HEroum proles nostratis gloria Gentis,
FRISIADES ab stirpe satus, generosa propago,
Aulae delicium, Cor magni Principis, ingens
Saxoniae, Mysiaeque decus, lumenque perenne,
Et procerum primus, veterique similimus aevo,
Saxonici Praeses Phoebi, quem Solis ab ortu
Ad solem occasum rapido fert gloria curru,
Qua sua militibus, sua sunt commercia Musis,
Immortale tui, quod per tot secula cantant
Helvetii, Generis FRISI Illustrissime Nomen,
Aeternum patriae laudabilis ornamentum,
Non oculos, quaeso, melioris lumina mundi,
Claude tuos, non linque solum, non funere vultus,
queis res imperii lustrabas, tolle serenos;
Consiliis nimium dubiis Germania rebus
Indiget arcanis, nimium Te foedera poscunt,
Communisque salus et nunc fortuna requirit.
Sed vadis, sed vita fugit, sed candida caelum
Ingreditur mens, atque gravis sua vincula sedis
Rumpens, se miscet superis velut ignea clarum
Fert nebulis aurora caput, primisque venustum
Mane comis dat certa diem; non vota precesque
Praeproperos inhibere queunt trans aethera cursus.
Ecquis in hoc casu, geminos qui concutit ENSES,
Saxoniamque ferit, vigiles iuvenumque senumque
Contineat gemitus, lacrimas quis ab ore fluentes,
Seu nascente die, seu decedente recurrant,
Mergat, et effreni non tundat pectora questu?
Nam si praecipuum magnis natalibus ortum
Ducere, Maiorum numerari sanguine longo,
Et Patris et Proavi veteris ostendere ceras,
Momentum splendoris habet, gens FRISIA magnos
HENRICOS, CAROLOS, STEPHANOSQUE illustribus ausis,
Et GERSDORFFIADAS EINSIEDELIOSQUE reliquit,
Sidere quos fausto nutanti reddidit orbi.
Quorum humeris, quanta est populi fortuna, quievit.
Saxonici, quorum facundo credidit ori
Misnia fortunas, quorum Variscia sensit,
Conscia factorum, summas in pectore dotes
Magnanimo, et summam memorarunt secula famam.
Sin maior censetur honor virtutibus addi
Praeteritis virtute sua, galeisque potiri
Dexteritate novis, et se committere Marti
Ambiguo, ingentes titulos, HENRICE, sagaci
Ingenio, Tibi cura fuit superare tuorum,
Et duraturis mox explen descere coeptis.
Quantus cras, o quantus eras, miranda per omnes
Vita modos, seu debilior, seu firmior aetas
Incrementa daret; nondum compleverat actae
Quattuor annorum series tibilustra iuventae,
Cum spes venturas iam virtus plenior annis
Praeriperet, firmique moram praeverteret aevi,
Et cito degenerem dedignatura quietem,
Prima daret Leidae mens incunabula laudis,
Utque peregrini flammantia lumina caeli,
Vossius, antiqui Cunaeus et Heinsius oris
Explanatores pulsa caligine rerum
Exsererent illustre caput generosa notaret,
Gliscentesque suos coniungeret ignibus ignes.
Sed Telamoniaden ut non Salaminia rupes,
Ut non Aeoliden tenuere feracibus arvis:
Sic, HENRICE, tuam non pulchra Batavia mentem
Detinuit, qua terra patet, qua caelica tecta
Incubuere solo, qua Sequana labitur amnis,
Immensae voluit virtutis ponere metam.
Inde peroptato populosa Lutetia civem
Excepit gavisa, sinu, caelique solique
Delicias, (Acheloe, tui ditissima cornu
Munera, Naiadum certissima dona sororum,)
Et doctrinarum, paucis concessa Magistris
Adiumenta dedit, cum mille volumina Regis,
Milleque Richelii, Mazarinii mille videres,
Gallia quae, rerum fortunatissima custos
Ingeniosarum, communes cogit in usus,
Acinter medias artis cupidissimus artes
(Sicut vere novo per amoenos Flora recessus
Ambulat, et mediis exercet gaudia campis,)
Incedens, oculis, et doctae pabula menti
Ferre, secuturae gratissima pabula vitae,
Vel veniente die, vel discedente soleres;
Qualia securo carpebat Grotius ore,
Ut Belgas animo transgressus civica legum
Pondera fatidicae Themidos limaret amussi,
Seque unum effraenis opponeret arbiter orsis;
Qualia Romanae decantatissima genti
Nomina carpebant Puteani pabula fratres,
Consortes magnorum operum, vitaeque laborum,
Qui Tibi Visus, et Euryalus, Theseusque fidelis
Pirithousque aderant, vel gaudens Castore Pollux,
queis iunctus virtute pari diffunditur ingens
In libros animus, quantum non cura magistri
Praeceptrix natura facit patriae undique rebus,
Non intenta sibi, quos volvat curia casus
Ancipites, quo iure feras compescere gentes,
Quo veniat servanda quies, quae provida virtus
Consilii, ambiguo numquam decepta futuro,
Regnare innocuo doceat terrore secures,
Nec foedare fidem, rigido munita decoro
Indagat, nihil historiae, nihil abditur aevi,
Nil quod Roma sibi, nil quod sibi vendicet Hellas
Temporis antiqui, seu dissona vocibus ora,
Consona seu fuerint, invictum industria linquit;
Quin opibus, dicam, cuperes regalibus emptum,
Si quid adhuc pectus lateat caeleste venusti,
Tota adeo Tibi mente, et in ossibus aestuat imis
Non satiata sitis, nec abhinc satianda sciendi;
Ac velut auricomus vitreis procedit ab undis
Phoebus, et adductas paulatim laxat habenas
Flammiger, impulsosque iubet properare iugales
Tardius, eversis ut laetum nubibus orbem
Irradiet matura dies: Sic mentis acumen
Exeris et patrias illustrans lumine terras
Candidore redux paulatim pulchrior exis
Ingenio; extemplo laudatrix pagina surgit,
Quae BERNARDIADAE memorandos explicat ortus,
Et fama maiorem animam, et miracula morum,
Ac improvisa metuendas morte ruinas
Protrahit in cathedram; spatio vix clauditur amplo
Turba hominum, fixae stant in spectacula circum
Mentes, atque stupent, Academia tota verendis
Vocibus assentit, fandi doctissimus haeret,
Seque silens audit Buchnerus, et imbibit ipse,
Quis lepor artifici, quod robur amabile linguae,
Quis nitor eloquio sit, nec meditata venustas:
Quantaque praeteriti narrentur nomina saecli.
Ipsa imo doctrina Tibi, Tibi Maxime FRISI,
Submittit fasces, et se videt esse minorem
Ausibus insuetis. Talem Te Heroibus addis,
Principibusque viris, talis Magnatibus adstas,
Et mixtus ducibus graderis, cum vota GEORGI,
Cum mandata vocant, et iura recondita dextra
Saxonicas passim Te componente per urbes,
Vndique FRISIACIS incendi purpura gemmis
ELECTORIS amat, ter felix purpura tanto
Illustrante Viro, quo non divinior ullus,
Non ullus melior Regum placuisse tiaris
Dicitur, et gravibus comprensa negotia punctis
In consternatis gessisse fidelius aulis.
Scilicet in tanto fortunae culmine, tanto
Fulgure sceptrorum, coacervatosque favores
Inter adulantis pronique per omnia fati
Fastus abest, placidis concessa potentia verbis
Exulat, et comi frons maiestate renidens
Privatos crebro mavult assumere vultus.
Hac facie, FERDNANDE, Tibi, cum limitis illum
Ferre clientelas stirps Altenburgia Rutae,
Vinariaeque duces cuperent, hoc lumine fulget
FRISIVS; hac morum gravitate, hac ubere suada
Reganesburgi personam PRINCIPIS, istis
Aptam humeris Legatus agit, cum magna Potentum
Conveniunt inter sese collegia, et uno
Hoc decet ore loqui meditatum SAXONA pondus.
Quae dum laetantis feliciter expedit aulae
Munia, Germanas it garrula fama per aures,
Primoresque ferit, solius fulmine linguae
FRISIACAE Proceres ceu quodam Numine duci
Imperii, et vastum spirare id pectus olympum.
Inde aliquot rursus praeterlabentibus annis
Observandus adest, cum consociatur ibidem
Omnis honos splendorque Ducum, dexterquo verendo
Colloquio interstat, rectum sit ut omnibus illis
Iudicium, pacisque iuvent suffragia caussam
Osnabrugensis, promulgatisque laborent
Vivere decretis, et mutua pacta tueri.
Iamque incepta isthaec molimina, iamque peracta,
Vsque adeo magnas flectit facundia mentes,
Et gravis ipsa gravem, mitis dat pectore mitem,
Ut subsultantis decus inviolabile mundi,
Pacis opus blando felix proseminet ore,
Et laudi assuetas iteret victoria palmas.
Imo iteret, crescensque polum transcendat utrumque,
Dum mox Caesareis Aquilis, solique propinquus
Evolat ingenio, LEOPOLDINVMQUE meretur
Tangere ebur supplex, et faustos tradere fasces
FRISIVS imperii votiva voce GEORGI ;
Quo duce magnanimis tandem pars prima senatus
Foedera consiliis sanctissima dirigit unus,
Terrarumque decus legum sermone gubernat,
Et ius armatas verbo compescere dextras,
Vel Marti laxare gradum, ius tempora Pacis,
Tempora vel belli famulo praescribere ferro
Primus habet; sic Scipiaden, Decium atque Camillum.
Dresda videt; postquam contermina FRISIA caelo
Pectora victuris pulcherrima gloria fastis
Stare dat, et nullis famam succumbere saeclis.
Sic, HENRICE, Tibi, sic felicissima Divum
Progenies, totis applaudunt sidera castris,
Ingenio vix aequa tuo; sic nobile Nomen
Surgit, et in toto laurus Tibi plectitur orbe,
Laurus in illustri tantum dignissima poni
Vertice BARONVM, vel Regum in crine videri.
O utinam, o utinam celsissima SAXONIS aula
Auspiciis animosa tuis, Te sospite sospes,
Illustres nunquuam singultans cerneret umbras,
Ardentemque movens praeceps Libitina salivam
Exuvias gelidae numquam concrederet urnae
Tantas, et numquam dici mortalis amares
Inter mortales, FRISI! Sed lumine sicco
(Aegra licet renuat cohiberi lacrima, et urat,)
Danda triumphali tamen est reverentia caelo,
Invalidaque manu Superis cedenda rapina.
Interea, ut crudi subsidant semina luctus
Otius, et moestas solemur imagine mentes
FRISIACA, felix illustrem redde PARENTEM,
Gnate Patri similis, meritisque ac indole tota
Redde, in Te PATRIS facundia diva loquatur,
Et Charis atque decor cum maiestate resurgant,
Praesideantque aulae; sicut progerminat ales
A Phoenice novus patulumque supervolat orbem;
Sic virtute tua GENS FRISIA crescat avitis
Laudibus, et casus dein lamentabilis expers
Sulimi niteat semper gratissima caelo.
QVis novus hic luctus? queritur moestissimus Ordo:
An vox, attonitas, quae tot deduxerat, aures,
Deficit, et Graiae victrix opulentia linguae
Concidit? an nostras Nemesis populatur inulta
Delicias? Imo signum ferale dat urna,
Et qua turrigerae surgunt in culmina binae
Moles, quaque celer nostram praeter fluit urbem
Albis, se cumulat Nimbus terrore repletus,
Immanesque ciet sonitus, et gaudin turbat.
Saevit in Aonios hortos, atque obvia delet:
Herbas iam sternit, iam structa cubilia Musis:
Flores consumit, niveas lapsuque columnas
Concutit, et sacras Divis percellere sedes
Incipit, ac montes Albos circumtonat horror.
Hortus erat celebris, nec dives simplice cultu
OSTERMANNIADAE corpus, Natura beato
Quod dedit ipsa Viro. Magnum radiabat in illo
Virtutis columen, quod mens divina notavit
Indice praesigni: nituit flos atque voluptas
Ingenio variata bono, cum laude perenni.
Nimbi instar morbus quatit hrotum, florea sternit
Munera, depascit succum cunctosque recessus,
Exhauritque genas, petit artus, viscera sternit,
Inde dolor genibus mox, mox pectoris intima tangit,
Exesum macie corpus consumitur intus.
OSTERMANNIACAE sic privat honore senectae
Fatum, caelestes quae dudum pulvere currus
Signavit, cum qua Romae sociata venustas
Eloquio crevit, pondusque adiecit honori.
Dresda Virum laudat, quae Regia Saxonis audit
Principis, et poscit, quae sentiat, ipsa referri.
Offert aula novum decus, atque imponit honorem,
Quem vis Consilii meruit clarissima Nostri.
O utinam vero vixisses, Ordinis una
Spes nostri, Graias Latiasque amplexe Camoenas,
Et decus in nostris, et summus splendor Athenis
Leucoreis. Nam quae reliquos divisa beatos
Efficiunt, miro exemplo coniuncta tenebas.
Tum quod in Eoo, quod in Occiduoque latebat
Orbe, tibi notum solertia fecerat ingens.
Haec cum scivisses, haec cum meditando, replesses
Ingenium, nullas artes reperire licebat,
queis te munires adversus spicula divae
Feralis, cuius lugubris inhorruit urna,
Cum tantum raperet Nomen: rapuisse dolemus.
Tros Gravisve fuat, Romanus, an arte Pelasgus,
Atra soror spernit, nostras populata Minervae
Divitias. Omnes moerent haec tristia Fata,
Moerent Indigetes, clarissima concio moeret,
Ac manes poscit, reddant sibi pignus amatum.
Sed fletum satis est: frustra deflebitur ille,
Cui sua caelestes patefecit gloria portas.
Exuvias Viteberga tenet, meliore receptus
Parte polo, gaudet divinis sedibus hospes.
MAgnae molis erat studiis sudare Themistos,
Molis maioris vincere fata, fuit.
Signa dabant luctus: tu non incerte futuri,
Obsequeris fatis, victor in obsequio.
RVrsus grassatur saeva necessitas,
Atque affert cladem Pierio Atropos
Choro. Mox Clotho spargere pulverem
Inceptat. Narcissus sequitur Chorum.
Hic finis rerum est. Excipitur nihil.
PRon sancta pietas! Non potes mortem
Repellere trucem! ponitur cunctis
Metauna. Properat Parca subtristis,
Conditque tumulo nomen atrato.
ESt flebilis sonus, quem pater
Reddit ciente luctu plagam.
Nil flebo. Poscit aeternitas
Virtutis Entheae gloriam,
Splendorque magnus ambit poli.
ESt vita iugum. Seqvuntur casus.
A fronte nitet, gravis substrata
Moles interius. Metus coniunctus
Moli, gravior malis hic cunctis.
Sancte morientibus mors felix!
CYmba mari dubiis iactatur saepe procellis,
Nescia, quo ventus ducat et unda fluat,
Haud magis est constans vitae, quam ducimus, aura:
Per scopulos vehitur, per vade coeca fluit.
Hinc cinerem TROSTI gelidas urnasque videmus,
Cui vitae fuerat spes bene magna suae.
Exuvias Viteberga tegit, tumulare parata
Mater, at in caelo Mente locatus ovat.
SIcerae veteres decusque avito
Partum stemmate, propriaeque dotes
Leti fulmineam domare possent
Dextram, Leuxoreis adhuc viretis
Floreres, generosioris ingens
BELOVV gloria sangvinis, nec urnam
Impleres, propero resectus ungve.
Sed capta est oculis, negatque flecti
Mors nostra prece, fulgidave sorte.
Praeceps ergo cadis, stetisse visus,
Merces, munere mentis et dierum
Vernans; clade gravi Tuos fatigans,
Qui semper fueras iis voluptas.
Sic lassum tamen ad solum reclinas
Collum, ut fortior ex humo resurgas,
Aulae sidereae decorus hospes.
HEu! quam profunda laribus incumbit Tuis,
VALTHERE, nox doloris et luctus gravis,
Dum mortis atra Cynthiam texit domus
Nubes, et illam, qua coruscabat, facem
Mersit sub umbras. Parce sed fletu tamen
Ar are malas. Occidit tantum solo,
Oriatur et quo fulgeat semper polo.
INterdum coeptis contraria fata laceffunt,
Vernantesque dies sidera moesta premunt.
Et tibi postlaetas auras solesque serenos,
Vrna movetnomen, funera Musa gemit.
Sed cur in longos effundis lumina fletus?
Post luctum credo laetior ibit honos.
QVos Pater optabas nati spectare labores,
Ac pulchros nisus, ingeniique decus.
Hac tibi praeripuit spes fatum, et vulnera fecit,
Vulnera quae Patris pectus et ora cient.
CArmina iure dabo, sed vellem gaudia ferrent,
At nunc funus habent, filiorumque dolent.
STVBRIZI manes querimur? meliore perennat
Parte, nec amissus, quem polus ipse tenet.
SOlvitur ut marmor glaciale tepentibus auris;
Bruma senectutis sic nece tacta perit:
Utque serenati succedit copia veris;
Sic fragilem insequitur vita beata poli.
Onimios igitur lacrimarum sistite fontes,
Ut peteret caelum vestra, reliquit humum.
DVm Notus Albiacas nuper commoverat undas,
Advertit puppim Themis, et miserata dolorem,
Pallenti similis, ripam caligine mersam
Repperit, ac moestos veluti sub nube relinquens,
Sic prior affatur,: quid te, LEDERERE, malignum
Eripuit nobis, cladesque exegit in uno?
Vita dignus eras, cui nondum cruda senectus
Contigerat, cum iam leges et rostra movebas.
Inderecedeb at Zephyris adiuta, querendo
Fessa, ratem firmabo, inquit, viresque tenebo,
Nec funus neque luctus erit. neque scissa carinis
Carbasa dissitient, neque tristi nomine Littus
Signabo vestrum, Albiades, neque busta timebo.
Ergo erecti animis, defleta reponimus ossa,
Ac cinert LEDERERE tuo suprema ferentes,
Gratamur merito colelum sedesque beatas,
Fama penes Themidem est, qua separat aethere terras.
FAuste senex, dilecte DEO, memorande Camoenis,
Cuius et in niveo pectore candor erat.
Posceris ereptus vocis concordibus Ascrae,
Monsque Palatinus congemit exuvidas.
Nam velut Eoo resplendet Lucifer ortu,
Cynthiaqve affuso lumine clara micat.
Sic STRAVSSI ante alios caelum virtute petebas,
Impleruntque animum deflua mulsa tuum.
Zvales Cecropio manantes culmine rores,
Desuper in vallem et gramina laeta cadunt.
Adde quod in gnatos stillant, serosque nepotes,
atque thymo fragrat posteritatis honor.
Nec squalor cineres, sed plurima lumina circum
Stant, iubar ex busto postera secla manet.
ALbiacos inter campos cum funderet imber
Vim terris diram, Fresorum ab littore murmur
Coepit, et has voces lacrimis et vulnere miscet:
Cur Fresihic cadimus, qui per commercia priscae
Iam coiere diu gentis? Non funera nostra
Saxonibus quondam ferventi pulvere iunctis
Admissa, atque Amasi nulla inclementia nostri
Albim commovit violento vortice vestrum.
Reddit triste melos langvescens murmure Naias
Nostra, inquit: vellem tales fulcire ruinas,
Ni Pharus a superis vertisset carbasa FRANZI,
Ac monstrasset iter felici ad sidera cursu.
HActenus erravit dubio tua Cymba profundo,
Acta procellosis irrequieta Notis.
Nunc curis vacuus, superasque reversus ad oras,
Plaudis in aeterno, voce sonante, choro.
Seilicet ipsa sibi pietas uberrima merces,
Et placidos obitus, qui bene vixit, habet.
VACKIA, dum spirat divini Flaminis aura,
Directo ad portum tramite, laeta venit.
Sic DEVS in numerum cum fata annosa revolvit,
Ad superum transit VACKIA sancta polum.
SIc cineres, TEVCHERE, tuos nunc urna recondit:
Prisca fides nostra semper in urbe viget.
GODFRIDVS superum domo receptus,
Gaudet siderea, sacraque mensa:
Constans ambrosiaeque, nectarisque
Hospes perfruitur beatitate.
Vinclis corporeis spiritum ad aethera
Traducit altum, mentis originem
Gnatus, reposcentem sua hora
Exuvias, statuente Fato.
NERGERE caram feminam defles tuam,
Tuam acceperas precario.
Hos crede, quosquos optimus fovet Deus,
Illos fatigat casibus.
Ergo quod asportant aegritudinem,
Aeque ferendum censeas.
Felix reliquit carcerem diu gravem,
Vxor superne victitans.
CVm Phoebus rutilum pulsa caligine lumen
Redderet his terris nuper mediasque teneret
Lustrati caeli partes, it rumor acerbus,
Et pullata Themis, vittis innexa cruentis
Advolat, atque udis expirat faucibus imbres.
Talibus attendit mentem ZIEGLERVS, et umbras
Aspicit attonitus, rumpitque silentia moestus,
Et manes poscit, percari foederis hostes,
Tisiphone ingreditur, ducitque ex ordine pompam,
Matronaeque piae bustum sub pulvere solvit.
Ille adamante suum communit triplice pectus,
Et fert aequanimus fatis contraria fata.
LIMMERI mortem lacrimis de flemus acerbis,
Moestique assiduo tingimus imbre genas!
Daulias umbrosa avalis gemebunda sub ulmo,
Et qualis rapto pignore sola soror.
Urbs Gerana pari Moeret confecta dolore,
Magnaque pars vatum tristia verba sonat.
Ast dolor effusis non dilatetur habenis,
LIMMERI functi gloria perpes erit.
AVdierat Phoebus pulchram florere Maritam,
atque ideo tristes protulit ore sonos.
Desinite, hac meta est, cum fata suprema maritae
Defleo, quae LANGI casta marita fuit.
FRater obit, qui Fratris amor, qui Fratris erat cor,
Spes olim senii credita sirma mei.
Sed nunc ante oculos tristis versatur imago
Fratris, et bumentes deiicit imbre genas.
Ab, quoties volui Frater mihi busta parares,
Aus una saltem contegeremur humo.
Sed nil vota valent, nec votis cedere fata
Dura volunt, Fratrem tristior urna rapit.
Excruciat moestum luctus, qui viscera tangit,
Ut misera posthac conditione fruar.
Ille quidem felix superas provectus in arces,
Eripuit Fratri gaudia cuncta suo.
ROscida purpureos aurora paraverat ortus,
Cum sol aurato solio se tollitin orbem,
Invectusque polum discussis nubibus exit.
Viderat hoc Pallas glauco decorata colore,
Populeasque inter frondes per amoena canebat.
Albiades circumstabant, laetum ore locustae
Carmen, ut umbrosa resonaret arundine littus,
Vistulaque audiret melos, applaususque diurnos.
Postea nox subiit, tempestatesque ferebant
Ventos, et trepido nutabat pondere ripa.
Diva venit mirata vices, Albisque procellas,
Gedanumque vocat blandum rauco ore susurrum.
Sed plane densis succumbunt omnia nimbis,
Atratisque humeris incedunt ordine Musae,
Lugubre tollentes verbum, lessumque cientes,
Dones STVVENIVS radiis melioribus haurit
Auras, et caelo se tanquam stella serenat.
CVm Sol exciso radios diffundit ab axe,
Mox bibit humentes rores, fumosque volucres,
Nube polus densa latet obrutus, udaque molles
Vis abit in pluvias, aut grandine ruris honorem
Deiicit, ac velat niveo quasi vellere montes.
Sic in se remeant rursum et tume facta residunt
Omnia, quae rapidi versat violentia caeli,
Frondentesque rosas atra mutare cupresso
Incipit, ac tristes memorat pia naenia cantus.
Solvitur in nimbos Phoebus, versatque procellas,
Et rutilum densa radium caligine condit.
TRENTSCHIVS accitus dudum in Collegia Patrum,
Eripitur Musis, et fato lumina claudit.
Cuius bonos semper vernabit culmine Pindi,
Quod penetrale Sophos tanta ratione reduxit,
Quanta solet lentis discusso frigore nervis
Indita vis, spargens per caeter a membra calorem.
Ergo fama viri fastum circumvolat orbem,
Nosque illi laudes, quas virtus intulit astris,
Dicemus meritas, tristi statione relicti,
atque decus grati quovis vener abimus aevo.
DVm nuper crepera transit sub nocte viator,
Prospicit arrectus Mysorum littus amoenum,
Urbemque accivi surgentem vertice lustrat,
Mox videt attonitus ventos imbresque frequentes.
Conditur extemplo densa caligine caelum!
Albia des moestae pacem sudesque precantur,
Et FINSINGERO grates pro munere reddunt:
Sed nil vota valent, et inexorabile fatum
Saevit, et uxorem viduat, prolemque relinquit.
Funus inopinum feralia serta capillis
Induit, et moestos luctu prosternit acerbo.
Interea surgunt tenebrae, moestosque fatigant,
Quum Libitina nigros affert ad busta cupressos,
Atratoque humeros passim circumdat amictu.
Eripitur florens, nondum celerante senecta,
Dignus qui Pylium vivendo vinceret aevum.
Fama avidem pretium virtuti stabit in orbe,
Et demum pietas nullum violanda per aevum,
Affert aeternum decus, et sculpetur in aere,
Quin et inextinctum celso super aethere lumen
Servabit, cineresque suos tullere reductos
Colliget, et sancto semper cum Numine plaudet.
Ergo ait exultans: Vxor, Gnatique valete,
Reliquias servate modo, non plura querentes.
Filiola aethereas resoluta facessit in auras:
Ast immensa polo secla propagat honos.
VT Collibus Pimplaea floruit Musa,
Fuditque fontes uberes.
Sic Castalis stillat tibi sacri montis,
Tuo rigati flumine.
Lugubris aulae concio dolet casum,
Dresdae potens fandi chorus,
Manesque Flacci provocant melos purum:
Nec vate eras versu minor.
Sed Dia Seiren Lipsicis Sophos campis
Invidit, et Dresdae dedit.
Nunc deflet altis orba vocibus casum,
Coetusque suspirat pius.
EVsebie contemnit humum, fugientibus alis
Astra petit, caeloque caput, mentemque serenat,
LEISERIQUE comas sancta convestit oliva,
Ut florens palmis Christo os linguamque resolvat.
CImbra Tyches Urbem struxit fortuna superbam,
Ut spectent Aquilae decus, et decreta Senatus
Perfectum mirentur opus, referantque labores,
Quos Rex ille subit quondam, cum regna Nepotis
Firmaret, fascesque suos et signa tropaeis,
Dictu grande, novis ornaret, et aequor ad Arcton
Firmaret vinclis, bellaturusque domaret.
Noster amor KILIANE domos inopinus in almas
Vectus ovas, semper radias, laurisque revinctus,
REgis in invicto rellinquis robore turreis,
Atque Tyches Urbem sub caeli Rege receptas.
SVada chori MEISNERVS abit, superisque propinquat,
Invectusque polum, multo felicius aevum
Quaerit, et excessu nostros in funere lessus
Poscit, et ereptam demergit barbiton undis,
Eusebiesque chorum gemitu prosternit acerbo.
Non obluctamur fatis, et tristia verba
Mittimus, et crebrae geminantur in aere voces:
Svada chori MEISNERVS abit, luctumque relinquit.
QVum non speratus terret cum grandine nimbus,
atque ignis fulmenque ruit, caelum que fatiscit:
Esto, Diva iubet, sinis, tot ferre dolores,
Spirat ab Eoo caelestem phosphorus auram,
ANDREAMQUE pium gnato solatur adempto,
Cuius inextinctum resplendet in aethere sidus.
DVm speras multas in casto foedere messes,
Pars adamata tibi, deliciumque perit.
Non servare potest pietas, aetatis honorque
MARGARIN , in cuius pectore gemma fuit.
Nil firmum retinent hominum res, labitur aevum,
Et dubiis vicibus proterit hora diem.
Haec data lex nobis: mortales nascimur omnes,
atque suo fato nos Libitina domat.
SCHLEGELII pietas caelstes attigie arces,
atque inter superes despicit ima soli.
PErpetuos sancto cineri donamus honores,
Flemus et effusis ante sepulchra comis.
Occidit antiquae lux Gentis, et optima Matris
Gaudia frustratur, sed nitet arce poli.
ITe Elegitristes, et quam violentia fati
Invidit terris, contumulate pii.
Horrendum inclamat nunc publica praesica luctus,
Turbatosque suos indolet esse focos.
Heu mihi, qui sanctam multa pietate matronam
Effero! Quam Nostram non obiisse velim!
Occubuit stirpis decus immortale, Mariti
Delicium, prolis portio sancta piae.
Digna, cui nostri luctus monumenta parentur;
Cui pietas aras exstruat usque sacras.
Abripimur miseri caligantesque tenebrae
Incumbunt, corpus tristior urna tegit.
Quot, quaeso, sacris agitatur vita procellis,
Nescia se nullo sistere certa loco?
Arbitrium caeli vitas moderatur, inanes
Corporis exuvias, ossaque servat humus.
Enthea sed nostri mens et contermina caelo,
Altera propitio Numine secla videt.
Aeternae sedes tibi sunt, Matrona beata,
Atque maritalis gloria magna chori!
Ante diem nobis peracerbo funere rapta,
Incipis aeterna prosperitate frui.
Caussa Tuae mortis nostro nunc redditur orei
Dotibus invidit mors truculenta tuis.
Nos luctus nostri nunc, Vir carissime, signa
Testamur, lacrimis quilibet ore rigat.
Sancta Deo vivit sociata marita, beatae
Spirantes semper sentiet urna crocos.
FIlia sorte sua gaudet, lethoque recludit
Aeternas caeli sedes, sine fine beatas,
Nec detorquet iter, nec tristia secla moratur.
Ergo rosas tumulo ferimus, floresque supremos:
Nulla nefas vis prava movet, neque membra lacessit.
ESt triste funus, sed melioribus
Mutabit olim tristia Maximus,
Certo reponens dissipatos
Filiolae reparabit artus.
Is, qui rubenti fulmina dextera
Demittit, ictu passus amabilem
Florem recidi, condet ensem,
Praesidiumque feret paternum.
IAm pridem madidis stillat mihi rivus ocellis,
Humentesque rigat plurima gutta genas.
Deseruit matrona locum, terrasque reliquit,
Gloria Leucorei Socratis ipsa tori.
Extinctam lugent Nati, geminantque querelas,
Et passim iusti signa doloris habent.
Cum Natis Musae iungunt suspiria moestae,
Flebilibusque modis tristia verba sonant.
OSTERMANNIACAE deplorant funera stirpis,
atque vovent Genitis, saecula longa fluant.
QVae non speranti luctus occurit imago,
Non aptos numeros et tristia verba ministrat,
Cum praeceps lucem nox occupat, aera nimbus
Obruit, et caelum densa caligine condit.
Fit fragor, et venti surgunt, stragemque minantur.
Nec mora: perfringunt obiecta repagula sylvis
Et foliis ornos spoliant, et robora sternunt:
Deiiciunt et loton, et alticomas Cyparissos.
Ad luctum veniunt Dryades, properantque Napaeae:
Has stipant sociae lugubri voce Novenae,
Funereisque modis deplorat flebilis ales
Vastatum nemus, et demptum miseratur honorem:
Incusat superos; stupuere ad tristia Nymphae,
Vmbrarum memores, damni causasque requirunt,
Quando ferax olim fuit arbor, et optima cultu,
Quaeque suo generi multarum munera frugum
Attulit, et laetas deduxit stipite plantas,
Quae referunt primum, quem quondam hausere, saporem.
Post tempestates igitur, multasque procellas,
Componant sese fluctus et nubila cedant.
Damnorum satis est. Nunquam manus invida laedat
Felices ramos, nec ab illa stirpe revellat,
Restituatque comas lauris, et germina servet,
Crescat in immensum, seseque in secla propaget,
OSTERMANNIACI laus semper floreat horti,
CARPZOVIQUE decus, sanctas miretur et artes
Posteritas, tanto par sit fortuna labori:
STRAVSSIADIS spirent Zephyris felicibus aurae.
SIc vener andus abit divino munere Mystes,
Claudit et extremum cum Simeone diem.
QVi faber ost, scorias vitiumque ex aere resolvit,
Ut fluitent rivis fusa metalla suis.
FABRICIVS pietate gravis, venerabilis Urbi,
Versat opus magnum; malleus aere ferit.
Ictus saepe refert geminos incudibus ictus,
Et validas vire signibus aura ciet.
Dum cudit, chalybes calida fornace liquescunt,
Duraque dissiliunt, quin fera corda tremunt,
Non Steropes pulsant, Brontes nil audet, ab arce
Ille FABER nobis missus ab aetherae.
SEmper in adversis, duro certamine, virtus
Cresci, et assiduo spectat caelestia nisu,
Non defessa malis, multisque exercita curis,
Et iactata viget, nullis suppressa ruinis,
Se versat constans, motuque agitata perenni,
Omnia velocis percursat sideris instar.
Et fluit et refluit pelagus, si concitat undas
Aestus et impellit; tota vertigine mundus
Volvitur, et solis non possunt stare iugales,
Haud aliam caelo mentes traxere beatae
Vim qua fervet opus, stimulos quos gloria subdit,
Et petit aeternos ignes, et vincula rumpit.
Quid meminisse iuvat, durosque referre labores
MARTINI, cur moesta meos attollere vultus
Musa vetat, praesaga mali? miserescimus ultro,
Omnibus idem animus, dictis ita fantru acerbis:
Afflictae matri solatia digna tulisti,
Haeret in illius pietas antiqua medullis,
Nunc confusa silet, luctus praecordia tangit,
Nec vacuus luctu locus est, nec fata malorum
Inveniunt finem, nec lenimenta doloris.
QVod nuper Clario splendebat murice templum,
atque dabat sacras ventura in tempora lauros,
Quum roseo micuit lampas Phoebeia vultu,
Et nostras laeto collustrans lumine Musas,
Purpureos, mirum dictu, geminavit honores.
Pompa subit Patrum, comitantur et agmine longo
Florentes virtute viri, cultuque decori.
Ast indignantur Furiae: pia gaudia mutat
Tempestas, nox atra ruit, caligine caelum
Involvit, nubemque ciet, turbantque videntes
Terribiles visu formae, fremitumque sonantes.
Nec mora. Concurrunt quidam certamine cives.
Laeditur ense truci, et sanie perfunditur insons,
Qui nullas lites, sed pacis signa ferebat,
Hunc medium amplexi, tristes in tecta reportant,
Et detestati facinus, lamenta frequentant.
Ille suos casus dolet incautaeque iuventae
Acta, Deo supplex, sublimis in aethera fertur
VOGETIVS iuvenum primus, compage solutus.
NAe superi taedet caeli convexa tueri,
Si tam sunt caeli tristia fata Sophis.
Vestram posco fidem, quae ferrea pensa sorores
Traxistis: trucibus sic date iura Getis.
Invisum terris genus haec irata sequantur
Fata, sed Aoniis haud nocitura oboris.
Vranie ipsa feret duri solatia casus,
Neve recrudescent vulnera saeva domus.
Praestat opem tibi dextra potens, Atenque propulsat,
Et radium et docti pulveris alma levat.
Non cadit artis bonos, lessu, luctuque piatus,
KNORRIADEN cunctis eripit ille malis.
Vxoris cineri tandem bona verba precabor,
Cuius sub tumulo molliter ossa cubent.
QVae nos fata premunt; immitia Numina Parcae,
Magnos illa cient gemitus, et nescia flecti,
Vraniae responsa ferunt, et tristia iussa.
Nox, ita fantur, erit, lucem subitoque recondet,
Quando Syracusii rediviva propago Magistri
Occidit, ereptoque die, succedit in umbras:
Monte sub Anoio, quem Musa recepit alendum,
Panthoidae numeros hic mensurasque resolvit,
Architae suppar, Megarae sapientis alumnus,
Daedalus, et mirum! quoque Daedalea arte Machaon:
Huius fert nuper testes virtutis honores,
Viscera [Note: Monimentum Peritia Medicae reliquit in proxima demonstratione anatomica magno huius artis Doctorum applausu.] cum secuit divino pollice Noster,
quem Claros et Tenedos, quem Delphica templa colebant,
Qua se Saxoniae, qua Teutonis explicat ora.
Ergo suas clades deflent Parnassia Tempe,
[Gap desc: notes]
KNORRIADEMQUE vocant, sua avondam gaudia poscunt,
Qui docuit cunctos, queis caelum cingitur, orbes,
Et radio stellas, Solis Lunaeque labores
Signavit, ductis in docto pulvere formis,
Exhausit [Note: Respicitur hic luculenta et per erudita disputatio, avae inscribitur Methodus Exhaustionis.] methodum, caelo novus additus hospes,
Interris lumen micat; inter sidera sidus.
GLoria Musarum KNOBLACHIVS ecce reliquit
Meclenburgiacae pulpita clara Scholae;
Cum vox Leucorei sonuit de vertice Montis:
Hic iacet Aonii Gloria nostra chori.
Inde repercussas reddit Gustrovia voces:
Occidit heu! Clarii Spesque Decusque soli.
Sic nox una manet cunctos, et tarda senectus
Destituit multos, digna movere DEum.
VXorem luget caram SCHRODERVS ademptam,
Delicium vitae, dulce decusque suae:
Connubio iunctam stabili, thalamoque dicatam,
Cuius nota fides atque probatus amor.
Sed moritur vinclo nuper sociata iugali,
Quampenes innocuae gloria mentis erat.
Parce tibi: Sic fata iubent, et Rector Olympi;
Non licet in superas bella movere domos.
CVi Vildunga dedit cunas, Sosatia mentem
Formavit teneram, primaque signa tulit.
Inde novas studii curas Hildesia poscit,
Maior at auspicio Iulia plura dedit.
Praemia Marpurgum tribuit, Laurumque sacravit,
Et virides hederas munera Laniadum.
Corbiaci vixit, docuit, cineresque reliquit,
Ipsa senis dotes patria grata canit.
VMbra ciet Lethen, densa sub nocte iacentem,
Involvitque polum tenebris, et lumen ademptum
Nuntiat arrectis non aequo Numine terris.
It rumor: passim fontes amnesque refusi
Incipiunt scaevum sacris portendere rebus.
Vistula lugubres reddit per littora voces,
Ingeminatave Albis sociato foedere questus.
STRAVCHIVS e nostris excessit sedibus, ortus
Luce nova, sanctum rutilo caput induit auro,
atque iubar servat nulla post nocte legendum.
Quem merito flevit sublatum Salza, reposcit
Vindex egregius iuris et Urbis bonos.
Sed pulsata Themis suffragia tristia condit,
Et dudum luctu frangitur ipsa gravi.
Ergo soletur casum miserabile carmen,
Donec in his terris fama superstes erit.
INteriit, deflete vicem, spes maxima PATRIS,
Frustraturque bono Musa benigna suo.
Haec fatum nobis infelix funera fecit:
Sic peccat nobis, sic patriaeque simul.
KVPFFENDERE toro sociam (nova gaudia) speras,
Dum tantum tibi Parca bonum fatalibus ausis
Eripit, ut caelo genialia festa frequentet,
Virgo decus culti sexus et portio cordis,
KVPFENDERE tui, quae gaudia carpit, Olympi .
CErvus vivaces per secula porrigit annos,
Corvus habet vitae tempora longa suae.
Augur aquae cornix sero defungitur aevo,
Cur nimis angustae conditionis homo est?
Deponit pellem serpens, mortemque propellit,
Saepius Ales Arabs vivit ab exuviis.
Eccur solus homo breviori pascitur aura?
Eccur tam subito, cum viret, ille iacet?
Cur tam maturam facit atrox Pirca rapinam?
Cur cito tam vitae fila secare solet?
Omnino magni res est plenissima luctus,
Mors quod saeva senesum puerisque necet:
Doctos, indoctos pariter quod cymba Charontis
Advebat, ignorans disseparare genus.
O Fatum rapidum, quod non disorimina vitae
Ponere vult, cunctos sed iubet esse pares.
Lex omnes sisti iubet ad vadimonia mortis,
Excusat nullum sontica causa reum.
Gaudia cum recreant, feretrum venit, illaque solvit,
Implet cunctorum moestit iaque domos.
Cum Genitor, Genitrix sperant solatia blanda
In Gnatis, eheu! morte rapace cadunt.
Scilicet haud ulli cautum est, quid fiat in horam:
Quae fore credideras firma repente ruunt.
Sors eadem est hominum vitae, quae labilis herbae est,
Vna dies nasci quam videt una mori.
Terminus est, illuc pariter contendimus omnes:
Otius aut sero meta parata venit.
Exemplum cuius nobis est flebile praesens,
Quo teneram sobolem pallida Parca rapit.
Ah elegos utinam possemus fundere plures,
Ad numerosque suos iungere triste melos.
Sed labat ad voces mens, horror et occupat artus,
Et fluit in gelidos langvida dextra sinus.
Lugubri quid nos maceramus carmine tristes,
Quos dolor hic nimia proximitate ferit.
Sic etenim occulti miranda potentia fati
Constituit, causam ut dicere nemo queat.
Dum puer anticipat iuvenem, invenisque senilem,
Aegrum sanus, herum verna virago Virum.
Tu interea TITI salve, salveque tenelle,
Seu tumulandus humo es, seu tumulatus eris.