10 August 2003 Martin Tavakolian
tagging and TEI header added; typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete - Morpheus spell-check


page 227, image: schur239

XI. VARIORUM SILVULA.

I. GERMANIA PACE RECUPERATA EXULTANS.

Illa ego, quae longa steteram Germania pace,
Nuper ab externis dilacerata lupis:
Afflictum tollo caput, et mea vulnera curo,
Caesare tot damnis auxiliante meis.
Paxerit in terris, et pacis iure fruentur
Hi, quibus et patriae cura salusque suae.
Non vis, nec metus est: iniuria longa recessit,
Quod doleat nemo, quodve queratur habet.
Aequabunt miseros aequali iure potentes,
Et fidei priscae restituetur honos.
Persanctas leges reparatas pace tuebor,
Materies iusti nulla doloris erit.


page 228, image: schur240

Illius Augusto stabit pia gratia facti,
Donec in Imperii corpore sensus erit.
Hanc, LEOPOLDE, TIBI laudem servabo perennem,
Maxima Teutonici loria nostra soli.

II. IN IOSEPHI ROMANORVM REGIS NATALEM.

NAscitur AVGVSTO soboles, spes altera Romae
Quae genus Aeneadum firmabit, et aurea condet
Secula Romulidis, et Martia Sceptra tenebit.
Redditur in Gnato magni Genitoris Imago,
Et redit Austriaci magnum Iovis incrementum.

III. In GVILELMVM M. BRITANNIAE REGEM. cum alio comparatum.

SIt licet Iapeto, Tityo, sit Orione maior,
Atque Giganteos vincat in orbe viros,
Sit par Antaeo, quin robore vincat Achillem,
Est GVILELMIADES Herculis ipse Nepos.


page 229, image: schur241

IV. IN AVGVSTVM II. SARMATARVM REGEM , ET SAXONIAE ELECTOREM. EIC. [Gap desc: Greek words]

REx atavis, opibusque potens, et Marte timendus,
Oppressit forti Thracia monstra manu.
Hostibus occurrit, spoliis indutus Achillis
Hercule Saxonico digna tropaea tulit.
Magnanimus pulchris Dux Amphitryonius armis,
Summo divorum semine cretus Aiax .
Ampla Lycaoniae vicina Borysthenis ora,
Nil, ait, AVGVSTO maius habere suo.
Sarmatiae Rex sceptra tenet, fortissimus Heros,
Teutoniae dudum gloria prima suae.
Cui non Romani veteres se laudibus aequant,
Saxonia in Latium transiit ergo novum.


page 230, image: schur242

V. CAROLVS XII. SVEONVM, GOTHORVMQUE REX, MOSCHORVM VICTOR.

VIrtutem CAROLI metuit Maeotica tellus,
Ac flet perfidiae plurima damna suae.
Ante ferox Moschus, fato tumidusque secundo,
In Scythiae campis victor ubique fuit.
Postea Gothorum fines incursat, et Urbem
Oppugnans Narvam moenia celsa quatit.
Adventat CAROLVS, fulvo thorace decorus,
Castra subit laetus, Gothica signa canunt.
Ergo ciet pugnam, primusque invectus in hostem,
Disiicit infestum, qui tulit arma, Ducem.
Ense cadunt Rusi, Sueonesque cadentibus instant,
queis caesis passim Gothicus orbis ovat.

VI. Primus Prussiae Chrstianae Rex, FRIDERICVS huius Nominis III. El. Brand. A. cIc IcccI XV. Cal. Febr. in Regiomonte, festo solennique ritu inauguratus, et Prid. Non. Mai. publica et triumphali pompa Urbem Berolinum perauspicato ingressus.

Qui Regis nondum fuerat conspectus in ostro,
Rex Europaeo regnat in orbe novus.


page 231, image: schur243

Brennoburgiacae FRIDRICVS gloria Gentis,
Cuius ab Eoo promicat axe iubar.
Natus Dux Prussis, Prussorum scepta capessit,
Et Cassuborum par diadema tenet.
Rex datus his terris mortalia fata serenat,
Aula Iovis plaudit, Romulidumque chorus.
Albion exultat, terrae gens tota Britannae
Concinit, et sanctis fert pia verba modis.
Hoc Belgae mirantur opus: mox ora resolvunt;
Rege novo redeant aurea secla vovent.
Germani iungunt dextras; Regemque salutant,
Tutamen patriae praesidiumque suae.
quem fortis Gothus, quem fidus Cimber honorat,
Vnamque in geminis comprobat esse fidem.
quem Livo, quem Danus amat, septemque triones
Hoc orto laeti sole tepente calent.
Commovet Ausonios FRIDRICI purpura montes
Euganeos colles excitat almus honor.
Tibris et Eridanus, cum Brenta Mincius, Arnus,
Athesis, et Sarnus qua vehit uber aquas.
Abdua, Ticinus, Sebethus, arundine pulcher
Mela, per Hesperium flumina clara solum,
Ecce sua suavi miscent cum nectare lymphas,
atque ministrando regia sceptra colunt.
Inde cient plausus, grato referuntque susurro,
Nereides certant ingeminantque melos.


page 232, image: schur244

SPLENDORES. HEROVM. SPLENDOREM. SPLENDOR. ADAVGET. PERSTABIT. REGNVM. SEMPER. IN. ORBE. TVVM.

Bregelides Musae Regem venerantur, et optant
FRIDRIC , Oveniant omnia fausta suo.
Assurgunt Charites, quum plenae Numine fantun
Regnabit, donec Bregela volvet aquas.
SVccedat vates venturi nuntius aevi,
Francius in Belgis, Broukhusiusque canat.

VII. IOAN. GEORGIO III. PR. ELECTORI SAXONI.

ALcides Saxo truculentam discidit hydram,
Tota sub Augusti nunc pede fracta iacet.
Victrices Aquilae renovatis viribus auctae,
Sic Lunam rostris implicuere suis.

VII. In MAXIMILIANVM BOIOARIAEDVCEM ET ELECTOREM.

NAtalem BOIVS faustum, LVDOVICVS iniquum
Expertus, queritur fata maligna sibi.


page 233, image: s245

Omnia victor habet, sequitur vestigia laudum
BOIVS , et in castris dextera Regis adest.
Arx vetus in divo, qua despicit arva Namurci,
Capta subest domino, quis fuit ante, suo.
Cura metusque subit Regis praecordia magni,
Mutatasque vices hostica turba dolet.

VIII. In Natalem FRIDER. AVGVSTI II. HEREDIS ELECTORATVS SAXON.

SVfficiat plures genialis taeda Camillos,
Multusque instauret secula longa Nepos.
Siste dolor: pulchra magnus se prole VETINUS
Exprimat, et sobolis vivat in ore Pater.

IX. In HONOREM ILLVSTRISSIMI COMITIS RVTHENI, Cum caesis barbaris victor in Pannonia occubuisset.

REVSSDIADES bello Dux magnus, cautus et acer,
Ingenio, dextra, viribus, ense potens.
Saxonici fulmen Martis, Scythicaeque phalangis
Terror, ubi tumidus devehit Ister aquas.


page 234, image: s246

X. IN EFFIGIEM ILLVSTRISSDIMI BARONIS KANNII .

HVnc caelo aequavit virtus, hunc gloria mentis
Vexit in aetherios perpetuata choros.
Misinia percoluit, mirataque Saxonis aula
Pectus et os divum, sensa profunda stupet.
Rhenus et Albis habent laudes, bustumque recusat
Dextrae summus honos, magnanimusque vigor.
Nectar in eloquio, sed castris fulmen agebat:
Vultum Dis similem fingere nemo potest.

XI. In GENEROSISSIMOS FRATRES VIZTHVMIOS.

[Gap desc: Greek words]
NObile par Fratrum, numeris sublimibus aptum,
Quos ornat virtus, vividus ardor agit.


page 235, image: s247

Charum par Fratrum, quos gloria gentis avitae
Suscitat in laudes, perpetuumque decus.
Felix par Fratrum, queis cuncta reeludit Apollo,
Et magno laetus pulsat honore chelyn.
Impatiens otii par, et pars optima Pindi,
Pulchrum naturae se superantis opus.
Dilecti Fratres, vobis maiora parantur,
Inter conspicuos praemia rara patres.
Sic aquilae generant aquilas: sic laetior exit
Phosphorus, et Solis nuntiat ipse iubar.

XII. In QUENDAM IVRECONSVLTVM.

Quem vitae pietas et docta scientia legum
Exornat, merito destinat ille forum.
Hinc cumulatur honos, quem gratia Caesaris offert,
Et meritis monstrat praemia larga tuis.

XIII. Ad N.

PRae propere Regis cepisti Nomen Iberi,
Nescia venturae mens tua sortis erat.
Istud an implebit bellorum fluctibus orbem?
Fors erit exitii maxima causa tui.


page 236, image: s248

XIV. In PACEM RVSVICENSEM.

PAx Rusvicensis, pax est gratissima Gallis,
Partibus at nostris pactio dura fuit.
Imperiiclaustrum, Rheni tutela recessit,
Triste ciet carmen, flebile poscit opus.
Auspicio pacem laeto speravimus almam,
Religio moerens fata vicesque dolet.

ALIVD.

NVnc ponit Bellona truces, capuloque recondit
Infaustos enses, multo defessa labore,
Sulfureas inter flammas, mediasque ruinas,
Odrysium conflat chalybem, parcitque cruori,
Sponte togae cedens, gelidas descendit ad umbras.

XV. BVDA EXPVGNATA.

VIcit Caesareus Dux agmina Turcica, Budam
Boius, Saxo simul, Brennoque victor habet.
Omnibus his victrix laurus debetur, et ipse
Divisam laurum cum Iove Caesar habet.


page 237, image: s249

XVI. ELOGIVM VIRGILIANVM. H. L. S.

Edocet argutas resonare Amaryllida silvas,
Et quam formosum pastor Alexin amet.
Quid laetas segetes faciat, quis cultus habendi
Sit pecoris, poscat quam sibi Bacchus opem?
Et pater Aeneas longinqua per aequora vectus,
Italiae tandem littus ut attigerit.
Ascraeus miratur opus, Siculusque Poeta
Andino cedit, Maeonidesque stupet.
Quis dubitat Romam mundi dominamque caputque?
Arma orbis pariter vicit et arte Maro.

XVII. ELOGIVM TACITI, MAXIME OB HISTORIAM DE MORIBVS GERMANORVM.

QVae sit Teutonici verusta regni
Forma, et quae facies soli, velagri
Vbertas, nemorum situsque, passim


page 238, image: s250

Qui montes, fluvii, modusque rerum,
Gentis quae sit origo bellicosae,
Nomen, lex, habitus, figura, cultus,
Mores, relligio, decus, potestas:
Arcto Cornelius docet libello.

XVIII. ELOGIVM POMPONII MELAE.

NArrat Mela simul cuncta aequora, flumina, Gentes
Oppida, regna, lacus, Oceanumque Patrem.

XIX. EPIGRAMMA DE FONTE OREADVM VITEMBERGENSIVM a C. S. S. EMENDATVM.

QVimare, qui fontes, qui flumina condidit orbis,
Me quoque iussit aquae particulam esse suae.
Sum fateor parvus, scatebris exilibus ortus,
Me sed opus magni glorior esse DEI.


page 239, image: s251

Negligor incultus, dispersis undique venis,
Et squallens limo, per loca foeda feror.
Rustica praeteriens me spernit turba colonum,
Fontem vix dignum, quem colat, esse putat.
Forsan si propior percultis urbibus essem,
Fontibus urbanis cultior ipse forem.
NOn movet agrestis tamen haec iniuria vulgi,
Dimoveor nullis a bonitate malis.
Servo meas semper lymphas, purasque ministro,
Gratis, ingratis largior aequus aquas.
Servio Naturae Condo pincerna benignus,
Potori munus praebeo sponte meum.
Non moror, argenti nihil, aut habeas nihil auri.
Hausturus gratis dives inopsque veni.
Sic DEVS ingrato tribuit bona plurima saeclo,
Cuius ad exemplum me iuvat esse bonum.

XX. [Gap desc: Greek words]

BElla fugit, sequitur bellas, pugnaeque repugnat,
Sed bellatori sunt quoque bella tori.


page 240, image: s252

Imbelles imbellis amat, totusque videtur
Mars ad opus Veneris, Martis ad arma Venus .

XXI. DVO INFELICITER AMANTES.

EBraeus captat Graecam, non Graecus Ebraeam,
Alter amans viduam pumice quaerit aquam.
Alter amat pulchram praestanti corpore nympham,
Quam vult neuter habet, spes sua quemque tenet.
Alter in ignavo vetulae sudore senescit,
Alter abit vita liberiore fruens.
O laeti Vates, lepidos cantate hymenaeos,
Par - impar praeceps fervor amoris agit.
Cuncti solvuntur risu, ridentur amantes,
Miscet turba iocos, ridet et ipsa Venus .

XXII. IN SENEM EFFOETVM, PERDITE AMANTEM.

ILle Senex prudens, seros qui vitat amores,
Bardus et imprudens cornua rauca sonat.


page 241, image: s253

XXIII. IN IOANNEM GOZZAEVM VERNACVLVM VERSIFICATOREM.

SPirat ebur Phidiae, spirantque loquentia signa
Lysippique manu laudes in aere supersunt.
Ast GOZZAEVS amat vivos ostendere vultus,
Depictos tabulis MIRAE SPECTACVLA MENTIS.

XXIV. ALIVD IN EVNDEM, ET PARI INGENIO VERSIFICATOREM NEANDRVM.

VErsisicatorum par, partus inutilis audet
Informes reperire modos: mirabile dictus:
Fit strepitus, certant duo, Pallas subrigit aures:
GOEZZI versus hiat, nec gratus cento Neandri .
Dure verba sonant, et carmen iudice Phoebo,
Distortatum languet, crudos que imitatur abortus,
Nam quaecunque canunt putribus deducta medullis,
Odit Musa potens, vetat indignatus Apollo.
Praemia nulla ferunt vates, ingloria turba,
Tantum Leucorici rogitantes pocula Zythi.

XXV. IBERICVS POETA MALVS, NEC MELIOR GRAMMATICVS.

SImius antiqui Nasonis Iberus ineptus
Mentitur falsis carmina lecta modis.


page 242, image: s254

VEL

Aemulus antiqui Vatis male carmina fatur,
Mendososque modos aptat ineptus Iber.

XXVI. IN VIGERAM, FAMVLVM FVREM, FVGITIVVM.

QVorius Albi pater? quid triste minaris et atrox?
Cur sacras Musis depopularis opes?
Decolor unda tibi vitiis et foeda cruore,
Grata Lavernali dat monument a gregi.
Oscelus! Ofacinus! quod nostri pestis honoris
Vertit in Aonios lurida monstra choros.
Nonne tuas tandem lymphas pia meta coercet?
Ne colubros foveas; semina virus habent.
Fur Valdecciacis nuper delatus ab oris,
VIGERAE nomen vipera saeva tulit.
Romulidum pestis, Plutonis imagine spirans,
Commervit Stygias, quas movet urna, notas.
Ventrem farcivit furtis, Syrtemque bonorum
Traxit perganeas, exitiale caput.
Blanda supercilio meretrix incendit et urget,
Turpe nihil ducit, sollicitatque sidem.
Triste malum lupa saevit amans, et tela ministrat,
Ipsa ait: absentem fallere iura sinunt.
Fama volat mortis, quam trux infamia sparsit,
Frangeret ut nullo iam prohibente fores.


page 243, image: s255

Non ultor metuendus erit: [Note: MARIA ELISABETHA]. MYLMANNIA pergit,
Cuius non cervix expiet una nefas.
Evasit laqueum Nebulo, rigidamque securim,
Dignus, qui pressa fauce teneret onus,
Est vindex Saxo; qui stricto fulgur at ense,
Nec sinit invidiam conduplicare dolor.

XXVII. In EVNDEM, et quendam Cognomento CHRISTOPHORVM Pannonem.

QVidam CHRISTOPHORI, Panno maioribus ortus,
quem sibi devinxit foeda Laverna virum.
Indignus Musis studiosi nomen adeptus,
Doctis invisus, Cecropioque gregi.
More ferox, et mente vafer, vitaque solutus,
Ingenioque Scythis deteriore fuit.
Post miles, caupo, leno, stabularius idem,
Pravis auxilium, consiliumque dedit.
VIGERAE socius, fur, fallendique peritus,
Et repetundarum crimine foedus homo.
Infamis pretium facti tulit improbus iste,
Anticipans poenam, suppliciumque suum.


page 244, image: s256

XXVIII. IN SIMONEM REVTERVM, Variscum, eiusdem sceleris reum.

EXpectas similem REVTERE, Lavernio poenam,
Invisum rapiet forsitan urna caput.

XXIX. IN VILSTACHIVM, IOSTVM, et VIGERAM Furem.

TRes simul in lecto deprensi, noxia turba,
Vivere discincti more nepotis amant.
VILSTACHIVS, IOSTVS, furaci mente VIGERA,
Cuius inextincto pectus abigne calet.
Fur foedus factis, Rhadamantho iudice dignis,
Ascivit socios calliditate pares.
Pravus amor poscit Nemesin, petulansque cupido,
Furantis famuli vera ruina vafri.
Namque giganteo molitur crimina nisu,
Fur expilandi nescit habere modum.


page 245, image: s257

Fama ivit Stygias non inviolata sub umbras,
Et periit turpi labe notatus homo.
Blanditiis nocuit meretrix lasciva superbis,
Nequitiae poenas pendit uterque suae.
Fur male suadenti facilis, nunc exul oberrat:
MYLMANNA est probro femina nota suo.
[Note: FRIDRICVS CALENUS, Professor Coburgensis, et Poeta scitus, cuius Libros in cista inclusos, et supellectilem in aedibus, quas inhabito, depositam, me in Italiam profecto, apertis sub noctem clave adulterina foribus, effractisque audacter cistis, furtim abstulit, partem vendidit, partem lupae donavit; eadem occasione aureos argenteosque surreptos, numos mihi auris fabro conflandes, dedit.] CALEnus plures describet carmine noxas,
Eximius Vates, depositique memor,
Indicit furi [Note: Ut Valerius Cato, Poeta et Grammaticus diras indixit, sed in re, causaque alia.] diras, furtique ministrae:
Sic tetri semper furis imago manet.
[Gap desc: notes]

XXX. In SCHELLERVM, furti conscium, et pecunia corruptum.

SCHELLERVS furti gnarus, corrumpitur auro,
Et celat facinus, quod tacuisse nefas.
Calpa gravis: pravae probrosa silentia linguae
Nil prosunt: homines respuit ARA malos.