CVm decus Musae vitreis ab undis
Nuper efferrent, per amoena doctis
Plectra tendebant meliora nervis,
Praemia laudum.
Ilicet Triton lituo canebat,
Et triplex cycno modulante Diva,
Ora solvebat, jubar intuendo
PRINCIPIS almi.
Ardor Herois subiit benignum
Pectus, ut sancto venerandus ostro,
Otium nostris faceret Camoenis
Sidere fausto.
Afferunt plausum populus Patresque
PRINCIPI ad festos Thyasos vehenti,
Hinc novis Pindus recreatur auris,
Et lyra plaudit.
Purpurae primum meritus nitorem,
Auctor et pompae moderator aulae
Luce VOLFRAMBSDORFIUS auspicata
Maximus exit,
Ergo selectum Charites sonate
Nomini summo melos, atque myrtum
Texite implexis amaranthon ulnis,
Texite laetae.
Ut Syram stillent tibi facta nardum,
SAXONI afflatus referant Sabaeos,
Lilium Mysis violasque fundant
Divite cornu.
DIS placet cultus studiumque tanti,
Quem salus servet columem, MINISTRI,
Cuius in laudes agit Albis undas,
Littora mulcens.
Euge sic nostros humilesque plausus,
Respice et votum Tibi dedicandum:
FLOREAS SEMPER, SVPEROSQUE SANCTO
VERTICE TANGAS.
NVMEN INSIGNES BEET ACTIONES,
ESSE FELICES IVBEAT LABORES,
VLTIMAE VT FRVCTVS CAPIAS SENECTAE,
TAEDIA NVNQVAM.
MArtia Saxonici se Principis extulit aula,
Ac miranda fuit populis, mundique theatrum
Implevit splendore suo: velut alter Olympus
Conspicitur cunctis illi sua gloria semper
Nec mutata manet; seu tristibus urgeat altos
Frigida nox montes tenebris, seu plena rosarum
Efferat ex pelago rutilos Tithonia currus.
Integra stellarum cernas hic agmina, suavi
Constanter patriam recreantia Lumine terram;
Scilicet Heroas caelesti stirpe creatos
Quos inter, tanquam Sol, Princeps eminet, atque
Maius adhuc illis iubar impertitur, et ipsum
Exaequat radios radiorum fulgure Phoebi.
Principis in tanti quoties nos vertimus aulam,
TE SCHOENBERGIADEN arrecti cernimus inter
Sidera magnorum Procerum miracula saecli,
atque TVO aspectu laeti celebramus honores,
queis caput extollis, quod fulgens inseris astris,
Iam TIBI permultum splendoris vindicat ipsa
Gloria fundatae stirpis, nomenque Parentum
Egregium, ac ordo veterum prolixus Avcrum.
Sed genus et proavos, et quae non ipse parasti,
Vix TV A constituis: verum quam propria virtus
Conciliat laudem, demum TIBI vera videtur.
Vix ingressus eras, Duce Numine, prima iuventae
Tempora, cum iamiam sensus cupidissimus omnes
Illuc versares, ubi laus et fama perennis
Condecorant avidos magnae virtutis alumnos.
Nec TIBI vana fuit cura, et labor irritus unquam.
Aetatis surgebat honor, ceu sidus in alto,
Quod simulac oritur, lucem diffundere caelo
Incipit, et furvas odit, pellitque tenebras.
Et cum longa quies vitium sit, turpe putasti,
Sistere vim cursus, et lentos figere gressus:
Ante peroptatam quam posses tangere metam.
Altius hinc ibas: TIBI mens crescebat honestis
Praeceptis, ac vis docta veniebat ab arte;
Sive TIBI arcanos Iurisprudentia sensus
Panderet, et Themidos totum inflammaret amore;
Seu TIBI magnarum sapientia pondera rerum
Adderet, atque sagax magnis assuesceret ausis.
Sed velut in niveo sese pia Cynthia curru
Irrequieta movet, Phoebique micantis ad arcem
Per duodena vehit signa, atque illius ab auro
Incrementa suae sortitur maxima luci:
Sic quoque Saxonici Solis progressus ad Aulam
Adiutus virtute Tua, Vir maxime, Magni
Clarior evadis radianti Principis astro.
Aspicis, ILLIVS Te quanto gratia honore,
Lumine ceu quodam, mactaverit hactenus, atque
Nunc quoque Te mactet. Tua nam solertia dudum
Innotuit Patriae Patri, cum pluribus annis,
Ad Themidos nutum, Te Praeside, jura dabantur.
En tibi supremas, quae rerum pondera? curas,
Quae census spectant, Eius clementia mandat
Iam votis mensura tuis, quaesitaque dantur
Munera, dum tanto tua stat fortuna theatro
Aeternum latura decus! Tibi patria tota
Innumeros inter plausus ac dedita votis
Carmina fulgentes merito gratatur honores.
Id quod LEVCORIDES faciunt, multumque precantur,
Ut DEVS aequa Tibi constanter sidera donet,
Et radios decoris magis ac magis augeat huius,
Donec post seros annos ducaris ad astra,
Inter quae dudum sedem Tibi fama paravit.
QValia convexo decurrunt sidera caelo,
Commutantque suas saepius ipsa vices.
Quo sic maiori diffundant lumina nixu,
Ac iubar in terrae tecta remota ferant.
Talis ab Ascaniis nunc se KLENGELIA portis
Lux trahit, et nostris emicat inde plagis.
Namque coruscanti resplendent tempora flamma,
Ereptusque illic, hic celebratur honor.
Quisque coronatis venientem plausibus ignem
Excipit, atque recens plaudere gestit amor.
Huic, ait Eunomie, faveo, tacitosque recessus
Ostendo, et sancti iura verenda throni.
Tum resonant laudes supumantes Albidos undae,
Conanturque decus tollere in astra novum.
Nam velut epregio vernans amaranthus in horto
Floret, et ambronsio complet odere solum.
Sic nitet ex vultu virtus deducta sereno,
Purpureisque ornat praemia magna rosis.
Ergo per augustos Regum spatiare labores,
Et persta patriae splendor honosque tuae.
Ac ut ab Eois exortus lucifer undis,
Foecunda laetos nube serenat agros.
Macte animo sic pande viam, Tithonia currum
Praebet, et immenso lucet in aex iubar.
Publica gratantes testantur gaudia Musae,
Argutoque tibi carmine vota parant.
Annos det Numen fauctos, et tempora sera,
Nomen et immenso semper in orbe vehat.
Ius aequum, Charites vigeant, pax aurea regnet
PRINCIPE MAGNANIMO, consilioque tuo.
SAepe agitat nostram varians sententia mentem:
Quae sit in humanis vis, quae sint stamina Fati?
Quis vigor in rebus? quae tot discrimina rerum?
Quique animis motus, artes, conamina, nisus?
Destinat hic Indos, et quod servatur Eois
Litoribus, quaerens, si quid deprendere possit
Gemmarum, rubris quas condi novit in algis.
Is petit a Borea vexatas frigore terras,
Informesque plagas pluviis, glacieque nivali,
Grandine concretae contemnens murmurea ripae.
Est, qui perpetuo Solis damnata vapore
Ingreditur spatia, et Meroen, atramque Syenen,
Ac nigrans Maurum regnum, Blemyasque feroces,
atque viam tentat Zonae Cancrique calentis.
Nec satis ille labor. Mox latius itur in orbem:
Mexica lustratur: tunc et Cezconica tellus.
Nil timet Iapeti genus audax, robur et arma,
Neptuni fluctus, Amphitritesque labores
Despicit, et quicquid laxatis impete claustris
Aeolus in terras permagno murmure mittit.
Haud alius TE traxit amor: nec defuit omen,
Ample Vir, egregiis defuncte laboribus illis,
Quos per tot vada, per freta, per mare, Solis et aestum
Durato vicisti animo, et spirante laborem
Pectore, quod mulsit florens Holsatia Mater
A teneris; haec signa notat fervoris, et ambit
Ingenii dotes, augur non falsa futuri.
Haec studiis gavisa tuis, tibi spondet honores,
Et sibi sacratum cupias te, flectere pectus
Incipit. At nullis poteras mollescere dictis.
Impetus ingenii surgebat, et ardua laudis
Poscebat. Decreta dari tibi Leucoris indit
Ardorem. Deus ipse favet, qui destinat oram
Saxonidum, Princeps quos Ensifer ille gubernat.
Vidimus ex caelo iubar, huc dum vexerat Albis
Tantam Saxoniae spem, tantum Pallados omen.
Vix advectus eras, cum talia fantur amici:
GREENIUS adventat nostratis gloria terrae.
Delicium nostri, decus Orphei, robur et artis
Aoniae, Phoebo nostro dignissimus Hospes.
Cumque tuis Albim replesses laudibus, ultra
Excitat ingenii decus, et discurrit acumen
Sollicitae mentis, calet intima pectoris aura.
Mox stimulat, Rheno procedas amne secundo
Vleterius. Non vanus honos, gratissima sedes
Argentina datur. Crescunt nova numina coeptis.
Nondum finis erat, versat spes urna remotas.
Britonum Tamesin sinuare, alimenta decoris
Censebas. Postquam Londini gloria visa est,
Oxonium, tua plectra movet, spes unica Doctis.
Inde redux affers nostris solatia Musis.
Talex vociferans plausus ACADEMIA mittit.
Non Te flectit amor nostri? non pectore fixus
Noster honos? Salve nostris adamate Camoenis!
Castalio TE iunge choro, patriamque relinque.
Pieridos colument fias, Parnassia palma
TE maneat: nostri sis Ordinis una voluptas.
Clara per Europam puris notissima Sacris
TE Viteberga colit, qua nectare dulcior aura
Spirat, Apollineos nostros grassata per hortos.
Hic aedes Augusta Dei, Vitekindia sedes
Relligiosa loco, veteri temploque colenda.
Hic sua laus Phoebo, sua Pindo gloria constat,
Hippocrenaei decus hic et maxima fama
Fontis, et Aonii laticis sunt omnia plena.
Hergo, age, mox promas doctorum muner a vatum,
Expediasque modos, et tangas dulcia plectra,
In quibus eximii praecellit gloria Vatis
Thebani, fuerat qui gnatus Apollinis alter.
Haec tibi, crede, Paphos pensabit taedia quondam,
Praesentesque aestus omnes moderabitur ipsa
Tempore, quo Titana canis ferventior armat.
ALtrix virorum surge age fortium
DRESDAE potentis doctior aemula,
Summam tuarum crede rerum
Coelitibus tibi iam secundis.
Regina per te cultior Albidos
Ad templa Divum cum patribus venit,
Rituque procedit decoro,
Egregiumque parat triumphum.
Mulcetur aer, terra parens grengum,
Passim renidet picta coloribus,
Nectunt odoratas Napeae
Vere novo virides corollas.
RITTERI ab alma sede nitentior
Laus exit, ingens consiliis honos,
Aetherque laeta plaudit aula,
Et faciles Zephyri susurrant.
Ergo sonoris omnia cantibus,
Et laeto eburnae carmine tiliae,
Collesque pulsataeque valles
Nomine RITTERIO resultent.
Elector almus, solicitis vigil
Curis, habenas cui DEVS arbiter
Commisit, auspex signa ducit,
Et cumulat meritos honores.
NVper roriferas agitabat Delia bigas,
Quum mihi Terpsichore tacitam dictabat in aurem:
Templa Patrum Maias ducunt in festa Calendas,
Et medio Phoebum radiantem limite signant.
Inde nemus, fontes, et amicti frondibus horti
Nostrum vernanti refovebant carmine montem.
Ingreditur Pallas, celeremque recolligit arcum:
Naiades assurgunt, variosque in littore gyros
Effingunt laetae, et retinent vestigia Phoebes,
Quae movet excepto Titanis lumine currum,
Et iubar obseuris rutilans attollit ab umbris,
Qualiter ob radium, dum puro accenditur igni,
Nox fugit, et quicquid tenebris concluditur atris,
Ergo purpureum felix Themis indue cultum,
MARTINIQUE decus memora sine fine canendum.
Astra favent coeptis, nomenque insigne coronant,
Et sive Eoo Sol surgat cardine, sive
Hesperias praeceps idem descendat in undas,
Semper inoffensa laudes statione serenant.
Nec vis, neve faces etiam caeli objice rupto,
Felices possunt retro convertere cursus.
MOene Pater, cur dura ciet vox una querelas,
Supremum tristi quae sonat ore melos?
Cur modo limpidulis, gemitus modo turbidus inter
Manabat lentis alveus auctus aquis?
An quia te nostrae fortassis penitet orae,
Quae se deliciis iactat amica tuis?
An quod ad herbiferum tua Lux secesserat Albim,
Qui tingit Mysum culta vireta soli?
An quia quid doluit? te tristem ut vidimus Hebrum,
Cum sua Bistoniis flevit amara iugis.
Cum quoque saxosi doluere cacumina montis,
Stamina Threiciae conticuisse lyrae.
Te flentem, et flentes populi vidisset ocellos,
Cum sonuit verbis ultima flebilibus,
Cum liquit viduum dulcis facundia templum,
Iessaeos faciens pone silere Choros,
Cum Pietas niveae vinclis innexa Camoenae.
Coepit Hyperboreas visere pacta plagas,
Quisquis ibi extrema voluisset cernere luce,
Quae foret ad ripas forma videnda tuas.
At Pater interea glauco Albis laetior ore,
Dicitur in vitreis exiluisse easis,
Inde sinens longos paulatim cedere luctus,
Quos egit mediis mistus arundinibus.
Nox erat, et moestis lassatus forte tenebris,
Coeperat amissae Lucis amore queri.
Iamque sibi Pharias metuebat protinus umbras,
Aut quales circum Parrhasis ursa videt.
Anne, ait, aeternas mihi volvunt secula noctes,
Et Solyme haec omni destituenda die?
Non se purpureo referet mihi Lucifer ortu,
Qui subiit coecis ostia nigra viis?
Fallor, et est alio iamdudum septus Olympo,
Et micat auratas inter honore faces.
Mox vero Scythicis fuscantur lumina peplis,
Et mea Cimmerii fata futura soli.
Nec potis est magna iterum sarcire ruinas,
Sed luget tristes inclyta Dresda vices,
Nec venit a tilia, quod mittat Plisis, amoena,
Flexilibus Phylyre flet mala lenta sonis.
Non me Brunonis solatur Vicus, ab isto
Nonnisi donavit quod meus amnis, habet.
Non latet in terris mea Lux, o Praga, superbis,
Luce diu quae iam sunt viduata, tuis.
Scilicet Aurorae gens vertitur omnis in ortus,
Dum cupiit primo dicere: Phoebus adest,
At nos occidui spectamus flumina Moeni,
Qua vada Francigenis praebuit apta feris,
Qua prope Rhenanas fert dives munera lympha,
Et liquidum longo tramite carpit iter.
Finierat: sensere omnes Sophieque recenti
Sidere perpetuum vaticinata iubar,
Quisquis es, occiduos, inquit, grataberis ortus,
Non hic Eoo debuit ire polo.
Svada, Fides, Pietas, Zelus, Sapientia, Fama:
Quaelibet ex istis Sol novus esse potest.