ECTRACHELISTIS SIVE DEcollatus Ioannes.
VOLUPTIAE ET VIRTUTIS pugna.
MONOMACHIA DAVIDIS ET Goliae.
TENTATUS ABRAHAMUS.
EUPHEMUS, SEU IACOB felicitatus.
OVIS PERDITA.
MUltis iam saeculis (viri Prudentissimi Ornatissimique) apud omnes fere orbis totius nationes usu receptum est, ut si quis facinus aliquod patraverit, e quo vel paululum emolumenti accedat Reipub. ei omnes certatim occurrant, congratulentur, encomia instituant, ipsumque adeo et muneribus magnificis excipiant, cumulent, prosequantur. Et hic quidem mos usque adeo inolevit, ac omnium obfirmatus est consensu, ut quemadmodum gloriosum ducitur, si erga commeritos exerceatur, ita contra summo dedecoris et ignominiae habeatur loco, si inde aut decedat aut imminuatur quippiam. Hinc ni
mirum (ut Historiographi passim testantur) olim Imperii auctoribus, non apud Romanos solum, sed et apud alios quam plurimos, tot etiam exhibiti sunt honores, tot instituta spectacula, tot erecti arcus triumphales, tot dedicatae statuae, toties impositae coronae laureae, tot denique indita honoris nomina, veluti Patres patriae, Pannonici, Invicti, Pii, Augusti, et id genus innumera. Quum iam vero tantus semper habitus sit honoriis, qui corporalibus externisque beneficiis remp. exornarunt, quae tamen ut fortunae erant subiecta, sic et ab eadem mox auferri rursum quiuêre, imo ablata quoque sunt: Quid de illis sentiemus, quantisque illos abitrabimur [(transcriber); sic: arbitrabimur] honoribus donandos, qui Remp. provehunt et augent, non corporalibus tantum bonis, sed et animi: non externis solum, verum internis etiam:non modo perituris, sed et aeternis: ac talibus omnino, quae nec raptor auferre, nec hostis demoliri, nec caeca fortuna praecipitare unquam poterit? Certe ni iniqui plane simus iudices, decernamus oportet, longe hos excellentioribus eulogiis praemiisque debere merito
condecorari. Atque hinc iam vel ipso sole meridiano clarius omnibus colliquere potest, quid et vobis Tremoniana Respu. debeat, quot ac quantis vos quoque omnes (non indigenae solum, sed et vicini quique) honoribus, laudibus, gratiarumque actionibus prosequi iure optimo teneantur. Non enim satis habetis, vestram cum civitatem tum ditionem prudenter gubernare, collapsa restituere, libertatem adserere, pacem tueri: verum etiam in hoc toti fuistis atque etiamnum estis, ut Resp. nostra per se satis stabilis ac felix, stabilior quoque et felicior porro evadat, duretque aeternum. Nam quorsum alioqui tanto labore, tantisque omnino sumptibus Gymnasium hoc, quod iam (laus Deo Opt. Max.) exsistit florentissimum, proximo ab hinc anno instituissetis? Profecto nisi unius Reipub. habuissetis rationem, nisi hanc solam promovere animus fuisset, non video nec excogitare possum, cuius nam rei gratia tantas impensas fueratis insumpturi. Neque enim quisquam, quantumlibet Tremoniomastix, privatum commodum aut turpe lucrum causari hîc apte potest. Considerastis
procul dubio pro summa vestra prudentia, nihil esse conducibilius ad diu conservandam Rempub. (hoc praesertim aevo nostro longe exulceratissimo, quo veneranda illa canities nigro fere cygno rarior est) quam si iuventus probe honestis disciplinis imbuatur, et his resarciatur, quod denegatum est annis: Contra, nihil eidem Reipub. perniciosius esse et magis exitiale, quam si literae intermoriantur ac Iuventus negligatur. Oportet namque (ut optime sentit Aristoteles Politicorum lib. viii. cap. 1.) ad singula gubernandi genera disciplinam acommodari. Et si in cunctis aliis facultatibus ac artibus quaedam sunt, ad quarum opera tirunculos praeerudiri et assuefieri oporteat: multo utique magis necesse est praecedere eruditionem ad Virtutis actiones, quarum sane non minima, imo vero vel praecipua est Reipub. administratio. Hoc igitur insigne vestrum facinus dignissimum hercle est, cui aeterni ab omnibus consecrentur honores, quodque summis panegyricis a Musarum cultoribus decantetur. Utcumque autem ingratum vulgus suo more pergat, nihilo tamen minus conatus is
vester, etiam invitis omnibus aemulis, vos laudibus ornatos ad altum aethera est feliciter evecturus. Nam uti Dominus ipse huc animos vestros permovit incrementumque hactenus subministravit, ita digna quoque is vobis haud dubie feret praemia: quin et excitabit, qui vestra merita concelebrent, scriptisque transmittant posteritati. Atque utinam, ut ego in horum classe, veluti Saul inter prophetas, recenseri admodum lubens velim, ita ea quoque mihi data esset vis dicendi, ut vestras ebucinare laudes digne possem. Haud sane unquam essem commissurus, quo ingratitudinis mihi nota merito posset inuri. Verum iam nihil huiusmodi in me prorsus agnosco, ut vel invitus et praeter animi institutum silere cogar. Ne tamen [(transcriber); sic: taman] omnino sim a)su/mbolos, et ut propensionem saltem animi erga vos mei declarem: tum etiam, ut doctiores ad gratifican dum vobis (hac mea temeritate) inhorter, illisque veluti glaciem proscindam, literario aliquo munusculo maxima vestra beneficia Reipub. nostrae exhibita, pro mea qualicumque portione honorare decrevi. En igitur vobis hasce ingenioli mei
primitias, hunc in quam Baptistam meum, quantus quantus est, nuncupo, dedico ac consecro: libellum quidem exiguum nulliusque fere pretii, si orationis contextum et elegantiam quis respiciat: attamen si argumenti habeatur ratio, non adeo fortasse paenitendum. Nam breviter deliniat ac quasi ob oculos statuit: Primo, qua fide simul et sanctitate Ioannes ille Servatoris nostri Iesu prodromus, provinciam praedicandi sibi iniunctam urserit, et sit exsecutus: Deinde, quot discipulos venturo tum Messiae Christo praeparaverit: Tandem etiam quo pacto ob confessam veritatem, ac Herodem praesertim paulo liberius reprehensum, ab eodem (adulterae hortatu) sit comprehensus, iniectus carceri, et neci quoque traditus demum. Haec autem omnia ita actiuncula nostra proponit, ut insignia interim pietatis exempla, cum omnibus aeque, tum vero Contionatoribus peculiariter, in Ioanne commendet ac infigat. Sed de his satis, ne nimium (ut adagium habet) in armis meis accissare videar. Porro quod hoc mihi Argumentum cum primis sumpsi, id tribus de caussis factum est. Primo, quod
id ipsum meis studiis, ut quae universa sacrosanctae Theologiae mancipaverim, convenientius visum sit. Quum enim laborem aliquem impendere animus esset, malui eum pietati, quam neniis aut historiis profanis vendicare. Secundo, ut et Tremoniana nostra pubes (quoniam eam doctissimus vestrae scholae moderator M. Ioannes Schevastes, cum collegis suis eruditissimis praeter cetera utriusque literaturae progymnasmata, declamationes, item et disputationes, Comica praesertim actione reddit instructam) materiem aliquam pietatis novam habeat, si tamen haec nostra admissu sit digna modo, cuius actione oblectetur, simul et ad futura vitae munia, praecipue vero praxin Ecclesiasticam, utcumque praeparetur. Postremo, ut bovis sacratissimae Theologiae studium, atque hanc eandem Ecclesiasticam functionem (quae tamen satis alioqui habetis commendata) magis etiam porro commendem, calcariaque addam currentibus, ut eadem si non maiori, certe pari, quo honestas prosequi coepistis literas, favore ac benevolentia complectamini, iuvetis, provehatis. Et id
optimo iure quidem. Nam si honestum, utile et pium est, bonis artibus tradendis consulere Iuventuti, eamque sedulo promovere: quanto honestius, utilius ac magis pium erit, illud studium urgere modis omnibus, in cuius potissimum gratiam Christianis literae politiores tradi debent, et cuius sus non pueris solum, sed et omnium perinde aetatum hominibus summe est necessarius? Sane ni Christum, eiusque doctrinam salutiferam probe didicerimus, oleum perdemus et operam: et adeo non proderit didicisse artes, ut obfuturum etiam nobis potius siet. Verum equidem non dubito, quin vos pro vestra cum prudentia tum pietate hanc etiam vestri muneris portionem diligenter uti hactenus, sitis curaturi. Nunc autem, quod reliquum est, impense vos rogatos volo, Domini mihi observandissimi, uti hanc, quam vobis dedicavi opellam, laeta ac candida fronte suscipiatis, eamque et me vestrum clientem contra Zoilorum dentes theoninos auctoritate vestra ac patrocinio sedulo tueamini. Quid alii de labore hoc nostro pronuntiaturi sint, susque deque sero, modo
is vobis utcumque sapiat et probetur. Atque vestrum solorum hîc iudicium, quod aequissimum esse novi, usque exspectabo. Deus Opt. max. vos interim solidae felicitatis auctibus provehat, nostraeque Reipub. diu seruet incolumes. Ex Musaeo nostro, Anno 1544. Prid. Id. Decemb. V. P.
Addictissimus Iacobus Schoepperus apud D. Petrum Ecclesiasta.
PERSONARUM NOMINA.
Ioannes Baptista.
Ahas, Ionadab, Ioiada, Symon, Turba populi.
Telones, Ergolabus, Publicani.
Empollemus, Dorymestor, Milites.
Issachar, Nain, Pharisaei
Sadoc, Sedekia, Sadducaei.
Herodes Rex Galilaeae.
Buleta, Synedrus, Consiliarii.
Doryphorus, Somatophilax, Satellites.
Morio.
Herodias regina.
Abra, Pedisca, pedisequae eius.
Salome, Herodiadis filia.
Meracisca, Neanis, pedisequae.
Sileon, Zambri, sacerdotes.
Doeg, Chusi, Levitae.
Maasias, Nathanael, Semei, Cleopas,
Discipuli Ioannis.
Rhabduchus, Demius, apparitores:
Andranchus carnifex.
Cohors Herodianorum.
Trochias nuntius.
Parastates, Stolarchus, Duces.
Ephorus, Hegemon, Satrapae.
Tamias, agoranomus, Quaestores.
Sitophorus dapifer.
Oenochorus, pincerna.
Trapezocomus mensae structor
Hyperetes minister.
Aures, oculos, adeoque et ipsos pectoris
Vestri sensus ac cogitatus intimos
Nobis accommodetis iam benigniter:
Idque hac ratione potissimum, quo cognitum
Vobis fiat, quaenam adventus nostri siet
Praecipua causa. Venimus huc Christo auspice
Exhibituri vobis spectaculum, haud quidem
Fictum illud, sed verissimum: non ethnicum,
Sed Christianum: non iocosum aut ludicrum,
Sed prorsus serium: non vanum et inutile,
Sed maxime frugiferum et tale denique,
Quod neutiquam e prodigiosis Gentium
Commentis, aut Poetarum etiam fabulis
Petitum est, sed quod sacri Evangeliographi
Historia compertissima tradunt. Age
Expressius quid sit dicam: Exhibebimus
(Volente Deo) vobis Tragicam actiunculam
De maximo illo inter mulierum filios,
Prophetarumque propheta excellentissimo
Ioanne Baptista praecursore Domini,
Quo pacto is scilicet (de functo munere)
Ab Herode Galilaeorum Tetrarcha (eo
Quod hunc adulterii et incestus gratiae
Paulo liberius insimulaverit) siet
Apprensus, captus, constrictus, tum carceri
Inclusus obscuro, et tandem plexus etiam
Capite Hoc inquam factum iam ordine tractabimus,
Vobisque veluti in speculo limpidissimo
Proponemus conspiciendum. Si igitur id in
Rem vestram iudicatis fore (viri optimi) ut
Nos certa spes tenet, linguis favete nunc,
Summaque diligentia animum advortite.
Sed heus Puelle, tu periocham totius
Rei recitato summatim Auditoribus.
Ioannes Baptista Zacchariae filius
Omnipotentis Domini agitatus numine,
Ad Iordanis regionem e deserto venit.
Nuntiat ibi populo adesse regnum caelicum,
Novamque ob id in eis vitam urget sedulo.
E vestigio adest magna hominum frequentia,
Sese illius placide submittens dogmatis.
Baptizat ergo omnes, quos resipiscentiae
Addictos ex animo ac revera comperit.
Populus autem Iudaicus non huc confluit
Tantum, sed Publicani etiam atque Milites
Iniusti accurrunt, sceleraque fatentur sua.
Summi quoque Phorschai cum Sadducaeis huc
Tendunt, quasi et ipsi agantur paenitudine,
Ast belle suis depinguntur coloribus.
Deinde ipse etiam Herodes accedit cum suis,
Expiscans, quid nam factu opus siet.
Consulit ei Ioannes, ut fratris coniugem
Omnino linquat, revocetque uxorem suam.
Large Rex pollicetur, ut ignominiae
Labem effugiat, at idem tamen illi manet
Animus, qui antea. Ceterum id Herodias rescit
Tandem, summisque eo angitur doloribus.
Veretur enim, ne Rex in Ioannis breuî
Siet deflexurus plane sententiam, et
Ipsam repudiaturus denuo, nisi
Nodo huic interea cuneum similem quaeritet.
Consultat igitur ac revoluit sedula
Animo, quibus modis illatam iniuriam hanc
Rite et tempestive possiet ulciscier.
Cum vero ipsa Ioannem tradere nequeat neci,
Extorquet a Rege precibus, ut capiatur ille.
Repente itaque a ministris comprehenditur,
Et tandem etiam saltante puella occiditur.
[Note: Trimet.] HActenus in vasta degi solitudine,
Vitamque inter feras traduxi bestias:
Iam vero tempus monet, adeoque Spiritus
Domini suo me instinctu huc rapit, ut et hominum
Contra diutule adiungar commercio,
Spartamque quam sum nactus, adornem strenue.
Tu igitur o summe Israelis Deus ac pater
Benignitatis inexhaustae, mihi servulo
[Note: Sca.] Tuo indigno praesens iam adesse digneris,
Te lucidissimo tui charismatis
Ac vivificantis gratiae splendore me
Quaeso misericorditer illustra, visita,
Promove, quo munus hoc longe augustissimum,
Meis quod humeris imposuisti, ita exsequar
Atque absoluam, ut ad aeternam nominis tui
Et laudem et gloriam cedat feliciter:
Deinde etiam cum primis, ut Messiae tuo
(Cuius prodromum ago licet indignissimum)
Viam exacte sternam, plebemque praeparem,
Quae tanti Principis capax vere siet,
Amen. Iam me ad Iordanis e vestigio
Fluenta ac regionem omnem recta conferam.
Nam nullibi aptius, quam ibi, sumpturus meae
Sum concionis initium:idque potissimum,
Quod is locus prae aliis aquarum copiae
Abundet, tum etiam quod subinde maxima
Eo soleat confluere hominum frequentia.
Atque en pertempestive sane huc appuli,
Nam quosdam illic modo praesentes conspicor,
Accedam propius, coram illos alloquar.
[Note: Trimet.] PApae, quid id hominis est, qui cultu tam horrido
Gradum huc matur at? Respicite obsecro viri,
Respicite et intuemini spectaculum hoc
Prorsus novum Ion. Hem quis est? Ioi. Eremi cultor haud
Dubie est fratres. Quavis enim ipse quidem viderim
Numquam talem, tamen id vel rara austeritas
Et vultus et vestitus affatim indicat.
Sy. Ah bone Deus, quam praedurum vitae genus
Isthuc est. quam suaviter nos contra. Ioi. Adest.
Taceamus donec transeat. Ioan. Iam tempus est,
Ut munus delegatum vi summa auspicer.
Huc omnes vos adeste simul, ac auribus
Attentis mea, quae vobis iam nunc profero,
Monita capessite, Ah. Hui, quid hic clamor sibi
Vult? quid subita haec portendit compellatio?
Ioan. Ad me inquam actutum accedite, meis sedulo
Verbis animum advortite, eaque (si sapitis modo,
Et vestrae consultum saluti vultis in
Perpetuum) pectori quisque penitus suo
Infigite. haud enim de rebus frivolis
Aut levibus (ne quis hoc arbitretur forsitan)
Dicturus huc veni, sed de re seria,
Pia, sancta, utili, imo et omnium quoque
Extra dubium saluberrima ac sanctissima:
Nimirum, ut vos ad sacrum resipiscentiae
Studium incitem, ut vos summis horter viribus,
Quo confestim Dominatoris domini viam
Paretis sedulo faciatisque semitas
Eius rectas. Ab. Quid studium resipiscentiae?
Quid via Domini? quid semitae rectae? Contio haec
Plane nova est, et numquam audita mihi hactenus.
Ioia. Tace obsecro, ne interrumpatur optime
Conceptus sermo hominis. Ioan. Huc autem allicere vos
[Note: Sca.] Merito et exstimulare duo praesertim debent,
Eaque minime sane aspernanda: videlicet,
Temporis instantis iam summa opportunitas,
Et neglegentiae contra periculum
Inaestimabile. Opportunitas quidem,
[Note: Sca.] Quod nunc tandem appropinquaverit illud diu
Exspectatum regnum caelorum: regnum inquam
Iustitiae; pacis, spiritus, atque solidae
Pietatis: quod iam tempus acceptabile
Adsit prae foribus, quod dies illuxerint
Salutis et divinae misericordiae, in
Quibus suis Deus opem praesentissimam
[Note: Sca.] Ferre potenter velit. Periculum vero,
Quod hanc tantam salutem negligentibus
Pro misericordia, furor horrendissimus:
Pro condonatione, supplicum grave:
Pro longanimitate et patientia, ultio ac
Vindicta longe terribilissima brevi
Adventura sit atque reponenda perpetim.
Si vobis ergo salutis vestrae ulla ratio est
Reliqua, si vere ex animo concupiscitis,
Ut Dominus iamiam praesens adfuturus, et
Vobis itidem Servator misericors suo
Dono veniat, respicito (moneo) simul,
Aliam mentem capessite, innovamini,
Anteactae vitae agitote paenitentiam,
Sed hac enargeia, hac ratione, ut fructibus
(Quid arboris radix valeat) testemini,
Hoc est, ut operibus ipsis declaretis, ex
Tota intimi cordis sinceritate vos
Paenituisse. Sy. Ah summe pater tu nos respice,
Ut ad te toto convertamur pectore.
Ion. Amen fiat. Ioan. Sin autem tantam spernitis
Salutem, quae vobis iam offertur omnibus:
Si nondum animo insidet, ut scelerum pruriginem.
Qua Pessime infecti estis, paenitentiae
Salutaris plane expurgetis pharmaco:
Praedico vobis certo certius fore,
Ut, quos divina toleravit clementia
Hactenus impunitos, omnes aeque ultio
Vos divina opprimat, deiciat, enecet.
Ioia. Supra quam dici possit, terruêre nos
Tua verba vir dei sanctissime. Ah. Ita equidem est
Colende Rabbi, magnopere sermonibus
Tuis exterriti sumus.vera loquimur.
Ioi. Nec his tamen (si maxime animus sit) modo
Obniti ullo valemus. nam vel ipsamet
Nostra affatim testatur conscientia
Te vera loquutum. Iona. Immo longe verissima.
Ioia. Ea enim assidue nos incusat pro dolor, ea
Nos omnibus plane peccatis obrutos
Clamitat, et convincit etiamnum, ea quoque ob id
Furorem iam summi parentis vindicem
Brevi adfuturum (ni accedat conversio
Et resipiscentia praematura) horribiliter
Minatur. Ioan. Maximus ille Israelis Deus
Faxit, ut haec pectore sincero loquamini.
Sy. Prorsus sincero Rabbi, non te fallimus.
Ioan. Tum nec erit quicquam, quod metuatis amodo.
Nam magna futurae sanitatis portio est,
Morbum suum agnoscere, viciniorque is est
Saluti, qui medicamentum non respuit.
Ion. O utinam. Ioia. Quare ne nos tanta severitas
Venturi Iudicis obruat, ne tanta nos
Miseros mala involuant, quin potius, ut bona,
Hoc est, favorem divinum atque gratiam
(Quum tempus beneplacitum adsit) exoremus, ac
Una quoque omnes consequamur perpetim:
Dic age vir care Deo, dic nobis quaesumus,
Quid faciendum nobis erit potissimum,
Ut digne praeparemus nos ad principis
Tanti, nempe Dei (quem adfuturum nuntias)
Adventum. Ioan. Dicam id breviter et dilucide,
Vos advortite animum interim. Ioia. Omnibus hoc modis
Fiet Praeceptor. Sy. Summa diligentia
Tuum accipiemus sermonem Rabbi, ut decet.
Ion. Tu loquere Magister ingenue, quicquid voles,
Nostraeque saluti quod videtur commodum:
Nos auditores senties attentissimos.
Ah. Idem et de me Rabbi polliceor libere.
Ioan. Bene est. Quicumque igitur vestrum duas habet
Vestes, meminerit caritatis adelphicae
Lubensque ei, qui non habet, impertiat. Idem
Quoque officii, qui escis adfluit et potibus,
Erga inopem praestet sedulo. Quid praeter haec
Vobis porro faciundum sit, quid cognitu
Necessarium, aliâs dicemus fusius.
Ioi. Omnibus huc incumbemus neruis. Sy. Pectore
Huc toto omnes simul enitemur Rabboni.
Ah. Hanc tuam adhortationem ad intimam usque de-
Mittemus coris nostri penetralia, nihil
Maiori studio amplexuri ullo tempore,
Quam ut satis eidem faciamus pro viribus.
Ioan. Suam nobis ad hoc donare gratiam
Omnipotens Conditor dignetur perpetim.
Ion. Ita fiat, precamur omnes. Ioan.. Restat, ut
In professae iam signum paenitentiae
Aqua vos porro tingam. Ioi. Obtemperabimus
Quicquid iusseris. Ioan. Ast alios praeterea huc iter
Tenere video. hos itaque (si et ipsi forsitan
A nobis ad vitam instrui desiderent)
Paulisper,donec adsint, exspectabimus.
Ioi. Arridet nobis conditio, tu quod bonum
Ac utile tibi videtur, facito libere.
NUnc re ipsa comperio verum esse, quod modo
Ex populi rumore audivi. Magna siquidem,
Ut conspicor, nostrae gentis adest copia.
Er. Bone Deus, quid sibi haec vult congregatio>
Quid hic concursus monstri alit? Te. Quem hic audio
Loquentem, meaque interturbantem verba: Quis
Est? Hem Ergolabe, tune mihi ades? Er. Ego ipse
Adsum. Tel [(transcriber); sic: Tal] . Ignosce obsecro, si quid forte durius
Excidit. Erg. Aeque fero amicorum carissime,
Salutemque tibi in primis imprecor. Tel. Et ego
Te quoque vicissim saluere iubeo plurimum
Amice candide, non te pol praevideram.
Er. facile credo. Sed quonam pergis? dic age.
Tel. Viden' frequentiam istam populi? Er. Maxime.
Demiror autem, quid rei siet. Tel. Ibi
Vir adest Eremita, nova plane praedicans
Annuntiansque populo vitae dogmata.
Er. Quaenam quaeso? Te. Nihil certi adhuc quod proferam,
Rescivi. nam rumor nondum omnia occupat.
Er. Adeamus et nos quaeso hominem, si commodum
Sit prae negotiis tibi. Tel. Immo propter hanc
Solam caussam me iam nunc contuli foras,
Quamquam alioqui occupatissimus. Er. En Milites
Etiam horsum recta tendunt. Tel Fors a principe
Herode, aut praeside Pilato mittuntur, ut
Huius hominis institutum omnino comprimant.
Er. Hem adsunt, faveamus linguis. Em. Saluete viri.
Dor. Salute vos impertior fratres. Tel. Idem et
Vobis precamur Milites fortissimi.
Er. Saluete vos quoque vicissim viri optimi.
Emp. Quorsum vos fert animus? quonam potissimum
Arripuistis iter? Tel. Ad Iordanis flumina, ad
Novum illum praedicatorem concedere
Animus est. Do. Bene habet, eo et nos solum tendimus.
En. Mira hercle de homine hoc nobis iam narratast'
Quae si sunt vera, nescio quid cogitem.
Er. Mox omnem rem resciscemus dubio procul.
Dor. Per Martem verast'. atque en fit obvius
Nobis, nisi sum leberide caecior. Tel. Ipsus est.
Ioan. Ehodum ad me viri fratres, accedite
Huc festino cursu, et meis hortatibus
Aureis attentas praebete. Er. Hem nos advocat,
Adeamus celeriter. Dor. Placet. Em. Praecedite
Vos, nos sequemur illico. Tel. Bene est. placet.
Ioan. Resipiscite, resipiscite e vestigio.
Exactae vitae agitote paenitentiam.
Si semitas calcastis praeduras hactenus,
si vitiorum involuti estis putredine,
Si impietati omniiugae studuistis in hunc diem
Usque nequiter, si contra denique Domini
Male egistis praecepta, ne nectite moram,
Ne ipsi vos imprudenter ite perditum.
Sed dum tempus adhuc superest convertimini,
Peccata vestra agnoscite, confitemini,
Veniamque precamini. Haud repulsam (credite
Mihi) feretis, non vos aspernabitur
Dominus, si cor vere contritum adsit modo
Adeoque et misericordiae cupidissimum.
Non enim illius abbreviata est manus adeo, ut
Auxiliari vel non possit, vel non velit.
Immo iamdudum accingitur, atque robore
Sese induit fortissimo: ipse inquam venit,
Ut ab inimicis vos eripiat omnibus,
Ut saluet, protegat, vosque aeternum beet.
Sin vero hancce salutem vestram aspernamini,
Si vestris porro sceleribus obducere
Callum animus est, en praedico certissimum:
Idem ille Dominus qui piis servator ad-
Venit mansuetus: vobis horrendissimus
Iudex et ultor aderit. Tel. Si sic res habet,
Rabbi observande, ut dicis, ecquid obsecro
Faciundum nobis suades? Quid agere nos iubes,
Ut possimus Dei impetrare gratiam?
Er. Ne hoc nos caelare velis, rogamus sedulo.
Ioan. Eam si consequi desideratis ex
Toto corde (ut videmini) cavete ne
Quid amplius exigatis ab ullo, quam quod a
Magistratu vobis iniunctum est, ac decet.
Hoc summa, inquam, curate diligentia,
Hic primus sit vobis ad pietatem gradus.
Cetera vero, quae vobis ultra cognitu ac
Factu necessaria erunt, tempore congruo
(Siquidem perrexeritis) a me audietis, et
Clarius et copiosius, Deo auspice.
Tel. Omnem navabimus operam, ne tale quid
Per nos posthac admittatur, quo numinis
Divini consciscamus nobis horrida
Supplicia. Er. Manibus, pedibus, noctes et dies
Unum hoc conabimur, ut tuis hortatibus
Posthac satisfaciamus usque per omnia.
Tel. Quoad licebit. Ioan. Faxit id Deus optimus
Maximus. Tel. Amen. Em. Peccasse et nos gravissime
Fatemur Rabbi, paenitetque ex intimis
Animi penetralibus. Dor. Ah dolet nobis supra
Quam dicier potest. Ioan. Utinam loquamini
Verum, Em. Non est quod dubites vir sanctissime,
Sed quidnam nobis, ut faciamus, consulis?
Ioan. Si haec ex vere contrito corde loquimini,
Advertite: Ne quem concutiatis, suadeo,
Ne quem calumniemini, ac stipendiis
Vestris contenti estote. Em. In nobis quantum erit
Huc enitemur omnes pariter sedulo.
Dor. Cum hasta et scuto aggrediemur, quod praecipis
Rabbi, nec committemus ullo tempore
Posthac, ut vi aut fraude opprimamus quempiam.
Ioan. Maximus ille Israelis Deus, et brachium
Eius sanctum, vestra omnia corroboret,
Convertat, et clemens illustret pectora,
Ut illi dignum praeparare habitaculum
Possitis. Em. Fiat. Te. Amen. Ioi. Servator unicus
Faxit, nobis quod optas tam benigniter.
[Note: Dimet.] Ioan. Si vos igitur iam pristinae
Ex animo vitae (ut estis fassi) paenitet.
Si vestra peccata simul detestamini,
Novae professionis capite tesseram,
Meque actutum ad Iordanis eius flumina
Sequimini omnes, quo in signum paenitentia
Baptismo vos inaugerem. Ioia. Praecede tu
Quocumque libet Rabbi vener ande, nos tuis
Catervatim vestigiis insistere
Conabimur. Em. Idem pollicemur nos quoque.
Nulla est humana functio
Cui possit compararier
Ecclesiastica aptius
Quam officio Legatorio.
Nam quicquid Legatus probus
Sua studet in provincia,
Idem Contionator quoque
Urgere debet sedulo.
Ille amandatus quopiam
Ad perferendum nuntium
Moras non nectit in via.
Sed omnia statim conficit:
Ita et hic vocatus a Deo
Ablegatusque ut praedicet,
Instabit e vestigio
Probe exsequendo muneri.
Ille haud studet ebrietatibus,
Non se cibis ingurgitat,
Sed vivit semper sobrie,
Ne quid agat imprudentius:
Sic qui Dei Legatus est,
Non comissationibus,
Nec turpi incontinentiae
Ullo indulgebit tempore.
Mandato ille sui Principis
Nec addit quid, nec derogat,
Sed id sine additamine
Pronuntiat sinceriter:
[Note: Hypercat.] Ita et quilibet Ecclesiasta,
Verbum Dei fideliter
Remota accessiuncula
Cunctis debet proponere.
Sic sane omnes olympii
Vates fecêre et Apostoli:
Haec noster Ioannes quoque
Curavit usque sedulo.
Quare et nobis iure optimo
(Quibus idem impositum est onus)
Conandum erit pro viribus,
Ut tanto adsimus muneri.
Certe ni id fecerimus ita,
Fuerimusque fide praediti,
Eisdem afficiemur plagis,
Queîs servus ille inutilis.
O Nuntium ter infaustum, quid iam audio?
Quis rumor de homine hoc solitario auribus
Meis ingeritur? Quid sibi vult haec contio
Adeo repentina? quid incommodi adferet?
Ah haereo prorsus. Prae nimio stupore, prae
Nimia admiratione rei totus miser
Conturbor. Quid dicam, aut quid cogitem, inscius
Omnino sum. Nam numquam (ita me Deus bene
Amet) talia fando audivi, immo nec patrum
Nostrorum scripta, similia ullo tempore
Apud priscos vel visa vel facta esse, non
Dicam testantur, sed ne meminerunt quidem. At
Prospicio illic (ni fallor, ni caecutiunt
Oculi plane) aliquot nostri Collegi viros:
Hos non possum non convenire, ut scisciter,
Num quid certi hac de re illis sit communicatum.
Arduum enim prae se habere iam negotium
Videntur, si quid sane externis credere
Licebit gestibus Sad. Hem, quis huc adeo ruit?
Numquid is est Issachar? Na. Huc? Ubi est? Sad. Affectat ad
[Note: Sca.] Nos, en viam. Na. Certe ipsus est. Mirum vero,
Quid apportet novi. Iss. Saluere vos simul
Iubeo, viri undequaque sanctimonia
Vitae spectabiles. Na. Salutem tibi quoque
Precamur solidam, maxime sacratissimi
[Note: Hypercat.] Nostri Collegii Princeps. Sad. Et te vicissim
Saluum esse optamus o vir integerrime,
Iss. Quos quaeso confertis sermones invicem [(transcriber); sic: iuuicem] ?
Quibus nam de rebus confabulamini?
Na. Mira audivimus de Eremita quodam, novis
Seducentem miseram plebeculam erroribus.
Sad. Sic rumor habet. ast an sit verus ille, non-
Dum certiores redditi plane sumus.
Iss. Ah plus nimio veru'st. Nam nuntius modo
(Et veri et aequi prae omnibus sane tenax)
Mihi omnem rem narravit diligentia ac
Fidelitate summa. Sed quid obsecro
Videtur vobis de his fratres carissimi?
Quid inde colligitis? Sad. Nescimus hercule,
Quid heîc pronuntiare debeamus, an
Boni sit ominis, an mali, novit Deus
Id solus. Na. At mirum est, planeque saeculis
Omnibus inauditum, obscurum hominem (nescio
Quem) in solitudine vasta consurgere
Tam subito, ac praedicare etiam, idque nulla ad hoc
A nobis (ut decebat merito) copia
Sibi impetrata. Sed. Maxima illi temeritas
Audentiaque insit oportet. Iss. Sunt verissima
Quae dictis. nec nos satis admirarier
Valemus, quis malus Daemon (venia siet
Dicto) huc ipsum impulerit dementiae. Sa. Haud malus
Is tantum fuit equidem, sed longe pessimus
Procul dubio Iss. Sic est. Sed quid potissimum
Iam consilii nobis suggeritis (optimi
Viri) ut tumultus hos, si per populum modo
Liceat, maturo restinguamus tempore?
Ne nos caelato quaesumus, sagacitas
Si quid animi vestri confingere poterit,
Quod instituto huic nostro sit commodum.
Etiamsi in religione ac doctrina parum
Nobis mutuo conveniat, propter opinionum
Aliquot diversitatem: in hoc negotio
Tamen esse nos oportet coniunctissimos.
Utriusque enim perinde partis vel salus
Vel exitium hinc dependet. Sad. Nostram sedulo
Adeoque omnem operam pollicemur perpetim.
Iss. Quid igitur consultum vobis videtur, ut
Faciamus? Sad. Hoc unum. Mendaces plerunque sunt
Rumores, ut nostis. Na Sic est. fatemur id
Ingenue. Sad. Ne his fallamur ergo forsitan,
Suademus, ac longe etiam praestat, itineri
Ut ipsi nos accingamus tantisper, et
Rei totius veritatem commode
Expiscemur, hoc est, ut nostris illum auribus
Contionantem populo audiamus. ita etenim
Scire aptius poterimus, quid potissimum
Suo instituto moliatur furcifer.
Iss. In hanc omnes pedibus imus sententiam,
Neque ea ulla excogitare posset aptior.
Na. Eamus igitur absque ulteriori mora
Ac consultatione. Sad. Eamus, perplacet.
Iss. Nec invidentia nec odium, sed zelus huc
Relligionis nostrae Iudaicae, et publica
Nos populi impellit ac monet tranquillitas.
Na. Merito. nam id est nostrarum peculiariter
Partium et officii, ut omnipotentis gloriam
Ante omnia, Israeliticaeque gentis hinc
Promoveamus felicitatem maximam.
Iss. Ast quid susurrii [Reg: susurri] heîc auditur? quis hominum
Hoc murmur, quod nostris resonat in auribus,
Excitat? Admiror certe, quid monstri siet.
Nemo se oculis nostris offert, nemo uspiam
Adhuc apparet, et nihilo tamen minus
Sonus locum hunc replet pervaditque horridus.
Sad. En advenit populi colluvies maxima.
Iss. Fortasse et his interturbator ille (quem
Auditum accessimus) interest ducemque agit.
Sa. Omnino. nam solent similes plerunque labra
Habere lactucas. Na. Ecce imminet caput
Infaustum. Iss. Verba supprimamus, ne dolum aut
Insidias suspicetur. Sad. Consilium optimum est.
Na. Hem subsistit trifurcifer, oraturus ad
Turbam fortassis Iss. Certe. At concedamus huc
Paulisper, ne nos videat, utque eo aptius
Quid dicturus siet possimus assequi.
Sad. Belle mones Issachar. obtemperabimus.
[Note: Trimet.] PRiusquam vos dimittam fratres, paucula
Adhuc eaque imprimis necessaria, mihi
Dicenda vobis veniunt. attendite simul.
Ioia. Loquere quodcumque libet Rabbi, nil suavius
Unquam nobis tuis erit sermonibus.
Tel. Profer si quid habes, quia nostra scire interest,
Quod nostrae conducat saluti et commodo.
Nos (ut decet) vicissim animum dictis probe
Tuis advortemus. Em. Dic age sanctissime
Dei cultor, quicquid animo tuo sedet,
Auditores habebis attentissimos.
Ioan. Quod unda iam estis tincti omnes baptismatis,
Quod a corporis abluti estis putredine, haud
Ea factum ratione putabitis, quasi
Externa isthaec lotio tantae efficaciae
Sit aut virtutis, ut peccata abstergere
Vestra universa possit. Non (credite mihi)
Simplex aqua id efficere valebit tempore
Ullo: sed baptizatio haec tantummodo
Signum quoddam est externum eius, quod [(transcriber); sic: qud] in intimis
Animi penetralibus re ipsa fieri addecet,
Nimirum peccatorum paenitudinis:
Ut sicut aqua absterguntur fordeis corporis
Extrinsecus, sic et animi inquinamenta de-
Ponantur simul interne resipiscentia.
Nam alioqui operam navare, ut corpus candicet,
Et interim tamen animum squaloribus
Vitorum obductum negligere, praepostera
Sane cura est, adeoque summa insania.
Quapropter quum iam et vos in paenitentiae
Huius signum Baptismo abluti corpore
A me sitis, reliquum porro est, atque unice
Etiamnum vestra postulat salus, ut ante
Omnia sordes simul ponatis cordium:
Veluti iram; hypocrisin, odium, invidiam, malum
Blasphemiae, turpiloquium, lubidinem,
Contentiones; ebrietatem, crapulam,
Auaritiam, veneficia, et reliqua id genus
Damnabilia veteris Adae ac carnis opera.
His inquam omnibus in universum mortuos
Vos esse decebit. Ast hoc nondum sufficit
Tamen. Quin foetidis iam exutis vestibus
Aliae vobis rursus superinduendae erunt.
Sed nitidae ac sordibus nullis obnoxiae.
Vultis ut apertius vobis, quod sentio,
Exponam? Accipite paucis, et memoriae
Commendate tenaci. Ubi praedicta illa vitia
Et abominationes, quae recensui,
Iam plane deposueritis, in horum locum
Pietatis opera contra substituenda sunt:
Videlicet, misericordia, benignitas,
Humilitas, caritas, patientia, lenitas,
Modestia, continentia, liberalitas,
Fides, pax, veritas, et si quae his similia
Sunt alia. Ut respectu iam vitae pristinae
Toti immutati sitis, ac veluti novam
Quandam naturam assumpsisse videamini:
Sed talem omnino, quae morum innocentia
Vitaeque puritate et sanctimonia
Di\s dia\ pasw=n superet priorem. Si hactenus
Igitur vos (ut fore spero) promoverier
Feliciter detur, non est quod numinis
Divini instantem iram timeatis amplius.
Non etenim resipiscentibus, sed impiis,
Sed obstinatis atque contemptoribus
Huius doctrinae tam salutiferae aderit
Ultrix saevissima. At vero vobis pia
Sectantibus, ingens aderit gratia, pax, salus,
Et denique numquam intermoriturum gaudium.
Nam vos regni caelestis contubernio
Deus cives adscribet perpetuos, et in
[Note: Septe.] Terram vere melle ac lacte fluentem transferet,
Nempe in regionem illam insignem viventium,
Supernam, aeternam, caelicam. Ioi. Omnem gnaviter
Navabimus operam, ut monitis huiusmodi
Tuis per nos satis fiat. Tel. Per omnia
Tuos hortatus exequi conabimur.
Em. Sic fiet Rabbi. idem et de nobis singulis
Constanter pollicemur. Ioan. Bene habet. Abite iam
In crastinum, aut aliud tempus mage commodum.
Ioi. Vale praeceptor longum, et maximas tibi
Habemus omnes pariter gratias, viam
Quod veritatis nobis demonstraveris
Fideliter. Ioan. Si quid fructus mea contio
In vobis effecit, id haud tribuetis mihi,
Sed ei, a quo solo manant dona omnia.
sadducaeorum. Ioiada. Symon. Ioannes. Nain, pharisaeus. Sedekia, sadducaeus.
[Note: Trimet.] EN appropinquat iam seductor pessimus,
Ac recta nos petit. Suadeo igitur viri
Fratres, ut circumspecte agamus singuli,
Ne nos alia huc, quam perdiscendi gratia
Accessisse arbitretur. Sad. Optime mones.
Insigniter Hercle vulpem dissimulabimus,
Iss. Ita oportet, alioqui actum de nobis erit.
Ioia. Respicite quaeso fratres, Principes quoque
Nostrae gentis catervatim huc se conferunt.
Sy. Certe ipsi sunt. Mirum vero, quid heîc siet
Illis negotii. Ioi. Haud discessurus equidem
Sum hinc, donec omnia penitus ordine resciam.
Sy. Manebimus et nos tantisper. Ioi. Bene facitis.
Ioam. Quosnam hic reperio homines quaeso tam splendidae
Pietatis sanctimoniaeque imagine
Relucentes? Vos ne o Iudaici principes
Populi, duces caecorum, quos plausibili ob id
Nomenclatura Phorschaios vulgo vocant
Et Sadducaeos? Iss. Nos ipsos Vir optime
Coram vides. Ioan. O viperina propago, et ex
Eorum classe quidem, qui quum impiissimi
Ipsi sient, perinde tamen adeo sibi
Iustitiam [(transcriber); sic: Institiam] omnem tribuunt, ut neque doctore iam
Neque paenitentia indigere (ut ceteri)
Videantur Sad. Vah qualis nam haecce salutatio est?
Siccine Israelis proceres accipere decet?
Iss. Ferendum est. Ioam. Quid vobis quaeso accidit novi?
Unde haec tam praeceps omnino mutatio?
Quod et vos integerrimi, sanctissimi,
Summique Israeliticae gentis duces
Ad hoc meum baptisma simul accurritis?
Ecquis vos obsecro irae ac ultionis huic
Populo imminentis divinae praemonuit, et
Depressit adeo fastu alioqui turgidos,
Ut vos isti iam ultro peccatorum ordini
Ingesseritis? Haud mihi parum sane admirationi ob id [Note: Octo.]
Estis, nec facile iudicare convenit.
Quonam ductore in hanc subito metamorphosin
Incideritis praeter naturam. Verum ut ut
Sit, si ergo huc accêstis, quo baptizemini,
Non falsam et hypocriticam (ut penes vos fit fere)
Sed veram vestram oportet paenitentiam esse.
At tum demum vera erit et absoluta, si
Fructus se dignos ederit, si digna mox
[Note: Dimet.] Sequatur executio,
Hoc est, mundi praesentiumque nausea,
Sui renuntiatio, submissio,
Humilitas, summa modestia, praeflagrans amor
Pietatis sincerae, ac (ut paucis colligam)
Vita omnibus modis et moribus nova.
Tales itaque si animus est fructus edere,
Eiusmodi si arridet resipiscentia,
Aderit vobis divina praesens gratia,
Caeloque pariter cives inscribemini.
Ast si pro consuetudine
Vestra solita fucate haec agitis, credite
Mihi, haud vobis parcet Dominus, non impios
Vestros ausus ac scelera longe pessima
Inulta diu sinet. Quare nec opinio
Haec vos falsa teneat (moneo) qua dicere
Aut cogitare intra vos forte videmini:
Patrem habemus Abraham, huius nos filii sumus
Germani ac heredes. Stultam hanc inquam patrum
Vestrorum ponite, si sapitis, fiduciam.
Non enim Abrahae vobis profuerit sanctitas,
Si vos ut degeneres [(transcriber); sic: denegeres] porro in malitia
Perstiteritis. Quod Abrahae Deus ac semini
Eius pollicitus est, id sine dubio quoque
Opportuno complebit tempore largiter,
Etiam si vos ad unum omnes vel stirpitus
Er adicemini. Non deerunt posteri
Unquam Abrahae, nec populus Domino deerit suus,
Licet vos ab eo desciscatis turpiter:
Affirmo enim vobis certo, potens Deus
Est, vel de duris lapidibus istis breuî
Exsuscitare ipsi Abrahae filios, eosque
Etiam vere germanos. Sed praeterea iam
Securis ad radicem posita est arborum.
Omnis itaque arbor non fructum bonum ferens,
Exstirpabitur et in ignem conicietur. Sad. Au.
Quis hac posset diutius iniurias
Ferre? Abeamus quaeso hinc subito viri patres,
Ne duriora his addat nebulo. Iss. Perplacet.
Nam et ego me iamdudum subduxissem quidem,
Nisi fuissem veritus, ne persentisceret
Nos insidiarum huc advenisse gratiâ,
Na. Id unum et me sane detinuit hactenus.
Sad. Eadem ego quoque de caussa pol substiti.
Ioan. siccine vos subducetis hinc hypocritae?
Ab iam satis elucescit, quonam praediti
Sitis animo: iam manifestum fit omnibus,
Quo spiritu ducamini. Si sic habet,
Age pergite. Venient profecto tempora,
Quibus vitam instituisse aliter optabitis,
At sero. Sed quorsum facit his minarier
Futura supplicia? Surdissimis enim
[Note: Hypercat.] Omnino fabula narratur. Sy. Adest ecce Rex
Ipse quoque Herodes, aulicis aliquot stipatus.
Ioan. Ille ne, qui principem Galilaeae summum agit?
Ioi. Is ipsus Rabbi. Ioan. Accedat. praestolabimur
Eum heîc tantisper, donec adsit commodum.
Herodes rex. Buleta et Synedrus consiliarii. Ioannes. Morio. Dorym.
[Note: Trimet.] AN non videtis iam proceres fidissimi,
Vera esse ea omnia, quae nobis relata sunt,
Quaeque et vobis ordine paulo ante retulimus?
Bu. Videmus edepol rex Opt. Max. et
Gestimus etiam spectatores fabulae
Esse huius, si quidem liceat. Sy. Nil Hercule,
Quod magis optem impraesentiarum novi. He. Age.
Voti omnes haud dubie reddemur compotes.
Nam hac ipsa de caussa iam una huc conedimus.
Sed circumspectos admodum vos esse. Mo. Quid?
Circumspecti iam erunt, quibus aliâs nihil
Plane est incircumspectius? He. Tace Morio:
Dicere, nondum tuarum est partium. Mo. Sile
Hem Morio, nisi vapulare gaudeas.
He. Circumspectos inquam vos esse necesse erit,
Ne ulla alia quam sola discendi gratia
Huc accessisse appareat. Sy. Curabitur
Probe. Bu. Belle ad novercae tumulum flebimus.
Ioan. Quis huc tam pomposo stipatus agmine
Pedem movet? quis est, auro qui fulgido
Gemmisque adeo totus resplendet undique?
He. Modeste agitote singuli, ne infamiae
Nobis cauterium imprimatur. Bu. Optime
Curabitur Princeps ne metue. Ioan. Tun' es ille
Herodes Galilaeae Tetrarcha? He. Ipsissimus
Scilicet. Io. At cur quaeso huc venisti? edissere.
He. Paucis dicam Rabbi: Et multa et miranda de
[Note: Octo.] Tuae tum doctrinae tum vitae sanctimonia, a fide
Dignis viris, nobis depraedicata sunt:
Potissimum vero, quod a summo Iove
Legatus huc (velut alter Hermes) veneris,
Cunctosque mortales beatitudinis
Verae viam modumque edoceas sedulo.
Ob id nimirum iam cum nostris, ut vides,
Accessimus huc, ut et nos audiamus ac
Ex te discamus clare, quid nobis siet
Faciundum, quo Deos (caelestia numina)
Propitios nobis conseruemus perpetim.
Io. Quamquam ego quidem nondum inducere in animum queam.
Tam subito te ex lupo alioqui rabidissimo
Mansuetum in agnellum mutatum esse penitus,
Sinceraque huc venisse conscientia:
Tamen utcumque siet, te hoc unum potissimum
Monitum velim, ut cum ceteris capitalibus,
Quibus undequaque turpiter insignitus es,
Sceleribus, abominandam illam lubidinem
Incestumque impium praesertim a te procul
Abigas. Non etenim tibi licet, non licet inquam, uxore propria.
Velut cane repulsa, aliam superinducere.
At multo condecet minus, ut fratris tui
Thorum commacules, eiusque habeas coniugem.
Vetat hoc cum primis lex divina, abominat
Inscripta lex naturae, prohibet proximi
Dilectio, nec humanae leges sinunt
Inultum tantum facinus. Hominem memineris
Te esse, haud brutum animal. Ne carnis cupidines
Adeo exsatiare velis. Rationis utere
Tibi concessae dotibus. Committere
Ipse noli turpiter, quae in aliis plectere et
Odisse debebas merito. Acquiesce iam
Salutiferis hisce meis monitis suadeo, ac
Resipisce actutum. Revoca propriam coniugem,
Fratrique redde suam. Sic poterit ultio
Divina (graviter alioqui imminens tuo
Capiti) intactum te praeterire. Mo. Hem quid sapit
Rex hoc tibi ferculum? Certe si pruriunt
Adhuc tibi aureis, nescio quî fricarier
Satis queant. Dor. Taceto propere, aut mox edes
Pugnos. Mo. Au. Siccine veritas parit odium?
Do. Pergis adhuc ter pessime? Mo. Tacebo. Ioan. Sin iuvat
Iniquitatis porro omnis fastigium
Conscendere, si decretum pertinaciter
Animi explere libet, nec meis hortatibus,
Dictis, piisque consiliis obtemperas,
En tibi praedico fore certissimum, ut prope-
Diem ultricem Omnipotentis Domini sentias
Manum. Tum sapies fortem, sed sero nimis.
Nimis inquam sero tum paenitentia
Tibi veniet. Resipisce igitur dum libere
Potes, dum tempus suppetit, ne tanta te
[Note: Dimet.] Mala incautum subito opprimant.
He Horrenda mehercle narras vir sanctissime.
Io. Horrenda quidem, sed et longe verissima.
He. Infigam dicta tua altius memoriae,
Operamque dabo quoad licet, ut factis ea
Quoque exprimam. Io. Faxit Deus, optimus pater,
Ut ex toto haec loquaris animo, et operibus
Porro testeris. He. Faxit summus Iuppiter.
Adeste viri Proceres, nosque e vestigio
Repetentes aulam, una omnes consequimini,
Ut dictis interim viam levemus, et
De auditis paulum conferamus mutuo.
Syn. Praecedat Rex quocumque libet, faciatque quod
Videtur commodum sibi, nos parebimus
(Ut decet) in omnibus lubentes. He. Laudo vos
[Note: Dimet.] Merito. Sed eamus, tempus est.
HEm fratres [(printer); sic: frates] Israelis dilectissimi,
Quanta huic viro est auctoritas, quanta gravitas,
Quam nullius plane rationem hominis habet?
Paulo ante relligionis nostrae Principes
Phorschaios ac sacerdotes hypocrisis
Et impietatis convincebat acriter:
Idque adeo, ut ne mutire quidem vel paululum
Illi contra possent. Iam vero (quod magis
Mirandum est) nec regem summa potentia
Praeditum, et ingenti ad haec satellitum manu
Stipatum reveretur, nec paulum suspicit,
Quo minus ipsi suum errorem quoque retegat.
Ecquid vobis videtur? An dubitare quis
Posthac possit, Messiam hunc esse patribus
Nostris toties promissum? Ah. Nobis certius
Vix quippiam poterit persuaderier.
Sy. Nec nos sane aliud aeque credimus. Ioi. Sed heus
Tacete. Nam ad loquendum praeparare se
Videtur modo. Ioa. Quid mussitatis invicem
Viri Israelitae? Suspecta non parum
Mihi vestra sunt colloquia. Ioia. Nil sanctissime
Praeceptor nos confabulamur, quod tuae
Quid derogare auctoritati possiet.
Ioan. Auctoritatem non moror plane meam, haud
Meum credite quaesitum veni commodum,
Sed eius (qui me misit et cui viam
Paro) gloriam, laudem, et honorem totus venor
Ioi. Non est dubium. Ioan. Sed vos videmini, mihi
(Quam par sit) adscribere plura. Sy. Id ne dixeris
Rabbi. Numquam etenim tantum tibi deferre nos
Poterimus, quin multo plura meritus sies
Iure optimo. Ioan. Nimium inquam adscribitis mihi
Et plus sane, quam unquam mihi vendicare re
Vera queam. Quapropter vos hoc unicum
Monitos iam volo, ne falsa suspicione de
Me quasi ego sim Christus, ducamini. Haud enim
Is sum. verissima loquor. Baptizo quidem
Vos (fateor) aqua, verum ob aliud plane nihil
Quam ut praeparem vos solûm ad paenitentiam.
Sed fortior me post me veniet, isque tam
Modis omnibus excellens, ut ego neutiquam
Sim dignus, qui vel calceos pedum illius
Soluam. Ipse vos baptizabit non simplici
Aqua, sed Spiritu sancto ac igni. Sub haec,
Idem quoque verum et exactum editurus est
Iudicium, inter pios simul et impios,
Ita ut manifeste colliquescat omnibus,
Qui vere sint boni ac pii, qui sint secus.
Multos fefellit hactenus externa species
Et hypocrisis. Ast hunc tale nihil fallere potest.
Habet enim ventilabrum sua in manu,
Eoque aream suam purgabit affabre:
Hoc est, cunctos mortales doctrina sua
Probabit, atque afflictionum pondere
[Note: Dimet.] Examinabit igneo.
Tum qui subsistere constanter poterunt, bene
Habebunt perpetim, nullumque sentient
Dispendium inde. Namque illos ut triticum
Vere purgatum in caelestis vitae horreum
Summa cum laetitia et tripudio vehet:
At paleas contra, hoc est, hypocritas, nihil
Aliud quam speciem inanem sanctimoniae
Prae se ferentes, trudet ad ima tartara,
Tradetque comburendos igni tempore
Nullo exstinguendo. Quare falsam ponite
Persuasionem, vos rursum et moneo et rogo,
Quam de me concepistis forsitan, quasi
Venturus sim ille Christus. Praedixi, ac modo
Repetere idem rei cogit necessitas:
Non sum ego Christus, sed eius praecursor humilis.
Hac iam admonitiuncula, brevi quidem
Illa, sed tamen in primis vobis utili,
Meum hoc die sermonem finiam: idque eam ob
Caussam potissimum, ut hoc vobis tenacius
Inhaereat, altiusque radices agat,
Quo a me prolatus est serius. Ioi. Age si ita habet,
Curabitur ut persuasio quae nos hactenus
Tenuit totos, animo eximatur funditus.
Ioan. Sic facite, et lam porro valete in crastinum
Usque diem omnes feliciter. Ioi. Gratia tibi
Merito a nobis habetur maxima Rabboni
Observandissime, quod non desistis viam
[Note: Octo.] Nobis ad veram veritatis cognitionem pandere.
Io. In hoc sum missus, atque utinam mea contio
[Note: Octo.] Aliquem in vobis ac ceteris, quibus peculiariter
Veni, pietatis fructum elicere possiet.
Tum certe dissolui et mori libens velim.
Quamvis doctrina caelica
Ab uno manat spiritu,
Bifarios tamen habet
Auditores et asseclas.
Nam horum sunt quidam simplices,
Veri, germani, ac seduli:
Quidam vero a prioribus
Sunt plane diversissimi.
Veri toto conamine
Amplectuntur salubria,
Iisque insistunt sedulo
Verbis, vita, corde, operibus.
Falsi autem et impii hypocritae
Specie quidem externa nitent,
Simulantque sanctimoniam,
At sunt interne pessimi.
Et adeo non sanantur hi
Piis hortationibus,
Ut quo magis illos admones
Hoc pergant obstinatius.
Exemplum huius apertissimum
Relucet hîc satis et super
Tum in Iudaeorum proceribus
Tum quoque in Herode principe.
In quibus et hoc observandum erit,
A nullis verum aeque opprimi,
Atque a mundi potentibus
Sapientiaque turgidis.
Sed nos his vitatis procul,
Salutifera potius piaque
[Note: Hyper.] Rudis populi paradigmata
Usque imitemur singuli
[Note: Trimet.] MAnete vos hem virgines in aedibus
Et curate, omnia ut intus pure candicent.
Ab. Te ne sequemur iam Domina foras? He. Haud est opus
Modo. Vos curate tantum quae curanda sunt.
Ab. Pro omni virili. Pe. Est praeterea quod nos velis
Hera? He. Nihil impraesentiarum, quod mihi
Occurrat. Pe. Vale igitur interim Domina. He. Sed
Heus. Ab. Adsumus paratae. He. Ut et vestes simul
Omnes ac ornamenta cetera nitide
Repurgentur, suoque reponantur loco
Efficite. Ab. Curabuntur sedulo omnia.
[Note: Sola loquitur.] He. Demiror hercle, nec satis mente assequi
Possum, quidnam portendat, quid ve incommodi
Aut tristitiae Regis animum contorqueat,
Quod adeo solitam praeter consuetudinem
Iam nunc incedit cogitabundus, velut
Arduum aliquod secum reputans negotium.
Non tam ex animo laetatur usque ad hunc diem.
Non tam tripudiis, saltationibus,
Exercitationibus palaestricis,
Spectaculis, aliisque rebus ludicris
More suo solito commovetur. Immo nec
(Quod mihi plus admirationis excitat)
Tanto omnino impetu, tanta lubidine
Sacrae litat Veneri, sacrisque amplexibus
Mihi adlubescit, ut consuevit hactenus.
Quid multis? Totus iam fere immutatus est.
Amor languet, laetitia curarum agmine
Obvoluitur, apparatus Regius nutat.
Certe ni tam mihi intus et (ut proverbio
Volgari [Reg: Vulgari] dicitur) in cute esset cognitus,
Per omnes dierarem [Reg: deierarem] constanter Deos,
Metamorphosi ipsum subita correptum esse, tam
Nihil fere reliquum est, quo vitae pristinae
Affectibus vel paululum respondeat.
Variis profecto cogitationibus
Mutatio haec animum misere exagitat meum.
Quid certi coniciam habeo plane nihil:
Nec qua via aut ratione genuinum rei
Statum resciscam, excogitare etiam queo.
Rex etenim ipse nimis est tenax silentii,
Quare etiam si illum obtester per sacra omnia,
Tamen aut negabit, aut dissimulabit, satis
Scio: Alios vero ex aulicis consulere ea
[Note: Octo.] Propter, partim pudet, partim quoque suspicioni obnoxium est.
Ast bene habet, illic incidit mihi quippiam,
Ad cognoscendam rem omnem apprime commodum.
Morio noster Regi semper adest proximus,
Omniaque eius secreta novit optime:
Nam stultos caelare nihil Principes solent,
Ut a quibus timeant nullum periculum
Sibi. Hunc igitur amicis verbis alloquar,
Et expiscabor sensim quaestionibus,
Quid Regi acciderit, quae ve animum eius occupet
Sollicitudo. Neque diffido, quin omnia
Retecturus mihi siet clarissime. At
En prodit ipsus. Commodum me castor, haud
Enim venire poterat tempestivius
Meo sane instituto. Iam aggrediar eum
[Note: Dimet.] Recta, faciamque periculum
Quidnam rei sit, si possum expiscarier.
[Note: Trimet.] DII daeque omnes istos male perduint
Latrones atque nebulones ter pessimos,
Tam me usque suis vexant dictis scurrilibus,
Tam nullum tempus abire sinunt, quo non meam
Subsannent simplicitatem simplicissimam.
Atque hoc per sanctam sancte iuro moriam,
Ni Rex ipse mihi una cum Herodiade adeo
Esset carus, iamdudum coepissem fugam.
Sed ecce, ni iam canis omnino podicem
Inspicio, adest Herodias. Miror quid heîc
Actura rerum sit. He. Quo tendis Morio?
Mo. Hem, salue amica, salue. Huc animi gratia
Me contuli. Quo tu? ubi tuae pedisequae?
Siccine te solam exire decet? He. Ita volui.
Mo. Quî sic? quo te ergo confers? dic amabo, dic.
He. Ad te unum Amicule. Mo. Ad me?
He. Ad te inquam. Mo. Quid sibi hoc
Vult? He. Audies, sed conditione hac, ut mihi
Ad quaestiunculam unicam respondeas,
Quam tibi sum propositura. Mo. Siquidem cognita
Mihi sit. He. Est citra dubium. Mo. Dic igitur, placet
Conditio. He. Dic quaeso mihi, quid Regem male
Habet? quid eius urit animum? Mo. Stulta sane
Haec quaestio est. Propone saniora. ni et
Tu moriae initiarier nostrae velis.
He. Bona verba quaeso Amicule. Num tam stulta ego
Loqui tibi videor? Mo. Immo stultissima.
Her. Quid ita? dic sodes. Mo. Egon animum Regis queam
Scrutari? He. Vah nunc Cres est pelagi nescius.
Mo. quorsum hoc dicis? He. Quia dissimulas te sci re iam,
Quod est tibi compertissimum. Mo. Sed quomodo?
He. Quod Regi semper corpore coniunctus sies.
Mor. At quid tum postea? Her. Exploratum est tibi igitur
Satis superque, an quid vel viderit uspiam
Vel audierit, quo sit conturbatus animo.
Mo. Non equidem memini. Si tamen quid nauseae
Habet forsan, novi unde eam collegerit.
He. Unde obsecro, mi morio suavissime?
Mo. Referre non ausim. He. Audacter mihi detege.
Nullum tibi inde impendebit periculum.
Mo. Dicam ergo, sed si des prius fidem mihi,
Tenaci te pressuram omnia silentio.
He. Ne metue. lapidi dixeris. Mo. Hisce diebus ad
Iordanem concedens, Doctorem audivit in
Magno populi coetu contionantem nova.
He. Praesagit mihi nescio quid infortunii
Animus. Ah quid hoc erit? Sed perge Morio.
Quid ille annuntiavit auditoribus?
Quae populo tradidit vivendi dogmata?
Mo. Quemque sui officii admonuit strenuissime,
Omnesque hortatus est ad paenitentiam,
Vitaeque pristinae innovationem. He. Age
Quod regi dogma dedit? Mo. Acerrimum hercule.
He. Ecquod igitur amabo? Mo. Primo duriter
Admodum eum obiurgavit propter adulterium (et ut
Ipse inquiebat) incestum plane impium:
Deinde summa verborum vehementia
Hortatus est, ut te abdicatam mox suo
Restitueret fratri, atque propriam coniugem
Simul revocaret, pristinoque haberet et
Loco et honori: Addens hanc quoque statim appendicem,
Si id faceret sedulo, Deos illi fore
Propitios, qui alioqui ira in ipsum perciti
Summa essent: sin autem pro more pergeret,
Supplicium illi adfuturum praesentissimum
Et inevitabile. He. Dii boni quid audio?
Verum quid Rex ad haec? Mo. vixdum mutire prae
Stupore quivit. He. Quid? num unius homunculi
Calumnias metuit? Mo. Sic est. sunt vera quae
Loquor. He. Quin occidisset pessimum caput.
Mo. Animus forsan non defuit, sed defuit
Potentia. He. Potentia? Mo. Quid ni? ingens contio
Circumquaque aderat populi, ab eius unice
Pendentis sermonibus ac placitis. Num igitur in
Tanta frequentia ipsum potuisset neci
Dedere? He. Conticuit itaque omnino Rex? nihil
Ne nebuloni respondit? Mo. Respondit quidem. ast
Ea ratione, ut polliceretur operam
In hoc se omnem navaturum, quo hortatibus
Eiusmodi per omnia faceret satis.
He. Sat est. rem iam plus nimio, plus quam collibet,
Aut unquam sperassem, rescivi. Gratias
Tibi tamen interim amicule habeo maximas,
Quod aperueris mihi tam clare omnia: ac vale.
Alio iam mihi porro concedendum est. Mo. Vale
Herodia amica mea suavissima.
[Note: Trimet.] AMandor a Rege ut visam, ubi nam nostra sit
Domina Herodias, quid valeat, quid ve modo agat
Rerum. Quaero igitur intus illam ubique, tum in
Gynaeceo, tum in contione virginum,
At frustra. Nam aiunt ipsam exisse paululum
Foras, et id solam quidem. Prodeo itaque
Et ego foras iam circumspiciens sedulo
Meque ad quamcumque plagam vertens, si fors queam
Ipsam alicubi deprendere: sed frustra omnia.
Ast video Morionem nostrum, is forsitan
Novit certius ubi siet. Mo. En lepidum caput
Quo tu nunc tam citato cursu? So. Hem Morio
Dic age vidisti ne Reginam heîc uspiam?
Mor. Vidi, sed quî id rogas? Som. Convenienda mihi erit.
Mo. Tibi? Proh Iuppiter. So. Ubi est? detege.
Mo. Sequere nasum recta. So. Quid? me derisui
Habes? Mo. Quis te derideat? tam scilicet
Hominem catum. So. Dic sodes ubi ea est? Mo. Respice:
Viden? Som. Video, bene habet. Tu iam nunc perge, quâ
Coepisti. Mo. Ita fiet. Cave autem, ne tibi
Cerebrum effluat. He. Quis huc cursu ruit adeo?
Atat, quam timeo, ne mihi nuntium adferat
Inauspicatum. So. Salve clementissima
Domina. He. Salve et tu. Sed quid portendit tuus
Hic adventus? Qua huc accessisti gratia?
So. Negotium mihi Rex dedit, ut videam et ubi
Sies, et quid valeas, et quid agas denique.
He. Est praeterea quod cures, quod ve nunties
Mihi? So. Nihil prorsus. He. Revertere igitur ad
Regem ilicet, et dic me illi adfuturam breuî.
So. Curabitur. Tu mox sequere, et vale interim.
[Note: Sola loquitur.] He. Ah quod paulo ante ex Morione nuntium
Accepi? Nunc demum re ipsa experior, nihil
Me suspicatam esse incassum: iam sentio,
Verissimum esse illud volgi diverbium,
Quo aiunt, tam felici fortuna neminem
Natum, cui non Daemon aliquis sit malevolus,
A quo miserrimis discrucietur modis,
Eiusque perpetim qui affectibus obstrepat.
Hoc ipsum inquam, si quis alius, ego verius
Vero comperio esse impraesentiarum. Ego
Enim quantumvis illustri forte genita,
Meum tamen (ut audio) sum nacta Daemonem:
Eumque talem qui non dormiat, nihilue
Reliquat intentatum, donec Regis in
Me amorem, animumque alioqui candidissimum
Penitus exstinguat et abalienet, iisque non
Secus atque puluerem me eiciat aedibus.
Heu quidnam consilii iam nunc potissimum
Capiam? quibus ve adversus haec letalia,
Miserae mihi obstructa parataque molimina
Rationibus agam? Nescio prorsus, neque
Excogitare possum. Occidere quidem
Manifeste illum (tametsi nihil optatius
Contingere animo possiet) nec audeo,
Nec liberum mihi est, quum praesertim tantae
(Ut rumor est, utque retulit iam Morio)
Auctoritatis sit apud volgum ignobilem
[Note: Dimet.] Caecumque. Nec interim tamen
Alia sese mihi via iam offert aptior,
Qua ausus conatusque hosce perversissimos
Mei pro voto animi queam restinguere.
Certe ni in tempore obstitero, nisi omnibus
Modis contraivero, de me actum penitus erit,
Rexque brevi totus in illius abiturus est
Sententiam. Verum priusquam clarius
His de rebus quid constituam, periculum
Facere animus est, quantum nam valeat et mea
Apud Herodem auctoritas, an etiam amet
Tam corde, quam verbis solet testarier.
Tot ipsum urgebo precibus, tot suspiriis,
Tot lacrimis, ut vel nolens exaudire me
Cogatur: nec desistam quoque donec meis
Votis adspiraverit, hoc est, donec scelus
Illud scelestissimum (ut est dignus) in omnibus
Tractaverit, ipsumque docuerit discordias
Inter amantes posthac disserere, ut hactenus.
O utinam tortrix eius esse admitterer:
Sensurus pol esset, quibus me affecerit
Iniuriis, quam gratum mihi praestiterit et
Conciliaverit obsequium. Ast en, ni caeca sum
Omnino, Herodem ipsum adventantem huc conspicor.
Sane ipsus est. ibo obviam, omnemque lapidem
Movebo sedula, ut ex animi sententia
Contingant omnia prospere, atque ille meritis
Condigna supplicia assequatur protinus.
[Note: Trimet.] ITan' dicebat Herodias, se breuî
Ad nos venturam? So. Sic aiebat Rex colende.
He. Erat sola? So. Omnino. Atque eccam. recta huc tenet
Gressum. Dor. Ipsissima pol est. Her. Bene habet. sistam heîc pedem
Tantisper, donec adsit. H(r. Salve o Rex mihi
Carissime, summa mea voluptas. He. Salva tu
Quoque sis plus millies, mea animula, meum corculum,
Dulcissima mea Herodia. Unde nunc ades
Nobis? dic age. H(r. Deambulatum nonnihil
Foras concesseram. He. Gaudeo mecastor et
Laetor plurimum ob hancce tuam. At vos secedite
Paulisper pueri, donec vos vocavero
Rursum. Dor. Lubentes admodum Rex inclite
Paremus. He. Plurimum inquam o delicium meum
Tuam ob praesentiam perfusus gaudio
Sum. H(r. Grates habeo merito tibi ter maximas
Colendissime Princeps. At eundem in te quoque
(Crede) animum ego vicissim gero tenaciter.
Te etenim non secus ac me ipsam amore prosequor.
Tui adeo sum studiosa, adeo observans nimis,
Ut sive vigilo sive dormio, tu mihi
Ob oculos usque verseris praesens. He. Satis
(O mea lux) pectoris tui sinceritas
Nobis perspecta est. H(r. Hinc nimirum et iam tibi
Plus quam dici potest rex timeo. He. quid? mihi?
Quî sic quaeso? H(r. Videris etenim pro dolor
Nescio quid torsionis intus in animo
Fovere. Her. Egon'? H(r. Tu inquam. He. Eia. H(r. Hoc. ergo quid siet,
Mihi aperias ingenue te precor. He. Nihil
Est (o mea amoenitas) quod iam me torqueat
Vel paululum. H(r. Ah fallis Rex. nam aliud indicat
Vultus, proditor animi longe certissimus.
He. Nodum profecto in scirpo quaeris. Nil enim
Quod animum mordeat habeo. H(r. Au. non tam mihi
Facile persuaseris. He. Nil sentio mali
Mea Herodia. H(r. Quin per te ego Deos precor
Immortales, misereat te tandem mei,
Et ne me clam hanc rem habeas. He. Nihil est inquam, nihil
Plane, ita me summus ille seruet Iuppiter.
Quare hanc opinionem missam fac rogo.
H(r. Si non preces meae apud te quid possunt, nihil
Imperio (sat scio) unquam quicquam effecerim.
Ast quid, si coniectura id quivero assequi?
He. Licet, si quidem potes. H(r. Ex calumniis, quibus
Diebus exactis cis Iordanem a novo
Illo doctore (seductore dicerem
Potius) crudeliter impetitus es, luem
Hanc hausisti. He. Quis hoc tibi retulit obsecro
Amica mea? H(r. An non rem probe assecuta sum?
He. Haud longe pol a scopo aberras Non enim
Parum (ut verum fatear) eius sermonibus
Commotus sum. H(r. Verum ad quid commouêre te?
Num ad vitae iam transactae resipiscentiam?
He. Utcumque ast non adeo, ut ad iracundiam.
H(r. Heu miseram me. Siccine te seduci sines
A nebulone infestissimo? Illi ne potius
Fidem adhibere voles, atque consultissimis
Tui regni viris? Illi ne, quam mihi
Magis adhaerebis? Pro Deûm atque hominum fidem.
He. Quorsum ita lamentaris mea Dulcedo? quid ita
Ploras? H(r. Egon' plorarem, cui certissimum
Sit adfuturum exilium? He. Unde haec tibi oboritur
Suspicio? Parce hisce tuis lacrimis obsecro,
Ne te luctu maceres sine causa. Namque nil
Mali tibi unquam (me quidem superstite)
Accidere poterit, quod non propulsavero
Pro viribus H(r. Tamen seductor ille te
Hortatus est ac instigavit, ut audio,
Quo me statim tuis eicias aedibus.
He. Hortatus est quidem. ast non quam dementiae
Me illo perducet. Es tu namque carior
Mihi (crede) quam ut tempore te ego ullo deseram.
H(r. O utinam. He. Ne dubita mea lux, mea unica
Voluptas. Quin in veri amoris symbolum
Vel osculum hoc a me capito. H(r. Accipio qui lubens
O maximum meum solacium, nihil
Optatius co contingere mihi potest.
Nam et esuriebam et sitiebam illud unice.
[Note: Dimet.] He. quid iam a me fieri postulas?
Edissere audacter. H(r. Hoc unum colende Rex,
Ut nebulo ille reprimatur e vestigio,
Ne nobis esse molestus pergat. He. Sed id
Non tam facile potest fieri. Nam summae apud
Iudaeos omnes admirationis est,
Adeo ut prodire vixdum queat in publicum,
Quin magna constipetur multitudine.
Ad haec (ut quod res est dicam) plane nihil
Molitur, unde occasio possit arripi
Animadvertendi in ipsum paulo saevius.
H(r. Impune igitur feret, quod tam petulanter in
Maiestatem tuam (in populi praesentia)
Invectus est? He. Dubius sum adhuc. H(r. Profecto si
Hoc dissimulaveris, si contumeliis
Tantis connixeris, te nullus amodo
Timebit, crede, nemo te teruncii
Aut flocci saltem faciet: Immo et omnibus
Derisui es futurus ac ludibrio,
Malorumque omnium inde lerna sequetur. He. Haud
Absurda sane dicis Herodia, si
Res introspiciatur penitius. Ast, quid ut
Nunc faciam suades? H(r. Si quidem me audies, volo
Atque unice expedit etiam, ut, ubi licuerit
Per volgi absentiam, apprehendi ipsum et capi
Cures, carceribusque iniectum fame ac siti
Perire sinas ad mortem usque He. Immanis profecto
Innoxio sententia est. H(r. Quid? Tun'eum
Dixeris innoxium, qui te calumniis
Tantis est aggressus? qui in faciem adulterum
Te incestuosumque vocavit? He. Utut sit, tuis
Iam consiliis morem geram. Posteaquam enim
Ita omnino necessitas postulat, ut e
Duobus alter offendendus sit mihi,
Illum quam te offendere malim. namque antea
Tu, quam ille, mihi et cognita fuisti et amata prae
Omnibus. Hem formosula mea, cape suavium
Secundum. H(r. Ago ingentes tibi o Rex gratias,
Cum quod tui osculi mihi fragrantiam
Toties gratuito impresseris, tum maxime,
Quod iam preces meas pro voto admiseris
Lubens. He. Quid ni vero? tui nil gratiâ
Detrectabo unquam, quantumvis sit arduum.
H(r. Ita spero. He. Sed intus hocce de negotio
Agemus latius, iam vero regiam
Nostram una repetamus, nosque solitis ibi
Reficiamus voluptatibus H(r. O sic decet,
Sic rex macte animo et virtute esto perpetim.
He. Eamus itaque intro. H(r. Sequar, praecede tu.
He. immo lateri meo adhaerebis iam proxima.
H(r. Placet. He. Heus satellites, cursim praecedite
Vos, ac videte, num parata probe omnia
Intus sient. Dor. Curabitur Rex inclite,
Ne quid tuo arbitrio desit. He. Bene, pergite.
Inter flagitia cetera,
Quibus homo scatet plurimis,
Nullum est equidem nocentius
Turpi foedaque Libidine.
Huic enim inest tanta malitia
Tanta quoque perniciositas,
Ut et corpus coinquinet,
Et misere corrumpat animum.
Corpus sane totum inficit,
Morbos ei infert noxios,
Omnesque vires exedit
Non secus ac Cancer serptilis.
Mentem vero densissima
Obnubilat caligine,
Ut neque rectum neque pium
Possit discernere amplius.
Non autem possessoribus
Haec damna solis inicit,
Sed et aliis nocet insuper
Incommodatque plurimum.
[Note: Gen. 34.] Sic olim nempe ob unis
Detestandam Libidinem
Tota Sichimorum Civitas
Eversa est una cum Incolis.
[Note: Iud. 20.] Ob hanc quoque Gabaa Beniamin
Igni est exusta funditus,
Occubueruntque ibi gladio
Viginti quinque milia.
Ob hanc et Troia Civitas,
Ut tradunt Historiographi,
Una cum imperio corruit
Damnumque aeternum pertulit.
Possemus multo plura adhuc
Hac de re exempla adducere,
Tum ex sacrosanctis Bibliis,
Profanis tum ex scriptoribus.
Sed colliquet sat omnibus,
Queîs vel mica sapientiae est,
Quam infanda malorum copia
Ex hoc barathro scaturiat.
Ad haec in Herodiade
Incestuosa adultera
Licebit perspicere affatim,
Cuius Libido sit indolis.
Ne quid enim huic decederet.
Ut hanc exsatiaret probe,
Est persecuta usque ad necem
Iustum Ioannem crudeliter.
Nos autem queîs cordi est salus,
Tantam scelerum voraginem
Fugiamus usque sedulo,
Sectantes castimoniam.
[Note: Trimet.] ARdua profecto nunc nobis provincia
Incumbit fratres. Za. qui sic obsecro Sileon?
Si. Hoccine rogatu dignum est? An memoriae
Tam leviter excidit, quid nostri Principes,
Phorschai [(transcriber); sic: Pharschai] inquam atque Sadducaei, proximis
Diebus hoc de homine nobis narraverint,
Ad quem iam sciscitatum una contendimus?
Quo pacto scilicet ab eo excepti sient.
Quibus ab eo depicti sint coloribus.
Tum quoque, quam is fuerit in monendo liber, et
Nullum nec dignitatis nec personae respectum egerit?
Za. Memini, sed quid tum postea? Num ergo et nos (putas)
Ad hunc modum excipiet? Si. quid ni? Si illis enim haud
Pepercit, nec nobis parcet dubio procul.
Za. Fuit fortasse tum furore percitus.
Do. Non est verisimile affectus huiusmodi
In ipsum cadere, utpote tanta innocentia
Vitaeque probitate insignitum. Za. Ut ut siet,
Rem omnem experiemur ipsi post paucula satis.
Sil. Haud dubie. Sed priusquam accedamus hominem,
Ex nobis unus quispiam eligendus est,
Qui nuntium demandatum illi aperiat
Nostro omnium nomine. Chu. Pulchre sane admones.
Ita enim aptius evitabitur confusio.
Nam multi canere (ut volgo dicimus) simul
Possunt apte: at loqui simul, perinde non
Convenit. Za. Aiunt ita et vere quidem. Cui
Igitur onus hoc imponemus? Si. Suffragium
Si quid meum valet, tibi uni defero id
Negotii. Do. Eadem et a nobis suffragia
Zambri exspectabis. Nam linguae donum tibi
Facile praestantius atque nobis contigit.
Za. Non admodum: sed utcumque tamen sit, quia
Provinciam hanc iniungitis iam nunc mihi,
Haud detrectabo. Chu. Hem venit illic is ipse, quem
Volebamus solum. Sil. Hui quanta circumdatus
Est undiquaque populi multitudine?
Za. Stupenda profecto ac mira haec innovatio est,
Timendumque haud parum, ne nobis omnium
Malorum Lernam sit paritura. Si. Id optimus
Israêlis Deus avertat. Do. Me plurimum
Certe ignari huius populi miseret, quod adeo a
Vento quocumque se circumferri sinant.
Chu. Quin immo, quod per hunc a Mose ritibus
Ac traditionibus seniorum deviet.
Za. Heus satis est. aderit mox homo. Subticescite
Igitur, ne sugillationes has suis
Accipiat forsan auribus, nosque (ut solet)
Convitiis intolerandis aggrediatur. Sil. Id
Praestat caverier, at lupus est in fabula.
OMnia iam vobis, quae ad salutem ullo modo
Vestram facere putavi, aperui sedulo ac
Fideliter. Restat itaque ut memori ea mente
Alte reponatis, nec committatis unquam,
Ut excidant, veniantve in desuetudinem
Rursum, ne fructibus tantis privemini.
Ioi. Omnem seduli adhibebimus Rabbi (ut decet)
Huc diligentiam, ne ab incoepto bene
Cursu unquam desistamus. Tu vero Deum,
Quemque ille missurus in orbem est H(r pro
Nobis assiduis interpella precibus, ut
Volentibus sua iugiter adsit gratia,
Constantiamque suis addat bene stabilem.
Ioa. Quicquid ego quidam hac in re possum, promptissimus
Ero usque. Sed video quosdam adventare, nosque
Ut apparet, petere recta. demiror haud
Sane parum, et qui sint, et quid velint sibi.
Ioia. Sacerdotes sunt ac Levitae, nisi oculi
Mihi caecutiunt prorsus. Ioan. Sat est; ubi
Libuerit, accedant. Za. Modeste quisque se
Modo gerat, ne suffundamur pariter, ut
Pontifices nostri antea. ego accingar muneri
Iam. Sil. Perge. nos probe nostras tuebimur
Partes. Zam. Salvus sis Rabbi, nobis plurimum
Colende. Io. Salutem itidem et vobis veram imprecor.
Sed quid caussae est, quod huc accesseritis modo?
Za. A Gentis nostrae Iudaicae primoribus
Pontificibusque maximis ad te huc sumus
Missi, ut quaeramus diligenter, quis sies,
Aut quem te esse fatearis. In hoc enim omnium
Sita exspectatio summa est, atque omnium
Adeo pectora ob id curis detinentur, et
Variis anguntur cogitationibus.
Dic ergo ingenue ac incunctanter, Tu quis es?
Io. Dicam, sed non aliud, quam ipsa quod est veritas.
Non sum ego Christus. Za. Quid ergo? Helias tu es? Ioan. Nego.
Za. Es tu igitur ille propheta nobis a Deo
Missus? Ioam. Non sum propheta. Za. Quis tum? libere
Fatetor obsecro, ut per nos responsio
Illis detur, qui nos huc eius gratiâ
Ablegârunt solum. Quid dicis de tua
Ipsius persona? non etenim esse dubium
Potest, quin ipse tibi satis notus sies.
Dic itaque dic: Quis es? Ioan. vox ego clamantis in
Deserto, dirigite actutum Domini viam.
Rectasque eius facite semitas: oraculum
Ut Iesaiae habet. Za. quid vult igitur sibi?
Unde hanc auctoritatem consecutus es,
Quod populum praesentem tingis baptismate,
Si tu non es Christus, nec Helias, neque
Propheta? Io. Ego quidem tingo aqua, sed simplici,
Sed in signum tantummodo paenitentiae.
At non ita pridem in medio vestrum constitit
Quidam, vobis licet ignotus adhuc: ipsus est
Sanctissimus ille, qui post me venturus est,
Quique tamen ante me iamdudum est factus. Hic
[Note: Sept.] Hic inquam tantus est omnino, tanta praeditus
Quove dignitate, ut ei collatus ego, nil
[Note: Dimet.] Sim aliud quam mancipium infimum,
Nec sim dignus quidem, qui illius calceos
Soluam. Haec, si quid renuntiare libet, meo
Nomine Primoribus vestris renuntiate.
Aliud enim (affirmo) nullo unquam tempore
Ex me responsum consequimini. Za. Bene est
Rabbi observande. Hoc igitur deferemus ad
Nostros fide bona, quum praesertim et tu idem
Nos facere iubeas. Vale. Ioan. Valete vos quoque,
Sed in domino. Secedendum nunc est mihi
Parumper ad secretiora, ut spiritu
Memet nonnihil oblectem. Quare et vos viri
Fratres ad sua quisque pariter concedite,
Vestraeque consulite tum animae, cum corpori.
Ioi. Tuis lubentes monitis acquiescimus
Rabbi, ut qui non nisi salutaria proferas
Semper. Vale igitur praeceptor sanctissime,
Vale longum, nosque habe commendatos tibi.
Ioan. Abite in pace, et Dominus vobiscum siet.
Aderit propediem (ut luculenter sentio)
Ministerii huiusce mei optatus finis, ad-
Erit et exspectatus diu vitae exitus.
Quare laetor profecto ac gaudeo plurimum,
Quod eo tandem mortalium feliciter
Salus successerit. Iam enim ipse corpore
Adest praesens, cui parare viam hactenus
[Note: Dimet.] Omni conamine studui.
Nunc igitur o optime Israelis tutor ac
Pater, nunc dimittas servum tuum obsecro
In pace. Nam et vidi et manibus etiam meis
Contrectavi, quem Orbi misisti perdito
Servatorem. Haud diutius iam vivere
Libet: quin gestio idem apportare nuntium
Defunctis Patribus, quod mundo prius attuli.
Ast conspicor adventantes quosdam ex asseclis
Nostris, cursuque huc convolantes praepeti.
Mirum, quid portendat, quid ve id rei siet.
Non etenim maturare tam solent gradum,
Ut modo. Sed expecto tantisper, donec illi
Una adsint. --
[Note: Trimet.] NOn dici Potest, quam audentia
Illa hominis temeraria animum moveat meum,
Quam illi succenseam, quod nostri Rabboni
Auctoritatem, Baptizandi inquam et docendi
Officium, tam sibi impudenter arroget.
Na. Nec me quidem tanta omnino praesumptio
Parum angit crede. Nam zelus amorque vehemens,
Quo nostro sum supra modum addictissimus,
Me admonet ac impellit, ut ipsius non minus
Atque meam sortem (siquidem sit mala) doleam.
Cle. Isthuc probos decet discipulos. Atque ego
Sane prae maximo zelo non me amplius
A cursu continere possum, ut omnia
Quam primum, ut facta sunt, recenseam ordine.
Na. Id consultum et mihi videtur. Ita enim aptius
Principiis obstare poterit, ne postea
(Pergente illo suo more) incurabile
Siet remedium. Cle. Sic est. at caecus nisi
Sum prorsus, praeceptorem nostrum ipse video.
Na. Is ipsus est equidem, atque solus obambulat.
Cle. Belle habet. In tempore namque et apte accessimus.
Ioa. Eho, unde vos adestis discipuli mei?
Na. Salue optime Rabbi. Cl. Salvus sis praeceptor in
Omnibus observande. Io. Salutem et vobis precor
Perpetuam. Sed quid caussae est, quod tam accurritis
Festinanter? Num vobis quid mali accidit?
Cle. Nobis quidem nihil, sed tibi quamplurimum
Sane. Ioan. Bona verba quaeso. Qui sic? Id satis
Intelligo nondum. Na. Hoc referente palam audies.
Ioa. Edissere igitur Cleopa. Cl. Is qui nuperrime
Trans Iordanem tecum erat, et quem tam splendido
Tum ornasti sanctitatis testimonio,
En ipse nunc omni absterso pudore (proh
Dolor) tuo insidias molitur muneri,
Tuamque auctoritatem intercipere studet.
Io. Meam? Cl. Tuam inquam Rabbi. nam baptizat, et
Ipse et discipuli eius, cunctique etiam simul
Ingenti ad ipsum confluunt frequentia.
Io. Ne aegre id ferte mei discipuli. Haud enim potest
Homo sibi vendicare quicquam eiusmodi.
Nisi datum ei fuerit e caelo desuper.
Si autem a Deo detur, non est quod mihi ab eo
Timeam. quod enim mihi delegatum erat hactenus,
Non ille praeripit. Nam id praestiti fide
Bona, ac iam consummavi. Reliquum est igitur, et
Decet quidem, ut vicissim ei cedam locum,
Quum praesertim non sim Christus ego, sed infimus
Ac indignus plane servus. Neque enim mihi
(Vel vobis testibus) unquam vendicavi eum
Honorem. quasi forem Christus. Quin semper id
Negavi constanter, et etiamnum nego. At hoc usque
Inculcavi omnibus, eius solum gratia
Me missum, ut huic fideliter praecurrerem
Pararemque viam. Qui sponsam habet, is sponsus est
Solus: ceterum amicus sponsi non invidet
Suam sponso felicitatem ac gloriam.
Immo vero congratulatur potius ei,
Et astat tacitus, magnoque animi gaudio
Vocem eius audit. Eadem etiam est illum inter et
Me animi voluntas ac concordia, Cle. Deus
Bone, quorsum haec? Ioan. Ipse sponsus est, et sponsam habet:
Ego amicus sum sponsi. Proinde gratulor
Illi quoque ex animo, ac ingenti gaudio
Perfundor, quod vocem eius iucundissimam
Audire, eiusque perfrui praesentia
Mihi sit datum. Quum ille igitur et sponsus siet
Et Dominus, ego vero contra servus humilis,
Aequum est etiam, illustrari ipsum atque crescere.
Me autem obscurari et imminui. Terrena enim
[Note: Octo.] Caelestibus, et perfectis imperfecta cedere addecet.
Qui e terra prodiit (ut ego) terrenus est
Ac terrena loquitur. Ast noster ille, qui ex
Summa nimirum Caelorum arce prodiit,
Caelestis est, caelestiaque annuntiat.
Atque ipse omnes simul homines quantumlibet
Alioqui insignes superat sanctimonia,
Potentia, maiestate, sapientia.
Na. Papae, quam extollit hominem hunc? Cle. Plus satis profecto.
Io. Hic non incerta, vana, et inania praedicat,
Sed longe compertissima ac verissima,
Ut quae ipse in Caelo et viderit et audiverit.
Cle. Quid, num iste in caelo etiam fuit? Miranda iam
Audio equidem. Na. Hem linguam contine. Cl. Curabitur.
Io. Quod ipse inquam vidit et audivit, hoc fide
Testificatur certissima: Verumtamen
(O hominum insaniam) nemo est qui eius velit
Amplecti testimonium, qui gestiat
Eius fieri discipulus. Ceterum cui
Divinitus datur illud accipere, cui
Cordi est habere hunc vitae doctorem, is probat
Certoque veluti consignat, quod sit Deus
Verax, et ipse consequetur omnia
In hoc, quae unquam a Deo suis promissa sunt.
Quid ni vero omnes hunc audire debeant?
Quid ni credentibus huic contingant omnia?
Ipse enim utique a Deo legatus missus est,
Ipse Dei verba loquitur, et caelestia
Dogmata tradit. Et huic largitus est Deus
H(r suum, non (sicut Prophetis ceteris)
Ad certam mensuram: sed, quoniam filius
Sibi unice est dilectus, omnia in manus
Eius contradidit. Qui credit igitur in
Filium, habet vitam aeternam: At qui illum respuit
Et credere ei detrectat, praemium feret
Profecto non laetum. Nam nullo is tempore
Vitam visurus est, sed Domini maxima
Super eum permanebit ira perpetim.
Et vos itaque ad hunc (si sapitis) concedite,
Quo credentes in eum vita hac donemini.
Na. Atat, quid illic video? Quid armata vult
Haec multitudo sibi? Cl. Eheu, recta nos petunt.
Io. Ne quid propterea conturbemini Haud enim
[Note: Scaz.] Vos nunc laedent, utut agatur mecum tandem.
Cl. Ah fugiamus Rabbi hinc, ne nobis in ferant
Manus tyrannicas. Io. Fugite vos si libet,
Ego non fugiam. Nam nihil in me citra Dei
Permissionem unquam poterunt, satis scio.
Si illius ita est voluntas bene placens, ut hoc
Exmundo iam exeam, atque a mortis corpore
Per mortem liberer, placet idem etiam mihi
Ex animo. Immo iamdudum cupio soluier,
Et laetum patribus insinuare nuntium.
Na. Quando ergo ita vis, et nos tecum manebimus.
[Note: Trimet. et Acat. et Hypercat.] INnumeros ego pol hactenus hisce manibus
Meis comprendi, deieci, atque ferreis
Etiam constrinxi vinculis: nec quempiam
Eorum, quantumvis alioqui corporis
Robore pollentem, adire veritus sum. At modo
Fit, nescio quî, ut hunc (quem captum quaerimus)
Baptistam invitus admodum aggrediar. De. Idem
Me Castor et mihi venit usu. Nam horreo
Totus ad ipsius mentionem, et malim ego
Vel mille alios torquere genere quolibet
Supplicii, quam istum ducere saltem leniter.
Quid vero siet in causa me omnino latet,
Nisi quod summa ipsum vitae sanctimonia
Audiverim esse praeditum. Rha. Sic inquiunt.
Sed Regis est tamen nobis ante omnia
Perficiunda voluntas, ni illius incurrere
Furorem animus sit. De. Ita est. En vero in tempore
Iam venimus. Nemo enim adest ei praeter duos
Ex asseclis, ut apparet. Rh. Feliciter
Profecto cecidit alea. Nam rarissime
Alioqui solus esse consuevit, adeo
Ei volgus inhiat usque Et siquidem contio
Populi pro more frequens adesset, nos nihil
Maneret aliud certius atque ipsissima
Mors. De. Au, quid dicis? Ast substituêre meliora
Dii. Coh. Apprendite heus hominem actutum, apprehendite,
Quid cessatis? nondumne tempus est, ut has
Missas faciatis nenias, ac regium
Iussum exsequamini? Rh. Quorsum hic tumultus? An
Vos demum nos docebitis, quid facto opus
Siet? Coh. Quod si iam aufugerit ipsus interim,
Quid tum facturi essetis, dicite? De. Nos satis
Habemus exploratum, ubi et quando utile
Sit inicere manus illi. Coh. Pergite igitur.
Cle. Heu heu praeceptor, quorsum isthaec violentia
Tendit? Io. Tacete, vos periculum haud manet
Ullum, sed me potius. Hem ad quid venistis huc
Viri? retegite caussam. Rh. Herodes ille Rex
Galileae, princeps noster, mandatum dedit
Nobis solenne, nosque huc ablegavit, ut
Te comprehensum ad se ducamus. Io. Age, haud moror,
Adsum. Facite quodcumque libet. Coh. Adhuc diu
Cessatis furciferi. Rh. Ego hominem tenebo, tu
Demi manus eius constringito funibus
Arctis. De. Factum puta. Rh. Iam satis est. Gressibus
Tu nos modo aequis sequitor, ne sequens Cohors
(Quae plus alioqui satis est pervicax) tibi
Verbera pugnosque infigat. Io. Pergite vos, ego
Ultro praecedentes sequar. Na. O indignum nimis
Flagitium, o facinus numquam expiabile.
Siccine Rabbi noster veluti latro trahitur
Ad poenam? Cl. Proh Deûm atque hominem fidem, itane tam
Virum sanctum, tamque omnis innocentiae
Exemplar absolutum tractare decet? Na. Ah
Quorsum nam noster iam rediêre tempora?
Quam ad summum eheu omnia vitia fastigium
Excreverunt? quam nusquam tuta virtus est
Amplius apud mortales? Cle. O spes unica
Afflictorum omnium Deus, o vindex mali
Iniuriaeque praesentissimus, tibi
Iam nostram caussam ulciscendam committimus,
Tibi commendamus Rabbi nostrum. Na. Perpetim
Sane. Sed quid prodest, his uti luctibus
Diu mi Cleopa? Cle. Perparum prodest scio.
Sed quis non (conspicatus hoc spectaculum
Tam miserum) plangat? Na. Est nemo tam ferreus
Fateor, qui sortem hanc non ex animo defleat.
Verum nostro tamen Praeceptori id nihil
Commodaverit omnino. Nam quum funibus
Constrictus sit, nostris profecto fletibus
Numquam soluetur: nisi ubi tandem ipse Dominus
Illi auxiliatrices porrexerit manus.
Cle. Vera loqueris. Na. Quare consultum iam mihi
Videtur, ut remittamus vel paululum
Uterque animi dolorem, ne maiora fors
Nos maneant incommoda periculaque. Cle. Si
Id ergo sic suades, obaudiam tuis
Hortatibus modo, licet aegre tamen
Maerori concepto obsistere queam. Na. Domum
Itaque nos recipiamus una. Cle. Ubi voles
Collêga mi, in me non mora ulla erit. Na. Bene est.
Maxima et est et semper fuit
Ecclesiastarum dignitas,
Nec in mundo mortalium
Alia est hac excellentior.
Quare illi etiam honorarier
Meritaque affici reverentia
Ab omnibus debent simul,
Uti scriptura praecipit.
At hoc cavendum erit tamen,
Observandumque prae omnibus,
Ne ipsorum praecellentia
Abutamur praeter modum.
Hoc est, ne dum benefici
Ergo illos volumus conspici,
[Note: Hypercat.] Plus adscribamus honoris ipsis,
Quam deceat, quamque par siet.
Inde etenim multa in commoda
Malaque solent emergere,
Veluti rixae, invidia, odium,
Contentio, ac caedes quoque.
Sic nempe Ioannis asseclae
[Note: Hypercat.] Nimium zelantes pro magistro,
Flagrarunt in Iesum et suos
Odio plane intolerabili.
Sic et Iudaicae Principes,
Dum plus sat Mosi adscriberent,
Doctorem vitae maximum.
Dedêre neci turpissimae.
Ita olim etiam Corinthii,
Dum quisque Catechistam suum
Aliis vellet praeponere,
Multas instituêre haereses.
Veri tamen Ecclesiastae
Haud passi sunt unquam sibi
Honoris plus adscribier,
Quam ipsis concessum est caelitus.
Hinc nimirum Ioannes quoque
Suos erroris admonet,
Docetque haud tribuendum sibi
Quod unius Christi siet.
Idem etiam apud Corinthios
Paulus conatur sedulo,
Dum se fatetur esse nil,
Quam Dispensatorem Dei.
Sic nos (inquit) homo existimet,
Tanquam Christi diaconos,
Atque illius mysteriw=n
Dispensatores impigros.
[Note: Trimet.] VOs intro iam revertimini Pueri. Haud enim
Vestra mihi nunc opus est praesentia, ut cui
Animus sit heîc deambulare nonnihil
Solita pro consuetudine. Dor. Quando igitur ita
Vis clementissime Rex, parebimus (ut decet)
Lubentes. Alioqui praeter decorum erat,
Relinquere principem solum. He Scio. Ast modo
Necesse non est. So. Seruent te ergo dii interim
Feliciter. He. Sic hercle faxint perpetim.
Dii immortales, quanta est Baptistes ille cum
Gravitate sermonis, tum sanctimonia
Vitae donatus Nullo equidem mihi tempore,
Quod meminerim, est visus quisquam scientia
Tam excellens, qui ei possit compararier.
Usque enim adeo constans exsistit, tam potens
Est atque sedulus in docendo, tam nimis
In increpando severus, tam hominis denique
Nullius rationem habet, ut nil prorsus supra.
Multos saepicule vidimus (dum liberi
Quocumque vellent pergerent) in plurimos
Vehementer debacchari solitos, attamen
[Note: Scaz.] Ut primum vinculis inicerentur, ne gry
Quidem loqui aut mutire ausos ultra. Sed is,
Quamlibet inclusus carceri, perinde pro
More suo pergit audaciter, ut antea.
Et quamquam ipse nihil aliud norit certius,
Quam se mortis supplicio plectendum brevi,
Nihilo tamen minus adulterii me modo
Et incestus accusare in faciem ausus est.
Fit autem, nescio quomodo, ut perinde ego
Illius auscultare verbis gestiam,
Nam nulla me eorum satietas capit. Ad haec
Totum immutarier me in corde sentio,
Ubi illum audiverim vel paululum. Sum enim
Tum ad opera quaecumque bona solito pronior.
Quid multis? gaudeo me ipsius praesentia
[Note: Scaz.] Iam interdum posse frui. Atque utinam dulcissima
Mea Coniunx Herodias adeo addicta illi
Esset, ut ego. Non sane tanto conamine
Necem ipsius sitiret: et posset suis
Ille oblectare nos semper sermonibus.
Sed de his satis hactenus, nunc alia nos quoque
Expendere paulisper oportet, quae scilicet
Ad regni nostri honorem ac gloriam attinent.
Rediit iam anni revoluto cursu dies
Ille meus natalicius,
Quo Galilaeae Principibus ac primoribus,
Veluti Tribunis, praefectis, praetoribus,
Reliquisque ordinis huius viris lautissimam
Cenam instruere solitus sim more regio.
Ne itaque hîc nostris decedat quicquam laudibus,
Ne consuetudo tam veneranda decidat
Rursum, e vestigio amandabo nuntium,
Qui literis illos pariter in hunc diem
Omnes invitet convocetque. atque en, adest
Percommodum Trochias, huic negotium
Hoc committemus aptius. Heus Cursor, heus.
Troc. Quis me vocat? hem rex est. adsum claris sime
Princeps. quid est quod servulum tuum velis?
He. Sequere me actutum intro. namque ablegaberis
A nobis quoquam curandi negotii
Causa. Tro. Lubenter admodum rex maxime
Sequar quocumque me vocaveris. He. Bene est.
[Note: Trimet.] REgem heîc deambulare aiebant intus ex
Ministris nonnulli. at nuspiam ego conspicor
Ipsum tamen. Mirum certe, quo tam repente
Hinc abierit solus. Sed mox dubio procul
Revertetur, nisi fors per aliud ostium
Intro ingressus siet. Ceterum, ut ad institutum
Accingar, nunc pol denuo meus occipit
Reviviscere animus, iam vere experta sum,
Quid valeat mea apud regem auctoritas, quam is ex
Cordis sui intimo me iugiter ardeat:
Quum nimirum in mei unius gratiam ac
Favorem, scelus illud detestandissimum
(Baptistam puto) carceribus mancipaverit,
Tenebrisque incluserit longe densissimis.
O quam laetor ob id ex animo, quam spiritus
Summo prae gaudio meus exsultat, et hoc in
Me quod gero corculum quam subsilit sine
Omni intermissione, ac ceu tripudiis
Quibusdam vehementissimis totum vacat.
Verum nondum mihi tamen desistendum erit,
Nondum quiescendum omnino a sententia
Illa concepta animo semel, qua scilicet
Neci quoque tradere ipsum constitui. Licet
Enim iniectus sit vinculis, tamen perin
Metuo hercle plurimum, ne Rex (novarum ut est
Rerum mire cupidus) illum nihilo minus
Novitatis gratia subinde accedat, et
Sese rursum illius inflammarier sinat
Sermonibus. Nam hoc si factum fuerit semel
Tantum, novissimus sane error longe erit
Priore peior ac nocentior mihi.
Ut igitur et isthaec abscindatur interim
Utrique occasio, omnibus tota huc modis
Enitar, nilque intentatum relinquam ego,
Quoque quam primum e medio tollatur funditus
Ille. Hactenus principium pro lubidine
Mea ac voto satis successit, quare item
Spes certa me tenet ac persuasio, fore
Ut et finis sequatur exoptatus, et
Si in maximo exaudivit me Rex, certa sum,
In mediocri etiam me voti fore compotem.
Sed en prodit Trochias, onustus literis
Uti videtur. Forsan ablegavit hunc
Ad convocandos iam Galilaeae principes
In natalis sui diem. is enim adest, foresque
[Note: Scaz.] Adeo pultat. Verum manebo heîc tantisper,
Donec transeat iste, ut ubi Rex sit audiam.
[Note: Trimet.] VOlgus plerunque hominum summo vitam aulicam
Ducit loco, persuasumque habet, haud se infimam
Felicitatis verae portiunculam
Adeptum, si in Principis alicuius familiam
Accersiri [(transcriber); sic: Accerssiri] contingat. Verum enimvero
Idem evenit illis, quod dici proverbio
[Note: Quum enim] Consuevit: Dulce bellum inexpertis.
Ipsi nondum periculum eius fecerint,
Ignorant quantis subiaceat in commodis.
At si vel unicum mensem provinciam
Hancce meam humeris suis subeundam imponerent,
Alius me hercule (scio) sensuri essent brevi.
Nam quid quaeso miserius, quid molestius
Est, quam nonquam requiescere posse paululum?
Semper citra intermissionem iam huc, modo
Illuc amandari. Hesterno veni die
Ex Italia, idque lassis pedibus, corpore
Fesso. iam rursum iter mihi arripitur. Et hae
Non me solum molestiae manent, sed et
Reliquos aulae nostrae administros. Nam suum
Quisque officium noctu diuque urgere pro
Virili parte cogitur. Hoc autem interim
Solatur aeque nos omnes, retinetque non
Parum commisso in munere alacres, quod is
Princeps (cui nos inservimus) tam siet
[Note: Aposiop.] Munificus, tamque liber alis, ut nihil.
Ast comprimenda vox est atque oratio.
Nam de repente nostra Herodias adest.
He. Quo tendis hem Trochia? quorsum tenes iter?
Tr. Ad Galilaeae proceres, hera clementissima.
He. Quid caussae est? num ut natali intersint regio?
Tro. Hanc solam ob rem Domina. He. Ubi rex agit modo?
Tr. In grammatophylacio adhuc erat, quum ego
Exirem. He. Quid valet? Tro. Valebat optime.
He. Sat est. Tu ut coepisti prosequitor regium
Fideliter mandatum. Troc. Quantum equidem in me erit.
Te interea bonis avibus valere iubeo. He. Sic
Fiat utique Nunc me ad aulam rursus conferam
[Note: Hypercat.] Recta, meumque sedulo urgebo institutum.
Cum primis autem Salomen filiam modo
Conveniam oportet, ut ei consilium meum
(Quod de occidendo Baptista iam apte incidit)
Pandam. Ipsa enim vel sola mihi auxiliarier
Atque usui esse hîc prae omnibus simul potest.
[Note: Trimet.] DII quantis nunc tumultibus omnia perstrepunt,
Quot intus clamores exaudiuntur a
[Note: Hypercat.] Culinae praefectis, quam ultro citroque passim
Ministri cursitant. Non hercle collibet,
Immo nec possum huic interesse turbini
Diutius. Quare me consequimini
Foras pedisequae, ut heîc animi gratia
Deambulemus tantisper, donec vocati
Adsint convivae omnes. Mer. Adsumus hera optima,
Teque lubentes sane sequimur, quocumque fert
Animus, nam et nos tumultus huius taedium
Iamdudum coepit. Sal. At colloquiis interim
Nos suavibus oblectemus oportet mutuo,
Alioqui enim deambulatio penitus
Ieiuna erit et ingrata proinde. Ne. Sic profecto
Est hera. Sa. Quid vos igitur novi infertis? Ne. Novi
Audivimus hercle nihil, nisi quod miranda de
Homine illo, quem Rex dudum inclusit carceri,
Volgo referuntur. Sa. Quaenam quaeso? Ne. Quanta nempe
Ornatus sit prae cunctis cum eloquentia,
[Note: Dimet.] Tum vitae sanctimonia,
Sa. Nihil ne praeterea de ipso audivistis? Ne. Nihil
Sane, quod verisimile videatur. Sa. Aliter
Multo (credite mihi) res habet. haud tam sanctus est,
Non tam sincerus, ut censetur volgo. Ego
Enim paulo ante alia rescivi et veriora
A matre. Namque ea mihi ad unguem retulit,
Quibus ille studiis, quo dolo Regis animum
Summumque amorem erga ipsam abalienare sit
[Note: Scaz.] Conatus, adeo, ut nisi rescivisset mater,
Iampridem regis eiecta esset aedibus.
Me. Pro quid narras? sic'ne ille coniunctissimos
Amantes dissepararet? Ut dii deaeque
Omnes scelus male perduint. ast sunt modo,
Nisi fallimur, vires repressae huiusmodi
Satis. Sal. Sed reprimentur brevi radicitus.
He. Adsum pol in tempore. Iam consilium animi,
Ut obfirmatum est, filiae meae aperiam.
Sa. Cuius nam heîc vocem audimus, heus pedisequae?
Quid hoc sibi. Tun'ades Mater? He. Ego Salome
Ipsa adsum, salve. Sal. Salve et tu mater mihi
Carissima. Sed quid est, quod nos accesseris
Tam improvise? He. Negotium plane arduum.
Sal. Recense quaeso, quid siet. He. Non omnia
Tam leviter citraque rationem effutienda
Erunt. Recedant paululum hinc pedisequae.
Sal. Curabitur. hem puellae, amoliamini
[Note: Octo.] Parumper hinc. Me. Lubentes id fecerimus Domina. Sal. Detege
Iam Mater, quicquid habes. He. Dictis appellito
Probe animum. Sa. Fiet, tu modo perge. He. haud inscia es
Gnata mea, quid animo voluam, quid moliar,
Quid ve mihi decretum siet. Sa. Novi intime
Mater, nimirum ut Baptistam illum funditus
Perdas tradasque neci, He. Rem commode tenes.
Hoc autem decretum ut quam primum flat, est
Opere summo necesse. Alioqui enim inter os
Et offam (ut habet proverbium) multa incidunt.
Sa. Sic aiunt volgo, et id vere quidem. Est proin
[Note: Hypercat.] Satius semel subire, quam cavere semper.
He. Prudenter dicis. At tempus nullum huc potest
Nobis obtingere unquam, quod mage commodum
Sit, atque hic iamiam praesens natalis dies.
Sa. Qui sic obsecro te? He. Nam tum (ut scis) Rex maxima
Prae laetitia vino se ingurgitare ad usque
Ebrietatem adsolet. Sa. Ita est. He. Ubi vero ebrius
Fuerit, facile promittit quaevis, atque ea
Etiam, quae nullis alias extorquerier
Ab ipso precibus possunt. Hinc itaque hoc mihi
Praestes velim beneficium, ut ubi cena iam
Incaluerit, tu ingrediaris cenaculum
Subito, et convivantes saltatiuncula
Aliqua eleganti, sive ea siet Gallica,
Sive Italica, exhilares. Illud enim, sat scio,
Tam gratum erit Regi, ut quicquid petitura sis,
Omnino tum voti te faciat compotem.
Quando huc igitur deducta res feliciter
Per te fuerit, isque optionem liberam
Concesserit tibi, ut quodcumque velis petas.
Tum quasi me consultura egredieris statim,
Dicamque tibi ego, ut Baptistae huius postules
Caput mox amputarier. At quibus id modis
Fieri debeat, expressis tum docebo te
Sermonibus. Sal. Lubens in hoc tibi gessero
[Note: Scaz.] Morem mater carissima. Nam praeter quam quod
Felicitatis mater obedientia
Est, maximum etiam utrique hinc pendet commodum,
Ut iure ob hanc vel solam caussam debeam
Inseruire tibi, si quid possim. He. Laudo te,
Sed ecce principes adsunt cum Satrapis.
Tempus monet, ut revertamur ad aulam simul,
Illosque digna accipiamus reverentia
Sa. Placet. Ast et Rex ipse foras prodit cum suis.
He. Fortassis ut occurrat illis obviam.
Sa. Fieri potest. sed num ipsum hîc exspectabimus?
He. Quid ni vero? Sal. Bene habet, arridet et mihi.
[Note: Trimet.] DEmiror me castor, quid adeo principes
Praefectosque reliquos remoretur, aut quid in
Causa sit, quominus veniant. Indictum enim
Iamdudum cenae tempus adest. Edulia
Parata sunt omnia. tum mensa quoque probe
Instructa est. Ast illi perinde differunt
Adventum tamen. Dor. En vero. Rex clarissime,
[Note: Octo.] Turmatim huc approperant. Her. Ubi? viden' illos? Dor. Scilicet, nisi
Plane cucurbitas lippio. Her. Belle vides.
Nam et ego iam conspicor. Ipsissimi hercule
Sunt. Nunc laetitia animi mihi redit pristina.
Par. Videte obsecro viri, progreditur obviam
Rex nobis. Eph. Dii, quanta huic viro est humanitas.
Bul. Maxima profecto. nihil enim prius habet,
Quam benevolentia sibi demererier
Quam plurimos. Pa. Facinus est laudabile. Her. Quid heîc
O mea lux Herodia agis? ecquid precor
Pertractas cum gnata? num huc animi gratia
Vos contulistis. H(r Partim hac de caussa quidem
Rex, partim vero et cum primis, ut principes
Excipiamus invitatos. He. Benigniter
Facitis hercle. Isthuc ingenuas heroinas
Decet. Tam. Adest hem Princeps noster clarissimus
Una cum Herodiade, Salomeque filia.
Eph. Insignis sane pompa. Her. Adventus vester est
Longe mihi gratissimus Proceres viri.
Exoptati, advenistis omnes. Pa. Gratiam
Tibi habemus maximam rex illustrissime,
Relaturi, si quando occasio dabitur.
H(r. Vestra hercle Principes et mihi itidem, supra
Quam dicier potest, exoptata est praesentia. Sa. Neque
[Note: Hypercat.] Ego sane adventus vestri gratia minus
Ex animo laetor. Pa. Vestri nobis sat superque
Animi benignitas est explorata, et hinc
Utrique etiam gratias habemus maximas.
He. Venite quaeso actutum Amici, accedite
Absque mora obsecro, ut instructam dudum coenulam
Una laeti auspicemur. Eph. In nobis mora
Haud ulla erit. at maiestas tua glaciem prior
Praescindat nobis. He. Quid nam hoc est diverbii
Ephore, quid istac vis tibi sententia?
Eph. Nil aliud Rex, quam ut nos praecedas. sic enim
Nos subsequemur [(transcriber); sic: subsequemnr] ordine singuli. He. Si ita
[Note: Octo.] Ergo vobis videtur consultum, en recta praecedimus.
Bu. Sic decet utique. He. Ecce omnia iamdudum strenue
Parata sunt, restat igitur, ut lavemus ac
Mox discumbamus pariter. heus Trapezocome,
Cape guttulum cum patina, atque linteo
Ex humeris suspenso, ministra singulis
Aquam. Tra. In promptu Rex inclite sunt omnia.
He. Bene habet. exemplum en vobis omnibus damus,
Vos interim sequimini. Pa. Curabitur.
he. Hem pergite. Lavetis simul terni aut quaterni
Agite, satis morarum. accumbite. Pa. Nos bene
Accumbemus rex, ne te ob id maceres. He. Locum
Quisque hactenus consuetum, ac muneri suo
Parem sibi deligat. Nulli siquidem modo
Peculiarem designabo. Tutamen
Herodia latus claudito mihi dextrum.
Quid cessatis? Sedete precor, dilatio haec
Haud mihi pol grata est. Nihil huiusmodi moris
Aliud quam tempus teritis. Eph. Age assidebimus.
Sed ubi manet Salome? Ea ne nobis aderit? He. Heus
Herodia ubi gnata est tua? H(r. Virginum choro
Adest Rex. He. Venietne brevi? H(r. Brevi aderit. He. Bene est.
Apponite iam epulas. Sito. Fiet Rex inclite.
Adsunt in promptu. He. Agite iam Amici, sumite
Quodcumque libet, vivite laeti, indulgete nunc
Probe genio. Ta. Dii quantus apparatus hic
Est? quanta eduliorum exquisitissimorum
Copia? Pa. Sybaritica per Iovem mensa est, quin et
Epicuri longe super at delicias. He. Ita
Nimirum amicos excipere decet intimos.
In vestri solum hos sumptus feci gratiam.
Quare et iis utimini quaeso suaviter.
Eph. Non desumus pol nostro officio Rex, uti
Vides, namque et manus et animus sunt modo
In patinis. He. Sed quin levatis pocula. Heus
Pincerna adesto. Oeno. Adsum Princeps ter maxime.
Iube quodcumque velis, et factum existima.
He. Infundito largiter omnibus, ac caveto, ne
Quando exsiccentur cyathi. Oen. Haud deero partibus
Meis. Her. praebibo tibi scyphum hunc Ephore. Eph. Lubens
Sane accipio rex illustrissime. Sit saluti.
He. Adiutrix tu mihi hic esto Herodia. H(r. Egon'
Rex? nil unquam hercle fecerim lubentius.
He. Evacuato et tuum nunc Ephore. Ep. Fiet. He. En
Habetis iam exemplar, quod imitemini.
Par. Haud nos ipsos Rex (crede) defraudabimus,
Insigniter nostro fungemur munere.
He. Quid hoc villi delectat Ephore, quid sapit?
Eph. Delectat equidem plurimum, nec (quod sciam)
Unquam bibi meracius. He. Falernum hoc est.
At mox quoque Lesbium vobis, ac Punicum
Deinde bibendum dabimus, idque ad satietatem
[Note: Dimet.] Usque. Tam. Ast ubi est Salome interim?
Accersatur quaeso, ut nobiscum gaudiis
[Note: Dimet.] Communibus fruatur, et
Sua convivium hoc exornet praesentia.
He. Ehodum ad nos ministri. Trap. Iniunge Rex tuo
Pro arbitrio, quid velis nos facere. He. Arcessite
Confestim Salomen. H(r. Ludent operam illi scio.
Non etenim nisi per me vocata veniet He. I
Tu igitur mea lux accersitum ipsam. H(r. Aderit brevi.
[Note: Trimet.] IAm tempestivum (ni fallor) erit, ut obsequar
Matris voluntati, ingrediarque triclinium:
Atque eccam. recta ad me viam affectare iam
Videtur, et hac ipsa fortassis gratia.
H(r. Hem, quam advocare volebam, sponte sua venit.
Sal. Salve Mater. quorsum te nunc agit animus?
Dic sodes. H(r. Ad te solam filia. Sa. Quid est
Causae, num ut saltatum intro concedam? H(r. Probe
Rem ipsam et acu, quod dici solet, tetigisti. Sal. Eadem
Nimirum de caussa adsum mater. H(r. Optime
Factum. Ingredere igitur bonis avibus, tuisque
Adesto sedula partibus. Sa. Quantum in me erit.
Sto. Hem ingreditur Salome. He. Laetum hercle omen. Siccine
[Note: Sept.] Salome nos deseris? Ubi tam delituisti diu?
Sa. Erat alibi quod agerem Rex. He. Accumbito igitur
[Note: Scaz.] Iam tandem mensae. Age assideto nobis. Sa. Nae
Aliud mihi curandum prius He. Quid hoc nam erit
Quaeso? Sa. Animus est, si quidem per te mihi liceat
Rex, symposion hoc splendidum exornare iam
[Note: Scaz.] Saltatione aliqua eleganti. He. Id vero non
Solum tibi per nos licebit, sed etiam
Nobis erit longe gratissimum. Sal. Bene.
Iacta siet igitur alea. Par. Admiranda per
Dium fidium nunc conspicor spectacula.
He. Euax, iam vivere libet, iam cor subsilit
Prae gaudio mihi. Immo quis tam ferreus [(transcriber); sic: fereus]
Aut durus posset esse, quem saltatio haec
Tam scita, tam iocunda, tamque amabilis
Non delectaret? Sto. Nemo certe. namque ego
Quidem persuasissimum habeo Rex, vel Apollinem
Ipsum, adeoque et Heraclitum (si superstites
Modo essent, gestusque viderent puellulae)
Totos in risum solvendos Syncrusium.
He. Haud dubie per Deos. sed quid saltatio
[Note: Dimet.] Isthaec tibi sapit Hegemon?
Nonne tuum afficit animum? Heg. In tantum profecto Rex,
Ut totus prae eius admiratione sim
Velut in ecstasin raptus. Her. Quid ceteri
Vos principes? quid de hac videtur obsecro
Saltatione vobis? Par. Mage quam dicier
Potest Rex, ea nos afficit. Syn. Quod me attinet
Sane, clarissime Princeps, usque adeo hac eadem
Delector afficiorque ut nullo tempore,
Quod equidem meminerim, tanto sim gaudio
Perfusus unquam, quanto nimirum nunc. He. Laetor plurimum.
Sal. Absolvi circulum, boni consulito Rex.
He. Heus Salome, subsiste parumper. Tu iam modo
In nostri gratiam, omnes aeque principes
Saltatione hac affecisti plurimum,
Nosque ita beneficio accumulasti splendido:
Par igitur erit, ut nos vicissim munere
Te aliquo redonemus. Quapropter en pete
Iam a me quodcumque velis audacter, postula
Inquam quicquid animo arridet tuo et dabo
Confestim tibi. Sa. Benignus es profecto Rex.
He. Quin deiero per omnes constanter Deos,
Perque diadema ac sceptrum nostrum regium,
Quodcumque a me petieris, tibi dabo lubens.
Etiamsi regni nostri dimidium foret.
Sal. Habeo pol gratiam tibi Rex carissime
pro liberalitate isthac in me tua,
Hancque optionem amplector ulnis obviis:
Verum deliberatio brevis mihi
Per te concedatur quaeso. He. Conceditur
Tibi vel diutina, o mea suavitas. Sal. Modo
Petitura revertar. He. Vade quo te cumque fert
Voluntas. Sed priusquam abeas hinc, poculum
Hoc exinanito precor. Sal. Ubi rediero
Rex. He. Placet. An non decebat agite Principes,
Tantis pollicitis exhilarare puellulam?
An non vel longe maiora merita esset? Pa. Haud
Dubie. Nam tanto perfudit convivium
Hoc nostrum gaudio, ut vel mortuum fere
Revocasset in vitam. Ast hem adest rursus. He. Papae
Tam cito? Momento enim vixdum unico abfuit.
Sal. Redii ut pollicita sum Rex. He. Bene factum. Tua
Praesentia nobis gratissima est. sede.
Sa. Quoniam optionem mihi dedisti liberam
Princeps clarissime, ut quicquid velim petam:
Volo igitur et hoc unum peto, ut mihi protinus
Ioannis illius Baptistae des caput
In disco. He. Atat. Pro Iuppiter. O temeritas.
Inter saxum sto iam et sacrum. Ah quid agam modo?
Sed oportet. Heus heus Hyperetes, vade illico
Ad Spiculatorem, illique nostro nomine
Iniungito, quo amputatum Baptistae caput
[Note: Dimet.] In lance huc confestim adferat.
Hyp. Belle curabitur Rex illustrissime,
Factum puta. He, Proh Iuppiter. Sto. Quid accidit
Hem Regi, quod tot emittit suspiria?
Num morbus quispiam te subito corripit?
Ag. Totus profecto vultus immutatus est
[Note: Octo.] Tuus Rex, totus quantus quantus es pallore offunderis.
He. Fallit color plerunque, nihil enim mali
Omnino me tenet. Quin miror plurimum,
Quid vobis acciderit, quod non genialiter
[Note: Octo.] Vivitis, ut paulo ante: quod haud exporrigitis frontem, poculaque
Evacuatis. Ag. Nos equidem curamus probe
Cuticulam, episcythizamus dubio procul
Satis, nec deest laetitiae quicquam pristinae,
Si tu modo mutes vestem, arctumque quem geris
Deponas anulum. He. Quid haec aenigmata
Sibi volunt Agoranome? Ag. Aliud plane nihil,
Quam ut maestitiam, si quam fortasse habes, animo
Excutias, laetumque hunc agas porro diem.
He. Id hercle fiet. ast hem, videon' huc meam
Redire Herodiaden? Ag. Ea ipsa est scilicet.
[Note: Scaz.] He. Iam pristina redit animo laetitia. eho, ad nos
Herodia, huc accedito. H(r. Saluere te
Rex vosque adeo omnes iubeo. He. Salua tu quoque
Vicissim sis mea lux, mea summa amoenitas.
Asside quaeso. Ubi fuisti interea temporis?
H(r. Videbam, ut intus curarentur omnia,
He. Merito amaris mihi. Iam laetemur obsecro
Una vivamusque sybaritice H(r. Placet.
Syn. Placet hercle Rex. Her. Levate scyphos. Syn. Curabitur.
[Note: Trimet.] VAh Dii, quae est haec tyrannis, quae crudelitas,
Hominem tam sanctum, tantaque innocentia
Pollentem, extinctum velle? idque adeo tempore hoc,
Quo facinorosis etiam, et vel mortes decem
Commeritis, iure speranda esse impunitas
Debebat? Sed quorsum facit, haec exaggerare
Multis? Rex percitus suo oestro ita voluit,
Ita iussit. Ego autem facere aliter haud commode
Pol potui, nisi et in me illius tyrannidem
Excire imprudenter fuisset animus. at
Utcumque siet, nequeo tamen obliviscier
Unquam admirabilis illius constantiae
[Note: Hypercat.] Ac fortitudinis infractae, queîs praeditus
Hic Baptistes ad ultimam usque mortis horam
Fuit. Eia quam volens, quam prompte subdidit
Ensi collum, quam se diis immortalibus
Commendavit, quam denique et ipsis pro hostibus
Oravit supplex? Quis non obsecro? Ast mihi
Reprimenda sunt verba haec, ne quispiam inaudiat
Coricaeus. Nam nostra in Aula neminem
Patiuntur, quam cui plane odio sit veritas,
Rectique omnis ratio, et qui palpum obtrudere
Ac blandiri cauda probe norit. Sed intro
Abeo nunc, ut convivis hocce ferculum
Cruentum apponam. Sal. Hem Mater, ingreditur fores
[Note: Dimet.] Andrancus, gestatque in manu
Lancem obtectam sudariolo. H(r. Euge iam salit
Summa prae laetitia cor mihi, iam vivere
Demum libet. An. Salue o Rex clementissime.
Saluete et vos itidem convivae ceteri.
En offero heîc mactatam in carcere hostiam,
Baptistae inquam caput conditum sanguine.
He. Miserrimum profecto spectaculum, at huic
Puellae trade caput. An. Hem Salome, cape tibi
Hoc quod datur munusculum. Sa. Lubenter. Her. Ah,
Quid feci? Sa. Gratias tibi habeo ter maximas
Princeps observandissime, quod tanta erga me
Sis liber alitate usus. si qua in re et tibi vicissim ego
Aliquando inseruire queam, tota ero tua.
He. Lubens feci, quicquid factum est, mea Salome:
Tu consule id boni. Sal. Merito. Hem carissima
Mater, eodem te vener abor donario,
Quo me rex iam paulo ante prosecutus est.
H(r. Plurimum habeo pol tibi gratiam, mea
Filia. Nonquam etenim gratius obtigit mihi
Beneficium, atque hoc est. O lepidum caput. age
Iam dissidium inter amantes (si potes) para,
Iam Regem reprehende ob adulterium, iam admone
Instigaque illum, ut uxorem sibi pristinam
Revocet, et me suis mox exigat aedibus.
Sic interturbatores excipi decet,
Sic Zoilos decet remunerarier.
He. Ah quam dolet animus, quam conscientia
Exaestuat. H(r. Quid est rex, quod adeo tremis?
Num te febris subito occupat? He. Nihil est mea
Herodia. Heg. Quid haec nam sibi vult palloris in-
Novatio? Quid rex vales? He. Valeo optime,
Laetorque ex animo. Heg. Utut valeas animo, haud vales
Corpore. H(r. Vin' ut deambulemus nonnihil
Animi recreandi gratia? He. Non abnuo.
H(r. Sed quid nam interea Principes? Ne. Ut scilicet
Congrediantur nobis, si quidem libeat. Eph. Libet
Utique, Rex, et volupe est etiam. Iam enim satis
Convivatum ac potatum est. He. Consequimini
Igitur nos una Proceres ad viridaria,
Ut post brevem deambulatiunculam
Eo aptiores simus ad procoenium [(perhaps: procenium)] .
Eph. Placet consilium. He. At consultori pessimum
Tandem erit, eheu. nam id clamat conscia mens mali.
[Note: Funus Ioannis effertur.] O Quis iam nunc capiti nostro dabit aquam,
Quis suppeditabit lacrimas oculis, ut viri
[Note: Scaz.] Huius sanctissimi, nostri Praeceptoris,
Mortem crudelem defleamus? Na. Ah quis est
Tam ferreus uspiam, quis tam est adamantinus,
Quem nostra haec sors non commoveat? qui a fletibus
Se temperare possit? An non omnibus
Modis dolendum est, hominem sanctimonia
Vitaeque puritate tanta praeditum
Adeo innocenter esse occisum? Se. Pro dolor,
Pro maximi Dei fidem. Itan' impune erit
Insontes ad necem rapi? Itan' occidere
Iustos semper licebit pro arbitrio? ah scelus
Plus quam scelus. Cle. Eheu, quomodo moritur pius,
Quo pacto occumbit iustus? non sane aliter, ac
Si iamdudum neglectus a Deo siet,
Quasi nemo illius porro rationem habeat. ast
Ea me tamen adhuc sustentant fiducia,
Fore nimirum brevi, ut Deus ille maximus
Israelis pater condignas de impiis
His oppressoribus poenas sumat, suosque
Electos, effusumque illorum sanguinem
Potenter vindicet. Ma. Non est dubium quidem,
Deum, ut beneficium quodcumque remunerat,
Ita et maleficium contra ulturum suo
Tempore. Sed quid id ad nos faciet? Qua in re dolori
Huic nostro medebitur? Noster perinde
Occubuit Rabbi, ac nobis misere ablatus est
Pro dolor. A quo iam igitur ultra pendebimus?
Quis nostri curam aget? quem nunc vocabimus
Praeceptorem nostrum? Quis nos tutabitur
Posthac? ah nostra spes omnis periit modo.
Sumus iam veluti sine capite corpus. Cle. Fuit
[Note: Septe.] Sic bona voluntas Domini forsan, quis iam illi obstrepet?
Ferendum, non culpandum, quod fieri aliter
Aut commutari non potest. Et hoc interim
Tamen (quum nil praeterea adist) solabitur
Nos merito, quod reliquit nobis Rabboni
Noster alium vitae Praeceptorem. Se. Quis is
Est? Cle. Ille nimirum cui testimonium
[Note: Scaz.] Tam insigne ferebat iuxta Iordanem nuper,
De quo et iamiam capiendus tam admiranda, tam
Divina nobis praedicabat, denique
Ad quem etiam ex nostris aliquot ablegabat e
Carcere,, quaesitum nun ipse esset venturus ille
Orbi Messias. Ma. Ah non tanto nos amore
Ille amplectetur, quanto noster hactenus
Nos prosecutus est. Cle. At aliud fama de
Ipso testatur. Inquiunt omnes enim,
Non esse ei doctrina ac innocentia
Vitae, tum etiam benignitate similem. Ma. Utut
Siet, nondum tamen meis doloribus
Permaximis haec commemoratio potest
Mederier. Na. Nec nostra crede, lenior
Est tristitia. Immo est longe acerbissima quidem,
Sed quid faciemus? Mortuus est Rabbi, quis est
Nostrum qui ipsum excitare queat a funere?
Ma Id nos haud possumus, fateor, verumtamen
Maeror conceptus non sinit obliviscier
Me illius unquam. Cle. Nec nos profecto tempore
Ullo tam funesti casus oblivio
Capiet. hoc tamen erit cavendum sedulo
Nobis, metas ne transsiliamus, ne ve (dum
Nimis studemus fletibus) obstrepere Dei
Voluntati videamur. Ma. Quando igitur ita
Faciundum omnino sit, sortem hanc altissimo
Patri commendabimus. Cle. Ast ego recta petam
Iam Iesum illum Nazarenum, eique negotii
Totius eventum summatim explicabo. Se. Ad hunc
Et nos una tecum ibimus, si commodum
Videtur. Cle. Quid ni? Ipse etenim unus relictus est
Nobis magister. Se. Vale itaque iam carissime
Rabbi, vale aeternum. Ah lacrimas diutius
Haud continere queo. Ma. Valeto perpetim
Praeceptor, molliter quiescas interim,
Na. Quiescite ossa mortua, requiescito
Dulce decus nostrum, ac laetare in Abrahae sinu
Laetitia nonquam finienda. Cle. Faxit id
Oppressorum omnium solator unicus.
Sors est communis omnium
Pie in Deo viventium,
Ut heîc afflictionibus
Exerceantur perpetim.
At nulli horum magis tamen
Periclis sunt obnoxii,
Quam qui funguntur publice
Officio Ecclesiastico.
Ipsorum siquidem munus est:
Homines non solum pia docere,
Sed et increpare sedulo
Ob designata facinora.
Id vero Mundus impius
Potest sufferre neutiquam:
Videtur enim sibi sanctior,
Quam ut sugillari debeat.
Quum igitur illi provinciam
Nihilominus urgent suam,
Obiurgantque omnes libere
Quos peccato addictos sciunt:
Exsurgit Mundus contra eos,
Atque omnes adhibet machinas,
Quo illi simul e vestigio
Exscindantur radicitus.
Hinc infertur captivitas,
Adduntur tormenta varia,
Nec vel paulum desistitur
Donec tandem evolet anima.
Sic nempe et vir sanctissimus
Ioannes olim exceptus est,
Quod veritatis candidae
Promulgasset dictamina:
Quod Herodem (inquam) adulterum
Illiciti incestus gratia
Paulo insimulasset durius,
Capitis supplicium pertulit.
Simili quoque sorte olim prophetae,
[Note: Quin.] Apostoli, discipuli, martyres,
Et alii apostolici viri
Excepti sunt crudeliter.
Quin et nostrum omnium caput
Ac veritas ipsissima,
Ipse inquam Christus, hoc modo
A Iudaeis exceptus est.
Unde haud mirum, si tempore hoc
Pii etiam afflictionibus
A mundo perversissimo
Distorqueantur ubilibet.
Verum electos hoc interim
In primis consolabitur,
Quod qui corpus tradunt neci,
Animam nequeant occidere.
Tum etiam, quod post vitam hanc brevem,
Post modicam maestitudinem,
Indicibilia gaudia
Adepturi sint perpetim.
HAbetis Spectatores candidissimi,
Nostrae Actionis totius finem supremum.
In qua equidem si vestrae omnium exspectationi
Ac iudicio satis ut cumque fecimus,
Gaudemus plurimum: Sin minus, haud leviter id
Nobis sane dolet. At speramus, vos tamen
[Note: Scaz.] (Qua estis humanitate praediti) non tam
[Note: Quin.] Externum illum apparatus scenici
Cultum, aut orationis elegantiam,
Quam animum Auctoris de vobis bene mererier
Studentem, atque Argumentum ipsum (quod est modo
Exhibitum vobis) respecturos. Et ut idem
Sic faciatis, cum primis etiam sedulo
Vos omnes oramus. Valete et plaudite.
SOLI DEO GLORIA.
NOn sum quidem usque adeo mei oblitus Viri
Doctissimi Ornatissimique, ut homo quum
Sim humani quippiam alienum esse a me putem:
Hoc tamen, ut ingenue, sic et vere interim
Possum affirmare, Inter vitia cetera (quibus
Humana fere est obnoxia imbecillitas)
Nullum esse prorsus, quod tantopere et oderim
Semper, et hactenus etiam a me profligaverim,
Atque ipsam ingratitudinem Compertum enim
Abunde satis habeo, hac nihil excogitari
Aut inveniri usquam posse propudiosius,
Detestabilius pestilentius: ut haud
Sane immerito, immo vero vel iure optimo
Mimus dixerit, Eum maledicta dicere
Simul [(transcriber); sic: Smul] omnia, qui ingrati faciat mentionem
Hominis. Verum quo magis huius mihi mali
Summa explorata est turpitudo, quoque in hunc
Usque diem impensius illud effugi, hoc magis
Nunc ac vehementius mihi metuo, ne apud
Vos scilicet eius tandem inuratur nota
Mihi, ne ve eius gratia male audiam.
Isthuc autem metuo non plane iniuria,
Nec praeter rationem profecto. Nam quum ego
Hactenus a vobis tum omnibus tum singulis
Beneficiis affectus sim haud vulgaribus,
Neque tamen ullum grati animi symbolum
Re ipsa ediderim: quid quaeso reliquum est, quid prius
Mihi exspectandum erit, quam ut omnium statim
Sc. Declarer ingratissimus? Quantam hoc vero
Mihi pariet ignominiam, quantam infamiam?
Sed animus certe usque fuit propensissimus:
Is nil iamdudum gestiit impensius,
Atque hanc ingratitudinis depellere
Omnino suspicionem, siquidem licere
Ei per fortunam potuisset, Sola enim
Sc. Est huius in causa tenuitas. haec inquam
In praesentem diem usque me est remorata, quo
Minus, quod volui, factis declaraverim.
Nec iam quidem satis novi, quo nam modo
Sep. Malo huic occurram commode, quibus rationibus
Huiusmodi prorsus suspicionem semel
Abarceam fugemque. Ceterum unicum
Nunc mihi, licet tenue tamen, remedium
In promptu est. Lusi superioribus diebus,
Sed brachio admodum levi, Actiunculam
Mixtam (quam Comicotragicam auctores vocant)
De mutuo Virtutis ac Voluptiae
Conflictu, seu pugna potius. Hanc nempe iam
Vobis simul omnibus peculiariter
Ceu certum grati animi mnemosynon,
Offero, nuncupo, dedico: Munusculum quidem
Exiguum (fateor) et vestra excellentia
Indignum, sed tamen sincero ab animo
Profectum. Illud igitur suscipite candida
Quaeso fronte, et me a Zoilorum dentibus
Defendite pro virili. Alias si solidiora
Ac absolutiora dederit Dominus, et
Ea vobis lubens communicabo. Quin
Totus in id sedulo incumbam Christo auspice,
Ut in dies magis magisque animi erga vos
Mei propensionem vere maximam
Declarem testificerque: Vos modo, ut hactenus,
Favore me vestro atque benevolentia
Complecti pergite. Summus ille conditor
Rerum Deus sua vobis adesse tum
Bonitate tum etiam gratia dignetur, ut
Iuventutem fidei vestrae concreditam
Sic et artibus instituatis et moribus,
Ut omnes adducantur Christo perpetim.
Ex Musaeo nostro Calend. Decemb. Anno a Virgineo Partu 1545. Iacobus Schoepperus totus vester.
PERSONARUM NOMINA.
Voluptia Dea. Salpinctes tubicen.
Sardanapalus, rex
Paris, rex. Nephalius, Encratius, Virtutis asseclae.
Semiramis, regina.
Cleopatra, regina.
Paramythia, Andria Consolatrices
Epicurus, Apitius, Archicancell.
Agirta, Methystis, Phagus, Aselges, Vulgus.
Asotia, Aphrodisia, Argia, Malacia, Pedisequae.
Virtus Dea. Iustitia.
Raphael, Uriel, Angeli.
Hagnia, Ascle Pedisequae.
Quod studium: Deinde sub virtutis inclitae
Persona, quid Ecclesia siet, quae siet
Item huius indoles germana ac proprietas.
Videbitis insuper heîc, quae felicitas
Mundi exsistat, quae deliciae, quod gaudium hocce
In saeculo: contra quae Virtutis siet
Hîc infelicitas, quae sint angustiae,
Quae maestitudo. Videbitis similiter,
Quis tandem sit futurus impiissimo
Mundo finis, nimirum infelicissimus,
Miserrimus, tristissimus: E contrario,
Quis sacratissimam piorum Concionem,
Ecclesiam videlicet, exitus ultimus
Demum mane at, nimirum felicissimus,
Pulcherrimus, laetissimus: Haec inquam et alia
(Deo volente) vobis proponentur, haec
Vestris subicientur oculis, haec denique
Iam nunc inter cetera certo exspectabitis.
Si itaque haec eadem digna auditu arbitramini,
Si digna item visu censetis, unice
Rogatos vos modo velim, ut omnes simul,
Quotquot adestis, benignas huic nostro gregi
Accommodetis aureis, atque silentio
Insistatis vestro pro candore interim.
At tu Puelle Argumentum paucissimis
Recitato, et id distincte ac voce sat sonorae.
ARGUMENTUM.
VOluptia Mundi vitam considerans,
Omniaque videns apud hunc florere vitia,
Legatos principio suos, Apitium
Videlicet et Epicurum illo amandat, ut
Parent sibi viam adeundi illum commodam, ac
Toto conatu delicias suas opesque
Amplissimas, quibus possunt, annuntient.
Tendiclis vero huiusmodi feliciter
Iactis, illisque iam reversis denuo,
Statim et ipsa una cum ceteris itineri
Accingitur, atque quos paratos invenit,
Consummatos etiam porro studet reddere.
Ubi autem Virtus institutum hoc pessimum
Iniquae seductricis persentiscit, haud
Remoram sibi inici patitur diutius,
Tentamina quo eiusmodi rursum dissipet.
Voluptiam igitur extemplo coram omnibus
Tumultu aggreditur maximo, suisque eam (ut
Inimicam nempe pietatis) insigniter,
Sed merito depingit mox tum coloribus.
Primum illa quidem obstupescit maximopere, ast
Ubi recolligit animum, in Virtutem vicissim et
Gladios suorum et fustes vertit atrociter,
Necique hanc tantum non extremae mancipat.
At vero summus ille rerum Conditor
Alumnam haud de serit diu suam. Ab alto enim
Caeli throno Iustitia mox delabitur,
Effrenemque hostium premit malitiam,
Romphaea illos ultrici exscindens perpetim,
Reginam autem Virtutem contra ad pristinam
Instaurat dignitatem, honorem, gloriam. Hinc
Malis exsuperatis iam, et ipsa Virtus et
Almi ipsius Asseclae summis Deum concelebrant laudibus.
AIunt volgo: Post tempestatem nubilam,
Exoptatam serenitatem oririer
Tandem solêre. Hoc edepol proverbium
Ut non leviter me consolatum est hactenus,
Ita nunc omnimodam apud me veri auctoritatem
Sibi vendicat, experiorque maximo meo
Bono, esse illud dubio procul verissimum.
[Note: Se.] Nam quum omnia in hunc usque diem ceu ex coniurato
Mihi adversa simul fuerint, ipsaque facies
Rerum externa haud secus, atque mare fervidum.
Tantum non extremam miserae minata sit
Internecionem: nunc tamen e contrario
Desiderata diu sese serenitas
Voltu rursum benigno insinuat. Hactenus
Enim capitalis illa hostis mea Virtus (ast
Vitium potius dicere debebam, aut si quod est
Aliud usquam nomen hoc detestabile
Magis) adeo prô facinus persecuta me
Est, adeoque suis afflixit calumniis,
Ut vix prae illa caput levare ausa fuerim:
At iam contra spes affulget mihi laetior.
Iam et audio et ipsa quoque oculis video meis,
Plerosque omnes, exceptis quam paucissimis,
Ab illius sensim placitis desciscere,
Immo totos horrere ad eorum mentionem,
Atque ad nostra advolare castra sedulo.
O igitur festum candidoque calculo
Dignissimum diem, quo isthaec vicissitudo
Increbuit, io sacrum afflatum, o et spiritum
Potentem, qui ita hominum ad me animos convertit: o
Lucem vere illustrissimam, quae sic suo
Mortales pervasit splendore, ut mavelint
Mihi quam Virtuti sordidissimae dare
Nomina. Verum vigilantibus (ut inquiunt)
Iura opitulantur, oscitantibus autem ea
Contra obstrepunt magis. Oportet itaque sedulo
Me in hoc esse, heîcque omnes meos intendere
Neruos, ut quos iam deflexisse ad mes cio,
Eos penitius porro demerear mihi:
Illos vero, qui adhuc meae Adversariae
Fovent partes, sensim addictos mihi faciam,
Largisque titillem promissionibus,
Donec et ipsi ad cor redeant, imperioque se
Se nostro subiciant lubentes. Ceterum
Ut omnia fiant ordine, et ne fors nimis
Praeceps consilium nostrum videatur, aliquos
Ex nostris ablegabo primum, qui omnibus
Meum palam favorem annuntient, measque
Apud volgus promiscuum depraedicent
Divitias simul et delicias ter maximas.
Ast quibus hoc muneris iniungam potissimum,
Nullos habeo fideliores et mihi
Hoc in negotio devinctos arctius,
(De privatis loquor) atque duos illos mei
Pallatii Archigrammateos, Apitium
Nempe et Epicurum. Hi namque adeo prae ceteris
Nostrae semper adhaesêre parti, ut omnium
Etiam Sophorum in se odia concitare, quam
Encômium tacere nostrum maluerint.
Quare ipsos nunc ea de caussa accedere
Citra moram omnem, stat sententia firmiter.
EUax, quantae heîc deliciae, quanta suavitas?
Valeat sordida Virtus, immo valeant Dii
Deaeque ceteri omnes. Nostra sola habet
Re ipsa, quod alii falso pollicentur. Illi
Montes recipiunt aureos, at musculus
Demum ridiculus squalidusque prodit. haec
Vero. sub qua nos militamus, milliês
Etiam plura, atque promittit, cultoribus
Largitur. Sed Epicurum nostrum conspicor
Adventantem, is mihi accedendus hercule est,
Namque unice eius oblector sermonibus.
Quid ita Epicure cogitabundus modo
Incedis? Num nam quid te angit? Ep. Bona verba quaeso
Apiti. Unde in deliciis summis possiet
Angôr manâre? Quid? Nescis, quae nostra sit
Professio? quae praerogativa? Ap. Scio sic satis
Collêga, nos neque curis, neque doloribus,
Neque maestitudine, quandiu sub Principe
Nostra versamur, ullo affligi tempore
Posse, Eph. Bene. Unde igitur haec animum subit tuum
Suspicio? Ap. Id iam inferre volebam. Viêre, te
Gravibus quibusdam cogitationibus
Onerare. Nam voltus solito est subtristior,
Neque aliud dat fere specimen, ac si sies
In ecstasin raptus. Ep. Iam intelligo, quid velis.
Admiratio me quidem paulum detinet
Hic forte videor angore tibi percitus.
Ap. Fieri potest. Sed qualis nam admiratio est
Obsecro? Eam mihi detege. Ep. Demiror plurimum,
Ecquae Mortales occupet vesania,
Ut tam duram sub Virtute agere servitutem,
Totque molestissimos labores devorare
Malint perpetuo, quam nostrae famularier
Dominae summis in deliciis. Ap. Idem profecto
Et ego tum aliâs subinde, tum modo unice,
Admirabundus expendo revoluoque. Quis
Enim, nisi dementia ipsa insanior,
Non mallet liber esse, quam servus? frui
Divitiis, quam ringi paupertate? otio
Vacare, quam multis premi laboribus?
Deliciis denique oblectare animum sacris,
Quam summa exagitari semper miseria?
Sed haec est hominum praepostera perversitas,
Ut nox a semper prae utilibus eligant,
Exspectantes superstitiose interim
Nescio quid praemii post hanc vitam. Ep. Nil
Dementes isti pensi habent, quid dicier
Soleat proverbio, ut trito, sic et simul
Extra dubium vero:Praesentia scilicet
Certa esse semper, at futura infringere
Plerunque suras. Ap. Huic mecastor adagio
Ego multum arbitror tribuendum. Nam ipsa res
Et experientia verum esse illud arguunt.
De praesentibus enim certissimi sumus,
Sive sient fausta, sive etiam infelicia:
At de futuris ambiguum ac fallax fere
Est iudicium, quod ea nulli hominum cognita
Vere esse possient. Quapropter unice
Etiam illud Sardanapali nostri exosculor
Vulgare dictum, quo in haec verba uti solet:
Quum te mortalem noris, praesentibus exple
Deliciis animum, post mortem nulla voluptas.
Ep. Sententia profecto est, prorsus digna, quae
Vel aureis scribatur ubique literis.
Sed de his alias fusius. Adest namque Domina
Nostra Voluptia. Ap. Ubi? Ep. Eccam. Ap. Arduum quid voluere
Animo videtur, ni gesticulatio
Illa manuum fallit plane Sistamus heîc
Igitur gradum, si nos forte velit. Ep. Ita placet.
Trimetri tum Acatalectici, tum hypercatalectici, admisto uno Catalectico. Voluptia. Epicurus. Apitius.
BEne habet. Video ambos quos volebam. Adibo iam,
Et exponam illis singula. EP. Recta en nos petit.
AP. O nimium felices, o terque quaterque
Beatos, queîs tam gratiosa perpetim,
Tam delicata adest Princeps. EP. Merito quid.
At praesto est. Audiamus diligentia
Summa, quid nos velit, quid cupiat perfici
A nobis. AP. Sic sane. VO. Saluete Clientuli
Carissimi. EP. Salue tu quoque Patrona prae
Deabus omnibus suspicienda unice.
AP. Et tu aeternum salua sies reverenda Domina.
VO. Vix unquam antehac mihi vester opportunior
Exoptatusque magis adventus pol fuit,
Atque modo EP. Quî sic agedum Hera? VO. Nam vos iam volebam
Et ambos et solos. AP. Cuius nam gratia
Rei? Quid caussae est? VO Audietis luculenter ac
Compendiose rem omnem. Cernitis satis
Haud dubie, quae vicissitudo iam repente
In nostri commodum oborta sit: Videtis inquam
Sole ipso clarius, quod etiamsi hostis illa
Nostra capitalis Virtus nos aliquamdiu
Modis et innumeris et crudelissimis
Insectata siet, atque omnem adeo sedula
Moverit in hoc lapidem, quo nostri nominis
Tum honorem, tum etiam aeternitatem funditus
Oblitteraret, nunc tamen aut parum aut nihil
Proficere possit amplius: quin bona hominum
Pars illam sensim deserant, nostroque se
Se ultro submittant imperio, id eo quidem
(Laus inferis genitoribus) successu, ut heîc
Regnum iam nostrum quotidie magis ac magis
Adaugeatur ac vigeat feliciter.
Ep. Videmus hanc satis faustam metamorphosin
Hera, congratulamurque (ut par est) tuae ob
Id maiestati plurimum. Ap. Hunc profecto nos
(Crede Domina) diem sitivimus unice
Hactenus. VO. Animus in me vester perspectus est
Satque superque mihi. Scio etenim, quam semper hoc
Volueritis unum, ut mea propagaretur et
Latissime radices ageret gloria.
Quum igitur (ut diximus) ultro ad nos confluant
Mortales plerique omnes, operae etiam, mihi
Pretium videtur, ut volentibus simul
Addantur calcaria, hoc est, quos iam novimus
Paratos, hos etiam porro paratiores
Nostris reddamus tum promissionibus,
Tum muneribus: Reliquos autem, qui nostrae adhuc
Adhaerent hosti, propositis quoque praemiis
Paulatim inescemus, donec et ipsi dare
Nobis nomina cupiant. Haec mea sententia est.
Iam vestram quoque vicissim audire gestio.
Quamobrem quid consultum vobis videatur heîc,
Ingenue profitemini. Decrevimus
[Note: Sc.] Namque nihil nos inconsultis vobis unquam
Facturas omnino. Ep. consilio hercle hoc tuo
Nullum plane a nobis excogitarier
Poterit commodius. Ap. Nullum sane Domina, nullum:
Etiamsi in hoc vel omnes mundi huius Sophi
Adhiberentur. Vo. Sed ut ordo certus in omnibus
Seruetur, non minus videtur utile
Mihi atque necessarium, amandare quosdam
Ex asseclis nostris prius, quam in publicum
[Note: Sc.] Nos prodeamus, qui viam parent nobis
Ad populum, nostramque omnibus annuntient
Et gratiam et voluptatem. Quae vestra nam heîc,
Agite sententia est? Ep. Consilium et hoc bonum est
Apprime Hera. Ap. Est profecto consultissimum,
Si quid ego possum iudicare. Vo. Atqui sumus
Ex omnibus nostris nullos fideliores
Hactenus expertae, atque ambos vos. Ep. Eia. Vo. Quid est
Res ipsa, dico libere, Quapropter, ut
Heîc obsecundetis nobis, et qua hactenus
Semper soliti estis, ea et nunc benevolentia
Nos complectamini, rogatos intime
Vos volumus. Ep. Si quid edepol in viribus
[Note: Sc.] Nostris est, quo tibi inseruire tam hac in re
Quam aliis possimus unquam, non est quod roges,
Immo impera, et paratos usque senties
Nos. Ap. Itidem pol meam quoque sedulo fidem
[Note: Vo. Sic] Operamque in omnibus polliceor Domina.
Nos procurabimus vicissim (credite)
Ut non iisdem solum, quibus hucusque, sed
[Note: Sep.] Longe etiam tum maioribus tum solidioribus
Perpetuo gaudiis, deliciis, canticis,
Choreis, laeti nobiscum fruamini.
Ep. Quemadmodum in iis, quae nostrarum sunt partium,
Nonquam (te propitia) sensura es desides
Nos aut incurios: sic nobis haud quoque
Dubium est, quin tu tui similis futura sis
Semper, eaque, quae es pollicita, fide bene
Stabili obfirmatoque animo praestitura. Ap. Nil
Minus equidem, atque hoc metuo. Vo. Laudo vos, supraque
Quam dici possit habeo gratum, quod mihi
Tantopere fidatis. Verum intro iam antea,
Quam iter ingrediamini, mecum concedite,
Ut lauto nos reficiamus convivio.
Ep. Haud detrectabimus id quidem Domina, sed I
Tu prae. Ap. Tu nos praecede, nos vero sequemur
Ilicet. Vo. Age igitur, telam ipsa exordiar. Ep. Ita Decet sane.
Vulgaris est paroemia:
Vaccam maculatam sordibus
Esse eius omnino indolis,
Ut et alias simul inquinet.
Estque haec profecto verissima.
Ipsa etenim experientia docet,
Illam omnes, quascumque poterit,
Cauda aspergere iuvenculas.
Ad eundem vero modum
Et Impietatem cernimus
In corrumpendis hominibus
Esse affectam per omnia.
Nam, quoniam ipsa impiissima est,
Vitiisque scatet omnigenis,
Iccirco hûc sedula nititur,
Ut omnes quoque tales sient.
Hinc nimirum usque vigilat.
Modumque exquirit et viam,
Quibus suis erroribus
Inducat tandem simplices.
Tam adversatur videlicet
Pietati semper candidae,
Tanto virtutis dogmata
Usque insectatur odio.
Sed hoc tamen interim pios
Potissimum solabitur,
Quod Dominus demum pessima
Consilia infringat impiûm.
Utcumque seducantur haedi,
Diaboloque, obaudiant:
Conservabit suas tamen
Oues Servator omnium.
-- Felix vobis faustusque sit
Huius itineris ingressus. Verum haud temperare
Mihi hercules possum, quin comiter vos modo
Aliquantisper, adeo a vobis aegre queo
Divelli. PA. Neque ego per medium fidium meis
Tantum imperare iam nunc possum affectibus,
Quin itidem deducere vos mihi libeat.
Ep. Eia obsecro, manete intus Proceres viri,
Manete quaeso. Haud opus est nos deducere.
Ap. Manete hem Principes observandissimi.
Quorsum facit, viae vos intricarier
Molestiis nostri caussa? Hoc enim neque
Nobis, neque vobis profuerit quippiam.
Quin potius intro ad delicias pristinas
Choreasque revertimini. Nos vobis breuî
Aderimus rursum, auspice Voluptiâ. Sar. Si ita
Igitur voltis, non adeo refragabimur.
Ep. Sic satius est profecto, haud paenitebit id
Vos unquam. Sar. Macti itaque virtute estote vos,
Aestuque secundo vos itineri accingite.
Pa. Ite pedibus faustis viri, diis hominibusque
Applaudentibus. Ep. Ita faxit sacra Voluptia. Ast
Valete vos diu, vestrique pergite
Esse similes Ap. Valete longum Principes:
Nos hâc iam deflectemus recta. Sar. Et vos quoque
Valete in proximum feliciter. Ap. Bonis
Auibus haec nobis usque conficiatur et
Cedat profectio. Ep. Haud nobis dubitandum in hoc
Erit. Cuius legatione fungimur,
Ea extra dubium fortunabit omnia
Nostro pro voto. Ap. Insignis iam nobis quidem,
At ardua tamen imposita est Legatio,
Mea certe sententia: quare utile
Simul ac necessarium fuerit, ut heîc,
Dum in itinere adhuc sumus, expendamus nonnihil
Deliberemusque altius, quanam via
Demandatam hanc commodius obire liceat
Provinciam. Ep. Deliber andum iis erit,
Qui vel praeter animi sententiam, vel ex
Caeca ignorantia (ut fere fit) loquuntur. Hi
Siquidem quod tum sibi, tum aliis fraudi siet,
Incircumspectius interdum effutire con-
Sueverunt. At nos hoc timore liberi
Prorsus sumus, nil nobis huius tempore
Ullo est timendum Nam nostro in negotio
Tractare possumus nihil, nil dicere,
Quod sera concomitetur paenitentia.
Quod enim sumus nos cur aturi, eiusmodi est,
Ut non Dominam solum nostram, sed et perin
Nosmet ipsos contingat cum primis. Ut autem
Unusquisque sibi proximus est, sic sua quoque
Semper (etiamsi nil cogitet minus)
Studiose quaerit. Ap. Vera sunt quae dicis. ast
Hoc tamen operae pretium fuerit considerare,
Ecqueîs utendum argumentis potissimum
Ad volgus sit, quibus in amorem fortius
Rapiatur principis nostrae. Ep. Id mihi curae erit.
Ego hoc effectum reddam. Tu tantum modo
Ubi verba ad Concionem habenda fuerint,
Mea tuis confirmato elogiis. Sic in ore
Utique duorum verbum omne reputabitur
Constans et veritati consentaneum.
Ap. Magnas tibi hercule ago gratias, quod his
Me curis liberes Collêga. Porro quod
Ad testimonium quidem meum attinet,
Experieris me sedulum per omnia ac
Fidelem, ut hactenus semper. Ep. Non ambigo.
Sed per pol tempestive appulimus. Vide etenim,
Quam multitudo illic hominum siet frequens.
Ap. Euge. omen faustum. adsit modo Voluptia
Nobis, ut cedant omnia feliciter.
Ep. Haud deerunt nobis (sat scio) iacula Procridis.
Verum priusquam accedamus propius, erit
Fortasse non inconsultum, ut sermonibus
Illorum aureis accommodemus nonnihil.
Nam sic occasio nobis conveniendi eos
Maior praebebitur. Ap. Quodcumque videbitur
Tibi instituto nostro commodum optime
Idem et mihi placebit: sentiesque me
In omnibus sequacem ac morigerum. Ep. Bene est.
Eiusdem generis, sed partim acatalectica, partim hypercatal. Agirta. Methystis. Phagus. Aselges.
NOn aliud persuadere mihi edepol modo
Possum, quam Circulatores omnes simul
Ab Harpyis [Reg: Harpyiis] esse interceptos: tam nemo iam
Usquam prodit, qui nos spectaculo aliquo aut
Saltatiuncula saltem recreet. Me. Dii,
Quam dura res sitis est, adeo ea premor
Miser, ut loqui vixdum amplius queam. Ag. Quis heîc
Meum interrumpit sermonem? Siccine decet
Heus tu, quisquis es, animi concepta inter. Sed hem,
Quid dico? Tun Methysti ades? Me. Ego ipse praesto
Sum Agirta. Ag. Ignosce quaeso frater care, si
Incogitantius quid effutiverim.
Non te praevideram sane, ita me Iuppiter
Summus seruet. Me. Non excusatione opus
Est: nihil enim est peccatum, quin tu plurimum [(transcriber); sic: plnrimum]
Salue. Ag. Et tu salue milliês, lepidissime
Congerro. Quid est novarum rerum obsecro? Me. Nihil
Omnino, quod sciam. At unum scio, me maxima
Videlicet siti torquerier. Ag. Sitine?
Unde hunc contraxisti morbum? Me. Hoccine rogatu
Dignum est? Ex hesterna potatione, eaque
Nimia, contraxi Hoc enim mali ebrietas habet,
Ut quo magis impensiusque biberis,
Eo vehementius sitias die altera.
Ag. Ego quidem neque ebrietate admodum
Neque luxu delector: at hoc unum insidet
Animo usque meo, ut novarum expiscer copiam
Rerum undiquaque, ut has quotidie inaudiam.
Me. Trahit sua quanque voluptas: hic libidini,
Ille otio, alius lusui, alius poculis,
Alius aliis atque aliis rebus inhiat
Ac indulget. Ag. Sic hercule est. Sed dii boni,
Quam simile semper gaudet simili, quam furem
Fur cognoscit, lupumque lupus. Me. Quorsum hoc age
Dicis? Ag. An non congerrones nostros vides
Recta huc properantes? Me. Quosnam quaeso? Nullum enim
Videre adhuc datur uspiam. Ag. Quid? Captus es
Oculis adeo, ut nihil amplius videas? Viden,
Phagum atque Aselgen huc simul accurrere?
Me. Iam video eos mecastor, atque gaudeo
Adesse. Ag. Et me profecto illorum adventus haud.
Parum afficit. Ph. Salute vos impertior
Comissatores festivissimi.
As. Salvete Compotores robustissimi.
Ag. Salvete vos quoque Circumforanei
Insignes. Ph. Quid consultatis? Sunt seriae
Quae tractatis negotia? ita enim par erit,
Ut pedem alio referamus interim. Me. Nihil
Omnino seriae est rei: nihil profecto
Habemus prae manibus, quod vos velimus unquam
Celatum. Quin accedite audacter. As. Nihil
Novi (obsecro) vobis allatum est? nihil uspiam
Audistis, quod in rem siet nostram, unde quid
Emolumenti nobis accrescat? Ag. Nihil
Prorsus, adeo nihil, ut hac de caussa fere
Totus languescam. As. Atqui tu Agirta tam novis
Semper consuevisti studere rebus, ut
(Meo quidem iudicio) vastum quis mare
Sine aquis citius reperiat, atque te sine
Illis. Unde igitur haec iam manat inopia?
Ag. Utut aliâs iis abundem, iam nihil
Plane habeo: Quare ex vobis potius gestio
Quid certi audire, si quidem licebit. Ph. Ah
Alas lupum habere frustra suspicâre. Nil
Nos certe curamus magis, quam ut carnis ac
Ventris probe exsatiemus usque cupidinem.
Ag. Verum, ni me praesaga mens fallit mea.
Non ambigo, quin brevi laetissimum auditurus
Sum nuntium. Me. Utinam heîc verus sis, quantumlibet
Aliâs tuo pro more mentiare. Ag. Si
Quidem fidem mihi habeatis, videbitis
Breuî me praedixisse vera. Ph. Scilicet
Vera, ast per antiphrasin. Ag. Immo verissima.
Atque en, huc tendere peregrinos conspicor
Duos. Videtis? Quid, si ex his audire laeta
Detur? As. Nondum hercle per suaderi possumus ,
Te veridicum esse vatem. Ag. Praestolamini
Paulisper, et tum (si quidem fefellero)
Mendacii me arguite certatim. Ph. Bene
Habet, placet nobis conditio haec omnibus.
ECquid, hem Apiti, arridet confabulatio
Tibi haec? Quid sentis obsecro? Num infeliciter
Huc appulisse nos putas? Num inutile
Meum fuit consilium? Ap. Omnia Epicure mi.
Cesserunt nobis ex sententia: omnia
Pro voto summo contigerunt hactenus.
Principium sat profecto plausibile est. Ep. Sed et
Longe plausibilior erit progressus. Ap. Id
Sacra sic faxit Voluptia. Ag. Ecce adsunt viri.
Miranda iam audietis. Me. Utinam vero et haec
Nobis commoda. Ag. Ne dubitetis. Ep. Adeste huc simul
Populi omnes, huc properate terrae principes,
Huc iudices accurrite. Ph. Dii, quam clamor hic
Est vehemens. Mirum quid allaturi sient
Rerum novarum. Ep. Adeste inquam omnes (si modo
Quid rationis vobis reliquum est) nostrisque iam,
Aureis praebete maxime attentas. As. Stupor
Me corripit pol totum. Ag. Vah, umbram tuam
Metuis. Rheginis es formidulosior
Sane. Verum, hem Congerrones, quin rumpimus
Moram? Quid accedere detrectamus? Me. Age, non
In me quidem mor a ulla erit, accedamus illos.
Ag. Accedamus suadeo, non paenitebit unquam.
Ep. Huc, huc: huc inquam adeste populi. audite quaeso
Atque animadvertite. Non enim levicula aut
Inutilia vobis dicturi venimus,
Sed seria utiliaque, et quae miris modis
In rem vestram faciant. ita tamen, ut simul
Iucunda, plausibilia, meraque gaudia
Ferant abundanter secum. Ap. Ah, attendite
Viri nostris sermonibus: ne negligite
Legationem, in vestri prorsus gratiam
Susceptam a nobis. Ag. Quid iam? adhuc mendacii
Me arguitis? Nonne vates sum veridicus?
Ph. Credemus posthac tibi. Ep. Ut autem negotii
Totius coinstet vobis summa, sic se habet:
Ab excellenti illa Dea Voluptia
Venîmus Legati ad omnes vos, quos iuvat
Vivere suaviter, ut eius ter maximum
Vobis annuntiemus propalam favorem.
Asel. Euge, Voluptiae meminit: huius mihi
Pol vel solum nomen perquam est gratissimum.
Me. Merito hercle. Ep. Emisit nos inquam Voluptia,
Voluptatis omnigenae Dea: cuius quidem
Quae sit potestas, quantave [(transcriber); sic: quatnave] magnificentia,
Vel ex solo nomine vobis constare sat
Potest. Haec ipsa, quoniam cernit plurimos
Devotos esse sibi, decrevit, omnibus
Se culturis fideliter, communicare
[Note: Sc.] Suos honores, divitias, voluptates,
Deliciasque, quibus fruitur, omniiugas. Et ut
Eo nobis fidem habeatis constantius,
Utque experiamini, rem ita ut diximus habere
Per omnia, ipsamet vobis aderit brevi,
Suamque declarabit excellentiam
Verbis ut liquidis sic etiam certissimis.
Ap. Viro huic credite (moneo) si vobis unica
Saltem mica sapientiae est reliqua. Salus
Enim vestra hinc omnino propendet. Ag. Quid hem
Vobis videtur Combibones? quid sapit
Hoc vobis paradoxon? Me. Si vera loquuntur hi,
Insigne pol est Evangelion auribus
Meis. Ph. Idem mecastor et ego similiter
Sentio. Ep. Deliberate iam viri, quid hac
Inre sitis facturi, et responsum date
Nobis. Ap. Deliberate, sed in hunc modum, ut
Vestrae vobis felicitatis perpetim
Habeatur ratio. Alioqui enim tandem velut
Mures picem gustabitis. Ag. Ego quidem
[Note: Sc.] Viri (quicumque estis) celsissimi, pro me
Cuius sententiae sim paucis eloquar.
Quid alii sentiunt, reliquo liberum,
Ut dicant postea. Perpendi sedulo
Mecum, non solum nunc, sed et saepenumero
Aliâs, ita comparatum in hoc mundo esse, ut haud
Quicquam prosint homini omnia sua opera, etiam-
Si semper iis sese ad summum usque afflictitet.
Sapiens enim moritur ut stultus, doctus ut
Indoctus, dives ut pauper, pius haud secus
Atque impius. In summa: Ut principium est omnibus
Commune, sic idem quoque omnibus exitus.
Quare quum ita res habeat, stat sententia,
Postpositis omnibus nugis huiusmodi,
Me totum quantus sum, sacrae voluptiae,
Eiusque deliciis per omnem addicere
Vitam. Haec mea responsio est. Ep. Laudandus es
Profecto plurimum, et vere sapis. Sed heus
Quid vos sentitis ceteri? Me. Quod me attinet,
Sic nempe sentio, Exiguum et cum taedio
Est tempus vitae nostrae: nec refrigerium
Tamen in fine hominis apparet uspiam.
Ad haec nemo est, qui sit reversus ab inferis.
Verum ut natio ex nihilo sumus, ita etiam
Non dubium est, quin demum post hac vitam, quast
[Note: Sca.] Numquam ante fuissemus, ad nihilum simus
Dissoluendi rursum. Cur igitur usque nos
Heîc maceraremus operibus, laboribus,
Curis, miseriis, aliisque id genus malis?
Ast quid multis? Totum sacrae Voluptiae
Me consecro, dedo, deuoveo. Ep. Laudandus et
Tu pol es maxime, sentisque quae decent
Sapientem. Vos autem reliqui, ecquid animo
Vobis sedet? ph. Dicam equidem quam paucissimis.
Video cunctos hominis dies doloribus
Aerumnisque esse plenos undequaque, nec
Ullam supervenire noctem, in qua queat
Paulum requiescere animus a molestiis.
Melius itaque sentio, comedere, bibere.
Et ostendere animae suae parta bona de
Laboribus suis, quam sic esse anxium
Semper. Quamobrem et me, quantus sum, Voluptiae
Addico Clientulum. Ep. Nec tu minus hercule
Ab omnibus es dignus laudarier, qui ita
Sapienter iudices. Verum quid tu bone
Vir sentis? As. Sentio, tempus nostrum transitum
Umbrae esse, nec exspectari reversionem
Posse unquam. Nemo enim omnino revertitur
Ut ipsa experientia docet. Atque hinc colligo
Tandem, esse nihil consultius, quam ut celeriter
Dum prae morte licet, deliciis fruamur, ac
Ubique relinquamus laetitiae signa. Ep. Quid
Igitur? Siccine te quoque nostrae voluptiae
Fore discipulum fidelem pollicêris? As. Hoc
Unum statui irrevocabiliter. Ep. Pie facis
Per Iovem. Ita namque aeternam promereberis
Et immortalitatem et gloriam tibi.
Ap. Vide accedunt et alii adhuc recta horsum. Ep. Age
Veniant. Ag. Maneamus quaeso tantisper, ut et horum
Aeque audiamus sententiam. Me. Age, perplacet,
DII immortales, quaenam isthaec congregatio est?
En. Papae, quid haec turbae frequentiae monstri alit?
Num quis novus adest hospes? Ne. Quem heîc audio?
Tene Encrati? En. Me ipsum Nephali carissime.
Ne. Haud te praevideram. En. Credo, sed quid (putas)
Isthaec sibi volt populi multitudo? Ne. Sum
Profecto nescius, nisi quod suspicor
Venisse aliquem spermologum illuc. En. O vanitas
Hominum vanissima. Ep. Huc viri, huc accedite
Pedato, nuntiumque quod laetissimum
Adferimus, auribus secundis (suadeo)
Accipitote, Ne. Hem vocamur Encrati. En. Audio.
Quid nuntii adfertis vos, cui praebere nos
Aureis purgatas voltis? Ep. Praestantissimum
Sane: hoc nimirum, quod vobis communicare
Sacra Voluptia delicias omnes suas,
Rerumque adeo omnium abundantiam velit:
Si modo submittere vos ei, vestraque dare
Nomina siet animus. En. Hui, Voluptiae?
Ep. Eidem scilicet. En. Eane veras queat
Delicias omniumque exuberantiam
Rerum nobis largirier? Ep. Sola edepol.
En. O libyca bestia, quid nunc audio? Siccine ex
Musca elephantem facis? Ast apage cum tua
Ista Voluptia procul hinc. Haud tempore
Enim ullo illecebris me seduces talibus.
Nam scio quid sit Voluptia, quid suis
Ea cultoribus relinquat praemii:
Finem videlicet omnium tristissimum.
Ne. Nec me profecto adeo unquam dementabis, ut
Voluptiam (daemona nimirum pessimum)
Mihi pro tutrice eligam. Aliam habeo,
Virtutem nempe: huic uni ego firmiter Patronae
Adhaerebo, artus dum meos vitalis ille
Vegetabit spiritus. Ep. Non sic viri boni,
Non sic obsecro Ne vos ipsi seducere
Temere velitis. En. Surdis narras fabulam,
Tace precor. efficies nihil. nam plurima
Quidem vulpes novit, verum certe echinus
Unum magnum. Non laqueis capitur Simia.
Ep. Eia obsecro, ne ipsi vestram aspernemini
Salutem. En. Conticesce quaeso: e pumice
Enim aquam postulas: verba facis mortuo.
Ne. Seducito, quoscumque aut poter is aut velis:
In nobis certe collocabis operam
Eandem, ac si Aethiopem laves. Ap. Ne ita pergite,
Per immortales vos Deos oro. Noxiam
Hanc ponite pertinaciam: alioqui etenim
Sapietis, sed nimis sero hercule: nimis
Inquam sero sapietis. En. Aufugiamus hinc
Propere Nephali, ne Sirenes hae suo
Nos cantu. Ah bone Deus, quae est hominum insanias
Ne. Abeamus sane: in me non ulla erit mora.
Ep. Abite, ut ut libet. Veniet (mihi credite)
Tempus, quo paenitudine ducamini:
Sed factum stulti cognoscetis sero. Ap. Ita
Post devoratam rem rationem inibitis.
Ep. Verum. quid vobis (o boni) sententiae
Adhuc reliquum est? Numquid etiam vos commovent
Istorum contumeliae atque opprobria?
Ag. Ne tale quid de nobis suspicamini:
Haud sumus enim, quibus nec ara neque fides.
Non muliebre gerimus ingenium. Verum quidem est,
Quod ad iracundiam nos non parum incitant
Huiusmodi illorum calumniae: sed ad
Defectionem certe adeo nihil, ut perinde,
Immo etiam magis in proposito obduremus, atque
Antea. Ep. Bene. Pro ista igitur per severantia
Vestra et fidelitate summum praemium
Referetis propediem. Ag. Id sacra Voluptia
Faxit. Ap. Ne dubitate. haud deerit cultoribus
Suis ipsa unquam. Ast tempus iam nos admonet,
Ut Principem nostram repetamus denuo,
Quo eventum a nobis cognoscat negotii.
Ag. Et nos profecto venter latrans admonet,
Ut in popinam aliquam concedamus simul,
Symposionque ibi instituamus lautulum.
Ep. Vos in eadem, qua coepistis, sententia
Constanter perdurate: brevi (ut diximus)
Ipsa aderit. Ag. Constantissime obdurabimus.
Vos modo, ut adsit quam primum, procurate. Ep. Sic
Fiet. Ag. Valete igitur viri integerrimi,
Sacraeque nos iuxta omnes commendate pro
Parte virili Voluptiae. Nos iam ad popinam
Recta tendemus. Ep. Illic praestolamini
Nos tantisper, geniumque fovete sedulo,
Donec reversos una cum Voluptia
Nos audieritis. Ag. Exsatiabimus hercule
Ad summum usque aqualiculum, ut latrare desinat
Tandem. Ep. Sic facite. Quid videtur hem tibi
Collêga? Num fefelli? Non dixi, fore,
Ut quemadmodum principium plausibile fuit,
Sic et progressus esset felicissimus?
An non id ita factum videtis per omnia
Modo? Ap. Haud fefellisti mecastor, verus es
Epicure. Ep. O quam gratissimum erit nuntium
Hoc nostrae Principi, quantopere gaudio
Perfundetur, quanta exsultatione nos
Excipiet? Ap. Maxima certe. Sed admodum
Me male habet interim, quod illi alii adeo
Nostram calumniati sint, nostraque animo
Tam praefracto contempserint consilia. Ep. Quid
Hoc te male habeat? Isthac pervicacia
Namque haud nostrae queunt obesse quippiam,
Sed sibi potius ipsis. Si umbram sequi volunt,
Si cum cane illo Aesopico carnem ore gestam
Relinquere, quam ab incertis desistere
Malunt, pergant sic more suo audacter. Breuî
Tempus veniet, quo aliud velint factum. Breuî
Quod Phrygibus olim, illis eveniet, nimis
Videlicet sapient sero. Verum adsumus
Iam aulae nostrae: quare citra dilationem
Ingrediamur, desiderabundamque prae
Omnibus Heram summis repleamus gaudiis.
Ap. Ita faciamus edepol, arridet id mihi optime.
Ea est hominum perversitas
Innataque corruptio,
Ut ab ipsa etiam pueritia
Ad omne malum propendeant.
Et quod mirandum hercle est magis,
Usque adeo student malitiae,
Ut quo ea vetita est impensius,
Hoc ipsi magis eam expleant.
Hinc nimirum usu quoque venit,
(Ceu cernimus apertissime)
Ut eos citius audiant,
Qui noxia tradunt dogmata.
Immo hos solos sanctissimos
Purissimosque iudicant,
Hos eximiis honoribus
Afficiunt usque sedulo.
At eos qui spiritualia
Caelestiaque ipsos docent,
Neque admittunt neque audiunt,
Sed plane habent derisui.
Quis iam vero heîc subsistere
In Iustitiae poterit via?
Quis ab hoc malo contagio
Se immaculatum custodiet?
Id hercle quam paucissimis
Licebit in hoc mundo assequi.
Vix namque fieri potest,
Quin inficiatur uspiam.
Verumtamen fiduciam
Qui collocat in Altissimum,
Is tutus erit ab omnibus,
Ac nonquam commovebitur,
Et si ceciderit forsitan
Humana ex imbecillitate,
Haud ipsum deseret tamen,
Sed eriget mox Dominus.
PRô summe Pater Deus, quid iam nunc audio:
Itan' Voluptiae insidet, mortalium
Porro omnium sibi conciliare pectora?
Itan' ob unicam hanc caussam emisit suos
Quoquoversum, meis ut placitis derogent,
Cunctosque sensim a me alienatos in suam
[Note: Di.] Trahant constanter haeresin?
[Note: Sc.] O indignum facinus, o flagitium nullo
Unquam tempore pol expiandum, o temeritas
Monstrosissima. Quid heu nunc capiam consili?
Ecqueîs potissimum rationibus modo
Nefarios istos ausus antevortere
Licebit? Ah omnino de me iam actum erit
Sat scio. Novi etenim, quam sit hominum cogitatio
Omnis ab ipsa statim adolescentia in malum
Propensa, quam ad vetita nitatur perpetim.
Quod ego vix tempore longo obtinere apud
Eos quivi, id certe seductrix illa ter
Pessima Voluptia, intra spatium horae unius
Suis illecebris dissipabit, destruet,
Demolietur, usque adeo letale mulsum
Oblectat miseros. Atqui non adeo meum
Heîc metuo damnum, non mei adeo vereor
Contemptum, ut summi scilicet parentis. Is
Siquidem Animas, quas per gnatum suum unicum
Semel ex orci faucibus Sathanicaque
Tyrannide asserere dignatus est, per hanc
Rursus pestem amittet, iisque spoliabitur.
Quis vero non hoc defleat? Quem tanta non
Ad commiserandum moveat clades, utpote in
Qua haud corpus solum exponatur periculis
Quam plurimis, sed et anima insuper (o pudor)
Poenis misere tradatur infernalibus?
Sed flere nil iuvat: melius est forsitan,
Immo longe mel ius est, ut precatione
Assidua devotaque divini invocem
Numinis auxilium, quo et me et gloriam suam
Potenter vindicet atque tueatur. O
Igitur maxime rerum opifex, turris, fortitudo,
Assertor, propugnator, portus omnium
Tibi fidentium, tu quaeso nunc olympo
Ex alto mihi famulae tuae adsis, tu manus
Auxiliatrices porrige, tu potentiam
Tuam omnipotentem iam exsere, quo beluam hanc
Septicipitem, meretricem Babylonicam,
Voluptiam nimirum perversissimam,
Aggrediar, oppugnem, vincam. Ast quid turbinis
Circumquaque heîc auditur? Unde murmur hoc
Repentinum? Quid horridus hic sibi vult sonus?
Pro Deûm et hominum fidem. Iam video: Voluptia
Ipsa venit, magno constipata examine.
Quid nunc agam primo? Quid auspicabor? Heu
Me miseram, vae mortalibus. Statim'ne eam
Adoriar, an exspectabo, donec concionem
Vocaverit incoeperitque affarier?
Tantisper certe praestolabor. Sic enim
Ex verbis illius venari occasionem
Oppugnandi commodius mihi licebit. At
Interea heîc auscultatrix stabo clanculum,
Ne me vel conspicetur vel agnoscitet.
ITan ais Epicure, omnes fere simul
Sua daturos mihi nomina, meumque unice
Adventum praestolari? Ep. Sic est Domina, vel
Teste Apitio. Nam is non minus et adfuit
Et audiit, atque egomet sane. Vo. Commodum igitur
Ac utile cum primis erit, ut itineri
Iam nunc accingamur, ne nostra fôrs mora
Paratos abalienet rursum. Sar. Tempus est
Mecastor Hera. Inquiunt enim paroemiâ
Volgari: Saccum aperiendum e vestigio,
Quum sucula nobis offeratur. Pa. Inquiunt
Ita, et vere quidem. Videmus namque eum,
Qui paulo ante paratus fuit ut qui maxime,
Paulo post vix centenis posse equis trahi in
Nostram sententiam. Vo. Sic res equidem se habet.
Quare heus Salpinctes, tu praecede nos parum,
Tubaeque clangorem excita, ut omnes sciant
Nos actutum adfuturas. Sal. Effectum id curabo Sca.
Hera clementissima, tu sequere ubi libuerit.
Vo. Hem Sardanapale, atque Pari, vos praecedite
Nos ambo. Sar. Ita fiet. Pa. Probe curabitur.
Vo. Tu vero mihi Semiramis ad dexteram
Adhaereto. Sem. Parebo lubens, quicquid iusseris
Domina. Vo. Tu autem Cleopatra latus claudes mihi
Sinistrum. Cle. Haud partibus deero meis. Vo. Ceterum
Vos Epicure et Apiti nos consequimini
Quam proxime, citra omnem intercapedinem.
Sic tum pedisequae etiam, quaeque suo ordine
Apte sequentur. Ep. Curabuntur omnia
Hera tuo pro arbitratu. Ap. In nobis haud erit
Princeps inclita, quod non tuis respondeat
Exacte votis. Quicquid iusseris modo,
Effectum strenue reddemus. Vo. Certa sum
Facturos vos, fideles quae deceant. Ep. Ea
Ipsa profecto, ne dubites. Vo. Age, eamus igitur.
ECquid repentinus portendit hic sonus
Taratantarae? Dii, quam obstupeo, vox faucibus
Prae cursu terroresque haeret. As. Quid buccinae
Hic clangor monstri alit? Quid? Ah artus mihi
Ingenti prae timore concutiuntur omnes.
Ph. At at, quantopere ad hunc tubae clangorem ego
Miser conturbor. Nonquam, quod sciam, mihi
Horror tantus. Ag. Vah, quanta vobis fortitudo
Inest? In pulicis etiam morsu Deus
A vobis invocatur. Immo vel unicus
Musculus (ut ego quidem iam conspicor) suo
Vos facile cursu perterrêre poterit.
Quid? Num ex leporis omnino edistis corculo?
Me. Quî sic Agirta? Num tam ridicula tibi
Haec bucinatio videtur? Ag. Ridicula plane.
Est namque futuri signum praesens gaudii.
Cur ergo incutere vobis perturbationem aut
Timorem possit? As. Quid ais Agirta? Non-
Dum mihi datur assequi, quorsum tuis velis
Aenigmatibus. Davus sum, non Oedipus.
Quare dic clarius obsecro, quid sentias.
Ph. Et mihi certe sermo tuus paradoxon adhuc
[Note: Qu.] Videtur. Me. Nec mihi minus edepol.
Nam natatore Delio (med quidem
Sententia) opus fuerit, ne quis in eo
Nostrûm fôrs praefocetur. Ag. Dii, quid audio?
Siccine meras lippitis ollas, ut vidêre
Haud dum amplius possitis quicquam? An non videtis
Voluptiam iam nostram adesse regia
Sua cum maiestate, ut ambo illi viri
Praedixerunt? Me. Voluptiam? Ag. Voluptiam
Inquam Me. Qui scis? Ag. Quia illi iidem proxime
Eam sequuntur. Me. Iam video. Certe ipsamet
Est. As. Est haud dubie. Nam et ego viros conspicor
Eosdem, nobis qui dudum aderant. Ph. Dii,
Quanta omnino huius Principis elegantia est?
Quanta et cultus et corporis concinnitas,
Venustas, pulchritudo? Ag Adest, favete iam
Omnes aeque linguis, ut audire liceat,
Quidnam dictura sit nobis potissimum.
Ph. Ipsis erimus Pythagoreis taciturniores.
Verum certe non per quinquennium tamen.
Salpinctes. Agirta. Methystis. Voluptia. Virtus. Sardanapalus.
EHo, omnes quotquot adestis, huc simul oculos
Aureis, mentemque iam vestram convertite,
[Note: Anap.] Ut nimirum quid dicendum vobis eveniat
Modo, audiatis et clare et fideliter.
Ag. Auditis Congerrones, quid praecipiat hic?
Me. Audimus. Ag. Advertamus igitur animum
Dictis summa cum diligentia, obsecro.
Me. Accurate profecto, ne dubita. Ag. Bene est.
Vo. Me aspicite Viri, me audite unam, si vivere
Vobis perpetuo collibet. Ego Voluptia
Sum, Dea videlicet omnium suavissima.
Ego voluptatis sum largitrix unica.
Ego illa inquam sum, quam non una quaepiam natio
Aut altera colit, sed quam totus orbis in
Universum consensu hercule maximo
Suspicit, adorat, veneratur. Me namque tum
Reges tum principes sequuntur anxie:
Me sacrati sacerdotes ubilibet
Religiosissime observant. Me Virginum
Venustus concomitatur ordo. Me chorus
Mulierum venerabilis admiratur. Me item
Ac mea vexilla milites fortissimi
Summo studio per omnem vitam prosequi
Honoribus encomiisque gestiunt:
In summa: Omnes aeque, quibus cordi est salus,
Meo sub imperio vivere suaviter
Desiderant. Quid ni vero? Meo etenim
Ex pectore molles dimanant perpetim
Voluptates, deliciae, risus, cantica
Dulcia, et omnia denique bonorum genera. Sub
Me vel nulla senectus vel sane florida,
Sub me nil lugubre, nil infortunio
Subiectum, nil expositum ullis periculis.
Ast contra, me qui contemnunt, qui respuunt
Mea placita, condignas subire ac perpeti
Coguntur poenas. His enim neque gaudium
Erit, neque pax, neque fortuna prospera,
Neque sanitas, neque deliciae, neque claritas
Famae aut honoris, neque longaeva denique
Tum vita tum voluptas: sed contra dolor,
Afflictio, maeror, infortunium, sitis,
Fames, valetudo adversa, ignominia.
Id quod vel in hostis nostrae Virtutis (at
Vitii fere dixissem) cultoribus satis
Semperque colliquet, ne aliunde sit opus
Exempla petere. persuadent sibi fatui
Homines, solida ea esse omnia, quae calumniatrix
Illa execrabilis phaleratis assolet
Subinde pollicerier sermonibus.
Sed fallentur, fallentur inquam pessime:
Sera nimis illorum resipiscentia erit: ah
Tarde nimis tangentur paenitudine.
Quare (o viri) si vobis animus est simul,
Felicitatem veram appraendere perpetim:
Si sincerae voluptatis cupidine
Ulla tenemini, Virtutem sordidam
Cane peius et angue prosequimini odio,
Me vero unam ac solam, tanquam summum bonun:
(Quod et re ipsa sum, teste Epicuro)
Amate, suspicite, observate mordicus.
Sic ego vicissim. VIR. Quid me, heus tu Voluptia,
Quid inquam malesana Voluptia calumniis
Nugosis, iniustisque me proscindere
Pergis? Quid hem perfida, quid miseros decipis?
Quid sordes luxusque tuos laudas? Quandiu
Tuis illecebris Mundus divexabitur?
Vo. Apage hinc meretrix perversissima, vel mox edes
Pugnos: amolire inquam te e vestigio hinc,
Nisi cupis, tuis ut crinibus involem.
Vir. Nihil efficies minis huiusmodi, nihil
A te mihi metuo. Quin quaero ex te, unde nam
A quove daemone huc instigata sies, ut
Illos erroribus audeas seducere,
Illos corrumpere, in quorum potissimum
Favorem ac gratiam Dominus meus Crucem
Mortemque sustinuit longe durissimam?
Vo. Ecquis (dic venefica) iste Dominus est tuus,
[Note: Apos.] Cuius adeo. Ast silentio premam, addere
Ne videar camino oleum. Vir. Quid? silentio
Conceptum animi premis? Sed crede, utcumque me
Tuas malitias caeles, haud caelare eas
Tamen Deum poteris unquam. Ille abscondita
Etiam tenebrarum perspectissima habet: cum
Nihil omnium subterfugit. Porro autem, ut ad
Interrogationem tibi respondeam,
Scias Dominum meum esse illum, per quem omnia
Tum in caelo tum in terra creata sunt, cuique'
Est tanta potestas, tanta magnificentia,
[Note: Di.] Tantus honor, tanta gloria, ut
In nomine ipsius genu flectatur omne
Caelestium, terrestrium, infernalium:
Nimirum Iesum Christum, a Nazareth, unicum
Naturalemque parentis summi filium.
Vo. Vah invisum nomen. Video infeliciter
Me huc appulisse modo, video me iam nihil
Apud meos tirones posse efficere, tam
Videlicet idem hoc nomen commemoratioque
Ipsius pectus percellit meum. Age igitur
Procul hinc nunc discedam, donec tempus mihi
Sese obtulerit opportunius. Hem Principes
Comitesque ceteri, vos me sequimini
Quaeso cursim. Sar. Lubentes hercule, nihil
Enim nunc gratius facere nobis potes.
Nam omnes ad meretricis istius pessimae
Voltum, adeoque ad nominis Iesu mentionem
Ingenti correpti terrore sumus. Vir. Fugin'
Heus exsecranda? Quorsum properas? Siccine ad
Unius mentionem horrore concuti
Te sinis? Ah vestigia Leonis quaeritas,
[Note: Di.] Ut video. Vo. haud dum palmam feres
Saga. Aliud veniet tempus, quo quod iam minus
Meo arbitratu perficitur, resarciatur
Abunde, idque ingenti tuo periculo.
Vir. Exitus acta probabit. Verum haud adeo mihi
Abs te metuo, ut non ausim posthac latius
Tecum manus conserere. Immo tam clanculum
Non prodibis, quin ipsa quoque adfutura sim,
Tuisque quoad vita mihi fuerit comes,
Obgannitura haeresibus illecebrisque Vo. Ne
Vos quaeso viri, ne seductrici huic amplius
Auscultaveritis, quin mox hinc subducite
Vos, meque potius subsequimini, salus
Si vobis vestra cordi est. Ag. Perplacet Hera.
Nec enim est animus, diutius heîc figere pedem.
Vir. Ah iuvenes floridi, ab ne sic seducere
Vos ac captivarier a perversissima
Patiamini. Ne illecebris adlubescere
Huius nimium velitis, suadeo. Adferunt
Namque ipsam mortem, innumeris vos periculis
Involuent. Ag. heus congerrones, aufugite quam
Primum hinc, vos obsecro, ne ita blasphemias
Istius inaudiatis. Me. Hoc decrevimus
Iamdudum omnes. VIR. Heus heus iuvenes sistite precor
Paulisper cursum, attendite meis paululum
Monitis. Ag. Quid hem subsistitis adhuc? Nonne vos
Facti pudet? Siccine sacrae Voluptiae
Piam admonitionem omnino aspernamini?
Maturate gradum. Me. Ne stomacheris adsumus.
Vir. Prô summe parens, o pudor supra pudorem
Omnem. Nemo superest, qui nostra gestiat
Vel audire. Heu dolor dolor. Quid cogitem,
Aut quid dicam nescio. Deflexerunt simul
Omnes, omnes perinde sunt inutiles
Plane facti: non est, bonum qui factitet
Amplius: haud est, qui stude at pietati, qui amet
Rectum, qui iustitiae sacrae observans siet.
Sed quorsum conducit diu immorarier
His questibus? quorsum. Verum ni lumina
Me fallunt prorsus, cernere me videor duas
Nostri ordinis puellas. Certe conspicor
Paramythiam et Andriam. Mirum vero, eae
Quid heîc facturae sint, quid adferant. Sed ex-
Spectabo tantisper, donec adsint mihi.
DEum immortalem, quantam voltus illius
Prae se fert maestitudinem? Verum haud profecto
Id mirum est, quum praesertim vix in milibus
Multis unus reperiatur, qui quod pium,
Rectum, iustum exsistit, requirat sedulo.
An. O saeculum hoc ferreum, immo luteum,
Aut si quod deterius excogitarier
Luteo potessit. Siccine Voluptia.
Lerna illa malorum sua oppressit homines
Omnes tyrannide, ut nostrae huic nuspiam
Locus ullus sit reliquus? Pa. Nullus plane ut vides
Mea soror. Ast adest ipsa. Vir. Unde vos precor
Iam adestis o Sorores dilectissimae, aut
Quo tenditis potissimum? Pa. Te petimus unam
Ambae. And. Ad te solam hoc arripuimus itiner
Mater carissima. Vir. At qua de caussa? Pa. Ea
Nimirum, ut te relictam iam fere ab omnibus
Partim consolaremur, partim etiam (modo id
Fieri possit) corroboraremus. Vir. Tametsi
Hoc pacto agatur mecum, ut ulla vix
Vel consolatio vel corroboratio
Animi mei tristitiam delenire possit,
Nihilo tamen minus adventus est mihi
Gratissimus vester. An. Dolemus plurimum
Certe vicem tuam alumna, compertumque sat
Habemus, te mirum in modum uri ob impios
Illos mundi nequissimi mores, ob et
Detestandam Voluptiae tyrannidem:
Verum precamur enixim, ut modum dolori
Adhibeas, ne te nimium maceres fletibus.
Non diffidimus enim, quin summus pater et his
Daturus tandem sit malis finem. Vir. Utinam.
Par. Ne dubita, quin revoca ad memoriam altius,
Quantis ab ipso mox mundi huius initio
[Note: Quin.] In praesentem usque diem sis impetita et
Angoribus et persecutionibus,
Et quam potenter tamen ille superûm parens
Deus te ab ipsis demum liberaverit.
Vir. Hoc unum sane me solatum est hactenus,
Alioqui iamdudum abiecissem hastam. An. Futurum
Est ut Voluptia una cum suis brevi
Te adeo affligat, adeoque oppugnet atrocibus
Iniuriis, ut nil spei viderier
Possit reliquum: sed tu obdurato fortiter,
Animo fac sis praesenti, non te deseret
Diu orphanorum consolator, non suum
Diu differet auxilium. Vir. Utrumque cognitum
Habeo, et instantem scilicet afflictionem
Et liberationem divinam. Neque
Ob id magnopere laboro aut anxius animi
Sum: sed quod tanta Erebi principibus interim
Turba hominum propinatur per Voluptiam,
[Note: Sc.] Quod tot mortalium pereunt animae, hoc unum est
Quod me male habet, hoc unum animum meum anxium
Cum primis reddit. Par. Eia sis animo bono.
Suas Dominus non seduci sinet oves,
Nemo e manibus suis eas rapiet. Vir. Et hoc
[Note: Sc.] Me solatur. Ceterum, ut ut eveniat tandem,
Stat sententia, neque declinare ad dexteram
Neque ad sinistram, sed resistere fortiter
Hosti ad mortem usque. An. Ita facito. Sic Deus Opt.
Max. aderit tibi praesentissima manu
Vicissim. Par. Non dubium est. Haud verbum enim suum
Revocabit unquam. An. Ipsum certe caelum prius
Universaque terra peribunt, quam id, quod semel
Pollicitus est, revocet. Non est mutabilis
Ut homo, haud idem iam affirmat, iam negat simul.
Vir. Huic me totam commisi, in manibus ipsius
Omnes meae sunt sortes. Sed si commodum
Videtur, nostrum repetemus gurgustium
Una, atque ibi de bis agemus familiarius
Iuxta. ac fusius Pa. Ubi voles, in nobis mora
Nulla erit. Vir. Age igitur, me iam subsequimini.
Ut tenebris cum luce nitida
Nulla omnino est communio,
Ut item nox atra et dies
Inter se plane discrepant:
Sic Caro nimirum et Spiritus,
Sic impii iuxta ac pii,
Sic Mundus item et Ecclesia
Inter se pugnant mutuo.
Hinc Caro, Mundus, et Sathan
Attentant sedulo omnia,
Ut in suam sententiam
Quoscumque possunt pertrahant:
At Spiritus e contrario
Suis cum sectatoribus
Adducere omnes satagit
In sacrosanctam Ecclesiam.
Quo Caro vero cum suis
Rerum possit potirier,
Omnia suadet mortalibus
Quae a natura ipsis complacent.
Suadet delicias quaerere,
Carnis studere luxui,
Sese exsatiare libidine,
Vacare semper otio:
Sed Spiritus contra docet,
Piisque inculcat sedulo,
Ut carnis potius comprimant
Perversas usque cupidines.
Suadet delicias fugere,
Luxuriae vitium occidere,
Sectare castimoniam,
Sanctis vacare laboribus.
Verum o nimis praeposteram ac
Vanam curam Mortalium:
Consilia pellunt spiritus,
Carnemque sequuntur noxiam.
Pro vita amplectuntur necem,
Incommoda pro commodis,
Pro deliciis perennibus
Sese ultro immergunt tartaro.
MIrum profecto, num ita res habeat, ut modo
Accepi. At non dubium est, quin habeat ita. Probe
Enim compertum est mihi, Deum haud unquam suam
Relicturum defenstricem. O quam laetor ego
Ex intimis animi mei praecordiis,
Quam mihi summo prae gaudio cor subsilit,
Quod nostrae nondum hosti institutum cesserit
Suo pro voto. Faxit porro maximus
Ille superûm pater, ne unquam etiam cedat illi,
Quod molitur. Verum en, meus Encratius
Viam huc recta affectat. Is haud dubie certior
De re omni est factus. En. Hem, te ne heîc Nephali ego
Adeo reperio solum? Ne. Nunc profecto, mi
Encrati. Salue plurimum. Tuus mihi
Adventus est gratissimus. En. Salvere te
Quoque iubeo frater. Sed heîc quid obsecro
Agis rerum, quid meditaris, quid pensitas?
Ne. Id divinare potes nullo negotio.
Ne vero te diu suspensum detinere
Videar, dicam rem omnem (ut est) brevissimis:
Relatu accepi quorundam, nostram inter et
Voluptiam habitum esse duellum, atque hanc mox harena
Concessisse. En. Ah, non est Nephali, quod habeas
Fidem omnibus. Ne. Qui sic vero? Non factum ita est?
En. Proferre heîc nihil possum certi. Exitus etenim
Anceps fuit quod ad Antagônistas quidem
Attinet. Ne. Heu, frustra igitur sum gaudio
Perfusus, ut audio. Nam laetabar ob id
Mirum in modum. En. Praeterquam quod victoria
Nondum sat solida apparuit, scio, neminem
Ibi ex volgo praesentem tum fuisse, qui
Non in nostrae adversariae descenderit
Totus sententiam. Ne. Hui tam cito? En. Malis fere
Semper magis citiusque addicti reddimur,
Quam iis, qui tradunt pia salutariaque Ne. Sic
Est. Omnes igitur ad eam deflexêre? En. Nemo
Inquam adfuit, qui non eius capesseret,
Idque lubentissime, monita. Ne. Eheu iam redit
Maeror pristinus. Utinam aliud mihi nuntium
Hoc prosperum mage contigisset. En. Id ego
Quoque (crede) mallem. Immo (si optio quidem mihi
Concederetur libera) vel milliês
Mori ipse praeeligerem, quam ut saltem unicus
Illius involueretur unquam erroribus.
Scio namque, et id optime quidem, quod quemadmodum
Adhaerens Virtuti vitam aeternam invenit,
Sic qui Voluptiam sequitur, reperiat
Pro vita mortem, amarorem pro dulcibus.
Pro laetitia perenni numquam finiendam
Tristitiam. Verum quando ut cupimus, non datur,
Toleranda sunt nobis, ut res fert, omnia,
Donec meliora substituat Deus Optimus
Maximus. Ne. Hem, abrumpe sermonem nunc paululum.
En. Quid est? Ne. Videor mihi nescio quid murmuris
Audire. En. Tinniunt aureis forsan tibi ex
Vaporum vitio. Ne. Ut ut aliâs mihi tinniant,
Iam nil huiusmodi sentio. Quin maximam
Etiam conspicor huc adventantem turbam. En. Ubi?
Undeve? Sed et ipse multitudinem mo do
Hanc conspicor. Papae? quid apparatus hic
Tam splendidus portendit? Ne. Nisi me opinio
Prorsus fallit mea, affirmare ausim, venire
Illic Voluptiam nostram advorsariam [Reg: adversariam] .
En. Haud longe aberras a scopo. Nam praeter illos
Quos incipio dinoscere paulatim, et ipsam
Peculiariter contuor. Ne O pessimum
Caput, o turba teterrima. Prô maxime
Diuûm pater, siccine seductrix haec tuum
Popellum? Sed addam verbis coronidem.
Nam adest, ut video. En. Ita praestat. Ast alio interim
Deflectamus, donec praeterierit ea
Suis cum illecebris. Ne. Sic sane. placet mihi.
TUum hercle Domina consilium et probo maxime
Et laudo. Sic perge secundis ventis, ita
Nimirum exoptatam feres victoriam
Tandem. Vo. Haud ullo sum commissura tempore,
Ut quid eorum, quae decrevi praesentibus
Vobis, in me desideretur. Sentiet.
Sentiet inquam, qua cum illi res fuerit, brevi.
Experietur plane (ast suo infortunio
Maximo) animus quis mihi siet, potentiâ
Quid valeam, quibus ego sim viribus praedita.
Ep. Merito sane Hera. Nam digna est, quam radicitus
Euellas. Siccine illa debebat tuam
Ad populum concionem interturbare? Itan'
Suis debebat sugillationibus
Dicteriisque amaris te proscindere?
Ut Dii deaeque omnes illam male perduint.
Sar. Perdetur belua triceps hisce manibus
Meis. Videbit, non deesse Voluptiae
Suos defensores, non deesse vindices.
Pa. Vah quae cogito, quam cor mihi intus aestuat
Ingenti prae iracundia. O si redeat huc
Mastigia pestilens: vel oculos eruam
Illi, vel corpus certe tingam sanguine.
Crede mihi Heroina, citius perfodier
Me vel mille gladiis patiar, quam te sinam
Inultam. Vo. Vostra mihi satis superque pol
Comperta fidelitas est: nec dubito quidem
Semel, quin vos quod decet amicos candidos
Facturi sitis usque Sed quem conspicor
Illic adventantem? Certe nisi caecior
Tiresia sum, nostrum conspicor patrem,
Meum video altorem carissimum. Ipsus est
Mecastor. Gaudeo ob illius praesentiam
Maximopere. Deflectite paulisper hinc
Quaeso proceres viri, dum quid velit audiam.
Arduum enim erit dubio procul negotium.
Ep. Lubentes hercule obsecundabimus Hera
Tuis iussis. Sar. Quid? ni Neque enim probos decet,
Sese intermiscere invocatos coetui
Arcano. Vo. Belle sapitis. Merito laudo vos.
IN tempore me huc appulisse video.
Quam namque quaerebam, quam accedere animus
Fuit, eam heîc nunc reperio, diligentia
Summa nostrum procurantem negotium.
Adsit coeptis ter maximus Beelzebub.
Vo. Quorsum tu pater? ad nos ne concessurus es?
An alio iter instituisti? Pi. Ad te solum mea
Gnata. Iubeo te saluere. Vo. Et tu saluus sies
Genitor mihi omnium longe carissime.
Quid caussae est, quod tam longinquam profectionem
Ad nos susceperis? Pi. Dicam paucissimis
Filia. Relatu manium quorundam, hinc ad
Nos per Parcas transmissorum, diebus ex-
Actis accepimus, Monstrum illud pessimum,
Quod per antiphrasin Virtutem nuncupant
Impii, ut hactenus, ita et maxume tuis
Praeclaris studiis ausibusque reniti, eamque
Ob rem tecum etiam in harenam descendisse pro
More suo, ac convitiis egisse plurimis.
Ne igitur tu eius forsan maledictionibus
Commota ab instituto resilias, mihi hoc
Negotii princeps noster Beelzebub
Cum ceteris vener andis patribus dedit
Potissimum, ut quam primum convenire te
Eniterer, animumque tibi fortem adderem ac
Infractum contra omnia Virtutis spicula.
Hac itaque de caussa iam adsum, haec occasio
Adventus est nostri. Vo. Nunc clare intelligo,
Quantae ego sum curae et tibi pater et inferûm
Principibus praestantissimis. Et hoc (mihi
Crede) haud parum dabit currenti calcaria.
Sed edissere iam obsecro quibus rationibus
Hosti aptius nostrae resistere debeam,
Quibus modis eius retundere machinas
Commodius possim. Pi. Aderit brevi ipsa sat scis.
Quum ergo accesserit institueritque more pro
Suo verba in te contumeliosa, fac
Virago sis, ogganniasque illi acriter,
Nec committas unquam, ei ut concedas loco,
Herbamue porrigas. Quin si proficere nil
Poteris verbis, ad verbera te convertito.
[Note: Sc.] Adsunt tibi tui satellites, adsunt
Patroni, hos invocato, horum utere brachio.
Haud te unquam deserent (mihi crede) haud te suis
Destituent praesidiis. Vo. Ea me spes tenet.
Pi. In illis (me suasore) non erit mora.
Tu modo macta virtute (ut coepisti) tuis
Adesto partibus, tuumque simul et
Nostrum regnum ex inimicae ereptum faucibus
Fortiter assere, defende, tuêre, vindica.
Vo. Ita fiet Pater, ne dubita. Ast hoc velim
Rogatum te interim, ne tu nos deseras,
Quum ad conflictum ventum fuerit. Pi. Quamquam diu
Abesse domo prae arduis negotiis
Mihi vix liceat, tamen quandoquidem sentio
Heîc regnum nostrum vel servari perpetim
Vel certe (quod maximus avertat Beelzebub)
Periclitari ac aeternum succumbere,
Si palmam praesertim secum hostis auferat,
Manebo heîc tantisper (sed clanculum tamen)
Donec sit absoluta tandem fabula.
Et sicubi confirmanda sis aut monenda de
Rebus aliquibus ad causam facientibus,
Adero tibi frequens insufflando. Vo. Sic age
Precor. Pi. Tu iam vero coeptis insistito,
Ego me interim abdam alicubi. Vo. Viraginem
Me esse videbis pater. Pi. Vale igitur filia
Chara unice. Vol. Vale et tu genitor optime.
Ast tempus est, ut convocetur Contio.
Nam iamdudum haud dubie me praestolantur. Heus
Itaque Salpinctes, Audin'? Sal. Adsum Domina, dic
Me quid facere velis. Vo. Sonum da buccinae,
Quo nostri conveniant statim tirunculi.
Sal. Factum puta. Vo. Bene habet, ego mox subsequar.
IO, io. Tubae audio clangorem. Euge, iam
Meum in me pectus exsultat prae gaudio.
Iam scio adesse columen nostrum Voluptiam.
Auditis ne bem Congerrones, quid buccinae
Sibi sonitus velit? Ph. Audimus certe, atque ob id
Solum tam nunc turmatim accurrimus. ME. En adest
Princeps Voluptia, nostra omnium salus
Et anchora. Euax, quanta animum iam hilaritas
Meum corripit? Ast ubi tu Agirta tam diu
Delituisti interim? Ag. Proh pudor, egon' ultimus?
Atquî esse primus merito debebam. Me. Satis
Adhuc mature ades, Ph. O felicissimos,
Quibus hanc Principem aspicere, alloqui, immo ad haec
Amplectier etiam licet. As. Si initium
Tam est plausibile, quanta putas finis adferet
Bona, commoda, praemia? Ag. Ea si connumerare quis
Particulatim velit, is harenam etiam in maris
Littore numerare poterit. Verum ut video, adest
Iuxta nobis illa. Taceamus igitur, ut
Quid sit dictura in audiamus commode.
Me. Ne gry quidem loquemur. Vo Manda silentium
Salpinctes. Sal. Fiet Princeps clementissima.
Silentium vobis indicitur viri,
Favete itaque linguis, et quid Voluptia
Vobis propositura siet animadvertite.
Vo. Saluere vos omnes multum iubeo o viri
Mihi fidelissimi. Ag. Adventus hercule tuus
O praeclarissima Dearum est omnibus
Nobis longe gratissimus. As. Adventum Hera
Tibi gratulamur prosperum. Ph. Conspectibus
Profecto tuis Domina nobis nil gratius
Unquam potest contingere. Me. Deliciae unicae
Tua nobis est praesentia: quin immo ad tuum
Conspectum non secus ac si nectar non sine
Nepenthe biberimus, subito exhilaramur aeque
Omnes. Vo. Collaudo vos alumni plurimum,
Ac habeo gratias, quod adeo nomini
Addicti sitis nostro, quodque sordidam
Prae me Virtutem contempseritis strenue.
Ag. Quid ni vero Domina? quis non certis frui
Mallet deliciis, quam incertas frustra ac diu
Exspectare? Illa suos spe inani pellicit:
At tu contra tuis et polliceris et
Praestas solida ac certa. Vo. Bene habet. Audite iam
Igitur porro, quae dudum ob interruptionem
Illam [(transcriber); sic: Ilam] tumultuosam hostis nostrae eloqui
Haud apte poteram. Ag. Dic quodcumque libuerit.
Hera, auditores experieris sedulos.
Vo. Dixi diebus exactis, a me unica
Ac sola promanâre voluptatem omnem: ad haec
Orbem universum nostro subditum esse regno
Imperioque. Id iam argumentis certissimis
Probabo, nequis me forsân mendacii
Insimulare queat commode. Quod attinet
Sane ad primum, videtis ipsi sat superque,
Nullum uspiam esse in toto nostro corpore
Locum, nullam partem, unde non peculiaris
Aliqua voluptas procedat. Aspicite quaeso
Ac contemplamini singula membra: faciem,
[Note: Sc.] Oculos, os rubicundum, genas, mentum, collum
Humeros, brachia, lacertos, pectus, ubera,
Ventrem, femora, pedes, et si qua alia id genus
Sunt, ex quibus metiuntur pulchritudinem
Homines. Quod horum obsecro non elegantias
[Note: Cat.] Meras, merasque voluptates testatur?
[Note: Sc.] In corporis vero statura, in incessu,
In ornatu, in vestitu, quid non undiquaque
Est plenum suavitate, maiestate, item
Deliciis, gloria, concinnitate? Quis
Hinc non perspicue colligat, quanta et animus
Ipse siet praeditus omnino fragrantia,
Quanta voluptate? Sed alterum nunc prosequar
Etiam paucis, ut nimirum ostendam ac probem,
Omnes orbis totius incolas meo
Subiectos esse imperio, idque lubentissime.
Euoluite precor annales, consulite Mundi
Historias, et invenietis dilucide,
Non huius solum tempestatis homines
Me observare atque sedulo venerarier,
Verum priscos etiam et antiquos unice
Meum coluisse numen. Exempla petitis?
In promptu sunt. Praeter eos namque, quos modo heîc
Praesentes cernitis, Sardanapalum inquam, item
Paridem, Cleopatram, Semiramin, ad haec
Epicurum, Apitium, et alios quam plurimos,
Nostro etiam imperio subditi quondam fuêre
Insignes aliquot reges atque principes,
Videlicet Xerxes, Antiochus, Ptolemaeus,
Octavius, Tiberius, Caligula,
Claudius, item Nero, Sergius, Galba, et alii
Notae huius innumeri. Ne quid dicam interim
De ducibus strenuis Hannibale, et Holopherno:
Item de privatis quoque Caio Sergio,
Domitio, Crasso, Metello, Clodio,
Tribunicio, Catilina. Sed quid his diu
Commemorandis conducit immorarier?
Quorsum facit hoc vastum mare altius ingredi?
Dies enim me longe citius deseret,
Quam omnes nostros cultores nominatim ego
Recensere queam. Eloquar igitur paucissimis
Ac summatim, sigillatim quod non licet.
Me coluit Assyria, Aegyptus, Troia, India,
Graecia, Babylonia, Mauritania, Asia,
Europa, Affrica: Me venerati sunt Sarmatae,
Numidae, Parthi, Thraces, Persae, Aethiopes, Getae,
Sicambri, Itali. In summa nullus plane fuit
Sub sole populus, nulla regio, cuius haud
Sim habita semper tutrix unica, Dea, Columen.
Quamquam vero hostis illa nostra Virtus et
Per se ipsam et per suos, nostros aliquamdiu
Honores pristinos aberuncare visa
Est: nunc rursus tamen, velit, nolit, suae hi
Restituuntur tum dignitati tum quoque
Maiestati: idque hoc pacto, hac fruge, ut ii etiam,
Quos hactenus habebam mihi infensissimos,
Iam turmatim placita suscipiant nostra. Sed
En, approperat mea Mastigia, et istum volens
Suo pro more sermonem interrumpere.
As. Vah pessimum caput, scortum impurissimum.
Vo. Adhaerete mihi fortiter: viraginem,
Si accesserit, sentiet. Ph. Haud deseremus unquam
Te Domina, ne metue. Vo. Ea me spes sustinet.
AH bone Deus, pergit etiam advorsaria [Reg: adversaria] ?
Nondum satis habet, quod tam multos in sua
Pertraxit retia, nisi et omnes simul
Sibi reddat addictos? Heu quid faciam modo?
Quo me vertam? Quid consilii capiam? Sinam
Hoc ipsam pacto pergere? Tacebo penitus?
Ah non isthuc e re mea est, non parium est
Mearum. Sic enim est futurum certius
Certo, ut totum porro Mundum in suam haeresin
Allectet. Irruam in ipsam igitur, nec ab instituto
Animi desistam, dum halitus in me erit super.
Heus impia seductrix, nondum ne tuo satis
Factum est voto, quod hos misere vinclis tenes
Captivos, quod tua hos premis tyrannide,
Nisi et universum porro orbem in tuam trahas
Sententiam, exitioque summo mancipes?
Vo. Egon' tibi venefica rationem de omnibus
Reddere cogar? Tu pro libidine tua
Me procidisti insigniter hactenus, tuis
Me pro arbitrio usque impetiisti calumniis:
Ne aegre feras igitur velim, si et ego vicissim,
Ut merita es, par referam pari. Profecto, qua
Tu mihi mensura es mensa, eadem a me quoque
Tibi refundetur. Vir. Quod ego in hunc diem usque feci,
Haud in mei feci favorem aut gratiam:
Non inseruivi mihi, sed maximo patri
Deo, adeoque universo Mortalium
Generi. At tu quod moliris, nulli commodum
Parit, praeterquam tum tibi ipsi, tum patri
Tuo Pirastae ter nequissimo. Vo. Quid ais?
Patrem ne meum nequissimum vocas? Vir. Ita
Certe. Verum non ipsum solum, sed etiam
Te. Ut ille enim mali omnis summus auctor est,
Sic et tu mater, satrix, fomesque omnium es
Scelerum. Te namque duce in Mundo libidines
Omnigenae, immunditiae, turpitudines
Peraguntur. Te duce languescunt fortia
Hominum corpora robustique artus. Te duce
Iuventus florida marcescit, virilis aetas
Periclitatur, deperit senecta. Tu
Ingenia corrumpis, tu pectora inficis
Tu sensus dissipas, tu rationem facis
Brutam. Ex te morbi et innumeri et lue sua
Perniciosissimi dimanant. Ex te item
Proelia, discordiae, lites, homicidia,
Et quid malorum non? Vo. quae isthaec recensio
Est? Virt. quaeris exempla? Tibi uni acceptum ferendum
Est, quod Troia olim florentissima periit
Incendiis exitiosissimis, quod et
Parthorum regna excisa sunt, quod Asiae
Imperium amplissimum ruit, quod Graecia
Insignis succubuit: ne commemorem interim
Corinthum, Aegyptum, Assyriam, Rhodum, Thraciam
Et alias id genus regiones inclitas.
Vin'autem scire, quid in te exspectandum siet?
Nil sane aliud, quam foeda libido, crapula,
Luxuries, ebrietas, fastus, fallacia,
Dolus. Vis contra nosse quid in me siet
Potissimum? Nihil aliud profecto, quam
Solida gloria, fama generosa, ipsissima
Salus, verus honor, divitiae verae, decus
Perenne, consilium sanum, iustum, pium,
Et rectum. O igitur iuvenes florentissimi, o
Viri pulcherrimi, vestrae consulite quaeso
Saluti, pellite vanas istas corporis
Illecebras, fugite Voluptiam cane peius et
Angue: Imbuite vero contra animos dogmate
Nostro, nostram amplectamini pariter viam.
[Note: Sc.] Sic vere demum ad sincerae voluptatis
Pertingetis habitaculum feliciter.
VAh. quam mihi circa cor ebullit sanguis. Hanc ne
Iniuriam, haeccine contumeliosa verba
Inulta sinemus? Pa. Inulta? Neutiquam. Sa. Quid ergo
Ut faciamus suades Pari? Pa. Hoccine
Rogatu dignum? Euellemus eam funditus,
Idque e vestigio. Vo. O clientuli mei
Vestram fidem, me vindicate. Pa. Ut dii deaeque
Omnes argiloquum illud monstrum. Siccine
Tu, dic age, unicam deliciarum ducem
Dicteriis lacessere pergis? Vo Ne precor
Vestris me nunc praesidiis destituite. Pa. Non
Id fiet Domina, tu bono animo sies.
Sar. Vah terrae pondus, vah mastigia. Tun' ita
Nostram audes Principem nobis praesentibus
Convitiis incessere? tun' hem oggannire in os
Illi haud vereris? As. Quid? Taces? Hem hanc alapam
Tibi. Pir. Probe, sic pergite in malevolam
Grassarier. Par. Quid contamur [Reg: cunctamur] ? quid nectimus
Moras? In stercora deiciamus sordidum
Coenum. Par. Heus adeste simul Pedisequae manusque
Flagitiorum inicite stabulo. Aph. Adsumus
Una omnes. As. Appraendite igitur eam simul
Mecum puellulae, apprehendite, ut in lutum
Prosternamus lutosulam. Aph. In nobis mora
Haud ulla erit. Arg. Huc huc venefica pessima,
Huc concedendum erit tibi. Ma. Heîc tibi locus
Est adeligendus, heîc iaceas Mastigia. Pir. Sic
Sic. Ita volebam. As. Quid age iam responsitas
O pessimum caput? Ubi iam linguae tuae
Virulentia? Vir. Non deest, quod respondeam.
Sed quorsum isthuc facit? Cedere enim cogitur
Nunc ius violentiae. Verum hoc tamen interim
Haud vos latebit, quod vindex aderit breuî:
Tum ipsae in foveam, quam mihi parastis, incidetis
Credite. Sar. Quid? Comminare etiam ad haec? Vo. Caedite
Hem filiolae, trucidate, interimite funditus.
Quid sinitis eam pergere? Aph. Ne te quaeso Domina
Maceres, nos hoc lolium facile exstirpabimus.
Vo. Ah ne parcite, neque ipsi neque pedisequis.
Arg. Bono esto animo: nam sunt fere velut mortuae.
Immo ne my quidem facere audent. Pir. Laudo vos.
Sic decet. Vir. O oppressorum vindex unice,
Tu nunc mihi adesse digneris praesens, ut ex
Leonum horum eripiar flammivomis faucibus.
Tuas nunc in manus meum commendo tum
Corpus, tum spiritum. Mal. Vah, meretrix pessima,
Summum vocas ultorem? Sem. Sine videamus, is
Num sit relicturus olympum, atque ipsi manus
Auxiliatrices porrecturus. Cle. Nil minus
Hercule fiet. Non sunt illi Mortalium
Adeo res curae. Sar. Curae? Certe aliud nihil,
Atque otiosus est rerum spectator, ut
Vere Epicurus noster dicere solet. Perinde
Ipsi est sursum ne an deorsum ferantur. Vo. Eia,
Iam laetor ex animo, nunc omnis maestitudo
Exempta mihi plane est, iam laeti isthunc diem
Excipiamus. Pa. ita sane Hera. Iam et tempus et
Locus et res, tripudiemus, postulat.
Sar. Sed unde potissimum auspicabimur? Pa. Meo
Quidem iudicio nuspiam commodius, atque
A chorea aliqua triumphali. Vo. Iudicium hoc est
Mecastor optimum. Sic fiat. Adeste vos
[Note: Oc.] Igitur ad unum omnes, reges, reginae, Cancellarii,
Pedisequae, adeste inquam, et agite circulum.
Se. Nil per dium fidium fecero libentius
Ego, quam ut choreae huic intersim. Quare en sum parata,
Ubi commodum fuerit exordiamini.
Cle. Adsum et ego, nil lane magis in votis habens,
Quam huiusmodi [(transcriber); sic: hniusmodi] choream mea praesentia
Ornare. Sar. Dispeream, si quippiam mihi
Placeat impensius, quam ducere choream
Hanc. Vo. Sed quis praecentorem aget? Ag. Si non meam
Domina reverenda tenuitatem reicere
Velis prorsus, ego praecentorem nunc agam,
Lepidaque praeibo coetum hunc cantiunculam.
Vo. Id vero bone vir, adeo non reicio,
Ut, si facias, rem mihi etiam gratissimam
Feceris: haud solum autem mihi, sed et omnibus
Heîc iam praesentibus nostrumque amantibus
Honorem. Ag. Bene habet, iacta igitur siet alea.
Verum quod praecinuero ego, vos repetite
Una omnes. Vo. Curabitur. Sar. Effectum dabimus.
CHO. Plaudite terrigenae etc.
AG. Plausibus aeternis hunc concelebrate triumphum,
Est Virtutis enim gloria adempta modo.
CHO. Plausibus aeternis etc.
AG. Exsultate omnes, quibus est Dea sacra Voluptas,
Haec etenim fixit magna trophaea sibi.
CHO. Exsultate omnes etc.
AG. Hanc unam semper Reginam agnoscite vestram,
Sola haec vestra siet gloria, fama, decus.
CHO. Hanc unam semper etc.
AG. Hanc quoque nos omnes veneramur pectore toto,
Huius in imperio spesque salusque viget.
CHO. Hanc quoque nos omnes etc.
Ag. Absolvi cantiunculam, consulite quaeso
Omnes aequi bonique aliâs quod iam minus
Est praestitum, resarciam. Vo. Non est, bone
Vir, quod studium excuses: abunde enim satis
Tuo es functus pol munere, et tibi gratiam
Habeo permaximam, quod sic encomiis
Nos concelebraveris. Sed quid vobis precor
Proceres de hac ipsa cantione videtur? an
Non elegantissima fuit? Sar. Nil hercule
Unquam elegantius excogitarier
Ea potuisset. Pa. Musicen doctissime
Profecto callet hic praecentor, optime
De nobis meritus est Domina. Se. Quoties subit
Eius recordatio animum, toties novo
Perfundor equidem gaudio. Cle. Concinniorem
Audivi nonquam cantiunculam, velut
[Note: Sc.] In tertium caelum rapta fuisse videbar
Mihi, dum praecineretur. Vo. Vera omnes iudicatis.
Ast nunc convivio quoque insistendum erit.
Quare me iam intro omnes simul sequimini,
Ut ibi genio indulgeamus, gaudiisque
Refocillemus animos omnigenis. Sar. Placet
Hera, tu modo praecede. Pa. Tu praecede nos
Domina, in nobis nulla mora erit. Vo. Curabitur.
Inter virtutes ceteras,
Quibus Pii sunt praediti,
Duas habent potissimum
Prae omnibus excellentissimas.
Prior est, quod mendaciis,
Mundi huius vanitatibus,
Aliisque rebus impiis
Repugnant usque fortiter:
Altera vero ac praestantior,
Quod veritatem candidam,
Pietatemque ipsam sedulo
Tuentur et defensitant.
Verum quid inde sequitur?
Quae sors vicissim illos manet?
Quid fructus illis adferunt
Huiusmodi molimina?
In Mundo sane aliud nihil
Manebit illos certius
Quam odium, invidia, indignatio,
Omnifariaque afflictio.
Insidiae illis ab impiis
Ponentur ubique gentium.
Quocumque etiam vertent pedes,
Dira imminebunt vincula.
Quamvis verae innocentiae
Studuerunt semper unice,
Habebuntur perin tamen
Longe omnium impiissimi.
Accusabuntur acriter
Haereseos ac maleficii:
Crimen nullum tam enorme [(transcriber); sic: enrome] erit,
A quo esse possint liberi.
Hinc inicientur ignibus,
Hinc obruentur lapidibus,
Hinc bestiarum dentibus
Dantur molendi atrociter.
Sed hoc unum illos solabitur,
Addetque animum iure optimo,
Quod hi qui corpus auferunt
Animam haud possunt interimere.
Quod item breuî pro afflictione
Tristitiaque momentanea,
Aeterna in caelis praemia
Habituri sint perenniter.
SAtis moratum iam intus: tempus monet, ut et
Egrediar demum expiscerque ubi Patrona nostrae
Agat, et quorsum nam rerum redactae res sint
Illius. Et commodum hercle. Nam si quid oculis
Video, Encratium ego meum advolantem huc conspicor.
Certe ipsus est. Is pro solita sua procul
Dubio sedulitate rem exploratam habet
Omnem. En. Prô Deûm et hominum fidem, quis rumor hic,
Quae haec fama est, quam audio? Itan'verum, a Voluptia
Heram nostram oppressam esse? O indignum flagitium,
O facinus nulla unquam morte piandum. Ne. Dii
Immortales. quid haec querulosa sibi volunt
Verba, quid hae lamentationes? Nescio
Quid cogitare debeam potissimum.
Quid est hem Encrati frater dilectissime,
Quod querimoniis adeo totus vacas?
Num nam de nostra quicquam audisti? En. Ab merito ego
Vaco querimoniis, iure lamentor. Ne. Quid est?
Ne me caeles quaeso. En. Vix maestitudine
Prae maxima effari possum. Summa illa spes
Nostra omnium Virtus tantum non funditus
Extincta est a Voluptia. Ne. Quid? Nostra ne
Hera extincta est? En. Prorsus, et id una cum suis.
Ne. Heu me miserrimum: oh dolor super dolorem:
Ah perii, quantus quantus sum. Haud diutius
Iam vivere libet. En. Cui (nisi insanissimo)
Vivere libêret, quum praesertim ea siet
Sublata, quae lux Mundi fuerit hactenus?
Immo quid et nobis amplius exspectandum erit,
Nisi hoc unum, ut quemadmodum ipsa tradita est neci,
Ita nos quoque impetamur mox ab hostibus
Crudeli mortis spiculo. Ne. Ea certissimo
Nos hercle sors manebit. Nam si haud ipsi Herae
Pepercerunt, nec nobis parcere volent
Utpote seruis: si sunt matrem familiâs
Insectati, insectabuntur etiam procul
Dubio domesticos. Verum papae, quam ibi
Hominis cerno speciem? En. Ubi sodes? quis est? Ne. Vide,
Illinc quae ad nos recta tendit. En. Dii boni.
Quodnam hoc spectrum est? Sed si quid aciei mihi
Adhuc est reliquum, virginem esse suspicor.
Ne. Qualiscumque siet, virginis habet figuram.
En. Atqui et duos ipsam angelos comitarier
Apparet. Ne. Id profecto boni signum ominis
Est. En. Utinam. Ne. quid vero suades? Num paululum
Hinc deflectemus, donec transierit ea,
An heîc gradum sistemus tantisper? En. Duo
Sumus, maneamus igitur donec transeat.
Ne. Si ita consultum videtur tibi, placet et mihi.
OHe, quae hic circumquaque turbulentia
Apparet? quod vastum chaos conspicitur heîc?
Nunc demum et video ipsa et comperio plus satis,
Piorum clamores esse verissimos.
Ra. Non aliter profecto res mortalium
Apparent Domina, immo apparent peius etiam,
Quam tum, quum tecum peteremus Gomorrheorum
Ac Sodomitarum regiones. Quemadmodum
Enim tum omnia vitia ad summum fastigium
Conscenderant, nullusque virtuti locus
Omnino erat reliquus: sic et iam (ut ipsa res
Testatur abunde) peccatis referta sunt
Omnia simul: a minimo inquam usque ad maximum
Nemo fere est super, cui Virtus inclita
Sit cordi. Ur. Sic est mi frater: quapropter haud
Quoque mirum est, si alma Virtus tanta passa sit,
Tantisque adobruta malis. Iu. At brevi, ita vivo,
Impia resciscet turba, quid egerit, suis
Quid molita sit effeceritque nisibus.
Videbit Virtutem, Virtutisque asseclas
Deo curae esse, non adeo (ut sibi pessime
Persuasit) ab ipso deseri. Persentiet
Clare, propter miseriam inopum, atque pauperum
Gemitus, surrecturam Domini omnipotentiam,
Adventuram ultionis divinae diem.
Ur. Aequum et iustum est. Satis namque diu maximus
Ille et Dominus et creator noster sua
Pro misericordia immensa commeritam poenam distulit.
Verum quum divitias [(transcriber); sic: diutias] eius patientiae,
Bonitatis, ac longanimitatis respuant
Homines caeci, merito in eos irâ ac furore
Tandem grassatur. Ra. Misericors sane est Deus
Noster, adeoque et summe misericors, sed et
Iustus perinde est. Verum miserandum tamen
Hoc est cum primis, quod sic Mortales sibi
Ipsis damnum exitiabile inferunt, suaeque
Ipsi perditionis sunt auctores. Iu. Ea est
Mundi indoles. Perniciem quaerit unice,
Salutem vero quantumlibet et utilem
[Note: Sc.] Et necessariam aspernatur. At en, quos heîc
Reperimus homines tam solos? Voluptiae ne,
An Virtutis sectatores? Ra. Si quid profecto
Externae voltus speciei credi potest,
Sunt ex Virtutis ordine. Ur. Non dubium: oculi
Enim ipsorum lacrimis madent, quod impiis
Utique haud venit usu unquam. Iu. Censetis optime.
Nam nostrarum sunt partium. Ra. Laetor equidem
Vehementer, esse adhuc aliquos, cordi quibus
Sit pietas atque religio. Iu. Nonquam deerunt
Sui Virtuti cultores. Sed adibimus
Eos recta. Ur. Ubi volueris Domina. Nos tuis
Tenaciter inhaerebimus vestigiis.
Ra. Ita sane, subsequemur quocumque iveris.
ADest hem. Felix faustumque siet, ipsa quod
Apportat. Ne. Spero, nam angelica praesentia
Laetum portendere solet omen. Iu. Esse vos
Saluos iubeo viri. En. Salue tu quoque vicissim
Matrona quaecumque es. Ne. Et te salute, qua
Licet, impartimur Heroina. Iu. Quid heîc obsecro
Tam solitarii agitis, quales ve estis? En. Sacrae
Sumus Virtutis, sed modo prô turpiter
Oppressae, sectatores studiosissimi.
Iu. Eius ne, quam nunc prostravit Voluptia?
En. Eiusdem o Domina. Iu. Sed heîc quid interim? En. Nihil
Aliud sane, quam ut defleamus eius hîc
Cladem miserrimam, utque et nos simul ad idem
Paremus certamen. Iu. Bono animo estote, nil
Iam vobis accidet mali. Ne. Utinam. Iu. Fidite
Mihi. Ego enim et alumnam vestram ex hostium
Breuî manibus eripiam, et vos quoque liberos
Reddam periculis ab omnibus. En. Utinam.
Iu. Hac una de caussa caelo delapsa sum,
[Note: Qui.] Huius rei nunc adsum gratiâ.
En. O advenisti igitur desiderabilis.
Iam pristina animi laetitia revertitur.
Sed quod tibi nomen o Domina reverenda? ne
Id nos caeles quaeso. Iu. Dicaeosynen vocant
Me Graii, Latii Iustitiam. Ne. O Iustitia prae
Cunctis observanda unice. Tun'illa (age) es
Piorum tutrix constantissima? Iu. Ipsa ego
Sum, ac talem nempe me esse videbitis breuî,
Quum de voluptia illiusque pessimis
Sectatoribus, ut par est, poenas sumpsero.
En. O laetam nimis hanc lucem, o vere candidum hunc
Diem quo consolationem huiusmodi
Audire nobis licuit. Iu. Sed, quid audio
Susurriis [Reg: Susurris] ? Quid isthic sibi subitaneus
Iam volt tumultus? Ne. Ignoramus hercule
Domina, nisi fôrs hostis nostra Voluptia
Suo pro more prodit. Sic enim solet
Tumultuarier, quotiescumque populi
Adit frequentiam. En. Certe ipsa est: conspicor
[Note: Dim.] Eam namque hisce oculis meis.
Iu. Bene est, accedat: acta probabit exitus.
SCitis, clientes optimi, qua nam modo
De caussa prodierim: ut nimirum posteaquam
Omniiugis intus indulserimus gaudiis,
Ob par tamque triumphaverimus victoriam,
Nunc quoque populum ipsum, quem addictissimum mihi
Sum nacta, porro conveniam, atque in instituto
Feliciter coepto promissionibus
Amplis retineam confirmemque ne (quod haud
Semel tamen venit usu) admotas retrahere
Manus inducantur. Si igitur quid habetis, hac
Quod in re vel dictu vel factu commodum
Fuerit, mihi pro fidelitate solita
Communicate. Plus enim (ut proverbium est)
Vident oculi, quam oculus: Et nullus in suis
Ipsius satis est perspicax negotiis.
Ep. Ut nomine ego quidem respondeam omnium
(Id quod tamen pace fieri vestra velim)
Et dico et affirmo constanter, neminem
Nostrûm tanta prudentia esse praeditum,
[Note: Sep.] Qui singula ad praesens necessaria negotium
Subtilius comminisci, argutius eloqui,
Et penitius auditorum animis infigere
Possit, quam tu una, o princeps clementissima.
Vo, Eia. Pa. Huic Epicuri sententiae ego pol
Prorsus subscribo Domina, utcumque sentiant
Alii. Ap. Quod ad me sane attinet, eo totus et
Manibus et pedibus in eandem hanc sententiam.
Nec dubito, quin et ceteri idem pro se sient
Dicturi, si quidem quis eos interroget.
Vo. Gratissimum habeo, mea quod adhuc auctoritas
Tanti penes vos aestimetur. ast monet
Tempus, populi quo convocetur contio.
Heus itaque Salpinctes, adesdum, est quod velim
Per te curarier. Sal. Adsum observandissima
Princeps: quid est, quod me vis facere? Vo. Buccinae
Aedito signum, nostri quo alumni convolent.
Sal. Factum puta. Vo. Nos iam pedetentim subsequi
Volumus. Breuî enim aderunt illi, satis scio.
Sar. Praecede tu Hera, sequemur una singuli.
Vo. Fiet. -----------
----DII, buccinae iam clangor intonat.
Nunc aufugit omnis a me somnolentia.
O quam dudum hanc audire gestiit animus.
Ph. O clangorem desideratum buccinae,
Quam desiderio iamdudum teneor tui.
Ag. Euax, tubae audio signum, iam Voluptia
Adest, deliciae nostrae ac columen maxumum.
Me. O sacram lucem, niveoque dignam
Calculo, qua mî datur aure gratum
Bucinae signum assequier sonorae. Plaudite cuncti.
Ep. Audin-Domina, quam devoti isti tibi sient?
Quanto adventum tuum desiderio expetant?
Vo. Audio Epicure, et gratissimum habeo hercules.
Quare etiam qualia gerunt in me pectora,
Talem me quoque vicissim erga se sentient.
As. En Princeps nostra Voluptia adest. Videtis hanc
Heus combibones? Ph. Utique, ni nos autumas
Oculis plane captos. As. Quid si igitur canticum
Aliquod triumphale instituerimus in honorem
Illius, gratos unde nos videret in
Se esse? Me. Mihi haud consilium displicet huiusmodi.
Sed quis praecinet interea nobis? As. Quis? rogas?
An nescis quis nuperrime praecinuerit?
Me. Nunc in mentem venit. Agirta hac arte prae
Cunctis pollet mirum in modum. As. Tetigisti acu
Rem ipsam. Ag. Spartam hanc probe adornabo, si quidem
Id vobis placet. Ph. Immo perplacet. As. Placet
Profecto maxume, tu exorditor modo
Telam. Ag. Verum ut praecinuero vobis, ita
Et vos statim canite. Me. Exacte curabitur.
Ag. O diem sacrum celebremque nobis,
Ad sua quo nos pariter Voluptas
Gratis adscivit bona, quo perenni
Laude replevit.
CHO. O diem sacrum etc,
Ag. Huius unius nitet usque splendor,
Huius est vere stabilis potestas,
Totius mundi haec superatque honores,
Deliciasque.
CHO. Huius unius etc.
Ag. Huius in tantum merito probantur
Dona, laudantur simul et favores,
Virtus ut cunctis habeatur ipsa
Vilior alga.
CHO. Huius in tantum etc.
Vo. Sic sic alumni sic decet, iam sentio
Quales in me sitis: nunc experior satis,
Superque re ipsa, quantopere sitis mihi
Meoque regno addicti. Atque hinc deiero per
Dextram hanc, perque diadema nostrum, me vicissim
Pro isthac vostra congratulatione iam
Mihi carmine suavi exhibita solenniter
Aeternas vobis delicias, amplissimos
Honores, gloriamque immarcessibilem
Decreturam. Ad. Quicquid fecimus o inclita
Princeps, id fecimus lubentes edepol
Atque ex animo. Sed subueremur interim
Tamen, immo ingenue agnoscimus etiam, minus
Nos multo, quam decebat, quamque honor tuus
Merebatur, fecisse. Vo. Voluntas adsolet
Laudarier, ubi desunt vires. Ceterum
Dicite quaeso ingenue nunc singuli: Utrius
Vobis magis arridet vitae institutum,
Meae'ne, an hostis nostrae Virtutis? Ph. Quid? Ah Quin.
Quid Virtus impia, quid Virtutis institutum?
Umbrae fuerunt merae. At salua nos precor
O Domina. Dii boni, quid hoc spectaculi est?
Vo. Quid sic exclamas? quid te horrore concutit?
Ph. Vide. Petit nos recta mulier gladium ferens
Manu, aliis concomitata duobus. Vo. Siccine
Muliercula una te terrefacit? Age
Veniat, ac descendat nobiscum in harenam. As. Ut ut
Siet, ego adventum eius non praestolabor. Ag. Et
Ego fugam molior hercule: nam lumina
Eius Gorgoneo saevius igne micant. Me. Fugam
Capessamus quaeso actutum viri, salus
Si nobis cordi est. Ph. Memores admones, fugam
Adornamus simul omnes. Ag. Verum clanculum
Omnia, ne Princeps nostra isthuc persentiat
Habere nos prae manibus. As. Quoad licebit. Vo. Est
Mirum per pol nobis quid allatura sit
Haec femina: sed constanter operibor ipsam,
Ut quae qualis ve siet, inclarescat mihi.
Vos animo estote forti omnes, nihil enim
Eius vobis oberit unquam protervitas.
Me. Utinam heîc vera loquaris Domina. Vo. Verissima
Credite. Me. Prope diem clare videbitur.
HAud temperare mihi possum diutius
Quin septicipitem hanc nunc aggrediar bestiam:
Adeoque et tempus unice isthuc postulat.
Si etenim diutius impune perrexerit
Ita ut iam incoepit, universum orbem fere in
Suam misere abductura est haeresin. Quem enim
(Nisi saxo quovis duriorem) non suis
Istis incantamentis illecebrisque demum
In errorem duceret? Haud igitur utile est
Nectere posthac moras. Quare me vos modo
Sequimini ambo, ut iniunctum negotium
Conficiamus fideliter. Vo. Au, quam voltus huic
Est toruus, quanta in ea severitas relucet.
Ra. En quantopere trement adventum tuum
Domina, quam maxime obstupescunt singuli.
Iu. At peior noster discessus erit: exitus,
Quam principium longe formidabilior est
Futurus illis. Ur. Est profecto miserrimum,
Sic homines semet ipsos ire perditum.
Sed quid facias, quum ipsi nolint resipiscere?
Ra. Nonnulli certe etiam fugam properanter in-
Eunt. O felices, qui sapiunt tempore.
[Note: Sc.] Iu. Dic age seductrix pestilentissima, dic inquam
Immanis bellua, meretrix Babylonica,
Quandiu ita pergere stat animus? Nondum ne sat
Tuae factum est libidini? Nondum satis
Tyrannidem in exercuisti innoxiam?
Nondum praeclarae Virtutis calamitas
(Qua ipsam tu oppressisti perquam crudeliter)
Te exsatiare potuit? Vo. At at, prae timore vix
Subsistere possum amplius. Ep. Heu, quorsum mode
Redigimur? quo nunc nostra caussa labitur?
Iu. Vae, vae, vae tibi, vae et sectatoribus tuis.
Sard. Heu me miserrimum. Pa. Pro inferûm fidem,
Quae nos circumdat infelicitas? Iu. Dies
Adest tandem ultionis, adest inquam dies
Luctus, doloris, miseriaeque maxumae.
Iam tibi rependetur, quicquid clarissimae
Virtuti ingessisti hactenus. Nunc ipsius
Tristitia convertetur summum in gaudium,
Ploratus in risum, afflictio diutinam in
Tranquillitatem, pacemque perennem: Tua
Vero laetitia in summam maestitudinem
Contra vortetur. Quemadmodum risisti in hunc
Diem, sic iam posthac lugebis perpetim.
Post delicias blanditiasque momentaneas,
Supplicia reponentur tibi sempiterna. Vo. Ohe
Quae sum? pristinae ubi est integritatis nitor? Ubi
Mei iam sunt defensores et asseclae?
Ah perii. Se. Eheu, quid fecimus miserrimae
Nos? Cle. Super harenam prô dolor adeificavimus,
Spe omni sumus iam frustratae, collapsa sunt
Nunc omnia. Iu. At his nihil efficitis querimoniis.
Sera nimis vostra paenitentia est. Id oportuit antea
Vos perpendisse. Non certe sapientis est
Dicere, non hoc putaram. Sat diu Deus
Ille optimus maximus iniquitatibus
Vestris conixit, sat diu poenam distulit.
Ast quando omnia sunt frustranea, nihilque vos
Omnino commovent, aliud necesse erit
Ut experiamur. Verum heus administri abite
Illuc prius, Virtutemque e vestigio
Abstersis sordibus erigite una cum suis,
Ac pristinae restituite integritati. Ur. Ita
Domina curabitur, et id diligentia
Quidem summa. Ap. Dii infernales, vestram fidem.
Siccine Virtuti restituetur pristina
Potestas? Siccine ea Diis immortalibus
Est curae? Ah conclamatum est, est spei nihil
Iam nobis reliquum. Ra. Surge o Virtus inclita.
Ur. Exurge o maxima regis summi filia.
Vir. Eheu tandem semiuiva expergiscor. Ast
Quisnam me exsuscitavit? cuius audio
Clamorem? Ra. Exurge laetabunda, nos tui
Sumus exsuscitatores, nostram audiisti
Vocem. Exurge inquam, et ne timeas tibi. Nihil
Tibi amodo nocebit. Iustitia enim adest
Te vindicatura, omnibusque ab hostibus
Ereptura aeternum. Vir. Quid audio? Itane
Iustitia e caelo delapsa huc venit mei
In gratiam? Ra. Leva oculos et vide. Vir. O plus milliês
Salue Iustitia, ave o solatrix unica
Miserorum. Iu. Bono animo sis dilectissima
Soror. Tua iam maestitudo in gaudium
Vortetur perpetim. Videbis nunc tuorum
Ante oculos hostium stragem supremam. Vo. Hui,
Nos quanta iam circumstat undiquaque tum
Angustia tum pernicies. Iu. Heus administri
Ad me. Ra. Adsumus Domina veneranda, eloquere, quid
Nos porro facere velis. Iu. Irruite in impiam
Istam catervam iniquitatis fomitem:
Voluptiam nimirum, cum omnibus suis
Commilitonibus prosternite, caedite,
Interimite. Sic iusti Dei est sententia,
Sic nobis praecepit. Ur. Belle curabitur.
Ra. Commiseret me profecto caecitatis horum.
Ped. Eheu, petunt nos recta gladiis angeli.
Salua nos mater, o salua nos, actum erit
De nobis modo. Vo. Prô frustra me invocabitis.
Nam nec me ipsam potis sum saluare: perii,
Perii ipsa, quanta quanta sum. o tyrannidem
Saevissimam. Sar Maledictus ille sit dies,
Quo hunc in mundum me mater êdidit. Immo sit
Dies ille maledictus, quo Voluptiae
Me placitis consecravi Pa. Utinam abortivus essem
In ipsa mox conceptione factus. O
Dolorem super omnem dolorem. Siccine
Mors atra principum etiam filios vorat?
Se. Hei mihi, quid feci? quo iam nunc redacta sum?
Cur illi inseruire libuit, quae sola nos
In tantam praecipitavit infelicitatem?
O Virtuti utinam prae hac studuissem tempore
Omni. Cle. Heuoe [Reg: Euoe] , et ego haec ferre cogor spicula.
Maledicta Voluptia cum deliciis omnibus
Aeternum siet: haec auctor huius est mali,
Haec istam nobis conscivit tragoediam.
Ep. Heu heu, quam durus exitus, quam pessime
Et ipse falsus sum, et alios fefelli ego.
Ap. Prô dolor, et in me (ut video) haec cudetur faba.
Ego iam et sortem et usuram persoluere
Cogor. Perii, perii miser, O Voluptia
Voluptia, quam nos fefellisti tuis
Istis illecebris, quam nos infortunio
Propinasti summo. Ah ad restim res modo
Omnis rediit planissime, nullus sum ego.
Ra. Facta executio est Domina, ut iussi sumus.
Num quid praeterea est, quod nos exequi voles?
Iu. Nihil in praesentiarum. Praeceptum hactenus
Divinum extenditur. Nunc gaude gaudium
O Virtus soror, nunc triumphum agito modis
Omnibus hilarissimum, nunc frontem exporrige
Vide enim, tuorum heîc hostium cadavera
Prostrata iacent, devictus eorum fastus est.
Atque ita posthac etiam continget omnibus,
Tua qui spernabuntur dogmata. Vir. Gloria,
Laus, et honor summo sit Deo patri: tibi
Vero o Iustitia iustissima gratiarum
A me actio perennis debetur. Nunc scio
Vereque experior, quantae sim curae Deo,
Quantopere mei is rationem habeat, quam opportunus
Sit adiutor in afflictionibus. Iu. Mearum
Est partium modo, ut re, ob quam ablegata eram,
Confecta, alta petam rursus olympi sidera.
Quare iam mea soror vale, vale inquam mea
Carissima soror, summique gloriam patris
(Uti sane hactenus fecisti strenue)
Ratione omni porro amplificare, promouêre,
Et illustrare pergito. Vir. Quantum in me erit,
Meis (Christo auspice) non deero partibus.
Vale et tu o Iustitia consolatrix mea:
Vale longum impietatis ultrix aequissima.
Meos iam nunc tandem recta petam lares,
Hilarisque meis una cum sectatoribus
Diem hunc laetissimum transigam. At omnino ni
Caecutio [(transcriber); sic: Caecultio] , veteres illos video meos
Philaretos, Nephalium atque Encratium.
Profecto ii ipsi sunt: hos opperirier
[Note: Cat.] Me heîc tantisper, donec aderunt, oportet.
IO paean. Nunc vivere tandem libet,
Nunc valeant tristes curae. Ne. Dii quem hîc audio
Tantopere ovantem? Te ne Encrati? En. Scilicet,
Me ipsum et vides Nephali, et audis coram. Ne. Age,
Quid factum est? quis rerum obsecro fuit exitus?
En. O laetissimus. Omnia (laus superis) facta sunt
Nova, vetera prorsus transierunt. Ne. O utinam
Hîc vera praedices. En. Immo verissima.
Atque en. Ne. Quid en? En. Virtutem ne vides? Ne. Principem
Nostram? En. Ipsissimam. Ne. Ubi sodes? En. Verte ad dexteram
Lumina, ibi eam videbis. Ne. O spectaculum
Faustissimum, o laetissimam praesentiam.
Iam in me meus reviviscit pol spiritus,
Iam gaudio totus perfundor. Propere
Quaeso illam adeamus, omnem abrumpamus moram,
Ut illi adesse quam primum possimus. En. In
Me non erit heîc quod desideres. Ego
Enim iamdudum accessum meditor. Ne. Belle habet.
Vir. Ad me actutum viri: vos heîc expecto iam
Solos. En. O salue Virtus, unica nostra omnium
Alumna. Ne. O Virtus maximum collegii
Nostri columen salue. Vir. Salute vos quoque
Vicissim impertior amici integerrimi.
Gaudete mecum, mihique gratulamini.
Nam Babylonicum illud scortum funditus
Euulsum est: hostis nostra capitalissima
Prostrata iacet, versaque plane est in puluerem.
En. Audivimus herae, et laetamur plurimum
Ob id profecto. magno nobis gaudio est,
Septicipitem illam exstirpatam esse bestiam.
Ne. Benedictus sit Deus ille Israel maxumus,
Quod visitaverit, adeoque redemptionem
Aeternam plebi fecerit suae: e manu
Quod hostium suos reddiderit liberos.
Vir. Merito sane is laudandus nobis est. Ab ipso
Enim solo manat victoria: huic et uni
Et ante omnia, quaecumque vere sunt bona,
Perfecta, solida, sancta, accepta ferenda sunt.
Unde et ego, quanta quanta sum, tum corpore,
Tum anima, tum spiritu, ipsum summis laudibus
Usque celebrabo: eius canam magnalia:
Eius depraedicabo misericordias.
En. Cantabimus et nos Domino: gloriose enim
Egit: equum ac ascensorem praecipitavit in
Mare. Ne. Fortitudo et laus nostra est Dominus: salutem
Ipse in nobis est operatus ter maximam.
Dominus quasi vir pugnator: nomen illius
Omnipotens: currus Parhonis, exercitumque
Eius ferocissimum aquarum concredidit
Atque adeo immersit fluctibus: dextra Domini
Potentiam exseruit in fortitudine.
Vir. Sit nomen eius cunctis admirabile,
Ab omnibus laudetur usque in saecula.
En. Fiat fiat. Vir. Sed una iam gurgustium
Nostrum porro subibimus, ut hymnum, quem sumus
Utcumque hîc auspicati, illic feliciter
Absoluamus iuxta ac sedulo. Ne. Ubicumque tu
Voles hera, praecedito: nihil in nobis morarum
Erit. Vir. Bene est, me igitur pedato sequimini.
Scriptura passim praedicat,
Ipsaque docet experientia,
Tum Dominum adesse maxime,
Quum sint deplorata omnia.
Videmus namque propalam
Quôd quandiu mortalium
Spes ulla uspiam adhuc emicat,
Suum ipse auxilium differat.
Solus enim vult agnoscier
Tutor servatorque omnium.
Sibi soli vult adscribier
Omnem profecto gloriam.
At quando homo quid adhuc potest.
Quando is potis est dare pharmaca,
Datum auxilium divinitus
Vix ullus quit depraendere.
Verum simul ac spes omnis est
Ablata humana penitus:
Quum nemo prodit uspiam,
Opem qui homini afflicto ferat:
Tum inquam Dominus potentiam
Suam potenter exerit:
Auxiliatrices tum manus
Exporrigit fideliter.
Tum declarat dilucide,
Ubi omnia desperata sunt,
Ubi nullus possit ferre opem,
Se adesse praesentissimum.
Hinc iam etiam in sacris literis,
Asylum dicitur inopum,
Adiutor in necessitate,
In opportunitatibus.
Immo hinc sese quoque ipsemet
Patrem pupillorum vocat,
Consolatorem item orphanw=n,
Ac viduarum iudicem.
Heîc igitur habent solacium
Afflicti in Mundo perdito:
Heîc eriguntur animi
Versantium in angustiis,
Persuasionem hinc solidam
Carpere possunt ubilibet
Se haud desertos iri a Deo
Afflictionis tempore.
Si modo vitam tamen agant
Sua dignam professione.
Quandoquidem se timentium
Protector ipse futurus est.
SUprema iam (laus Superis) Actiunculae
Nostrae addita est manus. In qua si forsitan
Peccatum est uspiam, aut praeter decorum (uti
Fieri haud potest difficile) quid tum dictum tum
Gestum exsistit, id omne solita vestra obsecro
Pro benevolentia, viri integerrimi,
Condonate atque nostrae ineptitudini
Adscribite. Si quid vero utilitatis aut
Fructus inde ad vos rediit, et auctori omnium
Deo ingentes profecto agimus gratias,
Et nobis ipsis gratulamur plurimum.
Verum utcumque ceciderit alea, feliciter
An infeliciter, nil certe studuimus
Aliud, nil conati sumus impensius,
Quam iuventuti ut prodessemus candidae,
Quam ut huic Voluptatis, scelerum nempe omnium
Lernae, incuteremus odium: ut Virtutis contra
Studium augeremus iuxta ac observantiam.
Ut igitur desint vires, laudanda tamen est
Voluntas. Quare et vos iam (si videtur) hanc
Vobis habete commendatam, ac plaudite.
ALciden spectasse vias nos scripta vetusta
In somno spissas, ambiguasque docent.
Ambarum trutinans aequali commoda lance,
Esse voluptatis gaudia vana videt.
Et pede festino virtutis coepit adire
Limina, qua melius credidit esse nihil.
Quod quoque non latuit summum virtutis amantem
Schoepperum, casta qui pietate nitet.
Ut liquet ex variis gracili quae lusit avena
In lucem mira dexteritate datis.
Ast ex hoc uno praesertim clarius ipsa
Hoc de conflictu carmine luce patet:
In quo suspendit victricia tela triumpho
Laurigero virtus, seque suosque beat.
Nam quicumque colit virtutis dogmate mentem,
Aetherei scandit laetus ad astra poli.
Frangitur ac contra iuste furibunda voluptas.
Necnon pro vili sub pedibusque iacet.
Ex illa siquidem manat genus omne malorum,
Et Stygios animas cogit adire lacus.
Hunc igitur niveo sale plenum contere vultu
Excusum rursus lector amice librum.
Ac huius melico fisus dictamine, promptus
Herculeos toto pectore quaere gradus.
HOc te praemonitum velim, pie Lector, me in pedibus observandis non admodum fuisse superstitiosum ubique. Aliquando enim loco vel iambi vel spondaei tum pyrrichio tum trochaeo usus sum, licet raro tamen. Nam praeposterae omnino curae videbatur, tam anxium esse, ut legitimi pedes retinerentur: et efficere tamen interim, ut orationis contextus tum obscurior tum etiam magis hiulcus evaderet. Quare sicubi in scandendo alterutrum repereris, non putabis, vel typographi incuriam, vel meam inscitiam intercessisse, tametsi sane aliâs non plane, accessisse illam, negare possim. Vale.
hoc temere, aut iniuriâ. Nam tanta utique auctoritate estis praediti, ut nihil prorsus opellae huic nostrae a Zoilorum vitiligatorumque sale nigro timeam, si quidem ea vestro sub praesidio foveatur, uti spero. Ad haec vero, tales etiam vos semper, ab eo praesertim tempore quo in utriusque familiaritatem exoptatissimam mihi inaugurari recipique datum est, et verbis et re ipsa expertus sum, ut quavis sane ingratitudinis ignominiosae nota inurendus sim iure optimo, si non mei usque adeo studiosis vel semel aliquod grati animi symbolum offeram. Ceterum quo magis hanc praecipue Monomachiam dedicatam vobis voluerim, ea nimirum est causa, quod utrique (ut et omnibus item magistratibus politicis) ipsa Argumenti ratio seu materia cum primis conveniat. Nam qualem se Saul Rex erga Rempub. Israeliticam, cui praefectus erat, praestitit, nempe patriae propugnatorem: tales certe et ipsi erga vestram illam exhibeatis vos modis omnibus opertet, quemadmodum etiam summa cum laude fecistis hactenus. Verum multo magis David ille eximius imitandus vobis venit, ut videlicet, quemadmodum is vel propriae vitae periculo profligavit opprobrium ab Israele, ita vos quoque summis potius vosmet exponatis (si sic postulet necessitas) discriminibus, quam opprobrium, hoc est, flagitiosos, perturbatoresque Reipublicae,
inultos patiamini. Sed haec intermiscere obiter libuit, non quasi huiusmodi quippiam desiderari in vobis arbitrer, sed ut calcaria addam ultro alioqui currentibus. Nunc igitur quod superest, Domini multis mihi nominibus colendissimi, unice procor, ut munusculum hoc vobis nuncupatum, et laeta excipiatis fronte, et ceu perpetuum mei in vos animi mnemosynon admittere dignemini, adeoque et me vestrum clientulum solito pergatis favore usque prosequi. Quod si fiat, ut fore constanter confido, et abunde meis votis satisfactum erit, et nihil praeterea lucri cupiam.
Valete perquam feliciter. Ex musaeo nostro, apud aedem Matri virgini sacram. Cal. Maii, Anno M. D. L. V. H. addictissimus Iacobus Schoepperus presbyter.
ACHIS, Palaestinorum Rex.
NOSE, Armiger eius.
GOLIAS, Imperator.
ZOEIANIN, huius Armiger.
SARAN, Satrapa Azotiorum.
TURCHUS, Gazaitarum Satrapes.
PARTTHAM, Praefectus Ascalonitarum.
POLIMARCHOS, Gethaeorum Praeses.
CAHARMANA, Accaronitarum Satrapes.
PEROCHI, MATOS, Centuriones.
CHEROZA, Praeco et Tubicen.
COHORS Philistaeorum.
Atque hi Palaestini hactenus. Sequuntur iam et Israelitae.
ICCAR, CHORESCH, Rustici Sochaei.
SAUL, Rex Israelis.
IONATHAS, Filius regius.
ABNER, Saulis armiger.
ZIR, CHASCHMAN, Legati Hierosolymitani.
SCHAHAL, Dux Trib. Iuda et Beniamin.
CHAMON, Dux Trib. Simeon et Ephraim.
HAEMOR, Dux Trib. Zabulon et Isachar.
NAHASCH, Dux Trib. Dan et Gad.
AIALAH, Dux Trib. Aser et Nephthalin.
BECHOR, Dux Trib. Ruben et Manasse.
HOTZER, Buccinator.
ISSCHAIL, Unus Militum, ac reliquorum veluti Os.
ISAI, Pater Davidis.
DAVID, Pastor.
GIZERA, KUKIAH, Sarcinarum custodes.
ELIAB, Frater Davidis.
COHORS Israelitarum.
Magno Philistaei coacto exercitu
Omni vi derepente Iudaeam occupant,
Nimisque hostiliter incoeptant vastare mox
Omnia. Simulatque vero id Saul rescit potens,
Maximam et ipse Suorum sibi iungit copiam,
Aciemque ex adverso sollerter instruit.
Ceterum ubi decernendum iam, Gigas statim
Horribilissimus e castris prodit Hostium,
Iudaicosque Duces ad Monomachiam evocat:
Ad huius vero et conspectum et atrocia simul!
Dicta, ipse Rex Hebraeique omnes concidunt
Animis plane, latebrasque capessunt illico.
Ut vero is provocare pergit identidem, ac
Interea tamen obicere sese corpori
Diro audet nullus: forte fortunâ venit
In castra Davides adolescens elegans,
Saevasque inaudit Goliae contumelias.
E vestigio hic ira zeloque percitus
Tumido sese opponit giganti fortiter,
Grandeque etiam demum terrae pondus lapilli
Opprimit ictu, caputque prostrato amputat.
Luctibus ibi replent Philistaei omnia, ac
Ineunt fugam interim quibus fugere datur.
Ast israelitae contra fusis Hostibus
Exsultant, laetaque statuunt trophaea ubique.
Et huius exhibitioni impendere
Operae nonnihil. utut enim ea ipsa neutiquam
Terentianam illam elegantiam phrasimque
Resipiat, nec Plauti etiam sit festivitate
Ac salibus condîta modo ullo: neutri tamen
(Absit verbo invidia) vel latum cesserit
Unguem, ad solidam quidem quod doctrinam attinet
Ipsamque adeo Argumenti praecellentiam.
Verum non est, quod multis haec exaggerem,
Multumque monendis vobis diligentiae
Insumam. ii etenim estis, qui norunt optime
Veras praeferre historias vanis fabulis,
Sacras profanis, castas plane lubricis,
Postremo serias piasque ludicris
Et impiis: qui item non tam elegantiam
Lepôremque admirentur dictionis, atque
Ipsam Actionis materiam subiectam, uti
Volgi interim more loquar. Desinam ergo nunc,
Vestra omnium fretus benevolentiâ:
Ne et vobis et mihi porro in mora siem.
Vos modo nostram de vobis exspectationem,
Ac omnem quam concepimus fiduciam,
Frustraneam ne quaeso omnino esse sinite.
SIstite gradum heîc Ministri, donec advocem
Vos, aut alioqui redeam. nam est quod mecum ibi
Expendam solus. No. Sic fiet Rex inclute.
Tuis parebimus iussis per omnia.
Ach. Nil iam magis animo insidet, nilque; est mihi
[Note: Sept.] Decretum firmius, quam ut institutum persequar
Bellum e vestigio. coactisque undique
Armatûm copiis Apellas impios,
Iudaeos inquam hostes nostros, vi maxima et
Invadam et expugnem et perdam. Saepe quidem et ante=
Hac valida militum adorti eos manu sumus,
Sed certe aut summo Gentis nostrae incommodo
Periculoque, aut marte saltem ancipiti. At nunc.
[Note: Sept.] Demum (laus superis) sic sunt comparata apud
Illos omnia, eaque rerum facies est, ut haud
Diffidam quin breuî futuri compotes
Voti simus. et haec quidem eo magis me spes tenet,
Quod ipsum Saul Regem audiam miserrime
A Satana spiritu maligno agitarier.
Nam isthuc si verum est, ut polest verissimum:
Constat certo a Deo illum suo (ope cuius est
Usus victoriâ hactenus) abiectum esse plane.
Ab hoc igitur si abiectus est, aut si hunc habet
Infensum sibi, facile equidem prostrabitur,
Breuî in manus tradetur nostras. Ceterum
Prostrato capite, membra quid possint? quid inquam
Ignobile efficere queat vulgus, ubi Rex
Ipse HERBAM porrexerit? Imo haud dubium est mihi,
Quin una cum Rege ipsi etiam sunt Subditi
Abiecti omnes. Tanto itaque confido magis
Magisque, nos potituros rerum, omnia ex
Sententia animi successura prospere.
ideoque profecto opportune admodum modo
Tantas contraximus undelibet copias,
Tantum omnino coegimus exercitum: ast
Multo sane opportunius prudentiusque
Goliam illum nostrum (virum videlicet
In primis, atque prae cunctis adeo rei
Peritum bellicae) toti praefecimus
[Note: Sca.] Cohorti insuper. is est enim plane talis
Tantusque, qui vel solo aspectu omnes queat
Deterrere ac praecipitare in fugam ocius.
Atque en, prodit iam commodum, quo de loquor.
Multis inquam prodit cum Legionibus.
Euax, quam indicibili perfundor gaudio,
Quod tam pulchre omnes accincti bello sient.
Sed obviam conabor, atque sat alioqui
Animatos, nostris reddam porro hortatibus
Animatiores etiam, CALCARIAQUE sic
(Ut in proverbio est) SUBDAM currentibus.
EXperientur nunc Verpi illi ter pessimi,
Se nondum nos fecisse tributarios,
Nondum se omnes aeque Philistaeos neci
Dedisse. Sar. Sentient profecto, et sentient
Ad extremam sui perniciem, nec manus
Deesse nobis nec vires: ut Dii Deaeque
Omnes gentem illam circumcisam perduint.
Tu. Experientur pol maximo suo malo,
SI SIBI machaera siet, et nobis esse item
Domi urbinam. Partth. Sane urbinam; prorsusque talem,
Ad cuius ictum omnes illos oporteat
Corruere. Sed ecce, Rex adest. Go. It obviam
Nobis, suo pro more. At linguis interim
Faveamus, si quid sit forsan, quod nos velit.
Sar. Pulchre mones Golia ac parebimus etiam
Nos. Ach. Sic fidissimi mei, sic pergite
Macti animis. Gol. Ita decretum est Rex clarissime.
Ach. Ne metuite gentem efferam, nec pristinas
Sauli vires nunc formidate vel semel.
Immo nec ultrices quidem vobis Dei
Israel incutiant timorem iam manus.
Et Rex enim et Populus iuxta reiectus est.
Arbitrio iamdudum omnes nostro traditi
Sunt. Vos tantum fortiter illos invadite,
Invadite illos inquam praesenti robore,
Nec parcite ulli. quin et prata pascua,
Ac agros praesertim segetibus fertiles,
Sic depopulemini, sic terite pedibus,
Sic quoque proscindite, ut inde nec iumenta nec
Homines latranti stomacho succurrere queant.
Gol. Ne dubita Rex: viros nos esse sentient.
Ita expeditionem hanc absolvemus, ut
Nec tu fidem, nec illi robur corporis
Desiderare in nobis unquam possient
Merito. Sar. Pone metum Rex omnem, bono sies
Animo. Sic namque hoc conficicmus singuli
Negotium, ut Hostes et videant et videant et sentiant,
Haud nos iocandi gratiâ pedem tulisse
Illuc. Tur. SPARTAM profecto, quam nacti sumus,
Ornabimus Rex strenue: confidito
Tu tantum, omnesque procul pellito curas. Par. Quid est
Multis opus verbis? Ad hunc tractabimus
Modum adversarios, ut vivere taedeat,
Ut vel moriri milliês malint. Ach. Satis
Mihi vestra omnium est perspecta fidelitas.
Valete igitur, et vestri similes esse iam
Pergite. Nos interim Deos precabimur,
Ut exoptata contingat victoria.
Glo. Ita faxit Dagon Deus ille maximus.
Sed interea et tu Rex vale, vive, impera.
Nunc vos, ô Satrapae ceterique Symmachi,
Et per Deos omnes et per vestram salutem
Obtestor, ut rei institutae gnaviter
Ac strenue invigiletis, quo victoriâ
Tandem partâ laeti redeamus singuli.
Sar. Viros praestabimus nos, ne dubita. Gol. Sed heus.
Sar. Quid est dux inclite? Gol. Communicate iam
Consilia nobis vestra, ubinam figere
Castra siet commodius. Sar. Quantum ego quidem assequor,
Aut iudicare possum: non commodior est
Locus, atque inter Socho et Azecha. Tur. Haud profecto
ABERRAS â scopo Saran. is enim locus
Ob montium et frequentiam et altitudinem,
Tum quoque ob anfractus illorum ac spelaea, longe
Tutissimus est. Par. Huius et ego sententiae
Sum prorsus. Gol. Bene habet. Castra metemur igitur
Illic. nam et ipse hunc censeo munitissimum
Sar. O Iudaeos miserrimos: quanta imminent
Nunc insciis discrimina? Putant omnia
Esse in tuto, quum nil tamen ipsis morte sit
Praesentius. Tur. Sic meriti sunt. Partt. En prodeunt
Agricolae Sochaei, messuri forsitan
Segetis primitias. Turc. Ah ignorant, QUID SIET
Advecturus serus vesper. Quae illi hactenus
Terrae mandârunt semina, ea nos iam sumus
Demessuri: quae illi suis dudum usibus
Parârunt, nunc equorum fient pabula.
Gol. Sinite accedant, si modo quid audent. primi erunt
Hercle calamitatis huius nuntii.
SUmme Deus Israel, quam rident omnia
Nunc? quanta est verni huius temporis amoenitas?
Cho. Est maxima certe. quocumque etenim oculos
Vertimus, est quod delectet, quod pascat animum.
Silvae frondent, virent herbae, flores odorem
Edunt suavissimum, stellascunt gramina,
Luxuriant segetes, uvisque tument vineae.
Ic. Accedit vero huc, quod sunt pacata omnia
Quod in tranquillo nunc degamus vitam. Cho. Ita
Profecto nam de irruptionibus hostium
Nihil est quod sumus anxii posthac. Ic. Quid hi?
Ne hiscere quidem audent, quum praesertim Rex siet
Nobis potentissimus. At hem: papae. Cho. Quid est,
Quod sic exclamas? Ic. Ah, repente exercitum
Adventantem huc video. Cho. Ubinam? Ic. Respice plagam:
Ah, prae timore non possum eloqui. Cho. Satis
Eheu iam turmam conspicor. Vexilla sunt
Philistaeorum. Ic. Proh Dei atque hominum fidem.
Actum prorsus nunc est de nobis omnibus.
Cho. AH VENIMUS ad summam malorum lineam.
Haud namque parcunt ulli Hostes, nec condolent.
Imo ipsis etiam bestiis ferisque sunt
Immaniores. Sed quid heîc subsistimus
Diutius? Capessamus potius fugam.
Ic. Sic sane: id optimum iam nunc remedium est,
Ne scilicet nos involuant Hostes. Sed ad-
Haec aliis quoque tam fatale nimis nuntium
Divulgemus oportet, ut et ipsi consulant
Suae vitae. Cho. Exigit hoc fraterna caritas,
Nostraeque adeo religionis vinculum.
HA ha he, iam non possum non ridere vel
Praeter animi sententiam. Pol. Quid hic sibi
Cachinnus vult Saran? Sar. Quis hic? En, tun, ades
Cognate Polimarchos? Pol Adsum amice mi,
Una cum Caharmâna. Sar. Ubi hactenus obsecro
Fuistis? num extremo in cuneo? Cah. Sic hercule.
Redegimus ibi pedites in ordinem,
Cunctosque militariter instruximus.
Sar. Bene factum. oportet enim omnia instructissima
Esse undiquaque, ne quâ invadendi hostibus
Aditus patescat. Pol. Nil hac parte periculi
Est: TOTO ENIM organo sunt instructa omnia. Ast
Age, quaenam ridendi causa fuit? quis hunc
Tibi excussit cachinnum? Sar. Agricolarum fuga.
Adventabant enim illorum aliquot: qui simul-Atque
eminus vidissent nos, inire mox
Coepêre fugam quam celerrime. Pol. Itan' timent
Ad solum nostri conspectum? Quid fiet ergo,
Ubi manus iam conseruerimus? Cah. Fugiant ii
Quocumque vel velint vel possint: haud tamen
Effugient unquam. Initia haec dolorum, at est
Secuturus finis deploratissimus.
Imo priora prae postremis ludus et
Iocus merus erunt. Sar. Isthuc nempe et mihi statim
Veniebat in mentem. Praeterea colligebam
Etiam hinc, principium fortunatum sic satis,
Non posse nisi fortunatissimum simul
Finem: sortirier. Gol. Verissima praedicas.
Sed quid si effugiant omnes, quod nonquam tamen
Fiet: num propterea et aedes atque segetes
Iumentaque effugient? Sar. Non certe opinor, aut
Miram fieri oporteret hîc metamorphosin.
Gol. Proinde omnia depopulemur radicitus,
Omnia conculcemus, diripiamus, soloque
Aequemus, quantumvis etiam pretiosa sint
Illa: ac videamus tum, quid miseri effecerint
Fugiendo, quid emolumenti inde hauserint.
Pol. Ad hunc equidem molum grassabimur, omnia
Sic devastabimus, et urbes et pagos,
Et homines et iumenta, ut Verpi illi impii
Se vel nonquam natos vel certe mortuos
Iam pridem esse optaturi imo ex pectore sient.
Cah. Et pugnis edepol eos et calcibus
Aggrediemur quam crudelissime: idque ad hunc
Quidem modum, ut non cum hominibus esse rem sibi
Sensuri sint, sed cum feris potius lupis,
Ursis, ipsique adeo leonibus. Gol. Ita
[Note: Scaz.] Videlicet et propitios reddemus nobis
Deos, et de Patria etiam perquam optime
Merebimur. Verum ecce, advesperascit ac
Ruit paulatim nox: ingrediamur igitur
Nunc castra, deque vigilum porro gnaviter
Tractemus ibi custodia. Sar. Placet optime
Tuum Imperator consilium. nam pervigil
Certe in somnis sit oportet ipsa militum
Statio, ne quid inopinatos fors obruat
Periculi. Pol. Idem et nos pol censemus utile
Simul ac necessarium. Gol. Agite ergo, eamus intro.
Persuasum habent hoc impii,
Se duraturos perpetim,
Nihil penitus incommodi
Accepturos se a quopiam.
Dicunt in corde etiam suo,
Haud esse Deo curae pios,
Negligere hunc humana omnia,
Negligere quid studeant mali.
Hinc exsecrationibus
Scatent ora illorum affatim,
Meroeque fraudes et doli
Sub lingua illorum desident.
Hinc audent clanculariis
Saevire eruptionibus,
Hinc insontes ac pauperes
Trucidant quam crudeliter.
Ast exsurget tandem Deus,
Manumque extendet dexteram,
Atque impiorum bracchia
Suo deiciet robore.
Ibi tum pupillos et inopes
Sic vindicabit scilicet,
Ne quis posthac mortalium
Inferre vim ipsis audeat.
[Note: Solus.] EHeu, quid audio? quam nimis inauspicatum
Ad me perfertur nuntium. Itane denuo
Convenêre Philistaei truculentissimi?
Itane novum rursus bellum in nos concitant?
Nondumne satis illis est, quod hactenus
Et toties et tam misere populum afflixerint
Israel: nisi et hanc in super calamitatem
Addant, sicque mala subinde agglomerent malis?
Ah merito satis eis debebat esse: sat
Enim, imo plus quam sat malorum ab effera
Hac gente passi sumus. Ast omnia ista (prô
Dolor) in me miserum cum primis recidunt. Velim
Nolim, has me primum devorare molestias
Oportet. Quis iam obsecro me est infelicior?
Cuinam felicitates omnes sunt magis
Advorsae [Reg: Adversae] , atque uni mihi? Non quemquam certe ego
Hominem esse arbitror. Et intus enim angor et forîs
Miserrime. Interne quidem, malus premit
Subinde viscera nostra Domini spiritus,
Idque usque adeo, ut sane vel milliês mori
Quam vivere malim: Externe vero, proelia
Bellorumque timores, et si quae sunt ad haec
Incommoda alia, me tantum non enecant.
Sed quid faciam? FERENDUM, NON culpandum erit
Mihi, mutarier quod plane non potest.
Interea tamen ignavae mentis homo foret,
Qui sic minis irruptionibusve se
Terreri ac frangi sineret hostium, ut statim
Positis armis sua se sponte dederet.
Animum igitur oportet sumam, robore
Oportet sim praesenti. Non adeo sumus
Imbelles eneruesque, ut nil resistere
Omnino queamus. Nondum prorsus viribus
Armisque destituti sumus. Habemus et
In urbibus et in pagis adhuc viros,
Eosque tum multos, tum robustissimos,
Neque rei profecto ignaros bellicae.
Ion. Deum immortalem, quae haec est coniuratio?
Siccine par est insontes, bello ne quidem
Indicto, derepente adoririer? Sed bem
Pater heîc deambulat. Certe hunc non videram.
Sau. Cuiusnam audio vocem hîc? Tuamne Ionatha
Fili? Ion. Meam, pater mi Rex. Nostrae vicem
Gentis miserandam deploro, simulque hostium
Detestor barbariem longe immanissimam.
Sau. Merito id facis fili. Verum quid interim
Consultum tibi videtur? Ion. Quid aliud pater,
Quam ut hostibus pede omni occurramus? neque
Enim HASTAM abicere omnino conveniet. Sau. Probe
Dicis Ionatha: at utinam ne frustra isthic labor
Insumatur. Ion. Frustra? Quin animo sis bono. in
Re enim mala, bonus etiam animus adiuvat.
Ad haec ipse quoque coeptis aderit Deus. Sau. Age
Igitur, te ostende nunc, qui vir sies. Ion. Ea
Inre (confide Pater) utilitatem ego
Faciam ut noscas meam. Sau. Profecto dignares
Est, ubi tu neruos intendas tuos: neque
Maiorem aliunde conciliaveris tibi
Unquam et apud homines et apud ipsum etiam Deum
Cum nobilitate gloriam, quam si hîc virum
Tete mecum praestes. Ion. Certum est isthuc ita
Facere pater, ne dubita, Sau. Nunc igitur monet
Tempus, uti tota convocetur contio,
Imo ut citra moram occurratur hostibus.
Ion. Sic sane: ne videlicet ipsos transeant
Montes. Sau. Eamus itaque intro iam, fusius
Illic tractaturi de singulis. Ion. Placet.
Quam primum enim undique cogi oportet copias.
O Quid non molitur tyrannis? Si quis hoc
Profecto nuntium fatale videns dies
Ante octo nobis proedixisset suaviter
Irrisissemus illum, nil certe minus
Sivissemus nobis ibi persuaderier.
At nunc eventus aliud clamat, prô dolor.
Cha. Sic est Collega. Sed quis quaeso inducere
Id in animum potuisset, adversarios
Iam improvise omnino tantam in tyrannidem
Erupturos? Zi. Nemo sane. ast ea indoles
Trucum tyrannorum est, ut insidiis dolisque
Necem intentent insontibus: quemadmodum
Non semel eheu sumus experti iam. Ita nempe apud
Se constituunt male feriati homines: Sumus
Tempore duraturi longissimo, nihil
Nobis ab ullo exspectandum est incommodi,
[Note: Cat.] Quin foedus etiam cum morte infernoque
Perpetuum icimus: omne igitur vitae nostrae (ut ut
Pii ringantur tandem) traducemus heîc
Intervallum suprema cum malitia.
Sic inquam cogitant secum impii, hoc sibi
Persuadent: Ignorat nostra studia Deus,
Aut certe nullam omnino habiturus est eorum
Rationem. Hinc nempe ita placent ipsi sibi
Ac gloriantur vehementissime, sui
Quum impleverint animi petulantiam Hinc futura
Mero prae fastu ne semel quidem interim
Curant, uti nec in consiliis pessimis
Deum ullo unquam advocant tempore. Ch. Verissima
Sane sunt quae loqueris frater. nisi enim his eisdem
Et adversarii nostri essent proediti
Tum consiliis tum cogitationibus,
Haud sic in innocentes grassarentur, ut
Nunc faciunt. Verum en: appulimus percommodum
Modo. Zi. Quid ita vero Collega mi? Ch. Viden,
Quis nobis fiat obviam? Zi. Iam conspicor:
Est Buccinator regius. Ch. Is est scilicet.
Ex hoc discemus igitur, num negotium
Huiusmodi funestum Regi innotuerit,
Ad haec num habeat in expedito singula,
Quo denique pacto cuncta comparata sint.
Zi. Recte sentis. is certiores de omnibus
Faciet nos haud dubie. quin hoc quoque nomine
Egreditur fortassis nunc, ut mox classico
Ad bellum nostrates convocet. Ch. Utcumque sit,
Breuî aderunt omnes, sat scio. Zi. Nil certius.
GRandis profesto iam exanthlanda [Reg: exanclanda] mihi via est.
Fortunet omnia Dominus. Is hostium
Aliquando sic dignetur vires frangere,
Ut laedere vicinos et amicos desinant,
Nec ad hunc modum nos porro invadant impii.
Sed quosnam hîc habeo mihi obvios? Certe, nisi e
DUOBUS TRIA video, haud ex infimo hominum
Genere sunt, imo vero ex optimatibus
Videntur esse. Sed adsunt: abrumpam ergo verba,
Atque salute impertiar eos. Saluete vos
Viri integerrimi. Zi. Saluere te quoque
Vicissim iubemus frater. Quid habes novi?
Quove itiner nunc tenes? Ho. Novi quidem nihil,
Verum mali (heu) quam plurimum. Ch. Responsio
Proh verior est, quam vellemus. Zi. Rescivit ergo
Alicunde Rex, Philistaeos adesse? Ho. Vel
Decem profecto ea de causa literae
Hodie allatae sunt. quin rumor perfertur huc,
[Note: Scaz.] Agricolas passim (agris villisque relictis) ad
Urbes se quasque munitas celerrimo
Prorsus cursu recepisse: adeo scilicet
Manus aiunt hostiles ibi grassarier.
Zi. Ut ut certe rumor aliâs soleat fere
Mentiri, hîc tamen (eheu) longe est verissimus.
Ho. Ea itaque nunc mihi iniuncta est provincia,
Ut classico tribus nostras mox convocem.
Quando vero in mora periculum siet,
Haud integrum est miscere verba diutius.
Valete ergo viri colendi, abruptionemque
Hanc sic satis tumultuariam boni
Consulite. Zi. Imo consulimus id aequissimi.
Vale igitur et tu interea. Ch. Utcumque alea cadat
Tandem: laetor profecto, quod expeditionem
Ita rex urgeat in tempore, priusquam mala
Incrudescant penitus. Zi. Isthuc prudentiae
Est singularis: qua is praesertim prae omnibus
Aliis mire pollet. Ch. Sane ad miraculum
Usque. atque hinc equidem constanter persuadeo
Mihi, singulari quodam divinoque factum
[Note: Scaz.] Id esse consilio, ut et nos Regem nobis
Peteremus, et illi uni Imperium e vestigio
Sorte obtingeret. Zi. Haud dubie. ast en: IN FABULA
LUPUS est. Ch. Dii, rex adest: non hunc praevideram,
Ita Deus vivit. Sed quisnam obsecro latus
Ei claudit sinistrum? Zi. Est ipsius armiger,
Abner vir robustissimus. Verum viam ad
Nos affectare Rex videtur. Sau. Quis ferat
Animos hos? quis coepta isthaec perfida sustinere
Hac in gente queat? siccine decet, foedere
Pacis rupto, irruere subito in innoxios?
Ab. Ah nil didicêre aliud Rex, atque nocere. Nulla
Est aequitatis aut iustitiae apud eos
Ratio. Sau. Verum equidem aut non vivam, aut hisce manibus
Hostes devicero: sunt enim et nobis adhuc
Arma ac vires. Ab. Sunt certe Rex. Sed en: viri
Accedunt duo, tuam fôrs celsitudinem
Conventuri. Sau. Video: sunt Solymitae, ut quidem
Habitus arguit. ast praestolabor hîc eos,
Dum adsint. Zi. Hem, subsistit Rex. acceleremus, ac
Demandato fungamur munere. Ch. Optime
[Note: Cat.] Mones. Zi. Vivat rex aeternum, hostiumque
Domini potenter ceruices incuruet. Sau. Unde
[Note: Cat.] Adestis vos dilecti? Regiane
Nostra ex urbe advenistis? Zi. Scilicet: ex hac
Una adsumus iam nunc princeps clarissime. Sau. At
Qua de causa? Zi. Senatus populusque Solymorum
Nos ad tuam ablegârunt celsitudinem,
Iubentes te bono esse animo atque robore
Praesenti, nilque metuere adversarios
Illos incircumcisos. se namque adfore
Breuî, una cum numeroso militum agmine,
Cumque viris tribuum omnium lectissimis.
Sau. Est sane adventus vester mihi gratissimus,
At multo gratius vestrum mihi nuntium est.
Gaudeo enim, quod tam promptos liceat cernere
Clientes, quodque tam ultro sese subditi
Hostilibus decreverint opponere
Conatibus. Ch. Merito id facimus rex inclite.
Refert enim nostra omnium, tyrannidem hanc
Retundier. Zi. Profecto, hîc omnium perinde
Agitur res, omnibus aeque nobis labor
Hic desudat. Sau. Sic est. Ch. Non est vero mihi
Dubium, quin copiae nostrates propediem
[Note: Scaz.] Sint adfuturae, imo quin Buccinatori
Etiam ipsi occursurae sient. Sau. Non igitur hanc
Ferent crudelitatem impune barbari,
Malo suo vel maximo discent, Deo
Favente, non cum pygmaeis negotium
Esse sibi, haud abiecisse nos et animum et arma.
Ab. Discent a nobis certe, non invadere
Sic exteram posthac patriam crudelibus
Ausis. Sau. Sed eamus intro iam: illic largius
Nempe hocce tractaturi de negotio,
Donec adsint quos praestolamur unice.
Zi. Praecedat rex nos consequemur ilicet.
AGgrediendum nunc tandem est, ad quod regia
Me ablegavit maiestas. Tu igitur ô Deus
Israel iam coeptis adesse, ac omnium
Et aures et animos aperire fortiter
Digneris quaeso: quo cuncti ad taratantarae
Huius clangorem armis se accingant strenue,
Ipsisque adeo macti resistant hostibus. (Hîc classicum canere incipit.)
Sch. Audite viri fratres: classica sonant. citis
Quaeso pergite gradibus. haud tempus hoc moram
Patitur. Cha. Ah festinate alacriter milites.
Nam mora longa nocet. haud feriatur hostis. haud
Ulli interim parcit. Issch. Curabimus Duces,
Ne qua in nobis siet mora: confidite. (Hîc rursus buccinâ canit.)
Ho. Non irritus est clangor, ut video. Satis
Aures pervasit is nostratium, satis
Superque mentes excitavit Martias.
Nam ingens venit hominum copia: tanta hercule,
Ut nonquam plures viderim, ut vel cum maris
Arena conferri possint. Sed denuo
Signum dabo bucinae, atque illos mox alloquar. (Hîc tertio canit classicum.)
Accurrite viri Israel, properate celeri
Usque gradu, ne nectite iam nunc moram.
Exorti enim sunt rursus Adversarii,
Philistaei inquam in nostros subito terminos
Valida admodum irruerunt iam manu, omniaque
Devastant evertuntque perquam hostiliter.
Conculcata iacent (heu) et arua et viridia,
Sunt primae segetes nunc equorum hostilium
Factae pabula, pagi villaeque incendiis
Ubique misere corruunt. Succurrite
Igitur patriae, vestris succurrite fratribus.
Ne hostiles permittite sic dextras in locis
Terrisque sanctis impune grassarier.
Hanc solam ob caussam bellica pulso Classica.
Hoc solo nomine mentes excito Martias. (Canit quarto classicum.)
Cha. Auditis hîc viri fortes, Iudaica quo
Redacta res sit, quae incumbat necessitas.
Estote igitur praesenti et animo et robore,
Audacterque opponite vosmet nunc hostibus.
Issch. Viros nos praestabimus omnes. Scha. Non ambigo
Equidem, quin patriam vel vitae periculo
Redempturi sient. Cha. Idem sane et ego de
[Note: Sc.] Singlis [Reg: Singulis] mihi polliceor: nihilo tamen sunt segnius
Adhortandi subinde, ne animis concidant.
Scha. Recte sentis: nam oportet et currentibus
Addere calcaria. Verum, vah gens effera et
Immanis: hanccine nos ferremus usque inultam
Protervitatem? Siccin hostes barbari
Terram divinitus nobis contraditam
Vastare debebant? Terram inquam, quam patres
[Note: Cat.] Proprio etiam partam sanguine in hunc usque
Incoluerunt diem? Absit id a nobis procul.
Cha. Profecto haud impune auferent. quin maximo
Suo discent incommodo, se intra suam
[Note: Hyp.] Posthac prudentius pelliculam continere,
Nec sic externas impetere respublicas.
Scha. Et hoc sane maxima etiam necessitas
Postulat. alioqui enim, ut gens immanissima est,
Non desinent lacessere nos denuo.
Cha. Certe. gens siquidem est fallax, perfida, foederis
Oblita, minax, proterua, sanguinaria,
Nil denique nisi insontes laedere docta. Sed
En: prodit et rex ipse in publicum, suis
Undique circumcinctus satellitibus. Scha. Bene
Habet: cedent omnia tandem feliciter.
Experientur breuî hostes, queîs cum proelia
Commiserint. Cha. Ita equidem speramus. Sed ipse
Ad haec prodit etiam magnanimus Ionathas.
Scha. Non minima is, imo vel maxima victoriae
Nostrae portio erit. adest igitur percommodum,
Et gaudeo eum interesse ceteris. Cha. Neque
Mihi profecto eius ingrata est praesentia.
ADsunt (ut video) regni nostri principes.
Adsunt heroes longe robustissimi.
In horum manibus vitam iam nunc colloco.
Horum mihi polliceor armis victoriam.
Ion. Non sane immerito Pater in his spei anchoram
Figis. nam mascula prorsus animis omnium
Virtus inest robustasque cuncti in corpore
Referunt vires. Sau. Belle censes fili. sed est
Tempestivum iam, ut gratuler adventum omnibus.
Ion. Certe. adsunt etenim. Sau. Adventus vester, ô viri
Virtutis validae, tam mihi equidem gratus est,
Ut nonquam possit esse gratior. Ion. Hoc decet
Viros nimirum fortes, sic inquam decet
Defendere patriam. Scha. Adsumus rex Optime
Maxime, tum merito, tum lubentes etiam. neque
Enim obscurum nobis est, quo potissimum
Loco nostra sita iam siet fortuna, quid ve
Ab hostibus illis nostris immanissimis
Attentetur: doletque adeo calamitas
Huiusmodi, adeo sollicitos ea nos facit,
Ut non possit sane unquam impensius. Sau. Optimo
Profecto iure dolor ob hanc vos occupat.
Est namque et maxima et communis omnium.
Nam nil plane hostes indemolitum sinunt,
Omnia miseris ubique populantur modis.
Segetes primas equis obiciunt turpiter,
Conculcant arua simul omnia, lapidibus
Prata viridia opplent, fructus omnes demetunt
Arboreos, rusticas casas aequant solo.
Quid multis? grassantur ubique truculentia
Summa, non ut homines, sed ut immanes ferae.
Scha Ita habet, proh dolor. Sau. Ast quid animi habetis interim?
Mesane et filium hunc meum quod attinet,
Certum est vel mortem oppetere miliês, quam inultam
Istam sinere tyrannidem. Sed numquid et
Vestra itidem sic stat firmiter sententia?
Sch. Ad me quidem quod spectat rex clarissime,
Hoc tibi persuadeas velim, non aliter esse
In hostes me affectum, atque solet leo fremens
Catuli unici exstinctorem persequi. Aut meam hanc
Vitam in summum certe adducam periculum,
Aut crudeles ulciscar ausus hostium.
Cha. Et ego sane rex tanto in patriam amore flagro,
Ut vel propriae vitae iactura asserere eam
Haud sum recusaturus. Quare, donec hos
Artus vitalis aura vegetabit, manus
Iniciam ultrices advorsariis [Reg: adversariis] . Hae. Idem
De me quoque, illustrissime rex, tibi velim
Certo polliceare. Patriae equidem gratiâ,
Haud fluxas solum opes, sed ipsam etiam animam
Extremo iam expositurus sum discrimini.
Na. Hoc sancte promitto rex, tam viriliter
Omnino contra hostes pugnaturum me, ut aut
Me illi, aut ego certe illos extremae dem neci.
Videbunt sentientque maximo suo
Dispendio, nec animum neque vires mihi
Deesse. Aia. Sic profecto (rex) discent iidem
Et ex me, nondum omnes Isacidum fortium
Exhaustas esse ulciscendi vires, meo
Quoque in corpore virtutem inesse adhuc satis
Superque masculam. Be. Vel hoc ego iuvenile
Equidem sagittis vulneribusque mihi sinam
Perfodier corpus, vel petulantiam hostium
Nostrorum fortiter repressero. Sentiet
Gens perfida, non impune interturbasse se
Invasisseque fines nostros. Ion. Isthuc viros
Decet et fideles et robustos maxume.
Sic pergite, macti animis. Scha. Fiet princeps, Deo
Auspice. Sau. Satis comperio nunc fidissimi,
Quid de vobis mihi pollicere debeam:
Nec vel tantillum addubito, quin per omnia
Vos tales praestaturi sitis singuli,
Quales vos fore polliciti estis sanctissime.
Scha. Non alios, rex. Sau. Belle habet. Eamus ergo iam,
Armatasque moveamus acies illico.
Coh. Eamus sane rex. exoptatius enim
Nihil nobis est pugna, hanc iamdudum unice
Omnes sitivimus. tu tantum pergito
[Note: Hyp.] Audacter. Sau. En totum me vobis trado, necnon
Nostri heredem imperii Ionathan. hic mecum erit
Primus in acie, primaque mecum tela hostium
Excipiet. Vos modo (ut coepistis) gnaviter
[Note: Quin.] Nostra insequamini vestigia,
Omnemque procul timorem pellite, denique
Viri estote omnes. Io. Haud dubie Pater. Sch. Metum
Rex ponat omnem: agemus strenue, et ut viros
Decet fortes. Sau. Age igitur, IACTA sit alea.
Interea autem summum fovete silentium,
Ne hostes statim odorentur nostram praesentiam:
Utque ita in ipso instantis noctis crepusculo
Castra aptius figamus, illis insciis.
Cha. Bono esto rex animo: omnia cur abimus.
Deus, quis similis est tui?
Ne taceas quaeso diutius,
Ne cuncteris iam ferre opem,
Nec conniveas ultra impiis.
Quoniam ecce hostes adsunt tui,
Tui osores caput efferunt,
Adversus populum istum tuum
Conspirauêre pariter.
Eamus in bellum, inquiunt,
Exstirpemus eos funditus,
Ne siet Israelitici
Reliqua memoria nominis.
Verum fac tu illis obsecro,
Sicut Madian, Sisarae, et Iabin.
Fac similes ipsorum duces
Oreb, Seb, Salmanae, Sebech.
Sicut vorat ignis nemora,
Et flamma montes obruit,
Sic persequere illos turbine
Tempestateque tua horrida.
Pudore eos perfundito
Ut confundantur perpetim.
Infames fiant iudices
Donec pereant radicitus.
Experiantur suo malo,
Quod Dominus nomen tibi siet:
Quod tu solus celsissimus
Omnis terrae monarcha sis.
QUid iam consulitis principes viri? Sar. Quid est
Golia, de quo nunc consultandum siet?
Num vis, ut plura depopulentur milites?
Go. Nolo isthic in praesentiarum: atque edepol
Etiamsi id maxime velim, nihil tamen
Hîc, quod demoliantur porro, reliquum est.
Omnia enim vastarunt circumcirca, nihilque
Indemolitum praeteriêre penitus.
At aliud longe gravius se nunc obtulit,
De quo deliberandum erit nobis mora
Absque ulla. Tur. Dic quaeso imperator optime,
Quid illud est? Go. Audio nimirum ex vigilibus,
Recutitorum subito adventasse agmina.
Sar. Dii, tam clanculum? Id ecastor paradoxon fere est,
Meis quidem in auribus. ast accedant, viri
Si sunt praesenti robore. sentient enim
Breuî haud sibi rem esse cum pygmaeis. Tur. Obviam
Certe progrediemur, si accedere propius
Recusent. Go. Sed deliberemus interim,
Quibusnam illos modis involuamus. Par. Placet.
Verum dic tu prior Golia, quid tibi
Videatur esse consultius: hinc nos quoque
Nostri adferemus sensa animi. Pol. Bene edepol
[Note: Quin.] Dictum. ast papae, quid isti sibi volunt
Clamores? Go. Sunt tumultus adversariorum.
Ita nimirum populus insipiens TRIUMPHUM
AGIT ANTE victoriam. Cah. Utut sit, praemaxima
Vis est clamoris. nam ipsa etiam tellus ad hanc
Tremere videtur. Go Clamitent ad usque ravim,
Quid ad nos? Quin missa isthaec faciamus, aliaque
[Note: Quin.] Tractemus interim magis ardua.
Tu. Sic sane. clament illi, et quantum et quandiu
Lubet. haud vanis suis fugabunt nos scio
Clamoribus, sed verberibus pugnisque opus
Erit, si quid volunt efficere. Par. Tu igitur hic
Golîa (ut orare auspicabar) explicato
Animi tui sententiam. Go. Bolis tribus
Enuntiabo hanc. Quum tumultuentur illi
Adeo, omniaque vanis repleant clamoribus:
Videtur mihi equidem consultum maxume,
Ut nos interea sub castris moremur, ac
Altum omnes seruemus silentium. Ita etenim
Per suadebunt sibi hostes, nos timore sic
Totos correptos esse, sic metuere
Arma illorum, ut vix hiscere audeamus. Hac
Vero in persuasione satis evanida,
Nos veluti ignaros sunt aggressuri statim,
Sicque ascensuri ad ipsum montis verticem,
Quo scilicet sua in nos spicula certius
Torquere vibrareque possint. Ibi ergo nos
Ex improviso adoriemur eos fortiter,
Telisque nostris bellicis fundemus ad
Unum omnes. Ita demum in manibus victoria
Nostris erit, sic rerum potiemur animi
Pro voto. Sar. Consilium hercle numquam [(transcriber); sic: nonquam] astutius
Audivi, atque isthuc est Golîa. sic age
Instituamus negotium, nec tempore
Nos ullo paenitebit. Tur. Deierare pol
Constanter ausim, consilium hoc tibi deos
Ipsos suggessisse. Unde nempe et merito id ipsum
Sequimur in omnibus. Par. Dii immortales, quid ex
Te audio Golîa? Hoc certe si non callidum est
Consilium, nescio callidum quid dicier
Queat. In hanc ergo totus eo sententiam.
Pol. Nec mihi equidem quid consultius effingier
Unquam potuisse videtur. Quare et ipse iure
Ei lubensque subscribo. Cah. Certe edepol,
Tam mihi quoque consilium hoc arridet, ut putem a
Nullo prorsus mortalium posse inveniri
Aut versutius aut circumspectius. Go. Bene est.
Curate igitur quam primum, ut militum agmina
Et sint pariter in procinctu et silentio
Omnem dent operam interea. Ca. Hanc ego provinciam
Meis nunc imponam humeris, si quidem omnibus
Id vobis placeat. Ho. Imo hercle, perplacet etiam.
QUid sentis quaeso mi Matos de huiusmodi
Hebraeorum clamoribus? Num quid etiam
Ii te conturbant? Ma. Ne minimum quidem Perôchi.
Ipsas etiam columnas (si ita libet) suis
Rumpant clamoribus: nihil efficient tamen
Miselli. Haud equidem de leporino unquam edimus
Corculo, ut ipsi hostes hactenus. Pe. Laudo hercule
Animi tui constantiam. At tantundem et ipse
Illorum molimina curo, quantumlibet
Etiam tumultuentur. Ma. Non novum quid illis
Hac in re obtigit ita enim et pridem, ubi Dei sui
Arcam in castra adduxissent, horrendissimos
Aedebant clamores. sed nos nihilo minus
Vociferatores istos et fugavimus
Et fudimus, quin ipsam etiam arcam cepimus
Simul. Per. Sic est. Verum en, dux Caharmâna sese
Huc confert. mirum, quid novi is nobis siet
Allaturus. Ma. Iussa imperatoris procul
Dubio. Che. Quid monstri alit venerande Satrapa,
Quod tam propere advolas? suntne omnia salva adhuc?
Cah. Percommodum mecastor fis mihi obviam
Cherôza. nam tua iam utendum opera mihi
Erit. Che. Sum praesto, quidvis impera. Cah. Bene est.
Sequere me Pe. Faustusne est dux inclite tuus
Iam nunc adventus? Ma. Saluane sunt modo omnia
Princeps reverende? Cah. Et salva omnia sunt, et fero
Omnia felicia. Pe. Laus Dagoni maximo.
Cah. Efficite actutum, quisque apud suos, ut et
In procinctu omnes sint, et studeant interim
Imo silentio: ad haec, ne quis pedem efferat,
Aut erret in agris palam, neve resonent
Tympana, nec vexilla volent. Sic enim futurum
Est, ut nostris in manibus sit victoria.
Pe. Apud eos quidem, quibus nos praesumus,
Omnia cur abimus quam diligenter. at
Quis ceteris isthaec centurionibus
Simul indicabit? Cah. Adest Cherôza, ut cernitis,
Is pro officio suo indicabit singulis,
Facto quid opus siet. Heus Cherôza. Che. Adsum, impera
Duae. Cah Nomine imperatoris nostroque item,
Centuriatim Taxiarchis omnibus,
Quin et militibus omnibus edicito,
Ut quisque armis bene sit instructus bellicis,
Ut se parent omnes ineundo proelio:
Utque interim tamen silentio vacent,
Maneantque in castris divagantes nuspiam.
Che. Factum puta. Cah. Ite igitur et vos nunc, omniaque
Haec vestris promulgate itidem centuriis.
Praesertim vero addite, ne ante taratantarae
Signum quis prode at aut armorum edat etiam
Strepitus. Pe. Effectum dabimus optima fide.
Cah. Sic fiat. Sed repetam nunc demum symmachos
Nostros, ut audiam quid consultaverint
Interea. Utinam vero succedant omnia,
Praedaque petita in nostros casses incidat.
MIrum profecto, ecquid acciderit hostibus,
Quod nusquam prodeunt in conspectum, quod ad
Populi nostri clamores adeo subticent.
Neque armorum strepitus auditur uspiam,
Neque tympana cornuave in castris resonant. Sibi
Haud dubie a nobis male metuunt, eoque nec
Efferre audent pedem, nec edere sonitus
Audent ullos. Utcumque sit, certe omen id
Est felix; ideoque peropportunum modis
Fuerit omnibus, illis cum actutum congredi,
Imo irruere in illos forti subito agmine.
Atque hac ipsa de causa iam nunc principes
Militiae nostrae recta conveniam, audiamque
Quid et ipsis hîc videatur consultum. his enim
Sine nil prorsus in bellicis tentabimus.
In populo equidem (ut video) morae erit nihil. is haud
Detrectabit diu: ut qui iamdudum nihil
Habet prius, nilque impotentius sitit,
Quam tingere se hostili quam primum sanguine.
QUorsum haec facit cunctatio? ecquur non licet
Irruere in hostes? Illi non feriantur, et
Feriabimur nos? Sau. Volgus sane militum
Tumultuarier occipit. haud diutius
Consultum est proelium differri, ne (ut solet)
Deferbeat [Reg: Deferveat] rursum sensimque fervor hic.
Coh. Sitimus proelium rex. sanguine hostium
Nosmet tingere cupimus. Moram ergo (quaesumus)
Rumpe omnem. nos committe tantum proelio.
Sau. Fiet confestim, animo estote bono milites.
Vos modo proceres viri actutum agmina ducite,
Instruite acies centuriatim sedulo,
Hostemque ipsum armis aggredimini audacibus.
Ion. Ne nimium quaeso properemus pater. haud enim
Es inscius, rem nobis esse perfido
Cum hoste. Scha. Imo certe vel cum perfidissimo.
Non de nihilo est, quod sic in castris delitent.
[Note: Sep.] Dolos nimirum insidiasque meditantur interim.
Cupiunt incautos nos repente involuere.
Sau. Nil est periculi. timor etenim excutit
Silentium hoc. Vos ergo (ut dixi) pergite.
In manibus namque nostris est victoria.
Io. Si sane pergimus pater, ut tu nunc iubes,
Et nos ipsos et populum omnem imus perditum.
Sau. Igiturne sinemus hostes sic grassarier?
Haud isthuc fiet tempore ullo, me quidem
Superstite. Ion. Non eius nos sententiae
Equidem sumus. At suademus hoc tantum modo, ut
[Note: Sc.] Inprocinctu quidem sint simul omnes, verum
Ne ad montis ducantur cacumen agmina,
[Note: Sep.] Donec securi simus insidiarum hostilium.
Scha. Idem profecto rex videtur et mihi
Consultum in primis. sic enim sunt tutiora
Omnia. Sau. Quando ergo ita vobis visum sit, nihil
Refragabor. Sed provocandi sunt tamen
Interea hostes, ut vel sic nimirum evidens
Fiat, quid moliantur perfidissimi.
Quidnam suo illo parturiant silentio
Timorene inquam prorsus correpti sient,
An vero nectant interim dolos. Ion. Potest
Id fieri commode vel bombo tympanorum
Vel certe classicorum sonitu. Scha. Ita profecto
Elucescet breuî, timeantne illi, an struant
Insidias. Sau. Efficite itaque ut et milites
Sistant gradus et tympana classica resonent.
Scha. Curabimus quam diligenter omnia.
AH, longe secus euênit imperator, atque
Existimabamus nos. Consilium optimum
Nescio quae Rhamnusia nobis disperdidit.
Go. Quid praeterea? Haud clypeus tum abiciendus est
Omnino Saran. Sinon sat feliciter
Hac sue cessit, aliâ rursum tentabimus.
Miserrimus mus fuerit hercule, cui
Non sit nisi unicum dumtaxat antrum. Sar. Ita
Quidem volgo inquiunt. Go. Aliud consilium ego
Animo accepi. Sar. Qualenam Golîa? Go. Id haud
Te caelabo. Sed et vos alii accedite
Huc atque auscultate. Tu. Adsumus Golîa. Habes
Quicquam quod ad rem faciat, quod sit commodum?
Go. Habeo certe proceres, modo et vobis idem
Arrideat. Tu. Ne isthuc caelare nos velis
Precamur. Go. Scitis omnes, me (faventibus
Diis) praegrandi esse statura praeditum, insuper
Vero et viribus omnigenis robustissimum.
Sar. Sic certe, ut nec Philistaeos inter, neque
Inter Hebraeos etiam, quisquam te fortior
Aut grandior statura sit. Go Simulatque nos
Igitur egressi ad pugnam utrinque fuerimus,
Ego ad monomachiam hostes provocabo. Tu. Sed
Quanam quaeso sub conditione? Go. Hac scilicet,
Ut si is, quem illi dabunt, me poterit vincere
Et dare neci, nostrates ipsis seruiant
Perpetuo: sin vero ego superavero cum, iugo
Ipsi nostro subiciantur perenniter.
Sar. Hoc hercle consilio nihil est consultius
Me iudice: in eo igitur persistito Golîa
Audacter, sic victoria nostra erit. Tur. Quid hem
Isthuc vobis sapit viri? quid tempore
Queat ullo fingi consultius. Par. Nihil
Medius Fidius. Id si facies Golîa, ut et
Haud dubie facies, nostris in manibus erit
Victoria, nec succumbemus hostibus.
Pol. Imo hostes iamdudum prostrati sunt. habent
Enim suorum plane neminem, cui
Tantum adsit roboris animique, ut hanc subire
Tentet provinciam. Cah. Neque interim tamen
Possunt id praetextu ullo detrectare vel
Subterfugere isti, nisi honestati prorsus omni
Extremam infligere repulsam decreverint.
Si enim reclamant, virium animorumque sane
Praemaximam imbecillitatem coarguent,
Sicque facile eos ipsos iam prostrabimus:
Sin vero dant virum, qui tecum dimicet
Golîa, tum longe magis victoriâ
Potiemur. nam quis unquam virbius queat
Tuis resistere? Sar. Pulchre certe colligis
Caharmâna. Gol. Quoniam ergo in castris hostium
Tum tympana, tum cornua resonare fortiter
Incipiunt: actutum me conferam in êditi
Montis iugum, quo sim conspicuus omnibus:
Atque inde mox rem aggrediar pugnacissime.
Sed vos curate quam primum gnaviter, ut et
Nostra simul bucina taratantara clamitet,
Utque ordines cuncti per intervalla nos
Sequantur. Sar. Tu modo instituto accingere
Golîa: in nobis nil desiderabitur.
OMnia facilius nunc, quam perpeti moram
Possum. adeo nempe ad proelia animus anhelat, in-
Tantum libet decernere cum adversariis.
Ab. Ne festinatione tamen nimia augeas
Periculum, moneo Rex. Sau. Ah, plus sat morarum
Abner. non expedit differre diutius
Congressum, ni famae consultum male velim.
Atque audin:? Resonant simul et hostica tympana
Classicaque, quin et armorum exaudire iam
Strepitus mihi videor. Ab. Certe haud absunt procul
Hostes. Sau. Exsurgite e vestigio viri,
Omnesque sequamini nunc signa nostra, acrique
In hostem ferrier impetu satagite. Ion. Erit
Omnibus invicta bello manus, omnes viros
Praestabimus nos impigros pater Scha. Bone
Sis animo rex, agemus cuncti strenue.
Hostiles inquam excipiemus quam fortiter
Incursus, sanguineque illorum imbuemus has
Manus nostras. Movete itaque acies gradu
Celeri, et monti quidem admovete copias,
Quo sic universas in conspectum hostium
Demus vires. Scha. Fiet rex. Sau. Spiritus meus
Ex te praesertim fili pendet unice. Ut
Igitur virum te sensi semper hactenus,
Ita et iam te multo magis talem obsecro
Praestare velis. Ion. Confide pater, vir ero, nihil
In me equidem, quod bellacem deceat, tempore
Ullo desiderari patiar. Scha. Bone Deus,
Quid illud est monstri? Sau. Quid conspicare? dic
Schahal. Scha. Vir immani statura prodit e
Castris hostium. Atat, quantus invadit animum
Meum timor? Sau. Iam video ego tandem caput
Infelix. Est totius haud dubie exercitus
[Note: Sc.] Primarius imperator. Ion. Proh Dei atque
Hominum fidem: Tantosne exercitus hostium
Gigantes alit? Scha. Actum est profecto de omnibus
Nobis. si plures generis huius habet viros.
Quis enim his queat unquam obniti? quis prosternere
Tales possit? Saul. Durum quidem spectaculum,
Attamen animo praesenti simus oportet. HAUD
Enim trophaeum statuêre unquam timidi. Ion. Ita
[Note: Cat. Sc.] Sane parens: non abicere omnino hastam
Conveniet. Go. Ehodum ad me Apellae perfidi.
Quae vestri agite egressus causa est? cur congredi
Libet nobiscum proelio? Num, ut copias
Nostras fundatis? NOSQUE tollamus manum?
Hoc certe si arbitramini, persuasio
Vos admodum vana occupat. imo ipsum ruet
[Note: Sep.] Caelum citius, quam vos potiamini victoria.
Nam nos mecastor et longe plures sumus
Et fortiores etiam vobis omnibus.
Quapropter nec latum quidem unguem cedere
Armis vestris certum est. Verum tamen, quia
Vos dimicare ac vincere velle conspicor,
En viam ad utrumque dabo compendiariam.
Ego (ut videtis) sum Philistaeus fide
Simul et patria: vos vero estis satellites
Seruique Saulis. Eligite igitur virum
Vobis aliquem, qui ad me recta descendat huc,
Mecumque duellum singulare ineat suo
Pro libitu. Si quidem is tum me prosternere
Trucidareque poterit, servi nos perpetim
Vestri erimus, vosque ideo et nobis et posteris
Quoque nostris aeternum dominabimini:
Sin ego contra superavero ac percussero
Vestrum illum, vos nostri eritis servi in saecula
Cuncta, imperioque nostro subiacebitis.
Coh. Is. Prô Deus Israel, AD restim nunc omnibus
Nobis res rediit planissime. Go. Ego hodie probris
Gnaviter affeci castra Israelitica,
Belle insultavi nostris iam nunc hostibus.
Gaudete vos robusti et Satrapae et milites,
Nostra est victoria. DIGITUM illi tollere
(Velint, nolint) coguntur. Coh. Phi. Io, victoriae
Nostra est, herbam hostes ultro porrigunt, io
Paean. Sau. Ah, perquam infeliciter hodie huc pedes
Tulimus nos. Si sic dimicare cogimur,
Praestaret equidem aut iam non vivere, aut mori
Certe quam primum. Ab. Haud verbis concipi potest,
Quanto perculsus sim pavore miser ad hanc
Tam duram conditionem. nam quis audeat
Cum isthoc gigante solus conserere manus,
Nisi ipsa stultitiâ stultior? Ion. Atat, ubi
Sim, vix summa prae formidine scio. Scha. Et ego certe
Horreo vehementi prae timore totus. Coh. Is. Ah,
Quid hîc haeremus tam diu? In angustias
Redacti sumus omnes. Fugiamus igitur ad
Speluncas ac spineta, ne omnino hostium
Praedae reddamur. Coh. Phil. En, Fugiunt Verpi impii,
Nullo etiam illos fugante. Io, victoria
Nostris est in manibus. Prostrati hostes iacent,
Priusquam vidêre hostem, Io paean, io.
Fortis zelotes est Deus,
Solusque vult agnoscier,
Nec unquam patitur alteri
Suam impertiri gloriam.
Hinc nempe venire usu solet,
Ut videatur ceu dormiens,
Quam diu hominum confiditur
Industriae atque viribus.
Immo etiamsi invocetur hîc
Precibus piorum sedulis,
Differt nihilo minus tamen
Auxiliares adhuc manus.
Non hac quidem sententia,
Quasi nolit ferre suis opem:
Sed ut hi suarum virium
Sic discant impotentiam.
Ubi vero sunt redacti eo
Ut nulla ipsis spes reliqua sit:
Tum demum praesentissime
Adest sibi fidentibus.
Ob id nimirum dicitur
In sacris passim literis,
Adiutor in tribulatione,
Asylumque oppressi [(transcriber); sic: opressi] unicum.
MIrum in modum angor ob gnatorum absentiam:
Tam metuo scilicet, ne quid discriminis
In bello ipsis acciderit. Et multo quidem
Magis uror sic animo, quod fama huc pestilens
Advolitarit iam iam insuper, minacibus
Clamans verbis, haud Marte sat felici apud
[Note: Sca.] Nostrates incoeptam esse pugnam, imo in primo
Statim congressu hos terga obvertisse hostibus.
Nam hoc si verum est, quod avertat Deus tamen,
Potest fieri, ut et filii mei sient
Vel prostrati vel vulnerati certe. Ii
Vero si perierint, quid me infelicius
Miserius ve esse tum posset? Utut sit mihi
Profecto haud possum temperare diutius,
Quin ablegem illuc quempiam, qui sedulo
Rei totius eventum expiscetur. Et
Percommodum sane David gnatus meus
Iunior adest. hic namque (ut est animi admodum
Sagacis) explorabit omnia gnaviter.
Heus David fili mi. Da. Tun' me vocas pater?
Adsum: quid vis faciam? Is. Visendi sunt tibi
Fratres fili. Da. Sed quis curam interim geret
Ouium pater? Is. Has ego custodi fido interim
Committam. Da. Bene habet. dic ergo nunc commodum,
Quid fratribus ex te nuntiare debeam.
Is. Nihil est, quod nuntiatum illis velim: nisi ut
Visas tantummodo, num recte valeant adhuc
Omnes. Da. Curavero diligenter. Is. Accipe
Vero deferque in castra ad ipsos Epha tosti
Huius frumenti, ad haec panes istos decem, et
Quaedam denique alia diversi generis: At
Tribuno militum, sub quo ipsi militant,
Adferto decem hos caseos, illique ex me insuper
Salutem dicito plurimam. Da. Fiet pater.
Num quid vero praeterea me vis? Is. Scilicet,
Ut et cito abeas et matures reditum. Da. Et hos
Effectum cur abo. Vale. Is. Tu quoque vale
Carissime fili. O Deus Israel, hunc tibi
Commendo gnatum, tu eius obsecro et comes
Et custos esse dignêris, ne quid mali
Vel in via vel in castris ipsi accidat.
Sub haec efficito etiam, ut et fratres reperiat
[Note: Sca.] Salvos, et ipse incolumis ad me redeat quam
Primum. Sed tempus nunc monet, ut praeficiam ego
Ovibus custodem, ne dispergantur ferisve
Obiciantur eae interea. Hoc itaque nomine
Intro iam concedam, efficiamque id sedulo.
SUccessum fortunatiorem iam imprecor
Nostratibus, atque hactenus habuêre in praelio.
Ku. Et ego profecto Gizera opto omnia prospera
Illis. Atque hem canunt ad pugnam classica
Rursum. Praesens adsit Deus congressui
Huic, detque hostes in nostratium manus.
Gi. O utinam. Sed metuo male, ne (bellua
Illa immanis) Goliath exserturus siet
Caput interim, ut antea: sicque aspectu suo
Toruissimo incussurus omnibus aut fugam aut
Certe pavorem maximum. Ku. Sane, nisi
Deus ipse auxiliatrices porrigat manus
Animosque inflammet omnium, periculum est,
Ne rursus concidant. quis enim mortalium
Non afficiatur tanti tamque horribilis
Monstri praesentiâ? quis ve gigantem queat
Tum vastum sine metu coram ferre? Gi. Ah, homo
Vivit nullus, meâ quidem sententiâ,
Qui coram illo subsistere, nedum vincere
Ipsum armis possit: ni Deus ipse singulari
Aliquo modo suam in conspectum dare velit
Potentiam. Ku. Ast, utcumque cedat, spe tamen
Adhuc caleo bona. nondum est enim manus
Abbreviata Domini, nec plebem is reppulit
Prorsus suam. Gi. Hanc et ego certe fiduciam
Animo concepi firmiter, haud scilicet
In finem derelicturum Dominum suos,
Quantumlibet etiam extremum periculum
Videantur minitari omnia si namque ipsus a
Nostris steterit partibus omnis vis hostium
Veluti fumus mox evanescet, nilque (ne
Minimum quidem) nobis poterit obesse. Ku. Quid
Multis? Bona omnia nobis pollicebimur
De illo. Sed quis nam venit ibi? Mirum, quid hominis
Siet. Gi. Ubi? Verum video illum nunc. Nisi oculi
Caecutiunt [(transcriber); sic: Caecultiunt] omnino, adolescens est, agitque
Ouium pastorem. Ku. Unde isthuc vero colligis
Gizera? Gi. Ex ipsis vestibus armisque, queîs venit
Instructus. Ku. HAUD PROFEcto lolio victitasti:
Ita enim apparet puer. Sed et onustus quidem
Incedit. Gi. Fôrs in castra est ablegatus, ut
Vel literas vel commeatum alicui adferat.
Ku. Fieri potest. At quid faciemus interim
Nos? Gi. Ad commissas fidei nostrae sarcinas
Revertemur. Ku. Revertere tu ad has quaeso iam.
Ego enim nequeo divelli hinc, donec adsit is,
Quem adventantem conspicimus. Gi. Si quidem ita libet,
Mane tantisper: Verum curato interim, ut
Adsis in tempore, ne quis delator tuam
Traducat forte absentiam. Ku. Curabitur.
FAxit iam nunc Deus patrum nostrorum, ut et
Saluos inveniam fratres, et laetum quoque
Patri reportem nuntium. Vellem autem adesse
Hîc quempiam ex nostris, quem percontarier
De singulis pate possem, cuique tuto
Haec arma mea pastoralia committerem.
Sed ecce: commodum profecto huc appuli.
Nam conspicor quendam isthic, veluti ad sarcinas
Sedentem. Ad hunc igitur me conferam oportet, ve
Resciscam omnia. Ku. Adest tandem adolescentulus,
Cuius ego hîc mansi gratiâ. Sed subticebo,
Ut quid sibi hoc suo adventu velit audiam.
Da. Pax tibi frater. Ku. Eandem et tibi imprecor puer
Bone, quisquis es. Quid vero hîc tibi rei est, age?
[Note: Octo.] Quove tenes iter, armis praesertim instructus pastoralibus?
Da. Ad castra nempe Israelitica tendere
Animus est. Ku. Ast longe aliis certe praeditos
Esse hos armis oportet, qui conferre sese
Huc in animum induxêre. Etiam armatissimi
Subsistere vix illic possunt: tanta hostium
Est rabies, tanta immanitas. Vide ergo, ne
Tuo illuc damno concedas, ne bellica
Inquam te tormenta e medio tollant. globi
Namque ibi volant igniti, spicula undique
Mittuntur, stringuntur mucrones impigre:
Et tu interim inermis accedis, neque gladio
Accinctus, neque munitus armis bellicis.
Ha. Bono sis animo bone vir. non adsum enim
[Note: Sc.] Pugnandi, sed fratrum visendorum causa.
Ku. Quid praeterea? Ob id sane non immunis es
Nec tutus ab hostium insidiis. Da. Nihil moror
Hostes. futurum namque spero breuî, ut Deus
Suo hos dispergat conteratque brachio.
Sed heus quo Marte a nostris pugnatum hactenus
Est? Ku. Ah, perquam infelici. Da. Quî isthuc accidit
Cedo? Ku. Prodiit e castris hostium gigas
Immanis admodum staturae ac roboris,
Qui vel solo aspectu sic omnes terruit,
Ut pugnacissimi etiam nostri principes
Contremuerint aufugerintque actutum. Et is
Ipsus (quod maius est) nostrates insuper
Ad singulare quoque certamen provocare
Est ausus imo vero idem quotidie adhuc
Sese in conspectum dat nimis horribiliter,
Pergitque nostros provocare identidem,
Tum mane scilicet summo, tum vesperi.
Da. Deus bone, quid nunc audio? Ceterum precor,
Ut arma haec mea pastoralia tantisper in
Tuis seruentur manibus, dum curram in aciem,
Fratresque invisam, et exigua haec munuscula
Tribuno deferam patris nomine. Ku. Lubens
Sane isthuc fecero: tu tantum redi ilicet.
Da. Ut primum licuerit. Ku. Bonae certe indolis
Is adolescens est, cuius cuius sit. Animus
Corpore sub exiguo latet fortissimus,
Si quid physiognomiae credendum. Unde et ex
Animo profecto doleret, si periculo
Involueretur quopiam ab hostibus. Sed (ut
Audio) secundum militibus signum tubae
Datur. Fortunet successum Deus optimus.
Is hostium eneruet semel tyrannidem.
REsumunt vires adversarii, ut audio.
Oportet igitur et nos esse praelio
Accinctos. Sar. Id mecastor unice expedit
Golîa. nam secundum iam miles tubae
Accepit signum. Tur. Mirum vero, quae nam Apellas
Illos atheos intemperiae exagitent, quod et
Rursus nobiscum ausint decernere, timidi
Nimirum cum animosissimis, cum fortibus
Inermes, victi cum victoribus. Go. Breuî
[Note: Sca.] Ab intemperiis hisce liberabuntur.
Accedant tantum, si quid habent reliquum animi.
Sau. Videtis proceres, vosque reliqui milites
Iudaici, in quo rerum articulo fortuna nos
Omnes depraenderit. Aut serviendum erit
Nobis natisque nostris servitute dura,
Aut supprimendae exhauriendaeque hostium
Nobis sunt vires. Ast quanta fuerit obsecro
Calamitas, imo quam et fuerit insuper
Nobis probrosum, barbarorum subdere
Colla iugo, tam miseram diutinamque sub
Hostibus ipsis seruire servitutem? Ego
Certe vel milliês mori praeelegero,
Quam ab his servitii vinculo usque comprimi.
Ion. Serviremus nos barbaris, quos libero;
Ipse Deus reddidit? Isthuc fiet tempore
Nullo. Immo vel frustratim ego me discerpier
Ante sinam, quam tyrannis tam crudelibus
Memet dedam servum. Ab. Miserrimum profecto
Id esset, ut fideles in fidelibus,
Iudaei gentibus, cultores unius
Dei idololatris, seruisque liberi
Seruire subicique cogerentur. Hoc
Avertere dignetur procul dominus. Coh. Is. Sumus
Nati omnes liberi. non seruiemus unquam
Hostibus. imo propriae vitae periculo
[Note: Sep.] Auitam asserere libertatem stat sententia.
Coh. Phi. Cur sic cunctamur principes? QUID MONSTRI alit,
Quod non accingimur confestim proelio?
Hostes iamdudum stant in procinctu, trucemque
Et incondîtum clamorem edunt. Gol. CLAMITENT
AD USQUE RAVIM Hebraei, adeoque et STENTORE
CLAMOsiores sint, nihil effecerint
Tamen, perinde MANUS TANDEM NObis dare
(Velint, nolint) cogentur. Sau. Quando itaque animum
Sic obfirmastis omnes, ut pro patria
Libertateque tuenda ipsam etiam mortem atram
Oppetituri sitis potius, quam ita hostibus
Servituri: agite, persistite in hac fortiter
Sententia, eoque in hostilem irruite cohortem
OMNI TELorum genere. Ion. REM NOVAM AGGREDI
CERTUM est pater. Sau. Da ergo tu Abner citra moram
Signum aliquod Buccinatori, quo tertio
Is classica canat, idque solito horribilius.
Ab. Cur avi rex. breuî tubam audies. Sau. Bene est.
Egrediamur igitur. Go. Buccina iam tertio
Insonuit: et nos itaque edamus nostrae signum
[Note: Sc. Hyp.] Taratantarae, moxque ad pugnam accingamur. Ion. Hui
Pater, quam terribiliter et hostium simul
Resonat cornua. Sau. Nihil est periculi, modo
Ne in conspectum veniat Gethaeus ille. Ab. Atat,
Adest ipsus. Go. Adhuc dimicare pergitis
Miseri? Quaenam vos dementia coepit? Dedi
Praescripsique haud dudum legem certaminis.
Si ergo omnino decernere nobiscum libet,
Cur non virum datis monomachum, quem ego
A vobis postulavi? Si vero mea
Unius persona adeo formidabilis
Vobis est, ut nemo vestrûm ausit propius huc
Accedere, ac mecum CONFERRE MAnus: quid has
Vires universas, quas coram cernitis,
Invadere prosternereque nitimini? Irrita
Sunt pol studia vestra omnia, ACTUMQUE agitis. Unum
Enim me si nec audetis neque etiam
Potestis adoriri, quanto minus phalangem
Hanc et numerosam et longe robustissimam
Perfringere poteritis? Sed verborum satis
Est, faciamus age vel semel periculum,
Acies tangamus utrinque, misceamus praelia.
Sau. Haud ferre equidem huius possum hominis praesentiam
Amplius: ita timore corripior miser.
Ion. Et mea simul concutiuntur [(transcriber); sic: coucutiuntur] praecordia
Metu prae maximo. Ab. Ah, totus timore
Nimio perfundor. adeo nempe, ut spiritus
Interclusus meet arctissime meus.
Go. Ah miseri Hebraei, decidit fiducia
Omnis vestra, nihil vobis virium est super.
Ubi nunc Deus ille vester est? ubi delitet?
Cur vos ab hoste non defendit, ut antea?
Coh. Is. Fugiamus obsecro fratres, ne blasphemias
Has impias audire nos diutius
Oporteat. Coh. Phil. Fugiunt rursum Isacidae impii.
Triumphum agamus, io, io. Victoria
Nostris in manibus est, io, io, io.
O Facinus indignum, ô rerum tristissima
Facies. Quid hîc agitur? quae inaudiuntur hîc
Blasphemiae? Ah, versum est nunc gaudium meum
Omne in maerorem ac luctum. Sperabam omnia
Fore salva, et me non nisi laetissima nuntia
Allaturum patri: sed iam (proh dolor) ita
Res comparatae sunt Israeliticae,
Ut nuntium meum longe PLUS FELLIS atque
Mellis habiturum sit. siccine vero impius
Ille Philistaeus et nostram Gentem et Deum
Adeo ipsum contumeliis incessere
Debebat? Hoccine ferendum nobis? Gravis
Profecto de illo sumenda merito ultio est,
Neque impune quidem isthuc auferet. Aia. O dolor
Dolor, quô iam nos vertemus? quis ab hoc probro
Miseros nos liber abit? sed tun? frater ad:
Es mihi? Non te equidem praevideram, ita me Deus
Bene amet. Be. Adsum frater, sed tristitiâ fere
Enectus. usque adeo nimirum differor
Doloribus omnigenis miser. Aia. Iure optimo:
Atque in eodem luto haereo et ipse prô dolor.
Be. Quis vero suppetias feret nobis? Aia. Nihil
Usquam spei relucet adhuc: neque creditu
Proculive est, quemquam ex nostris liberationem
Adferre posse. At hoc audivi iam modo,
Regem opibus ditaturum illum magnis, neci
Qui istum gigantem dederit. Be. Est promissio
Certe vere regia. Aia. Ad haec vero filiam
Tradet eidem suam, patrisque eius domum
Donabit libertate perpeti. Be. Sed haec
Quis promerebitur? immo promererier
Unquam queat? Aia. Deo id est soli cognitum.
Da. Hîc colloquentes quosdam et video et audio,
Quos sane conveniam oportet. saluete vos
Viri fratres. Aia. Salve et tu adolescens optime.
Da. Dicite quaeso mihi: quid continget praemii
Viro, qui istum Philistaeum percusserit?
Quis enim est incircumcisus ille, qui Dei
Viventis non veretur agmina probris
Asper gere identidem? Aia. Magnis rex opibus
Exornabit, suamque adeo gnatam dabit
Ei uxorem, quin et tota paterna domus a
Censu regio in aeternum erit libera. Da. Satis
Est: hoc volebam unum. Quare valebitis
Perquam feliciter. Be. Quantum quidem licet,
Quando ut volumus non datur. Da. En, conspicor Eliab
Fratrem natu maiorem. Is certe adeundus est
Mihi. nam videre illum non licuit hactenus.
VAh, quae protervitas adolescentium est,
Quanta arrogantia? Haec nimirum sola et hunc
Davidem pessimum protraxit huc: ut ipsum
Omnes aeque pestes conficiant funditus.
Quid tu, dic nebulo nefandissime, hîc agis?
Quid hîc inquam tibi est negotii? Da. Ne ita
Stomachare mecum frater. quid commisi enim?
El. Responsitas hem pessime? rogitas adhuc
Quid commiseris? An non pascendarum tibi
Ouium imposita fuerat provincia? Quid agis
Ergo hîc in castrîs? quare non, QUAM nactus es,
Spartam potius adornas? Aut apud quem oves
Illas paucas abiecisti in deserto? Da. Ego haud
Meapte sponte frater contuli huc pedes,
Sed singulari patris iussu. El. Cur is ergo
Huc te ablegavit? Da. Ut expiscarer sedulo,
Ecquid valeretis vos. El. O mendacium
Insigne. Non te amandavit Pater, scio.
Da. Si credere mihi detrectas, en fortius
Indicium Hanc (quam vides) farinam, ad haec decem
[Note: Sca.] Quoque panes istos, per me vobis transmisit
Pater. quin et caseos simul hos deferre me
Vestro iussit Tribuno. El. Utcumque sit, nihil
Tamen fidei tibi a me habetur. novi enim
Ego plus satis ingenitam tuam arrogantiam
Tuique malitiam cordis. Ob id scilicet
Descendisti huc recta iam, oculos ut pasceres
Spectando praelio. Rerum es avidus novarum,
Omniaque curiose perscrutari amas.
Hac ergo de causa rogas ex obviis
Quibusque, quid ei rex daturus praemii
Siet, gigantem hunc qui trucidârit. Da. Scelusne
Igitur hoc tantum est? An non sermo is ab omnibus
Aeque versatur? El. Quid tua id refert age,
Quonam percussor ornandus sit praemio?
Num tu interimes Golîam? Da. Isthuc equidem mihi
Haud tribuo ego: Interim dolet tamen, Dei
Viventis sic illum male dicere agmini,
Idque adeo impune. El. Tu redito ad oves. eae
Tibi commissae sunt, non eventus bellici.
Da. Abeo sane: quando tam aegre fraterculi
Fers praesentiam. El. Abi, quo es dignus. Dolet profecto
Impense, quod tantum pater huic indulgeat.
Sed scio, quo ex fonte haec nata sit arrogantiae
Homunculi: inde nempe, quod accersiverit
Eum rex dudum psallendi gratiâ. At ago
Moram hîc diutius, quam par est. conferam
Me igitur ad castra rursum, idque e vestigio:
Ne quis de me ullo possit iure conqueri,
Meamque traducere apud regem absentiam.
[Note: Sca.] O Utinam sit vel unus aliquis in tantae
Israelitici populi frequentia,
Qui monstrum isthuc portentosissimum Golîam
E medio tandem tollat, contumeliasque
Ab illo illatas nobis vindicet acriter.
Verum, quid hominis hîc mihi fit obviam?
Vestes sane pastorem esse arguunt. Da. Tuam
Mi domine querelam nunc meis hausi auribus.
Dic igitur obsecro, Quid rex dabit viro
Illi, qui aprum istum frendentem prostraverit?
Nam quis Philistaeus ille est, qui audet agmini
Dei viventis obicere blasphemias?
Na. Pro certo habeto hoc adolescens: Quicumque tantum
Omnino facinus designaverit, hunc statim
Rex divitiis est donaturus maximis,
Huic suam quoque desponsabit filiam,
Quin et totam domum patris eius perpeti
Immunitate cumulabit. Da, Satis profecto
Amplum vereque regium isthuc praemium est.
Na. Quid vero tu de hoc ipso diligentia
Tanta percontaris? Num quem indicare regi
Alicubi potes, hostem qui possit vincere?
Da. Haud deerit suis Dominus. Tot hactenus
Tantosque suâ prostravit ille dextrâ:
Breuî itaque et hunc certo dabit escam bestiis.
Non iam aliud respondere possum vir bone.
Vale igitur longum. Na. Mira haec mihi responsio est.
Non assequor, quid deliteat mysterii.
Sed accedunt aliquot nostri ordinis. equidem his
Rem omnem paucis exponam oportet. Hae. Bone Deus,
Quid ex vobis audio? Aiâ. Ita per omnia contigit,
Ut diximus. Be. Ex tripode loquimur. Ast hem: viam
Ad nos affectare videtur Nahasch. Hae. Adest
Certe, rectaque nos petit. Na. Adeste obsecro
Huc symmachi. Hae. Quid est commilito? Num habes,
Quod in rem nostram siet? Na. Id sane nescio.
Sed interim mira audietis. Hae. Dic age,
Quae sunt mira illa? Na. Adfuit adolescens iam mihi,
Summaque ex me quaesivit diligentia,
Quodnam viro illi sperandum sit praemium
A rege, qui Gethaeum spurium exstinxerit.
Dum vero sic percontature, furor summo
In blasphemantem simul accendi visus est.
Quis est (inquit) Philistêus hic, qui aciem Dei
Viventis non veretur contumeliis
Probrisque aspergere? Ceterum quum discere
Ego contra cuperem, posset ne virum indicare
[Note: Sca.] Cum Golia ausurum congredi, aut qua alioqui de
Causa percontaretur ita de praemio:
Hoc unum respondit, Dominum non defore
Suis, hunc ergo et hostem certo certius
Deiecturum breuî. Id vero haud sane parum
Suspensum me tenet: nec scio quid colligi
Hinc debeat potissimum. Ob id videlicet
[Note: Sca.] Non potui non adire vos, ut vel vestrum
Hîc iudicium audiam. Hae. Idem ille, qui tibi adfuit
Nahasch, adfuit et his paulo ante, ut audio.
Na. Vobisne Collêgae? Aiâ, sic est: et id quidem
Eâdem hac de causa. Be. Immo iisdem [(transcriber); sic: iisdam] etiam fere
Verbis. Na. Quid iudicatis ergo hîc optimi?
[Note: Sept.] Hae. Quis iudicare quid certi re in dubia commode
Potest? Aiâ. Haud est dubium tamen, quin quaestio
Toties repetita ab eo foveat mysterium
Aliquod non vulgare. Be. Utcumque sit, aut ipsemet
Certe confecturum se hostem confidit, aut
Alium novit tanto donatum robore.
Na. Etsi sane non facile adducor, ut sinam
Persuaderi mihi, corpus hoc iuvenile re
Posse ulla hostem invadere tam robustum nimis:
[Note: Hyp.] Non temere tamen eâdem de re interrogationem
Toties instituisse potest. Hae. Recte colligis
Profecto: atque huius et ego sum sententiae.
Ceterum, ut ad finem properet oratio, mihi
Consultum equidem videtur, ut negotii
Totius Regi aperiamus seriem ilicet.
Na. Nihil certe fuerit consultius. ita enim
Is una cum suis deliber abit haud
Dubie, quid facto opus siet. Aiâ. Et ego totus in
Hanc eo sententiam, neque consultius
Quid posse effingi arbitror. Be. Huc vero accêdit et
Illud, quod rem faciemus tum gratissimam
Regi, tum nostra functione dignam. Hae. Age
[Note: Quin.] Igitur, quoniam est periculum in mora,
Regem ipsum actutum adeamus. Na. Sane perplacet.
Euigila tandem quaesumus,
Quid stertis Domine perpetim?
Expergiscere et exurge nunc,
Nec nos omnino deseras.
Quousque faciem abscondes tuam?
Cur nostri ita oblivisceris?
Num nostra te expugnatio
Afflictioque nil commovet?
Depressa est usque ad puluerem
Anima nostra infeliciter,
Venterque noster prae dolore
Humi prorsus defixus est.
Exurge itaque e vestigio,
Praesentem fer nobis opem,
Et ab omnibus nos libera
Clementer Adversariis.
Ne patiaris diutius,
Ut dicant nobis impii:
Ubi nunc Deus ille vester est?
Haud is vestri rationem habet.
Imo vel ob hoc potentiam
Cum primis exsere tuam,
Nec des honorem nominis
Tui precamur alteri.
MIranda, et quae miraculi vere sient
Loco, ad nos perferuntur: utinam vero ea
Sic se habeant. Ion. Quae nam obsecro pater? Arcanane
Sunt prorsus? Ab. Si quidem in rem sint et omnium
Nostrûm et totius adeo Reipublicae eadem
Nobis quoque rex communices precor. Sau. Neque
[Note: Sca.] Arcana sunt, neque infrugifera certe, si
Modo sunt vera. Scha. Gestio equidem audire Rex,
Quaenam sint miranda illa. Sau. Audimus militum
Aliquot relatu, adolescentem quendam (staturâ
Annisque parvulum) quam diligenter ac
Constanter in castris percontatum esse de
[Note: Hyp.] Donario illo, quod trucidanti Golîam
Proposuimus: imo dira etiam effudisse in hunc
Simul, quod scilicet Dei viventis is
Ordinibus obicere probra blasphemiasque [(transcriber); sic: blaspemiasque]
Ausus fuisset. Hinc vero quidam volunt
Colligere, sed et ego sane consectarium
Esse reor, eundem illum adolescentulum, aut suae
Ipsius fortitudini victoriam
Contra blasphemum polliceri, aut indicare
Alium quemque posse pari robore praeditum.
Ion. Deus bone, quid audio? Ab. Mira profecto sunt,
Quae narras, rex colende: Sed quis credere
Sustineat, adolescentem parvulum viro
Tam immani robustoque nimis nectere
Posse necem? Ion. Si quidem ipsam adhibere rationem
In consilium velimus, incredibile id est
[Note: Dim.] Profecto. Ast quid, si illum Deus
(Nostrae salutis ergo) robore singulari
Ornaverit? Certe utcumque sit, hoc cernimus
Tamen ipsaque re experimur, non armis neque
Lectorum militum phalange praelium
Istud finitum iri. Scha. Id sane haud semel animum
Subiit meum. nam quicquid instituimus
Vel tentavimus hactenus, hoc irritum fuit
Omne et frustraneum. Satis igitur superque
[Note: Cat.] Inde relucet, numerosa militum agmina
Armaque fortia nil ad dirimendas hasce
Calamitates facere posse. Sau. Haud vana sunt
Omnino, quae proponitis carissimi.
Nam et ego secerta haec aestimatione non
Semel pensavi, quae animum etiam aliquamdiu in
Diversa traxerunt meum. Sed utut siet,
Mirum in modum iuvenem illum cernere gestio,
At multo magis audire eius sententiam ac
Responsa collibet. Ab. Vis accersamus illum?
Sau. Aderit breuî, sat scio. mandavimus etenim
Iamdudum, eum accersier. Atque en, LUPUS fere est
In fabula. venit namque is idem illic, nisi
[Note: Cat.] CUCURBItas planê lippio. Scha. Bechor ne
Igitur ad ipsum ablegâras? Sau. Scilicet. et hunc
Enim de praemio ille percontatus est.
Ion. Sitio profecto adventum ipsius unice.
Ab. Et mihi certe eius accessus gratissimus
Est. Sau. Voti huius erimus propediem compotes,
[Note: Hyp.] EAmus quaeso adolescens concitatiori
Gradu. nam en, rex ipse occurrit nobis, ita
Nimirum ardet tuam praesentiam. Da. Nihil
In me quidem morae erit. nam et egomet haud
Parua conveniendi illius cupidine
Teneor. Sau. Adducis adolescentulum Bechor?
Be. Hunc ipsum adduco rex. is est, quem conspicis
[Note: Sca.] Coram. Da Vivat rex perpetuo. Sau. Tun' es puer,
Qui sic de praemio est percontatus, quo nos
Goliae interemptorem decrevimus affatim
Cumulare? Da. Is ipsus ego sum rex. Sau. Quid itque volt
Isthaec sibi percontatio? Num tu aliquem potes
Prodere nobis, opprobrium isthuc qui auferat?
Da. Ne concidat (Rex) hanc ob causam cor tuum.
Ego enim, servus tuus, ibo ac pugnabo cum
Gethaeo illo immani. Sau. Ah promittis plura, quam
Praestare unquam queas. Non tantum roboris
Tibi est fili, ut gigante cum tanto manus
[Note: Sc.] Conserere possis. tu namque adolescentulus
Es adhuc staturâ pusilla: ille vero vir
Est, vasto corpore, bellandi gnarus, adeoque
Et robustissimus. Da. Bono siet animo
Rex. ego nihilo minus prosternam illum, Deo
Auspice, quantumlibet alioqui robore
Insignem ac praelio natum. Sau. Ah, nimium tuis
Confidis viribus. Da. Ne metue. quin dabo
Progymnasma aliquod, quod longe est certissimum.
Servus tuus pascebat oves patris sui,
Quum forte irrueret leo et ursus, pecudemque de
Grege abriperet: ego vero isthuc videns, statim
Insectatus sum illum, eripuique ex eius ore
Ipsam praedam. Cumque ille ob id insurgeret
Adversum me, appraendi mentam eius fortiter,
Percussumque interfecit. Sic inquam leonem
Extinxit servus tuus. imo ursum etiam insuper.
Erit itaque iste incircumcisus mihi, veluti
Illorum unus. nam impunene is ferret, quod est
Ausus tam contumeliose in agmina
Dei viventis invehi? Dominus meus,
Qui de leonis ursique violentia
Me liberavit, e manu quoque istius
Philistaei me eripiet haud dubie. Sau. Si ad hunc
[Note: Quin.] Se res habet modum, nihil amplius
Refragabor. Vade igitur, et Dominus siet
Tecum. Da. Vadam certe. iamdudum enim aestuat
Ad pugnam animus? Sau. Sed heus. Da. Adsum rex, impera.
Sau. Concede in castra paululum, ut armis induâre.
Da. Parebo lubens: at vereor, ut incedere
Armatus possim. Sau. Quid vobis videtur hîc
Proceres viri? An haec queant vero esse similia?
Ab. Ego quidem rex (ut ingenue, quod [(transcriber); sic: qnod] sentio,
[Note: Cat.] Dicam) persuadere mihi nequeo, vera
Esse, iuvenis quae pro veris iactavit. haud
Enim homo uspiam inveniri tanti roboris
[Note: Quin.] Potest, qui solus praevaleat leoni
[Note: Cat.] Aut urso. atque ut vir sit animo tam praesenti,
Quomodo veri simile esse queat, ut audeat
Tanta puer? Ion. Verum cogitandum hoc interim,
Deo nihil esse impossibile, et hunc saepius
In abiectis suam exserere potentiam.
Scha. Id certe didicimus [(transcriber); sic: didiscimus] saepe experientiâ,
Non raro per infirmos fecisse Dominum,
Quod nec fecit neque fecisset tempore
Ullo per fortiores. Sau. Animus adhuc meus
Fluctuat, INTERQUE metum et spem ambiguus haereo.
Neque omnino habeo fidem, neque diffido penitus.
Sed ingrediamur castra. Ion. Sequemur ilicet.
QUid iudicatis principes viri de praelii
Huiusce nostri eventu ac fine? Bona. an mala?
Tu. Quid? malane? Imo optima quaeque. nam victoria
Iamdudum nostris est in manibus. vicimus
Hostes iam pridem, ac scio, non tantum audaciae
Superesse illis, ut rursus conserant manus
Nobiscum. Par. Huius profecto eiusdem et ego sum
[Note: Hyp.] Sententiae. Et quo pacto quaeso possit unquam
Fieri aliter? Bis etenim profligavimus
Eos. immo ipsimet ad solum columinis
Nostri Golîae conspectum, insectante adhuc
Illos nullo, omnes aufugerunt turpiter.
Si igitur non potuerunt uni resistere,
Quomodo nobis omnibus oppedere quiverint?
Imo si unius ne praesentiam quidem
Nudam ferre valuerunt, quomodo sustinere
Eiusdem poterunt armatas manus? Sa. Bene
Mecastor iudicatis ambo. Nec potest
Aliter fieri, quin nostra sit victoria. Haud
Scio quemquam in universa Hebraeorum omnium
Concione, qui rege ipso Saul altior
Statura, viribusque sit robustior.
Is vero, quantumvis sit tam et procêrus et
[Note: Ana.] Animosus, NE my quidem (ut in confesso est) facere
Contra nostrum illum audet. Quid igitur ceteri,
Populi nimirum faeces, facere aut audeant
Aut etiam possint? Maximas ergo merito
Diis immortalibus debemus gratias,
Ac summo praesenti tutelari Deo
Nostro Dagoni, tum quoque Bellonae insuper,
Quod sic consilia nostra fortunaverint,
Quod auxiliatrices porrexerint manus,
Quod denique tantam nobis victoriam
Et conservaverint et auxerint. Tur. Decet
Illos medius Fidius laus sempiterna, tum
Quoque perennis gratiarum actio. Par. Ita certo
Est: Et meum quidem si quid apud vos habet
Consilium ponderis, mecum nunc ibitis
Pariter, Deisque nostris tus adolebimus.
Sic etenim haud dubie fiet, ut illi plura adhuc
Maioraque in nos effundant beneficia.
Sar. HIC sane Mustelae praebes sevum, Lydumque
In planitiem apite provocas. Tur. Certe edepol.
Nam et ego iamdudum isthuc mecum decreveram.
Par. Eamus ergo, et convocemus ceteros,
Quoque symmachos nostros, ut et ipsi huiusmodi
[Note: Sca.] Sacrificiis solennibus intersint una.
Sar. Imus pol maxume, morae hîc nihil erit.
MEministi adhuc eorum, adolescens optime,
Quae paulo ante es pollicitus? Da. Memini rex satis
Superque adhuc, pollicitisque per omnia (Deo
Auspice) stabo equidem fortiter. Sau. Faxit Deus
Ita. Verum accede iam huc, ut vestibus induam
Te nostris. Sed quid fumus ille in hostium
Castris portendit? Hoc quid monstri est? Io. Ne pater
Id te sollicitum habeat. Incensum enim suis
Fôrs ponunt idolis. Sau. O maxima vanitas.
Sed ad institutum nunc redeamus. Propius huc
Accede fili, ut armis te induam meis.
Da. Periculum quidem faciam lubens, colende
Rex: at vereor ut possim sic incedere.
Sau. Tentare quid nocet? Principio autem hac caput
Tuum teges galea chalybea, pectori
Vero communiendo istum circumdabis
Thoracem, iam quoque gladio isto accingere,
Quin sume etiam insuper. Verum satis est, tuum
Ne corpus imbecille nimis gravetur. Ion. Est
Utique satis. Sau. Facito iam nunc periculum,
Quid possis armatus. Da. Tentabo. ah nequeo sic
Incedere. armis numquam [(transcriber); sic: nonquam] assuevi. Sau. Quid igitur
Facies? Haud certe consultum fuerit, inermem
Omnino te belli ictibus committere.
Da. Cuius ego praesidio nitor, is et inermibus
Contra armatissimos quosque potest addere
Vires. Sau. Abicito ergo arma, quando ea ferre non
Potes. Da. Isthuc nimirum faciam oportet. haud
Alioqui quid effecero. Sau. Sed nihil interim
Habebis munimenti, quo hostis spicula
Ictusque excipias? Da. Hic baculus meus vice
Gladii, funda autem clypei telorumque erit
Mihi loco. his munimentis hostem adoriar.
Sau. Novum armorum genus. sed vade aestu secundo,
Inque Domini nomine. Da. Certe hoc in nomine et
Vadam et revertar. Sau. Miror equidem plurimum,
Quorsum res evasura tandem sit: tametsi
Animus praesagit, conatum omnem huius fore
Penitus inutilem et nullius roboris.
Io. Quis scit pater? vivit adhuc Dominus. Huic per inde
Est, sive in multis seruet, sive in pauculis.
Nondum excidit tibi credo, superioribus
Quid annis ille idem et per me et meum insuper
Armigerum effecerit. An non tum circiter
Philistaeos viginti occidebamus? An
Non praeterea tantus pavor irruebat in
[Note: Sca.] Reliquos, qui vel erant in castris, vel in agro, vel
In praesidio, ut aufugerent omnes turpiter?
Sa. Sic est fili. haud negare isthuc possum. Ion. Potest
Itaque Dominus per hunc quoque adolescentulum,
Non Goliam modo: sed Et universam hostium
Cohortem exstinguere. Sau. Fateor. Verum satis
Iam de his: curemus et alia interim. Ion. si ita
Videbitur pater, obsequar sane lubens.
ADeste gentis nostrae principes, meisque
Auscultate precor verbis sedulo. Sa. Adsumus
Una Imperator inclite. Dic quodcumque menti
Insederit. Go. Satis diu adversarios
Recutitos ad pugnam prouocavimus:
Nec interim tamen vel unus prodiit,
Qui auderet cominus mecum decernere.
ABRUMPAM igitur telam hanc oportet. fortius
Invadam illos necesse est. Tur. Certe oportet. haud
Alioqui enim belli finem videbimus.
Par. Verum quid consilii iam habes, dic obsecro?
Go. Hoc nempe: Iam adhuc semel ego provocabo eos,
Uti hactenus feci. Si ergo dederint virum,
Bene: Sin minus, irruemus e vestigio
Omnes in illorum agmina, nec regineque
Populo parcentes interim. Sar. Sic edepol
[Note: Hyp.] Faciundum erit, si patriae consultum velimus.
Tur. Placuêre quidem mihi plurimum, quae tu hactenus
Excogitasti consilia, imperator: at
Certe quod iam proponis, maxime omnium.
Quare id ne mutes unquam, obnixe et deprecor
Et moneo. Par. In hoc ipso dux integerrime
Obdura fortiter. ita enîm certo ac breuî
Quidem rerum potiemur Pol. Imo vicimus
Hercule, hanc si ingrediamur viam. Cah. Victoriae
Longe sumus certissimi, si strenue
In exsequendo consilio hoc navabimus
Operam omnem. Gol. Accingamur igitur iam nunc
Omnes, deturque militibus signum tubâ.
Sar. Curabitur. Cherôza heus, adsis. Ch. Adsum ego simul
Princeps venerande. Sar. Canito actutum classica,
Ut omnes stent simul in procinctu milites.
Che. Factum puta. Gol. Iam dii instituto adsint precor,
Coeptaque secundent. Sar. Haud dubie. nam stant fere ii
Meliore pro causa. Tur. Quid ni? Deorum enim
Honores, quos Verpi illi contumeliis
Suis aspergere non cessant, tuemur hoc
Bello nostro. Gol. Haec ecastor causa potissima est.
AUdistin? Bucinator clangorem tubae
Hostilis? Ho. Audivi imperator. Ab. Buccina
Et tu igitur actutum. Ho. Paratus sum, brevique
Et nostra hostes vicissim cornua audient.
Ab. Bene. Da. Canere incipiunt utrinque classicum.
Nunc ergo nostri tempus adest certaminis.
Faveat coeptis summus parens rerum omnium.
Go. Nunc demum sentient Apellae perfidi,
Quosnam hactenus contempserint. Magno suo
Experientur discrimine iam, non verba tantum
Nobis esse, sed et verbera immanissima.
[Note: Quin.] Aut non vivam profecto, aut manibus his
Carnes illorum lancinabo atrociter.
At quis tam subito, ex hostium castris viam huc
Affectat? quae nam illum coepit dementia?
Accedat huc propius, meique periculum
[Note: Sep.] Faciat. Hisce manibus meis laniabo eum,
Daboque hodie eius carnes escam bestiis.
Da. Obmurmurat, nescio quid, secum hostis. velut
Aper frendens exacuere dentes videtur: ast
Elucescet breuî, quam sit durum Deo
Resistere velle, viribusque eludere
Humanis divinam ipsius potentiam.
Gol. Quae te exagitant adeo intemperiae, dic Apella,
Ut tu descendere huc ad me audeas? culex
Ad elephantem? Dav. Huc non intemperiae, sed tua
Me protraxit blasphemia. nam tun' sic Dei
Viventis impune probris aspergeres
Acies? Gol. Tun' igitur horum ultor vis esse? Dav. Ego
Nimirum: ego inquam conserere tecum manus
Instituti. Go. Num tu ergo (dic) perduellionem
Acturus es mecum? Da. Sic stat sententia.
Gol. O fortes Israelitae atque audaculi,
Demiror iam, quur distuleritis tam diu
Duellum, quum tales ac tantos vos viros
Habeatis. Hiccine unus natalis soli
Vestri est columen et tutor? Phy, quid conspicor?
Erunt iam pygmaei ac nani vestri duces?
Gentem tam robustam debent defendere
[Note: Sept.] Nunc abiecti pueri? Sed heus tu perduellio
Pugnax? quid armis impetis me talibus?
Quid baculus sibi vult ille? quid pedum? quid et
Funda lapillis onusta? Quid me iudicas
Esse? Canemne, an porcum? Certe haud secus venis
Ad me: ut Dei Deaeque omnes te perduint
Sceleste homuncio. Non inultus abibis hinc
[Note: Sca.] Hodie, crede mihi. Accede tantum, accede inquam,
Daboque tuam carnem avibus simul et bestiis
Agri. David. Haud minas moror tuas scelus, manum
[Note: Quin.] Quidem ne verterim. Tu ad me venis
Gladio munitus et clypeo, tum lancea
Quoque armatus validissime: At ego venio contra
Ad te in nomine Domini, Domini inquam Zebaoth,
Quem tu convitiis lacessere impiis
Hactenus es ausus. Is ipsus hoc die in manum
Meam te tradet, percutiamque te impium
[Note: Dim.] Ego, atque caput tuum auferam:
Quin et cadavera Philistaeorum omnia,
Quos in castris quidem vestris depraendero,
Dabo volatilibus caeli atque bestiis.
Ibi demum videbunt omnes et scient,
Deum esse in Israel. imo hoc etiam scient
Vestrates universi, quod Dominus Deus
Non gladio aut hasta seruet, sed potentia
Sua divina. Memineris moneo, hoc (quod in
Me deprehendes) esse Domini proelium,
Non hominis: ideoque ille vos certissime
Manus in nostras tradet. Go. Ha ha he, minis
Vult iste occidere nos. Sed verborum est satis,
Rem manibus experiamur. Da. Exoptatius
Mihi est nihil. Accede huc, et auspicare pro
Virili: senties non nanum, sed virum.
Go. Age igitur, IACTA sit alea. Da. Sic sane: hunc habe
Tibi lapidem. Gol. Heu heu, quid volui? Ah perii miser
Da. Atque ita volui ego. Iam grates tibi Domine
Et habeo et ago ter maximas, quod sternere hunc
Blasphemum per me es dignatus. sed non satis
Est, quod prostratus mortuusque hostis siet,
Quin in signum victoriae certissimum,
Eius etiam caput abscindam: idque adeo, suo
Ipsius ense. ---
HEi mihi, quid video? siccine iacet
Summus patriae nostrae defensor? Turch.
[Note: Sept.] Quid? iacetne
Golias? Sar. Ah, et prostratus iacet, et mortuus
Ad haec est, prô dolor. An non exanguem trahi a
Latrone vides? Tur. Ah, video nunc. Nulli sumus.
Heu miseros nos. Par. Proh Deûm hominumque fidem. Itane
Regni nostri columen cecidit? siccine gigantem
[Note: Sep.] Tam vastum potuit pastorculus ille abiectissimus
Prosternere, vincere, interimere? O dolor dolor.
Utinam vel omnes nos essemus mortui
Prae illo. Sar. Optandum quidem: sed questibus hisce non
Est hîc locus. Capessamus potius fugam,
[Note: Sep.] Ne et nobis itidem capit is immineat periculum.
Tur. Sic sane. nil enim spei praeterea adest.
Coh. Phil. Fugam intendamus omnes, quotquot adsumus
Periit enim Golîas spes nostra unica,
Cecidit Philistaeorum robustissimus.
Ion. Ecce in fugam sese coniciunt barbari.
Scha Euax, iam nostris in manibus victoria est.
Ion. Sed insequemurne actutum adversarios,
Priusquam illos fuga longius auferat? Cha. Equidem
Ad unum omnes iam persequemur illico.
Ut hirudo haerebimus in tergis fugientium.
Ion. Eho, Tribuni et milites fortissimi,
Philistaeos confestim persequamini,
Tam magnates quam plebeios occidite.
Coh. Is. Io, io, nos vicimus: advorsarii [Reg: adversarii]
Vero discurrunt fugiuntque omnes turpiter.
Currite, currite, compraendite, comprehendite.
Coh. Phil. ah festinate, festinate. cito gradu
Nos insequuntur hostes. Coh. Isr. Fugitis impii?
Itan' decet (agite) fortes viros? sed haud
Fuga vobis proderit. Coh. Phil. Heu, heu. Dii vestram fidem.
Siccine inopinatos invadit amara mors?
Oh, actum est de nobis. Coh. Is. Occidite, lancinate.
Euadat nemo. Coh. Phil. Prô Deûm atque hominum fidem.
Quorsum redacti nunc sumus? Angustiae
Nos undiquaque circumdant. Ion. Sic sic viri
Fratres. ita decet. ita IN IPSUM AUCTOREM faba
Debet cudier. Ast iam satis est. Quos longius
Fuga abstulit, hos abire nunc sinite. haud enim
Breuî revertentur, sat scio. Quin obviam
Omnes progrediamur quam primum maximo
Illi victori nostro Davidi. per hunc
Etenim salutem, quam videtis, contulit
Nobis Deus. Scha. O quis credidisset, robore
Tanto fuisse David praeditum, esse tam
Egregiam virtutem in tam exiguo corpore?
Cham. Certe, si Angelus etiam e caelo affirmasset hoc
Prius, non tamen id credidissem. Coh. Is. Io, io,
Io, obtinuit nobis David victoriam.
Gigantem longe robustissimum neci
David adolescens extremae contradidit.
Ion. En victoriam videtis? conspicamini
Davidem? Coh. Isra. Victor David, victor maxumus.
Ion. Videte vero certa ad haec victoriae
Signa. ecce enim, abscissum Goliae caput suis
Gerit in manibus. Coh. Is. Potentes deposuit Deus,
Euexitque humiles contra. Ion. O' lepidum caput,
O David adolescentûm formosissime,
O Israelis unicum decus, velut
Fratrem te amo uterinum, imo velut animam
Propriam. Deus est testis: isque te augeat
Cumuletque precor suis benedictionibus,
In multa ut crescas milia feliciter.
EXoptatissimus ades David, unicum
[Note: Hyp.] Israelitici populi ornamentum. Da. Ago
Grates tibi immortales Imperator: atque
Deum solum meritis concelebro laudibus
Pro facinore isthoc, quod per me indignissimum
Nunc edere dignatus est. Abner. Iure id quidem
Facis optimo. Ceterum (ut adventus indicem
Tibi nostri causam) iubet rex, ut statim
Ad se venias, nam est quod tecum loquatur, Da. Id
Certe ultro etiam facturus eram, atque hoc nomine et
Viam iam huc affectavi. Sau. O splendidum hunc diem.
O adventum Davidis optatissimum.
Quam laetor conspecto hoc adolescentulo?
TOTUS sane in caelo sum. Da. Haud absum a rege, uti
Video procul. Ab. Sic est. et scio quidem, tuam
Ab ipso ardenter expeti praesentiam.
Da. Breuî compos voti huius erit, Deo volente.
Sau. Adest, quem tantopere praestolor hîc. Tuus
Adventus, ô David Fili carissime,
Mirum certe in modum me exhilarat. Da. Imperet
[Note: Sep.] Vivatque rex aeternum: ac fiant adversarii
Ipsius omnes, sicut Golîas iste. Sau. Ades
Exoptatissimus fili: nec temperare
Equidem mihi possum, quin in amplexus ruam
Tuos, teque osculer. Ion. Felicia omnia
Tibi imprecor, ô animae dimidium meae.
Dominus successus porro tuos omnes suo
Favore fortunet. Scha. Victoriam hanc modis
Omnibus excellentissimam tibi gratulor
Mi David ex animo. Cha. Omnia opto tibi bona
Adolescens inclite: atque ex pectore intimo
Laetor, quod te facinore tanto prae omnibus
Aliis honorârit Deus. Hae. Ita profecto
[Note: Quin.] Et mihi item (ô David pugnacissime)
Volupe admodum est, victoriam hanc uni tibi
Esse reservatam, perque te solum boni
Nobis tantum evenisse caelitus. Na. Utinam
Verbis iam possem animi concepta expromere.
Sic etenim sentires David, nec mihi quidem
Isthac tua victoriâ quicquam esse toto
In mundo iucundius. Adfert sane ea meo
Cordi tantum laetitiae, ut maiorem haud queat.
Aiâlah. Tantundem gaudii, ô clarissime athleta, me
Quoque perfundit, quod tanta tibi victoria
Contigerit a Domino. Be. Et ego David optime
Ex animo vere sincero victoriam
[Note: Dim.] Tam splendidam tibi gratulor.
Da. Pro maximo illo vestro in me favore, rex
Illustrissime, vosque adeo ceteri duces,
Et ago et habeo immortalem certe gratiam.
Velim tamen, atque etiam obtestor vos unice,
[Note: Hyp.] Ne hac in victoria quicquam acceptum meis
Feratis viribus, sed totum potius uni
Tribuatis Deo. is enim ipsissimus auctor fuit
Victoriae, totumque solus gessit praelium:
Ego instrumentum ipsius dumtaxat fui.
Sau. Deo igitur soli debita meritaque sit
Gloria: sed et tibi interim, carissime
Fili, insignia summaque debentur praemia.
Per te etenim respexit populum suum Deus.
Per te hostem hunc nostras in manus contradidit.
Verum quid hîc diu subsistimus? Decet
Sudores nos omnes laeto convivio
Abluere. Intro igitur concedamus, gaudiisque
[Note: Hyp.] Ac canticis hunc totum ibi transigamus una
Diem. Da. Sed stat sententia, rex clarissime,
Hocce infaustum Philistini caput in supremam
Imperii nostri urbem Ierusalem sine
Mora inferre. Sau. Isthuc facies fili postea.
Imo et ego simul tecum petam Ierusalem,
Ibique solenniter Dominum laudabimus.
Quin et cunctis nostris in civitatibus
Per totam Iudaeam instituemus cantica,
Ludosque atque triumphos tibi exhibebimus.
Da. Quando ergo regi ita videtur, haud
Repugno. eamus itaque nunc in regiam,
Laetisque diem hunc excipiamus conviviis.
Sau. Eamus sane. Vos duces sequamini
Actutum. Ab. Consequemur illico. Ion. Et sequi
Certe et laetari nunc libet. Sau. Vos milites
Vero fortissimi, summo cum gaudio, ad
Suos quisque parentes, uxores, liberos,
Amicos, ac vicinos iam redite: eisque
Tam insignia nuntiate Dei magnalia,
Tantam de nostris hostibus victoriam.
Vivite, laetemini, valete, et plaudite.
Canite Domino carmen novum,
Vos Israelitae pii.
Canite inquam atque benedicite
Sanctissimo eius nomini.
Sunt namque admirandissima
Modisque omnibus insignia,
In nobis quae iam operatus est
Suo potenti brachio.
Victoriam videlicet
Peperit sibi memorabilem,
Sua inquam ipsius dextera
Salutem nobis attulit.
Sic egit ille cum suis,
Ut notum sit simul omnibus,
Ab ipso uno victoriam
Omnem manâsse caelitus,
Memor revera factus est
Suae bonitatis pristinae:
Fidemque exerte praestitit,
Quam Isr aeli promiserat.
Laeta ergo omnes date iubila
Caeli terraeque principi.
In cithara Domino psallite,
Citharaeque iungite buccinam.
AUdistis (Spectatores candidi) hactenus
[Note: Cat.] Veram de vera Davidis Goliaeque
[Note: Sep.] Monomachia historiam, metris subiectam comicis.
At nunc audite etiam porro, certe pari,
Si non maiori diligentia, quid hoc
Sub conflictu sanguinolento mysterii
Deliteat, quis sensus sit allegoricus.
Golîas nempe ipsum abumbrat Diabolum,
[Note: Luc. 11.] Armatum illum inquam longe robustissimum.
David vero adolescens Christi pulcherrime
Simul et significantissime typum exprimit.
Populus autem Israel, qui a Golia afflictus est,
Universum signat mortalium genus.
Quemadmodum igitur Philistêus ille pessimus
Sua Iudaeos omnes impetivit ac
Pressit tyrannide, extremamque minatus est
Omnibus internecionem: ita et Sathanas item
Suam olim in omnes aeque homines tyrannidem
Immaniter exercuit, oppressitque eos
[Note: Cat.] Miserrime admodum peccato, morte,
Inferno, condemnatione, denique
Omni malorum genere. Nec tamen interim
(Quod magis etiam deplorandum merito fuit.)
Vel unus inter omnes potuit inveniri
Mortales, qui sua iustitia aut viribus
Tyranno tam crudeli sese opponere,
Illumque et eius arma e medio tollere
Posset: quemadmodum equidem et in universa cohorte
Israelitarum nullus depraensus
est,
Qui cum Golîa congredi conserereque
Posset manus, illumque tandem exstinguere,
Ac sic demum pacem amissam restituere
Populo. Davidem scilicet advenire adhuc
Oportuit. huic reseruârat victoriam
Tantam Deus. Is itaque in castra veniens patris
Iussu, tamque ingentem videns calamitatem
Ibi, gigantem mox coepit adoririer,
Adortumque etiam tandem et exsuperavit et
In mortis extremae coniecit vincula. idque
Haud armis bellicis, sed pastoralibus,
Baculo nimirum, funda, ac quinque lapidibus.
Sic ergo, quum contra Sathanam succurrere
Nemo posset mortalibus, venit a patre
Deo ablegatus verus ille David et
Pastorum princeps Iesus Christus, ac venit
Quidem in nostrae carnis similitudine,
Goliamque illum infernalem invasit fortiter.
Invasit autem hunc gladio Spiritus, crucis
Hasta, lapidibus quinque suorum vulnerum.
His inquam armis prostravit hostem funditus,
Sicque abstulit peccatum, destruxit necem,
Momordit inferos, nobisque pristinam
Et iustitiam et vitam reduxit. imo idem
Et hodie, quoties nos rursum Diabolus
Deicere conatur pro nobis gratiâ
Sua pugnat, funditque illum in nobis fide
Ac gladio Spiritus verbo Dei. Triumphum
Igitur agamus et nos pro victoria
Tam augusta tamque salutifera, idque perpetim,
Ullam citra intermissionem. Gratias
Quoque offeramus Davidi nostro, quod is
Tanta plane in nos misericordia usus est,
Quod tantis nos beneficiis cumulaverit.
Ceterum (ut abrumpam filum) Spectatores candidi, Sep.
Et haec vobis placeat quaeso Actiuncula,
Et nobiscum ex animo gaudete ac plaudite.
SOLI DEO GLORIA.
COLONIAE, Typis Godefridi Cervicorni. Anno M. D. LXII.
interim destiteris: putavi equidem et mei muneris esse, ut erga te vicissim mutuae nostrae amicitiae [(transcriber); sic: amicitae] aliquam darem significationem, sicque vel paululum tuis in me officiis responderem, quando non datur ultra. Ceterum deliberanti aliquamdiu mihi, ac quomodo aptius meum hoc gratificandi tui studium possem declarare: occurrit tandem, ex literis potissimum ortam esse amicitiam illam nostram, hinc enim et ego in te (haud palpum obtrudo) raram quandam cum singulari pietate coniunctam eruditionem deprehendi, et tu in me vicissim nesci, quid amatu dignum cernere tibi es visus. Quoniam itaque ex fonte hoc mutua nostra necessitudo conflata est, haud inconveniens fore arbitratus sum, si et munusculo praesertim literario illam concelebrarem, testatamque redderem. In istum ergo finem Abrahamum hunc nostrum (Comicis ligatum metris) mox et adornavi, et ad umbilicum etiam demum Christi auspicio perduxi, quem et nunc ob id totum tibi nuncupo dedicoque. Actionem nimirum non quidem elaboratam adeo, sed quae tamen non omnino infrugifera iuventuti (ni nos nostra prorsus fallit opinio) futura sit, quamque et piis omnibus placituram confidimus. Libuit autem hoc in primis argumentum consecrare tibi, quod cupiam ex animo, et te exprimere sedulo Abrahamum patrem, et Bernhardum filium
tuum (puerum optimae spei) modis omnibus referre Isaacum natum illum pientissimum: quod quidem accuratissime etiam uterque vestrûm efficere extra omne dubium conabitur, adeoque et iam nunc unice studet. Tu igitur, mi Choline, hanc nostram qualencumque opellam (tibi sic dicatam) tanquam ab amico tui studiosissimo amantissimoque profectam, fronte exporrecta accipito, inque nostri amore usque persistito. Dominus Iesus te interim una cum uxore carissima ac liberis quam diutissime sacris Musis servare dignetur incolumem.
Tremoniae, e Musaeo nostro apud templum Matri virgini sacrum, Dominica Invocavit [(transcriber); sic: Innocavit] , Anno M. D. LI.
ABRAHAM, Maritus.
SARA, Uxor. ISAAC, Filius.
ELIEZER, Oeconomus.
NAAR, OBED, Itineris comites.
AMAH, Pedisequa Sarae.
AEZERAH, Pastor Palaestinus.
GIORA, Peregrinus.
MEDAIER, Praefectus peregrinorum.
ANGELUS.
Penitus de expressius depraenditur
Cognosciturque, quam in vivis Credentium
Paradigmatis: hîc namque relucet optime,
Tum quid ea sit, tum quas habe at causas, quibus
Item constet effectibus, cuius siet
Indolis. Et si autem exempla huiusmodi in instrumento
Utroque innumera passim occurrunt, vix tamen
Reperire ullum licebit excellentius,
Illustrius, potentiusque, quam quod in
Arahamo patriarcha nobis ob oculos
Proponitur. is enim cum in aliis plurimis,
Tum praesertim in Tentatione isthac dedit
Summum verae fidei specimen: uti omnibus
Theodidactis testatissimum est procul
Dubio. Unde nimirum et Paulus Fidei indolem
Declaraturus luculenter, ex viris
Veteris testamenti omnium sanctissimis,
Abrahae nostri cum primis exemplum eligit.
Et quamquam haud pauca de illo in Hebraeis adferat
Fidei constantis facinora, maxime tamen
Facit praesentis mentionem dramatis,
Hocque veluti omnium longe illustrissimum
Commendat. Verum ne videar confingere haec,
Verba ipsa Apostoli reddam fideliter.
Fide (inquit) obtulit Abraham pater Isaac,
Quum tentaretur: et unigenitum obtulit,
In quo promissiones acceperat. ita
Namque erat ei dictum: In Isaac vocabitur
Tibi semen. Sed secum perpendit, quod Deus
A mortuis etiam ipsum posset excitare.
Unde hunc quoque tandem in similitudinem typumque
[Note: Sept.] A)nasta/sios et reduxit. Posteaquam igitur (ut haud
Iam obscure ostendimus) Fidei cognitio tam
Sit omnino necessaria, eaque interim
Heîc ceu in tabella ac speculo clare possiet
A quovis perspici, immo vero et percipi:
Operae nos pretium facturos rati sumus,
Si hanc ipsam historiam tam insignem publicitus
In vestri ageremus gratiam, quo scilicet
De tota verae vivaeque fidei indole
Hinc certiores omnes redderemini,
Sicque hac tum cognita, tum concepta quoque,
Salutis certa vos maneret portio.
Eam nempe ob causam pedes huc tulimus,
Prodivimusque simul hoc in proscenium.
Quare oratos iam volumus vos, ut quo adsumus
Animo, eodem etiam nos et excipiatis et
Exaudiatis. Certe utcumque cesserit
Tandem, speramus tamen haud frustra has horulas
Vos insumpturos, nec plane irritum futurum
Laborem vestrum. Sed desino nunc proloqui,
Prolixitas ne vobis generet nauseam.
FINIS.
ARGUMENTUM.
Tentatus a Deo Abraham, filium suum
Et unigenum et dilectum offerre ipsi iubetur.
Noctu igitur mox surgens, assumit Isaac,
Tramiteque recto destinatum adit locum.
Ad hunc vero ut venit, aram e vestigio
Tenello illic exstruit holocautomati: atque
Ubi gnati iam vinxisset [(transcriber); sic: vinxissit] manus pedesque,
Superque lignorum struem imposuisset ipsum,
Arrepto demum gladio iugulum eius petit,
Dominoque iussam volt litare victimam. Ast
Exclamans subito e caelo Angelus, atrae vetat
Obicier morti puerum: quod iam videlicet
Abrahae fides et obedientia Domino
Belle explorata sit. Sic igitur Isaac
Repente mortis evadit discrimina,
Ariesque pro illo a Patre substituitur interim.
Hinc laeti ambo, domum una cum comitibus
Aura dulci repetunt, tandemque ingentibus
Maestabundam Saram perfundunt gaudiis.
DEum immortalem, quae isthaec iussio est? egon'
Proprii occisor ero filii? Egon' inquam Isaac
Gnatum meum et unigenitum et dilectissimum
In holocaustum Domino dedam? Illum scilicet
[Note: Hyp.] Gnatum, cui is tantam omnino benedictionem
Est pollicitus, ex quo populi regesque oriri
Debebant, cuius semen ipsa etiam poli
Sidera numerô excessurum erat? Profecto si haec
Deo Schadai semper stetit sententia,
Si sic puerum in ipsa mox adolescentia
Sibi voluit immolarier, aut nihil aut parum
Eum mihi datum profuit, perinde erunt
Alieni opum mearum heredes. Nescio,
[Note: Sep.] Quid vel dicam vel cogitem nisi quod mihi
Duram admodum impositam esse sentio provinciam.
STO PLANE INTER sacrum et saxum. Quocumque me
Verto, ingens sese discrimen, maximus item
Timor obicit. Hinc nempe urget praeceptum Dei
Vi summa, illinc vero paternus avocat
Amor. Ast apage te insulsa caro cum istis tuis
Praeposteris affectibus. nam quis ego sum, aut
Quis meus est Gnatus, ut mei iussa Domini
Obire detrectem? ut homunculi amorem Dei
Summi placitis velim anteponere? Absit hoc
A me procul. ne tanta unquam temeritas
Meum subeat animum. Quin valeat hîc amor
Affectusque paternus, valeat et filius.
Valeat denique, quicquid diversum suadet. Est
Nimirum infinitis modis Deus mihi
[Note: Cat.] Carior, atque vel egomet mihi, vel sane Isaac.
Homo is est, nihilque humani ab eo alienum:
Quare etiam si vel ipsius Mathusalae
[Note: Hyp.] Annos superarit, moriendum tamen erit illi
Tandem Deus contra, ut mori nonquam potest,
Ita et fidelis est ac verax perpetim:
Quicquid igitur ipse aut filio aut etiam mihi
Est pollicitus, id quoque praestabit largiter
Plenoque cornu, immo etiamsi vel milliês
Mortem filius oppetierit, nihilo tamen
Minus promissis stabit ille, sat scio:
Nam mortuum potius in vitam pristinam
Revocaverit, quam intercidere vel unicum
De pollicitis sineret apiculum. Exsequar
Itaque iussa illius praesenti robore.
SPARTAM quam nactus sum, quantum libet
Etiam et difficilem et arduam, adornabo impigre.
PER ENSES perque ignem, si sic necessitas
Dominique voluntas postulet, irrumpere haud
[Note: Quin.] Gravabor. Contra spem in spem erigam animum.
Fiet fortasse finis longe laetior,
Quam quis sibi pollicerier unquam possiet.
At uxorem interim, si non profectionem
Hanc, certe ipsam immolationem filii
Caelem necesse est. alioqui etenim (sat scio)
Miris sese illa excruciatura esset modis.
Tam scilicet tenere eum diligit, adeo in
Illum totis visceribus fertur. idque ob hanc
Praesertim causam, quod et unicus siet,
Et in senili effetaque aetate genitus.
Sed eccam: video ipsam foras exire nunc.
Mirum, quur non somno potius indulgeat,
Quur e lecto surrexit tam mane. nox
Enim potissimam adhuc axis partem obtinet.
Verum obviam conabor illi: maxime,
Quum et Isaac mihi excitandus iam siet.
INsignis sane me tenet admiratio,
Ecquur Maritus praeter consuetudinem
Omnem tam de repente nunc surrexerit,
Atque id in ipsa intempesta nocte. Nescio
Quid cogitem, quamue inveniam causam: nisi
Quod non de nihilo est, quod negotium aliquod
Portendit arduum. Verum utcumque siet, haud
Queo temperare mihi amplius, quin quaeritem
Conveniamque illum iam nunc. Atque en: obviam
Mihi fit per tempus. Accedam ergo, et colloquar.
Salve mi vir. Abr. Salve et tu uxor dulcissima.
Quo tam mane? Sa. Immo vero, quô dominus meus
Tam mane? Isthuc ne me caeles quaeso. adeo enim
Ob id discrucior animi, ut nil supra. Ab. Bona
Obsecro verba uxor. Quî sic? Sa. Quod haud meminerim,
Abs te unquam istuc factum esse hactenus. Ab. Id equidem
Fateor, feci insolens antehac: verum modo
Ita res postulat. Sa. Quaenam res obsecro?
Num quid tibi accidit mali? num te occupat
Morbus aliquis? Ab. Nihil prorsus, neque mali,
Neque morbi. omnia adhuc sunt salua, laus Deo.
Sa. Quidnam ergo te impulit, dic sodes? Abrah. Grande iter
Mihi conficiundum est: hac nimirum de causa
Solito maturius surrexi. Sa. Bone Deus,
Quid audio nunc? Ast quoniam arripies iter?
Ab. Ad visionis nempe terram. Sa. Hui, tam procul?
Ab. Ita in somnis iussit mihi Dominus. Sa. Ab hocne
Igitur responsum accepisti? Ab. Scilicet. Sa. Age
Vero, quid illîc es facturus Here? Ab. Quando
Ita me urges, BOLIS (ut dicitur) tribus
Enuntiabo rem omnem. Iussus sum iter eo
Una cum filio Isaac arripere, ibique
In monte quopiam mox offerre Domino
Holocaustosin. Sa. Quid? una cum Isaac? Ab. Ita est.
Ne vero isthuc aegre feras, oro, Dei
Enim iussis nos obsecundare addecet.
Sa. Ah, ne obsecra me, mi vir: quasi vero necesse
Sit, hoc te orando a me impetrare. Sed en. Ab. Quid est?
Sa. Prodit et ipse Eliezer. fortassis etiam hunc
Tuae surrectionis tam insolitae capit
Admiratio. A. Bene habet. in tempore adest S. Iubes
Igitur accersi illum. Ab. Placet. Sa. Eliezer heus,
Adesdum. El. Egon' Hera? Adsum quid ut faciam iubes?
Sa. Herus te vult. Eli. Adsum Here, quid vis impera.
Ab. Abi intro actutum, ac dormientem suscita
Mox Isaac. Eli. Factum puta Here. Ab. Quin duos
Quoque nostris ex famulis simul excitato. El. Quos nam?
Ab. Et Naar et Obed. El. Impigre curabitur.
Ab. Verum heus? et asinum illum, quo ego uti saepius.
In itinere consuevi, clitellis instrue.
El. Effectum dabo. Sed num quid praeterea voles
Curatum? Ab. Quid velim fieri insuper, ubi
Intro rediero, luculenter dicam. Abi
Tu modo nunc, quodque parato opus est, para.
El. Nihil desiderabitur. Sara. Dic obsecro
Domine mi, num tam significanter Isaacum
Adducere tecum es iussus? Ab. Expressissimis
Id verbis tradidit divinum oraculum.
Sa. Quae nam igitur victima erit holocaustis Ab. Eam sibi
Dominus paratam habet, uxor. Sa. Ast me si audies.
Hircum saltem aut vitulum tecum feres eo.
Ab. Nihil huius mihi iniunctum est: nihil igitur
Oraculo neque addam neque detraham etiam.
Satis mihi erit, si et ligna et ignem et gladium
Habeam in promptu. Sa. Sic ergo si placet, nihil
Refragabor: at (ut fatear ingenue) dolet
Vehementer interim, quod et te et filio
Carere tantisper me oporteat. Ab. Eia. Sa. Ita est
Here. metuo enim tum tibi tum gnato, nescio
Quid advorsi. Ab. Unde haec tibi oritur suspectio? An
Dubitas nos in Dei manus esse, ubi ubi etiam
Sumus. Sa. Haud dubito equidem: sed solicitudine
Et coniugali et materna huc impellor. Ab. At
EST OMNIS sollicitudo humana abigenda, ubi
Domini res agitur. Sa. Scio sane, decere hoc ipsum:
Ast infirma est plerumque caro, quantumlibet
Alioqui promptus sit spiritus. Ab. Est certe, uti
Dicis: verum optio hîc potior est eligenda.
In huius inquam obsequium captivarier
Illam praestat, quam hunc cedere illi. Sed satis
De his hactenus. Nunc tempus summe postulat,
Ut visam num parata intus sint omnia, utque
Et itineri quam primum accingar. Eamus ergo
Intro actutum. Sa. Sequor Here lubens. haud ero tibi in
Mora neque isthic neque alibi. Ab. Tuum probe
Novi animum Uxor, scio non ullum mihi commodum
In te unquam claudier. Sa. Iure id sane optimo.
Quoscumque Dominus diligit,
Ut omnes sunt Theosebi,
Eos tentationibus
Exercere variis solet:
Non aliter certe nec minus,
Atque pater filium suum,
Quem ardentius complectitur,
Flagris castigat saepius.
Id vero hanc ob causam facit,
Iuxta scripturae oracula.
Ut sincera ipsorum fides
Reddatur inde illustrior.
Atqui huius illustratio
Conducit huc potissimum,
Ut et mage laudetur Deus,
Et Iustis gliscat praemium.
Quin fructus etiam huiusmodi
Emergit inde suaviter,
Ut detur exemplum omnibus,
Quod imitentur ii sedulo.
Hoc igitur solo nomine
Et ipse Abraham tentatus est,
Quo tam egregia ipsius fides
Esset paradigma posteris.
DIi, quam res dura est Servitus? quam misere homo
Subiugus usque premitur? Id adeo ego (proh dolor)
Magis magisque experior in dies, meos
Ne hîc interim collegas adducam simul.
Non satis est, totum transegisse diem labore
Inexhausto sudoribusque plurimis:
Nisi et noctu (quum fessa membra quiescere
Debebant) effingatur quippiam insuper,
Quo facto opus siet. Vixdum occluseram oculos
Prae somno iam, et mox tamen exurgendum fuit
Mihi, vellem, nollem: non secus profecto nec
Minus, ac si noctem dormissem solidam. Ocius
Surge, inquit Eliezer: aut pugnos edes.
Hui (inquam) tam cito? vix conscendi lectulum.
Hoccine agis inquit, an non? Immo istuc ago,
Inquam at quorsum tam mane? quid faciam? Itiner
(Inquit) tibi una cum Hero est conficiendum. Ob. Itan
In ipsa nocte accingemur itineri? Profecto
Est nox adhuc multa meis in oculis. Sed ab
Animo tamen veternum istum eiciam necesse
Est. Na. Quis mea hîc interturbat verba? Hoccine
Sani est hominis? At tum ades Obed? edepol
Non te praevideram. Salve. Ob. Et tu salve item
Naar. Quid hîc tam solus? Num propellis ab
Oculis somnum? num neruos paulatim tuos
Extendis? Na. Quid propellerem aut extenderem?
Quin conqueror mecum de condicione tam
Dura, quae nos usque premit: qua sit scilicet,
Ut miseri nec die nec noctu vel parum
Quiescere possimus. Ob. Quid audio? Tune de
Sorte audes nostra conqueri? Ah nescis Naar,
QUAM uncte suaviterque vivas. Servitus
Profecto nostra, libertas potius quam Servitus
Est. Na. O paradoxon inauditum. Iamne erit
Libertas Servitus? Ob. At hoc relatione
Illius servitutis accipias necesse
Est, qua premuntur alii, quam inquam exteri illi apud
Dominos plane barbaricos serviunt ad hanc
Enim relata nostra, aut libertas mera est,
Aut libera certe servitus. Na. Intelligo
Vixdum quorsum velis. Ob. Nondumne intelligis?
Age igitur exemplis probemus institutum.
An non est Herus nobis talis, quo nihil
Humanius mansuetiusque possiet
Vel inveniri usquam vel etiam effingier?
Na. Sane longe humanissimus mitissimusque
Est. Ob. Nonne vero et Heram habemus omnibus
Modis tractabilem? Na. Haud infitiari id queo.
Ob. Quid autem de victu ac vestitu iudicas?
An non (Dic obsecro) victitamus dapsile et
GENIALITER? an non vestibus quoque utimur
Duplicibus? Na. Sic est. Ob. Quid igitur in medium potes
Adferre, quo mage servitutem servias
Duram? Num quod laborandum siet? Atqui EADEM
IN HARENA ipse etiam herilis filius simul
Versatur. immo et Herus ipse ac Hera item.
Na. Verum quis Oeconomi ferat tyrannidem?
Non secus is nos usque urget et protrudit, ac si
Asini mulive simus: tam imperiosus est
Scilicet. Atque haec quidem est potissima causa, quae
Me ad hasce exstimulavit querimonias. ita
Enim excitatus ab illo sum hodie, sic minis
Conviciisque exceptus, ut vel milliês
Mori malim, quam sic rursus tractarier.
Ob. Est ille quidem (fateor) paulo morosior:
Ast huc oeconomica ipsum adigit fidelitas.
Quicumque enim isthoc fungier officio probe
Velit, familiam certe aliquando offendat is
Oportet. Quereris tu, indignis ab eo modis
Te tractatum hodie: at quae fuit causa interim?
Facis idem quod pueri solent. ii fletibus
Multis queruntur, sese a praeceptoribus
Crudeliter esse caesos: sed causam interim
Studiose supprimunt. Sic igitur tu quoque
Multis exaggeras perpessa iurgia, at
De iurgiorum causa ne verbum quidem
Unum adducis. ES IPSO ETIAM Epimenide
SOMNOLENTIOR, ad haec et QUAVIS TARDIOR
TESTUDINE. Na. Os durum. Ob. Vera loquor. Excitatus
Ergo, aut omnino non surgis statim, aut certe
Lente admodum surgis. Na. Quasi vero tu CITIS
SEMPER Quadrigis insidias, Ignemque palma
Experiare actutum. Ob. Sane, te sum ocior:
Id scio. Sed sine me pervenire, quo volo.
Na. Verum vide, ut ne quid nimis. alioqui enim,
Si perges male dicere, maledicta tu quoque
Breuî nosces tua. Ob. Siccine ergo veritas
Et apud te parit odium? Ast age age, ut lubet. Tuo
Pro more pergito. Senties fortasse adhuc
Propediem pro verbis verbera. Na. Meliora Dii
Substituant Obed. Sed ne irascere tamen.
Non ex animo loquor. Ob. Haud irascor equidem,
Sed amicete admoneo. Na. Resipiscam, sicubi quid
Cessatum est hactenus. At hem. Ob. Quid vides? Naar. Forâs
Repente prodit Herus, una cum Isaac
Gnato. Ob. Belle habet. et nos enim instructi sum',
Na. Verum haud nos auspicato appulimus huc. Ob. Bona
Verba Naar. Quid ita? Na. Quia tantum non iurgiis
Hîc enecabimur. ob istam curam audacter ex
Animo profligato tuo, omnia salua erunt.
Na. Utinam hîc verus sies. Ob. Nihil est periculi.
VAh, quid ego tam diu intus nexui moram?
Haud longe enim (ut video) diluculum abest. Sa. Satis
Mature egrederis mi vir. Quid ita quaeso nunc
Festinas? Ab. HILAREM diligit cultum Deus.
Non ergo differendum est, quo is se volt coli.
Sa. Fateor. Is. En vero Pater, adsunt quoque comites
Nostri, Naar nimirum et Obed. Ab. Optime
Factum. adsunt etenim in ipso tempore. Laudo vos
Pueri, quod sedulo in officio sitis, neque
Moram mihi struatis ullam. Ob. Istuc decet
Here ex merito frugi servos. Na. Iure optimo
Here iniunctam urgemus provinciam. Ab. Pie
Profecto sentitis. Verum hunc vos ducite
Asinum, ac me paululum praecedite. Ob. Fiet Here.
Ab. Exigit hîc locus et tempus uxor, ut
Vale alter alteri dicat. Sa. Novit Deus,
Quam nimis aegre et te et filium divellier
A me iam nunc patiar. Ast, quid faciam? FERENDUM
Est potius, quam culpandum, quod fieri aliter
Nequit. Ab. Mos est gerendus Domino. Sa. Scio equidem
Mi vir. Si is ita iussit, par est et iussioni
Eius fideliter obtemperare per
Omnia. Verum, ah. Ab. Ne maceres te luctu, obsecro
Coniunx. Breuî, Deo volente, videbimus
Nos mutuo rursum. Sa. Utinam isthuc contingat. Ab. Haud
Dubie: Tu esto bono tantum animo. Ast antequam
Solvam hinc, monenda es mihi paucis. Sa. Id oro te
[Note: Hyp.] Marite mi, in commune ut consulas. habebis
Enim me in omnibus sequacem maxime.
Ab. De pietate quidem quam Deo debemus, heîc
Praecipiam nihil:ut quam ipsa urges ultro semper,
[Note: Sca.] CITRA ETIAM ullis monitoris calcaria.
Sa. Eia. Ab. Ast quod caritatis officia attinet,
Hoc unum te oratam admonitamque velim, inopum
Ac peregrinorum ut cum primis sedulam habeas
Rationem, ne ullum omninô nostras praeterire
Aedes citra stipem largam sinas. Sa. Mones
Plane memorem Here, EQUUMque (quod dici solet)
In planitiem nunc provocas. Nihil minus
(Crede mihi) oblivioni ullo unquam tempore
A me tradetur, atque cura pauperum.
Peregrinorumque sub tectum receptio.
Quare otioso prorsus hîc animo esse te
Cupiam, mihique tuto omne hoc negotium
[Note: Sca.] Credere. Ab. Sat est mea Coniunx. novi animum tuum
Perinde, atque meum ipsius. Vale igitur iam nunc,
Nostramque sedulo cura familiam.
Sa. Et tu vale aeternum mi vir. Dominus iter
Vestrum felicitet. Is. Vale mater mea,
Vale longum carissima. Sa. Vale et tu interim
Mi fili, lux mea, meae deliciae. Vale. Ah
Nequeo a lacrimis mihi temperare diutius.
Faxit Deus Optimus Maximus, ut vos breuî
Reduces videam. Iam quo me vertam nescio,
Tantae omnino me circumstant angustiae,
Tantusque dolor meos nunc artus occupat.
Sed quid confert longas hîc producere moras?
Quorsum facit, subinde respectare frustras
Ad aliud sane nihil, ut ipsa censeo
Quidem, nisi ut dolor dolori addatur usque.
Aedes igitur repetam tandem: visamque quid
Familia agat, numue quis advenerit uspiam
Peregrinus. Tu interim ô Domine, celsissime
Caeli terraeque monarcha, sic in itinere
Famulos tuos quaeso custodi, sic quoque
Illorum dirige prosperaque reditum,
Ut et propediem et incolumes nobis tuo
Restituantur munere. Sed videon' Amah? Ea
Profecto est. Mirum vero, quo se agat: nisi
Suo fors pro officio exiit mihi obviam.
PErcommodum Sane sum egressa. nam ecce adest
Quam quaerebam. Hera pax tibi. Sa. Utinam isthaec locum
Apud me habeat salutatio. Am. Quîdum Hera? Num
Quid te anxiam habet? Sa. Hoccine dignum censes rogatu?
An vero nescis, et maritum et filium
Iam iam abiisse peregre? Am. Audivi id quidem: sed hoccine
Animum torquet tuum? Sa. Modis certe omnibus.
Am. Qua nam de causa, obsecro? Sa. Quod scilicet interim
Veluti sine capite corpus sim futura. Am. Verum
Id Hera haud durabit diu. Sa. Utinam. Am. Sis bono
Animo. breuî revertentur, Deo auspice.
Sa. Ita spero quidem, sed interea et timor animum
Simul subit. Am. Hunc missum face quaeso. SUIS
ENIM numquam deerit Dominus, quemadmodum
Et tu saepenumero nos docuisti Hera. Sa. Sic
Est, et unum quidem hoc me consolatur in
Primis. alioqui certe nil reliquum spei
Esset nunc. Am. Toties (ut aliâs ex te audii)
Periclitatus est ante hac Herus noster.
Et ex omnibus ereptus est tamen malis
Potentiâ divinâ. Quomodo ergo iam
Is idem deseri a Deo aut periculis
Involuier queat, quum praesertim perinde
(Si non magis) pietati det operam modo
Atque antea semper? Sa. Non temere colligis
Amah. Vix sane verbis concipi potest,
Quoties ille siet maximo in discrimine
Versatus, quoties contra pristinae datus
Securitati. idque adeô mirabiliter, et
Praeter spem etiam omnem, immo MAGNO CUM FENORE.
Veluti, quum in Aegypto peregrinaremur una,
Quum item in bello Loth captus esset ab hostibus,
Quum denique in Palaestina etiam postmodum
Diversaremur. Ne commemorem hîc interim
Et alia plura, quae quum summis undiquaque
Essent referta periculis, nihilo tamen
Minus BONORUM TANDEM vel myrmeciam
Advexêre. Am. Ast tanto statuere certius
Potes Hera. et nunc nihil plane esse periculi,
Atque adeo utrumque, et filium scilicet et Herum,
Breuî rediturum incolumem Sa. Sic equidem fore
Confido. Am. Haud te spes fallet tua, sat scio. Sa.
Utinam.
Sed heîc haerere diutius, neque libet,
Neque operae sane pretium fuerit: quod aliquis
Forte adventârit vel peregrinus vel alioqui
Inops indigena. Am. Fieri pol potest. Sa. Domum
Itaque repetamus actutum, ne nostra cui
Fraudi mora siet. Am. Ubi voles Hera: haud ego
Meis deero partibus. Sa. Eamus igitur.
[Note: Glyconici.] Et si spiritus est Piis
Promptus semper omnia,
Quaecumque arbitrio Dei
Imponi sibi sentiunt:
Est infirma tamen caro,
Diversumque fere cupit,
Praesertim in cruce sufferenda,
Ac linquendo quod ardeat.
Verum a carne Pii interim
Haud sese exsuperarier
Ullis temporibus sinunt,
Ut quae noxia suadeat:
Quin huic obiciunt Deum
Ac dictamina spiritus,
Eiusque arbitrio unice
Sese subiciunt sacro.
Sic et Sara videlicet,
Et si ob gnati abitum dolens,
Maternis tamen interim
Usque affectibus obstitit.
Hinc et nos igitur simul
Summi iussa Dei patris
Cunctis quamlibet inclitis.
Praeponamus alacriter.
NUnc demum sentio miser, quam nimis siet
Peregrinorum deploranda aerumnosaque
Conditio: quam inquam sit calamitatibus
Refertum undique, tulisse ad ignotos pedem,
Inque exteris oberrare regionibus.
Ne enim hîc omnia simul commemorem incommoda,
Quae hoc in itinere mihi acciderunt plurima:
[Note: Quin.] Tertius hodie est dies, quod neque hominem
Vidi, neque vel unicam panis cibive
[Note: Sca.] Ullius degustavi micam. Atque hinc nimirum
Usque adeo totum conficitur corpusculum,
Sicque omnes exhauriuntur vires meae,
Ut vixdum incedere amplius aut progredi
Possim. Et profecto, NI DEUS ALIQUIS malo huic
Repentino occurrat medicamine, nihil
Me certius atque atra manebit mors, neque
Enim finem mihi mitiorem INFESTUS ILLE
INTERPELLATOR Venter praesagit. Sed en:
Nisi TIRESIA SUM caecior, hominem
A longe desidentem humi video. Equidem
Homo est: isque adeo ovium pastor. nam hoc sat superque
Ex ovibus iuxta pascentibus est cernere.
Adibo vero illum, si quid fôrs aut opis
Aut consilii communicare mihi queat.
Utcumque certe CADAT ALEA tandem, bone
Spe ducor fore, ut angentibus eximar malis,
Grassantemque stomachum vel paululum demulceam.
MIrum profecto, ecquid prae nationibus
Mortalibusque aliis Palaestini in Deos
Mali commiserint, quod sic aliis subinde
Atque aliis opprimimur calamitatibus,
Malisque agglomerantur mala. Principio FAMES
PLUS QUAM saguntina, universam scilicet
Vastans fere regionem, tantum non neci
Extremae miseros nos obiciebat [(transcriber); sic: ocijciebat] . Ubi vero
Haec conceptum remisit paulisper furorem,
En siccitas sterilitasque horribilis repente
Omnia depopulatur nunc pascua, pecorique
Exitium vel summum minatur in dies.
Meo sane gregi (id quod incredibile
Alioqui videatur) ego hodie vel bis decem
Quaesivi loca viridiaque passim: et tamen
Ne unum quidem licuit deprehendere hactenus,
Ubi commodis pecus frueretur pabulis.
Nec dubito equidem, quin quod mihi accidit hîc, idem
Aliis quoque pastoribus usu venerit.
Gi. Adsum iam homini, quem videram, cuiusque me
Spero auxilio adiutum iri. Accedam igitur, eumque
Amice compellabo. Salve vir bone,
Quisquis es. Ae. Atat, quantus me corripit tremor.
Quis me? Cuius persentisco hîc praesentiam?
Gi. Meam bone vir. Salve. Ae. Et tu salvus sis vicissim.
Ast cuiâs tu es? Undeve venis? Gi. Aegyptius
Sum. Ae. Aegyptius? O te felicissimum, ut cui
Patria obtigit tam fertilis. Gi. Imo me miserrimum,
Ut qui ignotis hîc verser in regionibus,
Fameque excarnificer longe gravissima.
Quare et per omnes te supplex obsecro Deos,
Meae huic ut necessitati consulas.
Ae. Ah, Appulisti inauspicato huc, de fame
Quidem si agitur. Gi. Inauspicato? Proh Deûm
Atque hominem fidem, itan' ergo pereundum mihi
Fame erit? Ae. Ut nostra sane nunc se regio habet,
Vel nil prorsus, vel perparum certe spei
Reliquum est. Verum hem, peropportune quippiam
Occurrit animo, e re quod esse queat tua.
Gi. Istuc ne me caeles, te obtestor unice.
URGET ENIM me telum durum necessitas.
Ae. Haud procul hinc insignis quidam potensque vir
Habitat, Abraham nomine. eo nullus uspiam in
[Note: Sep.] Regione hac tota deprehenditur hospitalitati
Ac munificentiae erga inopes addictior.
Huius itaque (si sapis) aedes adito recta,
Huius pulta fores: et cedent omnia ex
Animi tui voto. Gi. O utinam sis verus hîc.
Ae. Ne dubita. HAUD INCLAMABIS HYLAM.
Gi. Hoc pol nuntio
Nihil mihi gratius est. At quis me interim
Illo ducet? nam ignotis plane (ut dixi) ago in
Regionibus. Ae. Nihil est, quod hac angâre de
Causa. haud enim aberrare potes uspiam, modo
Quâ coepisti pergas. Gi. Pergam igitur: Dii interim
Felicitent coepta. Tibi vero vir bone et
Habeo grates immortales et prospera
Cuncta imprecor. Ae. I PEDE fausto: quicquid ego feci,
Lubens feci. Nunc comperio mecastor, haud
Mentirier volgare illud diverbium,
[Note: Hyp.] QUO AIUNT famem moramque corrugare nares,
Id namque vel in homine hoc plus quam satis videre
Est: quippe cui non bilem modo civis fames,
[Note: Sca.] Sed et omnia totius contraxit corporis
Membra, veluti ptisi laborantia. Verum
Brevi malo hoc levabitur sat scio. ea enim est
Abrahami humanitas ac liberalitas,
Ut nonquam occludat arceatue ostium. adeo
Peregrinis inopibusque excipiendis studet,
Ut et his occurrat ultro saepiuscule,
Inque amplexus ipsorum ruat: ut transeam
Silentio interim, quod PENULAM quoque
Haud raro scindat abiturientibus.
Non igitur dubium est, quin et isti parem
(Si non maiorem) humanitatem gratiamque
In omnibus praestaturus siet. Sed haec
Exaggerare iam multis, non huius est
Neque temporis, neque loci: quum scilicet
Et somnum aestivi calores mihi conciant.
Provisam ergo, quid agant oves: deinde mox
Quieti optatae dedam membra paululum,
Donec veniens aliud requirat hesperus.
TOties iam hodie peregrinorum causa forâs
Prodii ego, ut sane pigeat sic INSUMERE
FRUSTRA OLEUM et operam. Vix ulla est mundi plaga, ad
Quam non subinde sollicite me verterim,
Si quem fôrs cernere liceret: verum interim
Ne unus quidem sese obtulit uspiam. Labore
Eodem et nunc vaco rursus, ne non meo
Insistam sedulo muneri: at AGAM perinde
Nihil, ut auguror. Sed ecce, adest pedesque
Confert huc quidam ex improviso. Forsitan
Peregrinus is est, aut pauper indigena. Equidem
Conabor obviam illi, ne alio deflectat. Gi. O
Miserum me, quam esurie premor. Utinam viri
Illius divitis quam primum adsim aedibus,
Ne funditus peream fame. Ast, quis obviam
Fit hîc mihi? Me. peregrinus est. Saluere te
Frater iubeo. Giôra. Utinam vero saluere detur. Me. Hoc
Quorsum dicis? Num quid te mali habet? Gi. Pessimum
Certe, mi frater, nam modo non prae fame
Extrema mors me dira manet. Me. Animo sies
Bono. hac propediem sarcinula exoneraberis.
Gi. Istuc quidem sperare vix ausim, nisi
Abrahae subire tecta detur. hunc enim
Peregrinorum inopumque unicum esse ferunt asylum.
Me. In huius ego te aedes introducam breuî.
Gi. Tun' ergo eius famulus es? Me. Scilicet. Gi. O bene
Factum haud inauspicato igitur huc appuli,
Adeoque aliquis adhuc (ut conspicor) Deus
Me respicit. Me. Haud deserit Dominus sibi
Fidentes ex animo, quocumque etiam malo
Ii laborent Sed sequere e vestigio
Me, latranti ut stomacho pro voto consulas.
Gi. Nil fecero hercule lubentius: in hoc
Namque meae cardo vertitur vitae. Ast sine
Quaeso, unum te rogem. Me. Quid est? roges sino.
Gi. Quamnam adventantem illic video mulierem?
Eane vestrae itidem familiae est? Me. Immo alterum
Familiae est nostrae columem, hera scilicet
Ipsissima, rarae mulier sanctimoniae [(transcriber); sic: sactimoniae] .
Gi. Id certe vel VOLTUS SATIS indicat, animi
TESTIS certissimus. Verum Herus interim
[Note: Dim.] Ubi est? num in aedibus? Me. Is dies
Ante admodum paucos una cum filio
Peregre profectus est: sed sic tamen, ut breuî
Ipsum speremus fore reducem. Gi. Id faxint ita
[Note: Quin.] Superi. O felices vero vos, quibus
In talem adscribier contigerit familiam.
Me. Recte profecto sentis. ALBAE ETENIM sumus
Gallinae re vera omnes filii. Ast adest
Hera. actutum igitur verba abrumpamus. Gi. Placet.
ADes Medaier, una cum hospite peregrino?
Me. Adsum Hera. Hunc deprehendi solum nunc. haud enim
Occurrerunt plures. Sa. Bene factum: tuam
Collaudo diligentiam nam satius est
[Note: Sca.] Unum, quam nullum depraendisse. Te vero
Salute impartior optime vir. Gratissimus
Tuus nobis adventus est. Gi. Et ago edepol
Et habeo gratiam tibi ter maximam,
Matrona reverenda. Hospitem hîc famelicum,
Fameque tantum non enectum, habes.
Sa. Atque hoc nobis es gratior. nam quaerimus
Famelicos sitibundosque potissimum.
Ceterum, ut hostis tam crudelis grassarier
Desinat, introducito tu hominem Medaier, atque
Eius primo omnium lavato sedulo
Pedes, dein mox cibum potumque illi affatim
Apponito, Audin? Me. Et audio Hera, et alacriter
Curabo omnia. Sa. Tu nostrum vir bone sequitor
Intro famulum. Gi. Mora in me prorsus nulla erit,
Herois observanda. iamdudum enim ANIMUS
IN PATINIS est. Sa. Sed et ipsae simul manus
[Note: Sep.] In his erunt breuî. Si quid vero (tibi
Loquor Medaier) praeterea desiderabitur,
Id ego, ubi rediero, probe resarciam
Refundamque. Me. Bene habet Hera. intro concedimus
Nos Sa. Iam prior quidem egressus huiusce nostre
Causa suum utcumque sortita est effectum: in hoc
Nempe, quod hospes tandem vel unus appulit.
Ast causa illa altera, quae me extrusit forâs,
Quae nimirum est conceptus ille de mariti
Ac gnati absentia dolor, usque adeo neque
Cessat neque minuitur, ut et auctior in dies
[Note: Sc.] Evadat eheu. Nescio autem, ita me Deus
Bene amet, ecquomodo usu veniat isthuc, aut
Quid portendat: nisi quod praesagit animus
Mihi, infortunium aliquod haud exiguum manere
Utrumque, et filium praesertim. nam ni ita
Esset, non possem certe tantis concuti
Differrique subinde doloribus. atque huc et id
Accedit insuper, quod haud meminerim ego,
Mariti me profectionem absentiamue
Ullo unquam antehac aegre tulisse tempore,
Ullamque concepisse inde aegritudinem,
Uti nunc. Sed quorsum facit, his diutius
Evoluendis animo immorarier? Ad nihil
[Note: Sep.] Profecto aliud, quam OLEUM UT CAMINO ADDAM, MALOQUE
MEDICER malum. Renitar ergo arietibus
[Note: Sep.] Huiusmodi, quantum fieri potest: praeterque spem
Omnem sub spe credam tantisper, donec misereat
Tandem Deum Optimum mei, isque et coniugem
Et filium reddat. Ut ut adversarier,
[Note: Sep.] Videantur iam omnia, non tamen ille perpetim
Nos deserturus est, uti nec hactenus
Unquam suo nobis desuit auxilio. Ceterum,
Monet nunc tempus, ut domum me recipiam
Rursum: visamque quid peregrinus ille agat
Num satis etiam a nostris tractetur lautule:
Hoc enim in primis datum mihi est negotii ab
Abeunte viro, ne negligantur pauperes,
Ne quid peregrinis desit adventantibus.
[Note: Dim. Iamb.] Quemadmodum homines vere pii
Rebus subacti tristibus,
Crucem patienter perferunt,
Nec flagris Domini obmurmurant:
Sic toto iidem pectore
Sanctis vacant usque precibus,
Commendantque Deo interim
Et sese, et sua ad haec omnia.
Utque huius semper sentiunt
Benignitatem maximam,
Ita et ipsi misericordiâ
Utuntur erga proximos.
Sed in primis utuntur hâc
Erga advenas et pauperes:
Ut qui perpendant sedulo,
Et sese in mundo esse hospites.
Et nos ergo carissimi,
Domini experti clementiam,
Agamus curam pauperum,
Vagisque adsimus gnaviter.
UT tecum igitur fili? Satin adhuc vales?
Isaac. Sic satis optime pater. Ab. At quid pedes? Isa. Profecto,
Ut quod res est dicam, haud ii adeo bene habent. sum enim
Defessus impense, quantus quantus sum. Ab. Ain'
Tu? Isa. Serio loquor pater. nec id equidem
Mirum, quom tres fere dies in itinere
Iam absolverimus. Ab. Hem, tres dies? Atqui modo
Tertii adest vixdum initium. Verum breuî
AD OPTATAM pertingemus metam, nisi
Omnino me meus fallit animus. Is. Utinam.
Ab. Imo animo te nunc otioso esse impero.
Locum etenim ipsissimum conspicor. Is. Ubi quaeso is est
Parens? Ab. Viden montem illum excelsum? Isaac. Eumne, qui
Plagam orientalem respicit? Ab. Haud A IANUA
ABERRAS. Is. Hunccine igitur monstravit Deus
Tibi? Ab. Scilicet, is locus est, ubi holocaustum sibi
Dominus vult immolarier. Is. Gaudeo equidem
[Note: Solus.] Plurimum, iter haud dilatum iri diutius.
Hunc namque breuî cursu assequemur. Ab. Ah, quot in
[Note: Hyp.] Me oboriuntur subinde cogitationes,
[Note: Quin.] Quotque arietes sentio? At utcumque suadeas
Caro aliud, non tamen me perduces eo
Unquam, ut vel LATUM UNGUEM a Dei mei
Deflectam placitis. Is. Quid ita tecum loquere, mi
Pater? Num quid sentis incommodi uspiam?
Ab. Nihil fili, tua quod inter sit. Sed hem:
Subsiste paulisper, donec famulis loquar.
Is. Pareo lubens. Ab Heus Obed, adesdum. Ob. Adsum here, quid
Ut efficiam iubes? Ab. Tu hîc una cum Naar
Haereto aliquamdiu: ego interim una cum Isaac
Gnato ad summum montis conscendam vorticem,
Atque ubi adoraverimus illic, ad vos breuî huc
(Deo favente) ambo revertemur. Ob. Tua
Here exsequemur iussa sedulo. Ab. Sed et
Asinus vobiscum hîc tantisper maneat. Ob. Placet.
Ast tuo quae interim de fasce illo coculario
[Note: Sep.] Sententia est? Ab. Eum solvito mihi ocius.
Ob. Curabitur. En solutum habes. Ab. Sat est. Ob. Nihilne
Ergo vis praeterea curatum? Ab. Quod sciam
Quidem aut meminerim iam, prorsus nihil. Ob. Bene
Habet. Ab. Tu fili humeris tuis impone ligna
Haec, deferque ad montem. Is Lubens profecto mi
Parens. tibi enim me in omnibus aequum est obsequi
Ab. Sequere igitur me nunc, ne qua in nobis
Mora siet, utque quam primum stemus Dei
Nostri iussis alacriter. Is. Quantum in me erit
Pater. Tu praecede modo. Ab. Ita fiet equidem.
DEus bone, quid video iam? Siccine filius
Herilis asini cogitur vices subire?
Tantumne lignorum pondus tam parvulo
Imponitur? certe miseret me illius, ita
Me ament superi, nam quo nam pacto oneri huic ad ipsum
[Note: Sca.] Ferendo Montem par esse queat, ut qui vix
Possit superare eum vel vacuus? Miror autem,
Adeoque et scire gestio, ecquid Obed hinc
Ratiocinetur. Sed adest. Ob. Quid agitur Naar?
Na. Statur adhuc collega: Ubi vero locorum asellum
Reliquisti? Ob. Huic nimirum obieci pabula, ut
Vires aliquantulum colligat. Ast quid tu ita
Stas veluti cogitabundus? Na. Nescio, nisi
Quod admiratio me captat maxima,
Ecquur congeriem illam lignorum filio
Herus iam imposuerit. Ob. In eadem sane et ipse
Simul admiratione sum. Na. Verum, quid inde
Animus colligit? Ob. Equidem certi nihil. heri enim
Quis exploratam habere mentem possiet?
Novit causam is solus, et ipse quoque filius
Fortasse. Na. Apte respondes. nam nec ego edepol
Causam certo possum assequi. Ob. Utcumque siet, haud
Dubium mihi est, quin portendat mysterium
Aliquod et singulare et arduum. Na. Nihil
Certius. at expectemus, dum redeat uterque
Huc. forsan rem rescibimus tum omnem. Ob. Potest
Quidem fieri istuc, sed modo ne nimis siet
Arcanum. Ceterum missa faciamus haec
Nunc, tractemusque alia: aut si nil (quod interim
Tractemus) in promptu est, optatae nos quieti
Heîc caespite super viridi dedamus. Na. Quietis
O vocem iucundissimam. Nunc Angelus
Certe tuo ex ore loquitur. Quapropter et
PALMAM equidem huic do consilio. Ob. Credo facile.
Es namque quieti semper addictissimus.
Quanto ergo mage iam? Na. Quid ni? QUOD
ENIM CARET
Requie alterna, durabile non est. Ob. Age igitur,
Recubemus paululum ne non durabiles
Usque maneamus. Na. Ut ut mecum iocarier
Videâre, ab instituto haud deflectam tamen.
Ob. Non iocor adeo, quin et ego idem tecum siem
Quam serio aggressurus. Na. Hoc cernere libet.
SUperavimus iam tandem montis huius.
Fastigium, laus optimo Deo. Ab. Hunc laus decet
Perennis fili. Isa. Sine vero te unum rogem
Pater. Ab. Licebit gnate. Quid ex me discere
Cupis? Isa. Ecce ignis lignaque praesto sunt. Ast ubi
[Note: Solus.] Ipsa interim est holocausti victima? Ab. O dolor
Dolor, quantis mea concutiuntur viscera
Arietibus. De victima quidem nihil
Est quod sollicitus sis fili mi. Nam Deus
Hanc ipse deliget sibi atque dabit: dabit
Inquam holocaustum, quo sibi velit litarier.
Isa. Fiat itaque voluntas eius perpetim.
[Note: Solus.] Ab. Summe Deus, quot me circumstant angustiae,
Quam duris quatior cogitationibus.
Aegerrime profecto obluctor. Sed tamen
Quod iussus sum, nihilo exsequar minus. haud enim
Dominus, ut est in promissis constans, meam
Frustrabitur spemque fidemque. Isa. Ecquid mussitas
Sic mi Parens? Quidue animum discruciat tuum?
Ab. Bene habent fili omnia. Sed hîc iam resiste. hic est
Enim locus, quem Dominus holocautomati
Mox per nos immolando destinavit in
Primis. Isa. Laetor profecto adesse hunc tandem At heus
Ab. Quid est? Is. Nonne Domino exstrues aram Pater?
Ab. Scilicet. atque hunc in finem lapides mihi aliquot
Illinc adferto. Isa. Sedulo faciam. Ab. Insuper
Verô et tres quattuorve effodito caespites,
Sed qui reliquos superent fragrantia. Isa. Dabo
[Note: Solus.] Operam Pater. Ab. Heu fili mi, fili mi, meo
Carissime animo: quam dura et me et te modo
Provincia manet? INTER malleum et incudem
Certe ambo versamur iam nunc. Is. en caespites
Lapidesque Pater. Num plures vis adferrier?
Ab. Haud opus est fili. Profer tantum ligna. Is. Et haec
In promptu sunt item. Ab. Sat est. Restat nihil
Iam, nisi ut imponatur demum hostia. Is. Verum ubi
Ea interim est? Ab. Summa urget nunc necessitas, quorsum
Ut rem omnem, ita ut est, tibi fili nude aperiam.
Is. Quid istuc verbi est mi parens? Quam timeo,
Evadas. Quaenam te urget modo necessitas?
Ab. Ah gnate, gnate. Is. Quin dic verbo uno pater,
Quid est? Ab. Dicam. Tu destinata es victima.
Is. Egon Pater? Ab. Tu inquam fili. Is. Euoe, occidi.
Ab. Te commodato mihi Dominus aliquamdiu
[Note: Sep. Sca.] Dedit, idem reposcit commodatum nunc fili.
Proinde aequo feras animo precor, quod haud
Mutarier potest, velis, nolis. Ut ut
Videâre iam mori corpore, anima tamen
Morieris numquam [(transcriber); sic: nonquam] : adeoque et per mortem hanc breve
Perennia ingredieris caeli gaudia.
Is. Durissimam quidem horribilissimamque, ô
Mi genitor, narras mihi provinciam: Attamen,
[Note: Sep.] Si sic omnino de me decretum est divinitus,
Mori haud recuso, voluntas Domini fiat. Ab. O
Dictum probe. Hic animus obfirmatus tibi
Usque maneat quaeso. Is. Curae id mihi erit Parens,
Deo auspice. Ab. Conscende igitur iam huc, exporrigeque
Utramque manum, quo funiculo hoc adstringam eas.
Is. Hem tibi manus. Ab. sed et oculi velamine
Obducendi sunt. Is. En, offero etiam hos. Ab. Facis,
Quod te decet fili. Obdura modo fortiter.
Is. Caro licet imbecilla sit, certum tamen
Est, fixaque stat sententia, iussa Dei sequi
Gnaviter in omnibus. Tu itaque nunc mi Pater,
Ubi libuerit. meum recta pete iugulum.
Haud in mora tibi ero. Ab. Quod faustum ergo siet
Ac felix, vivam hanc iam suscipito victimam
Deus Optime Maxime, acceptaque ea tibi siet
Precor. An. Heus Abraham, Abraham. Ab. adsum. Quis tam derepente
Heîc me vocat? An. Cave manum extendas tuam
Super puerum, faciasve quicquam illi. Ab. Audio
An. Nunc cognovi demum, inquit Dominus, quam meum
Vere reverearis numen, quippe qui
Nec unigenito, dilectoque filio
Tuo peperceris propter me. Ab. O mi Deus,
Quam inexhausta tua est clementia, quam sunt viae
Tuae impervestigabiles? Ast quid? Itinerne
Ego tantum frustra omnino subiero? Nihilne
Inquam Domino litem? Id procul absit. Ceterum
Tu nunc exsurge fili, perpetesque age
Domino caelesti gratias. Quin surgis autem?
Is. Eho, ubi sum? Quid sum? mortuusne, an vivus? Ab. Ex-
Surge inquam gnate mi. Is. Mi pater. Ab. Itan' ecstasi
Correptus es? Sine velamen oculis tuis
[Note: Quin.] Oppansum dimoveam, manuumque item
Solvam vincula. Is. Circumdederunt profecto
[Note: Hyp.] Funes mortis, dolores inferûm modo non
Absorpserunt me. Ab. At tanto nunc illustrius
Apertiusque Domini contra se exerit
Benignitas. Isa. Nil equidem verius pater.
Ab. Priusquam igitur amoliamur hinc, deo
Nostro pro tanta omnino misericordia
[Note: Hyp.] Sacrificium aliquod odoriferum immolemus
Oportet. Is. Optimo hercle iure. Ab. Atque en, favet
Votis ipse Dominus. Nam arietem conspicor
Illic, cornibus inter vepres haerentem. eum
Ergo adferam huc pro te immolandum illi. Is. Ita face
[Note: Solus.] Mi genitor. Nunc comperio tandem clarius
Sole ipso, ecquomodo cum suis Dominus agat:
Quod hos nempe et mortificet et vivificet, et
Deducat ad inferos et inde reducat. Ast
Redit parens, araeque imponit victimam.
Ab. Sacrificium hoc tibi, mi Deus, gratum siet
Quaeso: nosque famulos tuos clementia
Solita digneris usque prosequi. An. Abraham,
Abraham: PURGATIS ACCIPE verba mea auribus.
Ab. En audio Domine. loquere tu, quicquid voles.
An. Per memet ipsum iuravi, inquit Dominus ille
Omnipotens. quia fecisti hanc rem, nec filio
[Note: Quin.] Tuo unigenae in mei adeo gratiam
Pepercisti, tibi benedicam perpetim, ac
Multiplicabo semen tuum, ceu sidera
Olympi, arenamque maris innumerabilem.
Tenebit posteritas tua hostium suorum
Et urbes et terras potenti dextera.
Atque IN TUO adeo benedicentur semine
OMNES Terrae cognationes, familiae
Mortalium universae: ob hoc videlicet,
Meis iussis quod sedulo obsecutus es.
Ab. Grates equidem et ago et habeo tibi mi Deus
Immortales, quod tantis indignissimum
Me cumulare usque haud cessas beneficiis.
Tibi laus et honor sit in omne aevum. Restat nihil
Iam fili, nisi ut soluamus e vestigio hinc,
Assumptisque famulis nostros celeri lares
Repetamus cursu. Is. Ubi voles pater. ego
Te quovis pressim consequar. Ab. Eamus itaque.
DIi, quam me somnus vicit. At nondumne sese
Huc recipit Herus una cum filio? Equidem
Nuspiam adhuc apparet. Mirum, QUID MONSTRI ALAT
Isthaec dilatio, num omnia salva sint. Sed est
Naar excitandus mihi, ne si redierit ex
Improviso ille, ignaviae nos arguat.
Heus heus Naar. Na. Quis me? quid est? Ob. Exsurgito
Propere. Na. Quid est? Herus ne venit? Ob. Aderit breuî.
Na. Sopor profecto me oppressit totum. Ob. Satis
Istuc quidem relucet. Na. Mirum vero, ubi
Maneat Herus, adeoque et gnatus Isaac:
Quidue acciderit ipsis in monte, quod moram
Tam diu ibi nectunt. Ob. Mirum certe, at quis sciat
Caussam? Na. Sed laus Deo Opt. Max. Ob. Equidem
Laus hunc decet semper, ut ab Hero saepius
Edocti simus: ast quur nunc ita depraedicas
Illum? quur sic exclamas? Na. Haud iniuriâ
Sane. nam Herum video. Ob. Herum? Na. Ipsissimum. Ob. Haud tuis
Mecastor OCULIS EST offusus puluis, ut
Res ipsa docet. Adventat namque et Herus et
Filius etiam. Na. An non igitur iure gratulor
Mihi, Deumque meritis concelebro laudibus,
Quod utrumque scilicet incolumem servaverit,
Adcoque et nobis reddiderit? Ob. Pie facis.
Laudo institutum. Surgamus vero ocius
Moneo, ne somno indulsisse videamur. Na. Haud
Inepte pol mones. vigilantibus etenim
Paratisque herus famulis gaudet, desides
Odit contra. Ob. Sic est: verissima Praedicas.
Proin videndum nobis, ne et nos oderit.
NOn dicier equidem fili potest, quam ego
Domum nunc properem, quo nempe genitrix tua
[Note: Sep.] (Mea uxor) conceptis exoneretur maeroribus.
Is. Et ipse profecto pater nihil prius
Habeo, quam ut illi primo quovis tempore
Adiungar. Ab. Haud ambigo sane: Verum hoc magis
Festinandum iam utrique erit. Is. ad me quidem
Quod attinet pater, vel EURUM VICERO
SALAMINIAMque NAVIM cursu. Abra. Siquidem
Igitur instructi sint et famuli, propediem
(Domino volente) optatam contingemus una
Metam. Is. Nullam ii nobis remoram facient, uti
[Note: Sca.] Conspicio. Sunt enim in procinctu iamdudum.
Ab. Vera loqueris gnate: ac laetor profecto, quod
Tam diligenter instructa habeant omnia.
Itan' parati estis pueri? Facitis mihi
Certe rem prae omnibus gratissimam, quod ad
Nostrum tam sedulo vos adventum modo
Composueritis. Ob. Id famulos gnesios decet
Here. Incolumes vos rediisse, imo ex pectore
Gaudemus. Na. Nihil nobis sane exoptatius
Vestro here reditu fuit. Ab. Agnosco sat superque
Animum in me vestrum filioli. Ceterum,
Quia properamus nunc solito velocius,
Me filiumque meum actutum sequimini
Pariter. Ob. Quam graviter equidem vestigiis
Vestris insistemus, neque ad dextram, neque ad
Laevam deflexuri vel paululum. Na. Nihil
Sane huius in nobis desiderabitur
Here. Ab. Agite igitur, accingamur nunc itineri.
[Note: Dim. sunt] Est eius prorsus indolis
Deus creator omnium,
Ut aliquando appareat
Quasi pios neglexerit.
Imo gerit sese haud secus,
Ac si illos velit occidere,
Quasi illos cupiat perditos,
Maleque eis succenseat.
Ast quando relucet nulla spes,
Quando omnia conclamata sunt:
Tum de repente porrigit
Auxiliares ipsis manus.
Tum nimirum facit evidens
Declaratque simul omnibus,
Haud se suos relinquere,
Nec ipsorum sitire mortem.
Sic nempe et iustus Isaac
In extremo discrimine
Repente liberatus est
Mortemque evasit horridam.
Ne animum despondeamus ergo,
Siquando et nos mors territat:
Sed statuamus quam firmiter,
Nec nos linquendos a Deo.
DEUM immortalem, quam potens violentaque
Res mutuus est coniugum affectus, quam amor
Est ingens matrum honestarum erga liberos.
Hoc nempe si ullibi, in Hera praesertim mea,
Vel ipso meridiano sole clarius
Relucet: ut quae nullum intermittit diem,
Quo non subinde et heri et gnati defleat
Absentiam, horumque expectet reditum unice.
O quoties lacrimas excutit illa mihi, ubi
Praesertim prae dolore summo conserit
Manus, largissimisque indulget fletibus:
Adeo certe, ut vel DURA SAXA bestiaeque
[Note: Hyp.] Immanes permoveri ad commiserationem
Possint. Illud vero in primis me mirum habet,
Variisque animum urit cogitationibus,
Quod intra tempus omne quo herus abfuit,
Nonquam uberioribus indulsit lacrimis, neque
Plura altiorave traxit suspiria,
Quam tertia potissimum ab hinc die, ibi enim haud
Secus profecto affecta fuit, ac si marito
Aut filio extremum gravissimumque vitae
Impendisset discrimen. Ceterum ut ut siet,
Ac quamlibet fôrs dira animus praesagiit
Herae incommoda, nihilo tamen certe minus
In spem firmissimam adducor fore breuî, ut
Redeat BONIS UTERQUE AVIBUS. Deus Enim,
Quem tanta illi religione venerantur usque,
Haud linquere eos potest, quantumlibet aliôqui
UNDARUM IN ULNIS forte versentur, APIOVE
IPSIS SIT opus. Ad haec vero, quod ominis
Plerunque solet esse boni, AURIS TINNIT mihi
Subinde dextra. Utinam et hera vel unicam
Spei huius animo micam persentisceret.
Sic omnia nimirum salua fuerint. Sed intro
Hinc ocius me conferam, si me velit
Fortassis ipsa, meamve operam desideret.
Verum quid nostrae concrepant fores? Deus
Faxit quaeso, ne me quaesierit interim, aut
Forâs iam prodeat. Ast nihil est periculi.
Medaier enim (ut video) exit una cum hospite
Illo peregrino, qui non ita dudum lares
Subibat nostros enectus fere inedia.
QUia non libet (ut dicis bone vir) diutius
Haerere hîc, en educeris a me nunc foras
Tuo pro voto, ut porro pergas, quo tua
Te mens vocat. Gi. Facis sane mihi rem oppido
Gratam colende frater. nam quid hîc mea
Gravarer vos diutius praesentia,
Onerique vobis essem: quum praesertim abunde
Herae vestrae (matronae pol sanctissimae)
Sim munificentia refocillatus, immo
Et commeatu ad haec instructus largiter
In iter reliquum? Meda. Es quidem Herae liberalitatem
Expertus iam sic satis at Herus ipse si
Fuisset interim domi, longe profecto
Exceptus esses delicatius, atque nunc.
Gi. Credo edepol; verum huius nil nocuit mihi
Absentia. interim tamen prosperrimum
Ipsi reditum imprecor. Me. Faxint ita superi.
Gi. Haud dubie facient. Sed valebis plurimum
Nunc mi frater, habeoque gratiam tibi
Immensam pro tuo in me obsequio. Me. Perlubens
Tibi gratificatus sum. Vale itaque et tu vicissim,
AESTUQUE SECUNDO proficiscere. Iam postulat
Tempus, ut intro rursus concedam, ac strenue
SPARTAM NACTAM persequar. En vero Heram, exit haec
Prospectum fortasse, Herus ne ipsus alicubi
Vel tandem appareat, adeoque et filius.
Tam scilicet anxie nimis utriusque nunc
Reditum in dies suspirat. Nec mirum hoc profecto.
Et ego enim, famulus sim licet subditus,
Haud exigua ob diutinam hanc absentiam
Excrucior maestitudine. Sed est in propinquo
Hera. abrumpam igitur verba concepta, obviamque
Antigerio conabor illi, si quid ex
Me forte sciscitatura siet, ut mihi
Aliquod potius demandatura negotium.
QUo differtur mage et mariti et filii
Reditus, hoc cogitationes (proh dolor)
Plures gravioresque animum subeunt. Nec scio
Equidem, quid vel dicam vel cogitem amplius,
Aut quo denique me vertam. Verum en, obvius
Fit hîc mihi Medaier. non hunc praevideram
Certe. Hem Medaier, unde tu nobis ades?
Quidue hîc tibi fuit negotii? Me. Hospitem
Illum nostrum forâs eduxeram Hera. Sa. Sed
Num commeatu sat superque in structum? Medaier. Abunde
Hercle. Sa. Bene habet. Ast quo te iam nunc conferes?
Me. Domum recta. Sa. Nostro itaque oeconomo meo
Dic nomine, moram ut rumpat omnem, atque itineri
Iniuncto confestim accingatur. Me. Sedulo
Curabitur Hera. At num quid praeterea mihi
Voles iniunctum? Sa. Hoc unum nempe, ut compita
Quaelibet obserues gnaviter. sicubi queas
Plures nobis peregrinos adducere. Me. Dabo
Operam, quantum quidem in me erit. Sa. Ita feceris
Sane rem summe mihi gratam, dignamque te.
Me. Haud partibus Hera deero meis. Sara. O mi Deus,
Quando tandem obsecro famulam solaberis
Tuam? quandiu in angoribus maeroribusque
Hisce profundissimis me versare sines?
Qua nos benignitate prosecutus es
Immeritos semper, eâdem quaeso et nunc item
Erga nos utere: efficitoque igitur, ut et
Maritus et gnatus meus carissimus
Incolumis redeat, idque adeo propediem.
Ah, INTRA SPEM METUMQUE haereo. Differre
Quidem prorsus, religio mihi est: at interim
Spem certam concipere, non permittit timor.
Sed prodit Eliezer demum, ut iusseram.
Accinctus probe itineri. Is ergo amandandus est\
Mihi ante, quam incoepta haec pergam querimonia.
Utinam isthic non futurus sit labor irritus.
NIhil equidem lubentius, ita me Deus
Bene amet, atque iter hoc suscipio: si nuntium
Modo laetum nostrae Matrifamiliâs
Adferre pro voto queam. Ast ut inanis hic
(Quod haud spero tamen) futurus sit labor,
In me profecto nec mora nec culpa ulla erit.
Pro parte enim mea virili sedulo
Exsequar omnia. Verum Herae nunc verba audiam.
Nam dicturire videtur, meque adeo aspicit
Toto voltu. Sa. Bene facis Eliezer, hanc
Quod tam prompte (in mei favorem) suscipis
Provinciam. El. Merito tibi Hera in omnibus
Obsequor. Sa. Id oratum te cum primis velim
Mi Oeconome, ut quoquoversum oculos circumferas,
Omniaque sedulo perlustres compita,
[Note: Quin.] Si forte in conspectum venire eos
Contingat. El. OMNEM POL movebo lapidem.
Sa. Vade igitur VENTIS IAM SECUNDIS, hocque iter
Tuum Dominus quaeso felicitet. El. aderit
Haud dubie is coeptis Hera. Tu vale interim,
Bonoque sis animo. Sa. Ah, egon bono siem
Animo? Nihil certe minus: nisi videro
Coram reduces, quorum deploro absentiam.
Iam me quidem (ut et antea mecum conquesta sum)
Ingens tenet metus, ne quid passi sient
Advorsi in itinere, ac praesertim ne malo
Aliquo grandi filius ipse laboraverit.
Attamen in spem contra nunc paulatim erigor,
Futurum propediem, ut quibus tam pessime
Timui hactenus, ii incolumes reddantur mihi,
Indicibilique animum perfundant gaudio
Utinam vero nil vani hic mihi pollicear. At
Utcumque cedat tandem, committenda sunt
Domino omnia. haud is maestabundam deseret,
[Note: Sca.] Sat Scio. DABIT ET HIS MALIS finem, veluti hactenus
Longe etiam exulceratioribus haud semel
Dedit. Hac igitur suffulta fiducia, domi
Iam nunc provisam, num curentur omnia
Exacte ita ut iussi, atque adeo an nondum novus
Aliquis advenerit hospes. Verum temperare
Equidem mihi haud possum quin e vestigio
[Note: Sep.] Revertar huc, viasque et ipsa observem gnaviter.
O Fortunatum me, cui hoc negotii
Datum ab Hero est, ut et ipsius et Isaaci
Annuntiem domi nostrae reditum scio
Enim compertumque habeo certo certius,
[Note: Sep.] Ingentem me undiquaque ob id initurum gratiam.
Vidi autem, ni captus oculis prorsus fui,
Adventantem procul Oeconomum nostrum, qui et hac
Fortasse de causa illinc ablegatus est:
Verum certe dissimulavi de industria
Adventum eius, ne tantam fortunam mihi
Praeriperet. Utinam vero sese offerret Hera
Antigerio nunc, ut quod adfero gaudium, in
Sinum illius liceret totum effundere. O
[Note: Sep.] Quis Angelus meam ipsi suggeret praesentiam?
Quis excitabit, ut quam primum prodeat
Ea forâs? Sed si quidem mihi pristinus
Forium nostrarum strepitus cognitus est adhuc
Vel paululum, crepare eas sane audio: et
Recte omnino audio. nam optime ipsa exit foras,
Quam cupiebam unice, cuiusque gaudio
Explebo animum. Deum vero immortalem, ut est
Immutatus mulieris voltus? quantam ea
[Note: Sca.] Prae se fert maestitudinem? Mirum, num hanc ex
Heri gnatique absentia conceperit.
At certe concepit. nam uterque ei omnibus
Carissimus est modis. Sa. Serva me mi Deus,
Quemnam adventantem isthic repente conspicor?
Novi, an non? Sane, ni Obed est vernaculus
Noster, nescio quid hominis siet. Ast Obedest.
Ah, quam timeo, sinistrum ne apportet mihi
Vel de Marito vel de gnato nuntium.
Nam quod sic solus advenit, malam profectio
Animo inicit suspicionem, Deus interim
Meliora substituat. Sed quid cesso alloqui?
Ten' habeo Obed fidelissime? Tun' ades? Ob. Ego
Adsum Hera. Salutem nuntio tibi plurimam.
Sa. Ah utinam isthaec in me salutatio habeat
Locum. Ob. Quid ni habeat? Omnia namque salua
sunt.
Sa. Obsecro, ne in laetitiam me frustra conicias. Ob. Egon?
Hanc de me quaeso missam face suspectionem.
Adfero enim solida gaudia. Sara. Quid igitur? Valent
Adhuc nostri? Maritus inquam, et filius?
[Note: Sep.] Ob. ATHLETICE uterque valet. Sa. O IN CAELO SUM, haec si
Sunt vera. Ob. Immo verissima sunt. Sa. Ast ubi manent
Ii interim? Ob. Breuî aderunt, sat scio. Sa. Beas
Me equidem, tantumque non DEAM FACIS. Ob. Breuî
[Note: Sep.] Aderunt inquam. Nam hoc ablegavit me Herus nomine,
Suum gnatique ut tibi reditum praenuntiarem,
Sa. Abeant ergo curae nunc tristes, pristini
Dispareant maerores e vestigio.
His namque redeuntibus, exoptatis fruor,
Nec cupio praeterea aliud: quantumlibet
Alioqui excellens. Verum est, quod te nunc rogem.
Vidistine alicubi Eliezerum? hunc enim
Exploratorem emiseram. Ob. Vidi Hera: sed,
Vera ut fatear, deflexi a tramite paululum,
Ne me videret, neve mihi antevorteret.
Volebam namque ipse unus nuntium tibi
Tam laetiferum adferre. Sa. Tui usque similis es. Ast
Utinam quam primum huc sese appellant. nam [Note: Sca] haud queo
Tristitiam curasque abigere omnes, nisi coram
Eos conspicer. Ob. Attolle itaque oculos. Sa. Quid est?
Viden' tu illos adventantes? Ob. Video hercle.
Sa. Ubinam quaeso? Ob. Orientem versus respice,
Idque adeo ad dexteram. Sa. Nunc demum conspicor,
Quos cernere libuit. O diem hunc ter prosperum,
O lucem exoptatissimam. Nunc viere
Iuvat. Sed tu nostros Obed adito propere
Lares: monetoque familiam ex me, quo paret
Quam accuratissime omnia. Ob. Effectum dabo
Hera. Sa. Memorem esse me dices ac gratam. Ob. Ita
Confido equidem. Sa. Ibo iam obviam meis ego.
Inque amplexus ruam ipsorum optatissimos.
[Note: Sep.] ITan' Eliezer ab uxore in nostri amandatus es
Occursum? Eli. Scilicet Here. Haud dicier equidem
Potest, quantopere illa usque tum tibi, tum
Isaaco
Metuerit. Ab. Facit, uxorem quod decet probam:
Et si hac profecto in re mallem alterius eam
Esse animi. sed NESCIT MODUM AMOR Is. Euax. io:
Quid video nunc pater? Ab. Quid nam fili vides?
Is. Meam nimirum matrem. Ab. Matrem? Isaac. Ipsissimam
Pater. Ab. Haud. LABORAS CERTE OCULIS, namque ipsamet
Viam ad nos recta affectat. Is. O gratissimum
Mihi conspectum. MAGIS SANE IAM laetor, atque
SENECTAM QUI EXUIT. Ab. ita decet gnate, sed
Adest. Sa. O vir mihi colendissime. Ab. Salua sis
Dulcissima mea uxor. Quid illacrimas? Isaac. Salute
Te impartior parens mea mellitissima.
Sa. Oh fili, fili, quantis absentia tua
Pectus meum concussit usque doloribus?
Is. Ne fletu iam indulgeto mater. hunc enim
Diem laetitiae consecratum oportet, haud
Lacrimis. Ab. Desine mea coniunx, desine fletibus,
Praesens obnubilare gaudium. Sa. Nihil
Aliud mi vir, quam laetitia summa lacrimas
Hasce mihi excutit. in tantum namque gaudeo
Vestrum ob reditum, ut ignorem prorsus, vel ubi sim,
Vel quid agam. Ab. At multo sane uberiores tibi
[Note: Sca.] SEGES LAETITIAE suppetierit, si nôris,
Quam simus sortem experti. Sa. Quam obsecro mi vir? Ab. Haud
Rei te nunc caelabo eventum. non enim
Crediderim facile, ullum tibi in praesentiarum
Inde, oboriturum maerorem. Sa. Nihil hercule
Minus. nam tanto sum perfusa gaudio
Nunc, ut nulla mihi res posthac intervenire
Unquam tanta queat, quae vel conceptam auferat
[Note: Sep.] Laetitiam vel novae animum obiciat aegritudini.
Ab. Dicam igitur. Gnatum sibi in holocaustum elegerat
Dominus. Sa. Gnatum? Abra. Gnatum inquam. Sa. Nostrum ne Isaac?
Ab. Eum ipsum. Sa. Bone deus quid audio? Haud mihi
Frustra certe magnum praesagibat malum
Animus. Sed quid nam contigit? Ab. Ubi ego Domini
(Ut par erat) voluntati per omnia
Fideliter obsequens, puerum immolare iam
Exempto gladio vellem: en derepente vox
Caelitus audita mihi est, edicens serio
Dei nomine, ne quid nocerem filio,
Nam satis exploratam Domino esse nunc meam
Erga se obedientiam, hancque unam suo
Ipsum iussu testatam reddere voluisse
Omnibus et praesentibus et posteris. Sa. Lubent
Equidem, laetoque animo audio haec, quum filius
Praesertim incolumis nobis manserit Dei
Munere. Verum quid deinde factum est? Ab. Nolui
Discedere illinc. nullâ. oblata victimâ.
Arreptum igitur arietem, qui haud dubie Dei
Productus beneficio erat, succedaneam
Pro gnato holocautosin mox obtuli. Sa. O bene
Factum. Ab. Simulatque vero is immolatus est,
Ibi rursum vocem audivi detonantem [(transcriber); sic: detonentem] caelitus.
[Note: Sep.] Sa. Quid isthaec vero sibi voluit, dic obsecro?
Ab. Eâ nimirum iure iurando Deus
Recepit, quia voci ipsius oboediverim,
Nec filio pepercerim proprio Isaac,
Se benedicturum mihi, posteritatemque nostram
Uti stellas caeli et arenam in littore maris
Multiplicaturum uberrime: quin effecturum et hoc
Insuper, ut possideat semen meum hostium
Suorum portas, atque adeo OMNES FAMILIAE
TERRAE IN EO BENEDICANTUR. Sa. O [Note: Hyp.] promissiones
Vere aureas. ô exuberantissimam
Erga nos Domini misericordiam. Optio
Equidem iure abs te dictum est mi vir, gaudium
Illud meum de vestro hoc reditu partibus
Infinitis futurum maius auctiusque,
Ubi ipsam itineris vestri sortem penitius
Iam cognovero. nam quis fuerit tam adamantinus,
Quem non isthaec summo perfundant gaudio?
Quis hinc inquam non vel MESSEM HORNAM gaudiorum
Eliciat? Certe quo fuerit periculum
Ipsum periculosius, hoc dubio procul
Et ipsa fuerit liberatio gaudii
Tum solidioris, tum amplioris etiam.
Ad haec vero, quo divina in dies magis
Magisque in nos sese exerit benignitas,
Hoc maior quoque debetur illi gratiarum
[Note: Quin.] Actio, nosque itidem copiosiorem
[Note: Hyp.] Inde exsultandi haurire materiam profecto
Possumus. Ab. Aptissime pol colligis uxor: et
Laetor sane ex animo, te rapere omnia in
Praefusiorem laetitiae cumulum. Sa. Haud queo
Aliter nunc, etiamsi vel maxime velim.
Ab. Quod restat igitur, intro concedamus una,
Hilaremque hunc sumamus diem. Sa. Ita quaeso marite mi.
Nil equidem gratius mihi erit. Sed tu quid hac
Sentis gnate? An non tute GAUDES GAUDIUM?
Is. Nil certe aliud mater. SUSTOLLO ENIM Manus
Subinde, quod et Dominus me liberaverit
Ex inferorum faucibus, et tibi modo
Adesse rursum liceat. Sa. Laudandus Deus
In saecula. Ut itaque mora absit monis, en
Pater et ego te intro recta praecedimus
Iam, tu nos actutum sequere. Is. Factum puta
Dulcissima mea genitrix, sequor alacriter.
[Note: Sep.] Vos interim Spectatores valete ac plaudite.
Quo sunt Pii maioribus
Afflicti tunsionibus,
Hoc amplior ipsis suppetit
Gaudendi post occasio.
Hinc et grates cumulatius
Deo auxiliatori offerunt,
Hinc pluribus clementiam
Eius concelebrant laudibus.
Exemplo est iustus Abraham,
Nec non et huius filius,
Sed maxime certe omnium
Matrona excellens Sarai.
Et nos ergo, erepti malis
Dominique experti dexteram,
Toto exsultemus pectore,
Laudemusque hunc profusius.
HAbetis nostrae iam finem Actiunculae,
Quod historiae quidem veritatem attinet.
At si allegoriam quoque sensumve mysticum
Eiusdem audire via compendiaria
Lubet, paulisper adhuc (moneo) subsiste.
[Note: Quin.] Certe ingens ca complectitur mysterium,
Modis nimirum observandum omnibus,
Ac plurimum nostram corroborans fidem.
Ne vos igitur tantilli pigeat emporis,
Neu absterreat prolixitatis opinio.
Abunde enim iste refundetur vobis labor,
Fructusque (qui sequetur) inaestimabilis
Ac ingens omne procul fugabit taedium.
Sed ad institutum veniat nostra oratio,
Ne captandâ benevolentiâ bona
Nobis tempusculi dispereat portio.
Abraham patriarcha, vir longe sanctissimus
Dei Patris prae se fert heîc imaginem.
Ast Isaac, filius eius carissimus,
Iesu Christi veri filii Dei
Typus quam significanter ac pulchre exprimit.
Ut Abraham namque filio suo unico
Carissimoque non pepercit: ita profecto
NEc ipse Deus Pater pepercit filio
[Note: Sep.] Suo proprio propter nos, sed pro nobis omnibus
Tradidit illum, ut nostra esset expiatio.
Ut item Abrahae nequaquam restitit Isaac,
Sed in omnibus patri sponte obsecutus est:
Sic et Christus Patri est factus per omnia
Oboediens, nec contradixit uspiam.
Rursus vero, ut ligna ad holocaustum destinata
Ipsemet humeris suis portavit Isaac:
Sic et servator noster Christus ipsemet
[Note: Oct.] Ad supplicii locum crucem baiulavit omnino suam.
Abraham Deo mortalem filium obtulit,
Sed qui minime tamen mortis discrimina
Tum erat subiturus, utpote victurus perinde:
Ita et Deus in mortem pro nobis tradidit
Gnatum suum, sed et sicut immortalis idem.
Et esset et maneret, adeoque et iterum
A morte corporaliter resurgeret.
Tradidit autem hunc pro nobis in mortem Pater
Caelestis, ut sua nece innocentiaque,
[Note: Sca.] Et nostra peccata et mortem aeternam nostris
Sceleribus debitam absorberet perpetim.
Rursus vero excitavit eundem a mortuis,
Quin ipse sua resurrexit potentia,
Ut vitae nos immortali restituerit.
Ceterum ut illaesus plane mansit Isaac,
[Note: Sep.] Atque aries pro ipso substitutus est in victimam:
Sic et servator tantum in carne passus est,
At ipsa illaesa permansit divinitus.
Hinc nempe vere dicitur Agnus Dei,
Humeris suis peccata tollens omnium.
Hinc dicitur et geminae gigas substantiae,
Et mortuus et immortalis perenniter.
Porro haud ignotum Abrahae fuit hoc mysterium.
Nam credidit constanter imo ex pectore,
Sic Messiam immolandum olim esse per omnia,
Ut in figura praecessisset filius.
Hinc ergo et Dominus in Euangelio testis est,
Ab Abrahamo vere visum esse suum diem,
Qui ob id etiam mirum in modum exsultaverit.
Postremo vero, ut et hoc addamus interim:
Quando immolandus ducebatur Isaac,
Factum ignoravit mater Sara penitus,
Sed exacto demum sacrificio (mariti
Relatu) didicit cognovitque omnia:
Sic nimirum et Iudaeorum Synagoga non
Cognovit Iesum principem esse gloriae
Ac Christum Dominum, nisi postquam ille a mortuis
Resurrexisset, ac misisset Spiritum
Sanctum revelatorem caelestis Pater.
Huius iam et nos Gentes tandem sacri [(reading uncertain: print blurred)]
Salutarisque revelatione eundem
Illum Christum Dei viventis filium
Cognovimus, meritorumque ac beneficiorum
Oblationis ipsius facti sumus
Vere participes. At videamus nunc modo,
Omnemque adeo moveamus lapidem seduli, ut
In cognitione hac obduremus perpetim,
Nec nos ipsos imprudentes communione
[Note: Anap. tri] Usque adeo plausibili ac salutifera
[Note: Quin.] Ullo unquam destituamus tempore:
Isthuc autem ut fiat perquam feliciter,
Imitemur Abrahamum nostrum omnes sedulo,
Nec non et Isaacum ipsius filium:
Hoc est-Nihil addubitemus prorsum de Dei
Promissis, huic adhaereamus perpetim
Vera vivaque fide, huic et moram gnaviter
Geramus in omnibus, huius amorem denique
Et nobis ipsis et creaturis quoque
Universis anteferamus iugiter. Ita
Demum certo futurum est certius, ut et ipsi
Eius dono cunctis hîc erepti malis,
Ac spe corroborati longe uberrima,
[Note: Sca.] Ad portum caelestis patriae atque gaudii
Numquam intermorituri pertingamus tandem.
Vos spectatores humanissimi, boni
Aequique consulite haec, ac(si videbitur)
Nobiscum nunc Valete omnes, et plaudite.
SOLI DEO GLORIA.
Vale.
FINIS.
meorum prorsus obliviscar: ideoque et ingratissimus videri possim omnium, si te praesertim, qui duplici mihi cognationis nexu iureque es iunctus, cuique ipse vicissim plurimum profecto debeo, ne tantillo quidem grati animi symbolo digner. Verum quo minus istuc factitatum hactenus a nobis sit, non tam animus, quam argumenti convenientis inopia in causa fuit. Non enim omnia omnibus perinde vel arrident, vel respondent. Etsi autem nec adhuc quidem pro voto adest, quo te affici magnopere censeam, quodque convenire tibi per omnia queat: quum tamen Euphemus hic noster, seu felicitatus Iacob, quem anno exacto et lusi per otium, et per discipulos nostros domesticos exhibui etiam publicitus, vel nomine ipso (si non ultra) haud inepte omnino respondeat utrique: volui eum perpetuum arctissimae nostrae necessitudinis esse mnemosynon. ideoque eundem tibi totum (quantus quantus est) nuncupo ac consecro nunc: officiosissime interim rogans ut munusculum huiusmodi exporrecta laetaque excipias fronte: ut eo item longe
dissitam nostri absentiam, praesentem propinquamque tibi facias: ut denique tum mei, tum matris meae carissimae, in piis tuis ad Deum opt. max. fundendis precationibus memineris et semper et flagranter. Ac sic quam diutissime felicissimeque valeas precor, una cum tuis nostrisque omnibus.
Tremoniae, apud aedem parochialem Matri Virgini sacram. Anno M. D. LIII. Cal. Mart.
PERSONARUM nomina.
Isaac, Pater.
Rebecca, Isaaci uxor.
Esau, fil. primogenitus.
Iacob, fil. natu minor.
Thaiar, Isaaci famulus.
Thoboeah [Reg: Tobeah] , Cocus.
Parnasa, Chaver, Pastores.
Schipchah, Rebeccae pedisequa.
Meraggel, Isaaci minister.
In Actione praesenti (quam nempe iam
Iam exhibituri sumus) depingitur affabre,
Et commodum quidem, eccui mortalium
Generi donata illa in Christo benedictio
Vere contingat: nimirum non Esau, hoc est,
Huius mundi sapientibus, nobilibus, ac
Elatis, impiisque: sed Iacob, hoc est,
Simplicibus, abiectis, humilibus, et piis,
Quique vitiorum supplantatores agunt
Perstrenuos. Verum haec, et quaecumque insuper
Heîc comprehenduntur mysteria, fusius
Apertiusque tradentur in Epilogo,
Deo aspirante. Quum igitur ut (ostendimus
Nunc veluti per transennam) tam pulchre actio
[Note: Hyp.] Utraque cohaereat, alteraque alteram sequatur
Necessario, et animis certe alacrioribus
Agendam hanc in praesentiarum sumpsimus:
Et oratos etiam vos diligentius
Flagrantiusque volumus omnes, ut pio
[Note: Sep.] Huiusmodi nostro instituto adstitis seduli,
Auresque adhibeatis quam purgatissimas,
Quin et oculis animisque simul in argumentum
Universum intenti sitis. Etiamsi enim
Nec dictio phrasisque elegans sit admodum,
Neque apparatus etiam externus gestibus
[Note: Sca.] Phalerisque in speciem suspiciendis fulsurus
Siet, nihilominus tamen praemaximam
(Sat scio) reportabitis utilitatem inde, nec
Insumpti unquam vos paenitebit temporis.
[Note: Sep.] Sed vela ego iam contraham, locumque dabo alii,
Cui nempe Periochae incumbit recitatio.
Nam video paratum esse ipsum, ut qui maxime.
Extremam dum Isaac vitae praesentiscit diem,
Venatum ablegat Esau primogenitum filium,
Promittitque reverso benedictionem amplissimam.
Hoc autem egresso, Iacob natu minor, suasu simul
Et opera matris, germani benedictionem intercipit.
Maerore vero ob id summo premitur reversus Esau,
Vitaeque fratris dira minatur. At parentis utriusque
Suasu, consulit Iacob vitae, inita mox fuga.
FINIS.
SUbsiste heîc iam Here, nisi aliud interim placet.
Is. Quid est, quo subsistam magis? Sellae ne nunc
Adsum? Th. Scilicet. es enim vel coniunctissimus
Huic. Is. Belle habet. Occupabo eam igitur. Th. Ubi voles.
Sed me interea quid facere vis Here? Maneamne,
An vero abeam intro rursum, iubes? Is. Mane hem parumper
[Note: Hyp.] Adhuc: dum quid curarier velim, altius
Expendam mecum. Th. Maneo. Is. Scin', ubi locorum
Esau gnatus meus siet? Th. Nescio equidem
Certo. Pro more fors suo venationi
Alicubi invigilat. Is. Id quidem haud veri mihi
Simile fit. numquam enim exit venatum inscio
[Note: Sep.] Me. Verum utcumque sit, explorato tu gnaviter,
Ubinam agat ille: et si quidem ipsum inveneris,
Quam primum mihi ut adsit fac efficias. Th. Dabo
Operam. Sed num quid praeterea me vis? Is. Nihil
Aliud iam occurrit. Th. Vale igitur interim: ego breuî
Rediero. Is. Ita face. Sentio nunc tandem profecto,
[Note: Sc.] Haud immerito mendicantes illos caecos
Exclamare, ingeminareque subinde solitos,
Quod caeco homine nil reperirier uspiam
[Note: Hyp.] Aut esse miserius, calamitosiusve
Queat. Nam quum et ego aliquamdiu iam oculis [Note: Sep.] captus siem,
Inque tenebris verser plus quam Cimmeriis:
Haud paululum certe mihi hinc miseriae
Accrevit, adeoque ampliora etiam in dies
Accedunt sensim incommoda. Ne etenim hîc modo
Conspectum illum solis longe gratissimum
Ac iucundissimum (quo sum orbatus) animo
Obiciam, commemoremque: neve coniugis
[Note: Sep.] Et liberorum ad haec suavissimum ereptum mihi
Obtutum proferam: vel nomine hoc satis
Superque molesta haec mea mihi est caecitas,
Quod ceu puer bimulus errare gressibus
Incertis cogar, nec tuto latum quidem
Unguem citra ductoris peram progredi
[Note: Sca.] Possim. Sed quid praeterea? Domino sic visum est,
Senectaeque ita ratio [(transcriber); sic: itratio] fert. Patienter igitur
[Note: Sca.] Tolerabo, quod (velim, nolim) ferendum omnino
Est. Gratia interim Deo, quod oculis
Fidei sit pristinum adhuc acumen: imo quod
Limpidius clariusque ii cernant in dies.
Hoc sane cum primis me solatur, animumque
Addit, quoties nubeclas offundit caro.
Parum enim est, immo vero nihil, carere visu
Externo, corporeoque: modo internus perinde
Adsit, solemque ipsum iustitiae contueri
Usque queat. Quum vero senectus grandior
Sit caecitatis huius vel potissima
Causa ac advectrix, multo etiam magis animus
Sese meus consolatur, patientiusque
Hanc qualemcumque sortem perfert. hinc enim
In spem erigor, me liberatum iri prope
Diem ex carnis mundique pravi ergastulo.
Ast, quia leti adventus mihi plane obscurus est,
Tanto sollicitius mihi sunt curanda nunc
Omnia, quae me curare omnino oportet. atque
Hac nimirum de causa et filium meum
Carissimum Esau iam iussi accersirier,
Quo hunc uberibus cumulem benedictionibus,
Priusquam mortis me perfodiant spicula.
Utinam vero is quam festinanter advolet,
Suaque animum recreet meum praesentia.
Nam mirum hercle in modum complector hominem,
Estque altero illo longe carior mihi:
Idque hoc potissimum nomine, quod ingeni
Sagacioris sit, quodque suis insuper
Me pascere soleat venationibus.
Verum Turonaeo ni portu surdior
Sum, adventantes quosdam a longe audio.
Et certe non male audio. Esau enim ac Thaiar,
Modo illorum novi vocem, adventant simul.
ITan Thaiar meus te amandavit parens?
Th. Sic est, haud mentior. Es. Me accersitum? Th. Te inquam
Unum: idque adeoque verbis significantissimis,
Ne quid possis addubitare. Es. At nostin, age dic,
Me quid velit? Th. Nihil sane novi minus.
Es. Demiror ergo, quid sit causae: sed brevi
Rescivero rem omnem. Th. Haud dubie. Is. Auditus hercule
Me non fefellit, utut oculi caecutiant.
Vocem etenim ipsissimam audio filii. Es. Salute
Te impertior, mi Pater. Is. Er [(transcriber); sic: Ec] tu salvus sies
Vicissim, gnate mi. Es. Omniane adhuc salva sunt?
Is. Omnia prorsus. Es. Quanam itaque de causa meam
Urges praesentiam? Is. Dicam fili. Sed heus
Thaiar, tu hinc amolire paulisper. Th. Faxo
Here. Is. Abiit famulus? Es. Abiit Pater. Is. Accipe igitur
Nunc gnate mi, ecquur te accersiri iusserim.
Es. Auribus arrectis adsum mi parens. Is. Vides,
Quod senuerim ego, quodque haud procul ob id atra mors
Absit, cuius tamen ignorem plane die
Es. Hanc abs te propellat diu Iehova Optimus
Maximus. Is. Ab nescis fili, quid petas. Dum enim
[Note: Sca.] Vitae mihi optas prorogationem, nil
Revera optas mihi aliud, quam ut diu siem
Miser, aerumnisque involuar porro pluribus:
Quum praesertim vita isthaec temporaria
Numquam tot tantisque scatere queat commodis,
Aut gaudiis, quin semper plura incommoda,
Longeque adeo plus fellis quam mellis habeat.
Es. Haud inficias quidem eo pater, habere ita
Res mortales, uti sapienter disseris:
At interim tamen aegerrime ferunt
Mortes parentum vere gnesii liberi:
Sim itaque et ego inhumamus plane ac degener,
Si non exoptem te esse superstitem diu,
Quando immortalem heîc esse non licet. Is. Tuum
[Note: Sep.] Agnosco sat animum fili, verum altius
Velim te exseruisse caput. Sed aliâs (Deo
Auspice) materiam hanc prosequemur opportunius.
Nunc unde sumus digressi, ad ipsum inquam institutum
Nostrum, revertemur. Es. Ubi placuerit tibi
Pater. Is. Cernis itaque (ut praefari occoeperam)
Me provectissimae esse aetatis, propediemque
Ob id fatis concedere oportere. Ne
Ergo mors mea fraudi tibi sit, quin potius ut
In tempore tuis prospiciam undiquaque rebus: [Note: Hyp.]
Sume e vestigio arma tua venatica,
Arcumque et pharetram, venatumque egreditor.
[Note: Dim.] Quum vero apprehenderis aliquid,
Fac inde mihi pulmentum, sicut velle me
Nosti: affertoque ut comedam, et benedicat tibi
Anima mea, antequam nimirum ipsa rapiat
Me dira mors. Es. Merito equidem tibi mi parens,
Obsequor in omnibus. Quare omnem sedulo
Movebo lapidem iam, ut vener capiamque quod
Tuo sapiat palato. Is. Vade igitur bonis
Auibus, maturaque reditum. Es. Curabitur
Pater, et id impigre quidem. Is. Sic senties
Hercle parentem me benignum. Verum ubi est
Thaiar? Nondumne forâs rediit? Es. Nondum pater.
Persuasum fors habet, hauddum colophonem additum
[Note: Sca.] Nostro esse colloquio. Is. Fieri potest. Es. Sed tun'
Eius operam desideras? Is. Non quidem adeo:
Nisi, quod reducier ab illo intro velim.
[Note: Hyp.] Es. Has ego partes suscipiam, pater. Is. Amo optimo
Te iure fili. Eleva itaque me nunc, manumque
Mox ductricem porrige. Es. Factum puta pater.
Meo tu corpori tuto ceu scipioni
Cuidam incumbito. Is. Ita faxo equidem: tu modo
Progredere paulatim. Es. Imo vel lenissime.
Etsi virtutis perparum
In Esau deprehenditur:
Fuit hoc tamen laudabile,
Quod paverit subin patrem.
Imo haud solum laudabile
Facinus fuit huiusmodi,
Sed et utilissimum simul,
Magnoque dignum praemio.
Ni enim ille offendisset Deum,
Fuissetque sceleratior:
Extra dubium benedictio
Ei contigisset a patre.
Hîc igitur admonerier
Omnes debebunt liberi,
Ut et ipsi item parentibus
Amoris praestent munia.
Nam sic vere benedictio
Continget illis a Deo:
Modo tamen sient pii,
Offendereque ipsum oderint.
SUnt suspectae quidem semper mulierculae
[Note: Sep.] Viris, ideoque ii seria celant ipsas omnia,
Ne quid scilicet effutiant. Verum profecto
Haud temere factum crediderim, sed caelitus
[Note: Hyp.] Decretum omnino, quod isthuc tamen mariti
Cum Esau habitum consilium mihi persentiscere
Licuerit nam ni sane ita esset, haud data
[Note: Quin.] Mihi ea fuisset copia, sat scio:
Ut quae non solita sim auscultatricem agere, ubi
De arcanis uspiam video tractarier.
Laus itaque Iehovae maximo, qui voluit hosce
Audire me sermones, quo videlicet
Iacobi filii mei carissimi
Rebus, salutique meo pro voto queam
Tempestive satis consulere. Diligit
Maritus primogenitum praesertim, inque cum
[Note: Hyp.] Unum omnes transfundere cupit benedictiones:
Ast ego Iacobum contra diligo arctius,
Ideoque hunc omnibus velim cumularier
[Note: Sc.] Officiorum generibus prae illo. Huc autem me rapit
Equidem non tam compendii causa ulla, quam
[Note: Sep.] Quod insigni meus iste virtute sit praeditus:
Quod inquam sit simplex, iustus, lenis, pius,
Affabilis, humilis, castusque ac innocens.
[Note: Hyp.] Quum igitur ipsus talis siet, alterque contra
[Note: Cat.] Ferocioris sit, callidiorisque
(Ne quid praeterea addam) ingenii: an non iustius
Quaeso meum illum omnis decet benedictio,
Atque hominem tam omnino profanum? Ceterum
Ne quis sugillet me hîc, faveo quidem et istius
Fortunae, ut qui perinde ex me genitus siet,
[Note: Oct.] Atque alter: sed natu certe minori faveo impensius,
Ingenue fateor. Quare nimirum omnibus
Quoque modis in hoc sim oportet, quo sibi is
Fratris sui benedictionem comparare
Astute possit. Et profecto, si quidem
[Note: Quin.] Maternis (ut spero) obsequi velit
Consiliis, haud ullo prorsus negotio
Conciliabit eam sibi. At utinam sese offerat
Mihi quam primum, quo nempe illius in sinum
Meditata effundam omnia. Crepant vero fores:
Mirum, quis exiturus sit. Sed prodit Esau,
Ut video: proditque adeo armis instructus, et
Arcu. Verum utcumque accinctus siet is, utut
Ferinam quoque tandem adducat patri, actum aget
Tamen, auspice Iehova, sperataque nihilo-
Minus benedictione eius frustrabitur.
MAtremne heîc reperio? Profecto mater est.
Mirum vero, quid tam sola incedat. Sed ad-
Est. Salue mater. Re. Et tu salue gnate. Quo
Tenes iter nunc? Verum id arma sat arguunt.
Venatum enim haud dubie egrederis. Es. Ipsum ostii
Tetigisti limen mater. Haec enim mei
Potissima egressus est causa. Re. Pergito
Igitur ventis secundis. Es. Ita faxit Deus,
Quaeso. Re. Abiit, sed rediturus post festum, Deo
Favente. Certe utcumque eventus cesserit
Demum, spero tamen successura omnia
Pro animi voto. nam sic sensim ex alio incidit
Aliud, novaque subinde quam feliciter
Consilia accurrunt, ut non dubium sit mihi,
Quin praesenti Dominus adspiret numine.
[Note: Hyp.] Tanto igitur magis oblatam urgebo occasionem,
Scenaeque seruiam dum datur. Ast mirum, ubi
Deliteat gnatus interim, quo minus is in
Conspectum veniat. Ni aderit pol breuî admodum,
Quaesitum illum curem necesse est. mora etenim hîc
Periculosa est omnis, atque noxia.
Sed belle omnia habent. conspicor enim nunc, quo deloquor.
Ex inproviso adest filius. Ibo obviam,
Ne forte alio deflectat interea loci.
GRates ago tibi Deus ter maxumas,
[Note: Hyp.] Quod me pastore novis ditas pecus subinde
Nostrum fetibus, omneque sterilitatis procul
Ab eo propulsas vitium. Sed quid monstri alit,
Meam quod heîc parentem stantem conspicor?
Re. Ovat mirum in modum gnatus: demiror, quid boni
[Note: Sep.] Ei obtigerit. Ast quid cesso alloqui illum? Ades
Fili, meo carissime animo? Id. Adsum ô mea
Genitrix dulcissima. Re. Per tempus ades hercule.
Ia. Quid ita mater? Re. Brevi audies. Sed quid tu ovas
Adeo? id primo omnium expedias mihi velim.
Ia. Et gaudeo mater, et grates ago Deo
Immortales, quod in dies nostrum pecus
Magis magisque prolificet. Re. Ergon' novis
Sumus cumulati fetibus? Ia. Sumus profecto:
Et affatim quidem. Re. Quot igitur addidit
Dominus? Ia. Ni me fefellerunt prorsus oculi.
Ultra agnellos triginta enixae sunt oves
Nocte exacta. Re. Merito laudandus Deus ob id.
[Note: Sca.] Verum (me siquidem fili audies) longe
Amplior exsultandi tibi certe suppetet
Occasio. Id. Quî sic vero mater? Re. Accipe
[Note: Sc.] Rem paucis. Id. Mirum, quid dictura sis: at dicito,
Attentum habebis auditorem. Re. Audivi ego
Hodie patrem tuum loquentem cum Esau,
Dicentemque illi: Adfer mihi de venatione
[Note: Sca.] Illa tua, facque inde pulpamentum quo
Vescar meo pro libitu, ut benedicam tibi
Tum coram Deo Iehova, antequam sit mihi
Vita defungendum. Nunc ergo gnate mi,
[Note: Hyp.] Meis quaeso morem gere consiliis, graduque
Citato ad nostrum perge gregem, atque inde afferto [Note: Sc.] mihi
Haedos duos praestantiores ceteris,
Ex quibus edulium patri faciam tuo,
Quali cum primis delectarier solet:
Quod nempe tu mox offeres ei, ut tibi
Benedictionem illam soli communicet,
Prius quam fato abripiatur. Id. Lubens profecto
Obtemperavero tibi mater in omnibus,
Etiamsi vel durissima fors iniunxeris:
Verum certe heîc nullo prorsus modo tuis
Obsequier iussis ausim. Re. Ain tu? Ia. Scilicet
Mater, loquor ex animi sententia. Re. Quid est
Vero causae, quo ausis minus? Ia. Haud inscia es
[Note: Sca.] Nimirum, villosum esse omnino Esau fratrem,
Me vero laevem contra. Re. Scio: sed quid tum postea? [Note: Sep.] Ia.
Si isthuc itaque (quod tu suades) tentavero
Paterque me attrectârit, arbitrabitur
Is ludibrio se esse mihi, sicque certius
Certo maledictionem pro benedictione
In me torquebit. Re. Nil gnate est periculi:
[Note: Dim.] Quin isthaec in me sit maledictio, tu meam
Tantum audi sequereque vocem, atque affer ocius
Quae dixi. Id. Aegerrime quidem
Hanc sumo mihi provinciam: at quando ita iubes
Omnino, certum est obsequi. Re. Periculi
Inquam experiêre hac de causa prorsus nihil.
Macte igitur et animo et virtute pergito.
[Note: Quin.] Ia. Ne dubita mater, stat sententia
Sic, utut agatur mecum tandem. Vale igitur
Tantisper genitrix mea mellitissima. Re. Vale
Et tu mi fili, confestimque revertere.
Id. Et sedulo et quam celeriter exsequar omnia.
Re. Bene est Iam ego intro actutum memet conferam:
Quodque parato est opus, parabo gnaviter interea.
Naturae ius id postulat,
Suadetque ad haec ipsa aequitas,
Ut ament parentes intime
Prognatos ex se liberos.
At hoc caveant ii interim,
Ne alios aliis plus diligant:
Quod inde oriatur scilicet
Contentio saepe gravissima.
Sin vero omnino perplacet
Adhibere quid discriminis,
Ament eos impensius
Qui meliores sunt ceteris.
Non ipsum enim compendium
Bonorum temporalium,
Sed vera vitae integritas
Amoris debet esse fons.
DIi, quam sum defessus iam miser
Haedis illis duobus gestandis, quibus
[Note: Sep.] Iacob herilis noster filius oneraverat
Me, quosque nunc ipsius iussu Tobeae
Mactandos tradidi. Habeo equidem grates Deis
Infinitas, mihique gratulor unice,
Quod onere isthoc modo liberatus sim, gregemque
[Note: Sca.] Invisere possim vacuus. Demiror vero.
Sed hem, quid hoc portendit? Chaver namque cursu
Huc advolat celerrimo. Quorsum te agis
Tu iam nunc Chaver? Quid tibi hic negotii est?
Ch. Imo vero quid tibi? dic circumcellio
Pessime. Ideone commissas habes oves,
Ut tu hic vageris pro libidine tua, easque
Periclitarier interim sinas? Par. Satis
Equidem stomachose me aggrederis. Sed quid ovibus
Accidit interea, unde imminere potuerit
Ipsis periculum? Ch. Hoccine dignum rogatu?
Insidianturne illis quotidie bestiae,
Lupi, leones, ursi? Pa. Scilicet: ast interdiu
Raro. Ch. Quantumlibet raro aliâs, nunc profecto
Non item. etenim vel quinque iamiam aderant lupi
Simul, insidias molientes undiquaque
Unanimiter. Pa. Ludis sane. Ch. Imo serio
Loquor, citra iocum ullum. Pa. Quid vero gregi
Euênit tandem? Ch. Euasit is periculum
Sed aegre. nam vix tantum nobis virium
Erat, ut arceremus illos, Pa. Gratia
Igitur Deo, quod nil secutum sit incommodi.
Ch. Sed quid, si consecutum quippiam
Fuisset? Quo pacto tu te purgares nunc?
Quam inires iam (age) apud Iacob gratiam? Cui
Nimirum tanta omnino est de grege cura? Pa. Apud
Hunc certe nulla mihi gratia decederet,
Sat seio. Ch. Qui sic vero. Pa. Quia ab ipso ablegatus
Sum eo, unde venio nunc. Ch. Ab ipso? Pa. Maxime.
Ch. Ignosce igitur quaeso, quod duriuscule
Te exceperim. Pa. Ignosco. Verum revertere ad
Gregem actutum, ne quid et te absente ingruat
Periculi Ch. Fiet: sed conditione nempe
Hac, ut tu item me consequaris e vestigio.
Pa. Curabitur. C. Vale itaque Pa. Et tu vale vicissim.
Abiit interpellator importunus. Ut
Incoeperam ergo, mirum me edepol habet
Quamnam ob causam haedos illos (in praesentiarn
Praesertim) mactari voluerit, quum tamen
Hospes plane nullus, quem ego quidem viderim,
Adventaverit aliunde huc: nisi fors herus ipse
Epulis iam talibus reficier gaudeat,
Inque eius tantum ii mactentur gratiam.
Sed quid praepostere me alienis occupo
Curis? Nihil penitus ad me horum pertinet.
Satis superque mihi esto, meis ut muniis
Insistam iugiter, haecque sola curem. Ego
Quod iniunctum mihi fuit, executioni
(Ut par est) demandavi: viderint ii
Quorum refert, ut et sua curent sedulo,
[Note: Sca.] Herique porro ac herae sat faciant votis.
At non est amplius heîc de his dicendi locus.
Quin gressum praecipitem oportet, ni iurgiis
Exagitari cupiam. nam fit mihi obviam
Hîc, a quo cum haedis ablegatus intro eram.
[Note: Sca.] REdit Parnâsa, ut video. Tradidisti haedos
(Ut iussi) Thobeae? Tibi Parnâsa loquor.
Pa. Fide optima here. Id. Ecquid placebant illi iidem?
Pa. Ipsi quidem quid placuerint, sum nescius.
[Note: Oct.] Ast hoc scio, quod matri tuae optime profecto placuerint.
Ia. Haec ne igitur intus aderat, quum inferres eos?
Pa. Maxime aderat. Ia. Modo itaque ei placuerint,
Abunde mihi fuerit satisfactum. Sed i
Tu ad oves propere, ne quid periculi uspiam
Ipsis impendeat. Pa. Effectum dabo. Tu vale
Interim. Ia. Equidem lupum iam nunc teneo auribus,
[Note: Sc.] Haereoque prorsus in vado. Si matris obsequar
[Note: Hyp.] Voluntati, patris metuo maledictionem:
Sin maternis consiliis obstrepam, huius in
[Note: Sc.] Me imprudens indignationem concitavero.
Neutrum autem fieri velim, ita me Deus bene
Amet: sed in primis nolim matrem meam
Succensere mihi, aut illi usquam adversarier.
Haud namque clam me est, quantopere me diligat
Ea, quamque mihi velit fortunata omnia.
Atque hinc et iam usque adeo instat, ut pater mihi
[Note: Hyp.] Fratris loco benedictionem largiatur.
Sed heîc aliud quoque occurrit, quod non parum
Remoretur me interim ab instituto: scilicet,
Quod ausu hoc alteri facturus sim, quod haud
Ab altero mihi velim fieri. Ceterum
Quid, si ita Domino caelesti visum sit? ut ego
Nimirum primus evadam ex novissimo:
Cuique iam primogeniturae dignitas
Dudum a germano vendita est, eidem et ipsa
Item benedictio cedat divinitus?
Certe utcumque siet, non parum addit animi,
Quod in sese mater velit maledictionem
Omnem patris translatum iri, tantum ut mihi
Is benedicat coram Iehova. hinc etenim ego
Haud obscure colligo, nil esse periculi,
[Note: Sca.] Adeoque Dei sic arbitrio esse decretum.
Alioqui namque (sat scio) non illa se
Ancipiti omnino permitteret ita aleae:
Ut quae (qua pietate est praedita) benedicier
[Note: Quin.] Quam maledici extra dubium mavelit,
[Note: Hyp.] Nec sponte suapte incurrere maledictionis
Cupiat supplicium. Tentabo itaque facinus,
Praesentique aggrediar rem robore. Dominus
Adonai faxit interim precor, bene ut
Succedant heîc mihi omnia, nec numini
[Note: Sep.] Ipsius quicquam designetur adversarium.
Sed en, prodit Tobêah, manibus sanguine
Pollutus undiquaque. Audire ex hoc libet,
Quid valeant missi haedi, satisne sint optimi.
DIi immortales, quanta est hisce haedis pinguetudo?
[Note: Hyp.] Haud memini sane, me mactasse pinguiores
Unquam, atque ii sunt. Verum herilis adest filius.
Concepta igitur abrumpam verba. Id. Tun' ades
Tobêah? To. Ego here. Id. Ecquid valuêre haedi? Satin'
Sunt pingues? To. Adeo certe, ut numquam pinguiores
Conspexerim. Ia. Gaudeo mecastor, ac Deo
Meritam ob id habeo gratiam. Ast ubi mater interim est?
Intusne adhuc? To. Scilicet. Ia. Ubi vero pater?
To. Is ni in cubiculo est, nescio equidem ubi siet.
Id. Bene est. Cura igitur tu, ut quam primum aptissime
Concidantur carnes. To. Belle curabitur.
Sed num quid aliud vis? Ia. Nihil plane, nisi
Ut matris in omnibus obsecundes sedulo hîc
Voluntati. To. Faxo, ne quid desideret
In me illa. Verum en. Ia. Quid vides? To. Exit forâs
Mater. Ia. Meane? To. Ipsissima. Ia. Recte sane vides.
Prodit enim una cum ancillula pedisequa.
Tu vero intro te fac recipias, ego breuî
Una cum ipsa te consequar. To. Factum puta.
HAud mihi tua nunc est opus praesentiae.
Intro itaque revertere, facque focus ut luceat
Insigniter. Sc. Facesso hera lubens. Re. Quid ita mi
Fili differs reditum? Ecquur non maturius
Ades? Ia. Quî sic mater? Salue. Re. Et tu salve item
Gnate omnium mihi carissime. An tibi
[Note: Sca.] Obscurum est, aut potius excidit, inter nos quid
Sit decretum? Ia. Non excidit quidem adeo,
Verum (ut quod res est, fatear) multa me avocant.
Re. Bona verba quaeso fili. Quae nam te avocant?
Ia. Primo quidem patris et indignatio, et
Maledictio: deinde, quod ausus hic legi quoque
Naturali divinaeque haud parum repugnet.
[Note: Hyp.] Re. Quî sic vero? Ia. Ea namque docet faciendum alteri,
Quod sibi quisque fieri ab altero velit. At ego.
[Note: Sep.] Si fratris mihi benedictionem vendicavero,
Nihil certe fecerim minus, quam quod mihi
[Note: Cat.] Velim fieri. Re. Audi verba mea, mi gnate.
Patris quidem tui quod et maledictionem et
Excandescentiam attinet, hanc in me ego
Omnino transtuli, ut haud opus siet ob eam
Te quid timoris animo concipere. Quod autem
Ad legem illam naturae spectat, quam obicis:
Nihil ea te ligat hoc in negotio,
Nec illius praevaricator dicier
Iure potes. nam soli tibi benedictio
Debetur, non fratri, quum praesertim is suae
[Note: Sca.] Iamdudum aetatis praerogativam omnem in te
Sciens transtulerit. Perge igitur, ac utere
Iure tuo haud ullo facti paenitebit tempore
Te, crede mihi. Ia. Sententiae certe sumus
Utrique eiusdem. namque et ipse cogitavi
Ita paulo ante mecum, hocque adeo ariete
Prostratus sum antigerio. Re. Nil discriminis
[Note: Sed] Est uspiam: tu masculo tantum animo perge. Ia.
Obstat adhuc unum mater. Re. Ecquid illud est
Fili? Nondum ne te tricis sat extricasti
Omnibus? Id. Ego (ut exploratum habes, utque et dixi antea,
[Note: Oct.] Depilis omnino sum, quum frater villosus contra siet.
Quid ergo exspectandum mihi arbitrare, si
Me attrectârit parens? Re. Et hanc missam face
Curam gnate. Dominus enim (qui unice favet tibi
Hoc in negotio) suggessit modum obiter,
Quo isti etiam medeamur malo percommodum.
Ia. Quemnam quaeso? Re. Manus nempe ac ipsum quoque
Collum tuum haedorum convestiemus pellibus,
Ut nil futurum hîc sit prorsus periculi,
Nec vel tantillum sentiat doli parens.
[Note: Sep.] Ia. O callidum inventum. Re. Sed ostensum divinitus.
Ia. Haud dubie. Re. Ceterum de his iam satis hactenus
Dissertum a nobis est. Nunc quoniam mora nocet
Sola, intro recta concedamus celeriter,
[Note: Sc.] Ut destinatum apte paremus edulium, utque tu
Opportuno illud tempore patri adferas.
Ia. Sic sane, ubi voles: ego te pressim consequar.
Re. Imo vero latus mihi claudes dexterum.
Es enim gnatus mihi, non pedisequus. Ia. Placet.
Probam decet familiam
Heris in omnibus obsequi,
Sibique iniuncta negotia
Urgere et propere et gnaviter.
Nil prorsus vel committere,
Vel omittere etiam alicubi,
Quo illi possint offendier,
Quodque; esse ipsis fraudi queat.
Quaecumque notis his praedita est,
Quaecumque ita agit familia,
Et heros habebit commodos,
Et digna referet praemia,
SAtis diu conclave me tenuit meum.
[Note: Hyp.] Educito igitur me forâs iam nunc parumper,
Ut si iucundum solis splendorem videre
Haud licet, eius tamen calorem sentiam
Saltem. Th. Fiet ita here, ut iubes: tu sequere me
Recta, vel innitere potius mihi, si lubet.
Is. Innitor: perge tu modo. Th. Curabitur.
At iam vicinus, atque adeo contiguus es
Sedi. Is. Sentio, sedeboque proin. Th. Licet.
Is. Haerebo heîc tantisper, dum redeat filius meus
Esau a venatu, mihique ferinam adferat
Edendam. Tu ergo Thaiar intro revertitor,
[Note: Hyp.] Cubileque interim nostrum in noctem futuram
Sternito, adeoque et sordes exime vestium,
Si ita postulare videbitur necessitas.
Th. Efficiam sedulo omnia. Ceterum nihilne
Here interea sumpturus es vel edulii,
Vel potus? Is. Prorsus nihil, ante quidem filii
Reditum. ex huius namque unius hodie manibus, et
[Note: Sc.] Escam et potum sumam, non de alterius cuiusquam.
Th. Si sic igitur stat sententia, abeo intro recta, uti
Iussisti. Is. Vade, tuisque adesto partibus.
O Domine, Deus patris mei Abraham, me tuis
Respicere digneris quaeso oculis, ut hoc brevi
Carnis educar libererque carcere.
Sat namque diu, imo plus quam sat vixi: neque
[Note: Hyp.] Libet profecto diutius in miseriarum
Valle hac, mundoque immundo peregrinarier.
[Note: Sep.] Hoc vero unum te mi conditor oro impensissime,
[Note: Sep.] Meam ne posteritatem semenque; unquam deseras,
Sed eâdem erga illud utaris benignitate
Ac misericordia, qua nimirum et patrem
Meum et me prosequi dignatus es hactenus:
Et in primis quidem mea ex familia
[Note: Sep.] Producas tandem semen illud benedictissimum,
[Note: Sep.] In quo omnes terrae nationes a maledictione
Illa universali (per serpentis dolum
Protoplastorumque malam inoboedientiam
Introducta) adserantur, ac benedictione
Aeterna donentur contra perenniter.
Cuius nempe unius et ego beneficio
[Note: Sca.] Me liberatum servatumque iri certo
[Note: Sep.] Confido, inque fiducia hac laetus mortem oppetam.
Sed cuius hîc persentisco praesentiam?
Ni incessus sane me fallit adest uxor. Ast
Mirum, quid ea boni apportet.
Tractandus est mihi
[Note: Sep.] Nunc arte quadam senis animus, ut fortunatius
Videlicet cedant omnia, neve quid
Suboriatur suspectionis uspiam.
[Note: Quin.] Salve mi vir. Is. Tuamne heîc audio
Vocem coniunx? Re. Meam certe, marite mi.
Saluere te iubeo. Is. Saluebis et tu item
Dulcissima mea uxor. Quid adfers nuntii?
Re. Nihil equidem, nisi quod provisere libuit,
Ecquid tu rerum ageres, ac num mea tibi
Opus sit alicubi opera. Is. Facis probe
Quod coniugis est. Verum nihil in praesentiarum
Habeo, in quo operam tuam desiderem. Re. Nihil?
Is. Nihil inquam. Re. Quid ergo? An non edulii
Quicquam sumere placet? Is. Nondum Re. Quid hoc sibi
Volt mi vir? Num quid te angit uspiam? Is. Nihil
Coniunx. Re. Quur igitur nunc praeter solitum nihil
Capere libet esculenti? Is. Delector ferina
Unice, uti scis: et nunc sane mage, quam antea
Unquam. Ieiunare igitur tantisper iuvat,
Donec redeat filius Esau, isque adferat
Mihi sua de venatione pulpamentum
Aliquod. Re. Utinam ergo is adsit quam primum, tuae
Ne nimium macerentur vires inedia. Is. Ex-
Optem quidem isthuc et ego: verum hauddum potest
[Note: Hyp.] Adesse, sat scio. Ceterum ut haec missa faciamus,
Ecquo modo se intus habent omnia? Familiane
Suum perstrenue facit officîum? Re. Facit
Marite. Is. Quid vero grex noster? Num valet
Adhuc satis? Re. Satis profecto, laus Deo
Nostro. Is. Sed ubi gnatus iunior agit interim?
Re. Hoccine dignum rogatu? Ubinam is agere solet,
Nisi apud gregem? Is. Probe respondes. est enim
Pecoris longe equidem studiosissimus. Bene
Igitur habet, quod curentur recte omnia
Et intus et foris. Re. Nihilne ergo incidit,
In quo tibi iam nunc possim gratificarier?
Is. Nihil, mea uxor. Tu modo, ubi voles, redi
Intro. Re. Vale itaque mi vir. Is. Et tu quoque vale
Coniunx mea carissima.---
[Note: Sc.] ---Dii quid video? Herane
Ipsamet adfuit hero, me absente? Vereor hercule
Haud parum, ab eo meam interim desideratam
Esse alicubi praesentiam. Verum hera adest,
Faxint superi, ne accuser neglegentiae
Ab illa nunc. Re. Tun' mihi fis obviam hîc Thaiar.
Th. Ego hera. pax tibi. Re. Quo vero tendis? T. Ad
Herum recta, si me fors quid velit. Re. Probe
Quidem tu: at credo vix, tuam quod is modo
Vel operam vel praesentiam requirat. Th. At
Nihilo tamen segnius adibo illum. Re. Placet.
[Note: Sep.] Immo huc te inhorter quoque quo videat ille scilicet,
Te observantem esse sui. Th. Par isthuc est hera.
Vale. Re. Sed heus. Th. Praesto sum: quiduis exsequar
[Note: Sep.] Tuo pro voto. Re. Quam primum intro fac redeas. tua
Namque utendum opera erit mihi. Th. Iam iam rediero
Hera, simulatque herus ipse me dimiserit.
ABeuntem audivi intro uxorem: Ast quis denuo
Petit me nunc? Ipsane eadem, an vero Thaiar?
Verum haud dubie is est. Th. Salve here. Is. Et tu item. Quid est?
[Note: Dim.] Quidue adfers? Th. Nihil equidem, nisi
Quod exploratum venio, num quid me velis.
Is. Laudo animum istum tuum, quod tam mei sies
Studiosus usque. Ceterum nondum tua est
Praesentia mihi opus. Th. Vin' ergo, ut recipiam
Me intro rursum? Is. Vale maxume, tantum, si adest,
[Note: Sc.] Mensam admoveto paululum mihi: ut videlicet,
Si forte maturius a venatu meus
Esau redierit, apponat cuppediam
Minori cum negotio Th. Hem mensam. Is. Sat est.
Nihil iam abs te amplius aut praeterea exegerim.
Th. At quando reverti me vis? Is. Haud reverso
Te opus erit. filius enim natu grandior
(Ut et supra dixi) cibum potumque citra
Alterius operam subministrabit mihi
Hodie. Th. Si sic ergo offirmasti omnino animum, [Note: Sep.] haud tuae
Ego voluntati refragabor. Vale
Igitur here interim. Is. Valebo equidem Dei
Favore, quandiu is volet. Tu quae tuarum
Intus sunt partium curato gnaviter.
[Note: Sep.] Th. Summis certe utar velis. Is. Etsi iam haud sum nescius,
Vix posse redire filium ante vesperam
Ipsam, quod difficulter nempe comprehendi
[Note: Quin.] Incidereque in nassam soleant ferae:
Vellem illum tamen redire maturius,
Adferreque meo quod sapiat palato. ita
Nimirum me ferinae nunc ardor tenet,
Tametsi nulla alioqui esurie torquear.
Quid in causa sit ignoro: nisi, quod breuî
Mortem me mansuram auguror, quodque cupiam
Ante huius adventum bene precarier
Illi. Debetur autem ipsi benedictio
Isthaec, cum quod primogenitus mihi siet:
Tum vero in primis quod ferina me sua
[Note: Sep.] Oblectare soleat toties. Atque haec potissima
[Note: Sep.] Quoque causa est, quod tantopere illum prae filio
Illo minore Iacob diligam. Sed his
Supremam nunc imponam ego manum, paululumque
Dedam me somno, donec adsit filius
Tandem, isque suis me recreet cuppediis.
IAm pede fausto, mi fili: Dominus siet
Tecum. Ia. Ibo sane mater, isthoc auspice.
Utinam cedant omnia perquam feliciter,
Nec patris ego in me nunc furorem provocem.
Re. Pergito tu modo bonis avibus, periculi
[Note: Hyp.] Erit plane nihil. es munitus enim undiquaque
Sic, ne doli quicquam subolere ei possiet:
[Note: Sca.] Sive etiam te attrectet, sive utatur odoratu.
Quid quod divinitus quoque decretum est ita,
Ut tu benedictione isthac doneris, haud
Frater. Ia. Eo igitur iam. Re. Macte animo ac virtute eas.
Verum ut prudenter agas, vide. Id. Dabo operam.
O dominator Domine, clementissime Deus
Schadai, tu nunc adsis obsecro mihi
Tuo favore maximo, coeptaque mea haec
In omnibus secunda quam feliciter.
[Note: Sep.] Sed adsum iam patri. Pater mi. Is. Compellationem
Heîc audio patris. Quis tu es fili? Ia. Esau sum ego,
Primogenitus ille tuus. Feci ut iusseras
Pater: ferinamque suavissimam attuli.
Surge igitur, ac sede, eaque iam nunc vescitor
Pro animi libitu, ut dein benedicat mihi anima
Tua, uti es pollicitus. Is. Quo pacto vero obtigit
Tibi praeda petita tam cito, mi fili? Ia. Deus
Nimirum hanc obiecit, pater. Is. Mirum profecto.
[Note: Sca.] Ast accede propius huc, ut te tangam fili,
[Note: Sca.] Certoque explorem utrum sis ipse Esau, necne.
[Note: Sca.] Ia. Licebit pater: attrecta me, et ubi, et quantum
Voles. Is. Quid hîc certo pronuntiem, inscius
Sum. nox enim, vox Iacob est: verum manus
Ipsae Esau sunt manus. Tun' ergo (dic) meus
Es vere gnatus Esau? Ia. Ipsissimus, pater.
Is. Adfer itaque nunc tua mihi de venatione,
Ut benedicat tibi anima mea fili. Ia. En adest
In promptu, mi parens, in structum edulium.
Is. Haud unquam equidem oblatum mihi est suavius,
Opiparumque magis. Ia. Gaudeo hercle, quod tuo
Respondet sic satis palato. Is. Insigniter
Sane respondet. Sed iam et vinum fundito,
Mi gnate. Ia. Hem vinum tibi pater. Quid hoc sapit
Quaeso interim? Is. Optime profecto. satis enim
Meracum est, adeoque odoris fragrantissimi.
Verum accede ad me nunc fili mi propius: ac-
Cede inquam fili mi, daque osculum
Patri tuo. Ia. Lubentius profecto nil
Fecero mi genitor. Is. Bone Deus, quam suavis ad
Nares meas odor pervenit? Ecce mei odor
Gnati non fragrat certe secus, atque adsolet
[Note: Sep.] Ager divino laetus munere. Det itaque tibi
[Note: Sep.] Deus mi fili, ut terra caelesti irrigata rore
Sit fertilis, feratque ingenti copia
Tibi et segetes et uvas et olei uberem
[Note: Quin.] Proventum. Seruiant tibi populi,
Tribusque te reverenter adorent. Dominus ad-
[Note: Sep.] Haec fratrum sis tuorum, ac incurvent sese tibi
[Note: Quin.] Turmatim filii matris tuae.
Qui tibi maledixerit, sit exsecrabilis
Ille, ac in felix. Contra vero, qui tibi
Fausta imprecabitur atque benedixerit,
[Note: Sep.] Is pleno cornu repleatur benedictionibus.
Ia. Gratiam et ago et habeo tibi ter maxumam
[Note: Sca.] Mi carissime pater pro istis tuis in me
Officiis: sentiesque filium tibi
In omnibus morigerum prorsus perpetim.
Is. Bene habet fili. Intro iam concede ad matrem, ut et
Tu item latranti succurrere stomacho aptius
Possis, fessisque porro addas membris sacrae
Requiei medicamina. Ia. Quando ita iubes pater, obsequar.
Tu vero, si quid praeterea cupias dari
Tibi, id mihi manda, et curabo omnia strenue.
[Note: Sca.] Is. Nihil mi gnate, abunde enim repletus sum.
Ia. Peto itaque aedes nunc, tu vale pater interim.
Is. Vale et tu fili prae cunctis carissime.
Magnum in Iacob videmus hîc
Benedictionis studium,
Ut qui summo quoque periculo
Illam a Patre expetiverit.
Debemus ergo et nos item,
Eius moti paradigmate,
Sacras piûm benedictiones
Ambire, ac magni ducere.
Verum vicissim et aliis
Eâdem diligentia
Bona fortunataque omnia
Debemus imprecarier.
NUnc pro voto demum cessit feliciter,
Quod toties unice ego sitivi hactenus.
Haud iam recuso vitam hanc commutare morte,
Ubi Iehovae placuerit: quum filium
Nempe meum donatum a patre benedictione
Usque adeo augusta copiosaque sciam, eat
Esau primogenitus, ferinamque adferat
Marito: ne manum quidem ipsa vorterim
Ob id. Circa puteum certe choream lupus
Aget. Spe inquam prorsus sua cadet ille, utut
Nil iam expectet minus. Volgo proverbii
Loco fertur, Suum qui hortum elocarit, ei
Haud herbas colligere in illo interim licere.
[Note: Hyp.] Idem hoc et Esau gnatus perpendisse iure
Debebat. Vendidit iampridem filio
Illi meo Iacob, fratri suo, suae
Primogeniturae praerogativam, cui
Nimirum debetur iure benedictio. An
Non cogitare ergo debebat, haud sui
Nunc iuris esse illam, ideoque nec sumendam cam
Sibi, etiamsi vel maxime benedictionem
Ipsi pater pollicitus fuisset? Ast
Supervenit Mercurius. prodit enim sua
Iam cum ferina insignis venator, patrem
Videlicet refecturus senem sed prodiit
Sane sero nimis. ---
[Note: Sep.] --- O quam gaudeo nunc, quod sit mihi
Benedicturus parens. Verum en, fit obviam heîc
Mihi mater ex improviso. Salvere te
Iubeo mater. Re. Salve fili. Quo te pedes
Iam? Es. Prodeo, patrem de mea venatione
Hac pasturus aliquantulum. Re. Factum bene
Fili: perge modo. Es. Quid vero valet parens!
Re. Sic satis equidem. Verum nunc, ni fallit mea
[Note: Sep.] Me opinio, somno sese paulisper dedidit.
Es. Quid? Somno? idque adeo ante cibum ipsum sumptum? Insolens
Profecto isthuc facit. Ast vale mater. Re. Vale et
Tu gnate. Ego intro me iam recta conferam.
Es. Haud falsa certe mater est, dormit etenim
Parens. Sed cedunt ex sententia omnia.
In tempore enim expergiscitur. Pax tibi pater
Mi. Exurge, et vescere mea pro voto ferina,
Ut anima benedicat tua mihi. Is. Quis enim
Es tu? Es. Rogas pater? Primogenitus tuus
Esau sum ego. Is. Quid? Esau? Quid audio iam? Horreo
Profecto, ac obstupesco totus. Es. Quid ita mi
Parens? Istuc quorsum dicis? Siccine tui
[Note: Hyp.] Horres adventum filii? Is. Tun' inquam es ipsus
Esau? Es. Ipsissimus hercle. Non me nosti pater?
Itan' vocis meae coepit te oblivio?
Attrecta saltem filii et collum et manus,
Ne quid dubii remaneat. Is. Quis igitur is fuit,
[Note: Quin.] Qui modo captam attulit huc venationem,
Ex qua etiam edi prorsus tuum ante adventum ego:
Benedixique illi, et benedictus erit perpetim?
Es. Quid audio pater? Tun' de venatione
Edisti? tun' alii es precatus omnia
Fausta? Hei misero mihi. Proh deûm atque hominum fidem.
Perii, quantus quantus sum. Ceterum, et mihi
Benedicas quaeso mi pater. Is Frater tuus
[Note: Sep.] Fili mi astu mihi imposuit, tuamque sustulit
[Note: Sca.] Benedictionem. haud namque alius fecisse istuc
Potest, nisi solus ipse. Es. Nae respondet is
Suo accurate nomini, si quis alius.
Nam bis iam me malo supplantavit dolo.
[Note: Cat.] Ante mea tulit primogenita: nunc vero et
Benedictionem inter cepit mihi debitam.
Quid ultra his addere queat? Sed nonne et mihi
Benedictionem item reservasti pater?
Nihilne reliquum tibi fecisti, unde et meam
Cumulare fortunam possis? Is. Plane nihil.
Te illius subieci dominio ac servituti,
Omnesque adeo fratres eius. Quin et frumento
[Note: Se.] Ac vino munivi ipsum ad maximam usque copiam.
Tibi ergo posthaec quid faciam ultra gnate mi?
Es. Num vero unam dumtaxat habes benedictionem
Pater? Benedic etiam mihi obsecro. O dolor
Dolor. Quo me nunc vertam, quidve agam miser,
Ignoro prorsus. Siccine spe omni decidi?
Itan' felicitati omni sum destitutus?
Utinam aut non viverem, aut mors certe me modo
Totum abriperet nam quid diutius iuvat
Vivere? Is. Miserescit me sane tui, tuamque
Haud leviter doleo vicem, mi gnate. Ceterum
Animi esto vel paulo aequioris est enim
In promptu adhuc, tuo quo succurram dolori.
In pinguedine nimirum terrae, roreque
Caeli supero tua benedictio erit. Ages
In gladio vitam, germanoque seruies:
Verumtamen veniet tempus aliquando, quum
Tu super abis vicissim, eiusque iugum tuo
De collo excuties. Es. Ab parum admodum hoc est pater.
Attamen est aliquo prodire tenus, quando non
[Note: Sca.] Ultra datur. Vale. Is. Vale et tu fili mi.
Haud aliud sane nunc mearum est virium.
DIi, hoc quid monstri est, quod tristis redeat domum
Esau, qui sic paulo ante laetus exiit?
Si ecastor sinapi perpetuo victitet,
Haud censeam tam tristem illum esse posse, quam
Nunc est. Sed alloquor hominem, ut quid angat ipsum
Explorem. Sale vir colende, proximum
Familiae nostrae post patrem columen. Es. Nihil
Eheu alienius est a me nunc, quam salus.
Utinam terra mihi dehiscat, meque miserum
[Note: Sep.] Absorbeat e vestigio. Me. Bona verba obsecro:
Quid ita loqueris? Quae causa est maestitudinis
Huius? Es. Solus nempe Iacob germanus meus,
[Note: Sep.] Is huius et choragus et auctor est tragoediae.
Ut dii deaeque omnes scelus male perduint.
Me. Quid? Iacob? Hoccine credibile esse potest, ut is
(Vir nempe tam simplex, lenis, iustus, piusque)
Incommodo aliquo fratrem uterinum excipiat? Es. Ah
Ignoras qualis sit. Me. Quid vero (dic age)
Mali tibi ab eo illatum est? Es. Haud sinit dolor,
[Note: Oct.] Istuc ut aperiam. Ne tangas igitur hulcus obsecro.
Satis enim excrucior. Sed haec addat mihi
Elohim, haecque faciat, si non admodum breuî
Iniuriam illam insigniter refudero.
Experietur, qui vir siem: discetque magno
Hercle suo malo, quid sit fratrem dolo
Sutelisque opprimere. Me. Ne succenseto quaeso
Ita: quin adde excandescentiae huic modum.
Intra breve temporis spatium commiseris
Certe, cuius te paenituisse diu queat.
Germanus ille tuus est, tua caro. ne ergo in ipsum
Adeo desaevire velis. Es. Aethiopem lavas
[Note: Sc.] Sane Meraggel: desine igitur moneo, desine
Inquam tuis istis me obtundere neniis.
Me. Audio: verum memineris interim precor
Rem sacram consultorem esse. Es. Nihili tuum
Pendo consilium. Quin perinde ulciscier
Scelus illud exsecrandum stat sententia. Atque
Haud procul, ita vivam, luctus a patre aberit.
Nam interficiam etiam insuper infaustum caput:
Nec proderit ei, certe ne tantillum quidem,
Quod et meus sit frater, et largissimis
[Note: Sc.] Ad haec stabilitus a patre benedictionibus.
Me. Absit procul abs te facinus tam durum. Cave
[Note: Sc.] Obsecro, tuus fraterno madeat gladius sanguine.
Es. Tace tu, atque abi: ego sic obfirmavi animum,
Haud aliter fiet, quantumlibet obgannias.
Me. Taceo, atque abeo. Es. Iam quo me vertam, nescio. eoque
Sic et dolor et furor me totum differunt.
Neque intro sane concedere libet, neque
Abire rus delectat admodum. At interim
Tamen ruri aliquamdiu agam commodius, mea
Sententia: ne scilicet nebulonis heîc
Longe etiam mage conspectu excarnificer. Eo
[Note: Quin.] Igitur iam nunc me recta conferam.
[Note: Sep.] Summe Deus, quam perplexus animo sum facinoris
Istius hodierni gratiâ? Quo saepius
Profecto ac altius rem expendo mecum, eo
[Note: Oct.] Pluribus etiam gravioribusque cogitationibus
In diversa trahor. Hinc dolet videlicet,
Quod sit benedictione destitutus is,
Cui soli illam (utpote carissimo meo,
Primogenitoque filio) servaveram.
[Note: Hyp.] Verum illinc occurrit contra animo, sic fuisse
Fors decretum divinitus, ut iunior
Minorque natu primus ex novissimo
Euaderet, benedictionemque alteri
Servatam ipse occuparet munere caelico.
Nam ita ni haberet, vix certe persuadeo mihi,
Vel me illi benedixisse, vel ipsum ausum fuisse
Eas subire partes. Verum huc id quoque
Facit, quod (ut memini) uxori gravidae olim utroque
Gnato, responsum a Domino est inter cetera,
Minori serviturum natu maximum.
Unde et (quod mireris) in ipso portu statim,
Quum primus egrederetur Esau filius,
Protinus et alter ille (Iacob scilicet)
Egressus est, fratrisque adeo plantam manu
[Note: Quin.] Tenuit fortissime: hoc praesagiens
Nimirum supplantaturum se aliquando fratrem,
Huiusque futurum dominum ac caput, ut et modo
Factum est. Quando igitur sic habet res, aequiore
Animo sum, nec facti sane adeo paenitet.
Dei enim arbitrio obsequi per omnia satius
Est, quam carnalibus ac privatis ducier
Affectibus. Dilexi certe Esau usque prae
Isto, adeoque et tenere admodum dilexi: at est
Perspicuum nunc, haud a Domino hunc dilectum item,
Sed alterum potius (quem ego longe minus
Dilexeram) dilectum ipsi esse vel intime.
Quis ego ergo sum, ut non nunc eundem diligam
Vel tandem, quem ipse Dominus adeo diligat?
Verum vellem hercle et primogenitum illum meum
Hanc Domini novisse voluntatem, ut animo
Scilicet aequo factam ferret metamorphosin,
Nec impatientia sua illum offenderet
Gravius, atque offendit fortassis antea.
Ast Domino committam omnia interim, ut rei
Suo gestae nutu finem imponat bonum,
Salutiferumque atque avertat mala omnia.
Iam dehinc quieti indulgebo parumper, modo
Somnum tamen conciliare mihi possiem.
FOris agimus iam: et locus ergo et tempus monet,
Ut detegam tibi fili mi, quo nomine
Potissimum te nunc eduxerim. Ia. Lubet
Audire istuc mater, tu causam detege.
[Note: Hyp.] Re. Id te cum primis oratum velim ego gnate,
Ne aegre feras, aut vitio unquam vortas mihi,
Meo quod assecutus es benedictionem
Impulsu. Ia. Quorsum istuc oras mater? Egon' unquam
Ingratitudinem tantam induero, ut tibi
[Note: Dim.] Vitio istuc vortam, aut exprobrem?
Quum tanta praesertim inde ad me defluxerit
Felicitas, salusque? Re. Non quidem id mihi
De te persuadeo fili: Verum res ita
Nunc habet, ut hac praefatiuncula siet
Mihi utendum. Ia. Quid igitur accidit? Tuasne
Ad aures quid mali pervenit nuntii?
Re. Ah plus quam vellem. Ia Praesagit magnum mihi
Malum animus. Re. Dicam rem omnem luculenter.
[Note: Sca. Cat.] Me iamiam certo delatum rumore est,
Fratrem tuum tibi dira esse minitatum, et in Ad
Primis quidem necem extremam. Ia. Quid audio?
Re. Nunc ergo gnate mi, meum sequere precor
Consilium porro, ut et ante idem secutus es.
Ia. Certum est tibi obsequi mater. Dic ergo, quidnam
Animo consilii nunc conceperis, e mea
Quod esse re possit. Re. Hoc nempe fili, ut in
Haram ad Laban fratrem meum e vestigio
Fugias, ibique commorêre aliquamdiu,
Donec tui requiescat germani furor
Ac indignatio, isque facinoris istius
In se tui obliviscatur penitus. IA. Ohe,
Laresne iam ego miser paternos deseram?
Re. Haud id mi gnate durabit diu. simul-
[Note: Sep.] Atque etenim mitioris ille coeperit
Esse animi, isthinc te adductum confestim curabo. Ia. Certe
Aegre admodum subduco me hinc mater. Re. Furori
Cedere oportet aliquantulum fili. Fuga
Vitae satius est ut tu consulas tuae,
Quam in mortem temet dare praecipitem. Ceterum
[Note: Sca.] Si istuc tua ipsius nolis facere causa, in
Mei saltem facias te quaeso gratiam.
Cur namque utroque die uno orbabor filio?
Ia. Faciam mater: sed si quidem illud et patri
Simul arrideat Re. Placet conditio. non
Enim illi displicebit, sat scio. Ia. Eamus ergo
Ad patrem recta. Re. Eamus sane, perplacet.
EVigilavi rursum. Mirum, quur tam cito
Me Somnus destituerit. Verum, cuius hîc
Adventum praesentisco? Ninon sat suo
Funguntur munere aures, accedunt duo
Sane huc. Sed expecto, quinam illi sint. Re. Salute
Impertior te mi vir. Is. Tun' ades uxor? Re. Adsum
Equidem marite. Is. At quis tecum adventavit huc?
Haud namque sola ades. Re. Iaacob [Reg: Iacob] scilicet
Gnatus tuus adest simul. Is. Factum optime.
Ten' habeo fili? Ia. Me ipsum pater. Opto omnia
Tibi prospera. Is. Gratissima mihi tua est imprecatio.
Sic faxit Dominus. Ceterum quae nam forâs
Vos iam res extrusit, dic coniunx mea? Quid est,
Quo magis adieritis me nunc? Re. Dicam marite.
[Note: Sep.] Haud nescis, gnatum maiorem duxisse filias
Hethaei contra animi nostri sententiam.
Is. Scio uxor, et dolet profecto. Re. At mihi quidem
Adeo id dolet, ut vel vivere me taedeat
Eam ob causam. Is. Sed perge. Re. Si et Iacob item
Uxorem de huius terrae stirpe duxerit,
Nolo amplius vivere ego. Is. Non possum improbare
Animum istum. nam nec ipse tales nuptias
Admisero unquam, me modo si auditurus est.
Re. Quid ni audiet? Is. Audis fili, quae connubia te
Vitare velimus. Ia. Audio pater. Is. Ne tibi
Igitur de genere Chanan sumas coniugem!
Sed vade ac proficiscere recta in Mesopotamiam
Syriae, ad ipsam Bathuelis avi tui domum,
Sumeque de filiabus Laban avunculi tui
Tibi uxorem Deus vero omnipotens bene-
Dicat tibi, teque crescere faciat, ut in
Turbas cuadas populorum: is quoque det precor
Abrahae benedictiones tibi, necnon tuo
Item post te semini, ut hinc laetus occupes
Teneasque terram peregrinationis
Tuae, quam scilicet is tuo pollicitus est
Auo olim. Ia. In omnibus morem tibi geram
Pater, proque imprecatione isthac ago
Grates tibi immortales. Verum ah. Is. Quid dolet
Fili? Ia. Quod te iuxta ac matre priver miser.
Is. Quid istuc verbi est? Haud nostra privaberis
Praesentia. Re. Ah fugit te mi vir, quid dolorem
Hunc excutiat gnato. Is. Quid accidit igitur?
Re. Mortem illi frater maior comminatus est,
Ut vel de causa hac fugere ipsi siet opus.
Is. Deus bone, quid audio? Sed quo nomine? Re. Quod hic
Eius praeripuerit benedictionem. Is. Ita
Domino placuit, haud alioqui haec cessisset ipsi
Unquam. Re. Huius et ego sane sum sententiae.
Ia. Obsecro te mi parens, ut noxam hanc condones mihi,
[Note: Sep.] Te quod fefellerim, sicque benedictionem
[Note: Sca.] Illam tuam clam te ceu suffuratus sim.
Is. Missa face isthaec fili: nil prorsus nomine hoc
Offendisti patrem. Quin hoc curato nunc
Potius, germani quo effugias manus, tuaeque
Prudenter vitae consulas. Ia. Utinam queam
Istuc pater. Is. Quid ni possis? Re. Suasi illi ego,
Ut ad Laban fratrem meum se conferat,
Fugiatque tantisper, donec frater furorem
Illum conceptum paulatim remiserit.
Is. Recte profecto consuluisti. Huic gnate mi
Consilio obsequitor, nec pigebit. Ia. Quando ita igitur
Et tu iubes pater, obtemperabo. Is. Sic
Certe et nobis et tibi item consulueris.
Ia. Vale itaque mi parens longe carissime.
Is. Et tu'vale longe fili dulcissime.
Dominus tecum siet. Ia. Vale genitrix mea
Ad Nestoreos feliciter annos. Vale.
Re. Oh, nimiopere tuus me contristat abitus
Fili. Sed quid faciam? Haud aliter fieri modo
Fotest. Vale ergo gnate mi, vale animae
Meae dimidium. Ia. Utinam redire aliquando detur huc
Vobis superstitibus. Re. Dabitur propediem
Volente Iehova. Quid multis? Vix sum profecto
Apud me, prae dolore maximo. Is. Et mihi
Lacrimas sane discessus eius excutit,
Deus interim ipsius felicitet itiner.
Re. utinam. Sed quid faciemus iam mi vir? Placetne
Intro deducier? Is. Ah duce. non enim
Heîc prae dolore haerere libet diutius.
R. Surge igitur. nec me etenim libet hîc morarier.
Faxit Dominus, ut et Esau irasci desinat,
Et gnatus hic redeat breuî cum gaudio.
[Note: Sep.] Is. Faciet haud dubie, adeoque longe maiora faciet,
Atque quis ausit nostrûm sibi pollicerier.
Quantumlibet enim acerbum siet initium,
Finis tamen longe erit exoptatissimus.
[Note: Quin.] Re. Haec nimirum et me spes certo tenet.
Ut is qui mundi amicus est,
Inimicus efficitur Dei:
Sic contra amicus ipsius,
Hostis fit mundi maximus.
Ut ergo Esau insectatus est
Benedictione auctum Iacob:
Ita omnes quoque pii odium
Ab impiis mox sustinent.
Ast admonerier tamen
Pii debebunt interim:
Ut, ni aliud placeat Deo,
Furori cedant impio.
AUdistis hactenus Spectatores, piam
Sacramque de felicitate Iacob patri-
Archa actionem: eamque non tam comicis
Tragicisue subiectam per omnia legibus,
Quam descriptam iuxta contextum historiae.
Quo mage vero hanc prae istis secuti simus hîc,
Non temeritas ulla, aut discedendi a recepto
Antiquorum usu studium, sed mysterii
Ipsius (quod nempe sub huiusmodi latet
Facto) connexio perpetua in causa fuit.
Id igitur obnixe oratos vos volumus, ut
Ne ausum hunc novum (si quid peccatum eo siet
Forsan) vitio vortatis vel nobis, vel ipsi
[Note: Sep.] Etiam auctori, sed noxae tantillae in mysterii
Iam dicti gratiam coniveatis modo
Pro solita vestra humanitate. Ceterum
Ne vana vos spe lactare videamur, utque
Et nostris stemus ad haec promissionibus,
Recta nunc ipsum totius actiunculae
Huius nostrae indicabimus mysterium.
[Note: Sep.] Atque hoc eatenus quidem, quatenus ad omnium
Vestrûm doctrinam iuxta ac exhortationem
Aptam salutiferamque facere videbitur.
Vos interim quam declarastis hactenus
Summam in animadvertendo diligentiam,
Eâdem et hîc porro uti ne gravemini.
[Note: Sep.] Ut auspicemur igitur, accipitote primitus,
Cuiusnam ipse pater Isaac typum gerat.
Refert is scilicet summi Abrahae filium,
Ipsum inquam Iesum Christum filium Dei,
Omnis fontem veri, risus ac gaudii.
Rebecca autem Isaaci uxor, primo quidem
Mortalium universitatem denotat:
Hinc vero et sanctam adumbrat mox Ecclesiam,
Spiritualem nimirum Christi coniugem.
Duo vero Isâci [Reg: Isaaci] ac Rebeccae filii,
Ingenio et vita inter se diversissimi,
[Note: Quin.] Duplicem in mundo repraesentant popellum,
[Note: Sep.] Adeoque populum quoque in Ecclesia bifarium:
Gnatos videlicet hominum, et natos Dei,
[Note: Quin.] Gentes et Iudaeos, incredulos
[Note: Sep.] Ac credentes, iniustos et iustos, hypocritas
[Note: Quin.] Et Christianos sincere pios.
Esau quidem, Gentes Iudaeosque exprimit,
Incredulos ac impios, hypocritas
Item atque pseudochristianos quoslibet:
Iacob contra, credentium et gentilium et
[Note: Quin.] Iudaeorum Christicolarumque vere
Piorum imago est longe vividissima.
[Note: Sep.] Primo dilexit Isaac ipsum Esau impensius,
At tandem dilexit is Iacob contra unice.
Ita Iudaei principio quidem Deo
Prae cunctis placuêre orbis nationibus:
Verum post (abiectis his) ethnicos sibi ille
Alienigenasque elegit in peculium.
Decreverat Isaac, Esau benedicere,
Et Iacob tamen benedixit interim:
Ita et Christus (dator nempe benedictionis
Omnis) ad Israelitas praesertim bene-
Dicendos salvandosque in mundum venerat,
[Note: Sca.] Ast gentes tamen (ipsorum loco) adeptae demum
[Note: Sca.] Revera sunt benedictionem atque salutem.
Esau natura sola prwto/tokos erat,
[Note: Sep.] Iacob vero primogenitus est factus gratia:
Sic nempe et Iudaei secundum carnem erant
Dei populus, at gentes contra gratia
Fideque populus summi factae sunt Dei.
Esau benedictione destitutus est,
Quod primogenita vendidisset edulio:
Ita ipsi quoque Iudaei, dum promissioni
[Note: Sep.] Ac gratiae Dei attulerunt temporalia,
Carnisque delicias, privati sunt salute.
Imo hoc pacto die etiamnum hodierna salus
Omnis per Christum parta, in iis plane perit,
Dei qui contemnunt verbum atque gratiam,
Nimiumque rebus terrenis indormiunt,
Delicias mundi amantes prae caelestibus.
Ceterum Iacob benedictionem nactus est,
Quod primogeniturae ius anteposuerit
Cunctis et dapibus. et huius mundi bonis,
Eoque et avidissime hoc ipsum sibi emerit:
Ita scilicet et gentes credentesque alii gratiam
[Note: Sep.] Sunt assecuti, quod renunciârint omnibus
[Note: Sep.] Propter Christum, primogenitorum principem,
Inque hunc tota sese coniecerint fiducia.
Sed hac ratione etiam nunc soli illi Dei
Regnum occupant, benedictionisque solidae
Christi fiunt participes, qui lucra omnia
Pro damnis censent propter Christum, vimque regno
Dei inferunt, eique adeo fide simul
Ac vitae adhaerent gnaviter innocentia.
Porro autem, ipsa benedictio, qua donatus est
Ab Isaaco Iacob, promissa habuit, bonaque
[Note: Sep.] Insignia: bonum nempe odorem, exuberantiam
Rerum omnium, dominium longe amplissimum,
[Note: Sep.] Securitatem denique gratiamque perpetim.
[Note: Hyp.] Ad eundem nimirum modum et benedictio illa,
[Note: Sca.] Qua per Christum cumulati sunt credentes, et
Promissionibus et bonis scatet
[Note: Oct.] Excellentissimis: adeoque hoc excellentioribus,
Quo veritas umbra ipsa exstat praestantior.
[Note: Sca.] Principio enim, per hanc eandem credentes
Piique id consecuti sunt, ut et ipsi odor
Sint coram patre Deo fragrantissimus, ut huic
Inquam ipsorum et personae et benefacta placeant
[Note: Quin.] Intime, etiamsi hauddum perfectionem
Omnino attigerint. Deinde pollicitationem
[Note: Sep.] Quoque iidem a Christo habent bonorum et corporalium
Et spiritualium, vitae et praesentis et
Futurae aeternaeque. Insuper vero, omnium
[Note: Sca.] Etiam creaturarum per Christum facti
Sunt Domini, ut omnia proin ipsorum saluti
Inseruire atque cedere ipsis in bonum
Oporteat. Sed ad haec et optatissima
Circumsepti sunt gratia ac securitate,
Ut custodiat ipsos Deus ceu pupulam
[Note: Sep.] Oculi sui, nec laedier eos a quoquam sinat:
Ut item maledicat aeternum ipsorum hostibus,
Fautores contra magnis ornet praemiis.
Ast, quid felicitatum iam Iacob consecutum
[Note: Sca.] Est? Esau nimirum (benedictionis spe
[Note: Sep.] Frustratus) summopere mox in germanum excanduit,
Adeoque et occisurum se hunc minatus est
Tandem. Sic nempe ipsis etiam credentibus
Atque piis usu (pravo hoc in mundo) venit.
Simulatque enim vident increduli impiique,
Hos viventi addictos esse Deo, credere in
Christum illum crucifixum, vitam traducere
Mundanae omnino dissimilem, benedictione
Denique caelesti ac singulari numinis
Divini esse favore cumulatos affatim:
Fatale ii e vestigio in innoxios
Odium conglomerant, effundunt convicia:
Quin violentas quoque haud raro iniciunt manus,
Necemque demum extremam intentant fortiter.
Iam vero, quantumlibet Esau peremerit
Animo Iacobum fratrem, in externo tamen
[Note: Hyp.] Facto impeditus est. nam Iacob parentis
Utriusque usus consilio, ad avunculum
In Syriam profugit, sicque evasit manus
Fraternas. Ita videlicet et cum piis
Quibusque agitur. Etsi hi (ut iamiam dictum est) modis
Saepenumero impetuntur crudelissimis,
[Note: Hyp.] Inque impiorum animis iampridem sunt necati:
Deus tamen efficit haud raro, praeter etiam
Suorum spem, ne quid conatus illorum improbus
Incommodare istis facto ipso possiet.
[Note: Sep.] Etenim, aut miraculose prorsus eos adserit,
Aut mediis certe ad hoc humanis utitur.
Atque haec ipsa media apprehendunt etiam pii,
[Note: Hyp.] Ut currenti nempe furori cedant, nec ultro
Sese videantur conicere in periculum.
Si quando autem externa deest liberatio, ut
In improborum scilicet incidant manus,
Ab hisque trucidentur pro animi sententia. haud
Id deserentis irative symbolum est
Dei, ut caro suspicari forsitan queat:
Sed hac de causa Dominus occidier eos
Sinit, ut semel ab omnibus aeque periculis
Eripiantur, cumque ipso aeternum gaudeant.
Utut ergo agatur cum illis, semper adest favor
Dei, semper comitatur eos benedictio.
En, haec sunt (spectatores candidissimi)
Praecipua huius nostrae Actiunculae mysteria,
Quantum quidem nobis ea datum est cernere.
Quod restat igitur, meminerimus omnes simul,
Venisse et nos (una cum Iacobo) ad Isaaci
[Note: Sep.] Illius caelestis Iesu Christi benedictionem
[Note: Sep.] Ac gratiam: ideoque omnibus huc enitamur modis,
Ut thesaurum tam longe excellentissimum
Summa custodiamus sollicitudine: hoc
[Note: Sep.] Est et fide constanti, et vita etiam vere pia.
Procul itaque ab Esau absimus omnes indole: hoc
Est, ne simus profani, divinaeque gratiae
Contemptores, feroces, turgidi, rebusque
[Note: Sep.] Ac deliciis mundanis addicti. sed Iacobi
Potius genio respondeamus in omnibus:
[Note: Sep.] Hoc est, religiosi simus, studiosi gratiae ac
Verbi Dei, mansueti, humiles, fraudis dolique
Omnis expertes, mundo denique mortui.
Ita demum benedictio Domini nobis et hîc,
Et illîc etiam, salua manebit perpetim.
Ceterum is idem nos confirmet, stabiliat, fulciat,
Ne ab ipsius excidamus unquam gratia: atque
In hoc uno valete vos iam pariter, in hoc
[Note: Sep.] Item vivite, in hoc demum omnes nobiscum plaudite.
FINIS.
SOLI DEO GLORIA PER IESUM CHRISTUM.
in publicum emitterem. Verum quia non omnia omnibus conveniunt, ut nec cibi iidem omnium perinde sapiunt palato: utut animus semper promptus fuerit, non potui tamen promissis apte respondere hactenus, quum videlicet non occurreret argumentum H. T. congruum. Ceterum tandem rogatus sum a domesticis nostris, ut aliquam ipsis actionem vel comicam vel tragicam communicarem, in qua sese exercerent aliquantulum, quamque et exhiberent demum publice. Quum ergo hoc ipsum negare illis commode nequirem, offerremque ob id Comoediam Ouis perditae, auctore Iacobo Zovitio, ut quae tum forte fortuna in promptu et ad manum mihi potissimum esset, magnis quidem ii laudibus et auctorem et phrasin actiunculae huius concelebrârunt: verum interim adduxerunt causas aliquot, quur exhibere eam gravarentur: quarum nempe praecipua erat, quod Christi praesertim per sona nimis expresse ac evidenter in illa introduceretur, quam quidem referre maxima ipsis esset religio. Quoniam igitur admodum mordicus sententiam hanc
conceptam tuebantur, neque ego iure eam poteram damnare: victus improbis ipsorum efflagitationibus, arripui statim calamum, inque eodem argumento et mei ingenii viriculas experiri volui, sicque demum praesentem actionem et concepi et absolui, et exhibendam etiam illis obtuli: non quod vel nostris vel aliis explodendae Comoediae Zovitianae auctor esse vellem, sed ut sanctae illi meorum superstitioni hactenus satisfacerem, ipsorumque memet attemperarem crasso captui. Certe tantum abest ut Zovitio quid velim hac mea opella detractum, ut et eius nomini sudoribusque cum primis faveam, quemadmodum et omnibus item aliis in palaestra huiusmodi versantibus. Porro autem ut ad institutum veniam, quando (viris aliquot sincere doctis huc me hortantibus) prelo typographico foetum hunc nostrum committere statui: nulli eum alteri, quam uni H. T. nuncupare placuit. idque, cum ut fidem meam ea ratione liberarem: tum quod istuc argumentum H. T. utpote pastori, quam maxime conveniat. Precor itaque, ut H. T. hanc qualemcumque vicarii sui
lucubratiunculam grato candidoque pectore excipere atque adeo me solita benevolentia fovere perpetuo dignetur. Est quidem (fateor) munus per se abiectius exiliusque, quam quod Maecenate tanto dignum sit: verum spero H. T. animum potius dantis, quam ipsam dati rationem quantitatemve consideraturam.
Vale patrone observandissime ad Nestoreos feliciter annos, nobisque provehendis similis tui esse pergito. Tremoniae, apud Ecclesiam Matri virgini sacram. Anno supra sesquimillesimum quinquagesimo tertio, 6. Cal. Martii.
Phylacter, Pastor ovium.
Olympius, Oreander, Phylacteris famuli primarii.
Thesmophorus, Hosioter, Thespys, Phylacteris emissarii.
Eleemon, Nomius, Pastoris Cognati.
Alethinus, Irenopoeus, Pastoris Vicini.
Olophoeus, Haedorum pastor.
Trachypites, Agerochus, Famuli huius.
ARGUMENTUM.
Oues quum haberet pastor centum, perdidit
Unam ex his, auctore Aemulo, Adeo vero ob id
Iacturae cruciatus animo est, ut nil supra.
Statim ergo suorum aliquot famulorum amandat, ut
Perditam, et ubique quaeritent quam sedulo,
Et inventam alliciant quoque, Verum his reversis denuo
Re infecta, accingitur ipsemet itineri,
Demumque et invenit amissam, et reducit ad
Ipsas etiam caulas. Hinc mox gaudens, suos
Tandem cognatos vicinosque convocat,
Atque hos sibi cupit congratularier.
(Hoc nasutissimo praesertim saeculo)
Excogitari possit, aut confingier.
Exhibituri etenim vobis pastorem sumus,
Qui quum obtineret oves centum, unam ex his statim
Perdidit: ob idque damni adeo doloribus
Maceravit sese, usque adeo huius inique tulit
Absentiam, ut relictis solitudine
In vasta nonaginta novem, quaesiverit
Erratam illam ubique locorum sedulo,
Nec destiterit quidem a quaerendo vel parumper,
Donec quaesitam invenisset demum sui
Pro voto animi. Inventa vero iam perdita,
Humeris eandem mox suis imposuit, ac
[Note: Oct.] Laetus ad ovile reduxit pristinum. Quin et domum
[Note: Quin.] Reversus, amicos vicinosque ad haec
Vocavit e vestigio, eosque simul et ad
Congratulationem reditus prosperi, et
Ad convivandum etiam tandem exhortatus est.
En, haec nostrae totius summa est fabulae.
[Note: Sep.] Quam nunc exhibitum venimus. Hoc itaque argumentum
Cui obsecro non abiectum videatur? cui
Inquam actio haec pastoria plebeiaque non nauseam
Vel maximam moveat? Immo vero, cui
Non absurdum videatur prorsus, unicam
Ob oviculam adeo pastorem dolere posse?
Ob huius unius salutem, exponere
Illum reliquum suum gregem periculis?
Optimo igitur iure (ut diximus initio)
Vestra nobis opus est benevolentia,
Ne ipso scilicet statim limine oculis
Aspiciamur toruis, strepituque pedum (quod haud
Raro histrionibus ineptis usu venit)
Vel ingrata alioqui manuum complosione
Exsibilemur. Ceterum quonam modo
Vos demerebimur iam? ecqua arte benevolos
Vos nobis faciemus? Certe neque gregis
Totius nostri comici concinnitas,
Neque styli phraseosque elegantia, quae fere
Nulla est, id efficiet unquam. Aliud ergo erit
Quaerendum nobis patrocinium tutius.
Auctor videlicet huiusce fabulae,
Tum ipsum quoque latens Dramatis mysterium.
Benevolos vos nobis reddet, sat scio.
Auctor quidem, ipsa Dei patris sapientia,
Iesus Christus est, uti ex Luca palam
[Note: Sca.] Constat: Mysterium autem generis humani,
Ac peccatoris cuiuslibet et lapsus est
Et restitutio. Auctor igitur tantus huc
Vos permoveat quaeso, necnon mysterii
Quoque sublimitas, ut nos aequanimiter
Et admittatis, et audiatis etiam.
Quamvis non gestuosa, figurarumque sit
Phaleris ornata oratio: pollicemur hoc
Tamen sancte, haud fore illam infrugiferam, neque
Male vos collocaturos tempusculi id
Quo exaudiendis nobis dabitis operam.
Agite itaque Spectatores, animadvertite
Quam diligenter; linguisque favete interim.
Videbitis iam iam pastorem prodeuntem,
[Note: Quin.] Casumque ovis deflentem perditae.
O Nuntium inauspicatum. Quid nunc audio?
Itane una meis ex ovibus aberravit? Itane
Centesima illa suum reliquit pascuum?
Ah, numquam istuc sperassem ego: longe scilicet
Meliora fuissem mihi de ea pollicitus. Haud
Sperassem inquam, hanc praesertim ovem, tam humaniter
Nimirum a me tractatam, tam quoque tenere
Et educatam et fotam semper, pascua
Nostra relicturam, sic abituram in devia,
Sic a nostris deflexuram viridiis.
Bene hercle dictum, saturitatem non diu
Ferri posse: haec enim gignit proteruiam
Semper, quae sola nempe et nostram (eheu) impulit
Ad infelicitatem istam ter maxumam.
Quin imo et hoc simul verum est proverbium,
Quo dicunt, nil ovicula esse stultius,
Nullam esse ovium utilitatem. experior namque iam
Re ipsa nil mea quoque stultius fuisse,
Et inutile magis: ne unicam quidem adfuisse
Illi sapientiae micam. alioqui etenim in hoc
Non sese praecipitium coniecisset, haud
Arentia loca fertilissimis meis
irriguisque antetulisset pascuis: neque
Profecto errare quovis cum discrimine,
Quam pastoris sui tuto foverier
Usque sinu maluisset stultula. Ast scio,
Quo auctore, cuius ve impulsu sic abierit.
Olophoeus nimirum, aemulus meus, auctor est
Huius mali. is suffudit frigidam: is dedit
Ignarium hunc: is lemnia prorsus manu
Abduxit ovem. Non satis illi fuit, quod et
Sese et suum pecus infelix viridariis
Ultro destituit optimis, nisi et meam
Simul oviculam in perniciem abduceret.
O facinus indignum, ô scelus supra scelus
Omne. At non impune feret, ita vivo. In ipsum
Auctorem cudetur faba isthaec, in suum
Ipsius omne malum hoc redundabit caput.
Discet magno suo dispendio aemulus
Ille meus, haud me mercenarium esse, non
Fugere ad lupi adventum, non linquere oves meas,
Esse has curae mihi. Sed de his tempore suo
Agemus fusius. Nunc intro me vocant
Alia, sed huc eôdem pertinentia.
Ea igitur et dispiciam, et executioni
Etiam porro demandem oportet strenue.
DOleo mecastor plurimum, sic deperisse
Hero meo oviculam, imo hanc potius sibi perisse
Infeliciter. Ast haec tua techna est, pessime
Olophoee: hanc tu excîsti nobis tragoediam.
Ita nimirum et nos olim tecum abducere
Volebas, adeoque gregem nobis creditum.
Te solum scilicet pastorem agnoscere
Summum debebamus, vel certe hero parem.
Or. Ah quam dolet aberrasse ovem, hanc periisse tam
Misere. Ol. Quis heîc tam derepente exclamat? At
Nunc video. Tun' ades collega? tun' ita
Exclamas? Or. Ego nimirum Olympi. doleo ovis
Erraticae vicem. Supra quam dicier
Potest, meum excruciat animum, quod pascua
Tam deliciosa, tamque amoena reliquerit
Imprudens, quodque (spreto heri dominio,
Pastoris scilicet adeo et fidelis et
[Note: Se.] Humani) Olophoeo depastori corruptissimo
Sese laniandam misere mancipaverit.
Ol. Ah, argumento codem utrinque tenemur, id
Unum namque et me miris sollicitat modis.
Neque ego sane alteri, atque lupo illi omnium
Truculentissimo, quem tu haud iniuria
Depastorem vocas, defectionis huius
Miserrimae culpam omnem acceptam ferre possum.
Or. In hoc quis dubitet? An non is idem et nos dies
[Note: Se.] Ante admodum paucos in apostasiam abducere
[Note: Sca.] Conabatur? Ol. Certe omnem mittebat vocem.
Or. An non vero et multos re ipsa addictos sibi
Ex nostris fecit? An non innumeros quoque
Arietes ac haedos abalienavit ab
Hero? Ol. Multas sane myriades. Or. Si ergo tot
Abduxit secum tum, haud dubie et oviculam hane
Suis nunc illecebris ac cantionibus
Sirenes in sua protraxit pascua
Infelicissima. Ol. Nil pol verius. Atque hoc ipsum
[Note: Quin.] Eo etiam magis est veri simile, quod
Scelestus ille istam praesertim oviculam
Iis videret perfrui iam pascuis,
Quibus et ipse et sui greges exclusi erant,
Imo vero quibus exclusêre se ipsimet
Quam turpiter. Or. Huc accedit quoque, quod cerneret
Illam suo relictam arbitrio, quolibet
Locorum posse libere evagarier.
Inde etenim commodiorem sumpsit ansam, eam in
Suos sic protrahendi casses. Breviter: et
Invidia Olophoei, et arbitrium male liberum,
Calamitati ovem intricavit maxumae.
Ol. Rem certe omnem ut breviter, ita et dilucide
Complexus es. Sed hem. Or. Quid est? Ol. Prodit forâs
Herus noster. Or. Prodit sane: sed non secus,
Ac si in Trophonii antro vaticinatus siet.
Ol. Non aeque aut leniter (sat scio) ovis fert suae
Casum, novit etenim optime, quam non sine
Se vel momentum temporis unicum queat
Vivere misella, ac quanta cum tyrannide
Hircorum arietumque feriatur cornibus.
[Note: Sca.] Or. Vera loqueris collega, Ast herus adest. finem
Igitur imponamus verbis. Ol. Probe mones.
NUnc demum sentio, quo affectu in gregem suum
Sit verus pastor. Nonquam mehercle credidissem [Note: Anap.]
Oviculae unius me iacturam usque adeo
Afficere tristitia posse, ut nunc afficit.
Indoleo vero, non mea sane ipsius
Causa, sed ovis solius nomine, nam ipse citra
Illam esse utique, ac vivere possum: verum illa me
Sine, ne esse quidem, quanto minus vivere, valet?
Sed, hicne meos offendo? Certe familiae
Nostrae sunt. Fortassis ipsi vicem dolent
Erraticae. Sed alloquar. Quid hîc rei
Vobis est administri? Quid sic soli in hoc
Subsistitis loco? Ol. Deflemus here ovis
Tuae vicem miserandam, detestamur et
Invidiam perfidiamque Olophoei pessimi.
Or Sic sane est, here, nihil tractamus aliud hic,
Quam oviculae tuae lapsum miserrimum.
Hunc ex animo dolemus, non secus hercule,
Nec minus, ac si foret noster. scimus etenim,
Longeque habemus perspectissimum,
Te sine de illa esse actum perpetuo, extra tui
Delicias pascui non vitam habere ovem
Ullam. Ph. Facitis germanos quod famulos decet.
Haud vos fugit, sat scio, quam ovem hanc semper siem
Complexus, quam ea prae omnibus aliis chara fuerit
Mihi, quam tenere item illam usque educaverim.
Quam deliciosa denique tradiderim ei
Pascua. Ol. Compertum istuc nobis est plus satis
Here. Or. Nihil certe omisisti omnium. affatim
Tua erga illam bonitate es usus. Ph. At hoc magis
Doleo iam, quod perierit, quod reliquerit
Ultro tantas nostras delicias. Ol. Credimus
Id constanter profecto. Ph. Non sane minus
[Note: Sc.] Setiusve ipsius ob iacturam maerore differor,
[Note: Sc.] Ac si simul periissent omnes, nec vel unica
Quidem superesset amplius. Or. Agnoscimus
Here indicibilem illum tuum erga ipsam favorem.
Utinam et illa hunc itidem agnovisset. Ph. Ah, nihil
Intellexit misella, nihil agnovit. hinc
Nimirum sic lasciviit suo malo,
Sic sese abduci in extremam passa est procul
Internecionem. Vah, quae cogito, quam simul
Et ira et dolor ebulliunt mihi. Ol. Ne tuam
Quaeso here effundas iram, te potius misellae
Quis misereat: aut si vis irascier
Omnino, irascere Olophoeo potius; uti
Cuius sutelis illa aberravit. Ph. In eum
Solum effervescit ira, nam etsi et oviculae
Succensere merito possum, quod scilicet
Suo ad malum arbitrio usa sit: tamen haud sinit
Amor vere posterius, ut succenseam
Ex animor. Or. Hanc serva perpetuo sententiam
Here. in foedifragum illum converte potius
Manus ultrices, huic irascere perpetim.
Si quid peccavit ovicula, fragilitas fuit:
At quicquid hic peccavit, ex malitia
Mera est obortum. Ph. Sentiet ille perfidus,
Quid fecerit. Non retinebit meam oviculam,
Etiamsi ipsis etiam faucibus incluserit
Eam tenaciter. Magno suo malo
Abductam restituet. Veniet tempus breuî,
Quo paenitebit illum facti ex pectore
Imo. Ol. Ita commeruit sane carcer impius.
Or. Quin longe plura commeruit, quam infligier
Ei possint unquam. Ph. Videbit tempore
Suo, quo cum sibi negotium siet:
Idque adeo mirandis absoluetur modis.
Sed de his videro ego tum: nunc interim alia
Prius via utar oportet, ad rem scilicet
Apprime commoda. Ol. Sic perge audacter here,
[Note: Oct.] Quo vel semel tandem coeptis desistat perditissimus.
Ph. Efficiam certe, ut desinat meum gregem
Impetere posthac, Ceterum intro iam simul
Concedamus, vosque adeo me sequimini.
Nam est, ad quod vestro utar ministerio. Ol. Impera
Quiduis here, et paratos usque senties
Nos. Or. Nil profecto tam arduum erit, quod non tui
Ouisque erraticae faciamus gratia,
Idque lubentissime quidem. Ph. Vestra mihi sat
Explorata est fides. Introgrediamur. Or. I
Tu prae pater: nos consequemur ilicet.
Heus spectatores candidi,
Audite iam nunc sedulo,
Quid actus hic primus velit,
Quis sensus lateat mysticus.
Phylacter personam refert
Christi pastoris omnium.
Is enim vere phylacter est,
Hoc est, sui custos gregis.
Oues vero novies decem,
Quae manserunt in pascuis,
Choros angelicos denotant,
Omniaque caelitum agmina.
Ouis autem centesima,
Quae perdita nempe dicitur,
Genus signat mortalium,
Ac peccatorem quemlibet
Ast Oreander et Olympius
Bonos designant angelos.
Ut qui lapso homini condolent,
Eiusque salutem expetunt.
Quod vero pastor ipsemet
Adeo interitum dolet ovis,
Adumbrat misericordiam
Pastoris Christi uberrimam.
Haud certe desiderat
Mortem perniciemque impii.
Sed esurit magis unice
Salutem illius perpetem.
Non mortem ergo fecit Deus,
Nec ulli lapsus auctor est:
Sed lux, virtus, vita, et salus
Ab ipso vere prodeunt
EUax, quam laetor nunc, quam cor mihi subsilit
Prae gaudio, quod praedam hanc tamdiu expetitam
Meis iam tandem ipse irretivi cassibus,
Quod ovem inquam illam Phylacteris tenerrimam.
Carissimamque et abduxi, et porro gregi
Inauguravi nostro. Abunde iam satis
(Ut arbitror) capitali illi inimico meo
Refudi, quicquid is in nos congessit mali
Unquam. Principio nolebat ferre, ut et ego
Iuxta ipsum pastor essem, ut et ego in montibus
Gregi dominarer ulli. ipse unus scilicet
Summus volebat pastor haberier, gregique
[Note: Sca.] Adeo universo imperitare volebat solus:
Et me vero et alios sectatores meos
Nil nisi mera agnoscebat mancipia, ut si quid
Excogitarier his potest mage subiugum.
Ast ego ibi, quia volebam et ipse pascere
Perinde atque ille, et interim tamen inde vi
Summa detrudebar, mox ingentissimam
Mecum gregis abduxi multitudinem,
Fortissimos nimirum quosque et arietes
Et hircos et haedos, imo et sodalium
Collegarumque vim mihi iunxi maxumam.
Sic istam nempe iniuriam sum ultus probe,
Etsi meo quoque non minimo dispendio.
Post haec vero hostis idem noster, quum sibi
Oues retinuisset adhuc centum, sic satis
Dicto audientes, nonaginta quidem novem
In montibus reliquit pascendas suis
Perpetuo deliciis: at hanc centesimam
In valle voluptatis permaximae educari
Interea voluit, dum montanis pascuis
Fieret convenientior, et donec foetibus
[Note: Sc.] Progignendis gregem a me sublatum aequaret
Rursum. Isthuc autem (ut ingenue fatear) male
Imo vero vel pessime me habebat: in-
Videbamque haud parum fortunam oviculae
Tam omnino pinguem. Sed cum primis id meum
[Note: Sc.] Torsit animum subinde, quod ea una et nostrum, et gregis
Nostri universi, et collegarum denique
Locum occupare pristinum amoenissimumque
Deberet iugiter. Hanc ergo potissimum
Ob causam tantum adhibui diligentiae,
Tamque omnem movi lapidem cantionibus
Meis dulcissimis, ut eandem illam a suo ab-
Alienarem pastore, nostroque pecori
Adiungerem. Quum igitur hic iam successerint
Pro voto omnia, iure hercule
Sic laetor, sic tripudio [(transcriber); sic: trpuidio] , sic gaudeo.
Aiunt volgo, et vere quidem: solacium
Esse miseris calamitosisque socios
Si poenarum habeant. Est et mihi igitur profecto
Ingens solacium, quod quum omnino locis
In aridis et commorari et pascere
(Velim nolim) cogar, multos tamen habeam
Adiunctos mihi socios, numerosum item adiunctum gregem,
Et prae omnibus hanc praesertim oviculam. Sed hîc
Quid audio susurrii [Reg: susurri] ? quid colloqui?
[Note: Sca.] Dii manes, hostis administri adsunt. Mirum,
Quid id portendat, quorsumve illi nunc iter
[Note: Quin.] Arripuerint. Fortasse sunt ovis
Quaerendae amandati gratia. Equidem nihil
Credidero citius, atque hanc, non potissimam
[Note: Cat.] Modo, sed et unicam esse profectionis
Ipsorum causam. Ast utcumque habeat, non adibo
Hinc vel latum digitulum, donec resciam
Tandem omnia. Veluti orci galea hoc me loco
Abdam, ut quid instituerint, penitus assequar.
Haud namque isthaec mihi negligenda occasio est.
HEîc demum postulat et tempus et locus,
Ut quid per me herus noster vobis imperet,
Dilucide explicem. Th. Dic frater. nil erit
Auditu nobis gratius. Ho. Id, quicquid est,
[Note: Sca.] Expone Olympi. auditores enim enim iuxta ac
[Note: Se.] Factores hic habe bis impigros. Th. Quam gnaviter
Herilia exsequemur imperata: tu modo,
Quid herus nos facere velit, exponito.
Ol. Adeste igitur purgatis omnes auribus.
Herus noster quum oves possederit hactenus
[Note: Quin.] Centum, ut scitis, aberrasse comperit
Centesimam, tenerrimam nempe omnium.
Id vero iacturae usque adeo anxium illum habet,
Tantoque discruciat opere, ut nihil supra.
Th. Quid? Unius iactura ovis? Ol. Sic. Unius
Th. Mirum profecto, quum saluas habeat adhuc
[Note: Se.] Reliquas nonaginta novem. Ol. Huius oviculae
Dispendium [(transcriber); sic: Dispendinm] non sollicitat herum minus?
Quam si vel reliquas omnes perdidisset. Th. Hocne
Credibile est? Ol. Quid ni vero? nam carissima
Illi fuit Th. Quur ergo aberravit ea? quur
Se tantopere amantem reliquit? Ol. Nesciit
Misella, quantis frueretur bonis, amorem
Illum summum erga se heri ignoravit. alioqui
Enim aberrasset nonquam, crede. Th. Ignoravit? At
Qui ignorat, ignorabitur. Ol. Tu rigidus es
Perpetuo plus satis. Non quid merita siet
Ouicula, respicit herus iam: sed Potius hoc,
Ut ab errore revocetur, ut e faucibus
Rapacis extrahatur Olophoei. Th. Si ita
Omnino stat sententia, cedam herilibus
Votis. Dic ergo, quid is per nos fieri velit?
[Note: Se.] Ol. Hoc unum nempe, ut perditam quaeratis sedulo.
Th. Quid si se absconderit? Ol. Haud vos desistere
Decebit coeptis, donec videritis eam.
[Note: Sep.] Ho. Sed heus Olympi. Quid, si nolit illa reducier?
[Note: Sca.] Ol. Haud a vobis exigitur, ô bone, ut inventam
Reducatis simul, uti profecto nec
Vestrarum isthuc est virium. hunc enim laborem
Uni sibi reservatum volt herus. At
[Note: Hyp.] Hoc demum vestri muneris erit, ut hactenus
Quaeratis ovem, quo (visis auditisque vobis)
Et perperam se egisse persentiscat, et
Herilia rursum ex aniMo sitiat pascua.
HO. Quomodo vero id queamus nos efficere? Th. Certe
Eodem et ego in luto haereo, non enim assequi
Possum, quorsum velit paradoxo isthoc. Th. At ipse
Equidem contra probe intelligere rem mihi
Videor. Ubi ovis conspexerit nos, ibi suae
Demum reminiscetur miseriae, quam modo
Scilicet hauddum prae stoliditate sentit. Ast
Hac cognita, vicem deflebit mox suam
Dubio procul, voluptatisque pristinae
Miro rursus desiderio tenebitur.
Ad haec vero, videns tantam hero de se adhuc
Curam esse, ut nos se quaesitum ablegaverit:
Non pristina solum concupiscet pascua,
Sed ad herum toto feretur pectore.
[Note: Sep.] Ol. Ipsum certe ostii attigisti limen Thespi, ita
Res nempe habet. Th. Nunc demum et ipse sentio
Olympi, quorsumnam tetenderis. Ingeret
Nimirum nostri conspectus ovi, pristinae
Felicitatis fortunaeque memoriam.
Haec vero et admonebit eam suae simul
Miseriae. Porro revocata hac ipsa ad animum, et
Calamitatis afficietur taedio, et
Ab eo desiderabit liberarier.
Ol. Rem nunc probe tenes. ibi persistito.
Ho. Belle explicata iam omnia sunt. Ol. Quod restat ergo
Avibus iam nunc bonis pergite, vestigiisque
Illam quaerite prorsus omnibus. Th. Curabitur.
Ol. Nil inquam intentatum relinquite, nutibus,
Verbis, clamoribus, et cantionibus
Etiam, quo vos misella et videat et audiat.
Ho. Pari iugo rem conficiemus. Ol. Ceterum haud
Alibi quaeretis eam, quam apud Olophoei gregem.
Th. Id facile conicere est Sed abimus nos: Vale
Tu interea. Ol. Et vos valete omnes feliciter.
Iam recta intro revertar, ut hero nuntiem,
Me confecisse iniuncta, et sedulo et fide
Pari.
QUid tibi videtur Ageroche? An queat
Ullus suo esse fidelior hero, atque nos
Nostro sumus? Ag. Non credo equidem collega mi,
Fideliores posse offendier uspiam.
Nam quomodo quaeso illustrius nostram fidem
Declarare erga herum potuissemus, quam ovis
Illius captione tam astuta? Tr. Probe
Sentis mecastor. Maximo cumulavimus
[Note: Oct.] Uterque herum beneficio: tu sane suggerendo ovi
Credulitatem temerariam: ego vero sui
Amore illam titillando suavissime.
Sed ecce, ibi delitescit herus noster. id
Quid alat monstri, miror. Ag. Dii, quid iam conspicor?
Quemuis equidem potius; atque ipsum hîc quaesiissem.
At surgit tandem, visis nobis. Tr. Quin viam
Etiam ad vos recta affectat. Ol. Vosne reperio hîc
Famuli? Tr. Nos ipsos here: at miramur, quod et
Te hîc nos vicissim reperiamus. Ag. Quid tibi hoc
Quaeso rei loco est? Ol. Dicam fidissimi.
Vos namque nihil prorsus celare volo, neque
Debeo certe. Egressus eram paululum, mihi
Subinde gratulans, quod hostis ovem meis
Nunc cassibus involuerim pro voto. Ibi
Vero mox forte fortuna tres quatuorve
Ex administris illius, quasi itiner
[Note: Sc.] Ingressuros, prodire vidi. Quum itaque in trivio ego
Essem, ecquid ea vellet sibi profectio:
Ac interim tamen suspicio quaepiam
De ove reducenda pulsaret animum: abdidi
Heîc clanculum memet, si forte ex mutuo
Eorum colloquio quid certi haurire possem.
Tr. O callide factum Sed quidnam contigit
Tandem? Ag. Isthuc pol et ego here audire gestio.
Ol. Numero dicam. Haud mea fefellit suspicio me.
Uti enim ex Ephori praesertim hausi sermonibus,
Ea sola de causa amandabantur, ut
Ouem, si non reducerent, saltem tamen
Ubique locorum diligenter quaererent.
Tr. Quid tu vero ibi? Ol. Adeo edepol id me male
Habet, ut. Tr. Nihil te huiusmodi angat here: non
Enim nisi laterem lavabunt illi. Ag. Ita
Profecto: nihil agent. Bono igitur es animo,
Missasque face curas istas. Ol. Quid agit ovis
Ergo? ubive versatur? Tr. Densis in vepribus,
Unde nec a se ipsa, neque ab alio extricarier
Potest. Ag. Sic nos illam assuefecimus, ita
Nostris illam et nutibus et cantionibus
Demulsimus subinde, ut tua quantumlibet
Inaquosa noxiaque pascua, vel omnibus
Sui pactoris pristini tum pascuis
Tum deliciis praeponere non dubitet. Ol. Bene
Habet. Laudo vos iure. Quaeritent ii
[Note: Se.] Ergo, et ubi et quandiu volent, manum non verterim.
Quin si vi etiam omni agant, nil moror. sum enim
Ego vel solus robustior ipsis omnibus.
Praesentient qui vir siem, quo cum sibi
Siet negotium. Tr. Non conferre manus
Tecum audebunt, sat scio. Ag. Certe hoc si fecerint,
Nihil illis fuerit stultius. Adversus caminum
Hiscent plane. Ol. Recte sentitis. Ast satis
De his nunc. Monet opportunitas, ac temporis
Ratio, ut gregem revisamus nostrum, sed in-
Primis quidem nactam illam praedam, ne quid huic
Mali ominis aut violentiae accidat. Tr. Id profecto
Haud fuerit inconsultum. nam etsi haedi arietesque
Ipsi maiori praediti sint robore,
Quam ut ipsis quis facile violentiam inferat:
Ouiculae tamen huic quando praesertim ea
Quaeritur adeo anxie, est metuendum nonnihil
Ab exploratoribus. Ag. Omnem sane rudentem
Ii movebunt, quo captam rursum extricent
Pro voto. Ol. Ita est, Perinde omnem rumpamus moram,
Ut praevortamus subdolos. Tr. Haud in mora
Tibi erimus here, neque heîc, neque alibi. Ab. Tu tuos
Praecede tantum, ubi voles. Ol. Praecedimus
En: vos recta sequimini. Ag. Curabitur.
Spectatores accipite iam,
Quid et actus hic deliniet,
Quid deliteat mysterii
Sub corticis velamine.
Olophoeus ille pestilens,
Quo auctore disperiit ovis,
Ipsum diabolum exprimit,
Lapsus humani fomitem.
Quod sic autem tripudiat
Ob depraedatam oviculam:
Sathanae significat gaudium,
Ob lapsum hominis miserrimum.
Est is plane contrarius
Dei placitis in omnibus:
Quos ergo hic saluos esse volt,
Cupit ille aeternum perditos.
Tam pessime nempe illum habet,
Hominem in hoc esse conditum,
Ut perfruatur sedibus,
Unde ipse deiectus siet.
Merito igitur sapiens ait,.
Sola invidia diaboli
Mortem mundo dominarier,
Suoque premere omnes iugo.
Trachypites vero et Agerochus
Duo instrumenta praeferunt,
Per quae genus mortalium
In mala tam praeceps irruit.
Credulitas nempe nimia,
Superbiaeque vitium,
In tatam omnino miseriam
Hominum protraxerunt genus.
Dum enim Haeva nimis cito credidit
Verbis hydrae mendacibus,
Interdictae fructum arboris
Est ausa concupiscere.
Dumque Deis immortalibus
Voluit temere similarier,
Et se ipsam, et Adam, omnesque nos
Pomi morsu male perdidit.
EHeu, quam me in dies magis magisque ovis
Huius meae iactura sollicitat, quam ego
Eius miseror calamitatem maxumam?
Quo saepius equidem ipsius oboritur mihi
Recordatio, eo fit dolor vehementior,
Hoc maiori usque afficior maestitudine.
Iam amandavi quidem meos, ut quaeritent
Perditam: at omnia prorsus frustranea sunt scio:
Nisi ipsemet tandem accinxero me itineri.
Cernent quidem illam, et cernentur vicissim ab illa:
[Note: Sc.] Ast ferre opem miserae nequibunt, ut quae alte nimis,
Fixissimeque inhaereat proh sentibus.
Quin (visis emissariis nostris) eo
Quidem adducetur demum illa, ut et agnoscat in
Magnis se versari misere periculis,
Et pastoris sui cupiat foverier
Rursus sinu: verum haudquaquam proficiet ultra,
Aeque nostri captiva manebit aemuli.
Arbitrio namque iam plane servo utitur:
Etiamsi maxime velit, haud potest tamen
Sese extricare malis. Sic nempe quum esset in
Honore, non intellexit: quum praedita
Esset prae iumentis reliquis sapientia, hac
Postposita, ad stultitiam deflexit turpiter.
Quid multis? ab equis plane, ut in proverbio est,
Ad asinos descendit. Stultitiae igitur suae
Iam nunc vicissim perfruitur male praemiis.
Quod temere intrivit, id exedendum quoque sibi est.
Sed quos adventantes illic video? Profecto,
Oculi nisi caecutiunt prorsum mihi, ex
[Note: Sca.] Cognatorum vicinorumque nostrorum
[Note: Sep.] Grege sunt. Veniunt fors consolandi nostri gratia.
Utcumque vero sit, gratissimus mihi
Illorum est adventus, videoque hauddum exuisse
Eos amicitiae germanae foedera.
HAud equidem aliud ex nostro hoc conventu (viri
[Note: Sca.] Fratres) colligere possum, quam Deum quendam, aut
Casum certe longe Deo feliciorem
[Note: Sep.] Hîc coniunxisse nos, praesertim nunc. neque
Enim potuissemus alioqui sic negotii
Eiusdem convenire gratia. El. Optime
Mecastor colligis Nomi. haud dubium etenim
Esse potest, quin Divini plane numinis
Contracti afflatu simus. Al. Certe utcumque, sit,
Ne ipse quidem Mercurius caduceo suo
Cogere nos melius in unum potuisset. Ir. Atqui
Huc facit et illud item, quod in ipso venimus
Tempore. No. Tempore? Quî sic quaeso? El. Istuc hercule
Et ego ex te Irenopoee discere cupiam
Ir. Quid non procul abest, quem solatum venimus.
No. Phylacterne? Ir. Ipsissimus. El. Ubi is est? dic obsecro.
Ir. Ellum. Nondum vobis conspicitur? No. Maxume.
Nunc cognatum video. El. Certê ipsus est. Al. Dii
Vero, quam voltu vicinus noster est
Tristi? Haud vidi profecto tristior em eum
Unquam. Ir. Non apparet pol secus, ac si sinapi
Perpetuo victitet. No. Sic nempe oviculae
Illius perditae dolet lapsum. El. Suo
Pro more facit. No. Condoleo quidem ei impense, ita
Me Deus amet, quod tanta maestitudine
Tenetur: at ovis certe lapsus non perinde
Animum afficit meum. El. Quid ita Nomi? No. Quia
Sua ipsius culpa periit. Proteruia
Nimirum, saturitatis comes, in id mali
Perpulit illam. El. Esto sane ita. Interim tamen
Vere boni pastoris est, salvum suum
Velle gregem, erransque pecus requirere. No. Fateor.
Sed adest Phylacter: linguis faveamus. El. Placet.
Ph. Ad nosne cognati vicinique huc pedem
Tulistis? Saluete omnes plurimum. No. Ad te unum
[Note: Sc.] Cognate. Salue vel plus millies. El. Saluere te
Et nos omnes iubemus, ô animae meae
Dimidium. Tu solus nostri es potissima
Adventus causa. te propter convenimus
Huc. Al. Certe mi vicine, maestitudo nos
Tua huc protraxit. Ir. Ita hercle habet vicine mi. haud
Potuimus temperare nobis, quin dolentem
Inviseremus, consolaremurque te.
Ph. Facitis, quod cognatos ac vicinos decet:
Gratissimusque mihi adventus vester est.
Amicus enim certus re in incerta solet
Vere deprendier No. Rumore ad nos fide
Digno perlatum est, cognate, sed utinam falso,
Unam tuarum abesse ovium: ob huiusque te
Premi nimiopere, dolereque absentiam.
Ph. Haud vos equidem fefellit is rumor. ita enim
Revera habet, ut audistis. Liquit pascua
Tenerrima omnium, proh dolor. No. Itan igitur
Ouiculae unius, tantilli scilicet
Dispendii, te contristat iactura? Ph. Plane
Unius: nec minus certe, quam si mihi
Vel omnes una periissent. El. Laudo hercule
Tristitiam hanc, quantumlibet alioqui mihi tuus
Doleat dolor. No. Quid decrevisti ergo interim?
Ph. Et quaerere et reducere perditam animus est.
Ibo per extentum funem, clavamque ipsi extorquebo Herculi,
[Note: Oct.] Velit nolit. El. Hoc in instituto gnaviter
Perge, ita profecto rem te dignam feceris
Cognate mi. No. Atqui me si audire voles, sines
Perire perditam, quum praesertim sua
Ipsius aberrarit culpa. Ph. Culpa quidem
Sua periit illa, fateor: sed [(transcriber); sic: sdd] aemuli
Certe nostri, olophoei nimirum, impulsu. No. at hunc
Non audivisse debebat. El. Sed fallier
A callidissimo. facillimum est. Ph. Profecto
Haud difficulter imponit vaferrimus
Simplici, adeoque stolido. Facile itaque et ovem,
Stultissimum scilicet animal, astutia
Sua serpentina eum in errorem inducere
Pellicereque Olophoeus potuit: praesertim ovem hanc,
[Note: Cat.] Ut quae tenerior fuerit, fragiliorque
Semper reliquis. El. Fragilitas sane excusat heîc
Misellam nonnihil. Miserere igitur precor
Erraticae, reduc ad caulas perditam.
Ut ictus piscator sapiet post hac, agetque
Reducta cautius. Ph. Quid multis? Sentiet
Pastori se suo curae esse. No. Ast quomodo
Reduces perditam? Per famulosne, an vero
Per temet ipsum? Ph. Amandavi quidem aliquot ex
Nostris, ut ubi ea sit explorarent sedulo:
Verum ut reducant perditam,, neque ipse
Exegi ab illis, neque eorundem id virium est.
No. Igitur per te ipsum (ut audio) eas subiturus es
Partes. Ph. Per me ipsum prorsus. nam me praeter est
Nullus in orbe universo, istuc qui possiet.
No. Quid ita quaeso te? Ph. Qui gigantem aliquem velit
Et aggredi et superare robustissimum,
Is certe longe illo siet robustior
Oportet. No. Nil verius. Ph. At nemo fortior
Olophoeo est, me solo excepto. Ipsemet igitur
Armatum invadam, vinculis alligabo, ad haec
Suis privabo armis, meamque denique
Eius de manibus eruam vi maxima
Oviculam. El. O vocem consolatissimam.
Hic murus aheneus esto tibi. Ph. Fiet. Stabo
Verbis quam constantissime. Al. Sic perge sis,
Vicine mi. istuc pastorem decet fidelem
Atque bonum. Ir. Etsi medius fidius aegerrime
Fero, te ullis ovis huius ergo involuier
Discriminibus: tamen quum non aliter queat
Servari ea, quam si tute reducendi provinciam
Tuis imponas humeris, haud equidem volo
Decreto tam pio factoque obsistere,
Nolo inquam ovi tantam invidere pacem. Age
Igitur, esto eius restitutor, liberator,
Servator, pacificator. No. Video omnes ovi
Favere, tuumque in primis laudare institutum:
Nec volo igitur, nec certe possum obnitier
Diutius animi tui sententiae,
Adeo praesertim obfirmatae. El. Collaudo te
Nunc frater. nonquam verba audivi gratiora,
Atque haec tua sunt. No. Quid aliud possum? Postulat
Enim iustitia, stare promissis suis
Unum quemlibet, haud deesse etiam inopibus. Ph. Scio
Satis superque, quorsum tu tetenderis
Nomi hactenus: nempe ut doceres, esse ovem
Tanto beneficio indignam, nihil huius unquam
Commeruisse. At non merita hîc expendenda sunt
Modo, sed amor pastorius, bonitas maxima,
Gratia denique gratuita. No. Perplacet equidem
Consilium. Macte ergo virtute pergito,
Quo tua te mens vocat. El. Ah, obdura fortiter
Cognate, nec avocarier te unquam sinas.
Ph. Confide Eleemon: partibus haud deero meis.
Ceterum ibi quippiam mihi incidit obiter,
Quod et statim et solus agam. Vos itaque valete
Interea omnes. No. Et tu vale cognate mi
Ad Nestoreos seliciter annos. El. Vale
Aeternum cognate. Al. Imprecor tibi reditum
Laetissimum, vicine observandissime.
Ir. Et ego tibi Phylacter opto pacem, et omne
Ad haec bonum, Ph. Valete. Omnia tandem meo
Pro voto succedent perquam feliciter,
Utcumque aliâs principium paulo tristius
Futurum sit. Iam praesagit animus mihi
Meus, breuî redituros emissarios
Illos nostros. Atque en: a longe illos videre
Adventantes mihi videor. Profecto sunt
Ipsissimi. Mirum vero, quid nuntii
Allaturi de ove sient. Ast hîc eos
Tantisper donec adsint, praestolabor. ---
---- Infaustissimum iam pol adferimus nuntium
Hero: et tale quidem, quod nonquam sperassem ita
Futurum. Ho. Haud credidissem certe tempore
Ullo, etiam si quis id mihi deierasset, in
Miseria tam incurabili versarier
Ouiculam, atque nunc hisce oculis vidi, et ipsa
Expertus sum re, proh dolor. Th. Videmus ergo,
Haud immer ito herum deflesse miseram illius
Vicem: nec mentitum esse Olympium, quum is ad
Nos diceret, quaeri quidem a nobis eam
Posse ac viderier, at reduci neutiquam
Posse. Thesm. Experti re ipsa sumus, omnia esse quam
Verissima, nobis quae praedicta audivimus.
Ast hem. Ho. Quid est thesmophore? quid quaeso vides?
Thesm. Herum video. Th. Quid? Herum? Ecastor herus est.
Nunc ipsum conspicor. Thesm. Dat sese nobis obvium.
Ho. Nostrum fortasse reditum exspectat unice.
Th. Dubio procul. Thesm. Ah nondum (ut conspicor)
Dolorem pristinum remisit. tristis est
Perinde ut antea. Ho. Quid ille remitteret?
Non tantus esse potest parentum in liberos.
Amor, quanta huius est dilectio erga ovem
Hanc. Th. Declarat nimirum, quomodo siet
Affectus in gregem suum verus pastor.
[Note: Sca.] Verum ipsus adest. Ph. Adestis administri? Itan'
Vacui omnino redistis. Thesm. Adsumus here, sed
Re (proh dolor) prorsus infecta. Ho. Saluere te
Iubemus here plurimum. Ph. Ah, quid salueam?
Haud saluere queo, donec et ovis salua sit.
Th. Per nos profecto non stetit, quo minus ea
[Note: Sca.] Sit salua: nec iussisti tu quidem, ut illam nos
Reduceremus. Ph. Scio. nam illam reducere,
Non virium fuit vestrarum. Th. Sedulo
Ouem quaesivimus, et magno quidem labore:
At ubi inuênimus eam tandem, atque vidimus,
Aegerrime tamen ipsa nos agnovit et
Vidit. Ph. Quî sic? Th. Quia tam densis fuit obsita
[Note: Sca.] Undique sentibus, ut vix dum prospectus quoquam
Patêret. Thesmophorus ingentibus loca
Omnia replevit clamoribus, ac Claudiana
[Note: Quin.] Hercle tantum non tonitrua edidit:
Hosioter autem cantionibus usus est
Tam amoenis omnino, ut vel flectere Cerberum
Illum tricipitem potuissent. Ceterum ego (ne in
[Note: Hyp.] Me quid desideraretur) complosione
Manuum admodum suavi ac ceu poppysmate
Allicere ovem, excitareque subinde studui:
Quin et aliquando nostra pabula pascuae,
Ac panes etiam ostentavi illi gnaviter,
Sed omnia (prô dolor frustranea fuêre.
Ph. Omnino frustranea? Th. Certe. Ph. Nihil igitur
Commoverunt clamores illam? Th. Eatenus
Dumtaxat, ut horrescere videretur ad
Eos. Ph. Quid vero cantiones? Th. Auribus
Quidem paulum arrectis has audiebat, at
Demisit mox utramque. Ph. Quid autem pabuli,
Panumque effecit ostensio? Th. Parum edepol.
Namque affici quidem his visa est, sed ad breve
Profecto tempus. In summa: Tam squalida,
[Note: Hyp.] Tamque misere confecta fame ibi iacuit, ut
Caput vixdum levare posset vel parumper.
Ph. O miseram servitutem, ô immanissimam
Immanis Olophoei tyrannidem. Itan' ovis
Mea tractatur? Ast ubi infaustum fuit
Caput interim? Th. Ille quidem a nobis est nuspiam
Aperte visus: at famuli interea undique
Circumcursabant, accessum videlicet
Nobis minis prohibentes plurimis. Ho. Sed huc
[Note: Hyp.] Et illud accedit, quod quatuor canes
Horribilissimi ovem continue velut obsidebant,
Ne aut illa emergeret, aut cui daretur ad
Ipsam aditus. Ph. Ah, probe hos molossos novi ego.
Immaniores sunt ipso etiam Cerbero
Tricipiti, ac veluti Nauphractum tuentur. At
Non haec diu sic impune grassabitur
Tyrannis. Ego ipse requiram ovem breuî meam.
Excutiam illis praedam hanc, et id magno quidem
Suo malo. Imo vel de ipso Olophoei revellam
Eam potenter pulmone. Videbit is, et id
Aegerrime quidem, pastorem oviculae
Vivere adhuc pristinum, non hunc plane suum
[Note: Cat.] Reliquisse gregem. Ceterum iam tempus est,
Ut hinc domum abeamus recta, quo et ipse
Itineri me proposito accingam, et vos pedes
Interea lassos reficiatis commode.
Thesm. Quando voles here: haud nos nectemus tibi moram.
Ho. Certe in nobis nil prorsus morae erit. animus
Enim iamdudum est in paropside. Th. Et mei
Sane sunt oppido lassi pedes. Ph. Ego
Refocillabo vos. tantum sequimini
Me. Th. Sequimur here, et id lubentes admodum.
Spectatores doctissimi,
Ne pigeat vos audire nunc,
Quid actus iste tertius
Proponat nobis mystice.
Hoc tantum expendemus mode,
Ecquid per emissarios,
Quos pastor ablegaverat,
Vere debeat intelligi.
Thesmophorus, primus in ordine,
Ipsam Dei legem refert,
In monte latam Synai
Per angelum divinitus.
Hosioter vero proximus,
Sacerdotium adumbrat vetus:
Ideoque et idem denotat
Sacrificia legalia.
At Thespys ille tertius
Vates repraesentat pios,
Qui sancti afflatu pneumatis,
Verbum loquuti sunt Dei.
Quum genus ergo mortalium
Periisset auctore Satana,
Hisce tribus Dominus usus est
Ad inquirendum perditos.
Legem praemisit primitus.
Ut homines inde discerent
Et peccata agnoscere sua,
Et summam flere miseriam.
Mox instituit et victimas,
Voluitque sibi has offerrier:
Quo monerentur scilicet,
Opus esse reconciliatione.
Hinc vero vates quoque dedit,
Qui consternatis mentibus
Annuntiarent gratiam,
Pastorisque adventum sui.
SUnt salva adhuc omnia, laus inferis, mea in
Manu captiva adhuc ovis versatur. haud-
[Note: Sc.] Dum excussa mihi praeda est isthaec. Tentarunt id
Quidem emissarii illi pessimi quibus
Hoc in negotio Phylacter usus est:
At frustra tentarunt, et maximo fere
Suo dispendio. Certe si propius ei
Sese adiunxissent vel latum unguem, ne quidem
Unus molossorum evasisset rabiem. Et id
Ipsi quoque hosti nostro (sat scio) maxumum
Metum incutiet, simulatque audiverit. Dolet
Autem vehementer mihi, hoc ingenue fateor, illos
Quod et audierit et viderit ovis. nam quum ea a
Primo statim die semper lascivior
Fuerit, videtur nunc contra proterviam
Illam suam remisisse aliquantulum. At ego
Nodo huic alium mihi quaeram oportet cuneum.
Efficiam siquidem, ut posthac nil neque audiat
Neque videat. Et si quis voluerit adire eam
Nobis nolentibus, sane is tractabitur
A nostris hoc pacto, sic impugnabitur,
Ut mallet accessisse nonquam se. Sed hoc
Quid monstri alit? Papae, quid iam nunc conspicor?
Prodit et ipse Phylacter, adeoque velut iter
Aliquod ingressurus prodit. Mirum profecto,
Hoc quid velit sibi, quove is affectet viam.
Num is ipsemet ovem sit requisiturus? Ah,
Istuc impense vereor. Ceterum quid hîc
[Note: Sca.] Cunctor diutius? In tenebris certe saltem
Oportet, ne me ville. Vix enim
Verbis queam consequier, quantopere horream
Ad eius conspectum: adeo scilicet, ut vel ipsam
Atram videre mortem malim millies,
Quam ipsius voltum vel semel intuerier.
ADiter hoc longinquum, non meritum oviculae
Meae (ut quod vel nullum, vel certe pessimum est)
Me adducit, aut impellit: sed summa mea in illam
Dilectio, summa bonitas, summa benignitas,
Sola denique gratuita gratia. Sentiet
Igitur Olophoeus, sentiet inquam aemulus
Ille meus, ovem hanc (quamlibet alioqui et unicam
Et fragilem) curae mihi adhuc esse, haud me illius
Esse omnino oblitum, haud me deseruisse eam.
Est is quidem ingenti donatus robore, est
Armis etiam communitus validissimis:
Ast magno experietur regnis sui malo,
Et nobis esse vires, et nos robore
(Eoque; prorsus invincibili) prae omnibus
Esse instructos. Non rediero equidem huc, donec ille
A me plane frangatur, donec sentiat
Subitam tyrannidis suae impotentiam,
Donec ovem reddat vel magno cum foenore.
At vos iam nunc fidissimi ad reliquum gregem,
Ad nonaginta inquam novem nostras oves
Redite actutum: easque diligentia
Summa et curate et pascite, dum revertar huc
Ego. O. Quantum in nobis est here, tuebimur
Nostras fideliter partes. Or. Pro viribus
Omnibus iniunctam urgebimus curationem
Here. Ph. Haud diffido equidem. Quod reliquum est ergo, vos
Iubeo valere longum interea: nos breuî
Aestu secundo redierimus. Ol. Utinam. Ph. Breuî
Inquam me reducem pro voto videbitis.
Or. Id faxit summus omnium parens Deus.
Ol. Nunc demum vere apparet, quantus siet amor
Veri pastoris in gregem suum, quam is usque
Agat ovium suarum curam. Si herus ob
Ouiculam unicam tantum laboris ac
[Note: Sca.] Discriminis sumit sibi: quid faceret idem,
Si omnes aeque periclitarentur? Or. Nihil
Profecto vel omnibus impendere plus posset, atque
Huic impendit uni. nam quodnam obsecro
Beneficium effingi potest illustrius,
Maiusque, quam quo animam homo propriam ponit,
Adducit in periculum,
Non dico pro hominibus, sed plane pro ovibus? imo ac
Haud pro ovibus multis, sed pro unica etiam ovicula.
Ol. Quid multis? Summo amore complectitur ovem:
Nec caritatis posset indicia dare
Maiora, quam nunc exhibet. Ast de his hactenus.
Iam quod restat, commissum invisamus gregem.
Or. Pulchre mones, Eamus ergo, ac munere
Nobis iniuncto perfungamur impigre.
PRoh superûm fidem. Itan Phylacter ipsemet
Arripuit iter? Itan' per se ipsum quaerere
Ouem ac reducere statuit? Nescio equidem,
Quid nunc potissimum capiam consilii ego,
Quibusue resistere illi possim machinis.
Aperte conserere cum illo manus, neque
Profecto ausim, neque quid attulerit commodi.
At permittere prorsum, ut impune ovem auserat,
Ut praedam sic nostris excutiat faucibus,
Pudet me ecastor, ignominiamque nostro
Inuret nomini perpetuam. Utcumque vero
Alea tandem cadat, certe impugnandus est
Hostis, resistendum summis pro viribus
Illi erit. Ast hîc per sonis utar oportet in-
Terpositis, ne dolus suboleat illi. ii
[Note: Sca.] Nimirum erunt Sciagraphus et Anthâdes. Quin
Et ipse (si ita fors, postulet necessitas)
[Note: Sc.] Propugnatoribus meis et adero et praeero.
Sed quid moror? Certe in mora est periculum.
Quam primum igitur venienti occurram inimico. Eo
Magis autem soluam hinc, quod hostis insuper
Nostri famulus accelerare videtur. Th. O
Olophoee Olophoee, quibus tu herum molestiis
Curisque involuisti? Ol. Quid hoc sibi volt? Mei
Meminit, meque affatur. Certe nunc tempus est
Vel maxime, ut me clanculum subducam. Th. Itan'
Tu et pristinum et germanum herum tuum dolore
Ac tristitia afficere debebas? Siccine
Ouem omnium tenerrimam, eique unice
Dilectam, te abducere per devia decuit?
An non tibi erat satis, quod ipse turpiter
DEsciveras ab illo, quin aliis quoque
Desciscendi auctor eras: nisi et hanc oviculam,
Sui nimirum delicias pastoris, in
Tantam simul calamitatem immergeres?
O ingratitudinem longe ingratissimam,
O plus quam belluinam truculentiam.
Verum quid his iuvat indulgere questibus?
Omnino surdo narratur fabula. Nihil
Nisi nostro obstrepere semper hero didicit.
Iam gratulor quidem ovi ex animo redemptionem
Illam futuram: at compatior hero interim,
Quod tot tantasque eum subire oporteat
Molestias, aerumnas, cruciatus, prius quam
Reducere perditam pro voto detur. Hinc
Videlicet undiquaque dilacerabitur
Sentibus ac tribulis ad usque sanguinem:
Illinc molossorum impetetur dentibus:
At ante ac retro sicariorum gladiis
[Note: Sep.] Exponetur miserrime. Sed tantus oboritur
His commemorandis mihi dolor, ut temperare
A lacrimis haud diutius queam. Tacebo
Igitur nunc donec fuerit tempestivius
De singulis his ad longum disserere. Hoc autem
[Note: Sep.] Unum exopto pol unice, ut revertatur breuî
Herus. nam absente illo, ipsa etiam vita mihi mors
Est: contra vero praesente, nihil me gravat,
Suntque omnia mihi aeque quam laetissima.
Agite spectatores pii,
Audite quaeso attentius,
Quid et actus quartus adferat,
Quid contineat mysterii,
Quod tres illi emissarii
Ouem haud potuêre reducere,
Ideoque Phylacter ipsemet
Eam subiit provinciam:
Rerum signat legalium,
Summam nempe impotentiam:
Christique adventus incliti
Necessitatem maxumam.
Potuit quidem damnare lex,
Hominumque scelera pandere:
Ast adiuvare quempiam
Nullo sane potuit modo.
Sic et legales victimae
Sordes quidem expiabant corporis,
Verum nequibant interim
Animae flagitia tollere.
Sic et vates fatidici
Viri quidem erant sanctissimi:
Tamen potuêre neminem
Donare sanctimonia.
Quum igitur nec lex, neque victimae,
Neque prophetarum contio,
Salutis in negotio
Possent servare, quempiam:
Venit Phylacter ipsemet,
Dei nimirum filius,
Tresque et triginta annos ovem
Quaesivit in terra anxie.
Et sic quidem mortalium
Quaesivit undique genus,
Ut et tandem reduxerit
Suo redemptum sanguine.
Nam confregit tyrannidem
Peccati, mortis, Sathanae:
Captosque fecit liberos,
Vitaeque invexit perpeti.
Quare tanta beneficia
Omnes agnoscamus simul:
Servatorique debitas
Agamus semper gratias.
QUid audio frater? Itan Phylacter ipse sese
[Note: Sca.] Itineri commisit? El. Iamdudum sane. Quod
Veri pastoris est, facit. No. O dignationem
Inaestimabilem, ô misericordiam
Immensam. ô humilitatem submississimam.
Nunc demum cernere est, quam diligat intime
Gregem suum, qui pro una etiam ove tam asperam
Laboriosamque viam non detrectat in-
Gredi. El. Haud animus pastorius fallit, nec modum
Verus novit amor: imo ut mors, dilectio
Sincera fortis est. Idem nimirum et in
Pastore hoc nostro, ipso etiam sole clarius,
Relucet. N. Quid vero placet frater? El. Quid est,
Dic, quod animo collubitum sit tuo? No. Audies.
Animus est (si quidem tu te comitem dabis
Mihi) cognati invisere penates, ut sciam
Vel num redierit, vel certe quam sit breuî
Reversurus. El. Adeo hercle congredi eo libet,
[Note: Quin.] Ut et hac sola de causa exiverim
Iam. No. Recte factum. Atque en, et vicini simul
Huc sese conferre videntur. El. Nil certius.
Nam ullo sine divorticulo [Reg: deverticulo] ad nos commeant.
No. Percommodum profecto, ita enim una ibimus,
Ut et nuper. El. Certe. nam tum quoque Deus
Aliquis nos coniunxit. Al. Salvete ô optimi
Viri. Ir. Pax vobis fratres. No. Et vos perpetim
Salvete viri integerrimi. El. Salute vos
Impertimus vicissim amici. Quonam iter
Tenetis nunc? Al. Eôdem fors, quo vos. No. Eôdem?
Al. Omnino, si quidem Phylacteris animus
Vobis est petere aedes. El. Huc nempe tendimus
Nos unice. Ir. Audivimus, abiisse illum haud ita
Dudum suae ovis recuperandae gratia.
Anxie igitur eius expectamus reditum, eoque
Huc sciscitatum venimus, vel num redux
Siet, vel quam rediturus sit breuî. Al. Habetis hîc
Nostrae scopum unicum profectiunculae.
No. Profecto quasi vocati adestis. haec enim
Et nostri egressus causa fuit potissima.
El. Belle omnia habent. Quemadmodum nuperrime
Ad consolandum amicum simul accessimus,
Sic et nunc rursum accedere nos una datur.
[Note: Sc.] Atque utinam idem vel redierit, vel certe reveniat
Interea dum aderimus. Al. Id faxint superi. nihil
Enim mihi quidem in votis est mage, quam ut illum
[Note: Sc.] Inveniam reducem: adeo nimirum ipsius me anxium
Habet absentia, adeo ipsi timeo. N. Ast quid de ove
Futurum? Ir. Non revertetur, sat scio, nisi
Eandem et invenerit et liberaverit,
Quin secum etiam reducat. El. Sentis optime
Medius fidius. Vel summo se discrimini
Potius exponet, quam patiatur oviculam
Ab Olophoeo diutius retinerier.
Sed prodeunt en nostri pastoris ministri
Ac prostaterii. No. Bene Factum. ex his enim
Facile expiscabimur omnia. El. Haud dubie modo
Quid certi habeant. Ir. Quid ni habeant? El. Clarebit brevi,
Quicquid habent. nam celabunt nos plane nihil.
NOn dicier sane potest, quantopere me
Heri nostri absentia habeat sollicitum. Or. Idem
Et ego pol patior: at confido fore, ut breuî
Is redeat. Ol. O utinam spes illa certa sit.
Or. Praesagit mihi animus, citius rediturum eum,
Atque arbitremur. En vero. Ol. Quid conspicis
Obsecro te? Num herum Or. Non sed cognatos simul
Ac vicinos heri adventantes conspicor.
Ol. Ah, herum ipsum a te visum sperassem. Or. Es bono
Tantum animo, haud naque procul ille aberit. Ol. Unde vero
Id exploratum habes? Or. Rogas? Oculus mihi
Salit dexter. Ol. Si istuc quidem laeti ominis
Est, adducor et ego in spem eandem. Or. Ergon' tuus
Item salit? Ol. Non: sed, quod solet haberier
Certissimum victoriae ac boni ominis
Symbolon, hodie volantem vidi noctuam.
Or. Spes hercle non obscura hinc tibi affulsit. Ast
Adsunt cognati, vicinique. Ol. Adsunt profecto.
Or. Expiscemur igitur, quid et ipsis sit spei
Reliquum. Ol. Placet. No. Saluete oeconomi plurimum.
Ol. Saluete et vos itidem carissimi. Quid est
Causae obsecro, quod tam turmatim acceditis
Nunc? No. Ut ex vobis sciscitemur scilicet,
Num redierit cognatus noster. El. Haec quidem,
Dispensatores optimi, potissima est
Adventus nostri causa. Si quid ergo certi
Ac laetioris nuntii habetis, illud et
Nobis precamur impertite alacriter.
Nam miro omnes desiderio consanguinei
Reditum sitimus. OL. Nil dum certi accepimus
Fratres, nisi quod breuî speramus adfore illum.
OR. Ita sane praesagit nobis animus. AL. Nihil
Equidem (ut et Eleemon iamiam dixit) ex
Animo cupimus impensius, quam ut reducem eum
Videamus quam primum, sed et oviculam
Simul. Quare utinam ne frustra praesagiat
Vobis animus, rediturum illum propediem.
IR. Ouis profecto in primis ego desidero
Felicem recitum. nam vicinus ipse non
Adeo periclitabitur unquam, sat scio,
Quin incolumis reversurus sit. Ceterum
Quid de illa sollicitudo me maior habet, atque
De isto? Certo etenim novi certius, haud reversurum
Eum, nisi saluam reducat ovem, atque solidam
Perpetuamque illi pacem stabilierit. EL. Ita
Nimirum sentire aequum est. At utinam ocius
Maturet reditum, quem expectamus tam anxie.
Sic namque et ovem simul incolumem videbimus.
OL. En vero: ni cucurbitas lippio prorsum,
Ipsissimum video herum. OR. Quem? herum? OL. Scilicet
Hunc ipsum conspicor. NO. Ubinam dic obsecro?
EL. Ah, ubi vides illum? OL. Orientem versus, et ad
Dextram quidem mundi plagam oculos vertite.
Or. Video nunc. O lucem vere augustissimam,
Quae istum nobis solem reduxit. No. Edepol
Phylacter est Iam gaudia pristina redeunt,
Nunc laetor hercle plurimum. El. O festum diem,
Niveo dignum lapillo. Nunc vivere libet,
Iam omnis subito evanescit maeror. Ast ubi
Ouicula interim manet? Euax, conspicor
Et hanc tandem. No. Ubi ea igitur est, dic sodes? El. Gerit
Illam propriis impositam humeris No. O caritas
Inexhausta. ô pietas incomprehensibilis.
Propriis insuper humeris cam gestat? El. Ita pol
Decet summe misericordem. Al. Nunc spiritus
Reviviscit mihi meus denuo. Abite iam
Curae tristes, abite luctus tabifici.
Adest enim pastorum gloria, rediit
Vere bonus pastor, rediit fidissimus
Gregis custos. Ir. Nunc equidem gaudeo gaudium,
Iam summa prae laetitia subsilit mihi
In corpore corculum. Gaudete nunc oves
Universae. nam perditae pax reddita est.
Gaudete et pastores cuncti. seu in montibus,
Seu in vallibus gregem pascentes: quia iacet
Prostratus hostis vester, Olophoeus modo
Devictus est, vepres sunt truncatae, canes
Molossique interierunt iam nunc funditus.
Ol. Approperat herus. conemur igitur obviam
Illi extemplo. Or. Conemur maxime, nihil
Enim ipse quidem meditor iamdudum ardentius,
Atque vel erumpere eius in occursum. No. Neque
[Note: Sep.] Nos ecastor alio impotentius rapimur. Praecedite
Ergo vos: haud ulla in nobis erit mora.
[Note: Oct.] Ol. Curabitur. El. Pressim certe vestra legemus vestigia,
Idque adeo sacro alite ocius.
IO, quis me iam vivet fortunatior?
Cuinam unquam mortalium perinde res
Suae successêre ex sententia, atque nunc
Meae successerunt mihi? Sed, quosnam obvios
Habeo hîc? Meos ne? Certe hos ipsos. Gaudeo
Mehercule adesse eos pariter: ita etenim
Et ipsi nostrae participes laetitiae erunt.
Saluete omnes domestici, cognati, itemque
Et vicini mei longe carissimi.
Saluete inquam, solidaque vobis pax siet.
Ol. O salve et tu here aeternum. Salvum te redisse
Ad nos, mirum in modum mecastor gaudeo.
Or. O columen nostrum salve. Adventum gratulor
Here tibi felicem. NO. Et nos cognate reducem
Te nobis ex imo gaudemus pectore.
EL. Salvus sies ô animae dimidium meae,
Te quam ardentissime exspectavi. AL. Et nos item,
Vicine colende, plurimum profecto te
Rediisse incolumem gaudemus. IR. Certe omnibus
Modis ob reditum illum tuum optatissimum
Laetamur, vicine optime. PH. Est, quod gratias
Vobis immortales agam fidissimi. At
Ob hoc potius gaudete mecum, ob hoc mihi
Congratulemini multo magis, quod hanc
Olophoei praedam, perditam inquam oviculam
Meam, et invenerim, et ad ovile suum reduxerim.
OL. Dici equidem non potest, quanto me gaudio
Reductio salusque illius perfundat here.
OR. Et me profecto usque adeo oviculae salus
Exhilarat, ut nihil supra. NO. Atque ego item modis
Sane miris illius ob restitutionem
(Ita me dii ament) tecum cognate gaudeo.
EL. O exoptata mihi salus oviculae,
Quam pridem hanc ego sitivi, quam aegre huius tuli
Absentiam. AL. Vix concipi verbis potest,
Quantopere et ego hanc ovi salutem gratuler,
Quantopere ipsius me exhilaret reductio.
IR. Quid multis opus est verbis? Non minus equidem
Ob oviculae reditum perfundor gaudio,
Ac si vel nonaginta illae novem simul
Periissent omnes, et reductae nunc forent.
Ph. Sic pergite amici. istuc volebam. Haec vestra de
Oue congratulatio longe profecto
Est gratior mihi, quam si vel millies
Plus de meo ipsius reditu vos gaudii
Conciperetis nam de nobis quidem nihil
Periculi erat: verum certe de ovicula
Plane fuisset actum, nisi abiissem ego.
No. Quid vero isthaec cognate sibi stigmata volunt,
Quibus sic undiquaque tinctus es? Manus
Enim, facies, pedes, ac omnia denique
(Quae in conspectum quidem veniunt nunc) corporis
Tui membra scatent lividis vibicibus.
Ph. Haec iam missa face, ut quae doloris pristini
Cicatricem refricare cuipiam queant.
De solis nunc laetis una tractabimus,
Nilque nisi mera gaudebimus gaudia.
El. Sic ane par est. segetem namque gaudiorum
Habemus hîc uberrimam. No. Ast dic obsecro
Cognate, quid de Olophoeo illo tuo aemulo
Actum est? Huiusne oppressisti tyrannidem?
Ph.Insigniter hercule. Sic alligavi ego
Illum, sic vires confregi eius pristinas
Ut nostro posthac ne vel tantillum gregi
Nocere possit. Ad haec et eius Cerberos,
Canes inquam ac molossos, hoc fudi modo,
Ut sint nostris quidem ovibus plane mortui,
Ac ne vel hiscere semel amplius audeant.
No. O facinus egregium. sic decuit reddier
Talionem hosti. El. O triumphum prorsus nobilem.
Nunc equidem maiori etiam repleor gaudio.
Al. Io poean: iam vivere iuvat, posteaquam
Pristina sua gregi libertas reddita est,
Rediitque pax alma ingenti cum foenore.
Ir. Certe vel ferro atque chalybe ipso durior
Siet oportet, quem non oblectet nuntium
Tam laetum, tam praeclara nimis victoria.
Ph. Naevos gratissimam edepol mihi facitis
[Note: Se.] Rem, qui sic et de ovis nostrae reditu optatissimo, et
De Olophoei simul atque suorum clade merita
Mecum exsultetis. Sed satis substitimus heîc
Diu, satis est morarum: ingrediamur igitur
Nostras iam aedes, diemque hunc totum pariter et
Convivio opiparo et laetis tripudiis
Agamus festum, ac transigamus denique
Quam hilarissime. No. Nihil certe lubentius
Fecerimus cognate. El. Iubes hercle rem modis
Omnibus exoptatam nobis: praecede tu
Tantum, tuisque proscinde glaciem amice mi.
Ph. Fiet. At heus administri. Ol. Adsumus here impera.
Ph. Praecurrite vos actutum, ac efficite ut paratae sint
Quam diligenter omnia. Ol. Curabitur.
Ph. Optime habet. En amici, iam praecedo ego:
Vos ergo (ut estis polliciti) e vestigio
Nostris insistite pressim calcaneis.
Al. Effectum dabimus vicine. Ir. Haud nostris profecto
Deerimus hîc partibus. El. Diem ô laetissimum,
O saecla vere aurea. quam ego iam laetor nimis?
[Note: Quin.] Quam exoptatus mihi hicce ingressus est?
No. Et ego pol totus dissoluor in gaudium,
Nilque nisi meram undique laetitiam sentio.
Al. Quid ni vero laetemur? Nunc enim id quod inquiunt,
Datidis adest revera cantio. Ir. Datyli
Certe advenêre dies, aut si quid faustius
Effingi possit uspiam. Sed quid moror?
Sequendi sunt mihi praeeuntes gnaviter,
Ut laeti nempe hunc totum absumamus diem.
Audistis spectatores hactenus
Praecedentûm mysteria actuum:
Audite itaque nunc insuper
Et huius actus sensum mysticum.
Quod pastor ovem inventam suis
Imposuit humeris per quam leniter,
Iesu Christi exprimit imaginem,
Peccata in crucem ferentis omnium.
Vere etenim is languores nostros tulit,
Vere nostra expiavit crimina,
Et portavit quidam nos singulos
Ad aeternum sui consortium.
[Note: Dim.] Quod autem pastor convocat
[Note: Anap.] Amicos vicinosque simul,
Quod hos inquam exhortatus est,
Ut ob ovem secum gaudeant:
Per hoc nimirum nos docere vult,
Gaudendum nobis esse sedulo,
Ubi quis ab iniquitatis semita
Ad veram redeat paenitudinem.
Oportet enim nos imitari angelos,
Omnesque adeo pios ac caelites,
Si et ipsi demum illis sociarier
Velimus perpetim in caelestibus.
Quem admodum igitur illi gaudent gaudium
Nostram ob salutem ac resipiscentiam:
Sic nos quoque aliorum salutis ergo
Ex imo gaudeamus pectore.
NOstrae iam finem habetis fabulae, viri
Quotquot adestis doctissimi, ornatissimique
[Note: Sca.] In qua quidem, si quid per nos recte gestum est,
Dei id totum tributum volumus gratiae.
Ut qui (ceu diximus initio) primarius,
Adeoque unicus est huius auctor dramatis.
Si vero (ut omnes sumus homines) vel partibus
Nostris vel vestrae certe responsum minus
A nobis expectationi usquam fuit,
Veniam noxae precamur eius sedulo,
Vestramque adeo appellamus benevolentiam.
At utut nobiscum agatur tandem, id unice
Tamen vos oratos velimus interim,
Ut scriptoris vobis probetur animus,
Ipsumque aliquo saltem loco dignemini.
Nam is certe, ut alibi, ita et hîc aliud studuit nihil.
Quam ut omnis soli cedat gloria Deo,
Pubesque Christiana aliquem hinc sibi hauriat
In pietatis studio progressum. Quod igitur
Reliquum est, Spectatores, placeat vobis scopus
Hic obsecro, valeteque omnes feliciter,
Ac laeti iam nobiscum ex animo plaudite.
FINIS