March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete (but no sp-tags) - no semantic tagging - no spell check.


image: s311


image: s312


image: s313

TENTATUS ABRAHAMUS. ACTIO SACRA, COMICE RECENS DESCRIPTA. Ex Genesis XXII. capite. Auctore Iacobo Schoeppero Presbytero.
[Gap desc: illustration]
COLONIAE, Apud Maternum Cholinum. M. D. LXI.


image: s314


image: s315

RARAE ET ERUDITIONIS ET PIETATIS viro, Materno Cholino Bibliopolae Coloniensi, diligentiss. suo tamquam fratri carissimo, Iacobus Schoepperus S. P.

EST vulgaris tritaque apud nostrates paroemia, Materne amicorum sincerissime, amicos semper esse oportere duos. Qua quidem ii innuere volunt, decere amicum germanum, ut amici sui benevolentiae liberalitatique sedulo respondeat. Neque profecto vana est sententia huiusmodi, si aequi modo simus censores: nam ut non sit commodis metienda amicitia, confirmatur ea tamen (ut Laelius apud Ciceronem inquit) et beneficio accepto et studio perspecto: neque est quicquam remuneratione benevolentiae, vicissitudineque studiorum ac officio rum iucundius. Quum itaque tu hactenus (ab eo nimirum tempore, quo in soceri tui Iacobi Borsali, amici mei dum viveret integerrimi, successisti locum) me non secus atque fratrem uterinum sincero usque amore complexus sis, meaque proinde studia pro omni virili et adiutare et provehere numquam


image: s316

interim destiteris: putavi equidem et mei muneris esse, ut erga te vicissim mutuae nostrae amicitiae [(transcriber); sic: amicitae] aliquam darem significationem, sicque vel paululum tuis in me officiis responderem, quando non datur ultra. Ceterum deliberanti aliquamdiu mihi, ac quomodo aptius meum hoc gratificandi tui studium possem declarare: occurrit tandem, ex literis potissimum ortam esse amicitiam illam nostram, hinc enim et ego in te (haud palpum obtrudo) raram quandam cum singulari pietate coniunctam eruditionem deprehendi, et tu in me vicissim nesci, quid amatu dignum cernere tibi es visus. Quoniam itaque ex fonte hoc mutua nostra necessitudo conflata est, haud inconveniens fore arbitratus sum, si et munusculo praesertim literario illam concelebrarem, testatamque redderem. In istum ergo finem Abrahamum hunc nostrum (Comicis ligatum metris) mox et adornavi, et ad umbilicum etiam demum Christi auspicio perduxi, quem et nunc ob id totum tibi nuncupo dedicoque. Actionem nimirum non quidem elaboratam adeo, sed quae tamen non omnino infrugifera iuventuti (ni nos nostra prorsus fallit opinio) futura sit, quamque et piis omnibus placituram confidimus. Libuit autem hoc in primis argumentum consecrare tibi, quod cupiam ex animo, et te exprimere sedulo Abrahamum patrem, et Bernhardum filium


image: s317

tuum (puerum optimae spei) modis omnibus referre Isaacum natum illum pientissimum: quod quidem accuratissime etiam uterque vestrûm efficere extra omne dubium conabitur, adeoque et iam nunc unice studet. Tu igitur, mi Choline, hanc nostram qualencumque opellam (tibi sic dicatam) tanquam ab amico tui studiosissimo amantissimoque profectam, fronte exporrecta accipito, inque nostri amore usque persistito. Dominus Iesus te interim una cum uxore carissima ac liberis quam diutissime sacris Musis servare dignetur incolumem.

Tremoniae, e Musaeo nostro apud templum Matri virgini sacrum, Dominica Invocavit [(transcriber); sic: Innocavit] , Anno M. D. LI.

PERSONAE.

ABRAHAM, Maritus.
SARA, Uxor. ISAAC, Filius.
ELIEZER, Oeconomus.
NAAR, OBED, Itineris comites.
AMAH, Pedisequa Sarae.
AEZERAH, Pastor Palaestinus.
GIORA, Peregrinus.
MEDAIER, Praefectus peregrinorum.
ANGELUS.


image: s318

PROLOGUS.

SOlita vestra freti benevolentia,
Spectatores observandissimi, sacram
Nunc de Tentatione illa, divinitus
Iniecta quondam Abrahae, adferimus Comoediam.
Quid huc vero gregem hunc nostrum permoverit.
Id paucis omnium primo explicabimus,
Cuilibet vel paululum in libris sacris
Versato cognitum haud dubie satis superque
Est, inter virtutes simul omnes Fidem
Veram vivamque locum tenere principem:
Eamque usque adeo esse et necessariam et item
Frugiferam, ut nemo prorsus extra eam queat
Aeternae unquam salutis reddier capax.
Sed hinc quoque certum est, quando ea tam sit utilis
Atque necessaria, cognitionem etiam ipsius
Solidam cum primis esse necessariam
Omnibus. Hoc autem si est verum, ut verissimum
Profecto est, nemo (ut opinor) ibit tempore
Ullo inficias, necesse etiam simul esse, ut haec
Solida Fidei cognitio absolutissime et
Doceatur semper et imbibatur animis.
Ceterum, uti nemo certius voltus sui
Imaginem veram potest depraendere,
Quam in lucido speculo aut depicta quapiam
Tabella: sic quoque germana Fides nullibi


image: s319

Penitus de expressius depraenditur
Cognosciturque, quam in vivis Credentium
Paradigmatis: hîc namque relucet optime,
Tum quid ea sit, tum quas habe at causas, quibus
Item constet effectibus, cuius siet
Indolis. Et si autem exempla huiusmodi in instrumento
Utroque innumera passim occurrunt, vix tamen
Reperire ullum licebit excellentius,
Illustrius, potentiusque, quam quod in
Arahamo patriarcha nobis ob oculos
Proponitur. is enim cum in aliis plurimis,
Tum praesertim in Tentatione isthac dedit
Summum verae fidei specimen: uti omnibus
Theodidactis testatissimum est procul
Dubio. Unde nimirum et Paulus Fidei indolem
Declaraturus luculenter, ex viris
Veteris testamenti omnium sanctissimis,
Abrahae nostri cum primis exemplum eligit.
Et quamquam haud pauca de illo in Hebraeis adferat
Fidei constantis facinora, maxime tamen
Facit praesentis mentionem dramatis,
Hocque veluti omnium longe illustrissimum
Commendat. Verum ne videar confingere haec,
Verba ipsa Apostoli reddam fideliter.
Fide (inquit) obtulit Abraham pater Isaac,
Quum tentaretur: et unigenitum obtulit,


image: s320

In quo promissiones acceperat. ita
Namque erat ei dictum: In Isaac vocabitur
Tibi semen. Sed secum perpendit, quod Deus
A mortuis etiam ipsum posset excitare.
Unde hunc quoque tandem in similitudinem typumque
[Note: Sept.] A)nasta/sios et reduxit. Posteaquam igitur (ut haud
Iam obscure ostendimus) Fidei cognitio tam
Sit omnino necessaria, eaque interim
Heîc ceu in tabella ac speculo clare possiet
A quovis perspici, immo vero et percipi:
Operae nos pretium facturos rati sumus,
Si hanc ipsam historiam tam insignem publicitus
In vestri ageremus gratiam, quo scilicet
De tota verae vivaeque fidei indole
Hinc certiores omnes redderemini,
Sicque hac tum cognita, tum concepta quoque,
Salutis certa vos maneret portio.
Eam nempe ob causam pedes huc tulimus,
Prodivimusque simul hoc in proscenium.
Quare oratos iam volumus vos, ut quo adsumus
Animo, eodem etiam nos et excipiatis et
Exaudiatis. Certe utcumque cesserit
Tandem, speramus tamen haud frustra has horulas
Vos insumpturos, nec plane irritum futurum
Laborem vestrum. Sed desino nunc proloqui,
Prolixitas ne vobis generet nauseam.

FINIS.


image: s321

ARGUMENTUM.

Tentatus a Deo Abraham, filium suum
Et unigenum et dilectum offerre ipsi iubetur.
Noctu igitur mox surgens, assumit Isaac,
Tramiteque recto destinatum adit locum.
Ad hunc vero ut venit, aram e vestigio
Tenello illic exstruit holocautomati: atque
Ubi gnati iam vinxisset [(transcriber); sic: vinxissit] manus pedesque,
Superque lignorum struem imposuisset ipsum,
Arrepto demum gladio iugulum eius petit,
Dominoque iussam volt litare victimam. Ast
Exclamans subito e caelo Angelus, atrae vetat
Obicier morti puerum: quod iam videlicet
Abrahae fides et obedientia Domino
Belle explorata sit. Sic igitur Isaac
Repente mortis evadit discrimina,
Ariesque pro illo a Patre substituitur interim.
Hinc laeti ambo, domum una cum comitibus
Aura dulci repetunt, tandemque ingentibus
Maestabundam Saram perfundunt gaudiis.

ACTUS I.

SCEN. I. ABRAHAM.

DEum immortalem, quae isthaec iussio est? egon'
Proprii occisor ero filii? Egon' inquam Isaac


image: s322

Gnatum meum et unigenitum et dilectissimum
In holocaustum Domino dedam? Illum scilicet
[Note: Hyp.] Gnatum, cui is tantam omnino benedictionem
Est pollicitus, ex quo populi regesque oriri
Debebant, cuius semen ipsa etiam poli
Sidera numerô excessurum erat? Profecto si haec
Deo Schadai semper stetit sententia,
Si sic puerum in ipsa mox adolescentia
Sibi voluit immolarier, aut nihil aut parum
Eum mihi datum profuit, perinde erunt
Alieni opum mearum heredes. Nescio,
[Note: Sep.] Quid vel dicam vel cogitem nisi quod mihi
Duram admodum impositam esse sentio provinciam.
STO PLANE INTER sacrum et saxum. Quocumque me
Verto, ingens sese discrimen, maximus item
Timor obicit. Hinc nempe urget praeceptum Dei
Vi summa, illinc vero paternus avocat
Amor. Ast apage te insulsa caro cum istis tuis
Praeposteris affectibus. nam quis ego sum, aut
Quis meus est Gnatus, ut mei iussa Domini
Obire detrectem? ut homunculi amorem Dei
Summi placitis velim anteponere? Absit hoc
A me procul. ne tanta unquam temeritas
Meum subeat animum. Quin valeat hîc amor
Affectusque paternus, valeat et filius.


image: s323

Valeat denique, quicquid diversum suadet. Est
Nimirum infinitis modis Deus mihi
[Note: Cat.] Carior, atque vel egomet mihi, vel sane Isaac.
Homo is est, nihilque humani ab eo alienum:
Quare etiam si vel ipsius Mathusalae
[Note: Hyp.] Annos superarit, moriendum tamen erit illi
Tandem Deus contra, ut mori nonquam potest,
Ita et fidelis est ac verax perpetim:
Quicquid igitur ipse aut filio aut etiam mihi
Est pollicitus, id quoque praestabit largiter
Plenoque cornu, immo etiamsi vel milliês
Mortem filius oppetierit, nihilo tamen
Minus promissis stabit ille, sat scio:
Nam mortuum potius in vitam pristinam
Revocaverit, quam intercidere vel unicum
De pollicitis sineret apiculum. Exsequar
Itaque iussa illius praesenti robore.
SPARTAM quam nactus sum, quantum libet
Etiam et difficilem et arduam, adornabo impigre.
PER ENSES perque ignem, si sic necessitas
Dominique voluntas postulet, irrumpere haud
[Note: Quin.] Gravabor. Contra spem in spem erigam animum.
Fiet fortasse finis longe laetior,
Quam quis sibi pollicerier unquam possiet.
At uxorem interim, si non profectionem
Hanc, certe ipsam immolationem filii


image: s324

Caelem necesse est. alioqui etenim (sat scio)
Miris sese illa excruciatura esset modis.
Tam scilicet tenere eum diligit, adeo in
Illum totis visceribus fertur. idque ob hanc
Praesertim causam, quod et unicus siet,
Et in senili effetaque aetate genitus.
Sed eccam: video ipsam foras exire nunc.
Mirum, quur non somno potius indulgeat,
Quur e lecto surrexit tam mane. nox
Enim potissimam adhuc axis partem obtinet.
Verum obviam conabor illi: maxime,
Quum et Isaac mihi excitandus iam siet.

ACTUS I. SCENA II. Sara. Abraham. Eliezer.

INsignis sane me tenet admiratio,
Ecquur Maritus praeter consuetudinem
Omnem tam de repente nunc surrexerit,
Atque id in ipsa intempesta nocte. Nescio
Quid cogitem, quamue inveniam causam: nisi
Quod non de nihilo est, quod negotium aliquod
Portendit arduum. Verum utcumque siet, haud
Queo temperare mihi amplius, quin quaeritem
Conveniamque illum iam nunc. Atque en: obviam
Mihi fit per tempus. Accedam ergo, et colloquar.
Salve mi vir. Abr. Salve et tu uxor dulcissima.
Quo tam mane? Sa. Immo vero, quô dominus meus


image: s325

Tam mane? Isthuc ne me caeles quaeso. adeo enim
Ob id discrucior animi, ut nil supra. Ab. Bona
Obsecro verba uxor. Quî sic? Sa. Quod haud meminerim,
Abs te unquam istuc factum esse hactenus. Ab. Id equidem
Fateor, feci insolens antehac: verum modo
Ita res postulat. Sa. Quaenam res obsecro?
Num quid tibi accidit mali? num te occupat
Morbus aliquis? Ab. Nihil prorsus, neque mali,
Neque morbi. omnia adhuc sunt salua, laus Deo.
Sa. Quidnam ergo te impulit, dic sodes? Abrah. Grande iter
Mihi conficiundum est: hac nimirum de causa
Solito maturius surrexi. Sa. Bone Deus,
Quid audio nunc? Ast quoniam arripies iter?
Ab. Ad visionis nempe terram. Sa. Hui, tam procul?
Ab. Ita in somnis iussit mihi Dominus. Sa. Ab hocne
Igitur responsum accepisti? Ab. Scilicet. Sa. Age
Vero, quid illîc es facturus Here? Ab. Quando
Ita me urges, BOLIS (ut dicitur) tribus
Enuntiabo rem omnem. Iussus sum iter eo
Una cum filio Isaac arripere, ibique
In monte quopiam mox offerre Domino
Holocaustosin. Sa. Quid? una cum Isaac? Ab. Ita est.
Ne vero isthuc aegre feras, oro, Dei


image: s326

Enim iussis nos obsecundare addecet.
Sa. Ah, ne obsecra me, mi vir: quasi vero necesse
Sit, hoc te orando a me impetrare. Sed en. Ab. Quid est?
Sa. Prodit et ipse Eliezer. fortassis etiam hunc
Tuae surrectionis tam insolitae capit
Admiratio. A. Bene habet. in tempore adest S. Iubes
Igitur accersi illum. Ab. Placet. Sa. Eliezer heus,
Adesdum. El. Egon' Hera? Adsum quid ut faciam iubes?
Sa. Herus te vult. Eli. Adsum Here, quid vis impera.
Ab. Abi intro actutum, ac dormientem suscita
Mox Isaac. Eli. Factum puta Here. Ab. Quin duos
Quoque nostris ex famulis simul excitato. El. Quos nam?
Ab. Et Naar et Obed. El. Impigre curabitur.
Ab. Verum heus? et asinum illum, quo ego uti saepius.
In itinere consuevi, clitellis instrue.
El. Effectum dabo. Sed num quid praeterea voles
Curatum? Ab. Quid velim fieri insuper, ubi
Intro rediero, luculenter dicam. Abi
Tu modo nunc, quodque parato opus est, para.
El. Nihil desiderabitur. Sara. Dic obsecro
Domine mi, num tam significanter Isaacum
Adducere tecum es iussus? Ab. Expressissimis
Id verbis tradidit divinum oraculum.
Sa. Quae nam igitur victima erit holocaustis Ab. Eam sibi
Dominus paratam habet, uxor. Sa. Ast me si audies.


image: s327

Hircum saltem aut vitulum tecum feres eo.
Ab. Nihil huius mihi iniunctum est: nihil igitur
Oraculo neque addam neque detraham etiam.
Satis mihi erit, si et ligna et ignem et gladium
Habeam in promptu. Sa. Sic ergo si placet, nihil
Refragabor: at (ut fatear ingenue) dolet
Vehementer interim, quod et te et filio
Carere tantisper me oporteat. Ab. Eia. Sa. Ita est
Here. metuo enim tum tibi tum gnato, nescio
Quid advorsi. Ab. Unde haec tibi oritur suspectio? An
Dubitas nos in Dei manus esse, ubi ubi etiam
Sumus. Sa. Haud dubito equidem: sed solicitudine
Et coniugali et materna huc impellor. Ab. At
EST OMNIS sollicitudo humana abigenda, ubi
Domini res agitur. Sa. Scio sane, decere hoc ipsum:
Ast infirma est plerumque caro, quantumlibet
Alioqui promptus sit spiritus. Ab. Est certe, uti
Dicis: verum optio hîc potior est eligenda.
In huius inquam obsequium captivarier
Illam praestat, quam hunc cedere illi. Sed satis
De his hactenus. Nunc tempus summe postulat,
Ut visam num parata intus sint omnia, utque
Et itineri quam primum accingar. Eamus ergo
Intro actutum. Sa. Sequor Here lubens. haud ero tibi in
Mora neque isthic neque alibi. Ab. Tuum probe


image: s328

Novi animum Uxor, scio non ullum mihi commodum
In te unquam claudier. Sa. Iure id sane optimo.

CHORUS.

Quoscumque Dominus diligit,
Ut omnes sunt Theosebi,
Eos tentationibus
Exercere variis solet:
Non aliter certe nec minus,
Atque pater filium suum,
Quem ardentius complectitur,
Flagris castigat saepius.
Id vero hanc ob causam facit,
Iuxta scripturae oracula.
Ut sincera ipsorum fides
Reddatur inde illustrior.
Atqui huius illustratio
Conducit huc potissimum,
Ut et mage laudetur Deus,
Et Iustis gliscat praemium.
Quin fructus etiam huiusmodi
Emergit inde suaviter,
Ut detur exemplum omnibus,
Quod imitentur ii sedulo.
Hoc igitur solo nomine
Et ipse Abraham tentatus est,
Quo tam egregia ipsius fides
Esset paradigma posteris.


image: s329

ACTUS II.

SCENA I. NAAR. OBED.

DIi, quam res dura est Servitus? quam misere homo
Subiugus usque premitur? Id adeo ego (proh dolor)
Magis magisque experior in dies, meos
Ne hîc interim collegas adducam simul.
Non satis est, totum transegisse diem labore
Inexhausto sudoribusque plurimis:
Nisi et noctu (quum fessa membra quiescere
Debebant) effingatur quippiam insuper,
Quo facto opus siet. Vixdum occluseram oculos
Prae somno iam, et mox tamen exurgendum fuit
Mihi, vellem, nollem: non secus profecto nec
Minus, ac si noctem dormissem solidam. Ocius
Surge, inquit Eliezer: aut pugnos edes.
Hui (inquam) tam cito? vix conscendi lectulum.
Hoccine agis inquit, an non? Immo istuc ago,
Inquam at quorsum tam mane? quid faciam? Itiner
(Inquit) tibi una cum Hero est conficiendum. Ob. Itan
In ipsa nocte accingemur itineri? Profecto
Est nox adhuc multa meis in oculis. Sed ab
Animo tamen veternum istum eiciam necesse
Est. Na. Quis mea hîc interturbat verba? Hoccine
Sani est hominis? At tum ades Obed? edepol


image: s330

Non te praevideram. Salve. Ob. Et tu salve item
Naar. Quid hîc tam solus? Num propellis ab
Oculis somnum? num neruos paulatim tuos
Extendis? Na. Quid propellerem aut extenderem?
Quin conqueror mecum de condicione tam
Dura, quae nos usque premit: qua sit scilicet,
Ut miseri nec die nec noctu vel parum
Quiescere possimus. Ob. Quid audio? Tune de
Sorte audes nostra conqueri? Ah nescis Naar,
QUAM uncte suaviterque vivas. Servitus
Profecto nostra, libertas potius quam Servitus
Est. Na. O paradoxon inauditum. Iamne erit
Libertas Servitus? Ob. At hoc relatione
Illius servitutis accipias necesse
Est, qua premuntur alii, quam inquam exteri illi apud
Dominos plane barbaricos serviunt ad hanc
Enim relata nostra, aut libertas mera est,
Aut libera certe servitus. Na. Intelligo
Vixdum quorsum velis. Ob. Nondumne intelligis?
Age igitur exemplis probemus institutum.
An non est Herus nobis talis, quo nihil
Humanius mansuetiusque possiet
Vel inveniri usquam vel etiam effingier?
Na. Sane longe humanissimus mitissimusque
Est. Ob. Nonne vero et Heram habemus omnibus
Modis tractabilem? Na. Haud infitiari id queo.


image: s331

Ob. Quid autem de victu ac vestitu iudicas?
An non (Dic obsecro) victitamus dapsile et
GENIALITER? an non vestibus quoque utimur
Duplicibus? Na. Sic est. Ob. Quid igitur in medium potes
Adferre, quo mage servitutem servias
Duram? Num quod laborandum siet? Atqui EADEM
IN HARENA ipse etiam herilis filius simul
Versatur. immo et Herus ipse ac Hera item.
Na. Verum quis Oeconomi ferat tyrannidem?
Non secus is nos usque urget et protrudit, ac si
Asini mulive simus: tam imperiosus est
Scilicet. Atque haec quidem est potissima causa, quae
Me ad hasce exstimulavit querimonias. ita
Enim excitatus ab illo sum hodie, sic minis
Conviciisque exceptus, ut vel milliês
Mori malim, quam sic rursus tractarier.
Ob. Est ille quidem (fateor) paulo morosior:
Ast huc oeconomica ipsum adigit fidelitas.
Quicumque enim isthoc fungier officio probe
Velit, familiam certe aliquando offendat is
Oportet. Quereris tu, indignis ab eo modis
Te tractatum hodie: at quae fuit causa interim?
Facis idem quod pueri solent. ii fletibus
Multis queruntur, sese a praeceptoribus
Crudeliter esse caesos: sed causam interim


image: s332

Studiose supprimunt. Sic igitur tu quoque
Multis exaggeras perpessa iurgia, at
De iurgiorum causa ne verbum quidem
Unum adducis. ES IPSO ETIAM Epimenide
SOMNOLENTIOR, ad haec et QUAVIS TARDIOR
TESTUDINE. Na. Os durum. Ob. Vera loquor. Excitatus
Ergo, aut omnino non surgis statim, aut certe
Lente admodum surgis. Na. Quasi vero tu CITIS
SEMPER Quadrigis insidias, Ignemque palma
Experiare actutum. Ob. Sane, te sum ocior:
Id scio. Sed sine me pervenire, quo volo.
Na. Verum vide, ut ne quid nimis. alioqui enim,
Si perges male dicere, maledicta tu quoque
Breuî nosces tua. Ob. Siccine ergo veritas
Et apud te parit odium? Ast age age, ut lubet. Tuo
Pro more pergito. Senties fortasse adhuc
Propediem pro verbis verbera. Na. Meliora Dii
Substituant Obed. Sed ne irascere tamen.
Non ex animo loquor. Ob. Haud irascor equidem,
Sed amicete admoneo. Na. Resipiscam, sicubi quid
Cessatum est hactenus. At hem. Ob. Quid vides? Naar. Forâs
Repente prodit Herus, una cum Isaac
Gnato. Ob. Belle habet. et nos enim instructi sum',


image: s333

Na. Verum haud nos auspicato appulimus huc. Ob. Bona
Verba Naar. Quid ita? Na. Quia tantum non iurgiis
Hîc enecabimur. ob istam curam audacter ex
Animo profligato tuo, omnia salua erunt.
Na. Utinam hîc verus sies. Ob. Nihil est periculi.

ACTUS II. SCENA II. ABRAham. Sara. Isaac. Obed. Naar.

VAh, quid ego tam diu intus nexui moram?
Haud longe enim (ut video) diluculum abest. Sa. Satis
Mature egrederis mi vir. Quid ita quaeso nunc
Festinas? Ab. HILAREM diligit cultum Deus.
Non ergo differendum est, quo is se volt coli.
Sa. Fateor. Is. En vero Pater, adsunt quoque comites
Nostri, Naar nimirum et Obed. Ab. Optime
Factum. adsunt etenim in ipso tempore. Laudo vos
Pueri, quod sedulo in officio sitis, neque
Moram mihi struatis ullam. Ob. Istuc decet
Here ex merito frugi servos. Na. Iure optimo
Here iniunctam urgemus provinciam. Ab. Pie
Profecto sentitis. Verum hunc vos ducite
Asinum, ac me paululum praecedite. Ob. Fiet Here.
Ab. Exigit hîc locus et tempus uxor, ut
Vale alter alteri dicat. Sa. Novit Deus,
Quam nimis aegre et te et filium divellier


image: s334

A me iam nunc patiar. Ast, quid faciam? FERENDUM
Est potius, quam culpandum, quod fieri aliter
Nequit. Ab. Mos est gerendus Domino. Sa. Scio equidem
Mi vir. Si is ita iussit, par est et iussioni
Eius fideliter obtemperare per
Omnia. Verum, ah. Ab. Ne maceres te luctu, obsecro
Coniunx. Breuî, Deo volente, videbimus
Nos mutuo rursum. Sa. Utinam isthuc contingat. Ab. Haud
Dubie: Tu esto bono tantum animo. Ast antequam
Solvam hinc, monenda es mihi paucis. Sa. Id oro te
[Note: Hyp.] Marite mi, in commune ut consulas. habebis
Enim me in omnibus sequacem maxime.
Ab. De pietate quidem quam Deo debemus, heîc
Praecipiam nihil:ut quam ipsa urges ultro semper,
[Note: Sca.] CITRA ETIAM ullis monitoris calcaria.
Sa. Eia. Ab. Ast quod caritatis officia attinet,
Hoc unum te oratam admonitamque velim, inopum
Ac peregrinorum ut cum primis sedulam habeas
Rationem, ne ullum omninô nostras praeterire
Aedes citra stipem largam sinas. Sa. Mones
Plane memorem Here, EQUUMque (quod dici solet)
In planitiem nunc provocas. Nihil minus
(Crede mihi) oblivioni ullo unquam tempore
A me tradetur, atque cura pauperum.


image: s335

Peregrinorumque sub tectum receptio.
Quare otioso prorsus hîc animo esse te
Cupiam, mihique tuto omne hoc negotium
[Note: Sca.] Credere. Ab. Sat est mea Coniunx. novi animum tuum
Perinde, atque meum ipsius. Vale igitur iam nunc,
Nostramque sedulo cura familiam.
Sa. Et tu vale aeternum mi vir. Dominus iter
Vestrum felicitet. Is. Vale mater mea,
Vale longum carissima. Sa. Vale et tu interim
Mi fili, lux mea, meae deliciae. Vale. Ah
Nequeo a lacrimis mihi temperare diutius.
Faxit Deus Optimus Maximus, ut vos breuî
Reduces videam. Iam quo me vertam nescio,
Tantae omnino me circumstant angustiae,
Tantusque dolor meos nunc artus occupat.
Sed quid confert longas hîc producere moras?
Quorsum facit, subinde respectare frustras
Ad aliud sane nihil, ut ipsa censeo
Quidem, nisi ut dolor dolori addatur usque.
Aedes igitur repetam tandem: visamque quid
Familia agat, numue quis advenerit uspiam
Peregrinus. Tu interim ô Domine, celsissime
Caeli terraeque monarcha, sic in itinere
Famulos tuos quaeso custodi, sic quoque
Illorum dirige prosperaque reditum,
Ut et propediem et incolumes nobis tuo


image: s336

Restituantur munere. Sed videon' Amah? Ea
Profecto est. Mirum vero, quo se agat: nisi
Suo fors pro officio exiit mihi obviam.

ACTUS II. SCENA III. Amah. Sara.

PErcommodum Sane sum egressa. nam ecce adest
Quam quaerebam. Hera pax tibi. Sa. Utinam isthaec locum
Apud me habeat salutatio. Am. Quîdum Hera? Num
Quid te anxiam habet? Sa. Hoccine dignum censes rogatu?
An vero nescis, et maritum et filium
Iam iam abiisse peregre? Am. Audivi id quidem: sed hoccine
Animum torquet tuum? Sa. Modis certe omnibus.
Am. Qua nam de causa, obsecro? Sa. Quod scilicet interim
Veluti sine capite corpus sim futura. Am. Verum
Id Hera haud durabit diu. Sa. Utinam. Am. Sis bono
Animo. breuî revertentur, Deo auspice.
Sa. Ita spero quidem, sed interea et timor animum
Simul subit. Am. Hunc missum face quaeso. SUIS
ENIM numquam deerit Dominus, quemadmodum
Et tu saepenumero nos docuisti Hera. Sa. Sic
Est, et unum quidem hoc me consolatur in
Primis. alioqui certe nil reliquum spei


image: s337

Esset nunc. Am. Toties (ut aliâs ex te audii)
Periclitatus est ante hac Herus noster.
Et ex omnibus ereptus est tamen malis
Potentiâ divinâ. Quomodo ergo iam
Is idem deseri a Deo aut periculis
Involuier queat, quum praesertim perinde
(Si non magis) pietati det operam modo
Atque antea semper? Sa. Non temere colligis
Amah. Vix sane verbis concipi potest,
Quoties ille siet maximo in discrimine
Versatus, quoties contra pristinae datus
Securitati. idque adeô mirabiliter, et
Praeter spem etiam omnem, immo MAGNO CUM FENORE.
Veluti, quum in Aegypto peregrinaremur una,
Quum item in bello Loth captus esset ab hostibus,
Quum denique in Palaestina etiam postmodum
Diversaremur. Ne commemorem hîc interim
Et alia plura, quae quum summis undiquaque
Essent referta periculis, nihilo tamen
Minus BONORUM TANDEM vel myrmeciam
Advexêre. Am. Ast tanto statuere certius
Potes Hera. et nunc nihil plane esse periculi,
Atque adeo utrumque, et filium scilicet et Herum,
Breuî rediturum incolumem Sa. Sic equidem fore
Confido. Am. Haud te spes fallet tua, sat scio. Sa.


image: s338

Utinam.
Sed heîc haerere diutius, neque libet,
Neque operae sane pretium fuerit: quod aliquis
Forte adventârit vel peregrinus vel alioqui
Inops indigena. Am. Fieri pol potest. Sa. Domum
Itaque repetamus actutum, ne nostra cui
Fraudi mora siet. Am. Ubi voles Hera: haud ego
Meis deero partibus. Sa. Eamus igitur.

CHORUS

[Note: Glyconici.] Et si spiritus est Piis
Promptus semper omnia,
Quaecumque arbitrio Dei
Imponi sibi sentiunt:
Est infirma tamen caro,
Diversumque fere cupit,
Praesertim in cruce sufferenda,
Ac linquendo quod ardeat.
Verum a carne Pii interim
Haud sese exsuperarier
Ullis temporibus sinunt,
Ut quae noxia suadeat:
Quin huic obiciunt Deum
Ac dictamina spiritus,
Eiusque arbitrio unice
Sese subiciunt sacro.
Sic et Sara videlicet,


image: s339

Et si ob gnati abitum dolens,
Maternis tamen interim
Usque affectibus obstitit.
Hinc et nos igitur simul
Summi iussa Dei patris
Cunctis quamlibet inclitis.
Praeponamus alacriter.

ACTUS III.

SCENA. I. Giôra.

NUnc demum sentio miser, quam nimis siet
Peregrinorum deploranda aerumnosaque
Conditio: quam inquam sit calamitatibus
Refertum undique, tulisse ad ignotos pedem,
Inque exteris oberrare regionibus.
Ne enim hîc omnia simul commemorem incommoda,
Quae hoc in itinere mihi acciderunt plurima:
[Note: Quin.] Tertius hodie est dies, quod neque hominem
Vidi, neque vel unicam panis cibive
[Note: Sca.] Ullius degustavi micam. Atque hinc nimirum
Usque adeo totum conficitur corpusculum,
Sicque omnes exhauriuntur vires meae,
Ut vixdum incedere amplius aut progredi
Possim. Et profecto, NI DEUS ALIQUIS malo huic
Repentino occurrat medicamine, nihil
Me certius atque atra manebit mors, neque


image: s340

Enim finem mihi mitiorem INFESTUS ILLE
INTERPELLATOR Venter praesagit. Sed en:
Nisi TIRESIA SUM caecior, hominem
A longe desidentem humi video. Equidem
Homo est: isque adeo ovium pastor. nam hoc sat superque
Ex ovibus iuxta pascentibus est cernere.
Adibo vero illum, si quid fôrs aut opis
Aut consilii communicare mihi queat.
Utcumque certe CADAT ALEA tandem, bone
Spe ducor fore, ut angentibus eximar malis,
Grassantemque stomachum vel paululum demulceam.

ACTUS III. SCENA II. Aezerah, Giôra.

MIrum profecto, ecquid prae nationibus
Mortalibusque aliis Palaestini in Deos
Mali commiserint, quod sic aliis subinde
Atque aliis opprimimur calamitatibus,
Malisque agglomerantur mala. Principio FAMES
PLUS QUAM saguntina, universam scilicet
Vastans fere regionem, tantum non neci
Extremae miseros nos obiciebat [(transcriber); sic: ocijciebat] . Ubi vero
Haec conceptum remisit paulisper furorem,
En siccitas sterilitasque horribilis repente
Omnia depopulatur nunc pascua, pecorique
Exitium vel summum minatur in dies.
Meo sane gregi (id quod incredibile


image: s341

Alioqui videatur) ego hodie vel bis decem
Quaesivi loca viridiaque passim: et tamen
Ne unum quidem licuit deprehendere hactenus,
Ubi commodis pecus frueretur pabulis.
Nec dubito equidem, quin quod mihi accidit hîc, idem
Aliis quoque pastoribus usu venerit.
Gi. Adsum iam homini, quem videram, cuiusque me
Spero auxilio adiutum iri. Accedam igitur, eumque
Amice compellabo. Salve vir bone,
Quisquis es. Ae. Atat, quantus me corripit tremor.
Quis me? Cuius persentisco hîc praesentiam?
Gi. Meam bone vir. Salve. Ae. Et tu salvus sis vicissim.
Ast cuiâs tu es? Undeve venis? Gi. Aegyptius
Sum. Ae. Aegyptius? O te felicissimum, ut cui
Patria obtigit tam fertilis. Gi. Imo me miserrimum,
Ut qui ignotis hîc verser in regionibus,
Fameque excarnificer longe gravissima.
Quare et per omnes te supplex obsecro Deos,
Meae huic ut necessitati consulas.
Ae. Ah, Appulisti inauspicato huc, de fame
Quidem si agitur. Gi. Inauspicato? Proh Deûm
Atque hominem fidem, itan' ergo pereundum mihi
Fame erit? Ae. Ut nostra sane nunc se regio habet,
Vel nil prorsus, vel perparum certe spei
Reliquum est. Verum hem, peropportune quippiam
Occurrit animo, e re quod esse queat tua.


image: s342

Gi. Istuc ne me caeles, te obtestor unice.
URGET ENIM me telum durum necessitas.
Ae. Haud procul hinc insignis quidam potensque vir
Habitat, Abraham nomine. eo nullus uspiam in
[Note: Sep.] Regione hac tota deprehenditur hospitalitati
Ac munificentiae erga inopes addictior.
Huius itaque (si sapis) aedes adito recta,
Huius pulta fores: et cedent omnia ex
Animi tui voto. Gi. O utinam sis verus hîc.
Ae. Ne dubita. HAUD INCLAMABIS HYLAM.
Gi. Hoc pol nuntio
Nihil mihi gratius est. At quis me interim
Illo ducet? nam ignotis plane (ut dixi) ago in
Regionibus. Ae. Nihil est, quod hac angâre de
Causa. haud enim aberrare potes uspiam, modo
Quâ coepisti pergas. Gi. Pergam igitur: Dii interim
Felicitent coepta. Tibi vero vir bone et
Habeo grates immortales et prospera
Cuncta imprecor. Ae. I PEDE fausto: quicquid ego feci,
Lubens feci. Nunc comperio mecastor, haud
Mentirier volgare illud diverbium,
[Note: Hyp.] QUO AIUNT famem moramque corrugare nares,
Id namque vel in homine hoc plus quam satis videre
Est: quippe cui non bilem modo civis fames,
[Note: Sca.] Sed et omnia totius contraxit corporis
Membra, veluti ptisi laborantia. Verum


image: s343

Brevi malo hoc levabitur sat scio. ea enim est
Abrahami humanitas ac liberalitas,
Ut nonquam occludat arceatue ostium. adeo
Peregrinis inopibusque excipiendis studet,
Ut et his occurrat ultro saepiuscule,
Inque amplexus ipsorum ruat: ut transeam
Silentio interim, quod PENULAM quoque
Haud raro scindat abiturientibus.
Non igitur dubium est, quin et isti parem
(Si non maiorem) humanitatem gratiamque
In omnibus praestaturus siet. Sed haec
Exaggerare iam multis, non huius est
Neque temporis, neque loci: quum scilicet
Et somnum aestivi calores mihi conciant.
Provisam ergo, quid agant oves: deinde mox
Quieti optatae dedam membra paululum,
Donec veniens aliud requirat hesperus.

ACTUS III. SCENA III. Medaier [(transcriber); sic: Medair] . Giôra.

TOties iam hodie peregrinorum causa forâs
Prodii ego, ut sane pigeat sic INSUMERE
FRUSTRA OLEUM et operam. Vix ulla est mundi plaga, ad
Quam non subinde sollicite me verterim,
Si quem fôrs cernere liceret: verum interim
Ne unus quidem sese obtulit uspiam. Labore


image: s344

Eodem et nunc vaco rursus, ne non meo
Insistam sedulo muneri: at AGAM perinde
Nihil, ut auguror. Sed ecce, adest pedesque
Confert huc quidam ex improviso. Forsitan
Peregrinus is est, aut pauper indigena. Equidem
Conabor obviam illi, ne alio deflectat. Gi. O
Miserum me, quam esurie premor. Utinam viri
Illius divitis quam primum adsim aedibus,
Ne funditus peream fame. Ast, quis obviam
Fit hîc mihi? Me. peregrinus est. Saluere te
Frater iubeo. Giôra. Utinam vero saluere detur. Me. Hoc
Quorsum dicis? Num quid te mali habet? Gi. Pessimum
Certe, mi frater, nam modo non prae fame
Extrema mors me dira manet. Me. Animo sies
Bono. hac propediem sarcinula exoneraberis.
Gi. Istuc quidem sperare vix ausim, nisi
Abrahae subire tecta detur. hunc enim
Peregrinorum inopumque unicum esse ferunt asylum.
Me. In huius ego te aedes introducam breuî.
Gi. Tun' ergo eius famulus es? Me. Scilicet. Gi. O bene
Factum haud inauspicato igitur huc appuli,
Adeoque aliquis adhuc (ut conspicor) Deus
Me respicit. Me. Haud deserit Dominus sibi
Fidentes ex animo, quocumque etiam malo
Ii laborent Sed sequere e vestigio


image: s345

Me, latranti ut stomacho pro voto consulas.
Gi. Nil fecero hercule lubentius: in hoc
Namque meae cardo vertitur vitae. Ast sine
Quaeso, unum te rogem. Me. Quid est? roges sino.
Gi. Quamnam adventantem illic video mulierem?
Eane vestrae itidem familiae est? Me. Immo alterum
Familiae est nostrae columem, hera scilicet
Ipsissima, rarae mulier sanctimoniae [(transcriber); sic: sactimoniae] .
Gi. Id certe vel VOLTUS SATIS indicat, animi
TESTIS certissimus. Verum Herus interim
[Note: Dim.] Ubi est? num in aedibus? Me. Is dies
Ante admodum paucos una cum filio
Peregre profectus est: sed sic tamen, ut breuî
Ipsum speremus fore reducem. Gi. Id faxint ita
[Note: Quin.] Superi. O felices vero vos, quibus
In talem adscribier contigerit familiam.
Me. Recte profecto sentis. ALBAE ETENIM sumus
Gallinae re vera omnes filii. Ast adest
Hera. actutum igitur verba abrumpamus. Gi. Placet.

ACTUS III. SCENA IIII. Sara. Medaier. Giôra.

ADes Medaier, una cum hospite peregrino?
Me. Adsum Hera. Hunc deprehendi solum nunc. haud enim
Occurrerunt plures. Sa. Bene factum: tuam
Collaudo diligentiam nam satius est


image: s346

[Note: Sca.] Unum, quam nullum depraendisse. Te vero
Salute impartior optime vir. Gratissimus
Tuus nobis adventus est. Gi. Et ago edepol
Et habeo gratiam tibi ter maximam,
Matrona reverenda. Hospitem hîc famelicum,
Fameque tantum non enectum, habes.
Sa. Atque hoc nobis es gratior. nam quaerimus
Famelicos sitibundosque potissimum.
Ceterum, ut hostis tam crudelis grassarier
Desinat, introducito tu hominem Medaier, atque
Eius primo omnium lavato sedulo
Pedes, dein mox cibum potumque illi affatim
Apponito, Audin? Me. Et audio Hera, et alacriter
Curabo omnia. Sa. Tu nostrum vir bone sequitor
Intro famulum. Gi. Mora in me prorsus nulla erit,
Herois observanda. iamdudum enim ANIMUS
IN PATINIS est. Sa. Sed et ipsae simul manus
[Note: Sep.] In his erunt breuî. Si quid vero (tibi
Loquor Medaier) praeterea desiderabitur,
Id ego, ubi rediero, probe resarciam
Refundamque. Me. Bene habet Hera. intro concedimus
Nos Sa. Iam prior quidem egressus huiusce nostre
Causa suum utcumque sortita est effectum: in hoc
Nempe, quod hospes tandem vel unus appulit.
Ast causa illa altera, quae me extrusit forâs,
Quae nimirum est conceptus ille de mariti


image: s347

Ac gnati absentia dolor, usque adeo neque
Cessat neque minuitur, ut et auctior in dies
[Note: Sc.] Evadat eheu. Nescio autem, ita me Deus
Bene amet, ecquomodo usu veniat isthuc, aut
Quid portendat: nisi quod praesagit animus
Mihi, infortunium aliquod haud exiguum manere
Utrumque, et filium praesertim. nam ni ita
Esset, non possem certe tantis concuti
Differrique subinde doloribus. atque huc et id
Accedit insuper, quod haud meminerim ego,
Mariti me profectionem absentiamue
Ullo unquam antehac aegre tulisse tempore,
Ullamque concepisse inde aegritudinem,
Uti nunc. Sed quorsum facit, his diutius
Evoluendis animo immorarier? Ad nihil
[Note: Sep.] Profecto aliud, quam OLEUM UT CAMINO ADDAM, MALOQUE
MEDICER malum. Renitar ergo arietibus
[Note: Sep.] Huiusmodi, quantum fieri potest: praeterque spem
Omnem sub spe credam tantisper, donec misereat
Tandem Deum Optimum mei, isque et coniugem
Et filium reddat. Ut ut adversarier,
[Note: Sep.] Videantur iam omnia, non tamen ille perpetim
Nos deserturus est, uti nec hactenus
Unquam suo nobis desuit auxilio. Ceterum,
Monet nunc tempus, ut domum me recipiam
Rursum: visamque quid peregrinus ille agat


image: s348

Num satis etiam a nostris tractetur lautule:
Hoc enim in primis datum mihi est negotii ab
Abeunte viro, ne negligantur pauperes,
Ne quid peregrinis desit adventantibus.

CHORUS.

[Note: Dim. Iamb.] Quemadmodum homines vere pii
Rebus subacti tristibus,
Crucem patienter perferunt,
Nec flagris Domini obmurmurant:
Sic toto iidem pectore
Sanctis vacant usque precibus,
Commendantque Deo interim
Et sese, et sua ad haec omnia.
Utque huius semper sentiunt
Benignitatem maximam,
Ita et ipsi misericordiâ
Utuntur erga proximos.
Sed in primis utuntur hâc
Erga advenas et pauperes:
Ut qui perpendant sedulo,
Et sese in mundo esse hospites.
Et nos ergo carissimi,
Domini experti clementiam,
Agamus curam pauperum,
Vagisque adsimus gnaviter.


image: s349

ACTUS IIII.

SCENA I. Abraham. Isaac. Obed.

UT tecum igitur fili? Satin adhuc vales?
Isaac. Sic satis optime pater. Ab. At quid pedes? Isa. Profecto,
Ut quod res est dicam, haud ii adeo bene habent. sum enim
Defessus impense, quantus quantus sum. Ab. Ain'
Tu? Isa. Serio loquor pater. nec id equidem
Mirum, quom tres fere dies in itinere
Iam absolverimus. Ab. Hem, tres dies? Atqui modo
Tertii adest vixdum initium. Verum breuî
AD OPTATAM pertingemus metam, nisi
Omnino me meus fallit animus. Is. Utinam.
Ab. Imo animo te nunc otioso esse impero.
Locum etenim ipsissimum conspicor. Is. Ubi quaeso is est
Parens? Ab. Viden montem illum excelsum? Isaac. Eumne, qui
Plagam orientalem respicit? Ab. Haud A IANUA
ABERRAS. Is. Hunccine igitur monstravit Deus
Tibi? Ab. Scilicet, is locus est, ubi holocaustum sibi
Dominus vult immolarier. Is. Gaudeo equidem
[Note: Solus.] Plurimum, iter haud dilatum iri diutius.
Hunc namque breuî cursu assequemur. Ab. Ah, quot in
[Note: Hyp.] Me oboriuntur subinde cogitationes,


image: s350

[Note: Quin.] Quotque arietes sentio? At utcumque suadeas
Caro aliud, non tamen me perduces eo
Unquam, ut vel LATUM UNGUEM a Dei mei
Deflectam placitis. Is. Quid ita tecum loquere, mi
Pater? Num quid sentis incommodi uspiam?
Ab. Nihil fili, tua quod inter sit. Sed hem:
Subsiste paulisper, donec famulis loquar.
Is. Pareo lubens. Ab Heus Obed, adesdum. Ob. Adsum here, quid
Ut efficiam iubes? Ab. Tu hîc una cum Naar
Haereto aliquamdiu: ego interim una cum Isaac
Gnato ad summum montis conscendam vorticem,
Atque ubi adoraverimus illic, ad vos breuî huc
(Deo favente) ambo revertemur. Ob. Tua
Here exsequemur iussa sedulo. Ab. Sed et
Asinus vobiscum hîc tantisper maneat. Ob. Placet.
Ast tuo quae interim de fasce illo coculario
[Note: Sep.] Sententia est? Ab. Eum solvito mihi ocius.
Ob. Curabitur. En solutum habes. Ab. Sat est. Ob. Nihilne
Ergo vis praeterea curatum? Ab. Quod sciam
Quidem aut meminerim iam, prorsus nihil. Ob. Bene
Habet. Ab. Tu fili humeris tuis impone ligna
Haec, deferque ad montem. Is Lubens profecto mi
Parens. tibi enim me in omnibus aequum est obsequi
Ab. Sequere igitur me nunc, ne qua in nobis


image: s351

Mora siet, utque quam primum stemus Dei
Nostri iussis alacriter. Is. Quantum in me erit
Pater. Tu praecede modo. Ab. Ita fiet equidem.

ACTUS IIII. SCENA II. Naar. Obed.

DEus bone, quid video iam? Siccine filius
Herilis asini cogitur vices subire?
Tantumne lignorum pondus tam parvulo
Imponitur? certe miseret me illius, ita
Me ament superi, nam quo nam pacto oneri huic ad ipsum
[Note: Sca.] Ferendo Montem par esse queat, ut qui vix
Possit superare eum vel vacuus? Miror autem,
Adeoque et scire gestio, ecquid Obed hinc
Ratiocinetur. Sed adest. Ob. Quid agitur Naar?
Na. Statur adhuc collega: Ubi vero locorum asellum
Reliquisti? Ob. Huic nimirum obieci pabula, ut
Vires aliquantulum colligat. Ast quid tu ita
Stas veluti cogitabundus? Na. Nescio, nisi
Quod admiratio me captat maxima,
Ecquur congeriem illam lignorum filio
Herus iam imposuerit. Ob. In eadem sane et ipse
Simul admiratione sum. Na. Verum, quid inde
Animus colligit? Ob. Equidem certi nihil. heri enim
Quis exploratam habere mentem possiet?
Novit causam is solus, et ipse quoque filius
Fortasse. Na. Apte respondes. nam nec ego edepol


image: s352

Causam certo possum assequi. Ob. Utcumque siet, haud
Dubium mihi est, quin portendat mysterium
Aliquod et singulare et arduum. Na. Nihil
Certius. at expectemus, dum redeat uterque
Huc. forsan rem rescibimus tum omnem. Ob. Potest
Quidem fieri istuc, sed modo ne nimis siet
Arcanum. Ceterum missa faciamus haec
Nunc, tractemusque alia: aut si nil (quod interim
Tractemus) in promptu est, optatae nos quieti
Heîc caespite super viridi dedamus. Na. Quietis
O vocem iucundissimam. Nunc Angelus
Certe tuo ex ore loquitur. Quapropter et
PALMAM equidem huic do consilio. Ob. Credo facile.
Es namque quieti semper addictissimus.
Quanto ergo mage iam? Na. Quid ni? QUOD
ENIM CARET
Requie alterna, durabile non est. Ob. Age igitur,
Recubemus paululum ne non durabiles
Usque maneamus. Na. Ut ut mecum iocarier
Videâre, ab instituto haud deflectam tamen.
Ob. Non iocor adeo, quin et ego idem tecum siem
Quam serio aggressurus. Na. Hoc cernere libet.

[Note: Cat.] ACTUS IIII. SCENA III. Isaac. Abraham. Angelus.

SUperavimus iam tandem montis huius.
Fastigium, laus optimo Deo. Ab. Hunc laus decet


image: s353

Perennis fili. Isa. Sine vero te unum rogem
Pater. Ab. Licebit gnate. Quid ex me discere
Cupis? Isa. Ecce ignis lignaque praesto sunt. Ast ubi
[Note: Solus.] Ipsa interim est holocausti victima? Ab. O dolor
Dolor, quantis mea concutiuntur viscera
Arietibus. De victima quidem nihil
Est quod sollicitus sis fili mi. Nam Deus
Hanc ipse deliget sibi atque dabit: dabit
Inquam holocaustum, quo sibi velit litarier.
Isa. Fiat itaque voluntas eius perpetim.
[Note: Solus.] Ab. Summe Deus, quot me circumstant angustiae,
Quam duris quatior cogitationibus.
Aegerrime profecto obluctor. Sed tamen
Quod iussus sum, nihilo exsequar minus. haud enim
Dominus, ut est in promissis constans, meam
Frustrabitur spemque fidemque. Isa. Ecquid mussitas
Sic mi Parens? Quidue animum discruciat tuum?
Ab. Bene habent fili omnia. Sed hîc iam resiste. hic est
Enim locus, quem Dominus holocautomati
Mox per nos immolando destinavit in
Primis. Isa. Laetor profecto adesse hunc tandem At heus
Ab. Quid est? Is. Nonne Domino exstrues aram Pater?
Ab. Scilicet. atque hunc in finem lapides mihi aliquot
Illinc adferto. Isa. Sedulo faciam. Ab. Insuper
Verô et tres quattuorve effodito caespites,
Sed qui reliquos superent fragrantia. Isa. Dabo


image: s354

[Note: Solus.] Operam Pater. Ab. Heu fili mi, fili mi, meo
Carissime animo: quam dura et me et te modo
Provincia manet? INTER malleum et incudem
Certe ambo versamur iam nunc. Is. en caespites
Lapidesque Pater. Num plures vis adferrier?
Ab. Haud opus est fili. Profer tantum ligna. Is. Et haec
In promptu sunt item. Ab. Sat est. Restat nihil
Iam, nisi ut imponatur demum hostia. Is. Verum ubi
Ea interim est? Ab. Summa urget nunc necessitas, quorsum
Ut rem omnem, ita ut est, tibi fili nude aperiam.
Is. Quid istuc verbi est mi parens? Quam timeo,
Evadas. Quaenam te urget modo necessitas?
Ab. Ah gnate, gnate. Is. Quin dic verbo uno pater,
Quid est? Ab. Dicam. Tu destinata es victima.
Is. Egon Pater? Ab. Tu inquam fili. Is. Euoe, occidi.
Ab. Te commodato mihi Dominus aliquamdiu
[Note: Sep. Sca.] Dedit, idem reposcit commodatum nunc fili.
Proinde aequo feras animo precor, quod haud
Mutarier potest, velis, nolis. Ut ut
Videâre iam mori corpore, anima tamen
Morieris numquam [(transcriber); sic: nonquam] : adeoque et per mortem hanc breve
Perennia ingredieris caeli gaudia.
Is. Durissimam quidem horribilissimamque, ô
Mi genitor, narras mihi provinciam: Attamen,
[Note: Sep.] Si sic omnino de me decretum est divinitus,
Mori haud recuso, voluntas Domini fiat. Ab. O


image: s355

Dictum probe. Hic animus obfirmatus tibi
Usque maneat quaeso. Is. Curae id mihi erit Parens,
Deo auspice. Ab. Conscende igitur iam huc, exporrigeque
Utramque manum, quo funiculo hoc adstringam eas.
Is. Hem tibi manus. Ab. sed et oculi velamine
Obducendi sunt. Is. En, offero etiam hos. Ab. Facis,
Quod te decet fili. Obdura modo fortiter.
Is. Caro licet imbecilla sit, certum tamen
Est, fixaque stat sententia, iussa Dei sequi
Gnaviter in omnibus. Tu itaque nunc mi Pater,
Ubi libuerit. meum recta pete iugulum.
Haud in mora tibi ero. Ab. Quod faustum ergo siet
Ac felix, vivam hanc iam suscipito victimam
Deus Optime Maxime, acceptaque ea tibi siet
Precor. An. Heus Abraham, Abraham. Ab. adsum. Quis tam derepente
Heîc me vocat? An. Cave manum extendas tuam
Super puerum, faciasve quicquam illi. Ab. Audio
An. Nunc cognovi demum, inquit Dominus, quam meum
Vere reverearis numen, quippe qui
Nec unigenito, dilectoque filio
Tuo peperceris propter me. Ab. O mi Deus,
Quam inexhausta tua est clementia, quam sunt viae
Tuae impervestigabiles? Ast quid? Itinerne
Ego tantum frustra omnino subiero? Nihilne
Inquam Domino litem? Id procul absit. Ceterum
Tu nunc exsurge fili, perpetesque age


image: s356

Domino caelesti gratias. Quin surgis autem?
Is. Eho, ubi sum? Quid sum? mortuusne, an vivus? Ab. Ex-
Surge inquam gnate mi. Is. Mi pater. Ab. Itan' ecstasi
Correptus es? Sine velamen oculis tuis
[Note: Quin.] Oppansum dimoveam, manuumque item
Solvam vincula. Is. Circumdederunt profecto
[Note: Hyp.] Funes mortis, dolores inferûm modo non
Absorpserunt me. Ab. At tanto nunc illustrius
Apertiusque Domini contra se exerit
Benignitas. Isa. Nil equidem verius pater.
Ab. Priusquam igitur amoliamur hinc, deo
Nostro pro tanta omnino misericordia
[Note: Hyp.] Sacrificium aliquod odoriferum immolemus
Oportet. Is. Optimo hercle iure. Ab. Atque en, favet
Votis ipse Dominus. Nam arietem conspicor
Illic, cornibus inter vepres haerentem. eum
Ergo adferam huc pro te immolandum illi. Is. Ita face
[Note: Solus.] Mi genitor. Nunc comperio tandem clarius
Sole ipso, ecquomodo cum suis Dominus agat:
Quod hos nempe et mortificet et vivificet, et
Deducat ad inferos et inde reducat. Ast
Redit parens, araeque imponit victimam.
Ab. Sacrificium hoc tibi, mi Deus, gratum siet
Quaeso: nosque famulos tuos clementia
Solita digneris usque prosequi. An. Abraham,


image: s357

Abraham: PURGATIS ACCIPE verba mea auribus.
Ab. En audio Domine. loquere tu, quicquid voles.
An. Per memet ipsum iuravi, inquit Dominus ille
Omnipotens. quia fecisti hanc rem, nec filio
[Note: Quin.] Tuo unigenae in mei adeo gratiam
Pepercisti, tibi benedicam perpetim, ac
Multiplicabo semen tuum, ceu sidera
Olympi, arenamque maris innumerabilem.
Tenebit posteritas tua hostium suorum
Et urbes et terras potenti dextera.
Atque IN TUO adeo benedicentur semine
OMNES Terrae cognationes, familiae
Mortalium universae: ob hoc videlicet,
Meis iussis quod sedulo obsecutus es.
Ab. Grates equidem et ago et habeo tibi mi Deus
Immortales, quod tantis indignissimum
Me cumulare usque haud cessas beneficiis.
Tibi laus et honor sit in omne aevum. Restat nihil
Iam fili, nisi ut soluamus e vestigio hinc,
Assumptisque famulis nostros celeri lares
Repetamus cursu. Is. Ubi voles pater. ego
Te quovis pressim consequar. Ab. Eamus itaque.

ACTUS IIII. SCENA IIII. Obed. Naar.

DIi, quam me somnus vicit. At nondumne sese


image: s358

Huc recipit Herus una cum filio? Equidem
Nuspiam adhuc apparet. Mirum, QUID MONSTRI ALAT
Isthaec dilatio, num omnia salva sint. Sed est
Naar excitandus mihi, ne si redierit ex
Improviso ille, ignaviae nos arguat.
Heus heus Naar. Na. Quis me? quid est? Ob. Exsurgito
Propere. Na. Quid est? Herus ne venit? Ob. Aderit breuî.
Na. Sopor profecto me oppressit totum. Ob. Satis
Istuc quidem relucet. Na. Mirum vero, ubi
Maneat Herus, adeoque et gnatus Isaac:
Quidue acciderit ipsis in monte, quod moram
Tam diu ibi nectunt. Ob. Mirum certe, at quis sciat
Caussam? Na. Sed laus Deo Opt. Max. Ob. Equidem
Laus hunc decet semper, ut ab Hero saepius
Edocti simus: ast quur nunc ita depraedicas
Illum? quur sic exclamas? Na. Haud iniuriâ
Sane. nam Herum video. Ob. Herum? Na. Ipsissimum. Ob. Haud tuis
Mecastor OCULIS EST offusus puluis, ut
Res ipsa docet. Adventat namque et Herus et
Filius etiam. Na. An non igitur iure gratulor
Mihi, Deumque meritis concelebro laudibus,
Quod utrumque scilicet incolumem servaverit,
Adcoque et nobis reddiderit? Ob. Pie facis.


image: s359

Laudo institutum. Surgamus vero ocius
Moneo, ne somno indulsisse videamur. Na. Haud
Inepte pol mones. vigilantibus etenim
Paratisque herus famulis gaudet, desides
Odit contra. Ob. Sic est: verissima Praedicas.
Proin videndum nobis, ne et nos oderit.

ACTUS IIII. SCENA V. Abraham. Isaac. Obed. Naar.

NOn dicier equidem fili potest, quam ego
Domum nunc properem, quo nempe genitrix tua
[Note: Sep.] (Mea uxor) conceptis exoneretur maeroribus.
Is. Et ipse profecto pater nihil prius
Habeo, quam ut illi primo quovis tempore
Adiungar. Ab. Haud ambigo sane: Verum hoc magis
Festinandum iam utrique erit. Is. ad me quidem
Quod attinet pater, vel EURUM VICERO
SALAMINIAMque NAVIM cursu. Abra. Siquidem
Igitur instructi sint et famuli, propediem
(Domino volente) optatam contingemus una
Metam. Is. Nullam ii nobis remoram facient, uti
[Note: Sca.] Conspicio. Sunt enim in procinctu iamdudum.
Ab. Vera loqueris gnate: ac laetor profecto, quod
Tam diligenter instructa habeant omnia.
Itan' parati estis pueri? Facitis mihi
Certe rem prae omnibus gratissimam, quod ad


image: s360

Nostrum tam sedulo vos adventum modo
Composueritis. Ob. Id famulos gnesios decet
Here. Incolumes vos rediisse, imo ex pectore
Gaudemus. Na. Nihil nobis sane exoptatius
Vestro here reditu fuit. Ab. Agnosco sat superque
Animum in me vestrum filioli. Ceterum,
Quia properamus nunc solito velocius,
Me filiumque meum actutum sequimini
Pariter. Ob. Quam graviter equidem vestigiis
Vestris insistemus, neque ad dextram, neque ad
Laevam deflexuri vel paululum. Na. Nihil
Sane huius in nobis desiderabitur
Here. Ab. Agite igitur, accingamur nunc itineri.

CHORUS.

[Note: Dim. sunt] Est eius prorsus indolis
Deus creator omnium,
Ut aliquando appareat
Quasi pios neglexerit.
Imo gerit sese haud secus,
Ac si illos velit occidere,
Quasi illos cupiat perditos,
Maleque eis succenseat.
Ast quando relucet nulla spes,
Quando omnia conclamata sunt:
Tum de repente porrigit
Auxiliares ipsis manus.


image: s361

Tum nimirum facit evidens
Declaratque simul omnibus,
Haud se suos relinquere,
Nec ipsorum sitire mortem.
Sic nempe et iustus Isaac
In extremo discrimine
Repente liberatus est
Mortemque evasit horridam.
Ne animum despondeamus ergo,
Siquando et nos mors territat:
Sed statuamus quam firmiter,
Nec nos linquendos a Deo.

ACTUS V.

SCEN. I. Amah.

DEUM immortalem, quam potens violentaque
Res mutuus est coniugum affectus, quam amor
Est ingens matrum honestarum erga liberos.
Hoc nempe si ullibi, in Hera praesertim mea,
Vel ipso meridiano sole clarius
Relucet: ut quae nullum intermittit diem,
Quo non subinde et heri et gnati defleat
Absentiam, horumque expectet reditum unice.


image: s362

O quoties lacrimas excutit illa mihi, ubi
Praesertim prae dolore summo conserit
Manus, largissimisque indulget fletibus:
Adeo certe, ut vel DURA SAXA bestiaeque
[Note: Hyp.] Immanes permoveri ad commiserationem
Possint. Illud vero in primis me mirum habet,
Variisque animum urit cogitationibus,
Quod intra tempus omne quo herus abfuit,
Nonquam uberioribus indulsit lacrimis, neque
Plura altiorave traxit suspiria,
Quam tertia potissimum ab hinc die, ibi enim haud
Secus profecto affecta fuit, ac si marito
Aut filio extremum gravissimumque vitae
Impendisset discrimen. Ceterum ut ut siet,
Ac quamlibet fôrs dira animus praesagiit
Herae incommoda, nihilo tamen certe minus
In spem firmissimam adducor fore breuî, ut
Redeat BONIS UTERQUE AVIBUS. Deus Enim,
Quem tanta illi religione venerantur usque,
Haud linquere eos potest, quantumlibet aliôqui
UNDARUM IN ULNIS forte versentur, APIOVE
IPSIS SIT opus. Ad haec vero, quod ominis
Plerunque solet esse boni, AURIS TINNIT mihi
Subinde dextra. Utinam et hera vel unicam


image: s363

Spei huius animo micam persentisceret.
Sic omnia nimirum salua fuerint. Sed intro
Hinc ocius me conferam, si me velit
Fortassis ipsa, meamve operam desideret.
Verum quid nostrae concrepant fores? Deus
Faxit quaeso, ne me quaesierit interim, aut
Forâs iam prodeat. Ast nihil est periculi.
Medaier enim (ut video) exit una cum hospite
Illo peregrino, qui non ita dudum lares
Subibat nostros enectus fere inedia.

ACTUS V. SCENA II. Medaier. Giôra.

QUia non libet (ut dicis bone vir) diutius
Haerere hîc, en educeris a me nunc foras
Tuo pro voto, ut porro pergas, quo tua
Te mens vocat. Gi. Facis sane mihi rem oppido
Gratam colende frater. nam quid hîc mea
Gravarer vos diutius praesentia,
Onerique vobis essem: quum praesertim abunde
Herae vestrae (matronae pol sanctissimae)
Sim munificentia refocillatus, immo
Et commeatu ad haec instructus largiter
In iter reliquum? Meda. Es quidem Herae liberalitatem
Expertus iam sic satis at Herus ipse si


image: s364

Fuisset interim domi, longe profecto
Exceptus esses delicatius, atque nunc.
Gi. Credo edepol; verum huius nil nocuit mihi
Absentia. interim tamen prosperrimum
Ipsi reditum imprecor. Me. Faxint ita superi.
Gi. Haud dubie facient. Sed valebis plurimum
Nunc mi frater, habeoque gratiam tibi
Immensam pro tuo in me obsequio. Me. Perlubens
Tibi gratificatus sum. Vale itaque et tu vicissim,
AESTUQUE SECUNDO proficiscere. Iam postulat
Tempus, ut intro rursus concedam, ac strenue
SPARTAM NACTAM persequar. En vero Heram, exit haec
Prospectum fortasse, Herus ne ipsus alicubi
Vel tandem appareat, adeoque et filius.
Tam scilicet anxie nimis utriusque nunc
Reditum in dies suspirat. Nec mirum hoc profecto.
Et ego enim, famulus sim licet subditus,
Haud exigua ob diutinam hanc absentiam
Excrucior maestitudine. Sed est in propinquo
Hera. abrumpam igitur verba concepta, obviamque
Antigerio conabor illi, si quid ex
Me forte sciscitatura siet, ut mihi
Aliquod potius demandatura negotium.


image: s365

ACTUS V. SCENA III. Sara. Medaier.

QUo differtur mage et mariti et filii
Reditus, hoc cogitationes (proh dolor)
Plures gravioresque animum subeunt. Nec scio
Equidem, quid vel dicam vel cogitem amplius,
Aut quo denique me vertam. Verum en, obvius
Fit hîc mihi Medaier. non hunc praevideram
Certe. Hem Medaier, unde tu nobis ades?
Quidue hîc tibi fuit negotii? Me. Hospitem
Illum nostrum forâs eduxeram Hera. Sa. Sed
Num commeatu sat superque in structum? Medaier. Abunde
Hercle. Sa. Bene habet. Ast quo te iam nunc conferes?
Me. Domum recta. Sa. Nostro itaque oeconomo meo
Dic nomine, moram ut rumpat omnem, atque itineri
Iniuncto confestim accingatur. Me. Sedulo
Curabitur Hera. At num quid praeterea mihi
Voles iniunctum? Sa. Hoc unum nempe, ut compita
Quaelibet obserues gnaviter. sicubi queas
Plures nobis peregrinos adducere. Me. Dabo
Operam, quantum quidem in me erit. Sa. Ita feceris
Sane rem summe mihi gratam, dignamque te.
Me. Haud partibus Hera deero meis. Sara. O mi Deus,
Quando tandem obsecro famulam solaberis


image: s366

Tuam? quandiu in angoribus maeroribusque
Hisce profundissimis me versare sines?
Qua nos benignitate prosecutus es
Immeritos semper, eâdem quaeso et nunc item
Erga nos utere: efficitoque igitur, ut et
Maritus et gnatus meus carissimus
Incolumis redeat, idque adeo propediem.
Ah, INTRA SPEM METUMQUE haereo. Differre
Quidem prorsus, religio mihi est: at interim
Spem certam concipere, non permittit timor.
Sed prodit Eliezer demum, ut iusseram.
Accinctus probe itineri. Is ergo amandandus est\
Mihi ante, quam incoepta haec pergam querimonia.
Utinam isthic non futurus sit labor irritus.

ACTUS V. SCENA IIII. Eliezer. Sara.

NIhil equidem lubentius, ita me Deus
Bene amet, atque iter hoc suscipio: si nuntium
Modo laetum nostrae Matrifamiliâs
Adferre pro voto queam. Ast ut inanis hic
(Quod haud spero tamen) futurus sit labor,
In me profecto nec mora nec culpa ulla erit.
Pro parte enim mea virili sedulo
Exsequar omnia. Verum Herae nunc verba audiam.


image: s367

Nam dicturire videtur, meque adeo aspicit
Toto voltu. Sa. Bene facis Eliezer, hanc
Quod tam prompte (in mei favorem) suscipis
Provinciam. El. Merito tibi Hera in omnibus
Obsequor. Sa. Id oratum te cum primis velim
Mi Oeconome, ut quoquoversum oculos circumferas,
Omniaque sedulo perlustres compita,
[Note: Quin.] Si forte in conspectum venire eos
Contingat. El. OMNEM POL movebo lapidem.
Sa. Vade igitur VENTIS IAM SECUNDIS, hocque iter
Tuum Dominus quaeso felicitet. El. aderit
Haud dubie is coeptis Hera. Tu vale interim,
Bonoque sis animo. Sa. Ah, egon bono siem
Animo? Nihil certe minus: nisi videro
Coram reduces, quorum deploro absentiam.
Iam me quidem (ut et antea mecum conquesta sum)
Ingens tenet metus, ne quid passi sient
Advorsi in itinere, ac praesertim ne malo
Aliquo grandi filius ipse laboraverit.
Attamen in spem contra nunc paulatim erigor,
Futurum propediem, ut quibus tam pessime
Timui hactenus, ii incolumes reddantur mihi,
Indicibilique animum perfundant gaudio
Utinam vero nil vani hic mihi pollicear. At


image: s368

Utcumque cedat tandem, committenda sunt
Domino omnia. haud is maestabundam deseret,
[Note: Sca.] Sat Scio. DABIT ET HIS MALIS finem, veluti hactenus
Longe etiam exulceratioribus haud semel
Dedit. Hac igitur suffulta fiducia, domi
Iam nunc provisam, num curentur omnia
Exacte ita ut iussi, atque adeo an nondum novus
Aliquis advenerit hospes. Verum temperare
Equidem mihi haud possum quin e vestigio
[Note: Sep.] Revertar huc, viasque et ipsa observem gnaviter.

ACTUS V. SCENA. V. Obed. Sara.

O Fortunatum me, cui hoc negotii
Datum ab Hero est, ut et ipsius et Isaaci
Annuntiem domi nostrae reditum scio
Enim compertumque habeo certo certius,
[Note: Sep.] Ingentem me undiquaque ob id initurum gratiam.
Vidi autem, ni captus oculis prorsus fui,
Adventantem procul Oeconomum nostrum, qui et hac
Fortasse de causa illinc ablegatus est:
Verum certe dissimulavi de industria
Adventum eius, ne tantam fortunam mihi
Praeriperet. Utinam vero sese offerret Hera
Antigerio nunc, ut quod adfero gaudium, in
Sinum illius liceret totum effundere. O


image: s369

[Note: Sep.] Quis Angelus meam ipsi suggeret praesentiam?
Quis excitabit, ut quam primum prodeat
Ea forâs? Sed si quidem mihi pristinus
Forium nostrarum strepitus cognitus est adhuc
Vel paululum, crepare eas sane audio: et
Recte omnino audio. nam optime ipsa exit foras,
Quam cupiebam unice, cuiusque gaudio
Explebo animum. Deum vero immortalem, ut est
Immutatus mulieris voltus? quantam ea
[Note: Sca.] Prae se fert maestitudinem? Mirum, num hanc ex
Heri gnatique absentia conceperit.
At certe concepit. nam uterque ei omnibus
Carissimus est modis. Sa. Serva me mi Deus,
Quemnam adventantem isthic repente conspicor?
Novi, an non? Sane, ni Obed est vernaculus
Noster, nescio quid hominis siet. Ast Obedest.
Ah, quam timeo, sinistrum ne apportet mihi
Vel de Marito vel de gnato nuntium.
Nam quod sic solus advenit, malam profectio
Animo inicit suspicionem, Deus interim
Meliora substituat. Sed quid cesso alloqui?
Ten' habeo Obed fidelissime? Tun' ades? Ob. Ego
Adsum Hera. Salutem nuntio tibi plurimam.
Sa. Ah utinam isthaec in me salutatio habeat
Locum. Ob. Quid ni habeat? Omnia namque salua


image: s370

sunt.
Sa. Obsecro, ne in laetitiam me frustra conicias. Ob. Egon?
Hanc de me quaeso missam face suspectionem.
Adfero enim solida gaudia. Sara. Quid igitur? Valent
Adhuc nostri? Maritus inquam, et filius?
[Note: Sep.] Ob. ATHLETICE uterque valet. Sa. O IN CAELO SUM, haec si
Sunt vera. Ob. Immo verissima sunt. Sa. Ast ubi manent
Ii interim? Ob. Breuî aderunt, sat scio. Sa. Beas
Me equidem, tantumque non DEAM FACIS. Ob. Breuî
[Note: Sep.] Aderunt inquam. Nam hoc ablegavit me Herus nomine,
Suum gnatique ut tibi reditum praenuntiarem,
Sa. Abeant ergo curae nunc tristes, pristini
Dispareant maerores e vestigio.
His namque redeuntibus, exoptatis fruor,
Nec cupio praeterea aliud: quantumlibet
Alioqui excellens. Verum est, quod te nunc rogem.
Vidistine alicubi Eliezerum? hunc enim
Exploratorem emiseram. Ob. Vidi Hera: sed,
Vera ut fatear, deflexi a tramite paululum,


image: s371

Ne me videret, neve mihi antevorteret.
Volebam namque ipse unus nuntium tibi
Tam laetiferum adferre. Sa. Tui usque similis es. Ast
Utinam quam primum huc sese appellant. nam [Note: Sca] haud queo
Tristitiam curasque abigere omnes, nisi coram
Eos conspicer. Ob. Attolle itaque oculos. Sa. Quid est?
Viden' tu illos adventantes? Ob. Video hercle.
Sa. Ubinam quaeso? Ob. Orientem versus respice,
Idque adeo ad dexteram. Sa. Nunc demum conspicor,
Quos cernere libuit. O diem hunc ter prosperum,
O lucem exoptatissimam. Nunc viere
Iuvat. Sed tu nostros Obed adito propere
Lares: monetoque familiam ex me, quo paret
Quam accuratissime omnia. Ob. Effectum dabo
Hera. Sa. Memorem esse me dices ac gratam. Ob. Ita
Confido equidem. Sa. Ibo iam obviam meis ego.
Inque amplexus ruam ipsorum optatissimos.

ACTUS V. SCENA VI. Abraham, Eliezer. Isaac. Sara.

[Note: Sep.] ITan' Eliezer ab uxore in nostri amandatus es
Occursum? Eli. Scilicet Here. Haud dicier equidem
Potest, quantopere illa usque tum tibi, tum


image: s372

Isaaco
Metuerit. Ab. Facit, uxorem quod decet probam:
Et si hac profecto in re mallem alterius eam
Esse animi. sed NESCIT MODUM AMOR Is. Euax. io:
Quid video nunc pater? Ab. Quid nam fili vides?
Is. Meam nimirum matrem. Ab. Matrem? Isaac. Ipsissimam
Pater. Ab. Haud. LABORAS CERTE OCULIS, namque ipsamet
Viam ad nos recta affectat. Is. O gratissimum
Mihi conspectum. MAGIS SANE IAM laetor, atque
SENECTAM QUI EXUIT. Ab. ita decet gnate, sed
Adest. Sa. O vir mihi colendissime. Ab. Salua sis
Dulcissima mea uxor. Quid illacrimas? Isaac. Salute
Te impartior parens mea mellitissima.
Sa. Oh fili, fili, quantis absentia tua
Pectus meum concussit usque doloribus?
Is. Ne fletu iam indulgeto mater. hunc enim
Diem laetitiae consecratum oportet, haud
Lacrimis. Ab. Desine mea coniunx, desine fletibus,
Praesens obnubilare gaudium. Sa. Nihil
Aliud mi vir, quam laetitia summa lacrimas


image: s373

Hasce mihi excutit. in tantum namque gaudeo
Vestrum ob reditum, ut ignorem prorsus, vel ubi sim,
Vel quid agam. Ab. At multo sane uberiores tibi
[Note: Sca.] SEGES LAETITIAE suppetierit, si nôris,
Quam simus sortem experti. Sa. Quam obsecro mi vir? Ab. Haud
Rei te nunc caelabo eventum. non enim
Crediderim facile, ullum tibi in praesentiarum
Inde, oboriturum maerorem. Sa. Nihil hercule
Minus. nam tanto sum perfusa gaudio
Nunc, ut nulla mihi res posthac intervenire
Unquam tanta queat, quae vel conceptam auferat
[Note: Sep.] Laetitiam vel novae animum obiciat aegritudini.
Ab. Dicam igitur. Gnatum sibi in holocaustum elegerat
Dominus. Sa. Gnatum? Abra. Gnatum inquam. Sa. Nostrum ne Isaac?
Ab. Eum ipsum. Sa. Bone deus quid audio? Haud mihi
Frustra certe magnum praesagibat malum
Animus. Sed quid nam contigit? Ab. Ubi ego Domini
(Ut par erat) voluntati per omnia
Fideliter obsequens, puerum immolare iam
Exempto gladio vellem: en derepente vox
Caelitus audita mihi est, edicens serio
Dei nomine, ne quid nocerem filio,


image: s374

Nam satis exploratam Domino esse nunc meam
Erga se obedientiam, hancque unam suo
Ipsum iussu testatam reddere voluisse
Omnibus et praesentibus et posteris. Sa. Lubent
Equidem, laetoque animo audio haec, quum filius
Praesertim incolumis nobis manserit Dei
Munere. Verum quid deinde factum est? Ab. Nolui
Discedere illinc. nullâ. oblata victimâ.
Arreptum igitur arietem, qui haud dubie Dei
Productus beneficio erat, succedaneam
Pro gnato holocautosin mox obtuli. Sa. O bene
Factum. Ab. Simulatque vero is immolatus est,
Ibi rursum vocem audivi detonantem [(transcriber); sic: detonentem] caelitus.
[Note: Sep.] Sa. Quid isthaec vero sibi voluit, dic obsecro?
Ab. Eâ nimirum iure iurando Deus
Recepit, quia voci ipsius oboediverim,
Nec filio pepercerim proprio Isaac,
Se benedicturum mihi, posteritatemque nostram
Uti stellas caeli et arenam in littore maris
Multiplicaturum uberrime: quin effecturum et hoc
Insuper, ut possideat semen meum hostium
Suorum portas, atque adeo OMNES FAMILIAE
TERRAE IN EO BENEDICANTUR. Sa. O [Note: Hyp.] promissiones


image: s375

Vere aureas. ô exuberantissimam
Erga nos Domini misericordiam. Optio
Equidem iure abs te dictum est mi vir, gaudium
Illud meum de vestro hoc reditu partibus
Infinitis futurum maius auctiusque,
Ubi ipsam itineris vestri sortem penitius
Iam cognovero. nam quis fuerit tam adamantinus,
Quem non isthaec summo perfundant gaudio?
Quis hinc inquam non vel MESSEM HORNAM gaudiorum
Eliciat? Certe quo fuerit periculum
Ipsum periculosius, hoc dubio procul
Et ipsa fuerit liberatio gaudii
Tum solidioris, tum amplioris etiam.
Ad haec vero, quo divina in dies magis
Magisque in nos sese exerit benignitas,
Hoc maior quoque debetur illi gratiarum
[Note: Quin.] Actio, nosque itidem copiosiorem
[Note: Hyp.] Inde exsultandi haurire materiam profecto
Possumus. Ab. Aptissime pol colligis uxor: et
Laetor sane ex animo, te rapere omnia in
Praefusiorem laetitiae cumulum. Sa. Haud queo
Aliter nunc, etiamsi vel maxime velim.
Ab. Quod restat igitur, intro concedamus una,
Hilaremque hunc sumamus diem. Sa. Ita quaeso marite mi.


image: s376

Nil equidem gratius mihi erit. Sed tu quid hac
Sentis gnate? An non tute GAUDES GAUDIUM?
Is. Nil certe aliud mater. SUSTOLLO ENIM Manus
Subinde, quod et Dominus me liberaverit
Ex inferorum faucibus, et tibi modo
Adesse rursum liceat. Sa. Laudandus Deus
In saecula. Ut itaque mora absit monis, en
Pater et ego te intro recta praecedimus
Iam, tu nos actutum sequere. Is. Factum puta
Dulcissima mea genitrix, sequor alacriter.
[Note: Sep.] Vos interim Spectatores valete ac plaudite.

CHORUS.

Quo sunt Pii maioribus
Afflicti tunsionibus,
Hoc amplior ipsis suppetit
Gaudendi post occasio.
Hinc et grates cumulatius
Deo auxiliatori offerunt,
Hinc pluribus clementiam
Eius concelebrant laudibus.
Exemplo est iustus Abraham,
Nec non et huius filius,
Sed maxime certe omnium
Matrona excellens Sarai.


image: s377

Et nos ergo, erepti malis
Dominique experti dexteram,
Toto exsultemus pectore,
Laudemusque hunc profusius.

PERORATIO.

HAbetis nostrae iam finem Actiunculae,
Quod historiae quidem veritatem attinet.
At si allegoriam quoque sensumve mysticum
Eiusdem audire via compendiaria
Lubet, paulisper adhuc (moneo) subsiste.
[Note: Quin.] Certe ingens ca complectitur mysterium,
Modis nimirum observandum omnibus,
Ac plurimum nostram corroborans fidem.
Ne vos igitur tantilli pigeat emporis,
Neu absterreat prolixitatis opinio.
Abunde enim iste refundetur vobis labor,
Fructusque (qui sequetur) inaestimabilis
Ac ingens omne procul fugabit taedium.
Sed ad institutum veniat nostra oratio,
Ne captandâ benevolentiâ bona
Nobis tempusculi dispereat portio.
Abraham patriarcha, vir longe sanctissimus
Dei Patris prae se fert heîc imaginem.
Ast Isaac, filius eius carissimus,
Iesu Christi veri filii Dei
Typus quam significanter ac pulchre exprimit.


image: s378

Ut Abraham namque filio suo unico
Carissimoque non pepercit: ita profecto
NEc ipse Deus Pater pepercit filio
[Note: Sep.] Suo proprio propter nos, sed pro nobis omnibus
Tradidit illum, ut nostra esset expiatio.
Ut item Abrahae nequaquam restitit Isaac,
Sed in omnibus patri sponte obsecutus est:
Sic et Christus Patri est factus per omnia
Oboediens, nec contradixit uspiam.
Rursus vero, ut ligna ad holocaustum destinata
Ipsemet humeris suis portavit Isaac:
Sic et servator noster Christus ipsemet
[Note: Oct.] Ad supplicii locum crucem baiulavit omnino suam.
Abraham Deo mortalem filium obtulit,
Sed qui minime tamen mortis discrimina
Tum erat subiturus, utpote victurus perinde:
Ita et Deus in mortem pro nobis tradidit
Gnatum suum, sed et sicut immortalis idem.
Et esset et maneret, adeoque et iterum
A morte corporaliter resurgeret.
Tradidit autem hunc pro nobis in mortem Pater
Caelestis, ut sua nece innocentiaque,
[Note: Sca.] Et nostra peccata et mortem aeternam nostris
Sceleribus debitam absorberet perpetim.
Rursus vero excitavit eundem a mortuis,
Quin ipse sua resurrexit potentia,


image: s379

Ut vitae nos immortali restituerit.
Ceterum ut illaesus plane mansit Isaac,
[Note: Sep.] Atque aries pro ipso substitutus est in victimam:
Sic et servator tantum in carne passus est,
At ipsa illaesa permansit divinitus.
Hinc nempe vere dicitur Agnus Dei,
Humeris suis peccata tollens omnium.
Hinc dicitur et geminae gigas substantiae,
Et mortuus et immortalis perenniter.
Porro haud ignotum Abrahae fuit hoc mysterium.
Nam credidit constanter imo ex pectore,
Sic Messiam immolandum olim esse per omnia,
Ut in figura praecessisset filius.
Hinc ergo et Dominus in Euangelio testis est,
Ab Abrahamo vere visum esse suum diem,
Qui ob id etiam mirum in modum exsultaverit.
Postremo vero, ut et hoc addamus interim:
Quando immolandus ducebatur Isaac,
Factum ignoravit mater Sara penitus,
Sed exacto demum sacrificio (mariti
Relatu) didicit cognovitque omnia:
Sic nimirum et Iudaeorum Synagoga non
Cognovit Iesum principem esse gloriae
Ac Christum Dominum, nisi postquam ille a mortuis
Resurrexisset, ac misisset Spiritum
Sanctum revelatorem caelestis Pater.


image: s380

Huius iam et nos Gentes tandem sacri [(reading uncertain: print blurred)]
Salutarisque revelatione eundem
Illum Christum Dei viventis filium
Cognovimus, meritorumque ac beneficiorum
Oblationis ipsius facti sumus
Vere participes. At videamus nunc modo,
Omnemque adeo moveamus lapidem seduli, ut
In cognitione hac obduremus perpetim,
Nec nos ipsos imprudentes communione
[Note: Anap. tri] Usque adeo plausibili ac salutifera
[Note: Quin.] Ullo unquam destituamus tempore:
Isthuc autem ut fiat perquam feliciter,
Imitemur Abrahamum nostrum omnes sedulo,
Nec non et Isaacum ipsius filium:
Hoc est-Nihil addubitemus prorsum de Dei
Promissis, huic adhaereamus perpetim
Vera vivaque fide, huic et moram gnaviter
Geramus in omnibus, huius amorem denique
Et nobis ipsis et creaturis quoque
Universis anteferamus iugiter. Ita
Demum certo futurum est certius, ut et ipsi
Eius dono cunctis hîc erepti malis,
Ac spe corroborati longe uberrima,
[Note: Sca.] Ad portum caelestis patriae atque gaudii
Numquam intermorituri pertingamus tandem.
Vos spectatores humanissimi, boni


image: s381

Aequique consulite haec, ac(si videbitur)
Nobiscum nunc Valete omnes, et plaudite.

SOLI DEO GLORIA.

AD LECTOREM.

NUllius Thesei opera in nostra hac Actiunculae usi sumus, pie Lector, nisi (praeter Originem) cuiusdam Petri Philicini: hunc enim alicubi, et in Allegoria praesertim, secuti sumus: id quod addere placuit, ne alioqui parum candide egisse, suaque quempiam laude fraudasse videremur.

Vale.

FINIS.