[Gap desc: Greek section]
PRinceps modorum Dea, molientem me carmen
Dirigas, precor, et recta ducas,
Canere Ionico sermone decorata triumphis
Arma, et Heroem natura, potentiaque maximum,
quem rutilis fata violenta imposuere astris.
Nunc enim sua se vi incitat animus, honorare carminibus
Relictos, qui ad Deum initia referunt, cineres, dignaque luctu ossa
Communis Parentis universae nationis patriae,
Et capiente mortuos lapide tectum (atque) in sepulchro (conditum)
Virum caelo proximum, Celtarum Achillem,
Saxonicae nempe Ducem fidum terrae,
Divum IOANNEM GEORGIVM, Principem nostrum.
[Gap desc: Greek section]
Maxime inclytum (et) memoratu dignum, Saxonicae gentis caput.
Nulli fortitudine constantiaque secundum.
Idcirco posterorum genus inclytum
Audi, prudentibusque omnia adverte animis,
Coronans debitis honoribus
Fortia facta magnanimi Ducis,
Qui propter patriam sustinuit arduas
Curas, atque vim fati ineluctabilem pertulit.
Hic utique excelsorum ingens fuit dec 9 Heroum,
Splendor et exemplar (fortissimorum) totius Germanicae terrae.
Hic fidenter armis et manu
Egregie pugnando regiones Teutonicas defendit.
Hic luculenta ad percipiendam doctrinam adiumenta attulit,
Et coetus eruditos in regione sua locupletavit,
Colestisque verbi annuntiationem a DEO excitatam servavit.
Hunc summo amore amplexatus est Imperator Augustus,
Ausonius Rex, perpulchrum orbis praesidium.
Hunc valde consternati timuerunt elati hostes,
Thrax superbus, et per incendia vastator Urbium Celta.
Hunc pertimescebant Tanais, et Strymon celeriter labentes,
Placideque fluens Araris, et Anas perpetuam (Iberis) aquam fundens.
Insignibus autem praemiis ornarunt.
[Gap desc: Greek section]
Argenteus Rhenus et Ister retro (ab Rhaetis) manans,
Hunc, ubi florebat venerandum Christi nomen colens populus
Laeto (et libente) animo, omnia ei grata faciens, excepit.
Eumque metu ante perculsus magnis affecit laudibus,
Multum miratus, votisque prosecutus,
Tanquam Deum in terra natum (habuit) aut Dissimilem.
Vere omnino decet inclytis efferri
Omnium sermonibus laudatissima eius facinora,
Propterea quod tantis virtutibus ornatus erat,
Quas ipse vicis sim ingenue ad communem utilitatem (retulit)
Romani Imperii, patriaeque impendit saluti.
In cuius laudem gratum nunc texo carmen,
Nullam famam captans, nullumque plausum,
Venio, vilemque simul ei praebeo pagellam,
Pro muneribus et annuo beneficio,
Quo quidem affectus sum redeunte in orbem tempore,
Piam ex animo gratiarum actionem rursus declarans.
Etsi vero supergressus est laudes omnes beatus
Dux noster, atque splendorem sibi proprium
Longe diffudit non usitato maximorum factorum fulgore,
Mihi tamen iure famam gloriae eius
[Gap desc: Greek section]
Concelebrare convenit, et ad caelum usque exextollere,
Quod me opis indigentem suo fovit auxilio,
Idoneum, ut vitae mihi hic subsidium esset.
Incipiens vero, precor, ne dolor occupet
Mentes vestras, O immortales Musarum ocelli.
Rector illustris Academiae Magnifice,
Viri mentibus sapientia splendidis ornati, atque
Gloria insignes, multisque aliis praestantes,
Vosque indefessi disciplinarum interpretes,
Pieridum occultas rimari quibus curae est vias,
Et per Tritoniae semper virentem hortum Minervae
Immortalium doctrinarum ambrosia vesci,
(Quare) oculum praebete benevolum, (et) meum levateconatum.
Non enim in promptu habeo Homericae flores eloquentiae,
Nec mihi Hesio di Gratiae sufficiunt vires ad cantum.
Graeciam haud ingressus sum, nec Urbem Athenarum (artium magistram) vidi,
Nec unquam dormivi iuxta Parnassi caput,
Non animum docilem mini indidit Pallas,
Nec me Cecropiae finxit artificem linguae,
Ut dulcibus canere queam verbis
Virum bellicosum, et gratam eius memoriam vobis infigere.
Rogo igitur vos quotquot adestis
Ut non variegat carminum coloribus
Hoc monumentum sereno accipiatis vultu,
[Gap desc: Greek section]
Simulque canenti faciles aures praebeatis.
Quomodo vero eum canam, cuius gloria ad astra usque se extulit,
Cuiusque fama per omnium ora pridem vagata est,
Et per Austrum, Aquilonem, Occidentem atque Orientem (pervasit.)
Erat enim celeritate vigens, et ita proverbio locum dabat,
Aquila non imbellem solet progenerare columbam,
Eratque aptus maiorum exempla transferre
In mentes post verorum, (ut) fortis fortem produceret,
Profecto satis testatur prosapia,
Quam multa virtute, facinoribusque pulchris ornatus sit,
Heros alta mente, vel ipsi aequalis Marti.
Quis vero investigatu difficilem expediet vetustatem
Saxonicae Stripis? (Quis) felicitatem admirandam
Ab anno ad annum (percensebit?) Quis pro dignitate enarrabit
Splendidos natales, regalemque maiestatem?
Nemo, etsi decem linguas, et decem ora habeat,
Et voce valida, aeneoque pectore valeat,
Quis enim hominum terrae fines incolentium
Non cognovit, quam bellicosas mentes
Saxonica gens in lucem emiserit?
[Gap desc: Greek section]
Quarum gloria ultra omnem Europam se protulit.
Ut vero olim ex equo milites aservate in Troia
Frequentes iuxta Priami palatium exiluerunt
Viri strenui, potentiaque et robore admirabiles,
Qui Danis magnum pondus ad expugnandum, contra Troibus dolorem afferebant:
Haud aliter ex pervetusta hac domo exierunt
Heroes omnibus cari amabilesque hominibus,
Qui versantur in omnium ore (et fama) Martisque alumni
Incredibiles belli artes percallent,
Variis, mulitsque generosi animi virtutibus muniti,
Hos quippe optima audens et laborum patiens Bellona
Sua per consilia omnem opportune agendi solertiam docuit,
Qui olim et nunc Romanum Imperium
Fortitudine florentes, et prima signa ferentes in arduis
Praeliis, gloriam insignem inter homines partam habent,
Ac in regiis splendidum Ducum honorem
Aulis consecuti, longe prae aliis eminent,
Facinora omnia exseqvuntur providis futuri mentibus.
Quorsum enim non emittit firmata radios sui
Splendouris Virtus? Tu mihi testis eris
[Gap desc: Greek section]
Gallia infesta clarissimorum belli operum
Quae quidem fortibus perpetrarunt manibus
Saxones in pugna robusti, (et) fidi Martis asseclae.
Testes Allobrogum populi, belloque domiti
Taurinenses, ubi frigidae Alpes, atque
Montes Pyrenaei multo fragmine sonantes nubes
Coeli tangunt tectis nive caduminibus,
Vbi Amilcaris filius subiit Ausoniam in terram.
Testes hesperiae sunt habitatores universae,
Qui Tiberim accolunt, et tempestuosum mari solum habent,
Dalmatae timidique Borysthenidae, omnesque
Bistonis Thraciae nivosis degentes in
Provinciis, quique Pannonum vindemiis consitam colunt
Terram, consveto nomine dicti
Vngari, Austriaci animosi, atque Beomi
Vagique ad Orientem magnanimi
Sarmatae, et omnia, quotquot sol aspexit,
Genera Martiorum virorum admirantur simul,
Videkindeos animo rebusque gestis illustres.
Cur v. longius moror? unum verbum sufficiat,
Strictim igitur dicam, quae dicere animus me jubet.
Saxonicae gentis Viri semper fuerunt optimi,
Laudati et laboriosi, fortium facinorum auctores,
[Gap desc: Greek section]
Bello exercitati, atque animosi, consilio prudentes, robore haud vulgari,
Compotes pietatis, et concordiae amabilis,
Fugientes amicitiam fraudulentam diverse sentientium,
Mentesque suas occultantium, doctrinis quippe caelestibus innutriti.
Firmique veritatis aeternae adiutores,
quemdamodum hoc exempla testantur complura
Omnium saeculorum, quibus fando auditum est nobile
Nomen Saxonum in terra hominum altrice.
Sed quis Heroum magni nominis gloriam habentium
A principio ad finem usque dilaudabit prolixe satis?
Si enim longiorem tenere velium viam
Ad gentis huius antiquissimos olim Principes,
Ad Hartarischos, et ad maganos Videkindos
Aut ad henricos, ad Sceptrigerosque Ottones,
Aliosque Diis aequales Heroas similiter editos,
Quorum profecto regia, et valde inclyta gloria
Viret inter homines, doctrina et genere integros:
Et si regnantes, belloque egregios omnies
Saxonici generis Duces nominatim velim percensere,
Ne totus quidem annus loquenti mihi sufficeret,
Et longissimus utique commentarius excudendus esset.
[Gap desc: Greek section]
Sed animus mihi non est, opus edere
Historicum, temporumque rationes inire, nec desiderium certe animum occupavit,
Referre, quanta exstiterit in primis conditoribus,
Neque hoc meum est. Haec v. conficiant illi
Quorum mentibus notitia rerum in orbe gestarum curae est
Cognoscereque animus illustria maiorum facta.
Horum numero est beatissimus consors
Regni caelestis, decoratus admirandis
Virtutum ornamentis, et sempiternis laudibus cumulatus,
Neque enim indiget, ut ipsum aliunde quaesitis
Coloribus et coloribus adornare cupiamus.
Sed tamen sicut sphaeras caeli rotunditatem imitantes de caelo deduxerunt rutilantium
Viri astrorum periti, qui caelestis
Arcana perdidicerunt Musae, contemplanturque
Circumeuntes siderum motus, et naturam effectumque errantium stellarum,
Ortus eorum quaerere vehementer amans.
Sic et ego legens de Ducis magnanimi
Rebus gestis, actionibus, vitaque omnibus perchara,
Brevitati studens enarrabo quosdam propiores Principes maiores.
Vere siquidem splendida terra sidera sunt
Digni veneratione Principes, quorum natales festos agimus
Hilariter, solennique pompa editos in lucem.
[Gap desc: Greek section]
Illos vero decedentes acerbe lugemus,
Hace justa veneratio etiam gentes incultas induxit,
Ut vana pietatis specie permoti
Omnino crederent, persuasique essent suo in animo,
Nobiles Heroum, (magni exempli) summaeque fortitudinis Regum)
Liberos de caelo et originem, et sanguinem acepisse
A Iove magno, qui Reges adiuvet,
Et (quandoque) frangat vires, aut a terribili Marte,
Qui pugnare florentem iuventam doceat;
Aut ab immortali cuiusdam exsuperis semine
Filios generosos animum vitamque duxisse,
Qualia iactata sunt de Rumulo Marti simili
atque Alexandro Magno, a quo universus
Oriens subactus est, et Hesperia valde inclyta,
Ut antiquissimorum declarant monimenta librorum,
Quae accurate in posteritatis conspectum venerunt.
Sed quo feror? et quis sermo meum abripuit animum?
Abi infelix natio, procul abi haec de te praedicans,
Tui enim Dux noster fabulosi auxilii
Non indiget, neque eo confictos alicunde cupio
Advocare genitores, quoniam adsunt germani alii,
[Gap desc: Greek section]
Ex quibus descendit haec gloria omnium voto expetita
Primus certe quifuit genitor Saxonici Martis
Dux divinis carus Musis commemorator.
Hic principatum administrans hoc sibi deligebat
Symbolum summo honore dignum. SVRSVM, DEORSVM: Id quod comprobavit
Re et veritate, quoniam (illa etiam) quae infra sunt curavit
Omni die ac nocte, et tanquam Pater benignus fuit
Omnium, quibus imperavit, semper animo recta complexus,
Communiumque utilitatum (causa) curas molestas sustinuit.
Non enim elatum se ostendit hominibus, nec durum,
Neque bellandi avidus fuit, nec factorum Martis acerbissimorum;
Sed quietis amans, mansvetudineque orantus erat,
Svavis, adituque facilis, semper benignum vultum
Obviis ostendens, propitiumque se praebens,
Qui Proceribus suis, patriaeque universae
Magnum profecto semper attulit gaudium, magnumque emolumentum
Quoad vixit, quae sic quidem ejus gloria non emorietur
Multis vertentium annorum intervallis,
Nec solum in terra digne haec peregit,
[Gap desc: Greek section]
Sed etiam quae ad suprema spectant curavit bene, et divo Principi approbavit fidem
Pietas simplex, caelestisque desiderium
Ardens sapientiae, veritatisque DEO grata
Cogitatio, innocensque amor ac timor DEI
Exuperantem omnia DEum, et alte regnantem coluit
Concelebrantibus gloriam praecordiis, fiduciamque in eo collocavit
Scripta diviorum scrutatus caelestia librorum,
Regiminis difficilis divinam rogavit auram
A Patre caelesti valde supplicibus votis,
Ut sibi dirigeret animum, potentiaque sua augeret
Et cum sacrorum advenit dies solennium,
Pietati totam mentem non curis (inutilibus) sacravit
Divinus Princeps, sancti firmatus robore (tutelaris) invicto,
Fiduciaque, Zeloque fervido, et scientia
Oraculorum divinitus editorum, quo sane modo inductus
Princeps sanctissimus quendam anniversarium diem festum
Hoc in tractu constituit, totius ut incolae
Regionis Saxonicae rite venerentur laudibus
Gratis Numen maximum, pro immensa
Benignitate verbi salutis dulcissimi,
Quod in lucem protulit nutu et voluntate propensissima
Optimi DEI, ultimi vates seculi
[Gap desc: Greek section]
Praeco veritatis fideique umbo tutissimus,
Divina vir sapientia, beatis mentibus similis, heros
Spiritu fervens, omnesque alios vincens
Contentione industriae, scientiisque admirationem habentibus.
Qui perspicue repugnantes eodem die coepit arguere,
Et propter imperium superstitionis fortiter frangens
Gaudentem sanguine Draconem, et renitentem sacris tabulis submovit hostem,
Non mortifera clava, aut hostili ferro,
Sed praepotentis DEI virtute ac robore confisus,
atque viam omnino aliisignotam,
Ostendit nobis simul ad fulgentem astris Olympum.
O gloriam nullo unquam fine terminandam!
Rerum serutatione caelestium, pace, et mansvetudine valde insignem
Filii summopere inclyti audivimus parentem:
Nunc et validum animo, ut consideremus, decet,
Avum bello laudatum, exercitusque Imperatorem.
Digna vero cogitans, de tua fortitudine ac virtute
Dux omnem ultra Europam notissime,
Quid primum, quid deinde, quid postremo eloquar?
[Gap desc: Greek section]
Quum tanta in promptu sit magnitudo, mulitudoque tuarum laudum.
Si enim solum tuorum bello egregiorum facinorum quaedam,
Vsque dum omnium adsit dioneus praedicator,
Velim canere accommodatis nunc verbis,
Nitidus sane veniet Hesperus, atque
Vestis in modum stellis induet Olympum
Caeruleum, obscura nox sidereas quasi pingens plagas,
Measque palpebras in dulcem somnum praecipitabit,
Antequam concelebrata tua passim facta enarrabo.
Plures certe ego non dicam, nec commemorabo
Illos olim rerum potitos, tum silentio praeteribo
Alios eiusdem sangvinis diverso licet nomine appellatos,
Quorum splendor perpetuus ad nubes contra pertingit.
Quanta igitur lux fuit, quam Genitores ejusdem nominis habuerunt,
Tanta et coniunctim in filio amore civium explenduit.
Erat IOANNES nomine et re
Mansveti Dux animi, dulcibus Gratiis non absimilis,
Idcirco propitius, arridensque unumquemlibet aspexit,
Et obvio cuique grata omnia destinavit.
Erat omnino GEORGIVS, propterae agris
[Gap desc: Greek section]
Gnaviter colendis diu operam dedit,
Partim veram doctrinae sementem faciens, quam diligenter custodivit,
Sicut Principem decuit, beneficiisque maximis,
Quae tribuens multorum animos excitavit
Ad industriam amabilem, quae in virtutibus recte agendo consumitur,
Partim comparatis ad bellum armis, manibusque, ideo quod
Horrendos exitiali audacia inhibuit lupos,
Impetu velut hostili irruentes, viriliter et brachio forti,
Qui Teutonicis civibus mala magna conflarunt,
Et valde afflixerunt Christi sedatum gregem
Martius vero, et leonino impetu animus
Statim apparuit, primis in annis,
Quum puer iam tum signa divina dedit
Spei futurae, fortitudinisque singularis.
Semina quippe honoris, et varia magni conatus indicia
A matre et patre prodita augebantur, admiranda in eo
Nomina fortium et maxime gloriosorum parentum,
Famaque caelum tangens, et auspicata nativitas.
Primo quidem equitatibus decoris provisus
Prudenter equis velocissimis vehi,
Eosque accurate flectere, et progressum illorum sistere,
Frenoque apte regere, atque habenas
[Gap desc: Greek section]
A puero bene didicit, cum aetate adhuc florente esset.
Deinde similiter didicit bene prudens in certamine
Pugnoque et lucta, et saltibus, pedibusque
Congredi, duraque arma manibus versare,
Portare, et celeriter vibrare longe volitantem hastam,
Iacula mittere, ensemque acutum stringere,
Instrumentaque tractare bellica insigni arte,
E quibus tela ignea, et perniciem atque interitum afferentes
Globi in sublime iaciuntur gravi cum fragore,
Sed et militarium exercitationum apprime peritus erat,
Quales bellicosis regibus Ducibusque conveniunt.
Praeterea, ut tenerae aetatis timorem deponeret
Princeps iuventutis, alacriorque fieret,
Simul venationi enixe deditus,
Vmbrosos inter arborei agri lucos versatus,
Collibusque in nemorosis acris capturae assidua
Persecutus est certamina, nec sine multa voluptate
Corpus exercens, ferarum domuit cohortes
Retibus, et (adductis) canibus, telisque celeriter emissis.
Sciens venationem genus exercitationis esse optimum,
Proximumque ad cruentas pugnas accessum.
[Gap desc: Greek section]
Haec talia autem conatus est florenti aetate
Non enim cupidus laborum tenere se potuit,
Neque multos annos distulit bellicosum impetum,
quem DEVS bonorum dator in praecordia (Principis) demisit optima,
Sed laborum post capessen dorum antecedentia praebuit
Indicia, Saxonicae praenuntia primordia gloriae.
Ut vero corpore florido (Princeps) ad virilem aetatem pervenir, (et) postquam Vir
Robustior factus est, nec amplius indigvit pectus alieno consilio;
Artem didicit bene regendi armatorum agmen virorum,
Et constituere iusto ordine turmas, ac disponere phalanges.
Idcirco dum cohortes duceret, unusquisque eum admiratus est.
Siquidem inspiceret egregium herois vultum, sermonesque (prudentissimos) audiret,
Hic quorsum cum milite hasta minaci abiit,
Obsequentem (cuiusque) animum habuit, et oculos, animosque virorum in se conversos,
Is contemplans exercitum, idoneo armorum genere exercitatum
Exploravit quoque novorum mentes militum,
Neque ullus hastatorum fuit virorum,
Qui talem sibi non exoptaret Ducem.
[Gap desc: Greek section]
Hic quando manibus suis magnum moliebatur opus
Sat cito omnia confecta sunt, quaecunque cum animo suo cogitaverat.
Hic ubi affuit copiis, subito unicuique
Robur in immensum crevit, atque animus
Se incitabat in pectore, timore membris dempto.
Propterea magnum honorem splendidaque dona
Ei dederunt ab nativitate Divi, qui beatas incolunt sedes.
Nec Vero se explicuit tantum, et vigentem se exhibuit intra patriam
Utrinque lucens virtus magnanimi Ducis.
Sed splendidus maxime et insignis inter omnes
Hostes factus est procul a patrio solo.
Postquam enim foederum obliti, damnaque cupientes Celtae,
Quibus vix in festiorem populum Sol,
Omnia collustrans, vidit immensa super terra,
Temere bellum moverunt multis lacrimis dignum universo
Romano Imperio, innumerabilesque dolores patriae attulerunt.
Ecce vero prudenti animo auxiliatricem manum praebens
Primus in pugna Saxo Leopoldi a partibus stetit,
Nec solum trucis cupidos belli
Francigenas a Teutonicis fortiter removit agris,
Sed praelio mixtus ex adverso venit certaminis
[Gap desc: Greek section]
atque forti pectore praeditus dimicavit procellae similis,
Cumque valde multi subirent tristia
Fata, cruento sane et funesto (hostibus) praelio
Iaculantibus utrinque misera edita est strages
Resistentium, erigebatur Turennius, Imperator praestantissimus,
Et vehementer laudavit fortitudinem (Saxonis)
Confirmans socios et incitans prae aliis,
Ut robore validi cum Saxonibus depugnarent.
Primus manibus durus fuit Ducis labor,
quem certe multa cum laude sustinuit in arenam
Et campum (descendens) hostesque metu implevit avidos
Deinceps etiam DEI nutu maximi
Progressus felicior secutus est auspicia felicia,
Gloriam ut consequeretur aliis Ducibus maiorem,
Quos utique prudentia tantum antecessit omnes,
Quantum Sol superat astra splendore.
Proinde obstupuerunt furentes audacia bellica Galli,
Cum Saxonis nomen audirent e longinquo, et
Vehementer timuerunt, haud secus atque catuli circa Leonem,
Refugientes conflictum Martis procul iaculantis,
Si quid egregie apud Rhenum armis infestum
[Gap desc: Greek section]
Gestum es a foederatis, omne id promptis quidem
Saxonis imperiis, mandatisque est gestum.
His autem confectis rursus domum incolumis venit
Omni cum armorum apparatu, et cum sociis cominus pugnantibus,
Fortissimi animi Dux, et mortuo parente,
Gubernacula principatus laboriosa suscepit.
Hic ordinatis scienter domi negotiis
Coepit porro bellare, et continenter pugnare
Maiores pugnas, Martisque actiones haud intermisit,
Armisque sumptis denuo stetit fortiter,
Patriam non affligens, sed pro dignitate augens
Nec tranquillitatem turbans, sed eam persancte conservans.
Quamobrem neque socios, nec patriae cives
Oppugnavit, sed temere gloriantes hostes
Nominis Christi (adversarios) bello atque vi propulsavit,
Ut Teutonicis finibus infestos procul
Submoveret, et gentes nationesque vi distineret,
Utque splendorem Imperii omnino custodiret,
Et ab hostibus subactas civitates repeteret ac vindicaret.
Dic tandem Calliope, dulcis perita cantus,
Pugnam immensam, Martis opus formidinis plenum,
[Gap desc: Greek section]
Quod magnopere extollit Oriens.
Dic mirabiles pugnas, magnosque triumphos,
Quorum adhuc pannonia testis est Martia,
Dic turcicorum exercituum notissimam stragem,
Misere trucidatos Duces, terramque
Sanguine madentem, armisque vastatas urbes,
Quibus mirifice Romanum crevit imperium.
Placuit enim hactenus mihi arduum canere certamen
Vngaricorum exercituum quod in patentibus campis
Saxones depugnarunt adversis cohortibus,
Quando iaculatorum ab Thracia gens exitiabilis.
Insolentis superbiae excita (infausto) sidere,
Ex augustissimo penitus deturbare solio
Caesarem pie imperantem tentavit, et gloriosa
Imperii gubernacula ex veteri sede movere consiliis et viribus contendit.
[Gap desc: Greek section]
PIetas Venerabilis, cum aequitate amabili,
Coetusque Aonidum Regem amat.
Quomodo Te quis laudabit omnino laude omni dignissimum,
Quomodo quis praedicabit celebres triumphos Tuos?
Vicisti hostes, servasti Imperium Romae,
Infractum populis ut sic propugnaculum esses.
ORex Auguste gaude,
O multum inclyte Caesar,
Splendidum lumen mortalibus,
Desiderabile pereuntibus,
Felicissimum patriae,
Germanorum maxime,
Princeps juste gaude.
OMne vafrorum robur, omnemque molem
Inclinare Numen novit etiam momento.
Tibi vero Imperator magnanime populos ad amorem tranquillitatis excitat
Ne quis eorum pravo (rerum novarum) studio teneatur.
[Gap desc: Greek section]
HOc maximum nascendo obtigit munus Romanorum Regi,
Religiosa Virgo, divinitatis particeps,
Nympharum prima, Heroum proles,
Praecipuum Europae, patriaeque decus.
De caelo missa mortalibus; Teutonum mater,
Et futura novis genitrix nuptiis.
Itaque simul precantes speramus feliciter id omne eventurum
Caesari magno, prudenti, gentium Servatori.
Aquila sublime petens felix ad fastigium perveniat
Omne robur terrae nunc Jovis ales habet.
Ex omni periculo Josephus Rex eripuit
Patriam terram. Felicesque extiterunt nuptiae.
DIfficilis Britannorum status finis erit optimus,
Initium rursus Regni laetantibus novi.
[Gap desc: Greek section]
GAudete omnes, nunc fortis venit Heros,
Pacem que ferens atque justitiam.
Canite o pueri, et gaudete in animo Viri
Foliorum Rutae numquam peribit gloria.
Nunc cives gratiosi portas aperite omnes,
Bene cupiens vobis ecce adest pater.
O felix natio, o terque beata, custodit
Is legem, tuique sancta fundamenta juris.
OMnes DEO potenti
Laudem dulcem ponentes
Cantabimus magnum opus.
Quamobrem terribiles pereant
Moestitiaeque, curaeque.
Laetitiae vero amabilis
Gaudiique recordabimur.
Heros maximus Saxonicae terrae,
Communis Pater, consilii virtute elegans,
Armis fortissimus, qualia quidem decent
Ducem, qui strenuus videtur.
[Gap desc: Greek section]
SAxonem lugemus, terrorem hostium, filium Martis,
quem mirentur exercitus, patriae, bellique decus.
Robustum pectus semper, erectumque animum habentem,
Septum populis divinitus datum,
Prudentem patronum doctrinae, virtutisque, iustitiaeque,
Liberatorem Musarum , benevolentem sapientibus.
Non mortuus est. Coelestibus exultans possessionibus,
Inter mortales manet nomen splendidissimum.
CARMEN. DORICVM.
IN. OBITVM. GEORGII. FEDERICI. VALDECCIAE. PRINCIPIS. FORTISSIMI. MILITIAE. IMPERATORIS.
MORTVVS. EST.
GEORGIVS. FEDERICVS. VALDECCIVS. (PRINCEPS.)
[Gap desc: Greek section]
LOCO. EXCELSO. NATVS. VIRTVTE. INCLVTVS. DECVS. DECVS. PRINCIPVM. REGVLA. MILITARIS. VITAE. INSIGNE. FVLCRVM. GERMANIAE.
LVGVBRIS. ODE. PINDARICA.
HEROEM. DIVINA. VIRTVTE. PRAEDITVM. FLOREM. HEROVM. PATRIAE.
Beatorum, et pariter Majorum
Civitatibus servandis fortium (vestigia secutum desideramus!) vera
Omnino floruit gloria olim
Valdecciis in oris,
Ad pugnandum paratus, et gloria egregius,
Ut auderet cupido praeliandi
Animo etiam fortissimis obviam ire hostibus.
Optimum Principem, et lauro militari splendidum
Equis (in certamine bellico) delectantem decora
Canit Saxonum Musa,
Futuris eum insertura seculis.
QVali olim Maro ille divinus, et maris
Et terrae fines, tanquam aquila
[Gap desc: Greek section]
Saepius canere ingressus est
Celeri conatu (celeritate ingenii) persecuturus et arma, virosque.
Hic natus est aureae (principali loco natae) matris
Fortissima soboles, Volradi (Patris Comitis) gnatus
Floruit adhuc, et florebit usque,
Dum mare aquam fundet mortalibus.
Dignus omnino carminibus est magnus belli Dux. Decedenti enim elegiam canit chorus Musarum et Senatus
militaris.
Fulgens illud lumen
Neutiquam abscondidit terrae pulvis.
Sublimes profecto virtutes! Quibus quidem
ADEO inflammatus facile anteivit multos, in publica dignitate conspicuos,
Illustris Heros, divina soboles,
Inter mortales ad praeliandum promptissimus,
Militiae Ducum miraculum, et Principum Senili aetate
Decor, qui in Musarum hortis maxime canebatur,
Quod fortis esset, dignum veneratione et natalium gloria haberet, nomen,
Mortalia quondam ornans
Membra, refugit in omne futurum tempus
Oblivionem omnia consumentem:
(Quando) accepit coronam (Immortalitatis) et nactus est triumphum (aeternitatis)
NVNQVAM. PERIT. HONOR. HEROVM. DEO. SIMILIVM.
[Gap desc: Greek section]
HEnrici gloria inclyta est per Europam, perque Septentrionem,
De quo posteritas usquequaque sentit bene.
Multa DEVS concessit divino excelsa dona
Viro, quae cum eo omnia mors rapuit.
HIc Buchnerum tegit tumulus, qui pulchrum decus
Pieridum, totiusque patriae sidus erat.
Sapientia aliis praestans, diligentiaque maxima
Insignis doctrinae multam laudem habet.
SOrtitus est immortale virtutis nomen felicissimus,
Aequalis hac sorte beatis, nec melior tamen.
Inter ceteros literarum existimatores optime salve, in terra quidem
Non amplius degens, sed aetheriis in mansionibus iam aeternitatis particeps
Vitaque et pace perpetua fruens.
[Gap desc: Greek section]
POnite luctus, lacrimasque, Coniux, charique liberi,
Quoniam mortuus lacrimis nihil dignum habet.
Gaudii particeps sum aeterni atque caelestis, intra aetherem,
Corpus tantum sepulchro tegitur, spiritum polus excepit.
In excelso imperans Pater solio tuebitur vos semper
Orborum manus liberorum observans.
Nunquam enim viduas negligit, miserosque natos,
Illarum est iudex, horum autem pater audit.
Sortem ego nactus semper florentis vitae.
Inveni, quam nemo auferat, cum beatis sedem.
Ambrosia in conspectu DEI hic fruor,
Vestimento ornatus iustitiae optimo.
[Gap desc: Greek section]
AVspicato ad munus aggressus es optimum (honestissimum)
Idque Publicum, cunctorum, qui apud nos audierunt, animos gaudium incessit,
Vehementer enim verbis sermonibusque tuis quilibet juvenum, te familiariter utentium,
Delectatur, et ait, claro Fratri te similem,
Multa et antiqua docto, valdeque perito.
Diu tantum bene vivas, et (laetus) lucem aspicias,
Fortunatus inter Sapientes, et ad senectutem ultimam pervenias.
LVnae lumen quod tangitur,
Sophis est incredibile,
[Gap desc: Greek section]
Amanti metum afferens,
Exercentem perficiens,
Laboranti repugnans,
In opere quasi furens,
Tum vincenti dulcissimum,
Post victoriam acerbissimum,
Praeter opinionem maximum.
BOna indoles, et exquisita vis animi, ac singularis suada,
Amabilisque sapientia (tua apud nos) recordationem habet.
RIchejus omnibus ob recta facta carus,
Confecit liberalium studiorum cursum.
Sacras meditationes, os facundum, suavissimum pecto
Declaravit, futurae aetati afferet
Decus, quando grata DEO, et utilia efficere perseverat,
Sic fies utile vas, quod mala (a cultu DEI) arceat, et patriae eris robur.
PIorum filiis fortunata quaeque omni tempore
Eveniunt, et impertiuntur benedicto Parentum
Huius hereditas honoris certamen luculentum
Musarum in campo aperuit tibi novum.
[Gap desc: Greek section]
Sustine, iam tum multa perpesse, magno dilecte Phoebo,
Vestigiisque laudatis beati Patris insiste.
O Pallas Urbis custos, a labore omni cessabimus,
Quando benignam manum mortalibus porrigis,
Dona das omnibus bonis, robur, felicitatemque impertiris.
Et honorem Scholis nostris dignum, splendorem
Ad caelos usque surgentem habes, praemiaque multa largiris:
Pax juvenum nutrix non recedat a nobis
Longum in tempus, et firmum semper maneat,
Perpetuo ut tuum nomen insculpamus aere.
Diligentes ceu veste quodam divinae ornant Musae,
Et omni tempore mentibus gaudium ferunt.
O Tritonia Pallas porrige
Manum benevolentiae singularis indicem, quo
Respirantes, choros
Musarum socii strenui
Ducamus, nomen tuum in floribus
Semper virentibus inscriptum cernamus in lilia rosasque
Scalpro imprimentes ferreo.
DIvini verbi purum lumen nobis custodias
In terris nostris, debilemque coetus tui
Gregem hinc inde dispersum serves,
Quo chara Patria triumphis inclyta, multumque celebrata
Carminibus assiduis tuum nomen semper canat.
[Gap desc: Greek section]
SCio sancti sermonis caput, quod integriores vita homines
Christi cultum orbi anteferunt universo.
Christe peccati expers nihil mali unquam admisisti,
Mortuus es nostras propter noxas.
Perfecisti passionis stupendae divinum opus,
Hostem captivum duxisti, et mortis vim (fregisti)
Hominum vero genus calumnia Draconis (insidiatoris) perditum
Rursum vindicasti ex interitu funesto.
O almae dator gratiae largiare finem beatum ex vita decedentibus.
Qui neminem quaerunt nisi te salutis auctorem suae.
DVlcius (Dulcior mihi vita) in libris,
Quam in Hesperidum hortis,
Et in Regum conviviis,
atque omnibus deliciis.
MUlta edens, et multa bibens, semper lascivus,
In hoc iacet, o magnum opprobrium, loco.
PRavum odi, prudentem et sedulum collaudo,
Fugio indoctos, genus ineptum, asinos.
[Gap desc: Greek section]