meorum prorsus obliviscar: ideoque et ingratissimus videri possim omnium, si te praesertim, qui duplici mihi cognationis nexu iureque es iunctus, cuique ipse vicissim plurimum profecto debeo, ne tantillo quidem grati animi symbolo digner. Verum quo minus istuc factitatum hactenus a nobis sit, non tam animus, quam argumenti convenientis inopia in causa fuit. Non enim omnia omnibus perinde vel arrident, vel respondent. Etsi autem nec adhuc quidem pro voto adest, quo te affici magnopere censeam, quodque convenire tibi per omnia queat: quum tamen Euphemus hic noster, seu felicitatus Iacob, quem anno exacto et lusi per otium, et per discipulos nostros domesticos exhibui etiam publicitus, vel nomine ipso (si non ultra) haud inepte omnino respondeat utrique: volui eum perpetuum arctissimae nostrae necessitudinis esse mnemosynon. ideoque eundem tibi totum (quantus quantus est) nuncupo ac consecro nunc: officiosissime interim rogans ut munusculum huiusmodi exporrecta laetaque excipias fronte: ut eo item longe
dissitam nostri absentiam, praesentem propinquamque tibi facias: ut denique tum mei, tum matris meae carissimae, in piis tuis ad Deum opt. max. fundendis precationibus memineris et semper et flagranter. Ac sic quam diutissime felicissimeque valeas precor, una cum tuis nostrisque omnibus.
Tremoniae, apud aedem parochialem Matri Virgini sacram. Anno M. D. LIII. Cal. Mart.
PERSONARUM nomina.
Isaac, Pater.
Rebecca, Isaaci uxor.
Esau, fil. primogenitus.
Iacob, fil. natu minor.
Thaiar, Isaaci famulus.
Thoboeah [Reg: Tobeah] , Cocus.
Parnasa, Chaver, Pastores.
Schipchah, Rebeccae pedisequa.
Meraggel, Isaaci minister.
In Actione praesenti (quam nempe iam
Iam exhibituri sumus) depingitur affabre,
Et commodum quidem, eccui mortalium
Generi donata illa in Christo benedictio
Vere contingat: nimirum non Esau, hoc est,
Huius mundi sapientibus, nobilibus, ac
Elatis, impiisque: sed Iacob, hoc est,
Simplicibus, abiectis, humilibus, et piis,
Quique vitiorum supplantatores agunt
Perstrenuos. Verum haec, et quaecumque insuper
Heîc comprehenduntur mysteria, fusius
Apertiusque tradentur in Epilogo,
Deo aspirante. Quum igitur ut (ostendimus
Nunc veluti per transennam) tam pulchre actio
[Note: Hyp.] Utraque cohaereat, alteraque alteram sequatur
Necessario, et animis certe alacrioribus
Agendam hanc in praesentiarum sumpsimus:
Et oratos etiam vos diligentius
Flagrantiusque volumus omnes, ut pio
[Note: Sep.] Huiusmodi nostro instituto adstitis seduli,
Auresque adhibeatis quam purgatissimas,
Quin et oculis animisque simul in argumentum
Universum intenti sitis. Etiamsi enim
Nec dictio phrasisque elegans sit admodum,
Neque apparatus etiam externus gestibus
[Note: Sca.] Phalerisque in speciem suspiciendis fulsurus
Siet, nihilominus tamen praemaximam
(Sat scio) reportabitis utilitatem inde, nec
Insumpti unquam vos paenitebit temporis.
[Note: Sep.] Sed vela ego iam contraham, locumque dabo alii,
Cui nempe Periochae incumbit recitatio.
Nam video paratum esse ipsum, ut qui maxime.
Extremam dum Isaac vitae praesentiscit diem,
Venatum ablegat Esau primogenitum filium,
Promittitque reverso benedictionem amplissimam.
Hoc autem egresso, Iacob natu minor, suasu simul
Et opera matris, germani benedictionem intercipit.
Maerore vero ob id summo premitur reversus Esau,
Vitaeque fratris dira minatur. At parentis utriusque
Suasu, consulit Iacob vitae, inita mox fuga.
FINIS.
SUbsiste heîc iam Here, nisi aliud interim placet.
Is. Quid est, quo subsistam magis? Sellae ne nunc
Adsum? Th. Scilicet. es enim vel coniunctissimus
Huic. Is. Belle habet. Occupabo eam igitur. Th. Ubi voles.
Sed me interea quid facere vis Here? Maneamne,
An vero abeam intro rursum, iubes? Is. Mane hem parumper
[Note: Hyp.] Adhuc: dum quid curarier velim, altius
Expendam mecum. Th. Maneo. Is. Scin', ubi locorum
Esau gnatus meus siet? Th. Nescio equidem
Certo. Pro more fors suo venationi
Alicubi invigilat. Is. Id quidem haud veri mihi
Simile fit. numquam enim exit venatum inscio
[Note: Sep.] Me. Verum utcumque sit, explorato tu gnaviter,
Ubinam agat ille: et si quidem ipsum inveneris,
Quam primum mihi ut adsit fac efficias. Th. Dabo
Operam. Sed num quid praeterea me vis? Is. Nihil
Aliud iam occurrit. Th. Vale igitur interim: ego breuî
Rediero. Is. Ita face. Sentio nunc tandem profecto,
[Note: Sc.] Haud immerito mendicantes illos caecos
Exclamare, ingeminareque subinde solitos,
Quod caeco homine nil reperirier uspiam
[Note: Hyp.] Aut esse miserius, calamitosiusve
Queat. Nam quum et ego aliquamdiu iam oculis [Note: Sep.] captus siem,
Inque tenebris verser plus quam Cimmeriis:
Haud paululum certe mihi hinc miseriae
Accrevit, adeoque ampliora etiam in dies
Accedunt sensim incommoda. Ne etenim hîc modo
Conspectum illum solis longe gratissimum
Ac iucundissimum (quo sum orbatus) animo
Obiciam, commemoremque: neve coniugis
[Note: Sep.] Et liberorum ad haec suavissimum ereptum mihi
Obtutum proferam: vel nomine hoc satis
Superque molesta haec mea mihi est caecitas,
Quod ceu puer bimulus errare gressibus
Incertis cogar, nec tuto latum quidem
Unguem citra ductoris peram progredi
[Note: Sca.] Possim. Sed quid praeterea? Domino sic visum est,
Senectaeque ita ratio [(transcriber); sic: itratio] fert. Patienter igitur
[Note: Sca.] Tolerabo, quod (velim, nolim) ferendum omnino
Est. Gratia interim Deo, quod oculis
Fidei sit pristinum adhuc acumen: imo quod
Limpidius clariusque ii cernant in dies.
Hoc sane cum primis me solatur, animumque
Addit, quoties nubeclas offundit caro.
Parum enim est, immo vero nihil, carere visu
Externo, corporeoque: modo internus perinde
Adsit, solemque ipsum iustitiae contueri
Usque queat. Quum vero senectus grandior
Sit caecitatis huius vel potissima
Causa ac advectrix, multo etiam magis animus
Sese meus consolatur, patientiusque
Hanc qualemcumque sortem perfert. hinc enim
In spem erigor, me liberatum iri prope
Diem ex carnis mundique pravi ergastulo.
Ast, quia leti adventus mihi plane obscurus est,
Tanto sollicitius mihi sunt curanda nunc
Omnia, quae me curare omnino oportet. atque
Hac nimirum de causa et filium meum
Carissimum Esau iam iussi accersirier,
Quo hunc uberibus cumulem benedictionibus,
Priusquam mortis me perfodiant spicula.
Utinam vero is quam festinanter advolet,
Suaque animum recreet meum praesentia.
Nam mirum hercle in modum complector hominem,
Estque altero illo longe carior mihi:
Idque hoc potissimum nomine, quod ingeni
Sagacioris sit, quodque suis insuper
Me pascere soleat venationibus.
Verum Turonaeo ni portu surdior
Sum, adventantes quosdam a longe audio.
Et certe non male audio. Esau enim ac Thaiar,
Modo illorum novi vocem, adventant simul.
ITan Thaiar meus te amandavit parens?
Th. Sic est, haud mentior. Es. Me accersitum? Th. Te inquam
Unum: idque adeoque verbis significantissimis,
Ne quid possis addubitare. Es. At nostin, age dic,
Me quid velit? Th. Nihil sane novi minus.
Es. Demiror ergo, quid sit causae: sed brevi
Rescivero rem omnem. Th. Haud dubie. Is. Auditus hercule
Me non fefellit, utut oculi caecutiant.
Vocem etenim ipsissimam audio filii. Es. Salute
Te impertior, mi Pater. Is. Er [(transcriber); sic: Ec] tu salvus sies
Vicissim, gnate mi. Es. Omniane adhuc salva sunt?
Is. Omnia prorsus. Es. Quanam itaque de causa meam
Urges praesentiam? Is. Dicam fili. Sed heus
Thaiar, tu hinc amolire paulisper. Th. Faxo
Here. Is. Abiit famulus? Es. Abiit Pater. Is. Accipe igitur
Nunc gnate mi, ecquur te accersiri iusserim.
Es. Auribus arrectis adsum mi parens. Is. Vides,
Quod senuerim ego, quodque haud procul ob id atra mors
Absit, cuius tamen ignorem plane die
Es. Hanc abs te propellat diu Iehova Optimus
Maximus. Is. Ab nescis fili, quid petas. Dum enim
[Note: Sca.] Vitae mihi optas prorogationem, nil
Revera optas mihi aliud, quam ut diu siem
Miser, aerumnisque involuar porro pluribus:
Quum praesertim vita isthaec temporaria
Numquam tot tantisque scatere queat commodis,
Aut gaudiis, quin semper plura incommoda,
Longeque adeo plus fellis quam mellis habeat.
Es. Haud inficias quidem eo pater, habere ita
Res mortales, uti sapienter disseris:
At interim tamen aegerrime ferunt
Mortes parentum vere gnesii liberi:
Sim itaque et ego inhumamus plane ac degener,
Si non exoptem te esse superstitem diu,
Quando immortalem heîc esse non licet. Is. Tuum
[Note: Sep.] Agnosco sat animum fili, verum altius
Velim te exseruisse caput. Sed aliâs (Deo
Auspice) materiam hanc prosequemur opportunius.
Nunc unde sumus digressi, ad ipsum inquam institutum
Nostrum, revertemur. Es. Ubi placuerit tibi
Pater. Is. Cernis itaque (ut praefari occoeperam)
Me provectissimae esse aetatis, propediemque
Ob id fatis concedere oportere. Ne
Ergo mors mea fraudi tibi sit, quin potius ut
In tempore tuis prospiciam undiquaque rebus: [Note: Hyp.]
Sume e vestigio arma tua venatica,
Arcumque et pharetram, venatumque egreditor.
[Note: Dim.] Quum vero apprehenderis aliquid,
Fac inde mihi pulmentum, sicut velle me
Nosti: affertoque ut comedam, et benedicat tibi
Anima mea, antequam nimirum ipsa rapiat
Me dira mors. Es. Merito equidem tibi mi parens,
Obsequor in omnibus. Quare omnem sedulo
Movebo lapidem iam, ut vener capiamque quod
Tuo sapiat palato. Is. Vade igitur bonis
Auibus, maturaque reditum. Es. Curabitur
Pater, et id impigre quidem. Is. Sic senties
Hercle parentem me benignum. Verum ubi est
Thaiar? Nondumne forâs rediit? Es. Nondum pater.
Persuasum fors habet, hauddum colophonem additum
[Note: Sca.] Nostro esse colloquio. Is. Fieri potest. Es. Sed tun'
Eius operam desideras? Is. Non quidem adeo:
Nisi, quod reducier ab illo intro velim.
[Note: Hyp.] Es. Has ego partes suscipiam, pater. Is. Amo optimo
Te iure fili. Eleva itaque me nunc, manumque
Mox ductricem porrige. Es. Factum puta pater.
Meo tu corpori tuto ceu scipioni
Cuidam incumbito. Is. Ita faxo equidem: tu modo
Progredere paulatim. Es. Imo vel lenissime.
Etsi virtutis perparum
In Esau deprehenditur:
Fuit hoc tamen laudabile,
Quod paverit subin patrem.
Imo haud solum laudabile
Facinus fuit huiusmodi,
Sed et utilissimum simul,
Magnoque dignum praemio.
Ni enim ille offendisset Deum,
Fuissetque sceleratior:
Extra dubium benedictio
Ei contigisset a patre.
Hîc igitur admonerier
Omnes debebunt liberi,
Ut et ipsi item parentibus
Amoris praestent munia.
Nam sic vere benedictio
Continget illis a Deo:
Modo tamen sient pii,
Offendereque ipsum oderint.
SUnt suspectae quidem semper mulierculae
[Note: Sep.] Viris, ideoque ii seria celant ipsas omnia,
Ne quid scilicet effutiant. Verum profecto
Haud temere factum crediderim, sed caelitus
[Note: Hyp.] Decretum omnino, quod isthuc tamen mariti
Cum Esau habitum consilium mihi persentiscere
Licuerit nam ni sane ita esset, haud data
[Note: Quin.] Mihi ea fuisset copia, sat scio:
Ut quae non solita sim auscultatricem agere, ubi
De arcanis uspiam video tractarier.
Laus itaque Iehovae maximo, qui voluit hosce
Audire me sermones, quo videlicet
Iacobi filii mei carissimi
Rebus, salutique meo pro voto queam
Tempestive satis consulere. Diligit
Maritus primogenitum praesertim, inque cum
[Note: Hyp.] Unum omnes transfundere cupit benedictiones:
Ast ego Iacobum contra diligo arctius,
Ideoque hunc omnibus velim cumularier
[Note: Sc.] Officiorum generibus prae illo. Huc autem me rapit
Equidem non tam compendii causa ulla, quam
[Note: Sep.] Quod insigni meus iste virtute sit praeditus:
Quod inquam sit simplex, iustus, lenis, pius,
Affabilis, humilis, castusque ac innocens.
[Note: Hyp.] Quum igitur ipsus talis siet, alterque contra
[Note: Cat.] Ferocioris sit, callidiorisque
(Ne quid praeterea addam) ingenii: an non iustius
Quaeso meum illum omnis decet benedictio,
Atque hominem tam omnino profanum? Ceterum
Ne quis sugillet me hîc, faveo quidem et istius
Fortunae, ut qui perinde ex me genitus siet,
[Note: Oct.] Atque alter: sed natu certe minori faveo impensius,
Ingenue fateor. Quare nimirum omnibus
Quoque modis in hoc sim oportet, quo sibi is
Fratris sui benedictionem comparare
Astute possit. Et profecto, si quidem
[Note: Quin.] Maternis (ut spero) obsequi velit
Consiliis, haud ullo prorsus negotio
Conciliabit eam sibi. At utinam sese offerat
Mihi quam primum, quo nempe illius in sinum
Meditata effundam omnia. Crepant vero fores:
Mirum, quis exiturus sit. Sed prodit Esau,
Ut video: proditque adeo armis instructus, et
Arcu. Verum utcumque accinctus siet is, utut
Ferinam quoque tandem adducat patri, actum aget
Tamen, auspice Iehova, sperataque nihilo-
Minus benedictione eius frustrabitur.
MAtremne heîc reperio? Profecto mater est.
Mirum vero, quid tam sola incedat. Sed ad-
Est. Salue mater. Re. Et tu salue gnate. Quo
Tenes iter nunc? Verum id arma sat arguunt.
Venatum enim haud dubie egrederis. Es. Ipsum ostii
Tetigisti limen mater. Haec enim mei
Potissima egressus est causa. Re. Pergito
Igitur ventis secundis. Es. Ita faxit Deus,
Quaeso. Re. Abiit, sed rediturus post festum, Deo
Favente. Certe utcumque eventus cesserit
Demum, spero tamen successura omnia
Pro animi voto. nam sic sensim ex alio incidit
Aliud, novaque subinde quam feliciter
Consilia accurrunt, ut non dubium sit mihi,
Quin praesenti Dominus adspiret numine.
[Note: Hyp.] Tanto igitur magis oblatam urgebo occasionem,
Scenaeque seruiam dum datur. Ast mirum, ubi
Deliteat gnatus interim, quo minus is in
Conspectum veniat. Ni aderit pol breuî admodum,
Quaesitum illum curem necesse est. mora etenim hîc
Periculosa est omnis, atque noxia.
Sed belle omnia habent. conspicor enim nunc, quo deloquor.
Ex inproviso adest filius. Ibo obviam,
Ne forte alio deflectat interea loci.
GRates ago tibi Deus ter maxumas,
[Note: Hyp.] Quod me pastore novis ditas pecus subinde
Nostrum fetibus, omneque sterilitatis procul
Ab eo propulsas vitium. Sed quid monstri alit,
Meam quod heîc parentem stantem conspicor?
Re. Ovat mirum in modum gnatus: demiror, quid boni
[Note: Sep.] Ei obtigerit. Ast quid cesso alloqui illum? Ades
Fili, meo carissime animo? Id. Adsum ô mea
Genitrix dulcissima. Re. Per tempus ades hercule.
Ia. Quid ita mater? Re. Brevi audies. Sed quid tu ovas
Adeo? id primo omnium expedias mihi velim.
Ia. Et gaudeo mater, et grates ago Deo
Immortales, quod in dies nostrum pecus
Magis magisque prolificet. Re. Ergon' novis
Sumus cumulati fetibus? Ia. Sumus profecto:
Et affatim quidem. Re. Quot igitur addidit
Dominus? Ia. Ni me fefellerunt prorsus oculi.
Ultra agnellos triginta enixae sunt oves
Nocte exacta. Re. Merito laudandus Deus ob id.
[Note: Sca.] Verum (me siquidem fili audies) longe
Amplior exsultandi tibi certe suppetet
Occasio. Id. Quî sic vero mater? Re. Accipe
[Note: Sc.] Rem paucis. Id. Mirum, quid dictura sis: at dicito,
Attentum habebis auditorem. Re. Audivi ego
Hodie patrem tuum loquentem cum Esau,
Dicentemque illi: Adfer mihi de venatione
[Note: Sca.] Illa tua, facque inde pulpamentum quo
Vescar meo pro libitu, ut benedicam tibi
Tum coram Deo Iehova, antequam sit mihi
Vita defungendum. Nunc ergo gnate mi,
[Note: Hyp.] Meis quaeso morem gere consiliis, graduque
Citato ad nostrum perge gregem, atque inde afferto [Note: Sc.] mihi
Haedos duos praestantiores ceteris,
Ex quibus edulium patri faciam tuo,
Quali cum primis delectarier solet:
Quod nempe tu mox offeres ei, ut tibi
Benedictionem illam soli communicet,
Prius quam fato abripiatur. Id. Lubens profecto
Obtemperavero tibi mater in omnibus,
Etiamsi vel durissima fors iniunxeris:
Verum certe heîc nullo prorsus modo tuis
Obsequier iussis ausim. Re. Ain tu? Ia. Scilicet
Mater, loquor ex animi sententia. Re. Quid est
Vero causae, quo ausis minus? Ia. Haud inscia es
[Note: Sca.] Nimirum, villosum esse omnino Esau fratrem,
Me vero laevem contra. Re. Scio: sed quid tum postea? [Note: Sep.] Ia.
Si isthuc itaque (quod tu suades) tentavero
Paterque me attrectârit, arbitrabitur
Is ludibrio se esse mihi, sicque certius
Certo maledictionem pro benedictione
In me torquebit. Re. Nil gnate est periculi:
[Note: Dim.] Quin isthaec in me sit maledictio, tu meam
Tantum audi sequereque vocem, atque affer ocius
Quae dixi. Id. Aegerrime quidem
Hanc sumo mihi provinciam: at quando ita iubes
Omnino, certum est obsequi. Re. Periculi
Inquam experiêre hac de causa prorsus nihil.
Macte igitur et animo et virtute pergito.
[Note: Quin.] Ia. Ne dubita mater, stat sententia
Sic, utut agatur mecum tandem. Vale igitur
Tantisper genitrix mea mellitissima. Re. Vale
Et tu mi fili, confestimque revertere.
Id. Et sedulo et quam celeriter exsequar omnia.
Re. Bene est Iam ego intro actutum memet conferam:
Quodque parato est opus, parabo gnaviter interea.
Naturae ius id postulat,
Suadetque ad haec ipsa aequitas,
Ut ament parentes intime
Prognatos ex se liberos.
At hoc caveant ii interim,
Ne alios aliis plus diligant:
Quod inde oriatur scilicet
Contentio saepe gravissima.
Sin vero omnino perplacet
Adhibere quid discriminis,
Ament eos impensius
Qui meliores sunt ceteris.
Non ipsum enim compendium
Bonorum temporalium,
Sed vera vitae integritas
Amoris debet esse fons.
DIi, quam sum defessus iam miser
Haedis illis duobus gestandis, quibus
[Note: Sep.] Iacob herilis noster filius oneraverat
Me, quosque nunc ipsius iussu Tobeae
Mactandos tradidi. Habeo equidem grates Deis
Infinitas, mihique gratulor unice,
Quod onere isthoc modo liberatus sim, gregemque
[Note: Sca.] Invisere possim vacuus. Demiror vero.
Sed hem, quid hoc portendit? Chaver namque cursu
Huc advolat celerrimo. Quorsum te agis
Tu iam nunc Chaver? Quid tibi hic negotii est?
Ch. Imo vero quid tibi? dic circumcellio
Pessime. Ideone commissas habes oves,
Ut tu hic vageris pro libidine tua, easque
Periclitarier interim sinas? Par. Satis
Equidem stomachose me aggrederis. Sed quid ovibus
Accidit interea, unde imminere potuerit
Ipsis periculum? Ch. Hoccine dignum rogatu?
Insidianturne illis quotidie bestiae,
Lupi, leones, ursi? Pa. Scilicet: ast interdiu
Raro. Ch. Quantumlibet raro aliâs, nunc profecto
Non item. etenim vel quinque iamiam aderant lupi
Simul, insidias molientes undiquaque
Unanimiter. Pa. Ludis sane. Ch. Imo serio
Loquor, citra iocum ullum. Pa. Quid vero gregi
Euênit tandem? Ch. Euasit is periculum
Sed aegre. nam vix tantum nobis virium
Erat, ut arceremus illos, Pa. Gratia
Igitur Deo, quod nil secutum sit incommodi.
Ch. Sed quid, si consecutum quippiam
Fuisset? Quo pacto tu te purgares nunc?
Quam inires iam (age) apud Iacob gratiam? Cui
Nimirum tanta omnino est de grege cura? Pa. Apud
Hunc certe nulla mihi gratia decederet,
Sat seio. Ch. Qui sic vero. Pa. Quia ab ipso ablegatus
Sum eo, unde venio nunc. Ch. Ab ipso? Pa. Maxime.
Ch. Ignosce igitur quaeso, quod duriuscule
Te exceperim. Pa. Ignosco. Verum revertere ad
Gregem actutum, ne quid et te absente ingruat
Periculi Ch. Fiet: sed conditione nempe
Hac, ut tu item me consequaris e vestigio.
Pa. Curabitur. C. Vale itaque Pa. Et tu vale vicissim.
Abiit interpellator importunus. Ut
Incoeperam ergo, mirum me edepol habet
Quamnam ob causam haedos illos (in praesentiarn
Praesertim) mactari voluerit, quum tamen
Hospes plane nullus, quem ego quidem viderim,
Adventaverit aliunde huc: nisi fors herus ipse
Epulis iam talibus reficier gaudeat,
Inque eius tantum ii mactentur gratiam.
Sed quid praepostere me alienis occupo
Curis? Nihil penitus ad me horum pertinet.
Satis superque mihi esto, meis ut muniis
Insistam iugiter, haecque sola curem. Ego
Quod iniunctum mihi fuit, executioni
(Ut par est) demandavi: viderint ii
Quorum refert, ut et sua curent sedulo,
[Note: Sca.] Herique porro ac herae sat faciant votis.
At non est amplius heîc de his dicendi locus.
Quin gressum praecipitem oportet, ni iurgiis
Exagitari cupiam. nam fit mihi obviam
Hîc, a quo cum haedis ablegatus intro eram.
[Note: Sca.] REdit Parnâsa, ut video. Tradidisti haedos
(Ut iussi) Thobeae? Tibi Parnâsa loquor.
Pa. Fide optima here. Id. Ecquid placebant illi iidem?
Pa. Ipsi quidem quid placuerint, sum nescius.
[Note: Oct.] Ast hoc scio, quod matri tuae optime profecto placuerint.
Ia. Haec ne igitur intus aderat, quum inferres eos?
Pa. Maxime aderat. Ia. Modo itaque ei placuerint,
Abunde mihi fuerit satisfactum. Sed i
Tu ad oves propere, ne quid periculi uspiam
Ipsis impendeat. Pa. Effectum dabo. Tu vale
Interim. Ia. Equidem lupum iam nunc teneo auribus,
[Note: Sc.] Haereoque prorsus in vado. Si matris obsequar
[Note: Hyp.] Voluntati, patris metuo maledictionem:
Sin maternis consiliis obstrepam, huius in
[Note: Sc.] Me imprudens indignationem concitavero.
Neutrum autem fieri velim, ita me Deus bene
Amet: sed in primis nolim matrem meam
Succensere mihi, aut illi usquam adversarier.
Haud namque clam me est, quantopere me diligat
Ea, quamque mihi velit fortunata omnia.
Atque hinc et iam usque adeo instat, ut pater mihi
[Note: Hyp.] Fratris loco benedictionem largiatur.
Sed heîc aliud quoque occurrit, quod non parum
Remoretur me interim ab instituto: scilicet,
Quod ausu hoc alteri facturus sim, quod haud
Ab altero mihi velim fieri. Ceterum
Quid, si ita Domino caelesti visum sit? ut ego
Nimirum primus evadam ex novissimo:
Cuique iam primogeniturae dignitas
Dudum a germano vendita est, eidem et ipsa
Item benedictio cedat divinitus?
Certe utcumque siet, non parum addit animi,
Quod in sese mater velit maledictionem
Omnem patris translatum iri, tantum ut mihi
Is benedicat coram Iehova. hinc etenim ego
Haud obscure colligo, nil esse periculi,
[Note: Sca.] Adeoque Dei sic arbitrio esse decretum.
Alioqui namque (sat scio) non illa se
Ancipiti omnino permitteret ita aleae:
Ut quae (qua pietate est praedita) benedicier
[Note: Quin.] Quam maledici extra dubium mavelit,
[Note: Hyp.] Nec sponte suapte incurrere maledictionis
Cupiat supplicium. Tentabo itaque facinus,
Praesentique aggrediar rem robore. Dominus
Adonai faxit interim precor, bene ut
Succedant heîc mihi omnia, nec numini
[Note: Sep.] Ipsius quicquam designetur adversarium.
Sed en, prodit Tobêah, manibus sanguine
Pollutus undiquaque. Audire ex hoc libet,
Quid valeant missi haedi, satisne sint optimi.
DIi immortales, quanta est hisce haedis pinguetudo?
[Note: Hyp.] Haud memini sane, me mactasse pinguiores
Unquam, atque ii sunt. Verum herilis adest filius.
Concepta igitur abrumpam verba. Id. Tun' ades
Tobêah? To. Ego here. Id. Ecquid valuêre haedi? Satin'
Sunt pingues? To. Adeo certe, ut numquam pinguiores
Conspexerim. Ia. Gaudeo mecastor, ac Deo
Meritam ob id habeo gratiam. Ast ubi mater interim est?
Intusne adhuc? To. Scilicet. Ia. Ubi vero pater?
To. Is ni in cubiculo est, nescio equidem ubi siet.
Id. Bene est. Cura igitur tu, ut quam primum aptissime
Concidantur carnes. To. Belle curabitur.
Sed num quid aliud vis? Ia. Nihil plane, nisi
Ut matris in omnibus obsecundes sedulo hîc
Voluntati. To. Faxo, ne quid desideret
In me illa. Verum en. Ia. Quid vides? To. Exit forâs
Mater. Ia. Meane? To. Ipsissima. Ia. Recte sane vides.
Prodit enim una cum ancillula pedisequa.
Tu vero intro te fac recipias, ego breuî
Una cum ipsa te consequar. To. Factum puta.
HAud mihi tua nunc est opus praesentiae.
Intro itaque revertere, facque focus ut luceat
Insigniter. Sc. Facesso hera lubens. Re. Quid ita mi
Fili differs reditum? Ecquur non maturius
Ades? Ia. Quî sic mater? Salue. Re. Et tu salve item
Gnate omnium mihi carissime. An tibi
[Note: Sca.] Obscurum est, aut potius excidit, inter nos quid
Sit decretum? Ia. Non excidit quidem adeo,
Verum (ut quod res est, fatear) multa me avocant.
Re. Bona verba quaeso fili. Quae nam te avocant?
Ia. Primo quidem patris et indignatio, et
Maledictio: deinde, quod ausus hic legi quoque
Naturali divinaeque haud parum repugnet.
[Note: Hyp.] Re. Quî sic vero? Ia. Ea namque docet faciendum alteri,
Quod sibi quisque fieri ab altero velit. At ego.
[Note: Sep.] Si fratris mihi benedictionem vendicavero,
Nihil certe fecerim minus, quam quod mihi
[Note: Cat.] Velim fieri. Re. Audi verba mea, mi gnate.
Patris quidem tui quod et maledictionem et
Excandescentiam attinet, hanc in me ego
Omnino transtuli, ut haud opus siet ob eam
Te quid timoris animo concipere. Quod autem
Ad legem illam naturae spectat, quam obicis:
Nihil ea te ligat hoc in negotio,
Nec illius praevaricator dicier
Iure potes. nam soli tibi benedictio
Debetur, non fratri, quum praesertim is suae
[Note: Sca.] Iamdudum aetatis praerogativam omnem in te
Sciens transtulerit. Perge igitur, ac utere
Iure tuo haud ullo facti paenitebit tempore
Te, crede mihi. Ia. Sententiae certe sumus
Utrique eiusdem. namque et ipse cogitavi
Ita paulo ante mecum, hocque adeo ariete
Prostratus sum antigerio. Re. Nil discriminis
[Note: Sed] Est uspiam: tu masculo tantum animo perge. Ia.
Obstat adhuc unum mater. Re. Ecquid illud est
Fili? Nondum ne te tricis sat extricasti
Omnibus? Id. Ego (ut exploratum habes, utque et dixi antea,
[Note: Oct.] Depilis omnino sum, quum frater villosus contra siet.
Quid ergo exspectandum mihi arbitrare, si
Me attrectârit parens? Re. Et hanc missam face
Curam gnate. Dominus enim (qui unice favet tibi
Hoc in negotio) suggessit modum obiter,
Quo isti etiam medeamur malo percommodum.
Ia. Quemnam quaeso? Re. Manus nempe ac ipsum quoque
Collum tuum haedorum convestiemus pellibus,
Ut nil futurum hîc sit prorsus periculi,
Nec vel tantillum sentiat doli parens.
[Note: Sep.] Ia. O callidum inventum. Re. Sed ostensum divinitus.
Ia. Haud dubie. Re. Ceterum de his iam satis hactenus
Dissertum a nobis est. Nunc quoniam mora nocet
Sola, intro recta concedamus celeriter,
[Note: Sc.] Ut destinatum apte paremus edulium, utque tu
Opportuno illud tempore patri adferas.
Ia. Sic sane, ubi voles: ego te pressim consequar.
Re. Imo vero latus mihi claudes dexterum.
Es enim gnatus mihi, non pedisequus. Ia. Placet.
Probam decet familiam
Heris in omnibus obsequi,
Sibique iniuncta negotia
Urgere et propere et gnaviter.
Nil prorsus vel committere,
Vel omittere etiam alicubi,
Quo illi possint offendier,
Quodque; esse ipsis fraudi queat.
Quaecumque notis his praedita est,
Quaecumque ita agit familia,
Et heros habebit commodos,
Et digna referet praemia,
SAtis diu conclave me tenuit meum.
[Note: Hyp.] Educito igitur me forâs iam nunc parumper,
Ut si iucundum solis splendorem videre
Haud licet, eius tamen calorem sentiam
Saltem. Th. Fiet ita here, ut iubes: tu sequere me
Recta, vel innitere potius mihi, si lubet.
Is. Innitor: perge tu modo. Th. Curabitur.
At iam vicinus, atque adeo contiguus es
Sedi. Is. Sentio, sedeboque proin. Th. Licet.
Is. Haerebo heîc tantisper, dum redeat filius meus
Esau a venatu, mihique ferinam adferat
Edendam. Tu ergo Thaiar intro revertitor,
[Note: Hyp.] Cubileque interim nostrum in noctem futuram
Sternito, adeoque et sordes exime vestium,
Si ita postulare videbitur necessitas.
Th. Efficiam sedulo omnia. Ceterum nihilne
Here interea sumpturus es vel edulii,
Vel potus? Is. Prorsus nihil, ante quidem filii
Reditum. ex huius namque unius hodie manibus, et
[Note: Sc.] Escam et potum sumam, non de alterius cuiusquam.
Th. Si sic igitur stat sententia, abeo intro recta, uti
Iussisti. Is. Vade, tuisque adesto partibus.
O Domine, Deus patris mei Abraham, me tuis
Respicere digneris quaeso oculis, ut hoc brevi
Carnis educar libererque carcere.
Sat namque diu, imo plus quam sat vixi: neque
[Note: Hyp.] Libet profecto diutius in miseriarum
Valle hac, mundoque immundo peregrinarier.
[Note: Sep.] Hoc vero unum te mi conditor oro impensissime,
[Note: Sep.] Meam ne posteritatem semenque; unquam deseras,
Sed eâdem erga illud utaris benignitate
Ac misericordia, qua nimirum et patrem
Meum et me prosequi dignatus es hactenus:
Et in primis quidem mea ex familia
[Note: Sep.] Producas tandem semen illud benedictissimum,
[Note: Sep.] In quo omnes terrae nationes a maledictione
Illa universali (per serpentis dolum
Protoplastorumque malam inoboedientiam
Introducta) adserantur, ac benedictione
Aeterna donentur contra perenniter.
Cuius nempe unius et ego beneficio
[Note: Sca.] Me liberatum servatumque iri certo
[Note: Sep.] Confido, inque fiducia hac laetus mortem oppetam.
Sed cuius hîc persentisco praesentiam?
Ni incessus sane me fallit adest uxor. Ast
Mirum, quid ea boni apportet.
Tractandus est mihi
[Note: Sep.] Nunc arte quadam senis animus, ut fortunatius
Videlicet cedant omnia, neve quid
Suboriatur suspectionis uspiam.
[Note: Quin.] Salve mi vir. Is. Tuamne heîc audio
Vocem coniunx? Re. Meam certe, marite mi.
Saluere te iubeo. Is. Saluebis et tu item
Dulcissima mea uxor. Quid adfers nuntii?
Re. Nihil equidem, nisi quod provisere libuit,
Ecquid tu rerum ageres, ac num mea tibi
Opus sit alicubi opera. Is. Facis probe
Quod coniugis est. Verum nihil in praesentiarum
Habeo, in quo operam tuam desiderem. Re. Nihil?
Is. Nihil inquam. Re. Quid ergo? An non edulii
Quicquam sumere placet? Is. Nondum Re. Quid hoc sibi
Volt mi vir? Num quid te angit uspiam? Is. Nihil
Coniunx. Re. Quur igitur nunc praeter solitum nihil
Capere libet esculenti? Is. Delector ferina
Unice, uti scis: et nunc sane mage, quam antea
Unquam. Ieiunare igitur tantisper iuvat,
Donec redeat filius Esau, isque adferat
Mihi sua de venatione pulpamentum
Aliquod. Re. Utinam ergo is adsit quam primum, tuae
Ne nimium macerentur vires inedia. Is. Ex-
Optem quidem isthuc et ego: verum hauddum potest
[Note: Hyp.] Adesse, sat scio. Ceterum ut haec missa faciamus,
Ecquo modo se intus habent omnia? Familiane
Suum perstrenue facit officîum? Re. Facit
Marite. Is. Quid vero grex noster? Num valet
Adhuc satis? Re. Satis profecto, laus Deo
Nostro. Is. Sed ubi gnatus iunior agit interim?
Re. Hoccine dignum rogatu? Ubinam is agere solet,
Nisi apud gregem? Is. Probe respondes. est enim
Pecoris longe equidem studiosissimus. Bene
Igitur habet, quod curentur recte omnia
Et intus et foris. Re. Nihilne ergo incidit,
In quo tibi iam nunc possim gratificarier?
Is. Nihil, mea uxor. Tu modo, ubi voles, redi
Intro. Re. Vale itaque mi vir. Is. Et tu quoque vale
Coniunx mea carissima.---
[Note: Sc.] ---Dii quid video? Herane
Ipsamet adfuit hero, me absente? Vereor hercule
Haud parum, ab eo meam interim desideratam
Esse alicubi praesentiam. Verum hera adest,
Faxint superi, ne accuser neglegentiae
Ab illa nunc. Re. Tun' mihi fis obviam hîc Thaiar.
Th. Ego hera. pax tibi. Re. Quo vero tendis? T. Ad
Herum recta, si me fors quid velit. Re. Probe
Quidem tu: at credo vix, tuam quod is modo
Vel operam vel praesentiam requirat. Th. At
Nihilo tamen segnius adibo illum. Re. Placet.
[Note: Sep.] Immo huc te inhorter quoque quo videat ille scilicet,
Te observantem esse sui. Th. Par isthuc est hera.
Vale. Re. Sed heus. Th. Praesto sum: quiduis exsequar
[Note: Sep.] Tuo pro voto. Re. Quam primum intro fac redeas. tua
Namque utendum opera erit mihi. Th. Iam iam rediero
Hera, simulatque herus ipse me dimiserit.
ABeuntem audivi intro uxorem: Ast quis denuo
Petit me nunc? Ipsane eadem, an vero Thaiar?
Verum haud dubie is est. Th. Salve here. Is. Et tu item. Quid est?
[Note: Dim.] Quidue adfers? Th. Nihil equidem, nisi
Quod exploratum venio, num quid me velis.
Is. Laudo animum istum tuum, quod tam mei sies
Studiosus usque. Ceterum nondum tua est
Praesentia mihi opus. Th. Vin' ergo, ut recipiam
Me intro rursum? Is. Vale maxume, tantum, si adest,
[Note: Sc.] Mensam admoveto paululum mihi: ut videlicet,
Si forte maturius a venatu meus
Esau redierit, apponat cuppediam
Minori cum negotio Th. Hem mensam. Is. Sat est.
Nihil iam abs te amplius aut praeterea exegerim.
Th. At quando reverti me vis? Is. Haud reverso
Te opus erit. filius enim natu grandior
(Ut et supra dixi) cibum potumque citra
Alterius operam subministrabit mihi
Hodie. Th. Si sic ergo offirmasti omnino animum, [Note: Sep.] haud tuae
Ego voluntati refragabor. Vale
Igitur here interim. Is. Valebo equidem Dei
Favore, quandiu is volet. Tu quae tuarum
Intus sunt partium curato gnaviter.
[Note: Sep.] Th. Summis certe utar velis. Is. Etsi iam haud sum nescius,
Vix posse redire filium ante vesperam
Ipsam, quod difficulter nempe comprehendi
[Note: Quin.] Incidereque in nassam soleant ferae:
Vellem illum tamen redire maturius,
Adferreque meo quod sapiat palato. ita
Nimirum me ferinae nunc ardor tenet,
Tametsi nulla alioqui esurie torquear.
Quid in causa sit ignoro: nisi, quod breuî
Mortem me mansuram auguror, quodque cupiam
Ante huius adventum bene precarier
Illi. Debetur autem ipsi benedictio
Isthaec, cum quod primogenitus mihi siet:
Tum vero in primis quod ferina me sua
[Note: Sep.] Oblectare soleat toties. Atque haec potissima
[Note: Sep.] Quoque causa est, quod tantopere illum prae filio
Illo minore Iacob diligam. Sed his
Supremam nunc imponam ego manum, paululumque
Dedam me somno, donec adsit filius
Tandem, isque suis me recreet cuppediis.
IAm pede fausto, mi fili: Dominus siet
Tecum. Ia. Ibo sane mater, isthoc auspice.
Utinam cedant omnia perquam feliciter,
Nec patris ego in me nunc furorem provocem.
Re. Pergito tu modo bonis avibus, periculi
[Note: Hyp.] Erit plane nihil. es munitus enim undiquaque
Sic, ne doli quicquam subolere ei possiet:
[Note: Sca.] Sive etiam te attrectet, sive utatur odoratu.
Quid quod divinitus quoque decretum est ita,
Ut tu benedictione isthac doneris, haud
Frater. Ia. Eo igitur iam. Re. Macte animo ac virtute eas.
Verum ut prudenter agas, vide. Id. Dabo operam.
O dominator Domine, clementissime Deus
Schadai, tu nunc adsis obsecro mihi
Tuo favore maximo, coeptaque mea haec
In omnibus secunda quam feliciter.
[Note: Sep.] Sed adsum iam patri. Pater mi. Is. Compellationem
Heîc audio patris. Quis tu es fili? Ia. Esau sum ego,
Primogenitus ille tuus. Feci ut iusseras
Pater: ferinamque suavissimam attuli.
Surge igitur, ac sede, eaque iam nunc vescitor
Pro animi libitu, ut dein benedicat mihi anima
Tua, uti es pollicitus. Is. Quo pacto vero obtigit
Tibi praeda petita tam cito, mi fili? Ia. Deus
Nimirum hanc obiecit, pater. Is. Mirum profecto.
[Note: Sca.] Ast accede propius huc, ut te tangam fili,
[Note: Sca.] Certoque explorem utrum sis ipse Esau, necne.
[Note: Sca.] Ia. Licebit pater: attrecta me, et ubi, et quantum
Voles. Is. Quid hîc certo pronuntiem, inscius
Sum. nox enim, vox Iacob est: verum manus
Ipsae Esau sunt manus. Tun' ergo (dic) meus
Es vere gnatus Esau? Ia. Ipsissimus, pater.
Is. Adfer itaque nunc tua mihi de venatione,
Ut benedicat tibi anima mea fili. Ia. En adest
In promptu, mi parens, in structum edulium.
Is. Haud unquam equidem oblatum mihi est suavius,
Opiparumque magis. Ia. Gaudeo hercle, quod tuo
Respondet sic satis palato. Is. Insigniter
Sane respondet. Sed iam et vinum fundito,
Mi gnate. Ia. Hem vinum tibi pater. Quid hoc sapit
Quaeso interim? Is. Optime profecto. satis enim
Meracum est, adeoque odoris fragrantissimi.
Verum accede ad me nunc fili mi propius: ac-
Cede inquam fili mi, daque osculum
Patri tuo. Ia. Lubentius profecto nil
Fecero mi genitor. Is. Bone Deus, quam suavis ad
Nares meas odor pervenit? Ecce mei odor
Gnati non fragrat certe secus, atque adsolet
[Note: Sep.] Ager divino laetus munere. Det itaque tibi
[Note: Sep.] Deus mi fili, ut terra caelesti irrigata rore
Sit fertilis, feratque ingenti copia
Tibi et segetes et uvas et olei uberem
[Note: Quin.] Proventum. Seruiant tibi populi,
Tribusque te reverenter adorent. Dominus ad-
[Note: Sep.] Haec fratrum sis tuorum, ac incurvent sese tibi
[Note: Quin.] Turmatim filii matris tuae.
Qui tibi maledixerit, sit exsecrabilis
Ille, ac in felix. Contra vero, qui tibi
Fausta imprecabitur atque benedixerit,
[Note: Sep.] Is pleno cornu repleatur benedictionibus.
Ia. Gratiam et ago et habeo tibi ter maxumam
[Note: Sca.] Mi carissime pater pro istis tuis in me
Officiis: sentiesque filium tibi
In omnibus morigerum prorsus perpetim.
Is. Bene habet fili. Intro iam concede ad matrem, ut et
Tu item latranti succurrere stomacho aptius
Possis, fessisque porro addas membris sacrae
Requiei medicamina. Ia. Quando ita iubes pater, obsequar.
Tu vero, si quid praeterea cupias dari
Tibi, id mihi manda, et curabo omnia strenue.
[Note: Sca.] Is. Nihil mi gnate, abunde enim repletus sum.
Ia. Peto itaque aedes nunc, tu vale pater interim.
Is. Vale et tu fili prae cunctis carissime.
Magnum in Iacob videmus hîc
Benedictionis studium,
Ut qui summo quoque periculo
Illam a Patre expetiverit.
Debemus ergo et nos item,
Eius moti paradigmate,
Sacras piûm benedictiones
Ambire, ac magni ducere.
Verum vicissim et aliis
Eâdem diligentia
Bona fortunataque omnia
Debemus imprecarier.
NUnc pro voto demum cessit feliciter,
Quod toties unice ego sitivi hactenus.
Haud iam recuso vitam hanc commutare morte,
Ubi Iehovae placuerit: quum filium
Nempe meum donatum a patre benedictione
Usque adeo augusta copiosaque sciam, eat
Esau primogenitus, ferinamque adferat
Marito: ne manum quidem ipsa vorterim
Ob id. Circa puteum certe choream lupus
Aget. Spe inquam prorsus sua cadet ille, utut
Nil iam expectet minus. Volgo proverbii
Loco fertur, Suum qui hortum elocarit, ei
Haud herbas colligere in illo interim licere.
[Note: Hyp.] Idem hoc et Esau gnatus perpendisse iure
Debebat. Vendidit iampridem filio
Illi meo Iacob, fratri suo, suae
Primogeniturae praerogativam, cui
Nimirum debetur iure benedictio. An
Non cogitare ergo debebat, haud sui
Nunc iuris esse illam, ideoque nec sumendam cam
Sibi, etiamsi vel maxime benedictionem
Ipsi pater pollicitus fuisset? Ast
Supervenit Mercurius. prodit enim sua
Iam cum ferina insignis venator, patrem
Videlicet refecturus senem sed prodiit
Sane sero nimis. ---
[Note: Sep.] --- O quam gaudeo nunc, quod sit mihi
Benedicturus parens. Verum en, fit obviam heîc
Mihi mater ex improviso. Salvere te
Iubeo mater. Re. Salve fili. Quo te pedes
Iam? Es. Prodeo, patrem de mea venatione
Hac pasturus aliquantulum. Re. Factum bene
Fili: perge modo. Es. Quid vero valet parens!
Re. Sic satis equidem. Verum nunc, ni fallit mea
[Note: Sep.] Me opinio, somno sese paulisper dedidit.
Es. Quid? Somno? idque adeo ante cibum ipsum sumptum? Insolens
Profecto isthuc facit. Ast vale mater. Re. Vale et
Tu gnate. Ego intro me iam recta conferam.
Es. Haud falsa certe mater est, dormit etenim
Parens. Sed cedunt ex sententia omnia.
In tempore enim expergiscitur. Pax tibi pater
Mi. Exurge, et vescere mea pro voto ferina,
Ut anima benedicat tua mihi. Is. Quis enim
Es tu? Es. Rogas pater? Primogenitus tuus
Esau sum ego. Is. Quid? Esau? Quid audio iam? Horreo
Profecto, ac obstupesco totus. Es. Quid ita mi
Parens? Istuc quorsum dicis? Siccine tui
[Note: Hyp.] Horres adventum filii? Is. Tun' inquam es ipsus
Esau? Es. Ipsissimus hercle. Non me nosti pater?
Itan' vocis meae coepit te oblivio?
Attrecta saltem filii et collum et manus,
Ne quid dubii remaneat. Is. Quis igitur is fuit,
[Note: Quin.] Qui modo captam attulit huc venationem,
Ex qua etiam edi prorsus tuum ante adventum ego:
Benedixique illi, et benedictus erit perpetim?
Es. Quid audio pater? Tun' de venatione
Edisti? tun' alii es precatus omnia
Fausta? Hei misero mihi. Proh deûm atque hominum fidem.
Perii, quantus quantus sum. Ceterum, et mihi
Benedicas quaeso mi pater. Is Frater tuus
[Note: Sep.] Fili mi astu mihi imposuit, tuamque sustulit
[Note: Sca.] Benedictionem. haud namque alius fecisse istuc
Potest, nisi solus ipse. Es. Nae respondet is
Suo accurate nomini, si quis alius.
Nam bis iam me malo supplantavit dolo.
[Note: Cat.] Ante mea tulit primogenita: nunc vero et
Benedictionem inter cepit mihi debitam.
Quid ultra his addere queat? Sed nonne et mihi
Benedictionem item reservasti pater?
Nihilne reliquum tibi fecisti, unde et meam
Cumulare fortunam possis? Is. Plane nihil.
Te illius subieci dominio ac servituti,
Omnesque adeo fratres eius. Quin et frumento
[Note: Se.] Ac vino munivi ipsum ad maximam usque copiam.
Tibi ergo posthaec quid faciam ultra gnate mi?
Es. Num vero unam dumtaxat habes benedictionem
Pater? Benedic etiam mihi obsecro. O dolor
Dolor. Quo me nunc vertam, quidve agam miser,
Ignoro prorsus. Siccine spe omni decidi?
Itan' felicitati omni sum destitutus?
Utinam aut non viverem, aut mors certe me modo
Totum abriperet nam quid diutius iuvat
Vivere? Is. Miserescit me sane tui, tuamque
Haud leviter doleo vicem, mi gnate. Ceterum
Animi esto vel paulo aequioris est enim
In promptu adhuc, tuo quo succurram dolori.
In pinguedine nimirum terrae, roreque
Caeli supero tua benedictio erit. Ages
In gladio vitam, germanoque seruies:
Verumtamen veniet tempus aliquando, quum
Tu super abis vicissim, eiusque iugum tuo
De collo excuties. Es. Ab parum admodum hoc est pater.
Attamen est aliquo prodire tenus, quando non
[Note: Sca.] Ultra datur. Vale. Is. Vale et tu fili mi.
Haud aliud sane nunc mearum est virium.
DIi, hoc quid monstri est, quod tristis redeat domum
Esau, qui sic paulo ante laetus exiit?
Si ecastor sinapi perpetuo victitet,
Haud censeam tam tristem illum esse posse, quam
Nunc est. Sed alloquor hominem, ut quid angat ipsum
Explorem. Sale vir colende, proximum
Familiae nostrae post patrem columen. Es. Nihil
Eheu alienius est a me nunc, quam salus.
Utinam terra mihi dehiscat, meque miserum
[Note: Sep.] Absorbeat e vestigio. Me. Bona verba obsecro:
Quid ita loqueris? Quae causa est maestitudinis
Huius? Es. Solus nempe Iacob germanus meus,
[Note: Sep.] Is huius et choragus et auctor est tragoediae.
Ut dii deaeque omnes scelus male perduint.
Me. Quid? Iacob? Hoccine credibile esse potest, ut is
(Vir nempe tam simplex, lenis, iustus, piusque)
Incommodo aliquo fratrem uterinum excipiat? Es. Ah
Ignoras qualis sit. Me. Quid vero (dic age)
Mali tibi ab eo illatum est? Es. Haud sinit dolor,
[Note: Oct.] Istuc ut aperiam. Ne tangas igitur hulcus obsecro.
Satis enim excrucior. Sed haec addat mihi
Elohim, haecque faciat, si non admodum breuî
Iniuriam illam insigniter refudero.
Experietur, qui vir siem: discetque magno
Hercle suo malo, quid sit fratrem dolo
Sutelisque opprimere. Me. Ne succenseto quaeso
Ita: quin adde excandescentiae huic modum.
Intra breve temporis spatium commiseris
Certe, cuius te paenituisse diu queat.
Germanus ille tuus est, tua caro. ne ergo in ipsum
Adeo desaevire velis. Es. Aethiopem lavas
[Note: Sc.] Sane Meraggel: desine igitur moneo, desine
Inquam tuis istis me obtundere neniis.
Me. Audio: verum memineris interim precor
Rem sacram consultorem esse. Es. Nihili tuum
Pendo consilium. Quin perinde ulciscier
Scelus illud exsecrandum stat sententia. Atque
Haud procul, ita vivam, luctus a patre aberit.
Nam interficiam etiam insuper infaustum caput:
Nec proderit ei, certe ne tantillum quidem,
Quod et meus sit frater, et largissimis
[Note: Sc.] Ad haec stabilitus a patre benedictionibus.
Me. Absit procul abs te facinus tam durum. Cave
[Note: Sc.] Obsecro, tuus fraterno madeat gladius sanguine.
Es. Tace tu, atque abi: ego sic obfirmavi animum,
Haud aliter fiet, quantumlibet obgannias.
Me. Taceo, atque abeo. Es. Iam quo me vertam, nescio. eoque
Sic et dolor et furor me totum differunt.
Neque intro sane concedere libet, neque
Abire rus delectat admodum. At interim
Tamen ruri aliquamdiu agam commodius, mea
Sententia: ne scilicet nebulonis heîc
Longe etiam mage conspectu excarnificer. Eo
[Note: Quin.] Igitur iam nunc me recta conferam.
[Note: Sep.] Summe Deus, quam perplexus animo sum facinoris
Istius hodierni gratiâ? Quo saepius
Profecto ac altius rem expendo mecum, eo
[Note: Oct.] Pluribus etiam gravioribusque cogitationibus
In diversa trahor. Hinc dolet videlicet,
Quod sit benedictione destitutus is,
Cui soli illam (utpote carissimo meo,
Primogenitoque filio) servaveram.
[Note: Hyp.] Verum illinc occurrit contra animo, sic fuisse
Fors decretum divinitus, ut iunior
Minorque natu primus ex novissimo
Euaderet, benedictionemque alteri
Servatam ipse occuparet munere caelico.
Nam ita ni haberet, vix certe persuadeo mihi,
Vel me illi benedixisse, vel ipsum ausum fuisse
Eas subire partes. Verum huc id quoque
Facit, quod (ut memini) uxori gravidae olim utroque
Gnato, responsum a Domino est inter cetera,
Minori serviturum natu maximum.
Unde et (quod mireris) in ipso portu statim,
Quum primus egrederetur Esau filius,
Protinus et alter ille (Iacob scilicet)
Egressus est, fratrisque adeo plantam manu
[Note: Quin.] Tenuit fortissime: hoc praesagiens
Nimirum supplantaturum se aliquando fratrem,
Huiusque futurum dominum ac caput, ut et modo
Factum est. Quando igitur sic habet res, aequiore
Animo sum, nec facti sane adeo paenitet.
Dei enim arbitrio obsequi per omnia satius
Est, quam carnalibus ac privatis ducier
Affectibus. Dilexi certe Esau usque prae
Isto, adeoque et tenere admodum dilexi: at est
Perspicuum nunc, haud a Domino hunc dilectum item,
Sed alterum potius (quem ego longe minus
Dilexeram) dilectum ipsi esse vel intime.
Quis ego ergo sum, ut non nunc eundem diligam
Vel tandem, quem ipse Dominus adeo diligat?
Verum vellem hercle et primogenitum illum meum
Hanc Domini novisse voluntatem, ut animo
Scilicet aequo factam ferret metamorphosin,
Nec impatientia sua illum offenderet
Gravius, atque offendit fortassis antea.
Ast Domino committam omnia interim, ut rei
Suo gestae nutu finem imponat bonum,
Salutiferumque atque avertat mala omnia.
Iam dehinc quieti indulgebo parumper, modo
Somnum tamen conciliare mihi possiem.
FOris agimus iam: et locus ergo et tempus monet,
Ut detegam tibi fili mi, quo nomine
Potissimum te nunc eduxerim. Ia. Lubet
Audire istuc mater, tu causam detege.
[Note: Hyp.] Re. Id te cum primis oratum velim ego gnate,
Ne aegre feras, aut vitio unquam vortas mihi,
Meo quod assecutus es benedictionem
Impulsu. Ia. Quorsum istuc oras mater? Egon' unquam
Ingratitudinem tantam induero, ut tibi
[Note: Dim.] Vitio istuc vortam, aut exprobrem?
Quum tanta praesertim inde ad me defluxerit
Felicitas, salusque? Re. Non quidem id mihi
De te persuadeo fili: Verum res ita
Nunc habet, ut hac praefatiuncula siet
Mihi utendum. Ia. Quid igitur accidit? Tuasne
Ad aures quid mali pervenit nuntii?
Re. Ah plus quam vellem. Ia Praesagit magnum mihi
Malum animus. Re. Dicam rem omnem luculenter.
[Note: Sca. Cat.] Me iamiam certo delatum rumore est,
Fratrem tuum tibi dira esse minitatum, et in Ad
Primis quidem necem extremam. Ia. Quid audio?
Re. Nunc ergo gnate mi, meum sequere precor
Consilium porro, ut et ante idem secutus es.
Ia. Certum est tibi obsequi mater. Dic ergo, quidnam
Animo consilii nunc conceperis, e mea
Quod esse re possit. Re. Hoc nempe fili, ut in
Haram ad Laban fratrem meum e vestigio
Fugias, ibique commorêre aliquamdiu,
Donec tui requiescat germani furor
Ac indignatio, isque facinoris istius
In se tui obliviscatur penitus. IA. Ohe,
Laresne iam ego miser paternos deseram?
Re. Haud id mi gnate durabit diu. simul-
[Note: Sep.] Atque etenim mitioris ille coeperit
Esse animi, isthinc te adductum confestim curabo. Ia. Certe
Aegre admodum subduco me hinc mater. Re. Furori
Cedere oportet aliquantulum fili. Fuga
Vitae satius est ut tu consulas tuae,
Quam in mortem temet dare praecipitem. Ceterum
[Note: Sca.] Si istuc tua ipsius nolis facere causa, in
Mei saltem facias te quaeso gratiam.
Cur namque utroque die uno orbabor filio?
Ia. Faciam mater: sed si quidem illud et patri
Simul arrideat Re. Placet conditio. non
Enim illi displicebit, sat scio. Ia. Eamus ergo
Ad patrem recta. Re. Eamus sane, perplacet.
EVigilavi rursum. Mirum, quur tam cito
Me Somnus destituerit. Verum, cuius hîc
Adventum praesentisco? Ninon sat suo
Funguntur munere aures, accedunt duo
Sane huc. Sed expecto, quinam illi sint. Re. Salute
Impertior te mi vir. Is. Tun' ades uxor? Re. Adsum
Equidem marite. Is. At quis tecum adventavit huc?
Haud namque sola ades. Re. Iaacob [Reg: Iacob] scilicet
Gnatus tuus adest simul. Is. Factum optime.
Ten' habeo fili? Ia. Me ipsum pater. Opto omnia
Tibi prospera. Is. Gratissima mihi tua est imprecatio.
Sic faxit Dominus. Ceterum quae nam forâs
Vos iam res extrusit, dic coniunx mea? Quid est,
Quo magis adieritis me nunc? Re. Dicam marite.
[Note: Sep.] Haud nescis, gnatum maiorem duxisse filias
Hethaei contra animi nostri sententiam.
Is. Scio uxor, et dolet profecto. Re. At mihi quidem
Adeo id dolet, ut vel vivere me taedeat
Eam ob causam. Is. Sed perge. Re. Si et Iacob item
Uxorem de huius terrae stirpe duxerit,
Nolo amplius vivere ego. Is. Non possum improbare
Animum istum. nam nec ipse tales nuptias
Admisero unquam, me modo si auditurus est.
Re. Quid ni audiet? Is. Audis fili, quae connubia te
Vitare velimus. Ia. Audio pater. Is. Ne tibi
Igitur de genere Chanan sumas coniugem!
Sed vade ac proficiscere recta in Mesopotamiam
Syriae, ad ipsam Bathuelis avi tui domum,
Sumeque de filiabus Laban avunculi tui
Tibi uxorem Deus vero omnipotens bene-
Dicat tibi, teque crescere faciat, ut in
Turbas cuadas populorum: is quoque det precor
Abrahae benedictiones tibi, necnon tuo
Item post te semini, ut hinc laetus occupes
Teneasque terram peregrinationis
Tuae, quam scilicet is tuo pollicitus est
Auo olim. Ia. In omnibus morem tibi geram
Pater, proque imprecatione isthac ago
Grates tibi immortales. Verum ah. Is. Quid dolet
Fili? Ia. Quod te iuxta ac matre priver miser.
Is. Quid istuc verbi est? Haud nostra privaberis
Praesentia. Re. Ah fugit te mi vir, quid dolorem
Hunc excutiat gnato. Is. Quid accidit igitur?
Re. Mortem illi frater maior comminatus est,
Ut vel de causa hac fugere ipsi siet opus.
Is. Deus bone, quid audio? Sed quo nomine? Re. Quod hic
Eius praeripuerit benedictionem. Is. Ita
Domino placuit, haud alioqui haec cessisset ipsi
Unquam. Re. Huius et ego sane sum sententiae.
Ia. Obsecro te mi parens, ut noxam hanc condones mihi,
[Note: Sep.] Te quod fefellerim, sicque benedictionem
[Note: Sca.] Illam tuam clam te ceu suffuratus sim.
Is. Missa face isthaec fili: nil prorsus nomine hoc
Offendisti patrem. Quin hoc curato nunc
Potius, germani quo effugias manus, tuaeque
Prudenter vitae consulas. Ia. Utinam queam
Istuc pater. Is. Quid ni possis? Re. Suasi illi ego,
Ut ad Laban fratrem meum se conferat,
Fugiatque tantisper, donec frater furorem
Illum conceptum paulatim remiserit.
Is. Recte profecto consuluisti. Huic gnate mi
Consilio obsequitor, nec pigebit. Ia. Quando ita igitur
Et tu iubes pater, obtemperabo. Is. Sic
Certe et nobis et tibi item consulueris.
Ia. Vale itaque mi parens longe carissime.
Is. Et tu'vale longe fili dulcissime.
Dominus tecum siet. Ia. Vale genitrix mea
Ad Nestoreos feliciter annos. Vale.
Re. Oh, nimiopere tuus me contristat abitus
Fili. Sed quid faciam? Haud aliter fieri modo
Fotest. Vale ergo gnate mi, vale animae
Meae dimidium. Ia. Utinam redire aliquando detur huc
Vobis superstitibus. Re. Dabitur propediem
Volente Iehova. Quid multis? Vix sum profecto
Apud me, prae dolore maximo. Is. Et mihi
Lacrimas sane discessus eius excutit,
Deus interim ipsius felicitet itiner.
Re. utinam. Sed quid faciemus iam mi vir? Placetne
Intro deducier? Is. Ah duce. non enim
Heîc prae dolore haerere libet diutius.
R. Surge igitur. nec me etenim libet hîc morarier.
Faxit Dominus, ut et Esau irasci desinat,
Et gnatus hic redeat breuî cum gaudio.
[Note: Sep.] Is. Faciet haud dubie, adeoque longe maiora faciet,
Atque quis ausit nostrûm sibi pollicerier.
Quantumlibet enim acerbum siet initium,
Finis tamen longe erit exoptatissimus.
[Note: Quin.] Re. Haec nimirum et me spes certo tenet.
Ut is qui mundi amicus est,
Inimicus efficitur Dei:
Sic contra amicus ipsius,
Hostis fit mundi maximus.
Ut ergo Esau insectatus est
Benedictione auctum Iacob:
Ita omnes quoque pii odium
Ab impiis mox sustinent.
Ast admonerier tamen
Pii debebunt interim:
Ut, ni aliud placeat Deo,
Furori cedant impio.
AUdistis hactenus Spectatores, piam
Sacramque de felicitate Iacob patri-
Archa actionem: eamque non tam comicis
Tragicisue subiectam per omnia legibus,
Quam descriptam iuxta contextum historiae.
Quo mage vero hanc prae istis secuti simus hîc,
Non temeritas ulla, aut discedendi a recepto
Antiquorum usu studium, sed mysterii
Ipsius (quod nempe sub huiusmodi latet
Facto) connexio perpetua in causa fuit.
Id igitur obnixe oratos vos volumus, ut
Ne ausum hunc novum (si quid peccatum eo siet
Forsan) vitio vortatis vel nobis, vel ipsi
[Note: Sep.] Etiam auctori, sed noxae tantillae in mysterii
Iam dicti gratiam coniveatis modo
Pro solita vestra humanitate. Ceterum
Ne vana vos spe lactare videamur, utque
Et nostris stemus ad haec promissionibus,
Recta nunc ipsum totius actiunculae
Huius nostrae indicabimus mysterium.
[Note: Sep.] Atque hoc eatenus quidem, quatenus ad omnium
Vestrûm doctrinam iuxta ac exhortationem
Aptam salutiferamque facere videbitur.
Vos interim quam declarastis hactenus
Summam in animadvertendo diligentiam,
Eâdem et hîc porro uti ne gravemini.
[Note: Sep.] Ut auspicemur igitur, accipitote primitus,
Cuiusnam ipse pater Isaac typum gerat.
Refert is scilicet summi Abrahae filium,
Ipsum inquam Iesum Christum filium Dei,
Omnis fontem veri, risus ac gaudii.
Rebecca autem Isaaci uxor, primo quidem
Mortalium universitatem denotat:
Hinc vero et sanctam adumbrat mox Ecclesiam,
Spiritualem nimirum Christi coniugem.
Duo vero Isâci [Reg: Isaaci] ac Rebeccae filii,
Ingenio et vita inter se diversissimi,
[Note: Quin.] Duplicem in mundo repraesentant popellum,
[Note: Sep.] Adeoque populum quoque in Ecclesia bifarium:
Gnatos videlicet hominum, et natos Dei,
[Note: Quin.] Gentes et Iudaeos, incredulos
[Note: Sep.] Ac credentes, iniustos et iustos, hypocritas
[Note: Quin.] Et Christianos sincere pios.
Esau quidem, Gentes Iudaeosque exprimit,
Incredulos ac impios, hypocritas
Item atque pseudochristianos quoslibet:
Iacob contra, credentium et gentilium et
[Note: Quin.] Iudaeorum Christicolarumque vere
Piorum imago est longe vividissima.
[Note: Sep.] Primo dilexit Isaac ipsum Esau impensius,
At tandem dilexit is Iacob contra unice.
Ita Iudaei principio quidem Deo
Prae cunctis placuêre orbis nationibus:
Verum post (abiectis his) ethnicos sibi ille
Alienigenasque elegit in peculium.
Decreverat Isaac, Esau benedicere,
Et Iacob tamen benedixit interim:
Ita et Christus (dator nempe benedictionis
Omnis) ad Israelitas praesertim bene-
Dicendos salvandosque in mundum venerat,
[Note: Sca.] Ast gentes tamen (ipsorum loco) adeptae demum
[Note: Sca.] Revera sunt benedictionem atque salutem.
Esau natura sola prwto/tokos erat,
[Note: Sep.] Iacob vero primogenitus est factus gratia:
Sic nempe et Iudaei secundum carnem erant
Dei populus, at gentes contra gratia
Fideque populus summi factae sunt Dei.
Esau benedictione destitutus est,
Quod primogenita vendidisset edulio:
Ita ipsi quoque Iudaei, dum promissioni
[Note: Sep.] Ac gratiae Dei attulerunt temporalia,
Carnisque delicias, privati sunt salute.
Imo hoc pacto die etiamnum hodierna salus
Omnis per Christum parta, in iis plane perit,
Dei qui contemnunt verbum atque gratiam,
Nimiumque rebus terrenis indormiunt,
Delicias mundi amantes prae caelestibus.
Ceterum Iacob benedictionem nactus est,
Quod primogeniturae ius anteposuerit
Cunctis et dapibus. et huius mundi bonis,
Eoque et avidissime hoc ipsum sibi emerit:
Ita scilicet et gentes credentesque alii gratiam
[Note: Sep.] Sunt assecuti, quod renunciârint omnibus
[Note: Sep.] Propter Christum, primogenitorum principem,
Inque hunc tota sese coniecerint fiducia.
Sed hac ratione etiam nunc soli illi Dei
Regnum occupant, benedictionisque solidae
Christi fiunt participes, qui lucra omnia
Pro damnis censent propter Christum, vimque regno
Dei inferunt, eique adeo fide simul
Ac vitae adhaerent gnaviter innocentia.
Porro autem, ipsa benedictio, qua donatus est
Ab Isaaco Iacob, promissa habuit, bonaque
[Note: Sep.] Insignia: bonum nempe odorem, exuberantiam
Rerum omnium, dominium longe amplissimum,
[Note: Sep.] Securitatem denique gratiamque perpetim.
[Note: Hyp.] Ad eundem nimirum modum et benedictio illa,
[Note: Sca.] Qua per Christum cumulati sunt credentes, et
Promissionibus et bonis scatet
[Note: Oct.] Excellentissimis: adeoque hoc excellentioribus,
Quo veritas umbra ipsa exstat praestantior.
[Note: Sca.] Principio enim, per hanc eandem credentes
Piique id consecuti sunt, ut et ipsi odor
Sint coram patre Deo fragrantissimus, ut huic
Inquam ipsorum et personae et benefacta placeant
[Note: Quin.] Intime, etiamsi hauddum perfectionem
Omnino attigerint. Deinde pollicitationem
[Note: Sep.] Quoque iidem a Christo habent bonorum et corporalium
Et spiritualium, vitae et praesentis et
Futurae aeternaeque. Insuper vero, omnium
[Note: Sca.] Etiam creaturarum per Christum facti
Sunt Domini, ut omnia proin ipsorum saluti
Inseruire atque cedere ipsis in bonum
Oporteat. Sed ad haec et optatissima
Circumsepti sunt gratia ac securitate,
Ut custodiat ipsos Deus ceu pupulam
[Note: Sep.] Oculi sui, nec laedier eos a quoquam sinat:
Ut item maledicat aeternum ipsorum hostibus,
Fautores contra magnis ornet praemiis.
Ast, quid felicitatum iam Iacob consecutum
[Note: Sca.] Est? Esau nimirum (benedictionis spe
[Note: Sep.] Frustratus) summopere mox in germanum excanduit,
Adeoque et occisurum se hunc minatus est
Tandem. Sic nempe ipsis etiam credentibus
Atque piis usu (pravo hoc in mundo) venit.
Simulatque enim vident increduli impiique,
Hos viventi addictos esse Deo, credere in
Christum illum crucifixum, vitam traducere
Mundanae omnino dissimilem, benedictione
Denique caelesti ac singulari numinis
Divini esse favore cumulatos affatim:
Fatale ii e vestigio in innoxios
Odium conglomerant, effundunt convicia:
Quin violentas quoque haud raro iniciunt manus,
Necemque demum extremam intentant fortiter.
Iam vero, quantumlibet Esau peremerit
Animo Iacobum fratrem, in externo tamen
[Note: Hyp.] Facto impeditus est. nam Iacob parentis
Utriusque usus consilio, ad avunculum
In Syriam profugit, sicque evasit manus
Fraternas. Ita videlicet et cum piis
Quibusque agitur. Etsi hi (ut iamiam dictum est) modis
Saepenumero impetuntur crudelissimis,
[Note: Hyp.] Inque impiorum animis iampridem sunt necati:
Deus tamen efficit haud raro, praeter etiam
Suorum spem, ne quid conatus illorum improbus
Incommodare istis facto ipso possiet.
[Note: Sep.] Etenim, aut miraculose prorsus eos adserit,
Aut mediis certe ad hoc humanis utitur.
Atque haec ipsa media apprehendunt etiam pii,
[Note: Hyp.] Ut currenti nempe furori cedant, nec ultro
Sese videantur conicere in periculum.
Si quando autem externa deest liberatio, ut
In improborum scilicet incidant manus,
Ab hisque trucidentur pro animi sententia. haud
Id deserentis irative symbolum est
Dei, ut caro suspicari forsitan queat:
Sed hac de causa Dominus occidier eos
Sinit, ut semel ab omnibus aeque periculis
Eripiantur, cumque ipso aeternum gaudeant.
Utut ergo agatur cum illis, semper adest favor
Dei, semper comitatur eos benedictio.
En, haec sunt (spectatores candidissimi)
Praecipua huius nostrae Actiunculae mysteria,
Quantum quidem nobis ea datum est cernere.
Quod restat igitur, meminerimus omnes simul,
Venisse et nos (una cum Iacobo) ad Isaaci
[Note: Sep.] Illius caelestis Iesu Christi benedictionem
[Note: Sep.] Ac gratiam: ideoque omnibus huc enitamur modis,
Ut thesaurum tam longe excellentissimum
Summa custodiamus sollicitudine: hoc
[Note: Sep.] Est et fide constanti, et vita etiam vere pia.
Procul itaque ab Esau absimus omnes indole: hoc
Est, ne simus profani, divinaeque gratiae
Contemptores, feroces, turgidi, rebusque
[Note: Sep.] Ac deliciis mundanis addicti. sed Iacobi
Potius genio respondeamus in omnibus:
[Note: Sep.] Hoc est, religiosi simus, studiosi gratiae ac
Verbi Dei, mansueti, humiles, fraudis dolique
Omnis expertes, mundo denique mortui.
Ita demum benedictio Domini nobis et hîc,
Et illîc etiam, salua manebit perpetim.
Ceterum is idem nos confirmet, stabiliat, fulciat,
Ne ab ipsius excidamus unquam gratia: atque
In hoc uno valete vos iam pariter, in hoc
[Note: Sep.] Item vivite, in hoc demum omnes nobiscum plaudite.
FINIS.
SOLI DEO GLORIA PER IESUM CHRISTUM.