PArcite Pegasidum qui vertitis aequora Patres:
Parcite, mî modico littore linter abit.
Linter abit titubans insano littore Ponti:
Linter abit, pigrâ stat mea puppis aquâ.
Vos plenas trahitis non ullo remige pistreis [Reg: pristes] ,
Aonio bene queis flamine vela tument.
Nos lentam lento lentamus verbere lintrem,
Queis male Phoebei flaminis aura silet.
Nos pede, nos remo, vix summum tangimus aequor:
Vel solido Vobis marmore rostra volant
Ergo age, communem nulli turbabimus undam,
Cum Vos summa ferant littora, me ima premant.
Solvam igitur, faciamque pedem duce et auspice CHRISTO.
Illius implicitam subvehet aura ratem.
Hûc Lingua, hûc ad aquas, vastum tibi marmor arandum:
Nam Lingua hoc magnum permare linter erit.
Huc Calame, hûc suetus Cedros inarâre rubentes:
Aequore versifico tu mihi remus eris.
Audete. Adspicient presso vos pollice vates:
H( ga\r Mousa/wn a)/fqonos e)sti\ qu/ra,
Est sua vis caelis, sunt abdita robora stellis:
Musae se blandas axe favente dabunt [(transcriber); sic: dcbunt] .
Vos vos queis Nemetum subsunt delubra Lycaei,
Et quorum auspiciis subdita Pallas ovat:
Vos placidum dubiâ sidus lucete sub Arcto,
Ibit inoffensâ sic mea calce ratis.
Et quod Musarum carmen de fontibus haustum
Mitto, Saturnalis strena sit, oro, mea.
Quam vis enim vestro demensum pondere non sit
Quo datur ex animo, si capiatur, erit.
Exiguum, fateor, munus, Pelecanus et ipse est:
Maius erit munus, cum Pelecanus erit.
NOn male, qui dixit, dixit concordia iunctis
Est aliqua ingeniis.
Et simile exoptat simili coniungier uni:
Foedus enim coeunt.
Nam tu qui nomen desumis ab alite, scribis
Alitis istud opus.
Perge bonis avibus Pelicanum pingere, tanto est
Carmine dignus enim.
Donec ad aetherei magno Pelicanus amore.
Te vehat astra poli.
Scribebat Argent. Iacobus Bobhardt cognomento Schütz I. U. Licent.
QUod coeptum nobis magnus fortunet Iesus.
Schwalbacius cum voce bona tum carmine praestans,
Qui multa Classem docet integritate Secundam,
Cras Circumcisi publice cantabit honores,
Altera meridiem quando sectabitur hora.
Materiam praescire voles? Aegyptius ille
Vultur erit, tanto sobolis qui fervet amore,
Centum et bis denas ut eâdem sede moretur,
Continuas luces, thalamis immotus amicis.
Usque etiam, ut parcat venatum excurrere vermes,
Et quicquid tandem pro miti conferet esca.
Quin laedit femur ipse suum, vostroque lacessit
Vulnifico, liquidum, tamquam de fonte, cruorem,
Quo prolem nutrit plenissima mater amoris.
O dignam, fulgens quae res scribatur in aurum!
Haut aliter noster Pelecanus CHRISTUS Iesus
Nos parit atque fovet, nimique educit amore,
Auxilio praesens, excidendisque periclis.
Hic quando nobis alimenti nulla facultas,
Esse alimentum audet, fortique incendere morte
Instituit vitam, nimis indignante gehenna.
Hinc lacrumosa fames nostrum cum corpus edebat,
Occisura animas etiam, dat corpus edendum,
Ipse suum nobis, nutritque in caelica regna,
Tantaleamque situm praedulci nectare tollit
Sanguinis ipse sui, pretium qui vicerit omne.
Nempe sitim tantam nullus restingueret Hebrus,
Non ipsum pelagus, quantum et stagnabit ab illo:
O fortunatam, secum quae talia pendit,
O fortunatam, quae pendit talia, mentem!
Hoc caput est rerum, quae arridente IEHOVA
SCHWALBACUS Heroi producit carminis arte.
Nunc quibus esse aliquid versus solet, auribus aequis
Sistite Vos nobis, et rem perpendite tantam
Magnifici, clarique Viri rerum omnium in usu,
Quos nobis magis atque magis bene velle videmus.
Quod superest, venerande Virum ordo Valete, Valete,
Praesentemque annum felici absolvite cursu,
Hoc animus Vobis, Patriaeque Scholaeque precatur.
SPIRAE P. P. Postrid. Kal. Ianuar. 1614.
EN quae primo Iohannes, Divus Apostolus, apte
De verbo nato mira legenda dabat;
Illa Iohannes nunc (dictus Schwalbachius) alter
Versibus excultis grata legenda facit.
Talibus ipse suum natalem transigat e)/rgois;
Hinc sanus referat saepius, inde precor.
Haec ea vincla sient; hae strenae sint; quibus Illum
Iam pro more ligo; Iam cumulare volo.
Sic etenim eveniet, transmittat plura legenda,
Docte quae coepit scribere grandiloqua.
Ast quam praeclare nunc Is perduxerit isthaec,
Intentus Lector, meque tacente, videt.
NOn bene, crede mihi, Lingua Aspidis, atque Canini
Dentes, cum Lyncis lumine conveniunt.
Cernit enim quod Lynx, Aspis necat; idque Canis tum
Adrodit, sic ut non bene conveniant.
Haec bene conveniunt tibi terna animantia vero;
Namque vides multum, rodis, et inde necas.
Nec tamen ex horum quoquam te nomine dignor:
Vis quid sis dicam? Fors CAPUT O ASINI.
Quod h( ku/wn speu/dousa tu/fla ti/ktei in Chalcographo liquet, cujus errata ectypa sic legi rogat.
[Gap desc: errata list]
In ceteris si quae sunt, ut sunt, ad venerandam antiquitatem, et animi tui lenitatem te remissum volet. Vive, et Vale.
HOrrida Pyramidum non quae miraculae Memphis
Iactitet: et Babylona labor qui tollat adulta;
Mausolique ferant quae condita marmora magno
Busta suo Regi, toto pendentia caelo,
Quae rapto maerens posuit regina marito,
Concino: Pyramides altae, Phoebique colossus
Eleique Lares, tecta haud Latoidos aurêa
Carmen erunt; sordetque Ephesus, bimarisve Corinthi
Moenia, cum Bacchi Thebis, vel Apollinis antro.
Nec stabula humanâ Diomedis farta saginâ,
Centaurosque truces, et caeli bella Gigantes,
Sollerti arridet rimari indagine mentis.
Montibus exstructis iterum tecta ardua Olympi
Ascensu superare iuvat, prolemque Parentis
Aeterni aeternam, caelo deduc ere ab alto.
Grande opus; humanis et perquam viribus impar.
O fortunatos quos in penetrale sacratum
Induxit Natura parens, queis indita mundi
Et dedit abstrusas rerum pernoscere causas:
Quae vegetent momenta polos, quisque aethera motu.
Sollicitet, Genius, propriae an vis condita formae.
Unde vigor ventûm; quonam concussa pavore
Natet terra, domos pariterque evertat et urbes.
Cur tantum Oceano properent se tingere Soles
Hiberni, quaeque aestivas mora contrahat umbras:
Utque pater Sol ipse suo per sidera cursu
Temperet ignipotens: biiugique [(printer); sic: biiugi] per aera curru.
Ut vaga Luna suis designet tempora signis:
Et gravis immenso libretur in aethere tellus.
Felices, inquam, fortunatosque laborum!
Ast mage felices, mage terque quaterque beatos,
Queis divina dedit Divum mysteria nosse
Omnituens, mentisque suae perfindere fibra
Intima, cur superam faciem mutatus et orae
Christus et indutus mortali semine vestem,
Mortales fuerit dignatus visere terras:
Virgine cur natus: cur noctu, et frigore summo,
Pauperieque arctâ: cur parvulus editus: infans
Cur teneri primis extemplo a mensibus anni
Purpureo madeat non sons per membra cruore.
Ergo ô Christe fave! tua tu mysteria pande
Non ignota tibi! posito rege [(printer); sic: move] pectine plectra,
Ut te digna canant, teretique per invia versu
Tesqua serant terrae, caelique per avia rura,
Auctorem rerum, Servatoremque Deumque.
Agmine ubi longus fluitat septemplice Nilus,
Nilus ab aethereo numerans cunabula caelo;
Arentesque soli fecundat gurgite glebas
Frugifero; pinguem ducens per compita limum
Informes animat glebas, fingitque iacentes:
Construit hîc nidos, Aegyptia construit ales
Tecta sibi, stabilesque Lares queis tempore certô
Pignora perfractis educat parvula testis.
Inter aves nulla huîc par ili se aequarit amore;
Nec tantum optarit gnatorum impendere sorti,
Quantum haec impendit pretii, quantumque laboris.
Namque ubi maturis Solis fervoribus aestas
Longâ enecta siti morientia pignora coxit:
Aut cum letiferos spirans Haemorrois orbes,
Chersydrosque atro perstridens turbine, Dipsasque
Horridus igniferum spiravit in intima virus,
Longo ex ignotis lapsus praesepibus astu:
Aut cum causa necis miserae tristissima mater
Exstitit ipsa suae soboli, mortemque peregit
Inscia nolentem, tum perstat vulnere muta
Fracta repentino, lacrimansque ipsa ora tuetur;
Atque lares viduos acri perterrita sensu.
Et postquam intensâ perrupit pectora voce,
Invenitque viam dolor, ac laxata querelis
Fraena dedit, maestis complet clangoribus aethra;
Atque alis soboles, atque alis pignora plangit;
Congeminatque sonos, et territat omnia luctu,
Auxilium implorans, et opem viduata Deorum.
Non sic mater Itym, non sic Philomela nepotem
Deplorat pictis sub frondibus, altera tectis.
Non sic Alcyone cari super ossa mariti
Astans, cassum animâ gemit, et sine lumine corpus.
Non sic ipse suâ disiunctus compare turtur
Maeret, ubi incautam speculatus ab arbore Pastor
Letifer, indocili deiecit arundine fixam.
Illam etiam maestis posuêre cubilia ripis
Quae volucres, vacuis habitant quaecumque sub antris
Certatim lugent: generis tanguntur amore
Innato, questumque gravem, et per acerba dolentem,
Quo potuêre modo testantur pectore toto.
Squalidus ipse pater NILUS miseratus alumnam
Afflictae sobolis, perque ostia contrahit undas
Invitas, glaucosque sinus, violataque luctu
Lumina caeruleae condit sub margine ripae;
Ter volucrem lugens, ter mortua pignora plangens.
Ipsa quoque exanimem volucrem solata, per alta
Flumina Lympha caput repetit, limumque reducit,
Effetas quo cum glebas fecundat et arva.
LUCTUS ubique, pavor, miserandaque imago doloris.
Ipsa autem in fandam mater tristissima caedem
In cassum properat gemitu saturare; nec udi
Graminis, auto herbae viridantis pascua curans
Aegra animum; dulces nec libans fluminis undas.
Ac modo languentes, alis stridentibus auras
Concutit, ac gelido portat modo flumine lymphas,
Lymphas queis vitam revocet revocetque vigorem.
At solum exangues nil conducentibus undis
Artus conspergit, vanâque aspergine tingit.
Iam sua busta legit, iam tollit, iamque reponit
Impatiens, oculis animove in prole morata.
At sicut aestivo Rosa cum perlanguit ortu
Inclinata caput, nec iam se sustinet ultra,
Marcida perfractis calamis, atque ungue praeusto:
Nulla illam Zephyri potis est mulcere, Favon I
Vis nulla, aut tenui ventûm spiramina voltu,
Ipsa nisi infundat solitum nox horrida rorem,
Instilletque levem fibris sitientibus imbrem:
Sic nisi amor matris maesto sub pectore sedem
Qui tenet, incertae rerum praefulget, opemque
Adferat, in cassum dolet haec, lamentaque fundit:
Nec gnatis mater, nec matri pignora prosunt.
Ergo illo suadente sui neu certa pericli,
Neu ignara mali, dubio praecordia rostro
Perrumpit facilis, laterum cratemque resoluens,
Sub tepidum stillat gnatorum in busta cruorem.
Ille ubi per venas sensim profluxit in artus
Atque novum fudit calfacta per ossa vigorem,
Illico viviscunt materno rore rigati,
Agnoscuntque suam matrem, plausuque salutant.
Hûc age Calliope, hûc Erato, fidibusue canoris
Gesta canens Clio: hûc hûc quidquid in orbe moratur
Pegasidum Aonio, tantique incendia amoris
Pandite. Nunc Helicona Deae, nunc pandite plectra.
Dicite quis PELICANUS erit noster? qui vulneret ima
Fibra sui cordis, venâ unde cruoris apertâ
Stans pullos super exundet, tenuemque fluendo
Spiritum, et effetum ducat per membra vigorem?
Pandite nunc Helicona Deae; nunc pandite plectra.
Aetherei postquam summo Pater omnipotens ab
Axe poli, mare velivolum terrasque iacentes
Viderat, ac praedas hominum sine sorte cadentûm
Undique collectas vectare in nigra Charontem
Tartara; Tisiphonemque imis miscere volentem
Maxima, et anguiferas stimulantem in tota sorores
Exitia humani generis, clademue paratam.
Nec iam homini prodesse alto quod semina caelo
Duceret; atque igneis, astris quos forte Prometheus
Sustulerat, culpas inter, labemve sepultos [(printer); sic: sopitos] .
Viderat; et sancto suspiria pectore ducens
Haec secum. Ecquis erit finis? quae meta malorum
Ultima tantorum? tantum contagia culpae
Prisca luent patrum seri comissa nepotes?
An quos aeternâ victuros sede crearam
Vix mihi dissimiles, tristi succumbere letho
Permittam? tristesque domos, ac tristia Pluti
Antra subire sinam, flagrantis sulpuris antra?
Antra necis miserae: miserandae debita poenae?
Non ita. Sed superum miseri revocentur in oras.
Amissosque polos, vacuataque regna, nefandus
Lucifer unde ruit magna comitante cateruâ,
Actutum complêre parent; patriamque revisant
Caelestem, aethereisque choris socientur in aevum.
Haec ait, et solo per compita caelica nutu,
Convocat aethereos cives: quique atria longe
Observant; quique auratis penetralibus astant.
Et quos Eoos coniunx Matuta per orbes,
Et quos Occiduae propior videt Hesperus orae.
Nec mora: conveniunt iussi: volat aethere toto
Caeligenum phalerata manus; pars igne corusco
Tota rubens, pars stelliferis subnixa coronis
Ingreditur, Videas ter ternis agmina Divum
Ordinibus, facie insigni, et florentibus annis.
Felices animas, felicia regna tenentes:
Divinum genus, atque heredes aetheris alti.
Ergo ubi marmoreo superi sedêre recessu,
Tum pater aethereus stellis fulgentibus aptat
Ingentem chlamydem, caelum terrasque tegentem:
(Quam quondam, ut perhibent, vigilans noctesque diesque
Ipsa suo nevit rerum Natura Tonanti;
Adicitque sacrae genus admirabile textae
Per medium, perque extremas subtegminis oras
Immortale aurum intexens, grandesque smaragdos)
Celsior atque DEUS solio sic infit ab alto.
Aeterni caeli cives, sine corpore mentes
Aeternae, antiquos si primâ ab origine motus
Inspicere, et veterum pariter meminisse laborum
Si iuvat, ipsa sequar rerum fastigia tantum.
Principio postquam flammantis curia caeli
Constitit, atque suo subsedit pondere tellus,
Prima novas ex tunc egit dementia gentes,
Arboris auricomae caelestia carpere poma:
Poma olim seros nimium laesura nepotes.
Quid repetam tanto sumptas de crimine poenas,
Exiliumque informe Erebi tenebrasve repostas
Humano generi? foedaverat omnia passim
Haut abolenda lues: qua totum Nereus orbem
Alluit, innatum depascitur omnia virus.
Non est quem Divum tangat reverentia: non est
Sanctorum qui sancta Patrum vestigia curet.
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
Nec socer a genero; fratrum quoque gratia rara.
Quid faciam? terras ne omnes quid? fulmine perdam?
Ut defrenato volvantur in aequora cursu?
An repetam antiquos irae aestus? et nova tanto
Insperata malo super addam pondera poenae?
Perdendum est mortale genus per maxima regni
Culmina iuro mei subito; perdendaque cuncta.
Est tamen humani generis iactura dolori
Tanta mihi: miseris parcam mortalibus, atque
Impia facta mei delebo sanguine gnati.
Dixerat, et superum coetus pars maxima dictae
Posteriora probat, terrae tanguntur amore,
Terrigenumque animis miserentur, et impete facto
Parcendum rogitant; parcendum, et sanguine Christi
Esse recidendum, quod faex malesana nefandi
Corrupit sceleris, vetitae et contagio culpae.
Quippe ita mansuras decuit tum condere leges,
Queis terraeque, polique, hominesque Deusque vicissim
Foederibus pactis starent, ac pignore certo,
Servarent memorem cognatae stirpis amorem.
Praecipue DEUS ipse Patris veneranda propago
Christus, et aethereo soboles aequaeva Parenti
Annuit; et celerem stellatâ in veste ministrum
Demittit Iudaeam, atque haec sub pectore condit.
Hîc ubi Phoenices inter, lateque fluentem
Iordanem regio est (nostris sat cognita sacris)
Exiguis degit thalamis, ac paupere tecto,
Quam mihi virginibus iam pridem ex milibus unam
Delegi matrem, atque meâ sub mente locavi.
Haec erit intactâ memet quae numen in alvo
Concipiet, parietque sacros sine vulnere foetus.
Conditor aeterni nondum formaverat orbis
Moenia; luminibusque polin non sidera claris:
Nec dum caeruleâ vestibat lampade caelos;
Stabat adhuc adaperta caput nox humida nigrum
Nonque gravis medio pendebat in aere tellus:
Non pater Oceanus terras arctabat inertes;
Nec celer Aegaeo saltabat in aequore Delphin:
Nec dederat Protei pecudes vaga Tethyos unda:
Lustra ferae nondum rabidae, nec pabula norant;
Nec DEUS humanos tum limo effinxerat artus,
Cum legi, iussique decus cappescere [(perhaps: capessere)] matris.
Quandoquidem ergo genus stygiis mortale tenebris
Eripere est animus, meritosue arcere dolores,
Ergo age nubiferos molire per aera gressus,
Adveniensque locum, castas haec iussus ad aureis
Effare, ac nostris cunctantem hortatibus urge
Dixerat. ille altum Zephyris per inane vocatis
Carpit iter, findens nebulas atque aethera tranans.
Qualis ubi ex alto solitis Maeandria ripis
Inspexit vada, seu placidi stagna ima Caystri,
Praecipitem sese candenti corpore Cycnus
Mittit agens; iamque implumis segnisque videtur
Ipse sibi, donec tandem laetetur amatis
Victor aquis; sic ille auras. nubeisque secabat.
Interea caelos ac regna beata parantem
Linquere caelestis Gnatum Pater his ita fatur.
Nate meae vires, mea magna potentia gnate:
Nate, ego quem in mortis cogor dimittere casus:
Non ego te (quando tua magna et feruida virtus
Et mea pacta fides poscit) sine numine mittam
Praesidioque meo: sed tecum iunctus et haerens,
Apprensumque manû per cuncta pericula ducam
Praeside me, certoque tuae custode salutis.
Tu vero factio, ut foedus mortalibus aegris
Promissum coeat; quod nulla ut deleat aetas
Morte tua firma, et fuso subscribe cruore.
Atque ut firmetur cura: et fac, ne mea verba
Irrita ventosae rapiant per inane procellae.
Tum mihi primitias dabis, et tum sanguinis arrham,
Cum circumcisus membrum genitale secabis.
Inde redux, et mox bellatâ morte triumphans
Restitues caecis oculos, ac carcere clausis,
Et nigro noctis iam dudum horrore sepultis
Terrigenis caelum victor lucemque reduces.
At dum iussa facit, summi mandata Tonantis
Explicat, aligerum pars dum fortissima coetus.
(Non ignota cano) sine vi, sine labe pudoris
Arcanum intumuit verbum. vigor actus ab alto
Irradians, vigor astripotens, vigor omnia complens
Descendit, DEUS, ille DEUS, totusque per artus
Dat sese, miscetque utero genitalibus auris.
Interea pater Augustus per climata mundi
Dum regnator opes partas, devictaque bello
Oppida, nosse cupit, magnum censerier orbem
Iusserat, et populos longe lateque iacentes
Ocius inscribi, numerum certoque referri.
Cumque omnes lex una vocat, sua nomina mittunt
Et quos Lucifero Phoebus prospexit ab ortu:
Quosque dies medias tenuis dum contrahit umbras:
Et quos Heliades declivis margine caeli;
Atque Lycaonio quos Maenalis ursa sub axe.
Conveniunt populi glomeratim, et iussa facessunt.
Ipsa quoque ex alto concepto semine praegnans
Casta Dei Mater, casto comit ante marito
Ibat, ut in patriâ nomen, de more genusve
Ederet, ac iussum non segnis penderet aurum.
Sunt urbes Phoenicum inter, passimque fluentem
Iordanem, (hîc Galilaea tuis ubi finibus intrant
Carmeli valles; ubi summus vertice opacat
Rura Thabor, sparsamque iugis Samaritida terram
Palmiferis, Solymae discriminat arcibus altis)
Bethlemiae turres; patriae sunt moenia terrae
Parva, Palaestinae quoque virginis aurea tecta.
Hûc varii quoniam confluxerat undique popli
Turba ingens; veluti praedantibus omnia circum
Hostibus in tutum timidi bona cuncta coloni
Advexent: aut longinqui maria alta revecti
Extremo ad merces fluxissent climate terrae:
Vix super esse locum castâ cum coniuge IOSEPH
Cernit; et ingeminans, quonam ibimus? ibimus inquit,
Quo Deus, et quo fata vocant caelestia certo.
Est specus haut parvae procul hinc in moenibus urbis,
(incertum num forte Parens Natura, vel altus
Formarit genius) tofis cûi plurima rupes
Undique succumbit dorso pendentibus aspro
Exesa; ac scopulum scabro testudinat arcu:
Illam non potuêre unquam, non femina, non vir
Inhabitare; feris solum fenile salignâ
Suffultum crato, et palmarum vimine textum
Praebuit; hûc multâ superatâ ambage viarum
Devenit Virgo, plenâque in nocte recepit.
Haeccine quâ caeli Salomon, Sapientia nostra
Excipitur sedes? nostin' Bethlaea quid agas?
Nunc sat is ô curvi labentes aetheris orbes,
Et vos nimbifero turgentes flamine nubes,
Iam satis, ô nimiumque diu (si dicere fas est)
Suspensos clauso tenuistis in aere nimbos:
Atque imbrem terris arentibus invidistis.
O pluvios aperite sinus! laxate perennes
Nascentis roris fontes! tandemque beatas
Depluite in terras iustum, quem saepe diuque
Promissum exspectamus adhuc, cupidique sitimus!
Pandite nunc Helicona Deae, nunc Hippocrenes
Approperate omnes Aganippidos [(transcriber); sic: Agnippidos] : orbis alumnae
Approperate gradum, celerate, et pandite plectra
Pectine, plectra Deo graviori pandite voce.
Iam ventum adcunas, ventum ad cunabula Christi:
Iam ventum ad caeli, ventum est ad gaudia terrae.
Tuque adeo Virgo gravida aethere, concipe foetum;
Pande sinus, Regemque tuum, Dominumve, Deumve,
Et Servatorem miseris mortalibus ede.
Tu quoque rumpe moras, et ventris carcere clauso
O Christe exorere, et terris illabere nostris!
Christe decus caeli, mundo laetabile sidus!
Pondera Virgineus tulerat sine pondere venter,
Et maturus erat completo tempore foetus.
Iamque quiescebant homines, volucresque, feraeque,
Et medio Arctophylax caelo temone recuruo
Stellifer astabat, dextrâ pellucidus almâ.
Ecce tibi mirum indictum, insuetum ingens!
Nascitur aeternus purâ de virgine Christus:
Nascitur illaeso thalamo, claustrove pudoris
Infracto, ac vitales has prodit in auras.
Non aliter, nitidum quam cum specularia Solem
Immittunt; lux ipsa quidem pertransit, et omnes
Perrumpens frangit tenebras, ac discutit umbras:
Illa manet non laesa, levi non pervia vento,
Non hiemi; radiis sed tantum obnoxia Solis.
O superis noctem laetam! ô mortalibus aegris!
Conscia quae partus tanti fuit. ô pia mundi
Non non nox! sed festa dies, quae lumina totum
Lampadis aethereae tenebrosum effundis in orbem.
Salve clara dies, lux ô clarissima salve,
Qua surgente novam senserunt saecula pacem:
Qua surgente novis terrae sunt auctae Hymenaeis:
Quae caelos terrae concordi foedere iungis:
Quaque iterum digesta tener primordia mundus
Sensit: et aeternis subiecto legibus orbi
Dulce renidenti defluxit ab aethere nectar:
Quale nec Hybla virens, nec apum fecundus Hymetti
Mitti apex, nec rara suâ Panchaia messe.
Salve clara dies, nox optatissima salve,
Quâ populus longo torpens, qui tempore densis
Sederat in tenebris, et opacâ mortis in umbrâ.
Exoriente novâ caelorum luce fruetur.
Salve clara domus, salve specus inclita: seute
Excidêre manus hominum, seu conditor orbis,
Cum stabilem medio libraret in aere terram,
Providus ex illo, tantos formavit in usus,
Ut caelum hospitio exciperes, magnumque Tonantis
Depositum, atque ortus divini arcana videres.
Quin [(printer); sic: Quam] ego te Regumque aulis, tectisque Potentum
Praetulerim, cautesque tuas laquearibus aureîs,
Esaque marmoreis informia saxa columnis?
At primum ex utero liquidas ut venit in oras,
Et vidit lucem ipse suam ter maximus infans,
Ac resonum primis vagitibus impulit antrum;
Ex templo, ecce tibi, medium descendere caelum
Densataeque acies superum, sanctaeque cohortes
Militiae effundi late; glomeratque toto
Agmina certatim in terram descendere Olympo.
Qualia (si fas est parvis componere magna)
Effervent, portisque ruunt examina, cum Rex
Castra movere loco iubet, atque evellere signa.
Aut qualis per summam hiemem de nubibus altis
Nix ruit, ac molli convestit vellere campos.
Ergo omnes amor unus habet, cunabula et antrum,
Et matrem, et puerum venerari, et visere coram.
Iamque aderant, primusque domos, ac limina sacra
Intravit Gabriel, summi qui iussa Parentis
Iam pridem ad Mariam cunctantem, ac multa timentem
Rettulerat, tantarum orsus miracula rerum:
Cumque celer superos vellet rediturus in axes
Scandere, circumfusam nubem et in aethera raptam
Solvere, miranti nova lumina collustrarunt
Internas acies, viditque in virginis alvo
Sincero exiguum fingi de sanguine corpus,
Perfundique animâ, et de numine sustentari:
Hic igitur roseo supplex sic incipit ore.
Salue, ait, ô rex idem hominum, superumve parens! ô
Aeternum aeterno numen de numine! et idem
Factus homo mortali homine, et tun' ille DEUS, qui
Delesti populos iaculatus fulmina saeva?
Tune ille es, Pharios olim quo vindice cursus,
Niliacosque serum genus, et durum Pharaonem
Compressere undis fluctus maris incurrentes?
Quis te igitur nunc tantus amor, quae tantae voluntas
Movit, ut effuse cunctis peccantibus ipse
Indueres peccantûm artus? An forsitan iras
In te hominum satiare paras, noxasque nocentûm
Ulcisci in te ipse, atque ipsos servare nocentes?
Et tantos igitur super is in cordibus igneis
Versat amor? tantumne potest, ut numen olympi
Ableget vallem [(printer); sic: in vallem] terrarum et corpore cingat?
O amor! ô pietas! Iacet in praesepibus ille,
Ille opifex rerum cunctarum: et frigida membra,
Ac gelidos artus sub tecto paupere, nudus
Collocat in feno, teneris qui floribus agros
Vestit vere novo. Lacrimisque obfundit ocellos,
Qui beat aetheros cives, ab candida virgo
Ne quicquam algentem Dominum miseraris in ulvâ?
Pande sinus, blandeque ad pectora lactea pressum
Usque fove gremio. Quodsi sanctissima membra
Non audes tractare manu numenque vereris
Quod tegit humanos artus; sume inclita, sume
Tandem animos. Ecce ut risu cognoscere matrem
Incipit, amplexusque tuos, atque ubera poscit.
Pande ulnas. Ecce ille manus teretesque lacertos
Contra agit, ac collo puerilia brachia tendit:
Hinc venit aura tibi divino afflantis ab ore.
Inde datur iubar insolitum, lucemque coruscam,
Divinosque pati vultus, ac fulmina fracta.
Haec ait; occipiunt dispergere sidera flammam
Adventum testata Dei: tunc laetus ab alto
Insonuit fremitus caelo, rutilique Triones
Aurea tunc nato submittunt lumina Regi.
Cymbala pulsa sonant, repetitis ictibus aer
Concrepat, adventum testantur singula Christi:
Nascere parve puer, Divorum nascere magne.
Nascere magne puer, Divorum nascere parve.
Dives, Inopsque puer, pueri paupercula mater.
Paupere Patre puer, DEUS est et paupere Matre.
Ah gemis et ploras? trahis altum corde dolorem?
Ast vero astra, polusque serunt per gaudia terras.
Ah nullae in parvo penitus sunt corpore vires?
Attamen inviso latitat sub numine robur.
Ah quantum torpent languentia frigore membra,
Cuius ab imperio terras fovet igne corusco
Phoebus, et eximiae caelorum lampadis ortus.
Friget et alget amor, quia nostrum pectus amore
Divino friget; quia veri flammula nulla est.
Esurit, et puero, nemo est, qui porrigat escam.
Esurit astrigenis qui pabula, pontigenisque
Terricolisque dapes curat DEUS aethere ab ipso.
Quomodo qui summum summi patris incrementum est [(printer); sic: est incrementum]
Nascitur, omnipotensque manet? quem claudere numquam
Corpora caelestum potuere augusta polorum
Fascia parva ligat? complexum fascia stringit?
Quomodo qui puer est pontum, terrasque creavit?
Quomodo qui verbum, fandi sine viribus infans?
Quomodo qui mutus Patris fluit ore sacrato?
Quomodo qui Dominus serui gerit usque figuram?
Quomodo qui toto totus dominatur in orbe,
Vix habet orbe locum quo membra tenella reclinet?
Reclusêre suum pecudes praesepe Tonanti,
Ac detonsa comas subiecit terra sonantes.
Ite procul vani luxus, procul ite superbi:
Fastus et ambitio procul hinc: procul ite remotae
Ite Tomitanae procul hinc in littora terrae,
Et Geticos [(printer); sic: Getulos] saltus, desertaque climata Mundi.
Non hîc auratâ Regalia munera fronte,
Auratae non sunt vestes; non stagna rubentis
Aurea Pactoli; fulgentis spuma Tagi non
Fulva; metalliferi Durii non ripa: columnis
Marmoreis non tecta altis: non murice tincta
Purpura Baiano: non nato pluma ferendo
Nata Deo; nulli circum praesepia nervi,
Tibia nulla sonat, rauco tuba nulla boatu.
Pauper inopsque puer; pueri paupercula mater:
Paupere patre DEUS: puer est et paupere matre.
O nova pauperies fulvo pretiosior auro!
O nova pauperies caeli quae gaudia defert?
Nos genus invisum, nos pondus inutile terrae,
Nos fimus, ac limus, nos vermis et umbra, cinisque,
Nos mortale genus, moriturae commoda carnis
Quo petimus studio? quonam fervore cadentes
Divitias? Tyrias vestes. ostroque rigentes
Pars portant, structisque parant convivia mensis
Altera pars vigilesque trahit per pocula, Baccho
Crateras magnos statuens, ac vina coronans.
Vina coronatus fundit redolentia crater,
Itque reditque calix, circumferturque bibendo.
Fit strepitus, varium confuso murmure carmen,
Nunc lyra, nunc citharae, nunc buxea tibia dicit;
Nunc cava sistra sonant, nunc rauco tympana pulsu.
Vinum omnes, Vinum poscunt, simulatque reposcunt.
Vino clauduntur convivia, vino ineuntur.
Ad noctem usque diem: natum nec cogitat esse
Quisque sibi Christum. prô quae mortalia vexat,
Pectora, terrigenumque animos male tristis Erinnys.
O pecora! ô brutis homines ratione minores!
Quos furor, et nullâ rabies medicabilis arte
Hûc, illûc differt, iumenti more vagantis,
Oblitique domum multâ decedere nocte.
Quid facimus? fugimusne Deum, quod pauper asello
Atque bovi medius nudus iacet? heû! malesana
Ponite duritiem, mortalia ponite corda.
Prô pudor! heu facinus! quem nunc Elementa calorem,
Et praedurus homo nullo miserante recusant,
Hunc animans brutum spirando ministrat; inesse
Notitiam atque metum Domini praesentis in illo
Quis neget? incurvat flexo se poplite, Regem
Demissumque caput trepidat. Vis altior intus
Non Natura movet: linguâ silet; atque loquuntur
Cetera: fronsque auresque, caput, cava lumina tanti
Ex facie pendent pueri, nec pabula gustant,
Aspectu satiante Dei. Ergo hîc improba mens ô!
Siste hîc ô Anima, ac motus compone fluentes
Cordis; age ingredere hoc stabulum, ac cunabula plena
Arcanorum intra, ac operum te merge profundo
Tantorum pelago mea mens. Iam disce superbos
In stabulo, et tumidos animi compescere flatus.
Hîc schola Virtutis Praesepe videlicet; annos
Hîc consume tuos; sequere haec: hunc rumina amorem.
At tu parve puer, puer ô suavissime Salve.
Salve care puer, puer, ô carissime salve:
Salve, et me totum, totum tibi suscipe Christe.
O mihi certa fides! superum decus! addite terris
Nate DEO! DEUS ipse aeterno ex lumine lumen!
O utinam stellata phalanx cum poplite flexo
Astrigenum, sanctaeque DEI cunabula Pastor
Invisit sedis, vitam mihi fata dedissent!
Prô quae dona tibi, prô quae non prompta tulissem
Munera parva penu! calathis sylvestria plenis
Agmina: lanigerum mollisque tepentia lactis
Vascula, cumque suo vix condita subere mella.
Nunc solum inculta tenues modulamur avenâ
Te te Christe; tuos saltem memoramus honores;
Parvaque festivis indicimus Orgia fastis:
Vos illum pennata cohors, gens aetheris alti
Ignea: vos vestrum Regem maiore Camenâ,
Qui vobis vacuasve domos, tristesve ruinas
Sarciet, ac immensus opes augebit adesas,
Excipite: unanimive choro celebrate per aevum.
Dicite. Pax terris est reddita: Gloria caelo.
Dicite, felicem ventura in saecula Pacem.
Dicite, vinctum anguem, anguisque furiale venenum
Mortiferi, sic aversos coniungere vobis
Terrigenas, sic ferre homines ad sidera certum est.
Dicite mox populo, tristi in squalore iacenti,
Nuntia grata Dei. finem venisse malorum
Dicite: cum DEUS, ille DEUS, DEUS aethere ab alto
Despiciens terras, crudelis saeva tyranni
Imperia, ac solium, et virgam exactoris acerbi,
Qui mortale genus iam dudum victor iniquis
Legibus, atque arcta pressos ditione tenebat,
Fregerit, abs ulla caede, et sine sanguine vincens.
Dicite. Iam tandem tenebris, et nubibus atris
Iam dudum obtectae gentes gaudete: propinquat
Lux ecce exspectata diu, promissaque vobis
Irradiat magni curvâ genitoris ab aethrâ;
Atque orbis Domini fulget nova Gloria terris.
Ingeminate. DEO venienti occurrite: laetis
Accipite illum animis, et pectore condite toto.
Sponte suâ sese insinuans en praevenit. ultra
Quid statis? reserate viam, quaque edita surgit
Terra iugis, collesque altos in sidera tollit;
Vallibus aut sidit, passimque dehiscit in atras
Intercisa specus; planum consternite callem,
Omnis ut aequato procedat tramite cursus:
Aspera directis mutentur, tortaque planis.
Iam iam aderit DEUS. Ecce DEUS mortalibus oris
Dicite, iam mortalis adest. Iam Christus in auras
Mortales venit: venientem agnoscite laeti:
Et quam sit verax, quam fallere nescius, oris,
Facta, fidemque sui hoc ipso perdiscite facto:
Nunc nunc o queis cuta poli! fidissima Christo
Pectora, Bethlaeae stabula alta, antrumque ferarum
Linquite, et aspersum primaevo sanguine Christum,
Sanguine quo terras regnis caelestibus unit,
Sanguine terrigenum quo solvit debita Patri,
Patri qui caelum, terras, atque omne gubernat,
Visite. Nunc PELICANUS adest, qui lumine cassos
Aeternumque orbos revocabit sanguine pullos.
Cum Troiane puer frondosâ solus in Idâ
Veloces iaculo cervos cursuque fatigas,
Alite converti dignatus Iuppiter, alti
Ad sinuosa poli subito te sustulit astra:
Pocula caeligenis tenui miscere Falerno,
Cumque DEIS placidae traducere tempora vitae.
Magnus Amor: sed falsus amor, quin nec Iove dignus.
O metamorphwsis! rerum ô miranda figura!
Vana tamen metamorphwsis, commenta Poetae,
Cuius opus versas rerum depingere formas.
Haec non vana fuit, sacra sed divinaque, summo
Demandata DEO. Non sunt, ut rere, profana
Quae loquimur, non vana hominum commenta, nec isthic
Impostura latet, fallaci interlita fuco.
Omnia vera audis, penitisque reposta tonantis
Arcanis, quae fas nulli penetrare Deorum,
Nulli hominum usquam unquam. Certo cum foedere quondam
Abramum sibi devinxit, statuitque sequenti
Et soboli numerum innumerum; et certissima amoris
Pignora; tum membrum iussit genitale secari:
Utque sibi sectae sacrent praeputia carnis,
Octonis postquam nati essent solibus actis.
Nec frustra: ut vivant; fundi quoque facta parenti
Abramo ad seros possent promissa nepotes.
Grande opus, atque imis caeli penetralibus haustum;
Ergo octonus ubi nitidum iubar extulit undis
Lucifer Eois: et caelo sidera toto
Expulerat: tum Diva Dei genetrixve, parensve,
Attollit venerans oculos, ac talia fatur.
Omnituens genitor, magno qui sidera nutu
Aeriosque, regis tractus, terrasque, fretumque;
Ecquid adest tempus, quo se sine labe serenae
Subiciet legi soboles tua? quam mihi quondam
Cessisti prius et sol caelo, et Luna niteret.
Ergo age depositum, quod tu mihi, reddimus ingens.
Tu rege, defende, et summo tu protege caelo.
At tibi parve DEUS, mea lux, mea sola voluptas!
Quid rigida cum Lege tibi? ô divine puelle!
Quid tibi peccati cauterium inurere? et illa
Criminis infligi permittis symbola primi?
Non haec poena DEUM tantum decet. ecquid ab omni
Expers peccato, Legique exemptus acerbae
Sponte tuâ te subdis ei? Caro saucia cum sit
Nullibi, nec plagam Natura inflixerit, ad quid
Cura adhibenda igitur? sana omnia et integra egere
Qua poterunt medicinâ? AMOR hûc te compulit unus
(Unus amor Christum valuit superare Tonantem.)
Has iam primitias Patri dabis; arrha cruentae haec
Mortis erit, tenues rivi cum flumina crescent
Maxima, sanguineo rubicunda colore: praeibunt
Haec quasi poenarum in teneris praeludia membris
Exercenda prius, quae mox firmata virili
Corpore demensi cumulatis viribus ictus
Verberaque excipient virgarum, ac saeva flagella.
Heu mihi! iam video corpus per membra cruore
Purpureo passim perfusum, cum pia Patri
Supplicia, et poenas terrae pro crimine solues.
Fallor? Amoris hic effectus: cor saucium ab illo
Vulnere in hunc morem bullit: sub mole ruentis
Sic mundi scelerum gemis, hunc sentisque laborem.
Haec ait, et puerum detrito involuit amictu
Multa gemens, et multa dolens, quasi pignore certo
Iam spolianda foret Mater, dehinc talibus infit.
Palmi feri colles Galilaeaque rura colonis
Apta novis, nova venturo resonate Tonanti
Carmina: vos propter ducetur mystica pompa.
Non vos thuriferis Panchaia fertilis arvis,
Non vos gemmifluum protrudens flumen Hydaspes
Vincat odore, Deo electi debentur odores.
Qua DEUS incedet, (quamvis sint tempora brumae
Prima novae) verno iam stent tamen omnia cultu.
Purpureo candore rosae, vaccinia nigro
Subradient: violaeque micent ferrugine mixtâ.
Ilex funde favos: venturi praescia Laurus
Arboreum decus incurva: tua brachia Cornus
Tende Deo: moveas crispata cacumina Buxus.
Florum auctor Zephyrus, pratorum gloria, veris
Arbiter, optatis irroret flatibus auras.
Omnia quo possunt, testentur gaudia voltu.
Vos quoque mortalis custodes seminis ite,
Ite genus volucre, et vestrum deducite Regem.
Tollite inaequales clivos, scruposque morantes
Aequatis removete viis per compita cuncta.
Dixerat: et subito conversis aurea pennis
Iustitia, et Pax alma volant, ut limina tota
Iam synagogae altae pateant, ubi Christus amatum
Ordiretur opus, dissectae sanguine carnis.
Tum sacrum comitantur onus, quod Sanctus Ioseph
Sublatum manibus gestabat, milia mille,
Et decies centena poli supera agmina Diûm
Spirituum: Ille Deos vero supereminet omnes.
Ut Leo, qui campis torvo custode fugato,
Massylas inter pecudes stat maximus; omnes
Inspectans, praedamque legens. Aut Taurus amato
Armento, pede iam melior, iam cornibus ipsis.
Aut Phoebe ut stellas, aut fratris lumina Phoeben
Exsuperant, montesque Atlas, ac flumina Pontus,
Oceanusque pater Neptunia caerula vincit.
Cetera turba minor pedibus subiecta sacratis,
Ordine quisque suo, Christum comitatur euntem
Ergo ubi iam ventum Synagogae in limina sanctae,
Interiora, sacri Mystae longo ordine perstant;
Ac nudant Christum prô membra tenerrima! candens
Prô corpus, niveosque artus! quos lilia mistis
Nulla rosis vincant, nec ebur nec molle ligustrum.
Nudatur: duro mollisque cuticula cultro
(Saxum erat in cultri formam prae cuspide durâ)
Heu mihi! ter circumducto perrumpitur: omne
Intremuit corpus: calidus cruor emicat altum,
Haut aliter, quam cum perfosso fistula stanno
Finditur, et, parvo stridente foramine mutas
Eiaculatur aquas, atque ictibus aera frangit.
Pastores qualem timidi videre Leonem,
Arcta per horrentis Libani dumeta repertum,
Praedam insectantem, et catulis sua pascua saevis
Quaerentem, unanimis turba eminus undique telis
Nequicquam ferit infensis. interritus ille
Asper, acerba tuens, telis, nec voce movetur;
Aut retro redit, aut praedam superatus omittit:
Sed super incumbens fumantia viscera mandit.
Talis erat Christus, talem stupuêre Sionis
Attoniti proceres Regem, fontesque cientem
Sanguineos carne in tenerâ, pugnasque parantem
Queis male fida DEO morti daret impia facta.
Heu dirum! heu ingensque malum! quod sorte luendum
Sanguineâ Christo suit; atque cruore litandum
Tam cari capitis, Nos, nos haec impia tangunt
Crimina: nos pecudes spreto custode vagatae,
Perque iter implexum, divortiaque invia raptae,
Destitimus rectâ ire viâ, sua quisque sequentes
Consilia, et mores, turpesque libidinis aestus.
At DEUS ille DEUS. noster, nec ferre recusat
Quidquid id est sceleris; sed sponte, lubensve, volensve
Triste subivit onus; legisque oblatus ad aram
Grata suo Patri est pro nobis victima factus,
Panditur interea domus omnipotentis Olympe
Acrataeque arcis, et propugnacula caeli
Assurgunt variis longum rutilantia gemmis.
Et Deus ipse Deum, cûi mille sedilia circum
Electro, auroque et perpetuo Elephanto;
Caelicolae cûi mille astant, cûi mille ministrant,
Talibus affatur perfusum sanguine Gnatum.
Ecquis Idumaeis ille est, qui montibus exit,
Purpureas acies Bosrâ Moabitide ducens?
Sanguineam indutus galeam et thoraca rubentem?
Quam sese egregium tinctis ostendit in armis?
Ut graditur, superatque alios? quantum est decus uni?
Divinam speciem vultu, ore, ac pectore praefert.
Anne meus Gnatus? certe est qui sanguine sparsâ
Veste rubet, veluti compressis vinitor uvis.
Palla suo non est, alieno attincta cruore,
Thoraxque clypeusque, et cetera vindicis arma.
Macte animo, virtute novâ; saecla novabis
Pristina, tu lapsam iam dudum restitues rem.
Tempora iam auspiciis per te melioribus ibunt,
Adventuque tuo felix renovabitur orbis:
Qualem non vidit veteris iustissimus aevi
Abramus, nec dux populorum Moses, et ipse
Iustus, amansque mei, nec Rex atque optimus idem
Septenis vates praelatus fratribus, atque
De stabulo ad solium puber vix, tractus eburnum.
Haec ait, et summo caelorum cardine mittit,
Qui vitiis mersam, caeco qui carcere clausam
Naturam humanam revocet, qui vincula solvat
Aenea et ad Christi connubia sancta reducat,
Est in secessu longo locus, ilice nigrâ
Horridus, et dumis longam spargentibus umbram
Consitus: hinc atque hinc sentes, quos plurima passim
Trita per occultas pascebat semita calles.
Hûc quondam (ut perhibent) pictis qui lapsus ab astris
Lucifer ob fastum fuerat, scelus omne nefandum,
Mille modos ubi letiferos, artesque necandi,
Ensesque, laqueosque, rotasque, et lecta venena,
Morbosque pestesque, et mille pericula rerum
Humani virus generis, variasque, nocendi
Insidias, et mille dolos, et mille ruinas
Contulit. Innumerae hîc pestes, quascumque sinistro
Lucifero genuit regina superbia partu.
Atros Mors aditus servat: loca cetera Luxus.
Invidia, et venus, et timor, et discordia belli
Nutrix, ira malum haut medicabile semper adhaerens [(reading uncertain: print faded)]
Atque odium, insidiaeque, et Amor sceleratus habendi,
Contemptusque Dei, et veterum irreverentia legum,
Insontumque neces, pietasque relicta rapinae,
Furta, doli, ac inimicitiae, periuria, caedes,
Dira latrocinia, et si quid crudelius istis.
Huc emissa polis Astraea ubi pervenit, antrum
Intrat, Naturamque videt per ferrea vinctam
Claustra, catenatosque orbes, ac compede duro.
Extemplo turbati omnes, concussaque vulgi
Corda pigri trepidant; mussat Scelus, haut secus omne,
Ac denso quondam in luco, cum forte sonorus
Incubuit Boreas, concussa cacumina vento,
Et tremulae frondes stridente moventur ab aurâ.
Tunc Astraea prior. Numquid? mala germina Ditis
Omnis ab imperio vestro moderabitur orbis?
Vobis parta quies? nobisque potentia cessit
Omnis? et incertis pulsine vagabimur oris?
Scilicet. aeternum haud Pietas suppressa iacebit;
Ast Domino caeli terras lustrante resurget.
Filius e i datus est nobis, qui regna paterna
Aspiciet, sceptrumque humeris gestabit avitum.
Iste aevi princeps, instauratorque futuri,
Qui nobis referet primo concessa parenti
Munera, quique genus mortale in pristina ducet;
Ignotas multumque vias in sidera pandet.
Ille tuos optat thalamos, connubia rursus
O NATURA tua, atque tuos petit ille Hymenaeos.
Ergo age tollere humo, foedoque ex pulvere corpus
Erige pollutum, solitoque accingere cultu:
Et turpis posito vitae squalore, iuventae
Ornamenta tuae, et frontis, decora alma resume.
Pone metum; non te posthâc regnator habebit
Tartareus; nec grande feres minitantia iura
Luciferi; heu! nimium saevo captiva sub hoste
Indigne tenerâ quam fers cervice catenam
Frange manu. DEUS est auctor, DEUS haec tibi fatur,
Haec ait, ancipitemque, manu quem forte tenebat,
In male fida DEO convertit semina Pluti;
Destruxitque aciem glomeratam. En turbine facto
Illa fuga sibimet celeri, pedibusve salutem
Ambiguam quaerunt: veluti cum nocte molossos
Immisit silvis venator: et ecce repente
Excitae linquunt occulta cubilia damae:
Quaque nemus sonat horrificis clangoribus, et qua
Itque, reditque canum fremitus, clamorque virorum
Errantes, nulloque duce, ignaraeque viarum
Aufugiunt: pars tuta manet; pars casside laxo
Induitur; falsoque ipsam se decipit astu.
Tum rerum Natura parens tremebunda fugatos
Inclamat socios. Fugit is? quo? sola relinquor
Irato laceranda DEO? heu! heu heu! male sana
Agmina pugnantûm! turba heu! male fida sororum, et
Degener! Astraea at contra sic talia fatur.
Ecquid agis? sustolle genas, exsurge, gravique
De somno evigila, atque ubi sis circumspice tandem
Nonne vides, quod mersa tuis in sordibus usque et
Usque voluteris? nec sit qui te erigat isthinc?
Nec de tot, tua qui suxerunt ubera quisquam
Sublevet assurgentem, sustentetque, labantem?
Iam, si forte velis, rediviva aliquando resurges.
Aude igitur, tardisque iugum cervicibus olim,
Impositum, excutias Satanae: iam certa salutis
Promissae, oblatum divini muneris usum,
Et libertatem meliore capessito voltu.
Non tutum sprevisse DEUM: DEUS optimus auctor.
Audendum est auctore Deo. DEUS optimus auctor.
Haec ait et motae subito cecidêre catenae
Infestae: atque ipsum valvis bipatentibus antrum
Praebuit adscensum ad superos sine limine certo.
Quo ventum postquam, Pater ex tunc aethereus Rex,
Et rerum primus, rerumque novissimus auctor,
Et sator omnigenum, quidquid mare, quidquid et aether
Latipotens, quidquid tellus, caelumque profundum,
Sive extra, sive intus habet, quodcumque videtur.
Ecce, atrâ foedum detersit fronte ruborem,
Dispunxitque notam, et servili stigmata vultu
Sortis musta malae lavit, dein talia fatur.
Venit summa dies, venitque optabile tempus,
Cum mea iam patriam propior clementia dextram
Tendit, opemque offert insperatamque salutem
Terrigenis animisque iubet melioribus esse.
Tempus adest tandem, (quando sic saecula poscunt,
Nec retinere lubet, nec fata propinqua morari.)
Quo nova NATURAE firmabo foedera nostrae,
Virtutique meae, maiestatique tremendae
Nomina constituam; mansurum nomina in aevum
Posthabito quicquid vestris insederat olim
Sensibus, et quaecumque malae contagia culpae
Serpebant, totum penitusque in pectus abibant.
Peccasti NATURA; tibique: cupidine caecâ
Omniaque fanda atque nefanda immaniter ausa,
Conscisti nostram factis crudelibus iram.
Proh. ego! (quamquam aliud) si summo iure nocentis
Facta velim, factisque pares expendere poenas;
Et iusto vindex in te saevire furore;
Instabili nec terra suo libramine nixa,
Nec mare fluctisono non explorabile fundo,
Nec chaos immensum, nec quod tegit omnia caelum,
Nostri impune ferant fissuram fulminis ullam.
Parcam ergo, nec quos concepi mente furores
Parturiam, sed ducta diu fera tela remittam:
Teque meo Nato (nec me sententia vortit)
Coniugio iungam stabili, propriamque dicabo.
Quin etiam sobolem humanam, serosque nepotes,
Si modo foederibus nostris, pactisque Deorum
Passibus institerint, ac relligionis amantes
Nec superos spernant, nec iussam sponte recusent
Ire viam, bonitate meâ super aethera vectos
Monte isto sistam; et caeli penetralibus imis
Invectos, solvam curisque metuque pericli.
Et quamvis poterunt nimium meruisse videri
Excidium, totaque immitem a stirpe ruinam,
Suppliciumque ingens, ac nullâ caede piandum;
Stet tamen (hoc NATURA tibi, natoque, nepotique
Esto ratum) penitus non totam abvellere gentem.
Ast velut addensâ decussâ grandine vite;
Aut pluvii nimium perrupta humoribus anni;
Si quis fors acinus pereunte superstes in uvâ
Manserit, ignarus pluviaeque, et grandinis exsors,
Non illum admonitus confestim dissipat haeres:
Sed fovet in sobolem venturam, ac germina vini.
Sic faciam, generis servabo semi-sepulti
Relliquias, gentem exiguam: quae sorte beatâ
Culmina possideat cunctos habitanda per annos,
Et mihi divino famuletur sancta labore.
O NATURA meae soboli dilecta! tuorum
Spes nosce, ac gravibus solamina certa periclis.
En Servator adest tuus: en tua viscera magnus
Induitur DEUS: et sese penetralibus infert
Ille tuis, cûi prisca fides, cûi reddita terris
Iustitia, et Pietas debentur, avitaque sacra.
Quoque minus dubites, (nec enim diffidere verbis
Fas reor esse meis) caeli vaga sidera nostri,
Et maria et terras, et quidquid ubique videtur
Testor, me, Numenque meum, quo vindice salva es,
Ut pactum hoc nostro postquam semel exiit ore,
Non superum, non ullâ hominum sententia vertet:
Sed face luciferâ labentia saecula Phoebus
Deducet, donecque hiemes, aestusque reducet,
Altaque fraterno dum lumine Luna micabit;
Dum mare, dum tellus, dum picti sidera caeli
Constabunt, nostri ius inviolabile pacti
Firmum erit, aeternumque ratum, fixumque manebit.
Ergo age, parce metu, et quaestus dimitte profanos
Flore novo praecinge caput, frondente coronâ,
Depexosque oleo fragrante perungito crines.
Parce metu; iam non caelebs, sed iuncta Tonanti es:
Et veteris mecum nunc obliviscere probri,
Contractaeque olim maculae florente iuventâ;
Cum sterilis damnata thori, sine prole, sine ullo
Connubio infelix, invisa, inhonora iaceres.
Haec ait, et dextrae dextras, et labra labellis
Adiungens maestae redolentia basia figit.
Haud aliter, quam cum delectus sponsus amatae
Deductus sponsae, deducta ve sponsa marito,
Purpura uterque nitens, auro redimitus uterque
Et gemmis crines, et colla monilibus addens,
Optatos intrant thalamos, et foedera lecti.
Tunc NATURA velut somno Lethargica longo
Exurgens validâ perrupit pectora voce.
O amor ardescens, semper magis, atque renascens!
O numquam satis indulgentia nota Parentis
Aetherei! qui mox primis nascentis ab orbis
Principiis; genus humanum (sua semina) blande
Fovit, et ut Nutrix patrias suscepit in ulnas:
Donec ab aeterni divino Numinis ore,
Obsequioque Dei, veroque Parentis amore,
Per sacra nil metuens, iuratae foedera legis,
Rupit adulterio turpi: thalamosque repente
Pacta novos, ultro connubia casta reliquit,
In scelus omne ruens: violati Numinis Ira
Exarsit, ferroque malum flammisque piavit
Flagitium, numquam tamen ultima poena secuta est.
Namque manum ad capulum quoties? quam saepe repressit
Irrita tela manus? quoties sua saeva recondit
Fulmina? tartaream minitantia fulmina mortem.
Nec satis istud erat, nisi summa cardinis aethrâ
Unigenam, ut nobis dixêre oracla priorum
(Nobile Iessaeo veteri de stipite germen)
Finibus his nostris misisset, ut aurea mundo
Saecla reflorescant, melioribus aurea fatis.
Felix, ô felix tempus! felicia fata!
Bellua queis posito discet mitescere rictu
Omnis, et innatam rabie deponere formam.
Ipse lupus silvas ac devia lustra relinquens
Velligero iunctus pecori, sociabitur agnis.
Et Leo cum vitulis, ovibusque impune vagatus,
Nocte domum rediens, septis claudetur iisdem.
Consuescentque regi simul, et puerilia iuncti
Imperia accipient, ductumque sequentur herilem.
Omnia iam fient; fieri quae posse negabam;
Cunctaque praefixis praepostera legibus ibunt
Namque adeo fons Iustitiae, Patris aureus imber,
Humani generis servator, ab aethere fractis
Vi multâ portis erupit, et impiger oras
Visit mortales, venienti occurite laeti
O ubi te Pax alma, Dei certissima proles,
Aut qua te tandem, quaeso regione requiram?
Fors mihi te fasces populi, fors Purpura Regum
Invidiosa dabit? fors te Mavortia castra,
Insanum ve forum, sors litigiosa recepit
Curia? non certe: non fasces, purpura numquam
Castra, forumve dabunt mihi te, nec curia: sed quod
Vile indigestâ stabulum sub rupe cavâ stat.
Felix ôfelix antrum! quo casta per orbem
Iustitia, ut roseis nitidissima virgo viretis;
Flosque novus caeli cultis nutritus in hortis
Surrexit, Diumque caput sub luminis auras
Extulit, et mundo sacros afflavit honores.
O felix! ô felix Mater! cuius ab alvo
Sancta Dei soboles, sanctus DEUS, inclitus Heros,
Tartarei domitor monstri, generisque redemptor
Humani, miro processit gentibus ortu:
Stramineas cuius cunas, calamisque rigentem
Semirutamque casam, magno quondam agmine Reges
Attoniti visent, laetabunturque reperta.
Interea sacrum Ioseph sine pondere pondus,
Et caeli dominum primaevo sanguine tinctum,
Rettulit in stabulum; maerens ubi limina Virgo
Anxia servabat multum, lacrimisque precata,
Ne quid forte mali (quid enim) contingat eunti:
Illa ubi susceptum, lactentia adubera blande
Appressit blandisque dedit sua labra labellis,
Spe plena, atque metu, verbis sic fatur amicis.
O mihi grate PUER! mea lux! mea sola voluptas
Salve! sancte hominum, superumque repertor et auctor
Salve: fons et origo boni, veraeque salutis.
Quis mihi te reddit? num qui concredidit uni,
Divum hominumque Parens, magni ante exordia mundi?
Non oculis hominum quisquam, non auribus hausit,
Non animo fixit, mihi quae iam divite caelo,
Tuque, Paterque tuus, mundi nascentis ab ortu
Munera, thesauro locuplete, reposta parastis.
Scilicet ista tui debentur maxime Divum
Numinis auspiciis; nec erunt sine nomine facta:
Per gentes, sed enim, cunctae per climata terrae
Gloria praepetibus super aethera devehet alis
Te, qui (regnator) DEUS es, Dominusve, parensve,
Ac fictor noster, cuius figmenta, lutumque
Vile sumus, quodcumque sumus, quodcumque videmur.
Nunc ego Triptolemi cuperem conscendere currus,
Primus in ignotas terras qui semina misit
Prima rudes; docuitque solum mansuescere sulcis,
Duraque aratra boves incurvo extendere collo.
Nunc ego Medeae vellem frenare dracones,
Quos habuit fugiens patrium male tuta furorem.
Nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
Daedale sive tuas; seu quêis fortissimus Heros
Inachides, duris religatam ad saxa catenis
Andromedam [(transcriber); sic: Andromedem] liberans, libratas ivit in auras:
Ut tenerâ nostris cedente volatibus aurâ,
Cernere Apollineos, praeclaro nomine, Mystas,
Atqui, pares paribus sermones iungere possem.
Stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas?
Quae non ulla dies nobis feret, haut tulit ulla.
Stulte qui externas ibis peregrinus in urbes?
Quod petis est tecum (verbis modo credite nostris.)
Quod petis, ecce dabunt praesepia vilia Christi.
Olim culta fuit Panacaea, Hygiaea, et Iason,
Asclepio genitore genus quod fata dedissent
Optuma, et in medicas promptissima robora mentes.
Quin etiam Asclepii Podalirius, atque Machaon,
Immensâ virtute viri super aethera noti.
Quisnam est Phylliridis quem maxima praemia numquam
Chironis tangant? Mundi quae limina, fama
Hipprocatis doctaeque manus sibi clausa reliquit?
Haut equidem invideo. Virtutem adamantina namque
Concomitatur ovans operosaque Gloria rerum:
Gloria quae manet, atque avidos sola effugit ignes:
Gloria nullo unquam senium passura sub aevo,
Putre licet corpus vel flammae absumpserit ardor
Igneus; arida vel caries, aut uda putredo.
Ast Panacaea fuit quid? quidve Hygiaea et Iason.
Atque Podalirius? quid Chiron? quidve Machaon?
Saucia qui trito, curabat polline membra,
Caseus immixto cum vulnera farre levabat.
Quid DEUS extinctum Cressis Epidaurius herbis
Androgeona focis patriis qui reddidit olim?
Vana puta commenta, nimis facunda PropertI
Quae vena in laudes pleno spiramine fudit.
Non nos ista iuvant (nec enim figmenta saluti
Conducunt nostrae, nec fabula ficta Poetis.
Ergo i fama citis i circumvecta quadrigis,
I nunc tolle animos, et magnos finge triumphos,
Stantiaque in plausum conclament tota theatra
Prodiga Apollineos super aethera tollere Mystas.
Tu vero DEUS, alme DEUS, iustissime iudex.
Tu medicus noster, vitae et melioris origo
Principiumque novae. Tete, nomenque tremendum
Et caelo et terris digno cantabimus hymno.
Tu DEUS a prima nascentis origine mundi
Tempus ad hoc nostrum contractae vulnera labis
Cur asti haud herbis, haud polline: sanguine certe:
Sanguine et effuso sparsim per membra cruore.
Non hîc unguentum, quod mollis Amaracus altae
Miscuit Idaliae lucis spirantibus: aut quod
Assyrium Nini fragrantis odoris Amomum, aut
Ambrosiae succos, et odoriferam Panaceam,
Balsameumque decus, nigra aut Collyria lippis
Sana oculis oleat, Pangaeaque Cinnama multo
Nata solo, aut Arabi Stacten, Nardumque beatam
Quae nares plenas divino insufflat honore;
Sanguine sanamur tantum Christique cruore
Non ideo horrendo mactantur corpora rursus
Caesa modo superis: non Mysta cruore remadet
Ethnicus, atque arae crepitantibus undique flammis
Insudant extis peregrinûm, dira Scytharum
Quos Triviae quondam, heu facimus! gens obtulit ultro.
Orgia non ideo renovantur sanguinolenta,
(O nimium funesta tibi Thrax Orgia vates)
Non ideo praedira Phrygum, sacrata Deorum
Falcigero, ac superum genitrici sanguine festa,
Phoenicumve irae exardent crudelibus ausis.
Sunt procul hinc Syrii, queis victima virgo Minervae
Casta erat; hinc procul his Messenius exulat oris
Dirus Aristomenes, bis centum corpora doctus
Rapta, Iovi magnâ cum temeritate [(transcriber); sic: tremeritate] necare.
Nulla hîc Luciferi commenta; haut ulla piacla
Nostris intersunt sacris: medicamina nostra
Innocuo ipse DEUS percenset sanguine, quo mo
Teque, tuosque omnes curat, mundoque medetur
O ergo felix orbis medicina renati,
Atque repurgati! quâ Pax crassante beatis
Alma reflorescet terris; Discordia tristes,
Diffugiet discerpta comas, mundumque relinquet
Invisa, infelix, abiecta, inhonora, sepulta,
Horrida, tristis, inops, ieiunaque, languida, spreta.
Quaeque salutari perfusis lumine terris
Noctem atram, tenebrasque fugat; rectumque videre,
Atque sequi tersis dat mentibus: ô pia mundi
Pharmaca! quae scelerum foedâ caligine pulsâ,
Purgatâ crassum caerumen ab aure revellunt;
Auditumque hebetem, tardumque ad cuncta recludunt
Percipienda sacrae superum mysteria legis.
Illâ animos resides, et languida corda movebunt,
Ut sensim surgant, penitus vanisque relictis
Artibus, assuescant caelestia iura subire:
Queis mox imbuti (dictu mirabile) linguas
Iam tum etiam haerentes in carmina caelica, solvent,
Facta sui medicique decus memorantia mundo.
O felix medicina mali, quam Christus ab alto
Detulit has terras! quae postquam saucia nobis
Membra semel tetigit, foetentia crimine membra,
(Vera loquor verus) fixa atque immota remansit
Semper, et haut ullis variavit perdita saeclis.
O felix medicina mali! quae temperat ignes
Impurae vetitos carnis, motusque profanos
Supprimit; ac casta castos de mente furores
Suscitat, haut aliter nimio quam Sole praeusta
Cum iacet herba, novo forsan si mane resudat
Ros gelidus, repar at rediviva repente virorem;
Floricomansque altum, et fragrans caput ardua tollit.
O felix medicina! orbi de sidere lapsa
Aethereo, cuius qui commoda carmine cuncta
Connumerare volet, quot turbent littus arenae
Discet Erythraeum prius: aut vehementior ignis
Cum silvae in cubuit, totum et depascitur agmen
Arboreum, viridesque ornos, et cetera ligna,
Quot scintillantes volitent per inane favillae.
Tuque adeo miseris rebus succurrere suete
Non ignare mali, quam gratus laberis alto
Vertice caelorum? quam dulcis, prosper et almus?
Non ita deprenso campi per nuda iacentis
Tesqua viatori, cum tempestate subortâ
Praecipiant pluviae, densisque nigerrimus Auster
Nubibus obduxit caelos, casa forte reperta
Grata venit: non tam sitibundis unda praeusto
Non sperata solo saliens, non humida saxi
Umbra cavi tam dulce siti, tam dulce calori
Arridet siccis oblata Ammonis arenis
Aestiferis, fuscam cancro torrente Syenem.
Ergo alacres Medicum medicorum visite summum,
Qui magno magni delapsus vertice mundi
Unius ut pastor curam gerit unus ovilis:
Et qui cogit oves sparsas, pascitque coactas
Vulneribus sollers dubiis morbisque mederi,
Et scabiem lavere, et proprio mersare cruore
Languentes agnos, lotosque sinu usque fovere.
Ite angina quibus fauces ferme occupat arctas
Vix animae ut clauso pateat via gutture lassae:
Ite Angerronae tecta alta, domosque precantes,
Ut pia concepto confestim carmine vobis
Abvertatque malum, lentum mutetque dolorem;
Et crudam saniem quicumque exaestuat [(transcriber); sic: exaestutat] ite
Ulcere concocto dudum, taboque fluente.
Ite quibus graveolens ozena, gravisque coryza
Cardiacusque dolor, noctes sinit esse quietas
Numquam, et pulmonis, splenis labor haut medicandus.
Ite quibus torvo concurrunt corpore semper
Una Eurusque Notusque ruens: epidemica pestis
Ecstasis, ac Maniae furor, atque in sana phrenitis
Quos vexat, dentesque cavi, quos lumina laesa, aut
Haemicrena gravis, manuum nodosa Chiragra;
Lepra, Elephantiasis, Cancer, Gangraena, Marasmus
Detinet, et tot pervexat corpore febris.
Ite aurata DEUM simulacra, atque aenea monstra
Oratum, et pleno suspendite munera collo.
Ite faces ad tecta volent et spica Cilissa
Concrepet accensis altaribus; alta sepulchri
Fundamenta loca; solidosque ex marmore montes
Sumptibus insanis longinqua per aequora vectos
Exstrue, et immensas sustolle per aera moles.
Scilicet ista malis medicamina facta leguntur:
Scilicet ista hominum commenta, Erebive nefandae
Ludibria, et Satanae phantasmata vana salutem
Terrigenis referunt. ô indiga pectora veri!
O portentificis persuasio tincta venenis!
O scelus indignum! Ten' ô vilissima testa
Ten' infame lutum, quo nil informius usquam
Exorabo DEUM? prô indiga pectora multo
Helleboro! prô quasnam spes, prô quae male vota
Provida turba tibi despondes stipite tali?
Desine in humanis aliquam spem ponere rebus:
Freta Deo, cetta est: homini spes dedita fallit
Spes sit cuique DEUS; ligno se credere vanum est.
Vidi ego, nec vero nugas percenseo falsas,
Milia multa hominum, magno pavefacta timore
Frustra adiisse DEOS dubiisque in rebus eorum
Nequicquam exoptasse fidem, seu fata venirent
Publica scitatum, seu scire domestica iussi,
Infectisque suos precibus repedasse penates.
Nam quid consilii, quid opis dare, quidve futuri
Respondere queat simulacrum ex aere politum?
Aut quod decisâ de montibus abiete crevit?
Illa dies veniet quondam, quâ muta Deorum
Funditus eversis simulacra ruentur ab aris,
Concedentque DEO: nullus mysteria doctus
Sacra poli, statuae tum provolvetur inani
Quâ potior qui cudit eam, multumque diuque
Cum tutudit versans ignitam: et forcipe prendens
Cui dedit effigiem, et mutam sine mente figuram:
Quaeque nisi calce, et clavis haereret acutis
Prona pavimento iam dudum insterneret ora,
Confracta, et nec stare potens, nec sede moveri.
Ne mihi nunc igitur quisquam subtrudere palpum
Audeat, et sortes falsas, et carmina numquam
Veridica, in faciles aures demittere tentet
Postquam me rerum causas momentaque solus
Cuncta regens, movet, impellit, ducitque, trahitque
Sane ego, tanta Dei postquam deferbuit ira
Ab versusque furor, solacia dulcia sensi,
Et nova purgato rediit fiducia cordi
Degeneres procul ecce metus procul ecce timores
Abieci: DEUS ecce meus, DEUS ecce mearum
Et decus et columen rerum; DEUS ecce salutis
Et libertatis nostrae non perditus auctor.
Et licet ipsus ego fuerim quoque talibus olim
Implicitus nugis; teneraeque a flore iuventae
Nescius imbiberim mensurâ pocula plenâ,
Pocula tartareas sordes spumantia Papae:
Iam tamen ut nostrae fixit monumenta saluti
Certa DEUS, tribuitque novam traducere vitam
(Vitam praeceptis conformem caelitus haustis)
Immeritam sua per mentem mysteria spargens,
Quidquid id est sordis, quod sensibus usserat olim
Vana superstitio, diris voveoque; tremoque
Exspuo, detestor, fugio, horreo, abominor omne
Non Calvine tuus; tuus haut saevissime Papa;
Ast ô Christe tuus, quem toto pectore quaeram;
Semper amore pio complectar, semper honore
Afficiam: qui vota sinet mea pondus habere
Atque suam precibus nostris non abnegat aurem;
Qui dabit auxilium, si nil pietate meremur
Nec nostri si cura tenet, nec gratia tangit
Se propter foedusque suum, quod sanguine primo
Firmavit nostro flagrans PELECANUS amore:
Servabitque Lares nostros, pacem urbibus almam
Pacem agris, pacem domibus pacemque quieta
Adferet intecta, optatamque in limina pacem.
Christe parens pacis, pacem da: facque repulsos
O DEUS excidere hoc ausis queis vita tuorum
Est odio ac duris pergunt sectarier armis.
Christe parens Pacis, cum nos indagine dirâ
Omnibus inquirant vicis, rabiemque famemque
Numquam explere canes valeant, noctuque diuque
Carpendi studio volitent, miserosque rapinae
Expostos lacerent, nec habet detractio finem,
Respice, et afflictis celera succurere rebus,
Respice res nostras, DEUS ô DEUS! excute dentes
Faucibus e rabidis, et duros frange molares.
Tunc te urbes, agrique canent; tunc carmina primi
Sancta novae laudis dabimus; tunc desinet in te
A te quod carmen coepit maiore camena.
Nunc quia summa procul villarum culmina fumant,
Nocturnaeque halant nigris de montibus umbrae,
Tempus equos aderit nunc Calliopea iugales
Solvere: colla vides ut pressit sudor et armos
Fumantes, et iam metas pede praepete tangant:
Emenso ergo aperi fessis praesepia cursu
FINIS.