum quis non gaudeat ore sacro?
Vivat, et in media stet prudens luce piorum,
Saecula ubi Israel continuata trahit.
Quisque suas agimus demenso tempore vitas,
Nescit at Israel fine premente mori.
O quicumque brevis deploras crimina vitae,
In populo meritis nomina quaere tuo.
Immortale decus, quamquam tegit ossa sepulcrum,
Nomina prudentis sunt habitura viri.CAPUT XXXVIII.
NAte sit, hoc etiam, quanuis natura docebat,
Nunc opus admonitis inseruisse meis.
Barbarie (miserum) crescunt praecepta, valere
Ut cupias, nobis emoder andus eris.
Quod cupiunt omnes, cur hoc incuria perdit?
Quod cupis in victu provida cura dabit.
Non eadem salvo sumemus corpore cuncti,
Elige naturae commod quisque tuae.
page 171, image: s169
Quae tibi forte minus sentis conducere, linquas,
Omnia iudicio quis nisi cassus amet?
Turpis et ingluvies, lex et modus adsit edendo.
Non facis ad lautas pamphage brute dapes.
Cui cibus immodico distendit pondere ventrem,
Fercula dum capiunt delitiosa gulam.
Quid nisi materiam proprio cumulare dolori
Creditur, et morbos accelerare suos?
Et loquar, et turpe est, multi periere vorando:
Longior est modico vita fovenda cibo.
Quis fragilem nescit mortalia corpora massam?
Hei mihi, quam patimur nuntia crebra necis?
Qui levet invalidum, medici vener abile nomen
Quo potes observans semper honore colas.
Ille tuos Domini bonitate creatus ad usus,
Munera divino magna favore gerit.
A Superis medicina datur. Rex maximus ille est,
Cuius ab invento tale levamen adest.
Regibus idcir co medicos accedere fas est,
Et capere officii praemia digna sui.
Arte Machaonia merito conscendis in altum.
Sublime ad proceres hac decus arte pares.
Terra salutiferas Domini iussu educat herbas.
Qui sapit, hic medicam temnere nescit opem,
Qui ferula salsas dulcescere compulit undas,
Hac quoque te vires edocet arte suas.
Ut iubet ex illis, sic his quoque discere signis,
Quanta celebrandum per sua facta putes.
page 172, image: s170
Iam ne datur sanare tuos, et pellere mo bos,
Iam ne doloriferae nectere frena neci?
Ecquid habet, quod agat distinctas pixidas implens,
Cum legit species pharmacopola suas?
Scilicet haec faustis accepta reponite Divis.
Divinum numeros, credite, vincit opus.
Quaecumque alma sinu nobis parit ubere tellus,
Illa parit fetus eliciente Deo.
Ipse dat, aspicimus quicquid superesse bonorum,
Ipsius haec urna fusa potenter eunt.
Nate, tibi monitus haud fas excludere nostros.
Quid dubitas? aeger nate precare Deum.
Cuius in omne bonum diffusa potentia, sanum,
Cum volet, optata te quoque reddet ope.
Tu modo lethaeae ponas contagia culpae,
Criminis expertes tu modo sume manus.
Expurgare tui studeas penetralia cordis:
Menda sit a vitiis nulla relicta tuis.
Iamque adeo pingues aris adolebis odores,
Et cereris sacrae candida liba feres.
Denique sit pleno tibi facta oblatio dono,
Discessusritu iam meditante tuos.
Postmodo iam sacris, et relligione peracta,
Est locus ad medicae confugere artis opem.
Fide Deo, doctos hic condidit arte medentes:
Praesidia accersens debita fide Deo.
Dumque tui poscunt languentes corporis artus,
Utere, nec doctas ame relinque manus.
page 173, image: s171
Cura tamen, reliquas non segnis omittere partes,
Claudicat in sola quid pietate minor
Quae minor est vobis, memini, cum prima teneret,
Visaque praecipuam ferre salutis opem.
Tu refugis munus pro te pia vota ferentum?
Tu precibus vires credis abesse suas?
Ut valeas, orem vigor et te pristinus aegrum
Allevet in vitae tempora plura tuae.
Te tangat male grate nihil? tibi somnia fiant?
Me miserum, quae sunt maxima, parva putant.
Poena Dei morbi, poenas quoque temperat idem.
Qui malus ante Deum, morbidus ante Deum est.
Cum tua per facinus iactata ferocia crevit,
Disces hic animis ferre minora tuis.
Et medicum sero votis, gemituque vocabis.
Iam potes o supplex ille iacere tumens.
Hic locus exsequias, atque ultima condet amicis
Munera, funebres accine Musa modos.
Fleto (nec ex rigido mentes adamante recisae,
Nec scopult circum pectora nostra sedent)
Flete, super rapto fas nobis flere sodale,
Officium luctus continet iste pium.
Tum placet involui de mortua membra decenter,
Velatum subeat flebile corpus humo.
Non ego magnificas morer atro in funere pompas:
Sint tamen hic ritus, qui decuisse queant.
Exige cuncta modo iustum testante dolorem,
Et madidas maesto spargto rore genas.
page 174, image: s172
Qua meruit tenus, et quantum tu debitor illi,
Ad certos maneant tristia signa dies.
Versat in hoc aevo praegrande calumnia regnum.
Vivito more hominum, qui sine labe voles.
Qui tamen ingenuo solvisti iusta dolore,
Inice tristitiae postmodo frena tuae.
Mollia iam subeant fractum solatia pectus:
Cura nec immensum turgeat aucta, vide.
Qui tenet insani moderamina nulla doloris,
Increpat, et luctu stantia fata vocat.
Robur enim totis depascitur omne medullis
Maestiti obscuro corde sepulta lues.
Urit, et heu nimium stimulo cor vincit amaro,
Quae regnum in lapsis rebus Erinys habet.
Illa faces quando, violentaque spicula iactat,
Compos legitimi quis queat esse modi?
Claude, precor, tanto tua pectora claude furori,
Excute venturas in tua damna faces.
Qui finisrerum, quae linea summa, memento:
Neviace somniferis turpiter ista vadis.
Non redit, ad nigros quem mors tulit horrida manes,
Macerer hic frustra, nil opis ille ferat.
Iura ne mortalis vitae communia nescis?
Quae tulit hunc, eadem te quoque Parca metet.
Qui faerim ne, rogas, hesterna luce sepultus?
Ille ego, visurus quem venies hodte.
Ergo cum placide defuncti membra quiescunt,
Te desiderium ne puerile coquat.
page 175, image: s173
Ille solutus abest notris hinc spiritus oris,
Tu mala solatus, qua licet usque, mane.CAPUT XXXIX.
QUi volet ingenii dulces acquirere fructus,
Et parere e studiis commoda digna suis:
Non aliena suis adiunget munia curis.
Quem doctrina feret, sufficit ille labor.
Limina secure docti petitote Magistri
Discipuli nullum quos male tardat onus.
Cui studium verso perrumpere vomere glebas,
Doctrinae quinam deditus esse potest?
Aptius hic credo, quam doctas praedicet artes,
Quos suevit lentos instimulare boves.
Scilicet afficitur studiis iam talibus ille,
Et cum bobus amat nil nisi aratra loqui.
Tempora iam servat, iam quis vocet usus arandi,
Iam portat pecori pabula laeta suo.
Non liquet, artificum quantas industria curas
Extrahat in noctes, extrahat inque dies?
Sculptilibus dum forma datur, dum fabrica sollers
Multiplici varium paegmate fingit opus.
Quin omnem intendunt aciem, reputantque quid arte
Conveni at fieri, quove regenda manus.
Nec mora, nec requies, operi dum debita constet
Symmetria, et species quae decuisse queat.
Haud secus incudi ferri faber impiger astat:
Cudendique ardens pectora motus agit.
page 176, image: s174
Inde fatigatos quatit acer anhelitus artus,
Laguidus e toto corpore sudor abit.
Et labor, et formax geminis ardoribus urgent:
Timuit in obtusa malleus aure gravis.
Ille manet, fixusque oculis per singula durat,
Et cura massas non sinit esse rudes.
Totos evoluit lento molimine soles,
Memnonis hunc genitrix, Vesper et ipse probant.
Tantus amor durum studio superare laborem,
Atque opus extrema dulce polire manu.
Parte alia cernis figulum nova vasa parantem.
Indulgens operi numquid et ille sedet?
Impellensque rotam pedibus, limumque sequacem
Effingens digiti, quo volet, arte vocat?
Scilicet et penso sua stat mensura diurno,
Exigit ad certos haec stata cura modos.
Iamque adeo inflexi lassus curvamine dorsi
Optabit, finis sit mihi, forma luto.
Tum laevi in crusta Vitreo splendente nitore,
Purgato cupiam victor abire foco.
Nec plura effatus, votis annititur acer:
Protinus hic Samio pulchrius exstat opus.
Singula quid referam? sua cuique professio curae est:
Quisque cupit fieri cultus ab arte sua.
Et merito, si qua est industria amatur in istis.
Civis ab hac gratam saepe requirit opem.
Urbibus artifices, et turbam deme fabrilem,
Indigus in multis quam status urbis erit?
page 177, image: s175
Altior ah nobis, sacras qui discimus artes,
Altior e magnis palma petenda iugis.
Non bene longinquas isti mittuntur in oras,
Explicet ut causas lingua diserta graves.
Non his cura potest, non publica munera credi:
Hei mihi qua cives dexteritate regent?
Quae vis consilii, quod lumen mentis in istis
Scripturae arcano promere tecta sinu?
Ecquid ab his vires capiet, lucemque patronis
Assrtum iuris, iustitiaeque decus?
Voluere num poterunt praestantibus eruta libris
Dicta, quibus regitur nobile iudicium?
Quin valeant, vitaeque parent quibus indiget usus.
Hoc tulit iste labor, posse referre sat est.
Nos, quibus in sammi mysteria celsa tonantis
Notitiae pleno stat penetrare gradu.
Omnia ab antiquo sapientum scita virorum
Scrutari longa sedulitate decet.
Fatidict vates, et grandibus inclita factis
Pectora, pars studii non minor huius erunt.
Utile quid moneant, quae dent exempla videre,
In vitae lectas commoda fundet opes.
Quicquid habent alto divina oracula sensu,
In numeros certus digeret ordo suos.
Iamque memor, iam dicta animo caelestia plenus,
Ora quis eloquio solvat et ipse potens.
Dictite, principibus quos seruire aequius altis?
Quo nisi de tali nixa stat aula viro?
page 178, image: s176
Quis melius procerum titubantes temperet aestus?
Quis meliorque domi, qis meliorque foris?
Quis populos potius legatus, et extera visat
Regna, peregrinos concilietque Duces?
Quem simul instructum matura peritia fecit,
Non bona, non etiam noxia quaeque latent.
Expedit hhoc, hominesque probant ait, officit illud,
Hoc decet, illa tibi dedecorosa puta.
Talia librantem trutinae non regula fallax
Decipit, et certam lanx habet aequa fidem.
Mane ubi lux primo caelum rubefecerit ortu,
Ibit in aspectum conditor alme tuum.
Ad te suspirans animos et brachia tendit,
Ad tua cum votis Numina pronus adest.
Illius ingentem caelo fiducia vocem
Euehit: orandi fortior alafides.
Prose, pro pouli communi crimine supplex
Suscipiet votis publica vota suis.
Placato magis inde Deo sapientia fulget,
Maior et humano spiritus intus agit.
Iam manant largis doctrinae flumina rivis,
Iam vis iudicii consiliique viget.
Pro quibus eximiis testatur ad aethera donis
Nunc exorato pectora grata Deo.
Haec via tantarum iusta ac progressio rerum,
Sic coeptis Domini gratia iugis adest.
Consiliis auram tribuit sic ipse potentem,
Velaque doctrinae promovet ampla piae.
page 179, image: s177
Felicem studiis, veroque in honore vigentem,
Ordine qui tali convenienter agit.
Qui nisi versatum decies quod mente sagaci
Constitit, in lucem proposuisse timet:
Neve sit ambiguum, scriptura teste laborat,
Per quam quod firmum est debilitare nefas.
Huic miranda feret meritam sapientia palmam,
Vertet in hunc populi totius ora stupor.
Non has aetatis tenebrosa oblivio laudes
Obruet, aeterno nomina flore geret.
Illius aucta volat late doctrina per orbem:
Quae dedit, immensus semina fructus alit.
Coetibus inde piis videas accrescere coetus,
In quibus ille suo magnus honore nitet.
Non ita mille alios cecinit dum vita manebat,
Non ea sopitum funere fama tacet.CAPUT XL.
HUc ades o felix divinae nuntia vocis
Musa, iuvat numeris plura referre tuis.
Sum velut explevit solidum quae cornibus orbem
Cynthia, sum plena vena perennis aqua.
Dives inexhaustis exubero vocibus, et me
Praeceptis largum non piget esse bonis.
O soboles, sancti quae nomine tangeris ortus,
Auribus aequa piis accipe quanta feram,
Accipe, cresce meis turba o fidissima donis,
Cresce velutrivo proxima planta rosae.
page 180, image: s178
Suave tu us mihi certet odor cum ture Sabaeo,
Displiceantque tuo lilia flore mihi.
Cresce virens, accresce fragrans o candidaturba
Ipsius in laudes insinuanda Dei,
Magnificum tibi pango melos: sanctissima disce
Carmina: tu Domini praeco ferere tui.
Laudibus immensum sua per miracula dices,
Et tanta ex operum laude canendus erit.
Quantum Maiestas, quantum sua gloria poscit,
Non potes, ast aliqua dicere posse stude.
Nomina concelebrans insignia carmine laeto
Ingredere, et grates huic rever enter age.
Ardua iubileo geminans praeconia cantu
Vox sonet una Deum, tinniat una Deum.
Sic adeo primus rumpam sublimibus ora
Vocibus, insequitor sic pius inde chorus.
Omnia sunt praeclara manu fabricata Tonantis,
Et bona iunt, opifex quae dedit iste bonus.
Quae pius hic Genitor mandato sanciet aequo,
Provenient apte tempore iussa suo.
Non est ut dicas, quorsum nunc talibus usus?
Non habet hic aliquem quaestio vana locum.
Tolle profane tuas Domini e moder amine cur as,
Optarimelius, quam facit ille, nequit.
Illius imperio num mobilis undarigebat?
Ante levis muro durior an ne stetit?
Num poterat salsos vinclo constringere fluctus?
Et vinclum verbi vis erat ipsa sui.
page 181, image: s179
Sic quae sunt Domini verbo perfecta potenti.
Non possunt placidum dissimulare patrem.
Ac simul auxilii species iucunda refulsit,
Nulla querelarum causa relicta manet.
Ante illum quae quisque gerit, manifesta geruntur:
Omne opus e supero providet ipse throno
Quis tu nube voles terras involuere tanta,
Ut late ant o culos ista vel illa Dei?
Nulla latent certe, primaque ab origine rerum
Extrema ad Mundi tempora, cuncta videt.
Utque videt, sic nulla parum ceu cognita turbant,
Aut aliqua errorem sub novitate ferunt.
Tam sibi constantem, tam certo numine sixum
Nostra quid antevolat sollicitudo Deum?
Quo mihi cura animum frustra divexet inanis,
Huius ut addubitem quid sibi facta velint?
Ringar ego, clamemque miser, quo talia vertunt?
Consilii ceu sit copia nulla Deo?
At creat hic certa, facit et regit omnia mente:
Aptus et haec certis usibus or do ligat.
Illius ubertas et fausti pignora amoris,
Ut torrens rapidis fluctibus actus eunt.
Ut si dilwuium crescentibus ingruat undis,
Copia sic terras potat et ista fovet.
Ira nec idcirco iustos ubi concipit ignes,
Gentibus invisis parcior esse potest.
Protinus arescunt, torpetque emortua virtus,
Sucus et ut campi fertilioris abit.
page 182, image: s180
Haec sua magnificis exserta potentia factis
Grata piis, nullo est tempore culta malis
Impius allidi, solumque impingere novit,
Quaeque creata bonis sunt bona, damna putat.
Ut putat, cveniet: neque enim res iustior ulla est,
Quam fieri, quae sunt esse coacta sibi.
Usibus humanis, degendae et commoda vitae
Sunt mel, lac, oleum, sunt aqua, vina, ceres,
Sunt sal, sunt flammae, ferrumque et commoda vestis,
Cuncta piis fructu cognita, clade malis.
Novimus et ventos immani turbine ferri,
Vindictae peragunt scilicet illud opus,
Hoc suit, illorum quod iusserit ire procellas
Ultor in horrendo dira fragore parans.
Sicubi perniciem reprobis intendere visum est,
Exsultans terras ille tumultus agit.
Nec mora, iussa alacres faciunt, atque impete vadunt,
Quo voc at iratam maximus auctor opem.
Hei mihi, quot simili grassantur origine pestes?
Non alio igne, fame, grandine, morte ruit.
Quo rabies datur ista feris, quo vipera gramen
Obsidet, aut saevi cauda timenda Nepae est?
Ille etiam crudos in fatum dirigit enses,
Multaque pro solo vis movet arma Deo.
Quid tibi nunc animi censes scelerate relinqui?
Audendi impietas quod tua pignus habet?
Feta ministerio cladum natura tuar um
Suppliciis gestit currere laeta tuis:
page 183, image: s181
Perdendique tui Dominus quae tempora signat,
Heu festinata pergit obire fide.
Non mora tardabit, nonres infecta repellet:
In Domini nimium prompta vocamen erit.
Et dubitamus adhuc communi voce fateri,
Deberi laudes et decus omne Deo?
Tam bene dispositi qui vinxit foedera mundi,
Tam nil non recte, tam sapienter agit.
Dicite nunc iterum laudantes dicite Musae,
Deberi grates et decus omne Deo.
Omnia divina veniunt opera optima dextra,
Atque aliquid certo tempore frugis habent.
Non adeo minima fas haec repr aehenaere parte.
Nam pretium monstrant tempore cuncta suum.
Dicite nunc iterum laudantos dicite Musae,
Deberigrates pectore, et ore Deo.
Ah miseri, quos ille premit, serieque laborum
Obruit: o nimiis vita referta madlis.
Infelix hominum genus ipsamatris ab alvo
Infandis aevum casibus omne terit:
Donec ad iniectae succedens viscera terrae
Maternis iterum conditur hospitiis.
Nil nisi perpetuus curis mordacibus angor,
Nil nisi per dubias spesque metusque vices.
Mors subit extrema debell ins omnia strage,
Et plebs aequata nobilitate cadit.
Aurea tu capiti quanuis diademata gestes,
Et te conspicuo murice lana tegat.
page 184, image: s182
Mortis honor ato non segnius irruet horror,
Illaque mox species splendida squalor erit.
Utque ferit summos, pariter sic vilibus instat,
Haec quoque pannoso de grege praeda iuvat.
Voluimur interea, tumidis et rumpimur iris,
Aestuat, et rixas aemula rixa serit.
Lite fremit livor, numquam contentio cessat,
Invidia est, quae non corda coire sinit.
Tum metus ancipites, letique pericula versant,
Ille furor somnos imperat esse breves.
Ah cupiens aliquis nocturnae dona quietis
Condit in optato mollia membra toro.
Nec mora, succurrunt animo tot taedia rerum,
Herculeus nequeat quot super are labor.
Cum satis ingemuit curis exser citus atris,
Occupat invitus lumina lapsa sopor.
Nec tamen hic artus sincero munere pascit:
Somnia suspensum, somnia dura premunt.
Saepe ferox falsa sub imaginc territat hostis.
Praelique, immuni corpore, mente gerit.
Cum vigil arrexit sensus, animumque recepit,
Seque videt vano contremuisse metu.
Redditus ex acie tamquam per tela per hostes,
Qui gaudet tutam sustinuisse fugam.
Sic laeva agnoscens stupidi simulacra timoris
Gaudet in eventus non residere fide.
Talia multa quidem ludibria sensibus errant,
Omnis ab his stimulis concita saepe caro est.
page 185, image: s183
Mente carens agmen pecudes, hominumque catervae.
Sed patitur cunctis hinc graviora malus.
Impius hoc septem tormentum sortibus auctum
Et feret, et merito perferat usque, precor.
Impius et rupit fatis iter, ille cruorem,
Ille graves rixas, et fera bella dedit.
Omnis in hunc ferri rabies, pestesque famesque,
Et quic quid miserum, quicquid ubique grave est:
Quic quid in aerumnas, in perniciemque ruendo
Urget, in hunc poenae Vindicis ordo rapit.
Scilicet a primis sic fama accepimus annis,
Hic quoque diluvio qui peteretur, erat.
Ob furias scelerate tuas demergitur orbis:
Natura exitio pene sepulta tuo est.CAPUT XLI.
QUem suus immemore viles super evehit ort
Et maiora luto fastus adire iubet.
Principia oblitus, finem modo cogitet ipsum,
Et terram reduci tecta parare sciat.
Illa quod emisit, sua rursus in antra reposcit.
In mare sic fluvios rursus abire vides.
Inunc, magna para, tumidis et labere ventis
Edite coenoso, vel tumulande solo.
Praeterit, o miseri, quaesita potentia fraude,
Muneraque et fragiles emoriuntur opes.
Sola manet nullis aevi concussa ruinis,
Et celsa veri lux super arce sedet.
page 186, image: s184
Has vires, totque haec hominis monumenta profani
Cernes ut sorptos interiisse lacus.
Ut fugit in denso tonitrus fragor irritus imbre,
Sic tua vanescens impie regna cadunt.
ERgo licet scelerum laetus mercede triumphes
Et servum donis crimina pectus emant,
Hor a tamen veniet tragicis invecta quadrigis
Prostratum quae te conterat axe gravi.
Fortunata domus tristi pessundata casu
Iam quoque pro misero fata nepote trahit.
Iam video fractos effeta ex arbore ramos,
Iam radix oculos sicca stat ante meos.
Illa quidem siccis etiam dignissima saxis,
Illa nec irriguo laeta futura loco.
Vulsa sed ante diem proiectaque solis ad aestum
Maturi moriens orba decoris erit.
At pietas, sanctis vitam quae temperat actis,
Hortus ut a Domini fotus amore viret.
Quae relevat miseros clementia, flore perenni
Permanet: hae numquam deicientur opes.
Ah tene am me sorte mea, data munera sccter,
Det victum iusto gnava labore manus.
Has ego divitias animo non pluris avaro
Persarum gazis praeposuisse velim.
His neque tr anquillae rumpi quer ar otia vitae:
Tutus ab invidia dona quieta feram,
Huc age Melpomene castis edissere verbis,
Coniugis ingenuae commoda quanta putes.
page 187, image: s185
Progenie ditare domum, decus urbibus auctis
Addere, perpetuo nomine vivit opus.
Sed neque sic istis capior, non maius ut illud
Esse putem, si cui est uxor honesta domi.
Ille ego sim, casta sapientia coniuge cinctum
Quem beet, et dono laetus utroque fruar.
Qui sicut fateor, quod cor sine crimine nostrum
Exhilarat posito Musica blanda mero:
Sic idem, nisi mesapientia mollibus ulnis
Educet, his verum nectar abesse putem.
Afficit, et citharae probo cum tibicine cantum,
Accipio dulces aure patente modos.
Haec quoque nonnulla est, sedtum cessura voluptas,
Munera cum placidi sermo leporis obit.
Pascimus et visis oculos, fallitque tuendo
Forma venustatem si qua decora refert.
Sic aliis alii, nos puro gramine capti,
Oblectet viridis nos et amoena seges.
Quid faciam'ruit haec levis et fugitiva voluptas
Iam iam deserto dulcis amice mane.
Me tua substineant lenimina tempore duro,
Tu facis ut magno fasce levatus eam.
Sed manet in cunctis uni fidissima coniunx.
Sic precor o coniunx unius unus ego
Gratia Melpomene, perte mihi verba supersunt,
Coniugis ut dotes concelebrare queam.
Te duce nulla mihi virtus indicta relinqui,
Te duce nesciri laus mihi nulla potest.
page 188, image: s186
Ausus ego in miseros facilem praeponere fratri
Te duce naturam sub pietate loco.
Sint studia, et laudo, si sunt communia fratrum,
Angustis coeant rebus, opemque ferant.
Fortior in miseros miserescere prona voluntas,
Nescio quid sacrae plus ibi laudis inest.
Stultus in ar gento, confidat stultus in auro,
Mireturque cavo dona petita specu:
Mecum Melpomene cantabit mentis honores,
Consiliis potior gloria mentis erit.
Ipsa mihi Domini dictet, mea regna, timorem,
Hinc mihi fidendi nobile robur erit.
Praesidio nummi, sine, dives obambulet audax,
Hanc mea non dubiam corda fatentur opem.
Ante Deum peccare timens reverentia mentis
Defectum veris non sinit esse bonis.
Non eget auxiliis, quae sors levis advehit extra,
Tuta suis opibus sub pede cuncta terit.
Delitias quid mille procax tibi suggerit error?
In Domini solum, quod petis, ecce metu est.
Huc citus adproperes, benedictum tendis in hortum,
Hic faciles cultus hortus amoenus habet.
Pulchrius immensus nil hoc est amoenius orbis
Explicat, hic viva gratia luce nitet.
Sordida, mi fili, detestans otia vitae,
Promptus in officiis hoc duce perge tuis.
Odiego qui gaudent aliena vivere quadra,
Hi viles animas prostituere cibo.
page 189, image: s187
Fortiter ignavos tu disce relinquere fucos,
Mendicum fugias tu generose nefas.
Ante precor vitam telo mors rumpat acerbo,
Quam sit mendico pane fovenda mihi.
Quod sibi propositum mens ista reservat honesti,
Dedita quae tali sustinet esse iugo?
Sic vagus incedam nutu suspensus herili,
Et mihi peccandi nunc erit ansa cibus?
Pro pudor, ingenuae non est socordia mentis,
Prudentes laqueus non capit iste viros.
Eia age quis dominae cantans praeconia mensae
Ambrosiam superos hic tibi finge dare.
Os satis agnosco, minime quod cetera purum,
Tersum de sola parte pudoris habes.
Si tamen his aliqua pateant epulonibus aures,
Pessima, praemoneo, pessima febris adest.
Haec ubi miscuerit grato fel triste sapori,
Importuna feres taedia, crede, gulae.
Iam prope finieram praecepta salubria vitae,
Horrida mors oculos constitit ante meos.
Omnia qui tribuis solis sapientibus, inquit,
Hoc quoque num telum vincere posse dabis?
Aspicio, frendent cir cum terrorque pavorque,
Nil aeque rigidis acre feroxque minis.
Hei mihi sat miseras terres fera bestia gentes,
Et nimium tristi sunt tua tela fide.
Imperii specimen si nunc iuvet edere duri,
Quid possis aliquo, divite certus ero.
page 190, image: s188
Vellicet illius saltem tua mentio pectus,
Quos ibi perculsa mente videbo metus.
Ah nimium laeto tua se huic immittis imago
Ingerit, atque opibus qui bene sospes agit.
Integer ex voto qui vivit, et omne sereno
Tempus agit, cura non cruciante, statu.
Non cibus hunc refugit, munus nec segne palati est,
Divitias fructu novit habere suas.
Iamque erat hic alto felix aequandus olympo,
Nite deiectus, bestia saeva, tremat.
Quam tamen in lautis morsrebus nomen amarum,
Tam portus miseris commodus esse potes.
Ecce senex aliquis, curis in tristibus aeger,
Pauperiem, nulla sperelevante trahit.
Ah fesso succurre precor, precor improba dixit:
Eripe me tantis hora suprema malis.
Alltius a sensu sed qui ratione feruntur,
Hi ferienda neci libera colla dabunt.
Illa minax igitur cervicibus irrue nostris,
Illa ferox nostrum mors pete falce caput:
Est his est membris foedum domitur a pavorem
Vis animi: fortes disce superba pati,
Ex quo sic Donimi deposcimur or dine cuncti,
Cur velut aeternis legibus hostis eam?
Cur ego contendam demens immota moveri?
Cur ego detrectem publica iura pati?
Vel quae preteriit, vel postera quae subit aetas
Cernit in hac omnes conditione pares.
page 191, image: s189
Et dubitabit adhuc quisquam communia ferre
Foedera, consensu quae stabilita Dei?
Ah miser, et nimia demerse cupidine vitae,
Nestora quid centum te numer are iuvat?
Quid precor annorum percurrere mille iuvaret?
Haec mora non mutat ius spatiosa Dei.
Cedite, nil atro refert in funere quaeri,
Quam fuerit longa vita peracta mora.CAPUT XLII.
IAm tot in hoc clivo desudavere profani,
Quot series longi temporis ista tulit:
Ut facilem nacti sceler ato in foedere vitam,
Iuncta felices impietate forent.
Exstat adhuc nemo, cui par fortuna labori
Hac velut in celebri fecerit arte fidem.
Stirps tua reiectam se tristi sorte dolebit
Impie: tam nulla parte beatus eris.
Vel natos, quotquot natis sociantur et ipsis,
Consule, quae dederis commoda dona, scies'
Qui detestandi duris in cladibus omnes,
Orba manus patriis occubuere bonis.
Et nisi, quo posset contemptior esse, dedisses,
Posteritas poterat non data dona queri.
Sic adeo patrium natos scelus implicat ipsos:
Et pater ad poenas non satis unus eris.
Saepe gemens cineres proles clamabit ad atros.
Haec de te, genitor, cur ego probra fero?
page 192, image: s190
Vaemiseris, ausi sacras quisolvere leges
Estis in excelsum turba maligna Deum.
Seu vos Parca mori iubeat, seu vivere fas est,
Devotos Furiis tempus utrumque tenet.
Terra velut, de se quae sunt exorta, resorbet:
Impius ad poenas sic male dictus abit.
Aerumnas hominum passimmors terminat, et nos
Invidiae miserans eximit illa quies:
At quibus exitiis penitus tua nomina fatum
Eruet haud ullo digna favore frui,
His tu qua speres defungier improbe meta?
Pars proba nulla tui est, prospera nulla manet.
Quo melius nobis servatur nomen honestum,
Quam quas pictus Arabs, quas habet Indus opes.
Credite fallaces auri linquetis aceruos:
Virtutis stabili laude perennat honor.
Vita fugit, subeunt iucundis aspera, laetam
Non minus exiguo tempore Parca rapit.
Sola vetustati non cedit vivida virtus,
Et decus, et nomen vindicat ipsa bonum.
Nate cave, minate, cave: secura secundis
Inscelus, et nimium est insidiosa via.
Tunc precor advigila, tunc fortiter attrahe frena,
Nec laxum studium relligionis habe.
Quantum animo perversa nocent exempla labanti?
Coeperunt fieri cur mea dicta pudor?
Pro facinus, veri naturam disce pudoris:
Ingenuae non est indolis iste pudor.
page 193, image: s191
Cur ubi non opus est, ubi fas pietasque reclamant,
Intempestiu us prodit honesta pudor?
Anne ita pro iustis rebus tutela pudenda est,
Assensu ut potius tuter iniqua meo?
Hoc est, hoc pravi crimen deforme pudoris:
Servitia o quis me coger et ista pati?
Rectius a nostri prohiberis lege pudoris,
Tu pater, illicito mater et esse toro:
Tu Princeps, procerumque alto de stemmate clarus,
Mendaci pactam fallere voce fidem:
Iura magistratus turpi pervertere fraude:
Legitimi plebes solvere vincla iugi:
Proximus et soicum, vel amicum laedere amicus:
Vicinus iuncta furta patrare domo.
Denique rusticitas ne forte intacta rigescat,
Sit cubito panem supposuisse pudor.
Quid dicam ratio si non per credita constet?
Hei mihi peccato hoc erubuisse grave est.
Sit pudor et dicta nonreddere verba salute:
Sit pudor obtutuscorta notare tuo.
A consanguineo rigidos avertere wultus,
Illa nel inprimis forma pudenda fuit.
Quid, cum legatis haeres excluditur insons
Dosque, peregrinum transit amorue torum?
Externam quid cum famulam sectata libido
Turpiter ad vetitum stare cubile iubet?
Opprobrio quid cum meriti corrumpis amorem,
Atque nefanda audit, qui benefacta tulit?
page 194, image: s192
Aut ubi, secretum quod debuit esse, profaris,
Et tua peccavit garrulitate fides?
Horum si pudeat, sique evitare labores
Talia, virtutis nomine carus eris.
Sed tibi nunc, longe quae sint aliena pudori,
Eloquar:hinc facilem nemo ad iniqua ferat.
Foedera legiferi testari et iura Tonantis:
Esse patrocinio praesidioque bonis:
Et servare fidem, necludificare sodalem,
Vile et amicitiae nomen habere dolo.
Quae lex attribuit, bona conservare propinquis,
Donaque ad haer edes debita ferre suos:
Pondera, mensuras lustrando saepe cavere,
Iustitiae ne qua regula deficiat:
Ac neque ringi animo, turpemque accersere luctum,
Sicubi lucra parum pinguia quaestus habet:
Legitimis laetam sed caelo ostendere frontem,
Munera fortunae qualia cumque feras:
Denique non unquam discedere tramite recte,
Corporeas ubi sit pactio propter opes.
Sint mihi lege regi consueti venditor, emptor,
Hoc ego vos hortor depuduisse scelus.
Quid? quae pro caris industria fedula natis
Excubat, et sancte corda tenella regit?
Quaeque malum punit censura domestica servum,
Aut ubi non fida est femina, cura vigil?
Non ego iam patiar, frustra optes lentus ut Argum,
Tu modo fac validas undiquestare seras,
page 195, image: s193
Iudice me, custo dia erit tutissima clausis:
Illa in furaces sit medicina manus.
Libraque cum numeris, nec quaeque sine ordine seruis
Tradere, sed menso singula seire suo.
Atque ideo nec te tabulis signasse pigebit,
Quicquid et acceptum est, quic quid et inde datu.
Hoc quoque, quod non est, ne duxeris esserubori,
Imprudens a te siqua monendus adest.
Consilio insipiens poterit si forte umari,
Ipse minus sapias officia ista negans.
Turpe erat, et dolui conftigere lite minori,
Admonui stultum, parceret ipse, senem.
His mihi de rebus numquam sint taedia, quaeso:
Deprecor o, si quis retrabis inde pudor.
Sic ego iam didici cunctis laudatus haberi,
Sic prudens: at tu rustica turba vale.
Ad mea desicient res instrumenta gerendas,
Si similis possim sic rubuisse tui.
Qui tamen auctor eram, conformatorque pudoris,
Quem pro te recti sollicitudo capit,
An quoque quos stimulos alieni cura pudoris
Adiciat, monitis plenus ubique canam?
Triste rudimentum patriis assuescere curis:
Hoc mihi non fandum est, experteris onus.
Filia sit saltem, quid sint tormenta patebit,
Quae faciles somnos patribus esse vetant.
Nubilis illa domo, sed nondum nupta sedebit,
Saepe pater generum maestus abesse gemet,
page 196, image: s194
Et flos est, dicet, nunc o foret ista petenda:
Tam bona carpentis cur perit uva mora?
Exeat illa domo, taedasque secuta iugales
Pacta maritalis discat inire tori:
Altera iam longi crux est accepta timoris,
Ne sit ab hac iuncti mens aliena viri.
Quid? natae qui stupra timent, uterique tumentis
Ne gerat in patria crimen onusque domo:
Aut ubi nunc uni concredita nupta marito est,
Moecha sit insigni ne labefacta nota.
Id quoque; num dubitas, possitne dolere parenti,
Si thalamo sterili filia degat iners?
Sed mihi rem dubiam paucis finire volenti
Sit satis officium commeminisse meum.
Cetera sint commissa Deo: mihi mandat habenas:
Deprecor hinc solum mollior esse parens.
Ferte supervacui mihi non praestanda timores:
Cauta protervarum frena tenere meum est.
Hic ego si possim iuvenili obsistere flammae,
Civili fugiam multa pudenda viro.
Non mea derisi tota cantabitur urbe
Fabula, non laeti de decus hostis ero.
Non cupiam surdas aliis dicentibus aures,
Non mea confusus supprimet ora rubor.
Cur tamen ex emplis rarissima turba valemus?
Haec erat in tali cautio iusta malo.
Crimen in alterius duris te legibus armem,
Qui pecces isto crimine, primus cris?
page 197, image: s195
Tune videns formas potes ambitiosior uri?
Tene sodalitium iam muliebre capit?
Scilicet ut tineas immittas vestibus ultro,
Iniussu veniant nec mala crebra tuo.
Quam poteras, hac labe procul, vitare periclum,
Tutus apud tetricum quam magis esse virum.
Quae tibi blanditur, te callida femina lusu,
Obicit, hos fines illius usus habet.CAPVT XLIII.
NUnc age Iessaei cape plectra sonantia vatis,
Et mea maius opus Diva canora move,
Magna theatra vides mundum suspensa per omnem:
Quaelibet hinc operum pompa canenda venit.
Ingredere ingentes laudum per talia campos,
Et refer auctoris facta stu penda Dei.
Qualibus ante tibi cum pagina sacraredundet,
Exempli sequeris convenientis iter.
Lumina principio Solis radiantia cernis,
Et quod ubique diem fundit in orbe iubar.
Non mihi Phoebe tuam si des in carmine lucem
Qua ruhil in mundo clarius esse liquet:
Admir anda tui satis ornamenta decoris
Exponi versu posse putabo meo.
Ipsa latent quaedam sanctorum pectora, nec te
Exhausta est operum claudere mole Deus.
Tanta creatarum vis emicat undique rerum:
Omnipotens, fabricae gloria tanta tuae est.
page 198, image: s196
Alta canenda nimis, nimis ille ingentia sumit:
Nititur haec merito qui celebrare suo.
Solus tu Dominus, qui perscrutaris abyssum,
Solus qui latebras cordis inire potes.
Nec te sensa latent, tacito quae quisque volutat
Pectore: perlustrans omnia lumen habes.
Omnia nosse tibi Rector, tibi convenit uni,
Tempora tu factis prospicis ante suis.
Per te facta licet, per te quoque scire futura,
Te penes est omnis vaticinantis honor.
Tu nisi magne Pater, nobis abstrusa reveles,
Turpiter ignaros nubila densa premunt.
Omnis in arcanis tua perspicientia lucet
Solius, occultum cui ruhil esse potest.
Infinita tibi celebri sapientia pompa,
Regale invehitur testificata decus.
Solus ab aeterno qui sis eeternus in aevum,
Qui neque maior eris, nec minor esse potes,
Qui neque consilium ceu non satis integer ullum
Exoptes vitio mentis egente tuae.
Tene, Parens immense, refert nitor ille serenus?
Cunctane tam felix auctor amoena facis?
Ah saltem ante animos saliat scintillula nostros,
Factaque det nimima parte videre tua.
Tu facis ut vivant, viresque manentibus addis,
Imperio currunt omnia laeta tuo.
Ecce tibi totidem contra duo fixa feruntur,
Oppositas uni res tenet una vices.
page 199, image: s197
Quo tua defectu molitio tanta laborat?
Procedat si quis, quodreprehendat, habet.
Iam, faxo, cuncti te detestentur, et usum
A Domino factis omnibus esse sciant.
Foedera quin operum te net aequa lege suorum,
Omnia quae certis finibus apta ligent.
Illius haec cernens tam splendida dona per orbem,
Quando piis oculis exsaturatus ero?
Quae tamen haec oras excurrit ad usque supremas
Conspicuis species lucida verticibus?
Sudifico curru quae caerula firmamentum
Maiestas, rutilis et premit astra rotis.
Eia purpureis ego solem erumpere flammis
Conspiciens, nitidum nosco redire diem.
Nosco perenne decus, tanta ac miracula signo,
Quanta haec qui potuit condere, summus erat.
Tu simul in medias conscenderis aureus arces,
Siccatur radiis terra perusta tuis.
Tunc quibus o tutum deponam corpus in umbris?
Nam grave sit flammas sustinuisse tuas.
Sint licet innumeris incendia structa caminis,
Det licet Aetnaeas Mulciber ipse faces:
Phoebe tamen superas, tuus et fortissimus ignis
Exurit montes, urit et arva siti.
Utque cales cursu, sic difflans ore vaporem
Fervida, quae tetigit spiritus ille, facis.
Tu radiis illustre caput quacumque coruscas,
Perstringit tremulus lumina nostra nitor.
page 200, image: s198
Ah nos degeneres visu ad caelestia talpas,
Cumque oculis nimia pectora faece graves.
Hac saltem nobis e debilitate subiret,
Machina quam valida structa sit ista manu.
Qui fuit hic opifex operis molimine magni
Maior, is ad minimos maximus esse patet.
Maiorem magni Dominum iam dicite Solis,
Quoque iubente citis sidera pulsat equis.
Idem dat Lunae certis arcere tenebras
Noctibus, et niveae spargere lucis ebur.
Haec signat menses, atque ipsum mensibus annum:
Computat hac aliquis iam sacra festa duce.
Deficit haec modo luce sua, modo turgida fertur,
Et ciet hic miras menstruus ordo vices.
Ecce micans celso tibi plenius agmen Olympo,
Aetheriam stellas aspice militiam.
Tot velut illustres faculas sua iussit habere
Atria, tot pura corpora luce Deus:
Quae quoties animo admirans, visque pererres,
Regie in eximii nobile nomen eas.
Scilicet o urer Regem, quem tanta sequuntur
Agmina, quo verbo dirigit illa suo.
Cuius ad arbitrium paribus progressa feruntur
Ordinibus, numquam lassa labore viae.
Quid loquar Iri tuos formosa coloribus arcus,
Vel tibi sic pictas qui dedit arte genas?
Plausibus hymnisonis certe dignissimus ille est,
Cuius signa pium talia foedus habent.
page 201, image: s199
Salve dive opifex, vener anda potentia rerum:
Huc mihi, ab exstructo quantus es orbe, veni.
Tu facis haec teretis sinuosa volumina caeli,
Extensa est ista sphaerica forma manu.
Quod nix alta cadit lanas imitata volantes,
Effectum verbo credimus esse tuo.
Tu mir abilibus colludis in aethere flammis,
Et saliunt scisso fulgura crebra polo.
Desuper aspicimus pendentes currere nubes,
Ales ut aereum pendula carpit iter.
Vis tua densatis constringit nubila nimbis:
Grandine concreta sternitur omnis humus.
Terribiles sonitus impulsa tonitrua miscent:
Horrent cum summis plana cacuminibus.
Te pennas tribuente, volant Boreasque Notusque,
Et superant volucrum cursibus omne genus.
Cernis ut obnixis concurrere flatibus ardent:
Tum freta cum terris verrere velle putes.
Aggeris en ritu moles glomerata nivalis
Convehitur, qualis densa locusta cadit.
Quam mirum specie? liquidarum cernis aquarum
Infloccos laticem iam coiisse suos.
Illa seges campos horrentes frigore stipat,
Et candore oculos, corda stupore ferit.
An tibi rorigenas memorem, vis, deinde pruinas,
Ad conspergendos rem salis instar agros?
An mihi quae baculi quodammodo format acumen,
Indurata gelu stiria carmen erit?
page 202, image: s200
An nesuperficies vinctis glacialis in undis,
Frigora spirantis triste Aquilonis opus?
Ille videns laxosfluidis humoribus amnes
Ridet, et haec ala praepete motus ait.
Currite nunc patulae, frustra hoc optabitis undae,
Findent navigeras cum vaga plaustra vias.
Plura locuturum rapit impetus ipse ferocem.
Nec mora lorica flumina stare putes.
Illum etiam sterili metuunt montana fragore,
Et male deserti mordicat arva soli.
Ille virentis agri laetum detondet honorem:
Stat situs, et tostas horret, ut igne, comas.
Ut tamen in nimios animum laxasse furores
Visus et est iras detonuisse suas.
Lex venit, et notirevocat sub carceris antrum,
Turbine quassatis gratis medela datur.
Quam prosunt nebulae, lenique aspergine rores?
Quam bene fomenti vim recreantis habent?
Quis mihi nunc latum cupienti visere pontum,
Diriget in medio grandia vela mari?
Huc ades alme Pater, bibi blandum caerula Thetys
Iussas praescripto littore sistit aquas.
Ferreus ah tantae quisquis dulcedinis expers
Ista parum grata mente theatra videt.
Qua nunc stamus humo, nobiscum naret in undi;,
Ni per humum laeso pareat unda Deo.
Ergo etiam medio reperitur in aequore sedes,
Cultibus humanis insula fixa manet.
page 203, image: s201
Dicite fluctivagi perpessa pericula nautae,
Qualia vel saevo monstra fuere mari.
Dii quales facies, quae coete immanta vidi?
Qualia multa ratis praeter agenda fuit.
Quid moror? hac poteras cmplecti singula summa:
Quae stani, a verbo stant solidata Dei.
Quamvis multa libet verbosis pangere Musis,
Materia est, quae vos arguit esse breves.
Haec erat illius tam felix copia venae,
Quae, quo linexhaustum est, dicere speret opus.
Ergo tene mea Musa brevis compendia summae,
Et tibi sit totum, sit tua summa Deus.
Quid laudes numer are iuvat? quo pagina crescit
Munera Rhetorico plena colore gerens?
Haec non in longas it magnificentia chartas:
Et minimum nostro sustinet ore cani.
Altior et laudum cumulis, operumque paratu
Altior, haud ulli fabile Numen habet.
Eia age summe Deus, mihi non effanda potestas,
Te Dominum tacito cordis adoro sinu.
Te cum mir ari potius, quam dicere possim,
Nescio, quo tamen et luctor amore loqui.
Sic age, et o animae vis laudibus omnis adesto:
Acclamet fausto candida turba sono.
Tollite io, clamate Dei venerabile nomen,
Qua licet, et quantum lingua animusque sinit.
Dicite io superat nostraru, muner a laudum,
Sed superans velithac se quoque laude coli.
page 204, image: s202
Utque volet, sic perpetuo celebrabimus illum:
Omnis in hoc omni tempore nisus erit.
Non has assequimur, non fas deponere laudes,
Nec finem, finem praeripere, ante suum.
Ah quam pene nihil de te mortalis habebat:
Vise Deus nulli, quo referendus eris?
Sed faveas tenuem non aspernatus honorem:
Quantus es, in lingua nullius esse potes.
De minimis operum pars haec perspecta tuorum:
Cetera nos longe nobiliora latent.
Omnia tu certe fecisti publicus auctor,
Atque iubes illo stantia stare statu.
Quatenus ast aliqua nos notitia imbuis horum,
Te colit, et merito te pius omnis amat.CAPVT XLIIII.
SIc tibi det simili Dominus virtute nitere
Maiorum laudes accipe posteritas.
Illa tibi referens ex ordine lumina dicam,
Per quae stat summo gloria nostra polo.
Organa Divini dicam praeclara favoris,
Exseruit vires in quibus ipse suas.
Ergo gubernandi felix industria regni,
Ergo illis nomen nobile gesta dabant.
Non illis aberat sapientia provida rerum:
Concesso poterant vatibus ore loqui.
Consilio populos et publica quaeque regebant,
Promentes sacris eruta sensa libris.
page 205, image: s203
His ducibus rediit studio sua vita canendi,
Et seruire suo Musica iussa Deo est.
Quam bene Psalmographis cecinerumt carmina Musis,
Quam pietas cantus apta magistra fuit?
Divitias animus superabat maior in illis:
Et tamen hos magnae condecorastis opes.
Heu ubi nunc illa est prisci lux aurea saecli?
Consultum rebus tunc bene pacis erat.
Praestantes animae, dum vos haec vita ferebat?
Oquantum tulerant saecula vestra decus.
Quam tum non mendax praeconia vestra canebat,
Fama nec in vivos invidiosa fuit.
Quam bene adhuc celebris vivit post funer a virtus,
Nec laus est nigro vestra crematarogo.
Quid par huius habes gens illa simillima brutis,
Quae cineri immoriens tota sepulta tuo es?
Nomina cui manes cecidere oblita sub imos,
Et nihil ex illis fama superstes habet:
Sic quasi non fueris, vectigia nulla relinquis:
Sic quasi non vivas, improbe vivis iners.
Nec domus haec aliqua surgit virtute nepotum:
Nate refers titulis ingenioque patrem.
At sacer ille chorus, Patrum flos ille piorum
Iustitiae aeterno vivit honore suae.
Talibus intactae manserunt commoda sortis:
Heredemque suis instituere bonis.
Qui venit ex illis, semper pia foedera coetus
Sustinuit facilis de bonitate Dei.
page 206, image: s204
Utque patrum favit, sic posteritatis honori,
Natorum et natos stemmatis huius amat.
Felices tunuli, quibus hoc post fata quiescit
Heroum fama non moriente, genus.
Non mutos cineres hac parva conditis urna:
Orbe sed in toto iam didicere loqui.
Iam confessa dedit vivax sapientia nomen,
Coetibus et totis ille probatur honor.
Nam quamte memorem, primis Henoche sub annis,
Exemplum mundo quigrave raptus eras?
Sustulit e terris hunc, quod Deus ipse probabat:
Quisquis esheu vitiis disce timere tuis.
Quanti iustus erat Mundo labente Noaeus?
Sedit in hoc uno vix bene salva salus.
Tune pater solus perdendi criminis expers?
A capite et solum temperat ira tuo?
Salve undis, salve humanis erepte ruinis,
Humanum posses ut reparare genus.
Tu nisi diluvio tectus grassante fuisses,
Quo poterat nasci stirps recidius satu?
Te dignans placido sedatum foedere Numen,
Tempus in omne malae funera cavit aquae,.
Huc ades o genitor populorum maximus Abras,
Quo nemo illustri maior honore viget.
Tu pius ingrederis per legum iussa Supremi:
Fas tibi carne tua pacta subire Dei.
Tecum prisca fides, et nescia fallere virtus,
Cognitus eximiae tu probitatis eras.
page 207, image: s205
O quantum exemplis distat simulator ab illis?
Tentata invictus constitut iste fide.
Propterea mir ata Deus sua numina testans,
Pollicito pepigit grandia dona suo.
Stirpe tua veniet benedictio gentibus (inquit)
Pulveris in numerum crescere te faciam.
Exaltabo tuum caeli ceu sidera semen,
Imperiis gemini continuabo maris.
Quantum nunc isto fatorum ludit in amne,
Ad fines terr ae qui tua sceptra feret?
Gratia sit tali tibi, Clementissime, pacto:
Sic, puto, dixit Abras, sic pia turba refer.
Hoc instauramur faustae pars quisque salutis:
Omnis ab hoc populis manat origo boni.
Suscipe tu patrii nunc foederis Isace curam,
Custodem magnis te Deus ecce vocat.
Iam renovat nato, statuit quae fata Parenti:
Et tecum fausti stat quoque patris amor.
Postmodo succedes bisseni stemmatis auctor,
Inquetua sorshaec curret adulta domo.
O nimium primis benedictio prospera ramis:
Heredi quantae ius tibisortis adest?
Gaude stirpe tua: quot te modo pignora stipant,
Constituet totidem gens numerosa tribus.CAPUT XLV.
EXoritur nobis lux et nova gloria Moses:
Quaereretro, Isacides sanguinis auctor adest.
page 208, image: s206
Nobilis Isacide quem tollis ad astra nepotem?
Fallor? an huc illa mersus adibit aqua?
Quam bene caelabat te fuscina parue sub undis,
Si nunc in populis esse lucerna potes?
Sidus es in populis, populorum gratia Moses:
Tangis mortales, tangis amore Deum.
Tu potes historiae claros inducere fastos:
Tu facta excellens per tua nomen habes.
Quifuit antiquos Domini favor in Patriarhas,
Auspiciis idem fulsit et ille tuis.
Iussus honor atis similis tu Patribus esse,
Grande piis columen, terror et hostis eras.
Qualia narrarem miracula, si tua vellem
Dicere, quae verbo saepe peracta dabas.
Regibus ignificus torreret ut ilia livor,
Vis tua non falso crevit honore potens.
Ad populum legatus eras, mandata ferebas,
Quaetibi laturo se Deus ipse probat.
Maiestas tecum, divinaque gloria vadit,
(Quid dubitas?) magnis addita magna comes.
Ergo tibi in sanctas tantum data functio curas.
Huc tam mansuetum convenit ingenium.
De tot sepositum te gaudet milibus unum
Pectore sincero cana fuisse fides.
Quis procul ille nigro tenebrosae nubis amictu?
Ut stans narrantis pendet ab ore Dei?
Disce rudis, tali Mosen in imagine signo:
Admissus Superis vocibus ille fuit.
page 209, image: s207
Praesenti praesens a Numine cuncta recepit
Edicto fieri publica iussa rato.
Hunc illum legis dederas, Deus alme, magistrum,
Posset ut interpres pectoris esse tui.
Fons patet, et iam non sapientia, vita latentis,
Consulto legis Mose peritus ero.
Gaude Iacobe, tuis missus de foedere doctor,
Iudicia Israel in tua lumen adest.
At neque dive Aaron, dicto te fratre tacebo.
Nam similis nimium tu quoque fratris eras.
Tu Levitigenis magna incrementa dedisti:
Venit in hanc de te laetior aura tribum.
Salve evecte Deo, mystes operose sacrorum:
Te cum selectis organon esse patet.
Tantane te summi vocat observantia pacti,
Praeses ut aeternus constituare sacris?
Ibis tu populo decus admir ante sacerdos,
Armaque militiae splendidiora tuae.
Sumitur ad turpes quid vestis splendida fastus?
Serviet in cultis vestibus iste Deo.
Huc ades o animo, pariterque decorus amictu:
Huic pretium pompae est relligionis honor.
Sancta superbiri tibi rite superbia gestit:
Sume pias Superi nomine Regis opes.
Iamque apto religans femorum cinctoria ritu,
Inice fulgentis tegmina longa togae.
Tum chlamys ex humeris coccoque ardescat et auro,
Stetque sua geminus luce videndus onyx.
page 210, image: s208
Quaevero insigni vaga tintinnabula limbo
Inter eunt teretes, aurea mala, globos?
Unde sonus motu divas gradientis ad aras,
Plebis ut aure Deus, plebs sonet aure Dei.
I sacer, et resonet vocalis ad aethera clangor,
Extremum palla concutiente pedem.
Augusta palla, cui picturata Maeandris
Artifici illudunt texta superba manu.
Irradiatque aurum, totoque sinus byacintho,
Et Serum Tyrio murice lucet honor.
Pectoris in medio virtutis parmula robur
Denotat, et veri, iudiciique iubar.
Ars ubi nec pretio, pretium nec vincitur arte,
Palma sed haec anceps inter utrumque manet.
Ergo nitet series gemmis concinna per aurum,
Nomina sculptilibus stant duodena notis.
Israele satis numerus respondet et ordo:
Ante Deum populi sic monumenta vides.
Nec minus auratum mitra diadema bicorni,
Caelatum sancto nomine fulsit opus.
Omnia sic suerant augusto splendida cultu
Caraque materia divite, mira manu.
Et puto certaret cum maiestate venustas,
Quaereresive decens, magnificumue iuvet.
Nil simile invenies annos vidisse priores:
Gloria Mosaici temporis ista fuit.
Nec fas ornatus tales assumere quemquam,
Stirps Aaronae ae ni foret alta domus.
page 211, image: s209
Bis setcranda die sua dona ferebat ad aras,
Qua bene fratre potens auspice frater erat.
Fraternas unxere manus oleumque precesque,
Pars dextra, Moses, pars data corde tuo.
Foederis hunc igitur fecisti lege ligari,
Namque erat a summo lex ea lata Deo.
Ut donec sles evolueret aethere Titan,
Et solitum noctis lampas obiret iter,
Ipse sacer, natique et qui nascuntur ab illis,
Instruerent ritus templa per alta pios.
Inque ministeriis Domini pro nomine curam,
Pro populo hoc ferrent nomine votasuo.
O nimium dilecte Deo, dum praeterit omnes,
Insua te solum munia tanta legens.
Tu nunc sacrisico pendes libamina ritu,
Et tibi ab incensis elicietur odor.
Serpet odoricremis suavissimus halitus aris
Ante Deum veniae suautor aura memor.
Iam quoque quod sacrum sonat alto pectore verbum,
Caelitus et verbum dogmata missa refert?
Tun Iacobeae pandes oracula genti,
Quaetestis certus Numine teste tenes?
Huc Israelis deflectite pignora mentes:
Hic duce rectiloquo praevia lampas adest.
Hanc quid faxscelerum pervertere lampada tentat?
Ire quid huc cerno seditione feros?
Tantane propellis vis aemula? tune repente
Hunc potes infest um praecipitare globum?
page 212, image: s210
Dathanen, Abyronque, et ovantem turbine Coram,
Et quos praeterea factio dira tulit?
Heu quianam tristes furias respexit ab alto,
Terrarum rector maximus atque poli.
Ut renuens caput, ultores ut ventilat ignes,
Ut se iamflagrans ira tenere nequit.
Ergo procelloso rapiuntur gurgitis haustu,
Poenaque non mites mersit acerba viros.
Prodigio o illo caecos cohibete furores:
Exemplum reprobus triste, minaxque vides.
Flamma repentino quos haec absorbuit aestu,
Sub sibnis ibant praevia turba tuis.
Verum iterum festiva petens cane Musa receptu:
Amplius hic Aaron quod memoretur, habet.
Addita sunt illi sua praemia, sorsque benigna
Grande ministerium concomitata fuit:
Primitiasque tulit frugum, selectaque victu
Munera, non aliis participanda viris:
Scilicet his consors epulis cum stirpe nepotum,
Quas Dominus sacras iusserat esse sibi.
Progenies veneranda tuos sat dives ad usus
Ista tene, parcens cetera vive Deo.
Non tibi fas aliquam terrae subiungere partem,
Consortem vulgi non licet esse bonis.
Livida solliciti va;eant patrimonia mundi:
Portio vult curae iam Deus esse tuae.
O quantus phine ae nunc incidit, o nova quae vis
Eleasaraeo sanguine cretus ades.
page 213, image: s211
Tertius in laudes tu nunc successor avitas
Fortis in asserta relligione manes.
Te nihil aversae movet inconstantia plebis,
Et tua stat firmo robore nixa fides.
Tu Domini meritas vertens in mollius iras
Israeligenum crimina dira pias.
Ergo novo referens concessam foedere pacene
Praeficeris populo, praeficerisque sacris.
Tota domus tecum sacratur honore perenni,
Militiaem templi iussa tenere piam.
Sic tibi descendis qui sanguine fortis sudae
Pactio, Davides, non temeranda fuit:
Ut solirerum potiti regalia ferrent
Sceptra, satos a te quos penes ordo foret.
Felix Amre pater serte crescente nepotum,
Non minus hos, regum quam diadema, manet.
Iam tibi victuros Aaron orditur honores,
Iam subit in longum postera turba decus.
Omnis ab istorum ductu sapientia pendet:
Horum opus, ut coetus dirigat illa suos.
Sic velit omnipotens, sic tantum culmen adepti
Permaneant iusto non pereunte statu.CAPUT XLVI.
PErgite Pegasides, primis bene curritis orsis:
Adsacra nunc heros carmina fortis adest.
Magnanimus Nunides, merito dicendus Iesus,
Tantus erat bello, vindice tantus ope.
page 214, image: s212
Illum etiam gens prisca tenes a Mose secundum,
Ausa Prophetarum connumerare choro.
Illius in niveis volitans victoria castris
Electae munus dulce cohortis erat.
O sortite tuis aptissima nomina factis,
Huc ades, hostiles dirue, caede globos.
Diruis, et caedis, nec fallit nominis omen:
Hostiles nimium debilitantur opes.
Quo moritura manus victoris tela lacessis?
Quem petis, audaci est ultor inhoste potens.
Ultor io sociis patrimonia dividet hasta,
Isacidis vestros dividet ille lares.
Scilicet Isacidis hoc olim fata canebant:
Auctor ad implendae munera sortis adest.
Qui dextrae iugor ille potens? quae fulminat ensem,
Urbibus horribilis, glorisicusque, suis?
Ecquis in assumptis stetit hoc animosiror armis,
Dum genus in Domino signa rebelle movet?
Heu hominum vanos ausus, heu caeca futuri
Pectora praesidiis in scelus acta suis,
Praesidium summo dux hic opponit Olympo,
Militat huic fixis Sol remor atus equis.
Mirati Hesperii, gentes stupuistis Eoae,
Pars geminum ectendi pars et abesse diem.
Plus'telis pia vota valent, nam vota valebant
Tunc quoque, cum lapsa grandine victor erat,
Undique durus erat Martis certamine nisus,
Urgebant pariter, pressit et ipse viros.
page 215, image: s213
Ecce vocans Regem Superum certissima sensit
Auxilia in vires multiplicata suas.
Grandibus obruitur facies inimica procellis,
Telaque in adversos, saxaque mista volant.
Tunc, puto, non dubie gens haec defenfa Tonanti,
Hostibus exemplum nonleve nostra dedit.
Tunc, puto, senserunt, tormentis qualibus irent
Ipsa lacessiti fortius arma Dei.
Atque altquis, quid adhuc se nostra potentia iactat?
Turba, ait, infesto Numine victa sumus.
Dicta fides sequitur, laxisfuga fertur habenis,
Robur praesenti cedit et omne Deo.
Eia animi generose bonis constantibus heros,
Qui numquam recto dimoveare statu.
Tusimul et forti satus ex lephune Calebus
Pectoris egregium sustinuistis opus.
Tempore quo Mosen vulgi violenta premebant
Murmura, iamque fremens seditio ibat atrox.
Nec mora, prorupit vestrae constantia mentis
Ausa procellosos increpuisse viros.
Agminis hanc rabiem tanti nempe unus et alter
Sistitis, o animi nobilis alta fides.
Tota fremit furiis agens atque recalcitrat atris,
Quae scelus infrenet turba fuere duo.
Turba fuere duo, quaeseditionis acerba
Spicula discutiat, mortiferasque faces.
Ergo virum scxcenta cadunt quoque milia, soli
Qui duo iusta manent, portio salva manent.
page 216, image: s214
Hisque subit ducibus legata in regna iuventus,
Ob scelus absumptos nonhabitura patres.
Lactis ubi largo manant cum mclle liquores,
Omnigenaeque vigent fertilitatis opes.
Fortunate senex, seris atque integer annis,
Praemia fers fidei quanta Calebe tuae?
Tu Domino vegetante datas ingressus in oras
Vidisti cincti montibus arva soli.
Progeniemque tuam, stabili iam sorte reccpta,
Contigit optata prosperitate frui.
Scilicet atque aliquis nunc israelis alumnus
Obsequiis fructum nesciat esse piis?
Me miserum, nimiis res haec est cognita damnis,
Quam bene parendistet pia cura Deo.
Venimus adreliquos, quibus alta potentia nomen
Vindice iudicii de gravitate dedit.
Hiquoque sicut adhuc isto memor antur in albo,
Quotquot habent, laudem relligionis habent.
Et nonidolis cultus temerasse profanis
Profuit, at verum concelebrasse Deum.
Mollior ipsorum tegit ossa virentia tellus,
Et patrio natos flore coronat honor.
Tu quoque praestanti Samuel virtute ferendus:
Regis enim vates cunctipotentis eras.
Et certe fidus, longe ac carissimus illi,
Illius auspiciis tu nova sceptra dabas.
Fas tibi sacra oleo conspergere tempora Regum,
Fas unctos populo praeposuisse suo.
page 217, image: s215
Quae regeret populum, leges Samuele daturo,
Norma Dei semper legibus aequa fuit.
Quae tibi progenitos Iacobe revisere vellet,
Cum Samuele Dei gratia semper erat.
Quae faceret rebus clarum Samuela gerendis,
Semper erat multa cognita fruge fides.
Ille fuit, cuius divinum oracula pondus
Effectu caperent certificata suo.
Ille fuit, nullis quem res erroribus actum
Argueret dextro Numine vera loqui.
Ille preces quando caesos fundebat ad agnos
Marte pio reprobis hostibus usque gravis:
Altitonans rutilo Rex respondebat Olympo,
Contremuit vasto machina mota sono.
Sentiri poteras in tempestatibus ingens
Tum Deus, et certe qui fugereris, eras.
Quos Tyrus extulerat proceres, hoc turbine fracti,
Atque Philistaei procubuere Duces.
O quam non strepitus horret mens conscia recti?
Huc tibi non Samuel futilis auctor adest.
Concio iam populo collecta astabat ab omni,
Coetibus in mediis Rexque creatus erat:
Ille Deum testans passis adsydera palmis,
Quo possit fieri, quaerit, ab ore reus.
Quis dedit aera mihi, pdibus quis inutile tegmen,
Et pretio si quid vilius esse liquet?
Dixerat, innocuus cunctis profitentibus exit:
Sumptaque fraude queri munera nemo potest.
page 218, image: s216
Si qua fides etiam sitmanibus, huius haberi
Manibus in primis debuit illa fides,
Visus is a fatis, nifallax ludat imago,
Vatidicaregis funera voce loqui.
Erupit terris sonitus metuendus ab imis,
Atque prohane tibi nuntia dira tulit.
Scilicet ut caecis terrorbus undique nutet
Impietas omnis feta timore mali.CAPUT XLVII.
NUncsubeunt nostro Davidica tempora plectro,
Quaesimul eloquiis clara Nathanis erant.
Numinatu vates, pariter rex Numina vates
Fatidico canitis plenus uterque sono.
O cui necsceptri maior, quam gloria plectri,
Si mihi des propriam, Rex venerande, chelyn:
Vix memor are tui praeconia numinis ausa
Par erit in laudes nostra Thalia tuas.
Te Deus Isacidum populo sibi legit ab omni,
Altior et Superi cura favoris eras.
Ut cum sacrifico pinguis cadit hostia cultro,
Seligitur Domino rite cremandus adeps.
Te tremuere feri, tibi concessere leones,
Et rabiem sub te dedidicere suam:
Ut, colludenti ceu delitiatus in haedo,
Tractares miti pectora saeva ioco.
Qui modo terribiles fremitus dabat horridus ursus,
En facilis manibus stat velut agnatuis.
page 219, image: s217
Vel cumpubescens primaevae flore iuventae
Alta Gyganaei contudit ora Ducis.
Atqueuno populi terrorem et dedecus ictu
Sustulit, et belli totius omne nefas?
Ille citam fundae contendens turbine dextram
Intulit immani wulnera certa viro.
Iam iam fronte cruente cadens Goliathe superba
Concussam vasto pondere plangis humum,
Quis nonuus hic tanto processitrobore miles?
Quae vis irrisa quae latet ista manu?
Disce ferox Goliathe Deum, qui proelia nutu
Temperat, et vires datque, rapitque simul.
Illius implorans fidenti pectore numen
Non stetit hic cassa ludificandus ope,
Et quamvis tantis visus congressibus impar,
Iamfortis nimium, iam tibi victor adest.
Ergo isthic metuende iace nunc belliger, et te
Pastori foede succubuisse dole.
Hoc possit divina, potes quam temners, virtus,
Hoc frontem populi tollat honorc sui.
Etiam conspicuum primo Davida triumpho
Heroum summis annumer are iuvet.
O dilecte Deo iuvenis, totasne cohortes,
Et superas ista milia dena manu?
O dilecte Deo iuvenis, regalia tene
Sceptra manent, fuluum tu diadema geres?
Quantus io vindex, ut disicit agmina victor.
Terror ut hostiles sulminat ante domos?
page 220, image: s218
Dura Philistaeae confregit cornua gemptis,
Sicut adhuc isto tempore fractaiacent,
Omnem pacatis munivit finibus oram,
Et decus asserti protulit imperii.
Auspiciisque tuis quicquid, Deus optime, gessit,
Testatus cecinit munus id esse tuum.
Perpetuasque tibi grates, et carmina solvit,
Carmina de vera pectoris orta fide,
Quaeque creatoris penitus pietate supremi
Dictabat fervens ingeniosus amor.
Ille choros etiamlaetas deduxit ad aras,
Iussit et hic numeros dulce sonare suos.
Ille dies festos, sollennique orgia ritu
Excoluit multa relligione pius.
Addidit et sacrae ceu Maiestatis honores,
Et Deus in laudes carmina grata tuas.
Quae decantarent tua per delubra frequentes,
Cum primura roseo surgeret axe dies.
Tuquoque sanasti Pater o mitissime lapsum,
Et tristis venia noxa levata tua est.
Pene quod occiderat, decus hinc sublime recepit,
Aeternusque viri sidera tangit apex.
Exsultansque nono placidum iam foedere Numen
Sensit, et augustoe regia fata domus:
Progeniemque suam splendor quod deinde maneret
Israelaeo perpetuus solio.
Iamque ades o Salomo, quo non prudentior alter:
Te vocat in patrias proximus ordo vices
page 221, image: s219
Cernis, ut hic laetae tibi condidit otis pacis,
Et metus, audaces et cecidere minae.
Haec tibi tranquillo stat magnificentiarego no
Hoc viget optatae dulce quietis opus.
Divinam curis ut iam felicibus aedem,
Aeternoque loces condita sacrastatu.
O ubi surgebat primo flos indolis aevo
Iam tum discendo qualia signa dabas?
Quanta tibirerum sollertia, fluminis instar
Quas tulit effusae cognitionis aquas?
Implesti totum dictis sapientibus orbem,
Et fons doctrinae fluxit ubique tuae.
Te celebrem tellus omnis, tua nomina vexit
Insula longinquo multa dirempta mari.
Omnes pacati tenuit reverentia Regis,
Omnes pacati Regis agebat amor.
Miratique decus doctae, tua carmina, mentis,
Grandiaque argutis edita sensa notis,
Et quibus alta nova mysteria luce docebas,
Omnibus eloquiis obstupuere tuis
Confessique animis, stant Israelis honores
Quem penes, hunc solumiam didicere Deum.
Huius et unanimi tollentes nomina plausu
Laudibus aetherii consonuere Patris.
Divitiis etiam, si quidmiramur in illis,
Inclite Rex, cunctis anteferendus eras.
O quis enim splendorstibi stanno vilius aurum,
Argentum, veluti plumbea massa, iacet.
page 222, image: s220
Parce tamen felix ah cetera, parce decorem
Labe nimis turpi contemaeare tuum.
Heimihi, femineo cadis irretitus amore?
Causaque ius menitis perdidit ista tuae.
I nunc mille refer sapienti in pectore dotes,
Tam levis impellit dum bona tanta lues.
Nunc polluta ingens tibi gloria, nunc tua proles
Tristia de patrio crimine fata trahit.
Iam subit iufelix scisso discordiaregno,
Seditio Ephramidas, impietasque rapit.
Sed tu summe Pater, tu nunc miseratus adesto,
Immotumque tuae stet bonitatis opus.
Heu tua iam promissa labent, iam cuncta ferantur
Excisa Electi posteritate tui?
Ille tuus penitus stet semine cassus amator,
Noluit hoc mentis gratia fida tuae.
Relliquias lacobe tuas, Davidis et ipsam
Haec stirpemratio sola manere facit.
At tu nunc Salomo patrios invisere manes
Extremum fati perge secutus iter.
Hinc tuus imperii Roboamus iura capessat,
Iura parum fausta suscipienda manu.
Namque inconsultis nimium temerarius ausis
Et luet ille suum, crimen et ille tuum.
Quo demens teferuor agit? populumnerepellis?
Aspice, ut excusso iam fugit ille iugo.
Ieroboamus adest proles invisa Nabati,
Armet in adversa qui novaregna domo.
page 223, image: s221
Israelaeas idola colenda per aras
Hic dedit, et scelerum dux laqueusque fuit
Ephramidae hoc tantis incaestavêre magistro
Pestibus, insanum flagitiisque caput:
Ut tandem laribus deturbarentur avitis,
Cum rueret vindex impietatis hiems.CAPUT XLVIII.
TUm pater crupit, flammae ceunimbus, Elias:
Vibrabantque graves omnia verba faces.
Ille famem miseris adduxit, et arida zelo
Consumpta est vatis turba flagrante sui.
Diumo tenuit caelos et nubila iussu,
Atque iter, et plwuiae munera clausit aquae.
Idem ter caelo flammas deduxit ab alto,
Atque procelloso compulit ire globo.
O quis magna tuae memoret miracula dextrae?
Quistibi se tanto sperethonore parem?
Omnipotens tu voce tonans et pectore Numen,
Ausus es ex ipsa ferre tropaea nece,
Defunctumque iterum lucis revocare sub auras,
Umbrarum Stygias et reserare fores.
Tene etiam regum collisa superbia sensit?
E solio tristes et cecidere suo?
Culmina tu scandens Sinaidos ardua petrae,
Audisti diras Numinis ore minas.
Ingemuit tecum vertex commotus Orebi,
Vindictae species cum patefacta tibi est.
page 224, image: s222
Nunc etiam vates, nunc praescius ungerereges,
Et populi in poenas instituisse potes.
Iamque fugis, rutiloque volans super aethera curru,
Terapit ignivomis turbidus axis equis.
Quaevero quae tanta tibi setempora servant?
Et tuus in quod opus spiritus ille manet?
Scilicet ut tandem peragi censura nocentum.
Sedari instantis possit et ira mali:
Corda patrum coeant ut natis, et sua rursus
Hinc lacobaeas sublevet aura tribus.
Felices, quos ista manet spectanda potestas,
Gloria quosque tuae tollet amicitiae.
Hic tandem veraemanabunt munera vitae:
Hicrediuiva sua stabit in arce salus.
Quid tamen et rapti dicam te vatis alumnum,
Prodigiis ingens o Helisaee novis?
Ille licet penetrans flammanti turbine Olympum,
Inte magna super dat monumenta sui.
Ingentesque animos implens atque illius instar,
Intrepidus Reges vadis et ante Duces.
Vincere te nemo, tentet compescere nemo:
Libertas Dominum nesciit ista pati.
Quinetiam mirandus adhuc post funera perstas,
Exuviaeque tuae pondera vatis habent.
Dum viguit, tua prodigiis tibi vita vigebat:
Dum cadis, haud ipsa vis tua morte cadit.
Quid tamen ista iuvant? stat gens cervice rebelli,
Et vitiis cuncti diriguere suis,
page 225, image: s223
Saniri iam quisque negat, medicina fugatur,
Praecipitique ruunt in sua damna gradu.
Exactos donec patria miserabile fatum
Vertit, et exilii taedia mille tulit.
Pacua superstes adhuc Davidica portioregni,
Cumquesuo quaedam Principe turba manet.
Equibus una Deum coluit, parsaltera laesit:
Hic quoque non salvum, quod fuit, omne fuit.
Te tamen Ezechia numquam memor andetacebo,
Tutandae varius cui labor urbis erat.
Molibus illa tuis munitior, illa canales
Iugiter inducta serpere vidit aqua.
Namque etiam ferro scopulos et saxa cavabas,
Iret ut elicitusfonte scatente latex.
Iamque petens furiis te Sennaheribus iniquis
Nuntiathorribiles Rabsacis ore minas.
Ille Syona manum contra sublatus atrocem.
Increpuit tumido multa nefanda sono.
Iamque virifastus, et saevae fulmina linguae
Terruerant pavido pectora vestra metu.
Rex, populusque tremis, ceu cum iacet anxia nixu,
Exanimisque premit viscera matris onus.
Ad Dominum spes vestra tamen, vox vestra cucurrit,
Et feriunt humiles sidera summa preces.
Audiit ex alta miserans sanctissimus arce:
Protinus auxilii mira reperta via est.
Emicat auspiciis caelestibus Esaias,
Assyrii vanas arguit hostis opes.
page 226, image: s224
Et iam castra lues populans ingentia saevit,
Pugnaque ab infestis edita caelitibus.
Gaude nunc pietate tua, nunc Numine culto,
Ezechia fidei praemia magna refers.
Sic age Davidis vestigia sancta secutus
Nolueris patrias deseruisse vias.
Sic vati parere tuo, tibi prima salutis,
Et fuerit laudis norma probata tuae.
Ille quidem verax monitis, semperque fidelis,
Et Domini multo robore clarus erat.
Quo poscente, retro flexis Sol cessit habenis,
Vitaque, Rex, annis pluribus aucta tua est.
O quae satidicae tam certa potentia mentis?
Usque adeone tibi nosse futura licet?
Vos quibus est luctus, aerumnarumque Syonis
Addita consorti pars miseranda fide:
Huc aures, huc ferte oculos, hic spiritus hic est
Qui consolando pondera vestra levet.
Hunc nihil abstrusis e rebus fugerit unquam:
Quae ventura latent, nuper ut acta canit.CAPUT XLIX.
HOc quoque Iosiae nomen mihi dulce referte
Pierides: nam quod dulcius esse potests
Illud odoratassuperat fragramius herbas,
Quas miscet docta Pharmacopola manu:
Mellifluos superatgrata dulcedinerores,
Dulcisonasque inter dulcia vina fides.
page 227, image: s225
Illius o sanctis quae fulsit gratia coeptis,
Cum pestes populi iussit abire sui?
Et longa foedos ex impietate reduxit,
Ut colerent veri Numina rite Dei
Ah quantum stetit huius amans, quam nisus in illo
Dum nimis exundans purgat ubique nefas.
Tota repleta malis tellus, idola per omnes
Stant lucos turpi culta ministerio.
Unus at llic sacros ardescens reddit honcres,
Et purae in Dominum relligionis opus.
Hunc nisi et Ezechiam, lumenque ambobus avitum
Davida aetherio Rege ligasset amor:
Nemo foret Princeps Israelitidos orae,
Cui pietas aliqua nomina laude daret.
Usque adeo cuncti deserta lege Tonantis
Audebant vetitas semper inire vias.
Degeneres animae, Iudaei flebile regni
Dedecus, et vestri certa ruina status,
Tantane vos animis penitus dementia vertit,
Et nil maiores, nil Deus ipse movet?
Ite igitur, lapsoque inopes decedite regno,
Et spolium externis gloria vestra cadat.
Iam sacram victrix grassetur flamma per urbem,
Perdat et exstinctum semita vasta decus.
Hoc Ieremiae iamdudum ferrea vobis
Sunt monita infracto vaticinata sono.
Heu quid in hunc vano lassatis caeca furore
Proelia? Veridicum pectore Numen habet,
page 228, image: s226
Iamtum materna vates electus ab alvo
Sustulit officii pondera dura gravis:
Utruere, atque ima fractos evellere stirpe,
Et posset plantas aedificare novas:
At tu, cui Domini Cherubino gloria curru
Segnibus haud oculis aspicienda fuit,
Salve mite caput: spes et solatia numquam
Augure defuerint Ezechiele bonis.
Per tevisa feros tempestas tristis in hostes,
Per te sunt fidi gaudia dicta gregis.
Tota mihi vigeat vatum duodena corona,
Et vireant tumulis ossa reposta suis.
Hi lacobaeae mulcentes wulnera gentis,
Funesti requiem praemonuere mali
Etsperare pios fas est, auctoribus illis,
Post hiemes portu laeta serena novo.
Quis te, Zorobabel, quis dignis laudibus aequet:
Tu velut es dextra lucida gemma manum.
Nec Iosedeci superat non carmina proles,
Carmina non meritis aequa futora suis.
Hi nobis primi divinam restituunt rem.
Aeternus templi iam reparatur honor.
Nec tua, Nehemia, cadet ullo tempore virtus:
Inter honoratos nomine vive viros.
Tu portas iterum, recidiqaque moenia ponis,
E cinere et lapsas erigis ipse domos.
Provehor ulterius: saecli nam quanta vetusti
Lux Henoche nites non habiture parem:
page 229, image: s227
Tu Superum magno terris sublatus amore,
Actheria vivum sidus in arce manes.
Est quoque Iosephi nemo qui certet honori,
Qui princeps fratres eminet ante suos:
Praesidium suit ille suae quam nobile genti?
Quamreditus felix illius ossa tulit?
Sethe pater, tu Seme pater, praelustris uterque,
Quam liquet humanum vos decorasse genus:
At pater et cunctis qui sanguinis ultimus auctor,
Prae cunctis merito nomen Adamus habet.
Primus hic emicuit Domino fabricatus ab ipso,
Hinc rex in vivum iure sit omne caput.CAPUT L.
EXtremum nobis Erato iam perfice munus,
Pontificis meriti dum pius urget amor.
Oniadae Simonis enim quae nescia laudes
Sustineat caecis condere fama vadis?
Ille novis templi monumenta decorbus auxit,
Accreutque onerimulta columnasuo.
Fundamenta pari superextulit altera mole,
Munimen celsis culminibusque dedit.
Ille ruinosos inclu sit in aenea vincla,
Et puteos cinctis stare coegit aquis.
Illius assiduis studuit vigilantia curis
Praeueviens populi damna cavere sui.
Condidit et firmis hic pro pugnacula muris,
Urbs foret hostili ne capienda manu.
page 230, image: s228
Rettulit in certo collectos ordine coetus.
Et formam gentirursus habere dedit.
Quod dedit hic genti, per foenora multa recepit,
Materia laudis nobiliore suae.
O decus, o nostri lumen vener abile templi,
Quae species sancto dulcis ab ore nitet?
Vel cum progrediens velata sacraria linquis,
Tu matutino sidere fulgidior,
Sidere, quod puro per nubes igne coruscat,
Aeternam sectans Solis amicitiam.
Ipsa tibi niveo cedit iam Cynthia vultu,
Cum falcata novum cornua clausit ebur.
Ipse pater Superum collostrans aurea templa
Talis et auricomo Phoebus ab orbe micat.
Talis et aere as longe Thaumantias Iris
Insignitc urru multicolore vias.
Iam rosa, purpureo quam ver ditavit amictu,
Et rivum placidae lilia propter aquae,
Panchaeumque nemus, seu qua stat flore comanti,
Sive dedic sacro quae pia tura foco,
Vas gemmis, auroque nitens, oleque feraces,
Procerumque levans tu Cyparisse caput,
Singula diverso quamvis speciosa paratu
Unius aequandum ne petitote decus.
Ille gerens fuluae velamen nobile pallae,
Et totas pompae splendidioris opes,
Processit dias quando venerandus ad aras,
Protinus est adytis omnibus auctus honor.
page 231, image: s229
Iamque sacerdotum puris in vestibus ordo
Portendunt humili srusta dicata manu.
Ipse altare tenens, sanctosque abversus adignes
Stat Libani cultus cedrus ut alta iugis.
Hinc atque hinc fratrum quem circumfusa coronae
Palmarum cingunt stirpibus assimiles.
Stant Aaronaeo cuncti de semine creti
Ornatu legis turba verenda suae.
Ac coram magni conventibus Israelis
Ferta piis manibus sanctificanda tenent.
Maximus in me dio diumo munere fungens
Suscipit illa simul, consecrat illa paler.
Purpureum patera libans tumrite cruorem,
Turgida Lenaeo quem dedit wua sinu,
Munus dulce fragrans altaria ad ima refudit,
Numina Supremi Principis alma ciens:
Te Superum Rex magne, piae reverentia mentis
Tangat, odor atus da tibi cultus eat.
Mox Aaronaeum plenis inclanguit agmen
Vocibus, altisonis perstrepuitque tubis:
Haec monimenta tibi, tantaeque incendia vocis
Mittens tecta tui, Rex, super ampla poli.
Te quoque procumbens populus tunc cernwus omnis
Unanimi coepit sollicit are prece.
Hymmisonosque modos pssallentum reddidit ordo
Insonuit tota dulcis in aede canor.
Quae pater omnipotens, rerum ter maxime rector,
Omnia placandi vota suere tui
page 232, image: s230
Sic ubi finitaeque preces, cultusque peractus
Antiqua legis relligione fuit:
Oniades rursum descendens extulit heros
Augustam ad populi supplicis ora manum.
Et ter fausta dabat conceptis omina verbis,
Omnia propitii nomine facta Dei.
Quae simul excipiens, simul ut sint firmareposcens
Extremo coetus subdidit ista sono:
Te grati veneremur, io te laude canamus,
Qui Deus es meritis grandis ubique tuis.
Vivere tprimo das hinc a limine matris,
Tu nos immenso largus amore foves.
Laetitiam diffunde tuam per pectora nobis,
Funde pias nostro tempore pacis opes.
Gratia nobi cum tua sit, maneasque per aevum
Omne, Pater, nostris portus et aura malis.
Hactenus illustres animas, et nomina vexi
Orbis ad extremos non moritura dies.
Atque ea quam veneror, tantum detestor et odi,
Qui mihi sunt gemina peste notanda cohors.
Fraus mihi iamque vale Samaritidos atra catervae,
Quaeque Philistaeos vis agis esse truces.
Necminus aversor, quae teritia crimina novi,
Dum Sichimaea vaga plebs levitate furit.
Quae sapiens certis ut legibus omnia vites,
Candida Syracides haec documenta dedi.
Syracides vobis Solymarum dulcis alumnus
Munera de facili pectore prompta tuli,
page 233, image: s231
Felicem, quemcumque avidis amplexibus illa,
Sub memores animos inseruisse iuvat suos.
Illi caelesti sapientia flore coronam
Texit, et auratus tempora cinget honor.
Quod si iam tantis monitis parere studebit,
Omne sua dexter fruge sequetur opus.
Nam Domini lux sancta vias comitabitur omnes
Illius, et stabilem diriget usque pedem.Oratio Iesu filii Syraci.
TE Pater aetherias tollis qui sceptra per arces.
Te Deus o animae cura salusque meae,
Te, grates humili referens de pectore, dicam
Laudibus, in nomen quas decet ire tuum.
Nomen id esse tuum tibulo constante fatebor,
Quod sis auxilii firma columna mei.
Quod vindex mea damna leves, quod corpore nostro
Per te pernicies pulsa recessit atrox.
Tu mihi per laqueos et iniquaeretia linguae
Cavisti tutas explicuisse vias.
Osque mihi mendax, dirumque calumnia virus
Quae vomit, auspiciis est superata tuis.
Tu mihi de cuncto salwum caput hoste tulisti,
Livida ne foedisrictibus esca forem.
O tua quae pietas, miseratio quanta feretur?
Qua sine iamdudum dilaniandus eram.
Haec fugat, insidias omnes haec sola repellit,
Quas posuit vitae dextramaligna meae.
page 234, image: s232
Me licet innumeri diuexavere dolores,
Cladibus haec duris mite levamen erat.
Haec wultus de torre meos flammante reduxit,
Nec circumiecto tradidit igne mori.
Haec me de rabidis exemit faucibus Orci:
Falsa quid incassum spicula lingua moves?
Sunt tua Tartareo, fateor, lita tela veneno,
Infelix stimulae regia corda lues.
Iamiam iudiciis fueram prodendus iniquis,
Et vicina mihilimina mortis erant.
Iam suspensa cohorshaesit Plutonia, regnis
Adiceret praedam si mea vita suis.
Usque adeo saevis cir cundatus undique telis
Cunctorum facili destituebar ope:
Et circumspiciens oculos quacumque ferebam,
Nulla fides hominum, nulla relicta salus.
At tandem Domini clementia prisca subibat,
Cognita quaenullo tempore manca fuit.
Quaeque fidem cunctis praestat fidentibus ipsi,
Auxiliumque ferens liber at hoste fero.
Hanc igitur tantos contra implorare furores
Illuit, et instanti sollicit are nece.
Tu pater, omnipotens tuirex in vota vocatus
Audisti gemitus supplicis et lacrimas:
Ne me desereres tanta sub mole iacentem,
Cumfastu irrueret turba superba gravi.
O mihi ter laudandus, io tua nomina semper
Gratidico nobis concelebranda sono.
page 235, image: s233
Tu pondus miseri precibus, tu mitia reddis
Tempora, funestis exoner ata malis.
Haec tibi causa iubet gratantes condere Psalmos,
Hinc crescit titulis laus numerosa tuis.
Quam bene me tuto duxit sapientia gressu,
Illa quidem iuveni semper amata mihi.
Fraudis adhuc primo florebam nescius aevo,
Hanc coepi votis quaerere sponte meis.
Templa frequentabam, solus mihi templa petendi
Causa precaturo stat stetit huius amor.
Haec me delectat maturis gratior uvis,
Hanc quaeram finem gnavus adusque meum.
Nam qua culta mihi est, qua vestigata repente,
Dum ver ingenii dulce virentis erat,
Usque salutari doctrinae fruge refertus
Auctori grates muneris huius ago.
Illius obsequiis accinctus mente ferebar,
Nec puduit casto pectore recta sequi.
Huc animi totis contendens viribus ibam,
Huc iit omne meae sedulitatis opus.
Ouin etiam passis orabam ad sydera palmis,
Esset ut illius fasmihi luce frui.
Nec mora, lux animam lustrans clarissima nostram
Hinc procul errorum nubila densa tulit.
Et cupide quaesita mihi, studiosior ipsa
Pectoris accrevit ceu nova massa mei.
Quasordes abolente meas spes pura refulsit,
Non fore reiecto fata sinistra mihi.
page 237, image: s234
O desiderii salve pars ultima vostri,
O et inexhaustis gaza reperta bonis.
Tu Domini munus, tecum mihi tradidit ipse
In laudes linguae plectra canora suas.
Huc iam ferte rudes, huc ad mea limina gressum,
Haec vos doctrinae poscit aperta domus.
Hic didicisse licet, quorum gravis indiget usus,
Hoc nimis ah sterilem fonte rigare sitim.
Non adaperta novis haec cernitis ora loquelis?
Quanta dedi gratis, non documenta patent?
Ocum sit pretio sapientia grandior omni,
Aere vel hanc nullo numquid adire piget?
Quin agite, et docili cervicem subdite flexu,
Mensque sit ingenuo non aliena iugo.
Quae vos prona vocat, quae sacras obvia dotes
Pandit, in illius tendere amate sinum.
Aspicite, spse brevi quibus auctus tempore donis,
Et lucra non magno quanta labore tuli,
Iamdudum, (experto fas credere) pulchrior auro,
Muneraque argento candidiora parat.
Pergite, divinae clementia lenior aurae
Provehet optatis carbasa laeta Notis.
Hac alacres gaudete, novis paeana ferentes
Vocibus, haudque pudor sit cecinisse Deum.
Opportuna sinunt dum tempora, vivite iussu
Illius, officiis subdita turba piis.
Tempore deinde suo multo cum foenore solvet,
Praemia felici suscipienda manu.FINIS.
page 238, image: s235AD CHRISTUM Agnum caelestem.
PRopter aquas viridi spatians Iordanis in herba.
Caelestem vates dictis caelestibus agnum
Dum canit, exsultansque, poli super aurea templa
Ipse animo sublimis abit, sublimis in alta
Pertendens Divum terris aufertus ab imis:
Qualis ubi vacuas invecta per aeris oras
Alituum torquet gyros regina sonantes:
Iamque acie radios contra, iam nititur alis
Flammea inaccessi penetrare cubilia Solis:
Ecce domus laewum super intonat ardua Olympi,
Terqueiacit lucis radios, ter fulgur in unda
Resplendet pura, et muscosis cornibus amnis
Arcano Superum Genitori assurgit amore:
Gramineisque toris gemmae, viridesque Smaragdi
Collucent, rutilum collucens sulgur at aurum.
Continuo auditae vocestuox prima Parentis,
Aethere quem gens cuncta silens miratur et audit:
Salve Nate mihi, terris iam Nate sub imis,
Rex caeli aeternus, nobis ac cetera consors.
Tepopulis ego Ductorem, te mitto Magistrum,
Tu lapsi generis spem, tu decus omne reducis.
Nec mora diiecto capiti superinstitit alba,
Applausumque columba sacris argentea pennis
Mota deditimovet hos plausus, haec gaudia tali
Sub specie omnipotens amborum Spiritus, et sons,
page 239, image: s236
Aeternus fons vitai, et sacer ignis amoris,
Cum Patre, cum Natoque idem Deus, una potestas.
Hinc volucer caeli pictis exercitus alis
Insequitur, variatque choros, variatque choreas,
Cum plectris fidibusque, atque hymnisono modulatu,
Et ter soelices canit, ipse incommoda quorum
Christe tuo miserans solio descendis ab alto:
Vos et io stellata manent haec atria, vestrae
Gloria sortis io nostros aequabit honores.
At tu victe Draco, poenis tu dire nefandis
Nequiquam nigra Cocyti ululabis in ulua.
O Superum decus, o terraeque, polique voluptas
Agne dapes nostrae, fessas qui crimine menteis
Ambrosia, reficisque aeternae munere vitae:
Iam prope tempus adest, et meta extrema laborum,
Cum tumulos rumpet cavabuccina, et eccorepente
Quisque suos vivo repetenus corpore manes.
Da firmam nutrire fidem, da pectore puro
Interea has libare dapes, et munera prima:
Ut post sancta tuae ingressi convivia mensae
Aeternum largo Superum saturemur honore.
Tunc non ad Solymas arces, atque humida pratae
Iordanis, verum stellantes aetheris arces,
Prataque et aeterno manantes nectare fontes,
Auricomum nobis ostendens Agnifer Agnum,
Carmina tot saeclis indeficientia nectet,
Carmina, praedulcique epulas pascemur odore,
Quem non Assyrii, quem non novere Sabaeri:
page 240, image: s237
Numinis et cor am Maiestas clara patebit
Tergemini, verus Deus, ecce in mente oculisque
Ecce Deus, divina intus diffusa voluptas
Laetitae, lucisque immensa e luce micantis
Flumen inexhaustum nobis per pectora fundet.FINIS.
BASILEAE, Per Michaelem Martinum Stellam. Anno M. D. LVI. Mense Aprili.