10 August 2003 Martin Tavakolian
tagging and TEI header added; typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus spell-check

III. HYMNI SACRI PENTECOSTALES.

I. A. 1675

ERgo ades aetherea, votis accite supremis,
Sede, sacer Flatus, linguisque ardentibus imples
Ora, salutari quos fine elegerat ante
Humani generis stator, diffusa per omnes
Lumina caelorum tractus, orbisque magistros?
Approperas, Divinus Amor, vinculumque Tonantis,
Aequalis Natique simul, discissa paratus
Foedera Naturae Renovare, sonosque sub unam
Cogere pugnantes legem, stimulantibus orci
Insidiis, nimium studia in contraria versos?
Scilicet irarum volvens sub pectore fluctus
Dux Erebi, priscae non immemor ipse ruinae
Indigna usque sacris concordibus atque loquelae
Vnanimi mortale regi genus, aspera flexit
Pectora divinis minime parere lupatis,
Ad caelum docuit sublimia moenia coecam
Affectare viam: tanta est insania turbae!
Conveniunt, quibus aut innata superbia diros
Persuasit nisus, aut fraus innexa tenaces
Iniecit pedicas; una omnes cura remordet
Culmina stelliferis tectis sociata struendi.


page 25, image: s037

Surgit opus, tumidamque levat super aera frontem,
Infandi semper documentum grande laboris.
Cum subito increpuit fragor indignantis Olympi,
Et metam posuit malesani pectoris ausis;
Quosque nefas in idem vocum communio traxit,
Dissona factorum varia in divortia sparsit
Sermonum rabies. Nabathaei hinc semina labri,
Quodque plagas alias, diverso sole calentes,
Exercet; variis etiam incrementa recepit
Auctibus inde DEVM monstrosa colonia passim.
Talibus idcirco noxis aliquando piandis
Luce subit penetrale domus spirabile Numen,
Plectraque linguarum, caelestis conscia sensus.
Tot facit eloquiis resonare, quot impia quondam
Colluvies punita modis, confusa quievit.
Commovet ex caelo se vis divina, cietque
Missos in mundum vates virtute refertos,
Taenarii vires regni oppugnare paratos,
Ut foedos ritus, et detestanda revellant,
Sacra fibris, cultu nudantes fana nefando,
Et veteres aras sursum vertantque deorsum.
Quis non persancto mysteria summa tremore
Suspiciat, fideique piae velamine condat?
Pax optata redit, raucescant murmura Martis,
Lenix flamma ruit, glacialia corda liquescant,
Divus Amor vincit, sacrati pignus amoris.
Fallor, an horrificas videor mihi cernere dextras,
Excusis languere sagis, et mitis olivae
Munera victrici iamiam praetendere palmae?
Nec spes vana levi deludet imagine mentem,


page 26, image: s038

Si modo fingamus tanto nos Hospite dignos.
O igitur nunc mente DEO, Mystisque verendis,
Ferte, pii Cives, laudes et munera larga,
Lucentesque aras totis implete medullis,
Aurifluumque polo labris sitientibus imbrem
Exspectate, olim flores et serta legetis.

II. A. 1676.

NIl mentium nunc monstra prava coecarum
Moramur, aurae portione caelestis
Illuminati, reddimus novem carmen.
Non quale cantans oscen improbis reddit,
Aut fatur atro curiosior vates
Specu, sed almum Flaminis sonat robur.
Amsancta vis nobis pios ciet motus,
Et suscitato lucis aureae sensu,
Implet sereno sole mortuum pectus,
Caliginosae dissipans minas nubis,
Intaminato fulgurat iubar corde,
Et puniendae pollicens modum culpae,
Vadem dat orbi, gratiae dat arrhamque.
Ergo Megaerae vultus, aut Stygis fomes
Et portitor saevus, Canis velatrator
Torvum trifauci murmur expuens collo,


page 27, image: s039

Non inquietis commovere nos possunt
Insultibus, nec monstra Tartarus saevus
Efflare posthaec sustinet venenata.
Raptos honores Spiritus redintegrat,
Impertiens nobis labantibus vires,
Sanctoque reddens debitum genus caelo,
Coeleste firmat pectoris sacramentum.
Quare trophaeum ponimus Dei semen,
Psaususque caelis enthea damus lingua,
Ut osculantes pacis alveum sanctae,
Vadosa Neptuni domemus antra olim,
ET obstupescat Scylla vortico forum
Dux amnium, nostrumque commodum laeti,
Quod opto salvos possidere nos semper,
Hic sentiamus, post fruamur aeternis
In sedibus, queis FLAMINIS micat splendor.
Nunc convenit, Cives, ut ara ditetur
Vestratibus donis, quibus Deus certum
Foenus rependet, gratiamque divinam.

III. A. 1677.

CVm, ceu vere novo, paulis per grata secundos
Aura tulit Zephyros, caeli sudumque reduxit,


page 28, image: s040

Insinuat natura suas in pectora vires,
Et parat, et refovet laetos nascentibus ortus:
ARCANVM PENETRALE INGENS sic luce resolvit
Constrictas pigro iamdudum frigore mentes,
Et ciet in sanctis caelestia lumina flammis.
Inde adyto e sacro partes se fundit in omnes,
Aethereosque movet per singula membra calores,
atque feros animos domat, immans vetaque flectit.
Mox cor eluitur, veluti fulvum igne metallum,
Cognatumque Deo, detersa aerugine, splendet.
Sanctus adest hospes, medios penetratque recessus,
Et tanquam excubitor spatiis nos dividit aequis
Tristibus a tenebris, et nostra obnoxia morti
Corpora per cineres, et plena manibus urna,
Colligit, infernis nil iam prohibentibus umbris.
Exit ab aeterna divini luminis aura
Sanctus amor noster, quo sustentante fovemur,
Ut velut aethereus terris aspergitur imber,
Ac matutino recreantur gramina rore,
Sic Flamen nostras intingat nectare mentes,
Effoetasque riget divino flumine vires,
Ut ceu luxuriant viridantes floribus horti,
Sic dius nostros ardor nunc excitet artus,
Quo multos fundant caelesti aspergine fructus,
Ac sincera fides totis infusa medullis,
Firma suos moveat castos in vota calores.


page 29, image: s041

Quamobrem, CIVES, gliscentis semina pravi,
Eruite ex animis, donis caelestibus aucti,
Vimque omnem, tristesque soli caelique ruinas
Temnite, quod Flamen sanctis allabitur ausis,
Auxiliatricem non segne ostendere dextram.
Post facite, ut templis sua gloria constet honosque,
Munera ferte aris ultro jussique benigna,
Dives Inopsve fuat, templis pia munera ferte.

IV. A. 1678.

NAe decies tunc quinque dies a luce triumphi
Exierant, Flamen quum pia corda subit.
Conjunctis animis socii, linguisque sedebant,
Sperantes aurae caelica dona sacrae.
Protenus ingenti caelum se findit hiatu,
Et tonat insolito celsa fragore domus.
Suspiciunt omnes: oculis lux fulget, et instar
Chaoniae linguas flammea complet avis.
Spiritus aetherea Sanctus se fundit ab arce,
Euspebieque artus imbuit igne pios.
Diffugiunt animis terrores: mira loquuntur
Diversis linguis caelica verba ferunt.


page 30, image: s042

Expertesque metus iam non mortalia curant,
Tela, minas, flammas fortier excipiunt.
Ore sonant CHRISTVM, certante ardore fatentur,
Aetheris augustum ducere sede genus.
Iamque abeunt varias longe lateque per oras,
Eternique canunt incluta facta Ducis.
Audit vota DEVS, caelesti fomite spirans,
Et facit, ut flagrent semper amore sacro.
Ille docet, flectit, purgat, ducitque movetque
Gaudia concilians non moritur a piis.
Promptus adest lapsis hominum succurrere rebus,
atque nefas abigit pestiferumque sothos.
Cumque rigent oculi, gravis et de corpore sudor
Labitur, et tristem nuntiat umbra diem.
Ipsus adest, nostris animisque illabitur hospes,
Et tollit noxas numinis arrhapotens.
Qualiter arenteis hortos in vere tepenti
Aura fovet teneras rore madente rosas:
Taliter in nobis solamen dulcius Hybla
Excitat in toto pectore sanctus amor.
Stillat ab excelso suavis liquor entheus umbra
Gratior Idalia, qua fluit uber aquis.


page 31, image: s043

Hinc laetae segetes surgunt felicibus arvis,
atque suas fruges avae libet arbor habet.
Nempe fides aliter velut herba frutexque virescens,
Assiduas botros vitis et instar habet.
Huc agite o Cives! et fausto sidere terram
Vertite, ne iaceat sanctus et aptus ager.
Fons rerum DEVS est, et Spiritus auctor agendi,
Nec parcente manu dat recipitque datum.
Merces caelorum venit e regionibus altis,
Quam DEVS, et Superi pro pietate dabunt.
Festa litent alii, precibus nos Templa struemus
Ponemusque alacres pignora laeta choro:
Flamen mane novo lacrimis et voce rogantes,
Proterat indomitos, cesset in hoste furor:
Et feriat poenis Poenos, Parthosque, Getasque,
Qui delent multo funere regna DEI.
Induperatori lauros, sociisque triumphos
Addat, ut effrenis praelia Celta sinat.
Denique Vos Cives largis contendite dextris
Sperantes lucrum, pacis et artis opes.

V. A. 1698.

QVi format ignes purpureos amor,
Et findit auras ales amabili


page 32, image: s044

Candore, plumas dicolores
Praepetis expedit is columbae.
Additque vires arque peritiam,
Illapsus almo Numine pectori,
Ut claustra, ferratosque postes,
Vecte supervacuo, recludit.
Ditem superbum vis pia proruit,
Fulmenque vano deripuit Iovi,
Delubra subvertit Deorum,
Et vacuas spoliavit aras.
Ut flamma silvam cum rapuit, leves
Depasta taedas, turbo volubilis
Concussit altas ut cypressos,
Et veteres agitavit ornos.
Sic noster ignis conficit impios.
Sanctosque mucet, robur, amor piis,
Non fabulosi, ceu Promethei ,
Fraude mala nociturus ignis,
Nam luce mentes permeat, et potens
Sermone, gentes commovet ultimas,
Medos, Gelonos, et Sicambros,
Cum reliquis, celeresque Parthos.
Et qui Niphatem, quique Ararim bibunt,
Nec non reposti littora Memnonis,


page 33, image: s045

Syrtesve Getulas avara
Merce petunt, rapidumve Araxem.
Amsanctus ignis fulgurat innocens,
Demissus almo dulce favonio
Inspirat alti vis parentis,
Parque Patri, genitoque Gnato.
Is vos tuetur, Concio Nobilis,
Aevique spes nostri, decus inclutum,
Casus per omnes, perque duros
Ducit, et innocuus ministrat
Ignis coruscat lampade candida,
Et promicat magnum iubar eminus,
Quo corda vires et fovebunt,
Atque manus pia dona fundent.
Tristatur orcus, turbaque pessima,
Hammonis arae fulmine percitae
Horrent, iacentque, et triste carmen
Ingeminant, Acheronte victo.


page 34, image: s046