IMproba pugnat hiems, indignaturque quod ausim
Scribere metra, minas incutiente gelu.
Attamen hibernum vincit iam candida frigus
Vena, licet langvens, officiosa tamen.
Idcirco brevibus numeris ita carmina sume,
Ut duco rigida qualiacunque manu.
Ge laudent alii, quanto decet ore, tuasque
Ingenio dotes uberiore canant.
Sed mea nitatur, tibi quod studiis que beatum
Esse potest, tenui musa referre sono.
Sit tibi sanctus honos, doctae nunc jure sorores
Vota tibi faciunt, addoque vota mea.
Nam pretium laudis vigilatorumque laborum
Iam capis, ingenio et meta laboris adest.
Concio Doctorum laudes agnoscit, et audet
Dilectum Claris annumerare Sophis.
Ergo tuae semper comes adsit gloria lauro;
Interea statuo carminis ecce modum.
ZIEGLERVM, nostrae Themidos caput, atque Minervae
Ductorem, sequimur, Veterum bona verba precatum;
Iungimus et votis, dilectae Portio mensae
Vota Viro cuius praeclaro carmine fusas
Promeruit laudes Venerandus BOSIVS ille,
Gloria Misenum, Zieglerius alter Orestes ,
Lipsiadumque decus, Leiserum fidus Achates:
Grande caput Sacris, Tyrio per tempor a fasce
Cingendus, cuius divinis sedibus orta,
Explicat abstrusas dotes, animique recessus,
Mens divina omnes, Philyrae dignissima sede.
Laudabunt alii fabios, Gracchosve stupebunt:
Scyllacos fremitus, vastas pelagoque Charybdeis
Narrabunt alii per tot discrimina rerum.
Carmen erit Nobis, BOSI clarissima virtus,
Pernici provecta gradu, complexa supremum
Eusbies apicem, sanctum penetrale salutis:
Cujus bonos nostris inolevit ubique medullis,
Vnum delicium templis, atque una voluptas,
Gratia Leucoridos quondam, nunc Lipsica Seiren.
Svada Erebi domitrix, et vi plenissima Divum,
Disjicit implexos griphos, ac sidera tangit,
Tartara cum sternit, sanctisque alimenta minister at
Ore pio studiis, quibus undique plurima bella
Incumbunt, aperitque invicti roboris aestum.
A Styge consurgunt trifidis horrentia linguis
Monstra, sonant iram, subitum levat ira furorem.
Girantur spiris: virosa sibilus aura
Expuitur, livent oculi, rubigine dentes
Horrorem incutiunt: latebris discrimina condunt
Tetri, infausti angves, armati fraudibus, indunt
Prava animis, versantque per omnia sacra venenum.
BOSIVS, Iapeti genus, haec molimina numquam
Formidat, ferro semper munitus et armis
Dissipat hos Stygios nexus, dirumque venenum
Submovet, infectam Zephyris mutando benignis
Auram: quaque furor se invergit pessimus Hydrae,
Martius ille animus, nullis exterritus umbris,
Obstat, et entheato dimittit pectore voces,
Non voces, sancti sed fortia fulmina Coeli.
BOSIVS ingreditur Victor, cui laurus arenam
Orant, serta ferunt cives et muner a, frondes
Stant aras circum sacras, quibus ore tonare
Ipse DEVM solet, ipse Erebumque chaosque domare.
Ergo afferte citi Panchaia praemia nostro
Victori, et laeti titulis assurgite partis.
BOSIVS ingreditur Doctor, thyma fatur, et ipsum
Nectareum spirat rorem, spes maxima nostri:
Virtute Alcides, sacrato pectore Semus.
Socratis ingenium tot mentis acumina monstrant,
Argivum, Latii, cunctaeque Heberidos artes
Ostendunt linguae decus, et tot munera fontis
Castalii, cuius BOSI plenissima Musa:
Musa est, cujus amor nostris in cor dibus haeret.
Pulpit asacra Virum dicunt, Academia plausu
Doctorem laudat. Nos unis mentibus omnes
Laudamus, nostrae mittentes pignora mentis.
Haec ut laeta animum subeant, monumenta dicamus,
Virtutis BOSI memores, penetralibus altis
Eusebies partae, quam secula nulla tacebunt;
Sed priscum per eum repetet sua gloria morem,
Quae sacro voluit titulos deferre labori.
Ergo olea eramus TE cingat, et infula sacra
Immadeat pingui, sacris quod stillat ab aris.
GAudet (et id grator) tua virtus carmine dici:
Laudis adest testis, Lipsia Clara Sophis .
Leucoris accedit, quae per me nuntiat ausis
Optima vota tuis, omnia fausta tibi.
FEstinant alii: tu sero praemia poscis.
Miror quae verset cor Cytherea tuum.
Interea grator, quos tarde sumis honores,
Pensabit serum gloria perpes iter.
Tempus erat, quando tecto successimus uni,
Cum Philyre noster maximus esset amor.
Haec circumtextum viridi velamen acantho
Obtulit: at tandem Leucoris alma dedit.
PRocedit tandem studii mensura calentis,
Et fructus poscit durus ab arte labor.
Ne pigeat. Quin tolle moras, et docta recense
Praemia, quae Musis enituere tuis.
Der abit virtus, et tanti palma laboris,
Quae spes mansuri rite decoris erit.
TYrigetum nuper cum gressus duceret arvis
Pallas nostra, oculos subiit non fessa propago.
Circus erat: permagnus honos succedere circo,
Surgebant Iuvenum diversa parte labores.
Hic caestu, cursu ille calet: simul omnibus unus
Incendit vires aestus, laus suscitat aestum.
Macte novo auspicio, SCHENKI, huc advertito mentem.
Lustravit Pallas. Lustrando praelia vidit,
Praelia, cum totis adnixus viribus arma
Versares, sed non vasti Didymaonis arma.
Arbitra sudoris ponit sua praemia Pallas:
Invitat, si forte velis, et munera promit,
atque tibi laurum et viridantes spondet olivas.
Nempe sat emensus longo certamine campum,
Diversas justo signasti pulvere metas.
Signandi finis. Sudandi terminus esto:
Exspectata dies pretium certaminis affert.
Astat Apollo, cietque sonos clamore secundo,
Et capiti vittam jungit meritisque coronam.
SCitare littus, quod gratum melos
Reddebat undis, cum festus dies
Levaret Argivi curas iugi.
Ridebat aether: plaudebant novis
Musae occupatae Graium gaudiis.
Agnosce dictum. Sic fari libet.
Iam destinabas Phoebeam chelyn
Miscere blandis ad Plissam choris.
Sed Diva nostras hunc flexit gradum.
Permitte cursum. Nunc monstrat viam
Hermundurum Campus. Patrem dedit
Misena magnum. Coelestes favent.
Assentiuntur, quos Pallas colit:
Assentiendi do pignus meum.
FEstus it ante alios hic nobis annus, et almi
Exultant fasces Augusto Principe: surgunt
Gemmati cultus, trabeaeque, ostrumque Gabino
Induitur ritu: medium divina Curulis
Occupat, et tota resplendet purpura luce.
Pulchra chlamys, regale decus nitida exit ab arce
atque GEORGIACVM facit aurea meta tiaram,
Plaudit ab Arctoo populus, plauduntque Britones,
Victricesque Aquilae tantum gratantur honorem.
Cimber et Eous, Gothusque et dives Iberus
Velivolos fluctus sacrant solennibus istis.
Inde Palatinus circumsidet orbe Senatus,
Et qui divinum spirant sub pectore Numen,
Sive togae Proceres, seu nati gente Quirini,
Et quiquid servat Mysorum REGIA magnum.
Sed stupeo, seu Musa silet dum talia penso:
Nonque ausim, versu complecti Nomina tanta.
Si me Phoebus amat, rerum splendore tuarum,
IACOBI, moveor, spes nostrae maxima Musae.
Es juris legumque potens, atque ardua CONSI
Adspicis, atque ardes, cunctos tentasque labores.
Scaevola, Sulbitius, Gajus, mirabile dictu
Altius afflarunt animum, rhamnusia pectus
Fovit, Apenninus complosit Misnicus ipse
Almi FRISIADES, nec non GERSDORFIA Virtus,
TAUBIUS, et BURKERSROD, VOLFRAMSDORFIUS Ille,
Et MILTIZIADVM genus, aurataeque secures,
Ac tot Vectrates Torquati, totque Camilli,
Indigetesque Ipsi, patriae tutamina nostrae,
In partes accire suas circumdare laudem
atque tuas curas magnis accingere rebus,
Induere isti operi fulgorem Numine plenum,
Qualis ubi auricomos eduxit Phosphorus ignes,
Vere novo roseus rutilo Sol emicat astro.
Ergo age, rumpe moras, et faustis utere fatis:
Entheatum donat stellis Astraea laborem,
Egregiumque sonat themis et Cytherea precatur,
Albides acclamantque, feruntque calentia verba,
Euge FORI (fantur) Lux o clarissima quondam,
Adfert EVSEBIE flammatas igne quadrigas,
Inspiratque tuis magnum penetralibus aestum:
Posco, Diva insit, mihi TE: quid Vota moraris?
Fervet opus, iam tolle caput, mitramque revinci:
Talibus excitus media inter Numina sede
Poneris ante aras, et plurima turba Virorum
Intrat, et antiquo Sacrum de more frequentat.
Cuncti conclamant, celebrant Solennia cuncti:
Edunt vota Viri, versu libantur honores.
Vna mihi pietas, atque una est causa precandi,
Prospera IACOBEIS succedant omnia rebus!
NVnc tibi pro studiis confertur laurea pulchris,
Ordinis Anoii, quam modo praestat honos.
Macte animi, vivit facundi lingua Parentis,
Haeredemque sibi gaudet habere parem.
ERectioris alta mentis indoles,
Discreta vulgo, et rara virtus erigit
Se semper, ireque celsior gestit motu.
Contenta numquam. Sufflat ignem Gloria
Sopitum. Honestus nec recusat praemia
Nec quaerit ardor anxie. Vestigia
Virtutis ast lambit honos, et semper comes
It, docte LOTHIGI, tuos et impetus
Ut maius afflet Numen, apte comprobas,
Plaudente dum docto Senatu nomina
Petis Magisterii, mereris, obtines.
His grator ausis, latiusque ut explices
Laudum theatrum, vellit aurem hoc praemium.
LAbos honorem fertili parit sinu.
Non ante Marte parta victrices comas
Laurus serenat, quam decoro pulvere
Nimboque sudoris, cruentis et notis
Aspergat acti praelii gravis vigor.
Nec fossor auri pondera eruit prius,
Ligone quam multo recludat viscera
Humi tenacis. Cumque Palladis satis
Palaestra, GAVLI, pectoris nisus tui
Probarit, almae praemium merito capis
Nunc gloriae: fructus sequentur aurei.
VIrtutis pretium constat molimine magno;
Nec nisi ferventi parta labore venit.
Scilicet in tanto positum Decus inclyta virtus
Culmine, complecti gaudet utraque manu.
Hoc probat ingenuus labor, indefessaque virtus
STV BELI, cuius iam caput ornat HONOS.
Ergo piis votis atque omine prosequor illud,
Ut tibi promeritus nunc bene vertat honos.
APta requirenti nunc carmina KVTSCHREVTERO
Plaudo, modos quamvis Musa venusta neget.
Nam certe es felix, dum te certamina tanta
Illustrant, ex queis gloria magna venit.
MIsnia bellatrix Sorabos Venetosque superbos
Vicit, et in Boreo sustulit orbe caput.
Nec minor enituit virtus, cum sceptriger Austri
Arma ciens Misnum nobilitaret agrum.
Vivit et obstupuit nuper Mars Celsicus arma,
Atque dolet clarae praemia militiae.
Nos at ab Ausonio reputamus pulvere laudes,
Ac HORNI ferimus docta brabea choro.
NVper in Arctois cum versarere pruinis.
Razini docto signasti pulvere pugnas,
Et Tanaim Scythicis infectum emensus es armis,
Mox remeas victor, turmas ling visque feroces,
Tyrigetumque solum repetis, fessasque medullas
Sidere Saxonico reficis cum pondere surgit
Excita luctando virtus, et fortius exit.
RUDINGERE tui spes, Patris, maxima Pindii
Cura, tene meritum fronte manuque decus.
Sudatae noctes reddunt cum foenore fructus,
Pactolusque aperit muner a magna tibi.
PErpetuo LEHMANNE decus laudesque manebunt,
Et canet eximium Calliopea melos:
Quod lux MILTIZI, cuius stat gloria Seclis,
Excitat, ac nomen ducit in astra tuum.
LEichnerides Musae titulumque, decusque Magistri
Conciliant capiti, praemia magna, suo.
ES MVLLERE decus Sophies, spes maxima Musis,
Auguror hinc Patriae commoda magna Tuae.
QVae debet aetas purpurae viget, KVHNI,
Et permanentes laureas tibi spondet.
Abstrusa Socratis labore non parvo
Sagacis emenso, Catonis incompti
Vel porticus duros Cleanthis ignoti,
Cyrrhaeque fontes, pallidaeque Pyrenes.
Assurge tandem conscius tibi et cunctae
Antiquioris, quam tenes scio, laudis
Sapientiae, Phoebique plausibus laeti
Attende, Palladisque lauream sume!
Erit, veternum saeculi mali vincas
Et quo corusco consecres polo nomen,
Musis amicus, gaudiumque Doctorum.
FAustus Honos veniat, quem pulchro nomine virtus
Accumulat, laudes noster Apollo vehet.
TEthys et attonitae mirantur in aequore Nymphae.
Mirantur Batavae Naiades atque stupent.
Albis et ipse Pater transmittit gaudia Faunis,
Parthenopesque cient gaudia magna domos.
Est panacea, canunt liquidis laeto ore susurris,
HOMBERGVM resono suaviter amne canunt.
Gloria Belgarum IAVA nostro Praeside Phoebo
Carmen Arionia concinit ipsa chely.
Oceanus pulsat ripas, atque obiice rupto
Fundit in Albiacas flumina laudis aquas.
Iaxtus, et a veteri celebratus nomine Rhesus,
Pergamus et Coos plectra movere student.
Cum mediis HOMBERG sanctum caput extulit undis,
Terrisque aequoreas iussit inesse Deas.
HOc VINTERE decus tibi sudor et entheus ardor
Praeclare peperit, praemia magna tibi.
ARdor ab ingenio fundit se passibus amplis,
Et capiti nectit serta benigna tuo.
IPsa tibi virtus auctor amenta laboris
Praebet, et in Pindo nomina docta sonat.
ETsi tempus edax rerum sic omnia versat,
Temporis ut puncto maxima saepe ruant.
Sola tamen vis est animi, quae tempora vincit,
Et FREVGANGE tibi praemia magna parat.
INstat honos SEVFFARTE chori non infima nostri,
Et patris Ascanium te fore, Musa vovet.
INa ciet plausus, dum suscitat Albis honores,
Ille Riaduros, Saxonas iste vocat.
It sonitus caelo, feriuntur sidera cantu,
Et Sophos immixtae concinuere DEae.
Argolicique chori stantes in littore gratum
Dant melos, et sortis praemia laeta ferunt.
PHoebus Elysteris commovit carmine ripas,
Accinuit laudis certamina Daulius ales,
DEINELIOQUE gravem gemmis lauroque coronam
Gratatur laetus, donec sonuere SVDETES:
Per nemora et lucos, perque Albim verba resultant,
DEINELI celebratur honos, seque altius effert.
QValiter ornari quondam pro fortibus ausis,
Roma suos magno jussit honore viros,
Sic Viteberga tibi meritam decernit abollam,
Quam Sophiae leges sacraque jura dabunt.
PAnnones Musae choreas celebrant,
Accolaeque Istri venerantur Albim,
Et mihi sanctum meditantur Vmbro
Pectine carmen.
ROESCHELI virtus redimita myrto
Surgit ex imis nemorum latebris,
Et velut veris rosa purpurescit
Monte sacrato.
Concinunt laetae Dryades propinquo
Colle divinos numeros secutae,
Assonant laetae specula Sorores
Atque renident.
Gaudio MATER minuit labores
Antraque et dulces Charitum recessus
Filio faustos vovet esse, plaudit
Littore Triton .
GLoria Livonum VILBRANDE brabea capessis,
Quae Tibi Phoebeus dat cumulata chorus.
CVrsum laudis habet virtus, et proemia confert
Optima, quae meritis praebet Apollo tuis.
LEucorides Musae tibi praebent munera laudis,
Varniades recolunt, Plissiadesque Sophos.
EVge capis laetum fausto sponsore brabeum,
Apprecor his ausis omnia laeta tuis.
O nostrum decus, et potens
Fandi, FRITSCHIADE, comas
Apollo redimit favens,
Musae rite canunt melos.
ESt decus Aoniis recte impallescere chartis,
Et petere auspiciis summa brabea bonis.
TEndit ad australem lampas Tritonia metam,
Cum pater Albis aquas denso velut objice rupto,
Trudit in excelsas moles tabulataque montis,
Miratorque operis caput imo exporrigit alveo,
Et fundit plausus trans Aegocerota sonoros,
atque per adversas gyrante crepidine ripas,
LVCIS ab ortivo venientis cardine monstrat
Conspicuo candore novis vestigia flammis.
Felix terra, inquit, gazis et robore pollens
Misnia, foecundis quae rivos mittit ab undis,
Et laxis aperit spatiis opulenta liquores,
queis animi latebrae sacri nemorisque recessus
Alte tinguntur, Lethesque in nocte iacentes
Lumen inextinctum capiunt, laetique resurgunt.
Vix ea fatus erat, caelo cum stella sereno
Fulsit, et in medium visa est descendere longis
Tractibus Eusebie, LVCIQUE incingere crines,
Ut quondam Iuli sacer ignis tempora circum
Sese agit, et laetum fert inspectantibus omen.
Quod facit, ut sanctae stupeant Helicone sorores,
Agnoscantque Dei numen superosque precentur,
Ut quot apud Phrygiae quondam sacra moenia Troiae
Filius Hippolochi bubus licitata subinde
Aurea Tydidae permutans arma recepit:
Tot laetae veniant simul aestatesque sequantur,
Et quam lata patent sinuosa volumina ponti,
Tam per eum erescat Dresdensis gloria Divae,
Ut quod felici potuit Tyrinthius ausu,
Hic victor praestet, lucem fumique relinquant.
ILlustre mundi Phoebe pater caput,
Cuius recessum singula sentiunt,
Et cuius adventu recentes
Parturiunt elementa formas.
Adesto doctis te rogo Vatibus
Lucem ferendo, ut carmina LVCIO
Condigna pangamus diserto,
Perpetuis placitura saeclis.
Is magna nostrae gloria patriae,
Sublimiori sic animo viget,
Ut stet beatis fama templis,
atque decus modulemur omnes.
DRESDAE potentis non minimum decus,
Qua laeta surgunt Massica collibus,
Et facta divum prisca regum
Marmoreis recubant columnis.
Qui Numen alto pectore possidet,
Et cuncta sanctis moribus induit,
Acut serenus luce Phoebus
Toto Helicone nitet verendus.
Quem vita sanctis nota laboribus,
Virtusque numquam conscia sordidae
Vexit repulsae, dedicatum
Eusebie sibi nunc reponit.
Proinde sanctis muneribus novo
Impertiatur praemia LVCIO,
Aeternitatis gloriosus
Arbiter atque perennis auctor.
LVCIVS Eusebiae lucet, cathedraeque Sebastae,
Et radiat meritis toto Helicone chorus
Applaudam vates, mirabor et Orphea victum:
Certe dicentis gratia maior erat.
MAnat dulcisonus fluor Minervae,
Stillatque ambrosium per ora nectar,
CRAMERI illecebras amoeniores
Quas faustus iubeat benigna Diva.
Pileus agnomen fecit, dat Pindus honores,
Quas faustos Charitum concio tota vovet.
VIctor ut exultat viridi remitus oliva,
Sic tua iam lauro tempora laeta virent.
PItho, quam nuper celebraverat Vngara tellus,
Florenti fixit nulla Tropaea tibi.
Mox isthinc veteres converso cardine migrant
Musae , et Saxonico plaudit Apollo solo.
HActenus assidue Sophies certamina docta
Certasti, cupiens studii contingere metam:
Inde triumphantem nostras redimivit Apollo
Daphnide purpurea, quae claros donat honores.
INgreditur Pallas victrix, te Daphnide cingens,
Quando sic studium vult animare tuum.
FAllor, an Ausonios nunc tandem poscis honores?
Fronte revinctus ais, praemia justa peto.
Ergo velut miles captas spolium atque triumphos,
Ac domitis monstris, multa brabea capis.
Utque chalybs silici illisus mox suscitat ignem,
Sic tibi vis animum concitat entheatum.
INsomnes Phobus noctes sibi vindicat ante,
Quam laurus cingat tempora docta virum.
Et tibi nunc curas dulcis victoria pensat,
Gratulor hic plausus commoda multa feret.
TE vigor ingenii, generosior indolis ardor,
Atque probata Viris Virtus ad culmen honoris
Vexit: Macte nova virtute per aspera victor
Grassari pergas; et numquam vota tuorum
Factaque iamdum de Tespes irrita cedent.
ARdens astra petis, laudis succensus amore,
MIRE tuae Patriae Pleridumque decus.
Ausu macte bono! sensim tua gloria crescat,
Et studiis faveat noster Apollo tuis.
NOn tua serpit humi mens, fatis excita laetis,
Quam rapit in superum culmen honoris amor.
Nam supra vulgus perque aspera surgit ad astra,
Ut capiat nisu praemia digna suo.
Gratulor hos ausus, quos gaudia multa sequentur,
Et patriae magnam spemque decusque ferent.
FOrtis ut Atrides hostes devicit acerbos,
Sic tua iam virtus monstra subegit ovans.
Plaudunt Aonides, meritum gratantur honorem,
Qui post sudores commoda multa feret.
Quem pietas, probitas, et multa scientia rerum
Commendant, merito praemia summa capit.
Cur igitur vobis condigna brabea negentur,
Quae dare Lex meritis ipsa sacrata jubet?
Prendite felicem, vobis quam confero Laurum:
Laurus sit cunctis intemerata malis.
QVam comprobasti industriam nuper satis,
Commendat isthaec singulis te Patribus.
Consentiunt omnes, favent impensius,
Per me laborum praemium ferri volunt.
TE iuvat egregios semper tolerasse labores,
Quando Magistrorum praemia summa capis.
Sit laus ista, velim, toti gratissima Pindo,
Ac duret Sophico concelebranda choro.
VIrtutis studium mentes spe nutrit honorum,
Atque probas animos altius ire iubet.
Nec tam promittit, quam porrigit ultro brabea,
Ac Sophiae impertit splendida serta tibi.
Perge tuis studiis meritas ambire coronas,
Ut patriae et patri gaudia plura feras.
INsignem galeam et palmam, solatia pugnae,
Accipit Entellus, forti virtute, manuque
Parta sibi: pariter virtutis praemia, sertum
Mitraque, BEKERO, tribuuntur parta labore:
Hinc, precor, ut crescat reverendi gloria Patris,
Et sua; percipiat fructus gens sacra perennes.
NAe pervenustae quem semel ardua
Virtutis ausum scandere culmina
Mens alta jussit turbulentam
Spernere humum, strepitumque vulgi:
Huic nec canoram tendere barbiton
Nec sempiternae nectere laureae
Frondem recusabit labore
Musa libens bene tunc peracto.
Spectone fructus Te modo splendidos,
HARDKOPFE, carum pro merito caput
Laetor: deinceps prosperante
Cuncta precor meliora fato.
NVper dignus eras conscendere Palladis arcem,
Iamque struebantur culmina celsa tibi.
Mox indefesso nisu doctissima charta
Exposita est Nobis, quae Diadema parat.
Fac caput HOPPIADES felici subde tiarae:
Auspicio faustis magnus Apollo favet.
NOn aliunde sibi pretium desiderat alma
Virtus, quae cultu iam sat amata nitet.
Nullo etenim fuco laudem, KLIMPERE, parasti
Et merito plaudis dignus honore novo.
NOn est socordis, peregrinas visere terras,
Ac vigili cura quaerere mentis opes.
His ornatus ades. Te KREMPES, sospitet aether,
Ut patriae fias stella corusca tuae.
DIffugere nives, rediit sua gratia pratis,
Et vernum tempus ridet in orbe novum.
Aonio campo succrescit laurus, et ornat
Iam tua Philosopho tempora laeta choro.
NOn te poeniteat multo certasse labore,
Cum nisus fortes sponte sequatur honos.
Ergo tole caput, tibi praemia maxima confert
Leucoris, in nutus officiosa tuos.
SIquis in Aoniis sudavit gnaviter hortis,
Praemia pro duro larga labore refert.
Exemplo DVRAEVS adest, et ob artis amorem,
Colligit ingentes doctus honoris opes:
Has ego cum dotes, tum munera gratulor ista,
Vnde tibi surgat gloria, crescat honos.
COncinit Albiadum chorus, applauduntque Camoenae,
Atque tibi fructus divite messe ferunt.
EGregios ausus multi comitantur honores,
Crede mihi pulchrae sponte sequentur opes.
RVricolas veluti magnas impendere fundis
Curas oportet, antequam
Messis opima venit:
Haud aliter multos noctesque diesque labores
Musarum alumnum strenuum Sustinuisse decet,
Qui cupit optatam studiorum cernere messem
Qui dona Phoebi sumere Vberiora volet.
Nomine te dignum KLIPPI titulisque Magistri
Dudum probasti, Palladis Hinc diadema geris.
QVum Sophiae cingit viridi tua tempora lauro
IENA parens studiis, plaudit et Albis honos.
MArte valet Sueonum ductis ab Origine saeclis
Fama, nec ingeniis gloria magna deest.
Saepe recordabor actos virtute labores,
Et mentis repetam nobilioris opes.
Quum tua sedulitas multis exercita rebus,
Relinquit laudis praemia certa suae.
LAetis auspiciis tibi confert praemia pallas,
Et plura policetur istis ausibus.
TE prensat Sophies amoena Seiren,
Et summos tribuit potens honores,
Quos multo studio paras et auges,
Et metam meritis diu expetitam
Contingis, titulum ferens Magistri.
QVae posuit studiis victricia praemia virtus,
Iure tuo recipis, Regis et omen habes.
FLorida post hiemes nobis dum tempora surgunt,
Pectore grata suo gaudia quisque capit.
Laetaris merito, quum duri grande laboris
Cernis, Amice, tibi iam superesse decus.
MVltis obryzo monumenta petuntur ab auro,
Et gemmis totum statque caditque decus.
Sed tibi mansuras dotes et praemia laudum
Spondent Albiades, et sua vota ferunt:
Ascendas felix plures mererare corollas,
Et Patris exemplo nomen ad astra vehas.
LVx doctrinarum cunctos in luce reponit,
Quic quid edax tempus, Lethe, quod devorat haustu,
Et, quod ab extrema deducit origine saeclum,
Eruit, ac meritis sanctos circumdat honores.
Nae sic Astyages, Macedo cum Caesare vivunt,
Et pariter Musae reddunt sua praemia doctis,
atque tuas referunt, STVHRI, modulamine lauros.
Ipse ego non patiar, tantam succrescere laudem?
Tu modo Lernaeam non cesses acriter hydram
Vlterius divi gladio resecare Lutheri.
MVSa ciet plausum, dum suscitat Albis honores,
Fertque sacrum CLODIO propitiata decus.
It sonitus caelo feriuntur sidera cantu,
Et Clodii ingeminat praemia magna chorus.
LVneburgiacis magnum decus addite Mystis,
Cujus in entheato gloria magna choro.
Audiit Eusebie, rerum tutela tuarum,
Converti in plausus prospera verba tuos.
Ergo vehare, inquit, felix MEIERE quadrigis
Et patriis vireant templa referta tuis.
QVantum Sol rutilus sublimi fulget in axe,
Fluminaque et parvas anteit aequor aquas.
Eusebie tantum RANGONIS, splendet in orbe,
Et Viadro immixtae concinuere DEae.
REbus in egregiis spectatus gloria mentis,
Et magnum ad caelos arte paratur iter:
Sic SCHMIDI studio complecteris ardua multo,
Quae palmam tibi nunc ante peracta ferunt.
PIeridum video redimitas fronte coronas,
Floramque autumno praemia ferre Tibi.
VT Sol exoriens herbas languore sepultas
Recreat, ut fructus prodeat inde novus.
Sic Sophiae Praeses, pulsa caligine, lumen
Affert speratum laudibus eximiis.
PRaemia tres cives cupiebant ferre Magistri:
Par rapuit Clotho : MASIVS ista capit.
Fausti defuncti; Tu MASI faustior illis:
Non capient quod habes; tu capies quod habent.
DIgna tuis CLAVSI redduntur praemia Musis,
Et veniunt studiis commoda multa tuis.
POst varios tandem vitae, studiique labores,
Digreditur pulchro radians SCELVIGIVS ostro,
Spes votumque chori nostris celebratur Athenis,
Cujus perpetuis referentur nomina fastis.
Eusebies sonat omnis apex, et sidera plaudunt,
Relictoque polo terras pia Diva revisit.
Nec minus ipsa tuas diffundit Vistula laudes,
Et Gedanum Clarios Phoebo penetrante recessus
Te sibi despondet, sanctoque exultat honore.
LAvit antea Hippocrenes in vado caput Clio,
Ramulis ter obligarunt Gratiae ac Novensiles,
Censuereque esse dignum collocari in atrio
Ipsius sacro Minervae ERNESTIVM , sophos pium.
ESt decus ante oculos; pulchro certamine pensas,
Et sequitur nisus meta parata suos.
Ne sic longinquos vitae decurre per annos
Sospes, et optatis perfruere usque bonis.
ETsi te genuit septem subjecta trioni
Tellus IAEGERIDE , nix ubi multa iacet,
Est tamen ingenitus tibi fervor et ignea virtus,
Qua caelum possis et penetrare solum.
Macte animo, patriae referas insignia laudis,
Queis doctum noster vestit Apollo caput.
Sospes vive diu, felicibus utere fatis,
Ut collatus honor nil nisi magna ferat!
QVa Persanta suis rapidus devolvitur undis,
VENDIADEN resonat, vicinaque littora pulsat,
Et Thetys plaudit, qua se diffundit ab Arcto,
Ac spumas agitat, tumido per caerula velo,
At que Colobregae spatiosas fertur ad oras;
Praetervectus, ait, scopulos, in limine portus
Stat virtute sua laetis ad moenia signis,
Nec superant plures tanto in discrimine curae.
NEmo rosa mutare rubis mihi velle videtur,
Et flores gaudet Phoebus habere suos.
Floribus amplexam mittit tibi Musa corollam,
Et desiderium lau dat Apollo tuum.
Laurus circumdat frontem, atque anemona parantur,
Compertat manibus quae Rodoelea suis.
MActe, animo, VAGNERE, tuo gratatur honorem,
Diva potens studiis enthea Musa tuis.
Talia cum sacro iam spectat colle Senatus,
Plaudit, et Aonidum concinit ipse chorus.
DIvitias quaerant alii soliumque superbum,
Castra iuvent alios: tibi STOLTERFOHTE cupido
Incessit laudata magis, Secreta Sophorum
Rimandi, quae vincit opes, quas servat Eous
Orbis, longa tibi si Parcae stamina ducant.
NOn Gangetis opes, non Colchica vellera quaeris;
Ipse vocat Phoebus, Pieridesque canunt.
Tu sequeris felix, et sacri lumina Pindi
Percolis, ac magni pergis honoris iter.
Eximis e vulgo nomen, quando altior exis:
Temporibus laurum nectit Apollo tuis.
NVncupo vota libens, et faustis accino coeptis;
Det, per te crescat gloria nostra, DEVS.
IAm datur in thalamos Sophie tibi sponsa iugales,
Ipse favet taedis noster Apollo tuis.
IPse tuae mentis vidi in certamine vires,
Et potui laurum iure parare tibi.
Dignus es eximio, quo iam mactaris, honore,
Ingenii dotes hoc meruere tui.
Mox maiora tuis concedent praemia curis
Atque tuas laudes fama per astra vehet.
QVimentem semper virtuti destinat uni,
Hoc agit, ut semper sit bene, quicquid agat.
Non iacet affixus terrae, sed laudis amori
Aetatis flores immolat ipse suae.
Scilicet hae dotes decorant te care GEORGI,
Quando tuum cingit pulchra corona caput.
SIc sperata capis merito KEMETERE brabea,
Iam redimitus ovas cingenti tempora lauro.
DAt labor excelsam menti conscendere sedem,
Et Sophies confert praemia magna tibi.
ILlum te praestas nobis, quem praestitit olim
In studiis gentior; gloria magna chori
Ergo te Pallas tali nunc donat honore,
Aque patri similem destinat Eusebie.
SEVFARDI laudes Patrum referamus ad aures,
Cui croceo genitrix praesto fuit aurea curru;
Musae plaudebant, et plurima dona ferebant,
SEVFARDOQUE novis posoebant carmina plectris.
Annuit Albiaco vates Phoebeius ostro.
TE redamant Musae, qui iungis graeca latinis
Annuit Euterpe; Pallas et ipsa favet.
EN Musae virides carpunt de cespite flores,
Vnde tuo capiti serta parare queant;
Serta quibus pareit torrenti Sirus aestu;
Imponis capiti, laetus Apollo favet.
CRescit Honos studiis, quam praemia multa sequuntur:
Plaudit Apollo Tibi, concino laeta libens.
NOndum cum mundi serio natura relanguet,
Curriculi spatiis attenuata sui.
In natis surgit virtus, et fortius instat,
Certantemque vehit continuatus honor.
MAgnam Pindus habet laudem, qui luce coruscat,
Complexusque Sophos in summa sede reponit,
Stat medio laurus, duro sarvata labori
Merces, quae merito circum tua tempora fulget.
INsequitur durum merces iucunda laborem,
Laurus quam tribuit lux hodierna tibi.
Virtutes retine patrias, vestigia fratrum
Exprime: sic claro nomine crescet honor.
EN FLEISCHERE tibi decernit praemia Pallas,
Atque novum confert cumulata laude brabeum,
Dum te Phoebus amat, non aversante Minerva,
Semper eris felix, sacratis addite Musis;
Praemia plura dabit, qui praesidet artibus almis.
DAphneam Phoebus despondet utrisque coronam.
Et Lauri vestrum cingit honore caput.
LAeta Sophos Pallas renovato munera donat,
Applausuque sibi plurima vota ciet.
PHoebe veni; nostris concede serena Camoenis
Tempora; fac Pindi pompa perennis eat.
Lumen ab axe tuum Sophies accendat amores,
Et carum exornent sidera multa caput!
MActe animo SCHROEDERE tuo virtute Catones
Exupera, tardos gloria parva manet.
NOn tu Carminibus nostris intacta manebis
BALDVINI Soboles stripis dilecta propago,
Quae magnos Proavo FRIDERICO debet honores
Et tibi monstrat iter per tot vestigia laudum,
Ut reddant terris lumen, quod in aethere summo
Ignis inextinctus, quod reddere sidera possunt.
Musa potens fando laetum fert omen, et optat
Inter BALDVINOS cantes ut rursus olores.
SVccedit meritis par gloria, palma labori,
Aonioque capis praemia summa choro.
LVNIVM cerno per aprica laetum
Arva scandentem iuga consecrati
Montis, et summum decus a novennis Ferre Deabus.
FErt animus memorare tuae praeconia laudis,
Sed Musa in praesens fessa labore silet.
Interea vatum tua laurus voce canatur;
Ipsa tibi pretium palma petita manet.
ESt operae pretium, dotes ex ordine cunctas
Ingeminare tuas, si pia Musa volet.
At nunc sincerum votis testabor honorem,
Nec mortale decus sidera fausta ferent.
LAetus abis, retinens laudes in pulvere docto,
Atque novam decorat palmam sapientia victrix;
Ipsa tuam felix juvit facundia causam,
Tum plenis Musae calathis tibi dona ministrant.
OMnino magnis quaerenda est gloria rebus
Aeacidae virtus Hectora stravit acrem.
Dextra Neoptolemi saevos deterruit hostes,
Dardaniusque duci cessit Archilleidi .
Sed LEHMANNE sacri depugnas bella Sionis,
Et nova Phoebeo sidere flamma micat.
Purpura te vestit nostris gratissima Musis,
Qua decus entheatum laetior aura vehit.
Ito pater Gradive, truces averte sagittas,
Eusebie positas disiicit arte plagas.
Nec timet instructas acies, et signa revellit,
Oppressoque decus surgit ab hoste novum.
Sub pedibus styx ipsa, nigris conferta chelydris,
Formidat vires, o pia Diva, tuas.
Magnus honor sequitur: LEHMANNIA suada triumphat
Insidias orci, pestiferosque greges.
VT scintilla levis grandi primordia flammae
Praebet, et hinc surgit viribus aucta suis.
Donec in immensum postremo creverit ignem,
quem vix Niliacae supprimat humor aquae.
Sic sua sunt semper studiis exordia primis,
Et minimos ortus maxima quaeque tenent.
Quae posthac longo rerum cumulantur ab usu
Excedit iustum copia parta modum.
Sic VAECHTLERE tibi sacram virtute tiaram
Post magnos nisus contulit Eusebie.
Artes te variae, te fandi summa facultas,
Doctrinaeque graves ad sua iura vocant.
Ergo simul Clariae meritis et praemia reddunt,
Ore tuas dotes non dubitante ferunt.
Coniungit voces laudatae pompa coronae,
VAECHTLERVMQUE pia sedulitate colit.
NOn conchae, mare quas rubrum
Ad nos mittit, opum nec iubar aureum,
Maiorum nec imagines:
Non plausus populi, pompaque regia,
Nec magnae Procerum dapes
Aut vestis Tyrio splen dida murice
Magnis inserit, aut decus
Et nomen tribuit iugiter inclytum.
Laus nixa est stabili solo,
Ut qua Sol radios fulgidus explicat,
Annorum seriem ferat.
Rex caeli imperio temperet omnia.
ERgo tibi meritas persolvam Carmine laudes,
Aptaboque meos in pia vota modos.
Per nemora et lucos plausus et verba resultant;
Doctori Sophies omnia laeta ferunt.
NObile nomen habet, qui doctus fingere formas
Quae monstrant artem Phidiacamque manum.
Fingere sed mentes, animoque in ducere formas,
Est, ne crede mihi, nobilitatis opus.
Impiger hoc optat DRECHSLERVS pectore toto,
Hinc non immerito pignus honoris habet.
FElix, o LEISERE, novum decus addite Musis,
queis pulchrae vitreis famulantur Naiades urnis;
Pars tibi victrices praebent ad tempora lauros,
Ambrosiasque tuo stillant in pectore lymphas,
Pars et purpureo deducunt stamine fila,
Et Tyrio complent Milesia vellera succo:
Immixtae Charites tollunt ad sidera laudes,
Et genus antiquum, servato semper honore,
Concelebrant, plaususque cient, pronisque susurris
Ingeminant dotes, fragrantia germina stirpis,
Quae se non condit latebris, semenque propagat.
HVc ades ex adytis Heliconis Apollo sacratis,
Et Clariam tibi sume chelyn, plectrumque canorum:
Huc ades, et paulum plat ani requiesce sub umbra,
Aut virides iuxta philyras, ubi saepe quietem
KOENIGIVS carpens, mulcebat arundine curas.
Nunc ovat hic Musis carus, Phoebique sacerdos,
Centaurosque premit, nimbosa Ceraunia spernens.
QVandocunque tuam video, KELLERE, corollam,
Miror, quod nostras ornat Apollo caput.
Et vereor, ne GISSA hos indignetur honores,
Quos reduci optabat praemia ferre tibi.
Est domus apta satis, multis innixa columnis,
Ac LVDOVICI nomen et arma gerit:
Forsitan est nostris quondani laetata Camoenis,
Cum DITERICI maximus esset amor.
Sed nil subtimeas, et possunt Numina flecti,
Nec GISSA est nostris invidiosa Sophis.
Est tibi dulce solum, neque displicet extera Musa,
Egregiae laudis conscia Musa tuae.
DIEDIVS, et quicquid DARMSTATTI gratia praestat,
Auspicio studium prosperiore juvat.
MENZERVSQUE tuus, nitida et facundia TAKI,
Non desunt, KELLER , nomina magna tibi.
ARa DEI, qua surgit honos SIMONIS ad astra,
Nomen habe sanctum cunctis venerabile terris,
Sidereosque choros superi consortia mundi,
Monstrat, et entheatos Urbi largitur honores,
Felici subnixa tholo, iubar excitat ingens.
Non te discrutiat titulorum cura novorum,
Salza libens offert calathis sua munera plenis,
Dona dat Eusebie, Sophie dat laurea serta,
Et faciles tribuit curius, auramque ministrat,
Utraque thure libat, cumulatque altaria donis.
SCitatur Sophie, nostratibus excita Musis,
Cum videt assveto te properare gradu.
Haec tibi crede mibi, solatia dulcia praestat,
Et simul Eusebie limina pandit ovans.
EXpandis magno victricia carbasa ponto;
Sideradant placidis prospera vela Notis.
Evitas scopulos, navemregit Amphitrite,
Et tua Nereides parta tropaea canunt.
VEcta mari nostram Pallas descendit ad Urbem,
Brabea quo depromeret.
Aonius pompam vidit chorus: inde salutant
Almae Minervam Gratiae:
Mox, ait, orta Iovis sacro de vertice Musa;
Dilargiar laurum Sophis:
SIMONI pergit faveo, cui dono tiaram
Multis gravem sudoribus.
Nec mora. Complaudit Divae sociatus Apollo,
Aeternitati consulens.
OFfer segregium virtutis concio campum,
Et meritum spondet noster Apollo decus.
ECce tuas pariter gratanti carmine laudes,
Prosequor. Has meruit cura, laborque tuus.
Nuper te gnavum noster spectavit Apollo,
Nunc caput exornat docta Thalia tuum.
DVm Sophie claros hodie tibi praebet honores,
Pervigili studio praemia digna tuo.
Gratulor ex merito quod nunc cumulata sequatur
Gloria virtutem, commoda multa ferens.
LAeta viret laurus, vittis innexa sacratis,
Quac spernit brumam, Caucaseasque nives.
Ergo Panchaeos aris adolebit honores
Mula quoad coeptis gaudet Apollo tuis.
LIbat apis rotem, mox stillat Hymettius inde
Humor, et in pectus diffluit ille tuum.