NOn sum quidem usque adeo mei oblitus Viri
Doctissimi Ornatissimique, ut homo quum
Sim humani quippiam alienum esse a me putem:
Hoc tamen, ut ingenue, sic et vere interim
Possum affirmare, Inter vitia cetera (quibus
Humana fere est obnoxia imbecillitas)
Nullum esse prorsus, quod tantopere et oderim
Semper, et hactenus etiam a me profligaverim,
Atque ipsam ingratitudinem Compertum enim
Abunde satis habeo, hac nihil excogitari
Aut inveniri usquam posse propudiosius,
Detestabilius pestilentius: ut haud
Sane immerito, immo vero vel iure optimo
Mimus dixerit, Eum maledicta dicere
Simul [(transcriber); sic: Smul] omnia, qui ingrati faciat mentionem
Hominis. Verum quo magis huius mihi mali
Summa explorata est turpitudo, quoque in hunc
Usque diem impensius illud effugi, hoc magis
Nunc ac vehementius mihi metuo, ne apud
Vos scilicet eius tandem inuratur nota
Mihi, ne ve eius gratia male audiam.
Isthuc autem metuo non plane iniuria,
Nec praeter rationem profecto. Nam quum ego
Hactenus a vobis tum omnibus tum singulis
Beneficiis affectus sim haud vulgaribus,
Neque tamen ullum grati animi symbolum
Re ipsa ediderim: quid quaeso reliquum est, quid prius
Mihi exspectandum erit, quam ut omnium statim
Sc. Declarer ingratissimus? Quantam hoc vero
Mihi pariet ignominiam, quantam infamiam?
Sed animus certe usque fuit propensissimus:
Is nil iamdudum gestiit impensius,
Atque hanc ingratitudinis depellere
Omnino suspicionem, siquidem licere
Ei per fortunam potuisset, Sola enim
Sc. Est huius in causa tenuitas. haec inquam
In praesentem diem usque me est remorata, quo
Minus, quod volui, factis declaraverim.
Nec iam quidem satis novi, quo nam modo
Sep. Malo huic occurram commode, quibus rationibus
Huiusmodi prorsus suspicionem semel
Abarceam fugemque. Ceterum unicum
Nunc mihi, licet tenue tamen, remedium
In promptu est. Lusi superioribus diebus,
Sed brachio admodum levi, Actiunculam
Mixtam (quam Comicotragicam auctores vocant)
De mutuo Virtutis ac Voluptiae
Conflictu, seu pugna potius. Hanc nempe iam
Vobis simul omnibus peculiariter
Ceu certum grati animi mnemosynon,
Offero, nuncupo, dedico: Munusculum quidem
Exiguum (fateor) et vestra excellentia
Indignum, sed tamen sincero ab animo
Profectum. Illud igitur suscipite candida
Quaeso fronte, et me a Zoilorum dentibus
Defendite pro virili. Alias si solidiora
Ac absolutiora dederit Dominus, et
Ea vobis lubens communicabo. Quin
Totus in id sedulo incumbam Christo auspice,
Ut in dies magis magisque animi erga vos
Mei propensionem vere maximam
Declarem testificerque: Vos modo, ut hactenus,
Favore me vestro atque benevolentia
Complecti pergite. Summus ille conditor
Rerum Deus sua vobis adesse tum
Bonitate tum etiam gratia dignetur, ut
Iuventutem fidei vestrae concreditam
Sic et artibus instituatis et moribus,
Ut omnes adducantur Christo perpetim.
Ex Musaeo nostro Calend. Decemb. Anno a Virgineo Partu 1545. Iacobus Schoepperus totus vester.
PERSONARUM NOMINA.
Voluptia Dea. Salpinctes tubicen.
Sardanapalus, rex
Paris, rex. Nephalius, Encratius, Virtutis asseclae.
Semiramis, regina.
Cleopatra, regina.
Paramythia, Andria Consolatrices
Epicurus, Apitius, Archicancell.
Agirta, Methystis, Phagus, Aselges, Vulgus.
Asotia, Aphrodisia, Argia, Malacia, Pedisequae.
Virtus Dea. Iustitia.
Raphael, Uriel, Angeli.
Hagnia, Ascle Pedisequae.
Quod studium: Deinde sub virtutis inclitae
Persona, quid Ecclesia siet, quae siet
Item huius indoles germana ac proprietas.
Videbitis insuper heîc, quae felicitas
Mundi exsistat, quae deliciae, quod gaudium hocce
In saeculo: contra quae Virtutis siet
Hîc infelicitas, quae sint angustiae,
Quae maestitudo. Videbitis similiter,
Quis tandem sit futurus impiissimo
Mundo finis, nimirum infelicissimus,
Miserrimus, tristissimus: E contrario,
Quis sacratissimam piorum Concionem,
Ecclesiam videlicet, exitus ultimus
Demum mane at, nimirum felicissimus,
Pulcherrimus, laetissimus: Haec inquam et alia
(Deo volente) vobis proponentur, haec
Vestris subicientur oculis, haec denique
Iam nunc inter cetera certo exspectabitis.
Si itaque haec eadem digna auditu arbitramini,
Si digna item visu censetis, unice
Rogatos vos modo velim, ut omnes simul,
Quotquot adestis, benignas huic nostro gregi
Accommodetis aureis, atque silentio
Insistatis vestro pro candore interim.
At tu Puelle Argumentum paucissimis
Recitato, et id distincte ac voce sat sonorae.
ARGUMENTUM.
VOluptia Mundi vitam considerans,
Omniaque videns apud hunc florere vitia,
Legatos principio suos, Apitium
Videlicet et Epicurum illo amandat, ut
Parent sibi viam adeundi illum commodam, ac
Toto conatu delicias suas opesque
Amplissimas, quibus possunt, annuntient.
Tendiclis vero huiusmodi feliciter
Iactis, illisque iam reversis denuo,
Statim et ipsa una cum ceteris itineri
Accingitur, atque quos paratos invenit,
Consummatos etiam porro studet reddere.
Ubi autem Virtus institutum hoc pessimum
Iniquae seductricis persentiscit, haud
Remoram sibi inici patitur diutius,
Tentamina quo eiusmodi rursum dissipet.
Voluptiam igitur extemplo coram omnibus
Tumultu aggreditur maximo, suisque eam (ut
Inimicam nempe pietatis) insigniter,
Sed merito depingit mox tum coloribus.
Primum illa quidem obstupescit maximopere, ast
Ubi recolligit animum, in Virtutem vicissim et
Gladios suorum et fustes vertit atrociter,
Necique hanc tantum non extremae mancipat.
At vero summus ille rerum Conditor
Alumnam haud de serit diu suam. Ab alto enim
Caeli throno Iustitia mox delabitur,
Effrenemque hostium premit malitiam,
Romphaea illos ultrici exscindens perpetim,
Reginam autem Virtutem contra ad pristinam
Instaurat dignitatem, honorem, gloriam. Hinc
Malis exsuperatis iam, et ipsa Virtus et
Almi ipsius Asseclae summis Deum concelebrant laudibus.
AIunt volgo: Post tempestatem nubilam,
Exoptatam serenitatem oririer
Tandem solêre. Hoc edepol proverbium
Ut non leviter me consolatum est hactenus,
Ita nunc omnimodam apud me veri auctoritatem
Sibi vendicat, experiorque maximo meo
Bono, esse illud dubio procul verissimum.
[Note: Se.] Nam quum omnia in hunc usque diem ceu ex coniurato
Mihi adversa simul fuerint, ipsaque facies
Rerum externa haud secus, atque mare fervidum.
Tantum non extremam miserae minata sit
Internecionem: nunc tamen e contrario
Desiderata diu sese serenitas
Voltu rursum benigno insinuat. Hactenus
Enim capitalis illa hostis mea Virtus (ast
Vitium potius dicere debebam, aut si quod est
Aliud usquam nomen hoc detestabile
Magis) adeo prô facinus persecuta me
Est, adeoque suis afflixit calumniis,
Ut vix prae illa caput levare ausa fuerim:
At iam contra spes affulget mihi laetior.
Iam et audio et ipsa quoque oculis video meis,
Plerosque omnes, exceptis quam paucissimis,
Ab illius sensim placitis desciscere,
Immo totos horrere ad eorum mentionem,
Atque ad nostra advolare castra sedulo.
O igitur festum candidoque calculo
Dignissimum diem, quo isthaec vicissitudo
Increbuit, io sacrum afflatum, o et spiritum
Potentem, qui ita hominum ad me animos convertit: o
Lucem vere illustrissimam, quae sic suo
Mortales pervasit splendore, ut mavelint
Mihi quam Virtuti sordidissimae dare
Nomina. Verum vigilantibus (ut inquiunt)
Iura opitulantur, oscitantibus autem ea
Contra obstrepunt magis. Oportet itaque sedulo
Me in hoc esse, heîcque omnes meos intendere
Neruos, ut quos iam deflexisse ad mes cio,
Eos penitius porro demerear mihi:
Illos vero, qui adhuc meae Adversariae
Fovent partes, sensim addictos mihi faciam,
Largisque titillem promissionibus,
Donec et ipsi ad cor redeant, imperioque se
Se nostro subiciant lubentes. Ceterum
Ut omnia fiant ordine, et ne fors nimis
Praeceps consilium nostrum videatur, aliquos
Ex nostris ablegabo primum, qui omnibus
Meum palam favorem annuntient, measque
Apud volgus promiscuum depraedicent
Divitias simul et delicias ter maximas.
Ast quibus hoc muneris iniungam potissimum,
Nullos habeo fideliores et mihi
Hoc in negotio devinctos arctius,
(De privatis loquor) atque duos illos mei
Pallatii Archigrammateos, Apitium
Nempe et Epicurum. Hi namque adeo prae ceteris
Nostrae semper adhaesêre parti, ut omnium
Etiam Sophorum in se odia concitare, quam
Encômium tacere nostrum maluerint.
Quare ipsos nunc ea de caussa accedere
Citra moram omnem, stat sententia firmiter.
EUax, quantae heîc deliciae, quanta suavitas?
Valeat sordida Virtus, immo valeant Dii
Deaeque ceteri omnes. Nostra sola habet
Re ipsa, quod alii falso pollicentur. Illi
Montes recipiunt aureos, at musculus
Demum ridiculus squalidusque prodit. haec
Vero. sub qua nos militamus, milliês
Etiam plura, atque promittit, cultoribus
Largitur. Sed Epicurum nostrum conspicor
Adventantem, is mihi accedendus hercule est,
Namque unice eius oblector sermonibus.
Quid ita Epicure cogitabundus modo
Incedis? Num nam quid te angit? Ep. Bona verba quaeso
Apiti. Unde in deliciis summis possiet
Angôr manâre? Quid? Nescis, quae nostra sit
Professio? quae praerogativa? Ap. Scio sic satis
Collêga, nos neque curis, neque doloribus,
Neque maestitudine, quandiu sub Principe
Nostra versamur, ullo affligi tempore
Posse, Eph. Bene. Unde igitur haec animum subit tuum
Suspicio? Ap. Id iam inferre volebam. Viêre, te
Gravibus quibusdam cogitationibus
Onerare. Nam voltus solito est subtristior,
Neque aliud dat fere specimen, ac si sies
In ecstasin raptus. Ep. Iam intelligo, quid velis.
Admiratio me quidem paulum detinet
Hic forte videor angore tibi percitus.
Ap. Fieri potest. Sed qualis nam admiratio est
Obsecro? Eam mihi detege. Ep. Demiror plurimum,
Ecquae Mortales occupet vesania,
Ut tam duram sub Virtute agere servitutem,
Totque molestissimos labores devorare
Malint perpetuo, quam nostrae famularier
Dominae summis in deliciis. Ap. Idem profecto
Et ego tum aliâs subinde, tum modo unice,
Admirabundus expendo revoluoque. Quis
Enim, nisi dementia ipsa insanior,
Non mallet liber esse, quam servus? frui
Divitiis, quam ringi paupertate? otio
Vacare, quam multis premi laboribus?
Deliciis denique oblectare animum sacris,
Quam summa exagitari semper miseria?
Sed haec est hominum praepostera perversitas,
Ut nox a semper prae utilibus eligant,
Exspectantes superstitiose interim
Nescio quid praemii post hanc vitam. Ep. Nil
Dementes isti pensi habent, quid dicier
Soleat proverbio, ut trito, sic et simul
Extra dubium vero:Praesentia scilicet
Certa esse semper, at futura infringere
Plerunque suras. Ap. Huic mecastor adagio
Ego multum arbitror tribuendum. Nam ipsa res
Et experientia verum esse illud arguunt.
De praesentibus enim certissimi sumus,
Sive sient fausta, sive etiam infelicia:
At de futuris ambiguum ac fallax fere
Est iudicium, quod ea nulli hominum cognita
Vere esse possient. Quapropter unice
Etiam illud Sardanapali nostri exosculor
Vulgare dictum, quo in haec verba uti solet:
Quum te mortalem noris, praesentibus exple
Deliciis animum, post mortem nulla voluptas.
Ep. Sententia profecto est, prorsus digna, quae
Vel aureis scribatur ubique literis.
Sed de his alias fusius. Adest namque Domina
Nostra Voluptia. Ap. Ubi? Ep. Eccam. Ap. Arduum quid voluere
Animo videtur, ni gesticulatio
Illa manuum fallit plane Sistamus heîc
Igitur gradum, si nos forte velit. Ep. Ita placet.
Trimetri tum Acatalectici, tum hypercatalectici, admisto uno Catalectico. Voluptia. Epicurus. Apitius.
BEne habet. Video ambos quos volebam. Adibo iam,
Et exponam illis singula. EP. Recta en nos petit.
AP. O nimium felices, o terque quaterque
Beatos, queîs tam gratiosa perpetim,
Tam delicata adest Princeps. EP. Merito quid.
At praesto est. Audiamus diligentia
Summa, quid nos velit, quid cupiat perfici
A nobis. AP. Sic sane. VO. Saluete Clientuli
Carissimi. EP. Salue tu quoque Patrona prae
Deabus omnibus suspicienda unice.
AP. Et tu aeternum salua sies reverenda Domina.
VO. Vix unquam antehac mihi vester opportunior
Exoptatusque magis adventus pol fuit,
Atque modo EP. Quî sic agedum Hera? VO. Nam vos iam volebam
Et ambos et solos. AP. Cuius nam gratia
Rei? Quid caussae est? VO Audietis luculenter ac
Compendiose rem omnem. Cernitis satis
Haud dubie, quae vicissitudo iam repente
In nostri commodum oborta sit: Videtis inquam
Sole ipso clarius, quod etiamsi hostis illa
Nostra capitalis Virtus nos aliquamdiu
Modis et innumeris et crudelissimis
Insectata siet, atque omnem adeo sedula
Moverit in hoc lapidem, quo nostri nominis
Tum honorem, tum etiam aeternitatem funditus
Oblitteraret, nunc tamen aut parum aut nihil
Proficere possit amplius: quin bona hominum
Pars illam sensim deserant, nostroque se
Se ultro submittant imperio, id eo quidem
(Laus inferis genitoribus) successu, ut heîc
Regnum iam nostrum quotidie magis ac magis
Adaugeatur ac vigeat feliciter.
Ep. Videmus hanc satis faustam metamorphosin
Hera, congratulamurque (ut par est) tuae ob
Id maiestati plurimum. Ap. Hunc profecto nos
(Crede Domina) diem sitivimus unice
Hactenus. VO. Animus in me vester perspectus est
Satque superque mihi. Scio etenim, quam semper hoc
Volueritis unum, ut mea propagaretur et
Latissime radices ageret gloria.
Quum igitur (ut diximus) ultro ad nos confluant
Mortales plerique omnes, operae etiam, mihi
Pretium videtur, ut volentibus simul
Addantur calcaria, hoc est, quos iam novimus
Paratos, hos etiam porro paratiores
Nostris reddamus tum promissionibus,
Tum muneribus: Reliquos autem, qui nostrae adhuc
Adhaerent hosti, propositis quoque praemiis
Paulatim inescemus, donec et ipsi dare
Nobis nomina cupiant. Haec mea sententia est.
Iam vestram quoque vicissim audire gestio.
Quamobrem quid consultum vobis videatur heîc,
Ingenue profitemini. Decrevimus
[Note: Sc.] Namque nihil nos inconsultis vobis unquam
Facturas omnino. Ep. consilio hercle hoc tuo
Nullum plane a nobis excogitarier
Poterit commodius. Ap. Nullum sane Domina, nullum:
Etiamsi in hoc vel omnes mundi huius Sophi
Adhiberentur. Vo. Sed ut ordo certus in omnibus
Seruetur, non minus videtur utile
Mihi atque necessarium, amandare quosdam
Ex asseclis nostris prius, quam in publicum
[Note: Sc.] Nos prodeamus, qui viam parent nobis
Ad populum, nostramque omnibus annuntient
Et gratiam et voluptatem. Quae vestra nam heîc,
Agite sententia est? Ep. Consilium et hoc bonum est
Apprime Hera. Ap. Est profecto consultissimum,
Si quid ego possum iudicare. Vo. Atqui sumus
Ex omnibus nostris nullos fideliores
Hactenus expertae, atque ambos vos. Ep. Eia. Vo. Quid est
Res ipsa, dico libere, Quapropter, ut
Heîc obsecundetis nobis, et qua hactenus
Semper soliti estis, ea et nunc benevolentia
Nos complectamini, rogatos intime
Vos volumus. Ep. Si quid edepol in viribus
[Note: Sc.] Nostris est, quo tibi inseruire tam hac in re
Quam aliis possimus unquam, non est quod roges,
Immo impera, et paratos usque senties
Nos. Ap. Itidem pol meam quoque sedulo fidem
[Note: Vo. Sic] Operamque in omnibus polliceor Domina.
Nos procurabimus vicissim (credite)
Ut non iisdem solum, quibus hucusque, sed
[Note: Sep.] Longe etiam tum maioribus tum solidioribus
Perpetuo gaudiis, deliciis, canticis,
Choreis, laeti nobiscum fruamini.
Ep. Quemadmodum in iis, quae nostrarum sunt partium,
Nonquam (te propitia) sensura es desides
Nos aut incurios: sic nobis haud quoque
Dubium est, quin tu tui similis futura sis
Semper, eaque, quae es pollicita, fide bene
Stabili obfirmatoque animo praestitura. Ap. Nil
Minus equidem, atque hoc metuo. Vo. Laudo vos, supraque
Quam dici possit habeo gratum, quod mihi
Tantopere fidatis. Verum intro iam antea,
Quam iter ingrediamini, mecum concedite,
Ut lauto nos reficiamus convivio.
Ep. Haud detrectabimus id quidem Domina, sed I
Tu prae. Ap. Tu nos praecede, nos vero sequemur
Ilicet. Vo. Age igitur, telam ipsa exordiar. Ep. Ita Decet sane.
Vulgaris est paroemia:
Vaccam maculatam sordibus
Esse eius omnino indolis,
Ut et alias simul inquinet.
Estque haec profecto verissima.
Ipsa etenim experientia docet,
Illam omnes, quascumque poterit,
Cauda aspergere iuvenculas.
Ad eundem vero modum
Et Impietatem cernimus
In corrumpendis hominibus
Esse affectam per omnia.
Nam, quoniam ipsa impiissima est,
Vitiisque scatet omnigenis,
Iccirco hûc sedula nititur,
Ut omnes quoque tales sient.
Hinc nimirum usque vigilat.
Modumque exquirit et viam,
Quibus suis erroribus
Inducat tandem simplices.
Tam adversatur videlicet
Pietati semper candidae,
Tanto virtutis dogmata
Usque insectatur odio.
Sed hoc tamen interim pios
Potissimum solabitur,
Quod Dominus demum pessima
Consilia infringat impiûm.
Utcumque seducantur haedi,
Diaboloque, obaudiant:
Conservabit suas tamen
Oues Servator omnium.
-- Felix vobis faustusque sit
Huius itineris ingressus. Verum haud temperare
Mihi hercules possum, quin comiter vos modo
Aliquantisper, adeo a vobis aegre queo
Divelli. PA. Neque ego per medium fidium meis
Tantum imperare iam nunc possum affectibus,
Quin itidem deducere vos mihi libeat.
Ep. Eia obsecro, manete intus Proceres viri,
Manete quaeso. Haud opus est nos deducere.
Ap. Manete hem Principes observandissimi.
Quorsum facit, viae vos intricarier
Molestiis nostri caussa? Hoc enim neque
Nobis, neque vobis profuerit quippiam.
Quin potius intro ad delicias pristinas
Choreasque revertimini. Nos vobis breuî
Aderimus rursum, auspice Voluptiâ. Sar. Si ita
Igitur voltis, non adeo refragabimur.
Ep. Sic satius est profecto, haud paenitebit id
Vos unquam. Sar. Macti itaque virtute estote vos,
Aestuque secundo vos itineri accingite.
Pa. Ite pedibus faustis viri, diis hominibusque
Applaudentibus. Ep. Ita faxit sacra Voluptia. Ast
Valete vos diu, vestrique pergite
Esse similes Ap. Valete longum Principes:
Nos hâc iam deflectemus recta. Sar. Et vos quoque
Valete in proximum feliciter. Ap. Bonis
Auibus haec nobis usque conficiatur et
Cedat profectio. Ep. Haud nobis dubitandum in hoc
Erit. Cuius legatione fungimur,
Ea extra dubium fortunabit omnia
Nostro pro voto. Ap. Insignis iam nobis quidem,
At ardua tamen imposita est Legatio,
Mea certe sententia: quare utile
Simul ac necessarium fuerit, ut heîc,
Dum in itinere adhuc sumus, expendamus nonnihil
Deliberemusque altius, quanam via
Demandatam hanc commodius obire liceat
Provinciam. Ep. Deliber andum iis erit,
Qui vel praeter animi sententiam, vel ex
Caeca ignorantia (ut fere fit) loquuntur. Hi
Siquidem quod tum sibi, tum aliis fraudi siet,
Incircumspectius interdum effutire con-
Sueverunt. At nos hoc timore liberi
Prorsus sumus, nil nobis huius tempore
Ullo est timendum Nam nostro in negotio
Tractare possumus nihil, nil dicere,
Quod sera concomitetur paenitentia.
Quod enim sumus nos cur aturi, eiusmodi est,
Ut non Dominam solum nostram, sed et perin
Nosmet ipsos contingat cum primis. Ut autem
Unusquisque sibi proximus est, sic sua quoque
Semper (etiamsi nil cogitet minus)
Studiose quaerit. Ap. Vera sunt quae dicis. ast
Hoc tamen operae pretium fuerit considerare,
Ecqueîs utendum argumentis potissimum
Ad volgus sit, quibus in amorem fortius
Rapiatur principis nostrae. Ep. Id mihi curae erit.
Ego hoc effectum reddam. Tu tantum modo
Ubi verba ad Concionem habenda fuerint,
Mea tuis confirmato elogiis. Sic in ore
Utique duorum verbum omne reputabitur
Constans et veritati consentaneum.
Ap. Magnas tibi hercule ago gratias, quod his
Me curis liberes Collêga. Porro quod
Ad testimonium quidem meum attinet,
Experieris me sedulum per omnia ac
Fidelem, ut hactenus semper. Ep. Non ambigo.
Sed per pol tempestive appulimus. Vide etenim,
Quam multitudo illic hominum siet frequens.
Ap. Euge. omen faustum. adsit modo Voluptia
Nobis, ut cedant omnia feliciter.
Ep. Haud deerunt nobis (sat scio) iacula Procridis.
Verum priusquam accedamus propius, erit
Fortasse non inconsultum, ut sermonibus
Illorum aureis accommodemus nonnihil.
Nam sic occasio nobis conveniendi eos
Maior praebebitur. Ap. Quodcumque videbitur
Tibi instituto nostro commodum optime
Idem et mihi placebit: sentiesque me
In omnibus sequacem ac morigerum. Ep. Bene est.
Eiusdem generis, sed partim acatalectica, partim hypercatal. Agirta. Methystis. Phagus. Aselges.
NOn aliud persuadere mihi edepol modo
Possum, quam Circulatores omnes simul
Ab Harpyis [Reg: Harpyiis] esse interceptos: tam nemo iam
Usquam prodit, qui nos spectaculo aliquo aut
Saltatiuncula saltem recreet. Me. Dii,
Quam dura res sitis est, adeo ea premor
Miser, ut loqui vixdum amplius queam. Ag. Quis heîc
Meum interrumpit sermonem? Siccine decet
Heus tu, quisquis es, animi concepta inter. Sed hem,
Quid dico? Tun Methysti ades? Me. Ego ipse praesto
Sum Agirta. Ag. Ignosce quaeso frater care, si
Incogitantius quid effutiverim.
Non te praevideram sane, ita me Iuppiter
Summus seruet. Me. Non excusatione opus
Est: nihil enim est peccatum, quin tu plurimum [(transcriber); sic: plnrimum]
Salue. Ag. Et tu salue milliês, lepidissime
Congerro. Quid est novarum rerum obsecro? Me. Nihil
Omnino, quod sciam. At unum scio, me maxima
Videlicet siti torquerier. Ag. Sitine?
Unde hunc contraxisti morbum? Me. Hoccine rogatu
Dignum est? Ex hesterna potatione, eaque
Nimia, contraxi Hoc enim mali ebrietas habet,
Ut quo magis impensiusque biberis,
Eo vehementius sitias die altera.
Ag. Ego quidem neque ebrietate admodum
Neque luxu delector: at hoc unum insidet
Animo usque meo, ut novarum expiscer copiam
Rerum undiquaque, ut has quotidie inaudiam.
Me. Trahit sua quanque voluptas: hic libidini,
Ille otio, alius lusui, alius poculis,
Alius aliis atque aliis rebus inhiat
Ac indulget. Ag. Sic hercule est. Sed dii boni,
Quam simile semper gaudet simili, quam furem
Fur cognoscit, lupumque lupus. Me. Quorsum hoc age
Dicis? Ag. An non congerrones nostros vides
Recta huc properantes? Me. Quosnam quaeso? Nullum enim
Videre adhuc datur uspiam. Ag. Quid? Captus es
Oculis adeo, ut nihil amplius videas? Viden,
Phagum atque Aselgen huc simul accurrere?
Me. Iam video eos mecastor, atque gaudeo
Adesse. Ag. Et me profecto illorum adventus haud.
Parum afficit. Ph. Salute vos impertior
Comissatores festivissimi.
As. Salvete Compotores robustissimi.
Ag. Salvete vos quoque Circumforanei
Insignes. Ph. Quid consultatis? Sunt seriae
Quae tractatis negotia? ita enim par erit,
Ut pedem alio referamus interim. Me. Nihil
Omnino seriae est rei: nihil profecto
Habemus prae manibus, quod vos velimus unquam
Celatum. Quin accedite audacter. As. Nihil
Novi (obsecro) vobis allatum est? nihil uspiam
Audistis, quod in rem siet nostram, unde quid
Emolumenti nobis accrescat? Ag. Nihil
Prorsus, adeo nihil, ut hac de caussa fere
Totus languescam. As. Atqui tu Agirta tam novis
Semper consuevisti studere rebus, ut
(Meo quidem iudicio) vastum quis mare
Sine aquis citius reperiat, atque te sine
Illis. Unde igitur haec iam manat inopia?
Ag. Utut aliâs iis abundem, iam nihil
Plane habeo: Quare ex vobis potius gestio
Quid certi audire, si quidem licebit. Ph. Ah
Alas lupum habere frustra suspicâre. Nil
Nos certe curamus magis, quam ut carnis ac
Ventris probe exsatiemus usque cupidinem.
Ag. Verum, ni me praesaga mens fallit mea.
Non ambigo, quin brevi laetissimum auditurus
Sum nuntium. Me. Utinam heîc verus sis, quantumlibet
Aliâs tuo pro more mentiare. Ag. Si
Quidem fidem mihi habeatis, videbitis
Breuî me praedixisse vera. Ph. Scilicet
Vera, ast per antiphrasin. Ag. Immo verissima.
Atque en, huc tendere peregrinos conspicor
Duos. Videtis? Quid, si ex his audire laeta
Detur? As. Nondum hercle per suaderi possumus ,
Te veridicum esse vatem. Ag. Praestolamini
Paulisper, et tum (si quidem fefellero)
Mendacii me arguite certatim. Ph. Bene
Habet, placet nobis conditio haec omnibus.
ECquid, hem Apiti, arridet confabulatio
Tibi haec? Quid sentis obsecro? Num infeliciter
Huc appulisse nos putas? Num inutile
Meum fuit consilium? Ap. Omnia Epicure mi.
Cesserunt nobis ex sententia: omnia
Pro voto summo contigerunt hactenus.
Principium sat profecto plausibile est. Ep. Sed et
Longe plausibilior erit progressus. Ap. Id
Sacra sic faxit Voluptia. Ag. Ecce adsunt viri.
Miranda iam audietis. Me. Utinam vero et haec
Nobis commoda. Ag. Ne dubitetis. Ep. Adeste huc simul
Populi omnes, huc properate terrae principes,
Huc iudices accurrite. Ph. Dii, quam clamor hic
Est vehemens. Mirum quid allaturi sient
Rerum novarum. Ep. Adeste inquam omnes (si modo
Quid rationis vobis reliquum est) nostrisque iam,
Aureis praebete maxime attentas. As. Stupor
Me corripit pol totum. Ag. Vah, umbram tuam
Metuis. Rheginis es formidulosior
Sane. Verum, hem Congerrones, quin rumpimus
Moram? Quid accedere detrectamus? Me. Age, non
In me quidem mor a ulla erit, accedamus illos.
Ag. Accedamus suadeo, non paenitebit unquam.
Ep. Huc, huc: huc inquam adeste populi. audite quaeso
Atque animadvertite. Non enim levicula aut
Inutilia vobis dicturi venimus,
Sed seria utiliaque, et quae miris modis
In rem vestram faciant. ita tamen, ut simul
Iucunda, plausibilia, meraque gaudia
Ferant abundanter secum. Ap. Ah, attendite
Viri nostris sermonibus: ne negligite
Legationem, in vestri prorsus gratiam
Susceptam a nobis. Ag. Quid iam? adhuc mendacii
Me arguitis? Nonne vates sum veridicus?
Ph. Credemus posthac tibi. Ep. Ut autem negotii
Totius coinstet vobis summa, sic se habet:
Ab excellenti illa Dea Voluptia
Venîmus Legati ad omnes vos, quos iuvat
Vivere suaviter, ut eius ter maximum
Vobis annuntiemus propalam favorem.
Asel. Euge, Voluptiae meminit: huius mihi
Pol vel solum nomen perquam est gratissimum.
Me. Merito hercle. Ep. Emisit nos inquam Voluptia,
Voluptatis omnigenae Dea: cuius quidem
Quae sit potestas, quantave [(transcriber); sic: quatnave] magnificentia,
Vel ex solo nomine vobis constare sat
Potest. Haec ipsa, quoniam cernit plurimos
Devotos esse sibi, decrevit, omnibus
Se culturis fideliter, communicare
[Note: Sc.] Suos honores, divitias, voluptates,
Deliciasque, quibus fruitur, omniiugas. Et ut
Eo nobis fidem habeatis constantius,
Utque experiamini, rem ita ut diximus habere
Per omnia, ipsamet vobis aderit brevi,
Suamque declarabit excellentiam
Verbis ut liquidis sic etiam certissimis.
Ap. Viro huic credite (moneo) si vobis unica
Saltem mica sapientiae est reliqua. Salus
Enim vestra hinc omnino propendet. Ag. Quid hem
Vobis videtur Combibones? quid sapit
Hoc vobis paradoxon? Me. Si vera loquuntur hi,
Insigne pol est Evangelion auribus
Meis. Ph. Idem mecastor et ego similiter
Sentio. Ep. Deliberate iam viri, quid hac
Inre sitis facturi, et responsum date
Nobis. Ap. Deliberate, sed in hunc modum, ut
Vestrae vobis felicitatis perpetim
Habeatur ratio. Alioqui enim tandem velut
Mures picem gustabitis. Ag. Ego quidem
[Note: Sc.] Viri (quicumque estis) celsissimi, pro me
Cuius sententiae sim paucis eloquar.
Quid alii sentiunt, reliquo liberum,
Ut dicant postea. Perpendi sedulo
Mecum, non solum nunc, sed et saepenumero
Aliâs, ita comparatum in hoc mundo esse, ut haud
Quicquam prosint homini omnia sua opera, etiam-
Si semper iis sese ad summum usque afflictitet.
Sapiens enim moritur ut stultus, doctus ut
Indoctus, dives ut pauper, pius haud secus
Atque impius. In summa: Ut principium est omnibus
Commune, sic idem quoque omnibus exitus.
Quare quum ita res habeat, stat sententia,
Postpositis omnibus nugis huiusmodi,
Me totum quantus sum, sacrae voluptiae,
Eiusque deliciis per omnem addicere
Vitam. Haec mea responsio est. Ep. Laudandus es
Profecto plurimum, et vere sapis. Sed heus
Quid vos sentitis ceteri? Me. Quod me attinet,
Sic nempe sentio, Exiguum et cum taedio
Est tempus vitae nostrae: nec refrigerium
Tamen in fine hominis apparet uspiam.
Ad haec nemo est, qui sit reversus ab inferis.
Verum ut natio ex nihilo sumus, ita etiam
Non dubium est, quin demum post hac vitam, quast
[Note: Sca.] Numquam ante fuissemus, ad nihilum simus
Dissoluendi rursum. Cur igitur usque nos
Heîc maceraremus operibus, laboribus,
Curis, miseriis, aliisque id genus malis?
Ast quid multis? Totum sacrae Voluptiae
Me consecro, dedo, deuoveo. Ep. Laudandus et
Tu pol es maxime, sentisque quae decent
Sapientem. Vos autem reliqui, ecquid animo
Vobis sedet? ph. Dicam equidem quam paucissimis.
Video cunctos hominis dies doloribus
Aerumnisque esse plenos undequaque, nec
Ullam supervenire noctem, in qua queat
Paulum requiescere animus a molestiis.
Melius itaque sentio, comedere, bibere.
Et ostendere animae suae parta bona de
Laboribus suis, quam sic esse anxium
Semper. Quamobrem et me, quantus sum, Voluptiae
Addico Clientulum. Ep. Nec tu minus hercule
Ab omnibus es dignus laudarier, qui ita
Sapienter iudices. Verum quid tu bone
Vir sentis? As. Sentio, tempus nostrum transitum
Umbrae esse, nec exspectari reversionem
Posse unquam. Nemo enim omnino revertitur
Ut ipsa experientia docet. Atque hinc colligo
Tandem, esse nihil consultius, quam ut celeriter
Dum prae morte licet, deliciis fruamur, ac
Ubique relinquamus laetitiae signa. Ep. Quid
Igitur? Siccine te quoque nostrae voluptiae
Fore discipulum fidelem pollicêris? As. Hoc
Unum statui irrevocabiliter. Ep. Pie facis
Per Iovem. Ita namque aeternam promereberis
Et immortalitatem et gloriam tibi.
Ap. Vide accedunt et alii adhuc recta horsum. Ep. Age
Veniant. Ag. Maneamus quaeso tantisper, ut et horum
Aeque audiamus sententiam. Me. Age, perplacet,
DII immortales, quaenam isthaec congregatio est?
En. Papae, quid haec turbae frequentiae monstri alit?
Num quis novus adest hospes? Ne. Quem heîc audio?
Tene Encrati? En. Me ipsum Nephali carissime.
Ne. Haud te praevideram. En. Credo, sed quid (putas)
Isthaec sibi volt populi multitudo? Ne. Sum
Profecto nescius, nisi quod suspicor
Venisse aliquem spermologum illuc. En. O vanitas
Hominum vanissima. Ep. Huc viri, huc accedite
Pedato, nuntiumque quod laetissimum
Adferimus, auribus secundis (suadeo)
Accipitote, Ne. Hem vocamur Encrati. En. Audio.
Quid nuntii adfertis vos, cui praebere nos
Aureis purgatas voltis? Ep. Praestantissimum
Sane: hoc nimirum, quod vobis communicare
Sacra Voluptia delicias omnes suas,
Rerumque adeo omnium abundantiam velit:
Si modo submittere vos ei, vestraque dare
Nomina siet animus. En. Hui, Voluptiae?
Ep. Eidem scilicet. En. Eane veras queat
Delicias omniumque exuberantiam
Rerum nobis largirier? Ep. Sola edepol.
En. O libyca bestia, quid nunc audio? Siccine ex
Musca elephantem facis? Ast apage cum tua
Ista Voluptia procul hinc. Haud tempore
Enim ullo illecebris me seduces talibus.
Nam scio quid sit Voluptia, quid suis
Ea cultoribus relinquat praemii:
Finem videlicet omnium tristissimum.
Ne. Nec me profecto adeo unquam dementabis, ut
Voluptiam (daemona nimirum pessimum)
Mihi pro tutrice eligam. Aliam habeo,
Virtutem nempe: huic uni ego firmiter Patronae
Adhaerebo, artus dum meos vitalis ille
Vegetabit spiritus. Ep. Non sic viri boni,
Non sic obsecro Ne vos ipsi seducere
Temere velitis. En. Surdis narras fabulam,
Tace precor. efficies nihil. nam plurima
Quidem vulpes novit, verum certe echinus
Unum magnum. Non laqueis capitur Simia.
Ep. Eia obsecro, ne ipsi vestram aspernemini
Salutem. En. Conticesce quaeso: e pumice
Enim aquam postulas: verba facis mortuo.
Ne. Seducito, quoscumque aut poter is aut velis:
In nobis certe collocabis operam
Eandem, ac si Aethiopem laves. Ap. Ne ita pergite,
Per immortales vos Deos oro. Noxiam
Hanc ponite pertinaciam: alioqui etenim
Sapietis, sed nimis sero hercule: nimis
Inquam sero sapietis. En. Aufugiamus hinc
Propere Nephali, ne Sirenes hae suo
Nos cantu. Ah bone Deus, quae est hominum insanias
Ne. Abeamus sane: in me non ulla erit mora.
Ep. Abite, ut ut libet. Veniet (mihi credite)
Tempus, quo paenitudine ducamini:
Sed factum stulti cognoscetis sero. Ap. Ita
Post devoratam rem rationem inibitis.
Ep. Verum. quid vobis (o boni) sententiae
Adhuc reliquum est? Numquid etiam vos commovent
Istorum contumeliae atque opprobria?
Ag. Ne tale quid de nobis suspicamini:
Haud sumus enim, quibus nec ara neque fides.
Non muliebre gerimus ingenium. Verum quidem est,
Quod ad iracundiam nos non parum incitant
Huiusmodi illorum calumniae: sed ad
Defectionem certe adeo nihil, ut perinde,
Immo etiam magis in proposito obduremus, atque
Antea. Ep. Bene. Pro ista igitur per severantia
Vestra et fidelitate summum praemium
Referetis propediem. Ag. Id sacra Voluptia
Faxit. Ap. Ne dubitate. haud deerit cultoribus
Suis ipsa unquam. Ast tempus iam nos admonet,
Ut Principem nostram repetamus denuo,
Quo eventum a nobis cognoscat negotii.
Ag. Et nos profecto venter latrans admonet,
Ut in popinam aliquam concedamus simul,
Symposionque ibi instituamus lautulum.
Ep. Vos in eadem, qua coepistis, sententia
Constanter perdurate: brevi (ut diximus)
Ipsa aderit. Ag. Constantissime obdurabimus.
Vos modo, ut adsit quam primum, procurate. Ep. Sic
Fiet. Ag. Valete igitur viri integerrimi,
Sacraeque nos iuxta omnes commendate pro
Parte virili Voluptiae. Nos iam ad popinam
Recta tendemus. Ep. Illic praestolamini
Nos tantisper, geniumque fovete sedulo,
Donec reversos una cum Voluptia
Nos audieritis. Ag. Exsatiabimus hercule
Ad summum usque aqualiculum, ut latrare desinat
Tandem. Ep. Sic facite. Quid videtur hem tibi
Collêga? Num fefelli? Non dixi, fore,
Ut quemadmodum principium plausibile fuit,
Sic et progressus esset felicissimus?
An non id ita factum videtis per omnia
Modo? Ap. Haud fefellisti mecastor, verus es
Epicure. Ep. O quam gratissimum erit nuntium
Hoc nostrae Principi, quantopere gaudio
Perfundetur, quanta exsultatione nos
Excipiet? Ap. Maxima certe. Sed admodum
Me male habet interim, quod illi alii adeo
Nostram calumniati sint, nostraque animo
Tam praefracto contempserint consilia. Ep. Quid
Hoc te male habeat? Isthac pervicacia
Namque haud nostrae queunt obesse quippiam,
Sed sibi potius ipsis. Si umbram sequi volunt,
Si cum cane illo Aesopico carnem ore gestam
Relinquere, quam ab incertis desistere
Malunt, pergant sic more suo audacter. Breuî
Tempus veniet, quo aliud velint factum. Breuî
Quod Phrygibus olim, illis eveniet, nimis
Videlicet sapient sero. Verum adsumus
Iam aulae nostrae: quare citra dilationem
Ingrediamur, desiderabundamque prae
Omnibus Heram summis repleamus gaudiis.
Ap. Ita faciamus edepol, arridet id mihi optime.
Ea est hominum perversitas
Innataque corruptio,
Ut ab ipsa etiam pueritia
Ad omne malum propendeant.
Et quod mirandum hercle est magis,
Usque adeo student malitiae,
Ut quo ea vetita est impensius,
Hoc ipsi magis eam expleant.
Hinc nimirum usu quoque venit,
(Ceu cernimus apertissime)
Ut eos citius audiant,
Qui noxia tradunt dogmata.
Immo hos solos sanctissimos
Purissimosque iudicant,
Hos eximiis honoribus
Afficiunt usque sedulo.
At eos qui spiritualia
Caelestiaque ipsos docent,
Neque admittunt neque audiunt,
Sed plane habent derisui.
Quis iam vero heîc subsistere
In Iustitiae poterit via?
Quis ab hoc malo contagio
Se immaculatum custodiet?
Id hercle quam paucissimis
Licebit in hoc mundo assequi.
Vix namque fieri potest,
Quin inficiatur uspiam.
Verumtamen fiduciam
Qui collocat in Altissimum,
Is tutus erit ab omnibus,
Ac nonquam commovebitur,
Et si ceciderit forsitan
Humana ex imbecillitate,
Haud ipsum deseret tamen,
Sed eriget mox Dominus.
PRô summe Pater Deus, quid iam nunc audio:
Itan' Voluptiae insidet, mortalium
Porro omnium sibi conciliare pectora?
Itan' ob unicam hanc caussam emisit suos
Quoquoversum, meis ut placitis derogent,
Cunctosque sensim a me alienatos in suam
[Note: Di.] Trahant constanter haeresin?
[Note: Sc.] O indignum facinus, o flagitium nullo
Unquam tempore pol expiandum, o temeritas
Monstrosissima. Quid heu nunc capiam consili?
Ecqueîs potissimum rationibus modo
Nefarios istos ausus antevortere
Licebit? Ah omnino de me iam actum erit
Sat scio. Novi etenim, quam sit hominum cogitatio
Omnis ab ipsa statim adolescentia in malum
Propensa, quam ad vetita nitatur perpetim.
Quod ego vix tempore longo obtinere apud
Eos quivi, id certe seductrix illa ter
Pessima Voluptia, intra spatium horae unius
Suis illecebris dissipabit, destruet,
Demolietur, usque adeo letale mulsum
Oblectat miseros. Atqui non adeo meum
Heîc metuo damnum, non mei adeo vereor
Contemptum, ut summi scilicet parentis. Is
Siquidem Animas, quas per gnatum suum unicum
Semel ex orci faucibus Sathanicaque
Tyrannide asserere dignatus est, per hanc
Rursus pestem amittet, iisque spoliabitur.
Quis vero non hoc defleat? Quem tanta non
Ad commiserandum moveat clades, utpote in
Qua haud corpus solum exponatur periculis
Quam plurimis, sed et anima insuper (o pudor)
Poenis misere tradatur infernalibus?
Sed flere nil iuvat: melius est forsitan,
Immo longe mel ius est, ut precatione
Assidua devotaque divini invocem
Numinis auxilium, quo et me et gloriam suam
Potenter vindicet atque tueatur. O
Igitur maxime rerum opifex, turris, fortitudo,
Assertor, propugnator, portus omnium
Tibi fidentium, tu quaeso nunc olympo
Ex alto mihi famulae tuae adsis, tu manus
Auxiliatrices porrige, tu potentiam
Tuam omnipotentem iam exsere, quo beluam hanc
Septicipitem, meretricem Babylonicam,
Voluptiam nimirum perversissimam,
Aggrediar, oppugnem, vincam. Ast quid turbinis
Circumquaque heîc auditur? Unde murmur hoc
Repentinum? Quid horridus hic sibi vult sonus?
Pro Deûm et hominum fidem. Iam video: Voluptia
Ipsa venit, magno constipata examine.
Quid nunc agam primo? Quid auspicabor? Heu
Me miseram, vae mortalibus. Statim'ne eam
Adoriar, an exspectabo, donec concionem
Vocaverit incoeperitque affarier?
Tantisper certe praestolabor. Sic enim
Ex verbis illius venari occasionem
Oppugnandi commodius mihi licebit. At
Interea heîc auscultatrix stabo clanculum,
Ne me vel conspicetur vel agnoscitet.
ITan ais Epicure, omnes fere simul
Sua daturos mihi nomina, meumque unice
Adventum praestolari? Ep. Sic est Domina, vel
Teste Apitio. Nam is non minus et adfuit
Et audiit, atque egomet sane. Vo. Commodum igitur
Ac utile cum primis erit, ut itineri
Iam nunc accingamur, ne nostra fôrs mora
Paratos abalienet rursum. Sar. Tempus est
Mecastor Hera. Inquiunt enim paroemiâ
Volgari: Saccum aperiendum e vestigio,
Quum sucula nobis offeratur. Pa. Inquiunt
Ita, et vere quidem. Videmus namque eum,
Qui paulo ante paratus fuit ut qui maxime,
Paulo post vix centenis posse equis trahi in
Nostram sententiam. Vo. Sic res equidem se habet.
Quare heus Salpinctes, tu praecede nos parum,
Tubaeque clangorem excita, ut omnes sciant
Nos actutum adfuturas. Sal. Effectum id curabo Sca.
Hera clementissima, tu sequere ubi libuerit.
Vo. Hem Sardanapale, atque Pari, vos praecedite
Nos ambo. Sar. Ita fiet. Pa. Probe curabitur.
Vo. Tu vero mihi Semiramis ad dexteram
Adhaereto. Sem. Parebo lubens, quicquid iusseris
Domina. Vo. Tu autem Cleopatra latus claudes mihi
Sinistrum. Cle. Haud partibus deero meis. Vo. Ceterum
Vos Epicure et Apiti nos consequimini
Quam proxime, citra omnem intercapedinem.
Sic tum pedisequae etiam, quaeque suo ordine
Apte sequentur. Ep. Curabuntur omnia
Hera tuo pro arbitratu. Ap. In nobis haud erit
Princeps inclita, quod non tuis respondeat
Exacte votis. Quicquid iusseris modo,
Effectum strenue reddemus. Vo. Certa sum
Facturos vos, fideles quae deceant. Ep. Ea
Ipsa profecto, ne dubites. Vo. Age, eamus igitur.
ECquid repentinus portendit hic sonus
Taratantarae? Dii, quam obstupeo, vox faucibus
Prae cursu terroresque haeret. As. Quid buccinae
Hic clangor monstri alit? Quid? Ah artus mihi
Ingenti prae timore concutiuntur omnes.
Ph. At at, quantopere ad hunc tubae clangorem ego
Miser conturbor. Nonquam, quod sciam, mihi
Horror tantus. Ag. Vah, quanta vobis fortitudo
Inest? In pulicis etiam morsu Deus
A vobis invocatur. Immo vel unicus
Musculus (ut ego quidem iam conspicor) suo
Vos facile cursu perterrêre poterit.
Quid? Num ex leporis omnino edistis corculo?
Me. Quî sic Agirta? Num tam ridicula tibi
Haec bucinatio videtur? Ag. Ridicula plane.
Est namque futuri signum praesens gaudii.
Cur ergo incutere vobis perturbationem aut
Timorem possit? As. Quid ais Agirta? Non-
Dum mihi datur assequi, quorsum tuis velis
Aenigmatibus. Davus sum, non Oedipus.
Quare dic clarius obsecro, quid sentias.
Ph. Et mihi certe sermo tuus paradoxon adhuc
[Note: Qu.] Videtur. Me. Nec mihi minus edepol.
Nam natatore Delio (med quidem
Sententia) opus fuerit, ne quis in eo
Nostrûm fôrs praefocetur. Ag. Dii, quid audio?
Siccine meras lippitis ollas, ut vidêre
Haud dum amplius possitis quicquam? An non videtis
Voluptiam iam nostram adesse regia
Sua cum maiestate, ut ambo illi viri
Praedixerunt? Me. Voluptiam? Ag. Voluptiam
Inquam Me. Qui scis? Ag. Quia illi iidem proxime
Eam sequuntur. Me. Iam video. Certe ipsamet
Est. As. Est haud dubie. Nam et ego viros conspicor
Eosdem, nobis qui dudum aderant. Ph. Dii,
Quanta omnino huius Principis elegantia est?
Quanta et cultus et corporis concinnitas,
Venustas, pulchritudo? Ag Adest, favete iam
Omnes aeque linguis, ut audire liceat,
Quidnam dictura sit nobis potissimum.
Ph. Ipsis erimus Pythagoreis taciturniores.
Verum certe non per quinquennium tamen.
Salpinctes. Agirta. Methystis. Voluptia. Virtus. Sardanapalus.
EHo, omnes quotquot adestis, huc simul oculos
Aureis, mentemque iam vestram convertite,
[Note: Anap.] Ut nimirum quid dicendum vobis eveniat
Modo, audiatis et clare et fideliter.
Ag. Auditis Congerrones, quid praecipiat hic?
Me. Audimus. Ag. Advertamus igitur animum
Dictis summa cum diligentia, obsecro.
Me. Accurate profecto, ne dubita. Ag. Bene est.
Vo. Me aspicite Viri, me audite unam, si vivere
Vobis perpetuo collibet. Ego Voluptia
Sum, Dea videlicet omnium suavissima.
Ego voluptatis sum largitrix unica.
Ego illa inquam sum, quam non una quaepiam natio
Aut altera colit, sed quam totus orbis in
Universum consensu hercule maximo
Suspicit, adorat, veneratur. Me namque tum
Reges tum principes sequuntur anxie:
Me sacrati sacerdotes ubilibet
Religiosissime observant. Me Virginum
Venustus concomitatur ordo. Me chorus
Mulierum venerabilis admiratur. Me item
Ac mea vexilla milites fortissimi
Summo studio per omnem vitam prosequi
Honoribus encomiisque gestiunt:
In summa: Omnes aeque, quibus cordi est salus,
Meo sub imperio vivere suaviter
Desiderant. Quid ni vero? Meo etenim
Ex pectore molles dimanant perpetim
Voluptates, deliciae, risus, cantica
Dulcia, et omnia denique bonorum genera. Sub
Me vel nulla senectus vel sane florida,
Sub me nil lugubre, nil infortunio
Subiectum, nil expositum ullis periculis.
Ast contra, me qui contemnunt, qui respuunt
Mea placita, condignas subire ac perpeti
Coguntur poenas. His enim neque gaudium
Erit, neque pax, neque fortuna prospera,
Neque sanitas, neque deliciae, neque claritas
Famae aut honoris, neque longaeva denique
Tum vita tum voluptas: sed contra dolor,
Afflictio, maeror, infortunium, sitis,
Fames, valetudo adversa, ignominia.
Id quod vel in hostis nostrae Virtutis (at
Vitii fere dixissem) cultoribus satis
Semperque colliquet, ne aliunde sit opus
Exempla petere. persuadent sibi fatui
Homines, solida ea esse omnia, quae calumniatrix
Illa execrabilis phaleratis assolet
Subinde pollicerier sermonibus.
Sed fallentur, fallentur inquam pessime:
Sera nimis illorum resipiscentia erit: ah
Tarde nimis tangentur paenitudine.
Quare (o viri) si vobis animus est simul,
Felicitatem veram appraendere perpetim:
Si sincerae voluptatis cupidine
Ulla tenemini, Virtutem sordidam
Cane peius et angue prosequimini odio,
Me vero unam ac solam, tanquam summum bonun:
(Quod et re ipsa sum, teste Epicuro)
Amate, suspicite, observate mordicus.
Sic ego vicissim. VIR. Quid me, heus tu Voluptia,
Quid inquam malesana Voluptia calumniis
Nugosis, iniustisque me proscindere
Pergis? Quid hem perfida, quid miseros decipis?
Quid sordes luxusque tuos laudas? Quandiu
Tuis illecebris Mundus divexabitur?
Vo. Apage hinc meretrix perversissima, vel mox edes
Pugnos: amolire inquam te e vestigio hinc,
Nisi cupis, tuis ut crinibus involem.
Vir. Nihil efficies minis huiusmodi, nihil
A te mihi metuo. Quin quaero ex te, unde nam
A quove daemone huc instigata sies, ut
Illos erroribus audeas seducere,
Illos corrumpere, in quorum potissimum
Favorem ac gratiam Dominus meus Crucem
Mortemque sustinuit longe durissimam?
Vo. Ecquis (dic venefica) iste Dominus est tuus,
[Note: Apos.] Cuius adeo. Ast silentio premam, addere
Ne videar camino oleum. Vir. Quid? silentio
Conceptum animi premis? Sed crede, utcumque me
Tuas malitias caeles, haud caelare eas
Tamen Deum poteris unquam. Ille abscondita
Etiam tenebrarum perspectissima habet: cum
Nihil omnium subterfugit. Porro autem, ut ad
Interrogationem tibi respondeam,
Scias Dominum meum esse illum, per quem omnia
Tum in caelo tum in terra creata sunt, cuique'
Est tanta potestas, tanta magnificentia,
[Note: Di.] Tantus honor, tanta gloria, ut
In nomine ipsius genu flectatur omne
Caelestium, terrestrium, infernalium:
Nimirum Iesum Christum, a Nazareth, unicum
Naturalemque parentis summi filium.
Vo. Vah invisum nomen. Video infeliciter
Me huc appulisse modo, video me iam nihil
Apud meos tirones posse efficere, tam
Videlicet idem hoc nomen commemoratioque
Ipsius pectus percellit meum. Age igitur
Procul hinc nunc discedam, donec tempus mihi
Sese obtulerit opportunius. Hem Principes
Comitesque ceteri, vos me sequimini
Quaeso cursim. Sar. Lubentes hercule, nihil
Enim nunc gratius facere nobis potes.
Nam omnes ad meretricis istius pessimae
Voltum, adeoque ad nominis Iesu mentionem
Ingenti correpti terrore sumus. Vir. Fugin'
Heus exsecranda? Quorsum properas? Siccine ad
Unius mentionem horrore concuti
Te sinis? Ah vestigia Leonis quaeritas,
[Note: Di.] Ut video. Vo. haud dum palmam feres
Saga. Aliud veniet tempus, quo quod iam minus
Meo arbitratu perficitur, resarciatur
Abunde, idque ingenti tuo periculo.
Vir. Exitus acta probabit. Verum haud adeo mihi
Abs te metuo, ut non ausim posthac latius
Tecum manus conserere. Immo tam clanculum
Non prodibis, quin ipsa quoque adfutura sim,
Tuisque quoad vita mihi fuerit comes,
Obgannitura haeresibus illecebrisque Vo. Ne
Vos quaeso viri, ne seductrici huic amplius
Auscultaveritis, quin mox hinc subducite
Vos, meque potius subsequimini, salus
Si vobis vestra cordi est. Ag. Perplacet Hera.
Nec enim est animus, diutius heîc figere pedem.
Vir. Ah iuvenes floridi, ab ne sic seducere
Vos ac captivarier a perversissima
Patiamini. Ne illecebris adlubescere
Huius nimium velitis, suadeo. Adferunt
Namque ipsam mortem, innumeris vos periculis
Involuent. Ag. heus congerrones, aufugite quam
Primum hinc, vos obsecro, ne ita blasphemias
Istius inaudiatis. Me. Hoc decrevimus
Iamdudum omnes. VIR. Heus heus iuvenes sistite precor
Paulisper cursum, attendite meis paululum
Monitis. Ag. Quid hem subsistitis adhuc? Nonne vos
Facti pudet? Siccine sacrae Voluptiae
Piam admonitionem omnino aspernamini?
Maturate gradum. Me. Ne stomacheris adsumus.
Vir. Prô summe parens, o pudor supra pudorem
Omnem. Nemo superest, qui nostra gestiat
Vel audire. Heu dolor dolor. Quid cogitem,
Aut quid dicam nescio. Deflexerunt simul
Omnes, omnes perinde sunt inutiles
Plane facti: non est, bonum qui factitet
Amplius: haud est, qui stude at pietati, qui amet
Rectum, qui iustitiae sacrae observans siet.
Sed quorsum conducit diu immorarier
His questibus? quorsum. Verum ni lumina
Me fallunt prorsus, cernere me videor duas
Nostri ordinis puellas. Certe conspicor
Paramythiam et Andriam. Mirum vero, eae
Quid heîc facturae sint, quid adferant. Sed ex-
Spectabo tantisper, donec adsint mihi.
DEum immortalem, quantam voltus illius
Prae se fert maestitudinem? Verum haud profecto
Id mirum est, quum praesertim vix in milibus
Multis unus reperiatur, qui quod pium,
Rectum, iustum exsistit, requirat sedulo.
An. O saeculum hoc ferreum, immo luteum,
Aut si quod deterius excogitarier
Luteo potessit. Siccine Voluptia.
Lerna illa malorum sua oppressit homines
Omnes tyrannide, ut nostrae huic nuspiam
Locus ullus sit reliquus? Pa. Nullus plane ut vides
Mea soror. Ast adest ipsa. Vir. Unde vos precor
Iam adestis o Sorores dilectissimae, aut
Quo tenditis potissimum? Pa. Te petimus unam
Ambae. And. Ad te solam hoc arripuimus itiner
Mater carissima. Vir. At qua de caussa? Pa. Ea
Nimirum, ut te relictam iam fere ab omnibus
Partim consolaremur, partim etiam (modo id
Fieri possit) corroboraremus. Vir. Tametsi
Hoc pacto agatur mecum, ut ulla vix
Vel consolatio vel corroboratio
Animi mei tristitiam delenire possit,
Nihilo tamen minus adventus est mihi
Gratissimus vester. An. Dolemus plurimum
Certe vicem tuam alumna, compertumque sat
Habemus, te mirum in modum uri ob impios
Illos mundi nequissimi mores, ob et
Detestandam Voluptiae tyrannidem:
Verum precamur enixim, ut modum dolori
Adhibeas, ne te nimium maceres fletibus.
Non diffidimus enim, quin summus pater et his
Daturus tandem sit malis finem. Vir. Utinam.
Par. Ne dubita, quin revoca ad memoriam altius,
Quantis ab ipso mox mundi huius initio
[Note: Quin.] In praesentem usque diem sis impetita et
Angoribus et persecutionibus,
Et quam potenter tamen ille superûm parens
Deus te ab ipsis demum liberaverit.
Vir. Hoc unum sane me solatum est hactenus,
Alioqui iamdudum abiecissem hastam. An. Futurum
Est ut Voluptia una cum suis brevi
Te adeo affligat, adeoque oppugnet atrocibus
Iniuriis, ut nil spei viderier
Possit reliquum: sed tu obdurato fortiter,
Animo fac sis praesenti, non te deseret
Diu orphanorum consolator, non suum
Diu differet auxilium. Vir. Utrumque cognitum
Habeo, et instantem scilicet afflictionem
Et liberationem divinam. Neque
Ob id magnopere laboro aut anxius animi
Sum: sed quod tanta Erebi principibus interim
Turba hominum propinatur per Voluptiam,
[Note: Sc.] Quod tot mortalium pereunt animae, hoc unum est
Quod me male habet, hoc unum animum meum anxium
Cum primis reddit. Par. Eia sis animo bono.
Suas Dominus non seduci sinet oves,
Nemo e manibus suis eas rapiet. Vir. Et hoc
[Note: Sc.] Me solatur. Ceterum, ut ut eveniat tandem,
Stat sententia, neque declinare ad dexteram
Neque ad sinistram, sed resistere fortiter
Hosti ad mortem usque. An. Ita facito. Sic Deus Opt.
Max. aderit tibi praesentissima manu
Vicissim. Par. Non dubium est. Haud verbum enim suum
Revocabit unquam. An. Ipsum certe caelum prius
Universaque terra peribunt, quam id, quod semel
Pollicitus est, revocet. Non est mutabilis
Ut homo, haud idem iam affirmat, iam negat simul.
Vir. Huic me totam commisi, in manibus ipsius
Omnes meae sunt sortes. Sed si commodum
Videtur, nostrum repetemus gurgustium
Una, atque ibi de bis agemus familiarius
Iuxta. ac fusius Pa. Ubi voles, in nobis mora
Nulla erit. Vir. Age igitur, me iam subsequimini.
Ut tenebris cum luce nitida
Nulla omnino est communio,
Ut item nox atra et dies
Inter se plane discrepant:
Sic Caro nimirum et Spiritus,
Sic impii iuxta ac pii,
Sic Mundus item et Ecclesia
Inter se pugnant mutuo.
Hinc Caro, Mundus, et Sathan
Attentant sedulo omnia,
Ut in suam sententiam
Quoscumque possunt pertrahant:
At Spiritus e contrario
Suis cum sectatoribus
Adducere omnes satagit
In sacrosanctam Ecclesiam.
Quo Caro vero cum suis
Rerum possit potirier,
Omnia suadet mortalibus
Quae a natura ipsis complacent.
Suadet delicias quaerere,
Carnis studere luxui,
Sese exsatiare libidine,
Vacare semper otio:
Sed Spiritus contra docet,
Piisque inculcat sedulo,
Ut carnis potius comprimant
Perversas usque cupidines.
Suadet delicias fugere,
Luxuriae vitium occidere,
Sectare castimoniam,
Sanctis vacare laboribus.
Verum o nimis praeposteram ac
Vanam curam Mortalium:
Consilia pellunt spiritus,
Carnemque sequuntur noxiam.
Pro vita amplectuntur necem,
Incommoda pro commodis,
Pro deliciis perennibus
Sese ultro immergunt tartaro.
MIrum profecto, num ita res habeat, ut modo
Accepi. At non dubium est, quin habeat ita. Probe
Enim compertum est mihi, Deum haud unquam suam
Relicturum defenstricem. O quam laetor ego
Ex intimis animi mei praecordiis,
Quam mihi summo prae gaudio cor subsilit,
Quod nostrae nondum hosti institutum cesserit
Suo pro voto. Faxit porro maximus
Ille superûm pater, ne unquam etiam cedat illi,
Quod molitur. Verum en, meus Encratius
Viam huc recta affectat. Is haud dubie certior
De re omni est factus. En. Hem, te ne heîc Nephali ego
Adeo reperio solum? Ne. Nunc profecto, mi
Encrati. Salue plurimum. Tuus mihi
Adventus est gratissimus. En. Salvere te
Quoque iubeo frater. Sed heîc quid obsecro
Agis rerum, quid meditaris, quid pensitas?
Ne. Id divinare potes nullo negotio.
Ne vero te diu suspensum detinere
Videar, dicam rem omnem (ut est) brevissimis:
Relatu accepi quorundam, nostram inter et
Voluptiam habitum esse duellum, atque hanc mox harena
Concessisse. En. Ah, non est Nephali, quod habeas
Fidem omnibus. Ne. Qui sic vero? Non factum ita est?
En. Proferre heîc nihil possum certi. Exitus etenim
Anceps fuit quod ad Antagônistas quidem
Attinet. Ne. Heu, frustra igitur sum gaudio
Perfusus, ut audio. Nam laetabar ob id
Mirum in modum. En. Praeterquam quod victoria
Nondum sat solida apparuit, scio, neminem
Ibi ex volgo praesentem tum fuisse, qui
Non in nostrae adversariae descenderit
Totus sententiam. Ne. Hui tam cito? En. Malis fere
Semper magis citiusque addicti reddimur,
Quam iis, qui tradunt pia salutariaque Ne. Sic
Est. Omnes igitur ad eam deflexêre? En. Nemo
Inquam adfuit, qui non eius capesseret,
Idque lubentissime, monita. Ne. Eheu iam redit
Maeror pristinus. Utinam aliud mihi nuntium
Hoc prosperum mage contigisset. En. Id ego
Quoque (crede) mallem. Immo (si optio quidem mihi
Concederetur libera) vel milliês
Mori ipse praeeligerem, quam ut saltem unicus
Illius involueretur unquam erroribus.
Scio namque, et id optime quidem, quod quemadmodum
Adhaerens Virtuti vitam aeternam invenit,
Sic qui Voluptiam sequitur, reperiat
Pro vita mortem, amarorem pro dulcibus.
Pro laetitia perenni numquam finiendam
Tristitiam. Verum quando ut cupimus, non datur,
Toleranda sunt nobis, ut res fert, omnia,
Donec meliora substituat Deus Optimus
Maximus. Ne. Hem, abrumpe sermonem nunc paululum.
En. Quid est? Ne. Videor mihi nescio quid murmuris
Audire. En. Tinniunt aureis forsan tibi ex
Vaporum vitio. Ne. Ut ut aliâs mihi tinniant,
Iam nil huiusmodi sentio. Quin maximam
Etiam conspicor huc adventantem turbam. En. Ubi?
Undeve? Sed et ipse multitudinem mo do
Hanc conspicor. Papae? quid apparatus hic
Tam splendidus portendit? Ne. Nisi me opinio
Prorsus fallit mea, affirmare ausim, venire
Illic Voluptiam nostram advorsariam [Reg: adversariam] .
En. Haud longe aberras a scopo. Nam praeter illos
Quos incipio dinoscere paulatim, et ipsam
Peculiariter contuor. Ne O pessimum
Caput, o turba teterrima. Prô maxime
Diuûm pater, siccine seductrix haec tuum
Popellum? Sed addam verbis coronidem.
Nam adest, ut video. En. Ita praestat. Ast alio interim
Deflectamus, donec praeterierit ea
Suis cum illecebris. Ne. Sic sane. placet mihi.
TUum hercle Domina consilium et probo maxime
Et laudo. Sic perge secundis ventis, ita
Nimirum exoptatam feres victoriam
Tandem. Vo. Haud ullo sum commissura tempore,
Ut quid eorum, quae decrevi praesentibus
Vobis, in me desideretur. Sentiet.
Sentiet inquam, qua cum illi res fuerit, brevi.
Experietur plane (ast suo infortunio
Maximo) animus quis mihi siet, potentiâ
Quid valeam, quibus ego sim viribus praedita.
Ep. Merito sane Hera. Nam digna est, quam radicitus
Euellas. Siccine illa debebat tuam
Ad populum concionem interturbare? Itan'
Suis debebat sugillationibus
Dicteriisque amaris te proscindere?
Ut Dii deaeque omnes illam male perduint.
Sar. Perdetur belua triceps hisce manibus
Meis. Videbit, non deesse Voluptiae
Suos defensores, non deesse vindices.
Pa. Vah quae cogito, quam cor mihi intus aestuat
Ingenti prae iracundia. O si redeat huc
Mastigia pestilens: vel oculos eruam
Illi, vel corpus certe tingam sanguine.
Crede mihi Heroina, citius perfodier
Me vel mille gladiis patiar, quam te sinam
Inultam. Vo. Vostra mihi satis superque pol
Comperta fidelitas est: nec dubito quidem
Semel, quin vos quod decet amicos candidos
Facturi sitis usque Sed quem conspicor
Illic adventantem? Certe nisi caecior
Tiresia sum, nostrum conspicor patrem,
Meum video altorem carissimum. Ipsus est
Mecastor. Gaudeo ob illius praesentiam
Maximopere. Deflectite paulisper hinc
Quaeso proceres viri, dum quid velit audiam.
Arduum enim erit dubio procul negotium.
Ep. Lubentes hercule obsecundabimus Hera
Tuis iussis. Sar. Quid? ni Neque enim probos decet,
Sese intermiscere invocatos coetui
Arcano. Vo. Belle sapitis. Merito laudo vos.
IN tempore me huc appulisse video.
Quam namque quaerebam, quam accedere animus
Fuit, eam heîc nunc reperio, diligentia
Summa nostrum procurantem negotium.
Adsit coeptis ter maximus Beelzebub.
Vo. Quorsum tu pater? ad nos ne concessurus es?
An alio iter instituisti? Pi. Ad te solum mea
Gnata. Iubeo te saluere. Vo. Et tu saluus sies
Genitor mihi omnium longe carissime.
Quid caussae est, quod tam longinquam profectionem
Ad nos susceperis? Pi. Dicam paucissimis
Filia. Relatu manium quorundam, hinc ad
Nos per Parcas transmissorum, diebus ex-
Actis accepimus, Monstrum illud pessimum,
Quod per antiphrasin Virtutem nuncupant
Impii, ut hactenus, ita et maxume tuis
Praeclaris studiis ausibusque reniti, eamque
Ob rem tecum etiam in harenam descendisse pro
More suo, ac convitiis egisse plurimis.
Ne igitur tu eius forsan maledictionibus
Commota ab instituto resilias, mihi hoc
Negotii princeps noster Beelzebub
Cum ceteris vener andis patribus dedit
Potissimum, ut quam primum convenire te
Eniterer, animumque tibi fortem adderem ac
Infractum contra omnia Virtutis spicula.
Hac itaque de caussa iam adsum, haec occasio
Adventus est nostri. Vo. Nunc clare intelligo,
Quantae ego sum curae et tibi pater et inferûm
Principibus praestantissimis. Et hoc (mihi
Crede) haud parum dabit currenti calcaria.
Sed edissere iam obsecro quibus rationibus
Hosti aptius nostrae resistere debeam,
Quibus modis eius retundere machinas
Commodius possim. Pi. Aderit brevi ipsa sat scis.
Quum ergo accesserit institueritque more pro
Suo verba in te contumeliosa, fac
Virago sis, ogganniasque illi acriter,
Nec committas unquam, ei ut concedas loco,
Herbamue porrigas. Quin si proficere nil
Poteris verbis, ad verbera te convertito.
[Note: Sc.] Adsunt tibi tui satellites, adsunt
Patroni, hos invocato, horum utere brachio.
Haud te unquam deserent (mihi crede) haud te suis
Destituent praesidiis. Vo. Ea me spes tenet.
Pi. In illis (me suasore) non erit mora.
Tu modo macta virtute (ut coepisti) tuis
Adesto partibus, tuumque simul et
Nostrum regnum ex inimicae ereptum faucibus
Fortiter assere, defende, tuêre, vindica.
Vo. Ita fiet Pater, ne dubita. Ast hoc velim
Rogatum te interim, ne tu nos deseras,
Quum ad conflictum ventum fuerit. Pi. Quamquam diu
Abesse domo prae arduis negotiis
Mihi vix liceat, tamen quandoquidem sentio
Heîc regnum nostrum vel servari perpetim
Vel certe (quod maximus avertat Beelzebub)
Periclitari ac aeternum succumbere,
Si palmam praesertim secum hostis auferat,
Manebo heîc tantisper (sed clanculum tamen)
Donec sit absoluta tandem fabula.
Et sicubi confirmanda sis aut monenda de
Rebus aliquibus ad causam facientibus,
Adero tibi frequens insufflando. Vo. Sic age
Precor. Pi. Tu iam vero coeptis insistito,
Ego me interim abdam alicubi. Vo. Viraginem
Me esse videbis pater. Pi. Vale igitur filia
Chara unice. Vol. Vale et tu genitor optime.
Ast tempus est, ut convocetur Contio.
Nam iamdudum haud dubie me praestolantur. Heus
Itaque Salpinctes, Audin'? Sal. Adsum Domina, dic
Me quid facere velis. Vo. Sonum da buccinae,
Quo nostri conveniant statim tirunculi.
Sal. Factum puta. Vo. Bene habet, ego mox subsequar.
IO, io. Tubae audio clangorem. Euge, iam
Meum in me pectus exsultat prae gaudio.
Iam scio adesse columen nostrum Voluptiam.
Auditis ne bem Congerrones, quid buccinae
Sibi sonitus velit? Ph. Audimus certe, atque ob id
Solum tam nunc turmatim accurrimus. ME. En adest
Princeps Voluptia, nostra omnium salus
Et anchora. Euax, quanta animum iam hilaritas
Meum corripit? Ast ubi tu Agirta tam diu
Delituisti interim? Ag. Proh pudor, egon' ultimus?
Atquî esse primus merito debebam. Me. Satis
Adhuc mature ades, Ph. O felicissimos,
Quibus hanc Principem aspicere, alloqui, immo ad haec
Amplectier etiam licet. As. Si initium
Tam est plausibile, quanta putas finis adferet
Bona, commoda, praemia? Ag. Ea si connumerare quis
Particulatim velit, is harenam etiam in maris
Littore numerare poterit. Verum ut video, adest
Iuxta nobis illa. Taceamus igitur, ut
Quid sit dictura in audiamus commode.
Me. Ne gry quidem loquemur. Vo Manda silentium
Salpinctes. Sal. Fiet Princeps clementissima.
Silentium vobis indicitur viri,
Favete itaque linguis, et quid Voluptia
Vobis propositura siet animadvertite.
Vo. Saluere vos omnes multum iubeo o viri
Mihi fidelissimi. Ag. Adventus hercule tuus
O praeclarissima Dearum est omnibus
Nobis longe gratissimus. As. Adventum Hera
Tibi gratulamur prosperum. Ph. Conspectibus
Profecto tuis Domina nobis nil gratius
Unquam potest contingere. Me. Deliciae unicae
Tua nobis est praesentia: quin immo ad tuum
Conspectum non secus ac si nectar non sine
Nepenthe biberimus, subito exhilaramur aeque
Omnes. Vo. Collaudo vos alumni plurimum,
Ac habeo gratias, quod adeo nomini
Addicti sitis nostro, quodque sordidam
Prae me Virtutem contempseritis strenue.
Ag. Quid ni vero Domina? quis non certis frui
Mallet deliciis, quam incertas frustra ac diu
Exspectare? Illa suos spe inani pellicit:
At tu contra tuis et polliceris et
Praestas solida ac certa. Vo. Bene habet. Audite iam
Igitur porro, quae dudum ob interruptionem
Illam [(transcriber); sic: Ilam] tumultuosam hostis nostrae eloqui
Haud apte poteram. Ag. Dic quodcumque libuerit.
Hera, auditores experieris sedulos.
Vo. Dixi diebus exactis, a me unica
Ac sola promanâre voluptatem omnem: ad haec
Orbem universum nostro subditum esse regno
Imperioque. Id iam argumentis certissimis
Probabo, nequis me forsân mendacii
Insimulare queat commode. Quod attinet
Sane ad primum, videtis ipsi sat superque,
Nullum uspiam esse in toto nostro corpore
Locum, nullam partem, unde non peculiaris
Aliqua voluptas procedat. Aspicite quaeso
Ac contemplamini singula membra: faciem,
[Note: Sc.] Oculos, os rubicundum, genas, mentum, collum
Humeros, brachia, lacertos, pectus, ubera,
Ventrem, femora, pedes, et si qua alia id genus
Sunt, ex quibus metiuntur pulchritudinem
Homines. Quod horum obsecro non elegantias
[Note: Cat.] Meras, merasque voluptates testatur?
[Note: Sc.] In corporis vero statura, in incessu,
In ornatu, in vestitu, quid non undiquaque
Est plenum suavitate, maiestate, item
Deliciis, gloria, concinnitate? Quis
Hinc non perspicue colligat, quanta et animus
Ipse siet praeditus omnino fragrantia,
Quanta voluptate? Sed alterum nunc prosequar
Etiam paucis, ut nimirum ostendam ac probem,
Omnes orbis totius incolas meo
Subiectos esse imperio, idque lubentissime.
Euoluite precor annales, consulite Mundi
Historias, et invenietis dilucide,
Non huius solum tempestatis homines
Me observare atque sedulo venerarier,
Verum priscos etiam et antiquos unice
Meum coluisse numen. Exempla petitis?
In promptu sunt. Praeter eos namque, quos modo heîc
Praesentes cernitis, Sardanapalum inquam, item
Paridem, Cleopatram, Semiramin, ad haec
Epicurum, Apitium, et alios quam plurimos,
Nostro etiam imperio subditi quondam fuêre
Insignes aliquot reges atque principes,
Videlicet Xerxes, Antiochus, Ptolemaeus,
Octavius, Tiberius, Caligula,
Claudius, item Nero, Sergius, Galba, et alii
Notae huius innumeri. Ne quid dicam interim
De ducibus strenuis Hannibale, et Holopherno:
Item de privatis quoque Caio Sergio,
Domitio, Crasso, Metello, Clodio,
Tribunicio, Catilina. Sed quid his diu
Commemorandis conducit immorarier?
Quorsum facit hoc vastum mare altius ingredi?
Dies enim me longe citius deseret,
Quam omnes nostros cultores nominatim ego
Recensere queam. Eloquar igitur paucissimis
Ac summatim, sigillatim quod non licet.
Me coluit Assyria, Aegyptus, Troia, India,
Graecia, Babylonia, Mauritania, Asia,
Europa, Affrica: Me venerati sunt Sarmatae,
Numidae, Parthi, Thraces, Persae, Aethiopes, Getae,
Sicambri, Itali. In summa nullus plane fuit
Sub sole populus, nulla regio, cuius haud
Sim habita semper tutrix unica, Dea, Columen.
Quamquam vero hostis illa nostra Virtus et
Per se ipsam et per suos, nostros aliquamdiu
Honores pristinos aberuncare visa
Est: nunc rursus tamen, velit, nolit, suae hi
Restituuntur tum dignitati tum quoque
Maiestati: idque hoc pacto, hac fruge, ut ii etiam,
Quos hactenus habebam mihi infensissimos,
Iam turmatim placita suscipiant nostra. Sed
En, approperat mea Mastigia, et istum volens
Suo pro more sermonem interrumpere.
As. Vah pessimum caput, scortum impurissimum.
Vo. Adhaerete mihi fortiter: viraginem,
Si accesserit, sentiet. Ph. Haud deseremus unquam
Te Domina, ne metue. Vo. Ea me spes sustinet.
AH bone Deus, pergit etiam advorsaria [Reg: adversaria] ?
Nondum satis habet, quod tam multos in sua
Pertraxit retia, nisi et omnes simul
Sibi reddat addictos? Heu quid faciam modo?
Quo me vertam? Quid consilii capiam? Sinam
Hoc ipsam pacto pergere? Tacebo penitus?
Ah non isthuc e re mea est, non parium est
Mearum. Sic enim est futurum certius
Certo, ut totum porro Mundum in suam haeresin
Allectet. Irruam in ipsam igitur, nec ab instituto
Animi desistam, dum halitus in me erit super.
Heus impia seductrix, nondum ne tuo satis
Factum est voto, quod hos misere vinclis tenes
Captivos, quod tua hos premis tyrannide,
Nisi et universum porro orbem in tuam trahas
Sententiam, exitioque summo mancipes?
Vo. Egon' tibi venefica rationem de omnibus
Reddere cogar? Tu pro libidine tua
Me procidisti insigniter hactenus, tuis
Me pro arbitrio usque impetiisti calumniis:
Ne aegre feras igitur velim, si et ego vicissim,
Ut merita es, par referam pari. Profecto, qua
Tu mihi mensura es mensa, eadem a me quoque
Tibi refundetur. Vir. Quod ego in hunc diem usque feci,
Haud in mei feci favorem aut gratiam:
Non inseruivi mihi, sed maximo patri
Deo, adeoque universo Mortalium
Generi. At tu quod moliris, nulli commodum
Parit, praeterquam tum tibi ipsi, tum patri
Tuo Pirastae ter nequissimo. Vo. Quid ais?
Patrem ne meum nequissimum vocas? Vir. Ita
Certe. Verum non ipsum solum, sed etiam
Te. Ut ille enim mali omnis summus auctor est,
Sic et tu mater, satrix, fomesque omnium es
Scelerum. Te namque duce in Mundo libidines
Omnigenae, immunditiae, turpitudines
Peraguntur. Te duce languescunt fortia
Hominum corpora robustique artus. Te duce
Iuventus florida marcescit, virilis aetas
Periclitatur, deperit senecta. Tu
Ingenia corrumpis, tu pectora inficis
Tu sensus dissipas, tu rationem facis
Brutam. Ex te morbi et innumeri et lue sua
Perniciosissimi dimanant. Ex te item
Proelia, discordiae, lites, homicidia,
Et quid malorum non? Vo. quae isthaec recensio
Est? Virt. quaeris exempla? Tibi uni acceptum ferendum
Est, quod Troia olim florentissima periit
Incendiis exitiosissimis, quod et
Parthorum regna excisa sunt, quod Asiae
Imperium amplissimum ruit, quod Graecia
Insignis succubuit: ne commemorem interim
Corinthum, Aegyptum, Assyriam, Rhodum, Thraciam
Et alias id genus regiones inclitas.
Vin'autem scire, quid in te exspectandum siet?
Nil sane aliud, quam foeda libido, crapula,
Luxuries, ebrietas, fastus, fallacia,
Dolus. Vis contra nosse quid in me siet
Potissimum? Nihil aliud profecto, quam
Solida gloria, fama generosa, ipsissima
Salus, verus honor, divitiae verae, decus
Perenne, consilium sanum, iustum, pium,
Et rectum. O igitur iuvenes florentissimi, o
Viri pulcherrimi, vestrae consulite quaeso
Saluti, pellite vanas istas corporis
Illecebras, fugite Voluptiam cane peius et
Angue: Imbuite vero contra animos dogmate
Nostro, nostram amplectamini pariter viam.
[Note: Sc.] Sic vere demum ad sincerae voluptatis
Pertingetis habitaculum feliciter.
VAh. quam mihi circa cor ebullit sanguis. Hanc ne
Iniuriam, haeccine contumeliosa verba
Inulta sinemus? Pa. Inulta? Neutiquam. Sa. Quid ergo
Ut faciamus suades Pari? Pa. Hoccine
Rogatu dignum? Euellemus eam funditus,
Idque e vestigio. Vo. O clientuli mei
Vestram fidem, me vindicate. Pa. Ut dii deaeque
Omnes argiloquum illud monstrum. Siccine
Tu, dic age, unicam deliciarum ducem
Dicteriis lacessere pergis? Vo Ne precor
Vestris me nunc praesidiis destituite. Pa. Non
Id fiet Domina, tu bono animo sies.
Sar. Vah terrae pondus, vah mastigia. Tun' ita
Nostram audes Principem nobis praesentibus
Convitiis incessere? tun' hem oggannire in os
Illi haud vereris? As. Quid? Taces? Hem hanc alapam
Tibi. Pir. Probe, sic pergite in malevolam
Grassarier. Par. Quid contamur [Reg: cunctamur] ? quid nectimus
Moras? In stercora deiciamus sordidum
Coenum. Par. Heus adeste simul Pedisequae manusque
Flagitiorum inicite stabulo. Aph. Adsumus
Una omnes. As. Appraendite igitur eam simul
Mecum puellulae, apprehendite, ut in lutum
Prosternamus lutosulam. Aph. In nobis mora
Haud ulla erit. Arg. Huc huc venefica pessima,
Huc concedendum erit tibi. Ma. Heîc tibi locus
Est adeligendus, heîc iaceas Mastigia. Pir. Sic
Sic. Ita volebam. As. Quid age iam responsitas
O pessimum caput? Ubi iam linguae tuae
Virulentia? Vir. Non deest, quod respondeam.
Sed quorsum isthuc facit? Cedere enim cogitur
Nunc ius violentiae. Verum hoc tamen interim
Haud vos latebit, quod vindex aderit breuî:
Tum ipsae in foveam, quam mihi parastis, incidetis
Credite. Sar. Quid? Comminare etiam ad haec? Vo. Caedite
Hem filiolae, trucidate, interimite funditus.
Quid sinitis eam pergere? Aph. Ne te quaeso Domina
Maceres, nos hoc lolium facile exstirpabimus.
Vo. Ah ne parcite, neque ipsi neque pedisequis.
Arg. Bono esto animo: nam sunt fere velut mortuae.
Immo ne my quidem facere audent. Pir. Laudo vos.
Sic decet. Vir. O oppressorum vindex unice,
Tu nunc mihi adesse digneris praesens, ut ex
Leonum horum eripiar flammivomis faucibus.
Tuas nunc in manus meum commendo tum
Corpus, tum spiritum. Mal. Vah, meretrix pessima,
Summum vocas ultorem? Sem. Sine videamus, is
Num sit relicturus olympum, atque ipsi manus
Auxiliatrices porrecturus. Cle. Nil minus
Hercule fiet. Non sunt illi Mortalium
Adeo res curae. Sar. Curae? Certe aliud nihil,
Atque otiosus est rerum spectator, ut
Vere Epicurus noster dicere solet. Perinde
Ipsi est sursum ne an deorsum ferantur. Vo. Eia,
Iam laetor ex animo, nunc omnis maestitudo
Exempta mihi plane est, iam laeti isthunc diem
Excipiamus. Pa. ita sane Hera. Iam et tempus et
Locus et res, tripudiemus, postulat.
Sar. Sed unde potissimum auspicabimur? Pa. Meo
Quidem iudicio nuspiam commodius, atque
A chorea aliqua triumphali. Vo. Iudicium hoc est
Mecastor optimum. Sic fiat. Adeste vos
[Note: Oc.] Igitur ad unum omnes, reges, reginae, Cancellarii,
Pedisequae, adeste inquam, et agite circulum.
Se. Nil per dium fidium fecero libentius
Ego, quam ut choreae huic intersim. Quare en sum parata,
Ubi commodum fuerit exordiamini.
Cle. Adsum et ego, nil lane magis in votis habens,
Quam huiusmodi [(transcriber); sic: hniusmodi] choream mea praesentia
Ornare. Sar. Dispeream, si quippiam mihi
Placeat impensius, quam ducere choream
Hanc. Vo. Sed quis praecentorem aget? Ag. Si non meam
Domina reverenda tenuitatem reicere
Velis prorsus, ego praecentorem nunc agam,
Lepidaque praeibo coetum hunc cantiunculam.
Vo. Id vero bone vir, adeo non reicio,
Ut, si facias, rem mihi etiam gratissimam
Feceris: haud solum autem mihi, sed et omnibus
Heîc iam praesentibus nostrumque amantibus
Honorem. Ag. Bene habet, iacta igitur siet alea.
Verum quod praecinuero ego, vos repetite
Una omnes. Vo. Curabitur. Sar. Effectum dabimus.
CHO. Plaudite terrigenae etc.
AG. Plausibus aeternis hunc concelebrate triumphum,
Est Virtutis enim gloria adempta modo.
CHO. Plausibus aeternis etc.
AG. Exsultate omnes, quibus est Dea sacra Voluptas,
Haec etenim fixit magna trophaea sibi.
CHO. Exsultate omnes etc.
AG. Hanc unam semper Reginam agnoscite vestram,
Sola haec vestra siet gloria, fama, decus.
CHO. Hanc unam semper etc.
AG. Hanc quoque nos omnes veneramur pectore toto,
Huius in imperio spesque salusque viget.
CHO. Hanc quoque nos omnes etc.
Ag. Absolvi cantiunculam, consulite quaeso
Omnes aequi bonique aliâs quod iam minus
Est praestitum, resarciam. Vo. Non est, bone
Vir, quod studium excuses: abunde enim satis
Tuo es functus pol munere, et tibi gratiam
Habeo permaximam, quod sic encomiis
Nos concelebraveris. Sed quid vobis precor
Proceres de hac ipsa cantione videtur? an
Non elegantissima fuit? Sar. Nil hercule
Unquam elegantius excogitarier
Ea potuisset. Pa. Musicen doctissime
Profecto callet hic praecentor, optime
De nobis meritus est Domina. Se. Quoties subit
Eius recordatio animum, toties novo
Perfundor equidem gaudio. Cle. Concinniorem
Audivi nonquam cantiunculam, velut
[Note: Sc.] In tertium caelum rapta fuisse videbar
Mihi, dum praecineretur. Vo. Vera omnes iudicatis.
Ast nunc convivio quoque insistendum erit.
Quare me iam intro omnes simul sequimini,
Ut ibi genio indulgeamus, gaudiisque
Refocillemus animos omnigenis. Sar. Placet
Hera, tu modo praecede. Pa. Tu praecede nos
Domina, in nobis nulla mora erit. Vo. Curabitur.
Inter virtutes ceteras,
Quibus Pii sunt praediti,
Duas habent potissimum
Prae omnibus excellentissimas.
Prior est, quod mendaciis,
Mundi huius vanitatibus,
Aliisque rebus impiis
Repugnant usque fortiter:
Altera vero ac praestantior,
Quod veritatem candidam,
Pietatemque ipsam sedulo
Tuentur et defensitant.
Verum quid inde sequitur?
Quae sors vicissim illos manet?
Quid fructus illis adferunt
Huiusmodi molimina?
In Mundo sane aliud nihil
Manebit illos certius
Quam odium, invidia, indignatio,
Omnifariaque afflictio.
Insidiae illis ab impiis
Ponentur ubique gentium.
Quocumque etiam vertent pedes,
Dira imminebunt vincula.
Quamvis verae innocentiae
Studuerunt semper unice,
Habebuntur perin tamen
Longe omnium impiissimi.
Accusabuntur acriter
Haereseos ac maleficii:
Crimen nullum tam enorme [(transcriber); sic: enrome] erit,
A quo esse possint liberi.
Hinc inicientur ignibus,
Hinc obruentur lapidibus,
Hinc bestiarum dentibus
Dantur molendi atrociter.
Sed hoc unum illos solabitur,
Addetque animum iure optimo,
Quod hi qui corpus auferunt
Animam haud possunt interimere.
Quod item breuî pro afflictione
Tristitiaque momentanea,
Aeterna in caelis praemia
Habituri sint perenniter.
SAtis moratum iam intus: tempus monet, ut et
Egrediar demum expiscerque ubi Patrona nostrae
Agat, et quorsum nam rerum redactae res sint
Illius. Et commodum hercle. Nam si quid oculis
Video, Encratium ego meum advolantem huc conspicor.
Certe ipsus est. Is pro solita sua procul
Dubio sedulitate rem exploratam habet
Omnem. En. Prô Deûm et hominum fidem, quis rumor hic,
Quae haec fama est, quam audio? Itan'verum, a Voluptia
Heram nostram oppressam esse? O indignum flagitium,
O facinus nulla unquam morte piandum. Ne. Dii
Immortales. quid haec querulosa sibi volunt
Verba, quid hae lamentationes? Nescio
Quid cogitare debeam potissimum.
Quid est hem Encrati frater dilectissime,
Quod querimoniis adeo totus vacas?
Num nam de nostra quicquam audisti? En. Ab merito ego
Vaco querimoniis, iure lamentor. Ne. Quid est?
Ne me caeles quaeso. En. Vix maestitudine
Prae maxima effari possum. Summa illa spes
Nostra omnium Virtus tantum non funditus
Extincta est a Voluptia. Ne. Quid? Nostra ne
Hera extincta est? En. Prorsus, et id una cum suis.
Ne. Heu me miserrimum: oh dolor super dolorem:
Ah perii, quantus quantus sum. Haud diutius
Iam vivere libet. En. Cui (nisi insanissimo)
Vivere libêret, quum praesertim ea siet
Sublata, quae lux Mundi fuerit hactenus?
Immo quid et nobis amplius exspectandum erit,
Nisi hoc unum, ut quemadmodum ipsa tradita est neci,
Ita nos quoque impetamur mox ab hostibus
Crudeli mortis spiculo. Ne. Ea certissimo
Nos hercle sors manebit. Nam si haud ipsi Herae
Pepercerunt, nec nobis parcere volent
Utpote seruis: si sunt matrem familiâs
Insectati, insectabuntur etiam procul
Dubio domesticos. Verum papae, quam ibi
Hominis cerno speciem? En. Ubi sodes? quis est? Ne. Vide,
Illinc quae ad nos recta tendit. En. Dii boni.
Quodnam hoc spectrum est? Sed si quid aciei mihi
Adhuc est reliquum, virginem esse suspicor.
Ne. Qualiscumque siet, virginis habet figuram.
En. Atqui et duos ipsam angelos comitarier
Apparet. Ne. Id profecto boni signum ominis
Est. En. Utinam. Ne. quid vero suades? Num paululum
Hinc deflectemus, donec transierit ea,
An heîc gradum sistemus tantisper? En. Duo
Sumus, maneamus igitur donec transeat.
Ne. Si ita consultum videtur tibi, placet et mihi.
OHe, quae hic circumquaque turbulentia
Apparet? quod vastum chaos conspicitur heîc?
Nunc demum et video ipsa et comperio plus satis,
Piorum clamores esse verissimos.
Ra. Non aliter profecto res mortalium
Apparent Domina, immo apparent peius etiam,
Quam tum, quum tecum peteremus Gomorrheorum
Ac Sodomitarum regiones. Quemadmodum
Enim tum omnia vitia ad summum fastigium
Conscenderant, nullusque virtuti locus
Omnino erat reliquus: sic et iam (ut ipsa res
Testatur abunde) peccatis referta sunt
Omnia simul: a minimo inquam usque ad maximum
Nemo fere est super, cui Virtus inclita
Sit cordi. Ur. Sic est mi frater: quapropter haud
Quoque mirum est, si alma Virtus tanta passa sit,
Tantisque adobruta malis. Iu. At brevi, ita vivo,
Impia resciscet turba, quid egerit, suis
Quid molita sit effeceritque nisibus.
Videbit Virtutem, Virtutisque asseclas
Deo curae esse, non adeo (ut sibi pessime
Persuasit) ab ipso deseri. Persentiet
Clare, propter miseriam inopum, atque pauperum
Gemitus, surrecturam Domini omnipotentiam,
Adventuram ultionis divinae diem.
Ur. Aequum et iustum est. Satis namque diu maximus
Ille et Dominus et creator noster sua
Pro misericordia immensa commeritam poenam distulit.
Verum quum divitias [(transcriber); sic: diutias] eius patientiae,
Bonitatis, ac longanimitatis respuant
Homines caeci, merito in eos irâ ac furore
Tandem grassatur. Ra. Misericors sane est Deus
Noster, adeoque et summe misericors, sed et
Iustus perinde est. Verum miserandum tamen
Hoc est cum primis, quod sic Mortales sibi
Ipsis damnum exitiabile inferunt, suaeque
Ipsi perditionis sunt auctores. Iu. Ea est
Mundi indoles. Perniciem quaerit unice,
Salutem vero quantumlibet et utilem
[Note: Sc.] Et necessariam aspernatur. At en, quos heîc
Reperimus homines tam solos? Voluptiae ne,
An Virtutis sectatores? Ra. Si quid profecto
Externae voltus speciei credi potest,
Sunt ex Virtutis ordine. Ur. Non dubium: oculi
Enim ipsorum lacrimis madent, quod impiis
Utique haud venit usu unquam. Iu. Censetis optime.
Nam nostrarum sunt partium. Ra. Laetor equidem
Vehementer, esse adhuc aliquos, cordi quibus
Sit pietas atque religio. Iu. Nonquam deerunt
Sui Virtuti cultores. Sed adibimus
Eos recta. Ur. Ubi volueris Domina. Nos tuis
Tenaciter inhaerebimus vestigiis.
Ra. Ita sane, subsequemur quocumque iveris.
ADest hem. Felix faustumque siet, ipsa quod
Apportat. Ne. Spero, nam angelica praesentia
Laetum portendere solet omen. Iu. Esse vos
Saluos iubeo viri. En. Salue tu quoque vicissim
Matrona quaecumque es. Ne. Et te salute, qua
Licet, impartimur Heroina. Iu. Quid heîc obsecro
Tam solitarii agitis, quales ve estis? En. Sacrae
Sumus Virtutis, sed modo prô turpiter
Oppressae, sectatores studiosissimi.
Iu. Eius ne, quam nunc prostravit Voluptia?
En. Eiusdem o Domina. Iu. Sed heîc quid interim? En. Nihil
Aliud sane, quam ut defleamus eius hîc
Cladem miserrimam, utque et nos simul ad idem
Paremus certamen. Iu. Bono animo estote, nil
Iam vobis accidet mali. Ne. Utinam. Iu. Fidite
Mihi. Ego enim et alumnam vestram ex hostium
Breuî manibus eripiam, et vos quoque liberos
Reddam periculis ab omnibus. En. Utinam.
Iu. Hac una de caussa caelo delapsa sum,
[Note: Qui.] Huius rei nunc adsum gratiâ.
En. O advenisti igitur desiderabilis.
Iam pristina animi laetitia revertitur.
Sed quod tibi nomen o Domina reverenda? ne
Id nos caeles quaeso. Iu. Dicaeosynen vocant
Me Graii, Latii Iustitiam. Ne. O Iustitia prae
Cunctis observanda unice. Tun'illa (age) es
Piorum tutrix constantissima? Iu. Ipsa ego
Sum, ac talem nempe me esse videbitis breuî,
Quum de voluptia illiusque pessimis
Sectatoribus, ut par est, poenas sumpsero.
En. O laetam nimis hanc lucem, o vere candidum hunc
Diem quo consolationem huiusmodi
Audire nobis licuit. Iu. Sed, quid audio
Susurriis [Reg: Susurris] ? Quid isthic sibi subitaneus
Iam volt tumultus? Ne. Ignoramus hercule
Domina, nisi fôrs hostis nostra Voluptia
Suo pro more prodit. Sic enim solet
Tumultuarier, quotiescumque populi
Adit frequentiam. En. Certe ipsa est: conspicor
[Note: Dim.] Eam namque hisce oculis meis.
Iu. Bene est, accedat: acta probabit exitus.
SCitis, clientes optimi, qua nam modo
De caussa prodierim: ut nimirum posteaquam
Omniiugis intus indulserimus gaudiis,
Ob par tamque triumphaverimus victoriam,
Nunc quoque populum ipsum, quem addictissimum mihi
Sum nacta, porro conveniam, atque in instituto
Feliciter coepto promissionibus
Amplis retineam confirmemque ne (quod haud
Semel tamen venit usu) admotas retrahere
Manus inducantur. Si igitur quid habetis, hac
Quod in re vel dictu vel factu commodum
Fuerit, mihi pro fidelitate solita
Communicate. Plus enim (ut proverbium est)
Vident oculi, quam oculus: Et nullus in suis
Ipsius satis est perspicax negotiis.
Ep. Ut nomine ego quidem respondeam omnium
(Id quod tamen pace fieri vestra velim)
Et dico et affirmo constanter, neminem
Nostrûm tanta prudentia esse praeditum,
[Note: Sep.] Qui singula ad praesens necessaria negotium
Subtilius comminisci, argutius eloqui,
Et penitius auditorum animis infigere
Possit, quam tu una, o princeps clementissima.
Vo, Eia. Pa. Huic Epicuri sententiae ego pol
Prorsus subscribo Domina, utcumque sentiant
Alii. Ap. Quod ad me sane attinet, eo totus et
Manibus et pedibus in eandem hanc sententiam.
Nec dubito, quin et ceteri idem pro se sient
Dicturi, si quidem quis eos interroget.
Vo. Gratissimum habeo, mea quod adhuc auctoritas
Tanti penes vos aestimetur. ast monet
Tempus, populi quo convocetur contio.
Heus itaque Salpinctes, adesdum, est quod velim
Per te curarier. Sal. Adsum observandissima
Princeps: quid est, quod me vis facere? Vo. Buccinae
Aedito signum, nostri quo alumni convolent.
Sal. Factum puta. Vo. Nos iam pedetentim subsequi
Volumus. Breuî enim aderunt illi, satis scio.
Sar. Praecede tu Hera, sequemur una singuli.
Vo. Fiet. -----------
----DII, buccinae iam clangor intonat.
Nunc aufugit omnis a me somnolentia.
O quam dudum hanc audire gestiit animus.
Ph. O clangorem desideratum buccinae,
Quam desiderio iamdudum teneor tui.
Ag. Euax, tubae audio signum, iam Voluptia
Adest, deliciae nostrae ac columen maxumum.
Me. O sacram lucem, niveoque dignam
Calculo, qua mî datur aure gratum
Bucinae signum assequier sonorae. Plaudite cuncti.
Ep. Audin-Domina, quam devoti isti tibi sient?
Quanto adventum tuum desiderio expetant?
Vo. Audio Epicure, et gratissimum habeo hercules.
Quare etiam qualia gerunt in me pectora,
Talem me quoque vicissim erga se sentient.
As. En Princeps nostra Voluptia adest. Videtis hanc
Heus combibones? Ph. Utique, ni nos autumas
Oculis plane captos. As. Quid si igitur canticum
Aliquod triumphale instituerimus in honorem
Illius, gratos unde nos videret in
Se esse? Me. Mihi haud consilium displicet huiusmodi.
Sed quis praecinet interea nobis? As. Quis? rogas?
An nescis quis nuperrime praecinuerit?
Me. Nunc in mentem venit. Agirta hac arte prae
Cunctis pollet mirum in modum. As. Tetigisti acu
Rem ipsam. Ag. Spartam hanc probe adornabo, si quidem
Id vobis placet. Ph. Immo perplacet. As. Placet
Profecto maxume, tu exorditor modo
Telam. Ag. Verum ut praecinuero vobis, ita
Et vos statim canite. Me. Exacte curabitur.
Ag. O diem sacrum celebremque nobis,
Ad sua quo nos pariter Voluptas
Gratis adscivit bona, quo perenni
Laude replevit.
CHO. O diem sacrum etc,
Ag. Huius unius nitet usque splendor,
Huius est vere stabilis potestas,
Totius mundi haec superatque honores,
Deliciasque.
CHO. Huius unius etc.
Ag. Huius in tantum merito probantur
Dona, laudantur simul et favores,
Virtus ut cunctis habeatur ipsa
Vilior alga.
CHO. Huius in tantum etc.
Vo. Sic sic alumni sic decet, iam sentio
Quales in me sitis: nunc experior satis,
Superque re ipsa, quantopere sitis mihi
Meoque regno addicti. Atque hinc deiero per
Dextram hanc, perque diadema nostrum, me vicissim
Pro isthac vostra congratulatione iam
Mihi carmine suavi exhibita solenniter
Aeternas vobis delicias, amplissimos
Honores, gloriamque immarcessibilem
Decreturam. Ad. Quicquid fecimus o inclita
Princeps, id fecimus lubentes edepol
Atque ex animo. Sed subueremur interim
Tamen, immo ingenue agnoscimus etiam, minus
Nos multo, quam decebat, quamque honor tuus
Merebatur, fecisse. Vo. Voluntas adsolet
Laudarier, ubi desunt vires. Ceterum
Dicite quaeso ingenue nunc singuli: Utrius
Vobis magis arridet vitae institutum,
Meae'ne, an hostis nostrae Virtutis? Ph. Quid? Ah Quin.
Quid Virtus impia, quid Virtutis institutum?
Umbrae fuerunt merae. At salua nos precor
O Domina. Dii boni, quid hoc spectaculi est?
Vo. Quid sic exclamas? quid te horrore concutit?
Ph. Vide. Petit nos recta mulier gladium ferens
Manu, aliis concomitata duobus. Vo. Siccine
Muliercula una te terrefacit? Age
Veniat, ac descendat nobiscum in harenam. As. Ut ut
Siet, ego adventum eius non praestolabor. Ag. Et
Ego fugam molior hercule: nam lumina
Eius Gorgoneo saevius igne micant. Me. Fugam
Capessamus quaeso actutum viri, salus
Si nobis cordi est. Ph. Memores admones, fugam
Adornamus simul omnes. Ag. Verum clanculum
Omnia, ne Princeps nostra isthuc persentiat
Habere nos prae manibus. As. Quoad licebit. Vo. Est
Mirum per pol nobis quid allatura sit
Haec femina: sed constanter operibor ipsam,
Ut quae qualis ve siet, inclarescat mihi.
Vos animo estote forti omnes, nihil enim
Eius vobis oberit unquam protervitas.
Me. Utinam heîc vera loquaris Domina. Vo. Verissima
Credite. Me. Prope diem clare videbitur.
HAud temperare mihi possum diutius
Quin septicipitem hanc nunc aggrediar bestiam:
Adeoque et tempus unice isthuc postulat.
Si etenim diutius impune perrexerit
Ita ut iam incoepit, universum orbem fere in
Suam misere abductura est haeresin. Quem enim
(Nisi saxo quovis duriorem) non suis
Istis incantamentis illecebrisque demum
In errorem duceret? Haud igitur utile est
Nectere posthac moras. Quare me vos modo
Sequimini ambo, ut iniunctum negotium
Conficiamus fideliter. Vo. Au, quam voltus huic
Est toruus, quanta in ea severitas relucet.
Ra. En quantopere trement adventum tuum
Domina, quam maxime obstupescunt singuli.
Iu. At peior noster discessus erit: exitus,
Quam principium longe formidabilior est
Futurus illis. Ur. Est profecto miserrimum,
Sic homines semet ipsos ire perditum.
Sed quid facias, quum ipsi nolint resipiscere?
Ra. Nonnulli certe etiam fugam properanter in-
Eunt. O felices, qui sapiunt tempore.
[Note: Sc.] Iu. Dic age seductrix pestilentissima, dic inquam
Immanis bellua, meretrix Babylonica,
Quandiu ita pergere stat animus? Nondum ne sat
Tuae factum est libidini? Nondum satis
Tyrannidem in exercuisti innoxiam?
Nondum praeclarae Virtutis calamitas
(Qua ipsam tu oppressisti perquam crudeliter)
Te exsatiare potuit? Vo. At at, prae timore vix
Subsistere possum amplius. Ep. Heu, quorsum mode
Redigimur? quo nunc nostra caussa labitur?
Iu. Vae, vae, vae tibi, vae et sectatoribus tuis.
Sard. Heu me miserrimum. Pa. Pro inferûm fidem,
Quae nos circumdat infelicitas? Iu. Dies
Adest tandem ultionis, adest inquam dies
Luctus, doloris, miseriaeque maxumae.
Iam tibi rependetur, quicquid clarissimae
Virtuti ingessisti hactenus. Nunc ipsius
Tristitia convertetur summum in gaudium,
Ploratus in risum, afflictio diutinam in
Tranquillitatem, pacemque perennem: Tua
Vero laetitia in summam maestitudinem
Contra vortetur. Quemadmodum risisti in hunc
Diem, sic iam posthac lugebis perpetim.
Post delicias blanditiasque momentaneas,
Supplicia reponentur tibi sempiterna. Vo. Ohe
Quae sum? pristinae ubi est integritatis nitor? Ubi
Mei iam sunt defensores et asseclae?
Ah perii. Se. Eheu, quid fecimus miserrimae
Nos? Cle. Super harenam prô dolor adeificavimus,
Spe omni sumus iam frustratae, collapsa sunt
Nunc omnia. Iu. At his nihil efficitis querimoniis.
Sera nimis vostra paenitentia est. Id oportuit antea
Vos perpendisse. Non certe sapientis est
Dicere, non hoc putaram. Sat diu Deus
Ille optimus maximus iniquitatibus
Vestris conixit, sat diu poenam distulit.
Ast quando omnia sunt frustranea, nihilque vos
Omnino commovent, aliud necesse erit
Ut experiamur. Verum heus administri abite
Illuc prius, Virtutemque e vestigio
Abstersis sordibus erigite una cum suis,
Ac pristinae restituite integritati. Ur. Ita
Domina curabitur, et id diligentia
Quidem summa. Ap. Dii infernales, vestram fidem.
Siccine Virtuti restituetur pristina
Potestas? Siccine ea Diis immortalibus
Est curae? Ah conclamatum est, est spei nihil
Iam nobis reliquum. Ra. Surge o Virtus inclita.
Ur. Exurge o maxima regis summi filia.
Vir. Eheu tandem semiuiva expergiscor. Ast
Quisnam me exsuscitavit? cuius audio
Clamorem? Ra. Exurge laetabunda, nos tui
Sumus exsuscitatores, nostram audiisti
Vocem. Exurge inquam, et ne timeas tibi. Nihil
Tibi amodo nocebit. Iustitia enim adest
Te vindicatura, omnibusque ab hostibus
Ereptura aeternum. Vir. Quid audio? Itane
Iustitia e caelo delapsa huc venit mei
In gratiam? Ra. Leva oculos et vide. Vir. O plus milliês
Salue Iustitia, ave o solatrix unica
Miserorum. Iu. Bono animo sis dilectissima
Soror. Tua iam maestitudo in gaudium
Vortetur perpetim. Videbis nunc tuorum
Ante oculos hostium stragem supremam. Vo. Hui,
Nos quanta iam circumstat undiquaque tum
Angustia tum pernicies. Iu. Heus administri
Ad me. Ra. Adsumus Domina veneranda, eloquere, quid
Nos porro facere velis. Iu. Irruite in impiam
Istam catervam iniquitatis fomitem:
Voluptiam nimirum, cum omnibus suis
Commilitonibus prosternite, caedite,
Interimite. Sic iusti Dei est sententia,
Sic nobis praecepit. Ur. Belle curabitur.
Ra. Commiseret me profecto caecitatis horum.
Ped. Eheu, petunt nos recta gladiis angeli.
Salua nos mater, o salua nos, actum erit
De nobis modo. Vo. Prô frustra me invocabitis.
Nam nec me ipsam potis sum saluare: perii,
Perii ipsa, quanta quanta sum. o tyrannidem
Saevissimam. Sar Maledictus ille sit dies,
Quo hunc in mundum me mater êdidit. Immo sit
Dies ille maledictus, quo Voluptiae
Me placitis consecravi Pa. Utinam abortivus essem
In ipsa mox conceptione factus. O
Dolorem super omnem dolorem. Siccine
Mors atra principum etiam filios vorat?
Se. Hei mihi, quid feci? quo iam nunc redacta sum?
Cur illi inseruire libuit, quae sola nos
In tantam praecipitavit infelicitatem?
O Virtuti utinam prae hac studuissem tempore
Omni. Cle. Heuoe [Reg: Euoe] , et ego haec ferre cogor spicula.
Maledicta Voluptia cum deliciis omnibus
Aeternum siet: haec auctor huius est mali,
Haec istam nobis conscivit tragoediam.
Ep. Heu heu, quam durus exitus, quam pessime
Et ipse falsus sum, et alios fefelli ego.
Ap. Prô dolor, et in me (ut video) haec cudetur faba.
Ego iam et sortem et usuram persoluere
Cogor. Perii, perii miser, O Voluptia
Voluptia, quam nos fefellisti tuis
Istis illecebris, quam nos infortunio
Propinasti summo. Ah ad restim res modo
Omnis rediit planissime, nullus sum ego.
Ra. Facta executio est Domina, ut iussi sumus.
Num quid praeterea est, quod nos exequi voles?
Iu. Nihil in praesentiarum. Praeceptum hactenus
Divinum extenditur. Nunc gaude gaudium
O Virtus soror, nunc triumphum agito modis
Omnibus hilarissimum, nunc frontem exporrige
Vide enim, tuorum heîc hostium cadavera
Prostrata iacent, devictus eorum fastus est.
Atque ita posthac etiam continget omnibus,
Tua qui spernabuntur dogmata. Vir. Gloria,
Laus, et honor summo sit Deo patri: tibi
Vero o Iustitia iustissima gratiarum
A me actio perennis debetur. Nunc scio
Vereque experior, quantae sim curae Deo,
Quantopere mei is rationem habeat, quam opportunus
Sit adiutor in afflictionibus. Iu. Mearum
Est partium modo, ut re, ob quam ablegata eram,
Confecta, alta petam rursus olympi sidera.
Quare iam mea soror vale, vale inquam mea
Carissima soror, summique gloriam patris
(Uti sane hactenus fecisti strenue)
Ratione omni porro amplificare, promouêre,
Et illustrare pergito. Vir. Quantum in me erit,
Meis (Christo auspice) non deero partibus.
Vale et tu o Iustitia consolatrix mea:
Vale longum impietatis ultrix aequissima.
Meos iam nunc tandem recta petam lares,
Hilarisque meis una cum sectatoribus
Diem hunc laetissimum transigam. At omnino ni
Caecutio [(transcriber); sic: Caecultio] , veteres illos video meos
Philaretos, Nephalium atque Encratium.
Profecto ii ipsi sunt: hos opperirier
[Note: Cat.] Me heîc tantisper, donec aderunt, oportet.
IO paean. Nunc vivere tandem libet,
Nunc valeant tristes curae. Ne. Dii quem hîc audio
Tantopere ovantem? Te ne Encrati? En. Scilicet,
Me ipsum et vides Nephali, et audis coram. Ne. Age,
Quid factum est? quis rerum obsecro fuit exitus?
En. O laetissimus. Omnia (laus superis) facta sunt
Nova, vetera prorsus transierunt. Ne. O utinam
Hîc vera praedices. En. Immo verissima.
Atque en. Ne. Quid en? En. Virtutem ne vides? Ne. Principem
Nostram? En. Ipsissimam. Ne. Ubi sodes? En. Verte ad dexteram
Lumina, ibi eam videbis. Ne. O spectaculum
Faustissimum, o laetissimam praesentiam.
Iam in me meus reviviscit pol spiritus,
Iam gaudio totus perfundor. Propere
Quaeso illam adeamus, omnem abrumpamus moram,
Ut illi adesse quam primum possimus. En. In
Me non erit heîc quod desideres. Ego
Enim iamdudum accessum meditor. Ne. Belle habet.
Vir. Ad me actutum viri: vos heîc expecto iam
Solos. En. O salue Virtus, unica nostra omnium
Alumna. Ne. O Virtus maximum collegii
Nostri columen salue. Vir. Salute vos quoque
Vicissim impertior amici integerrimi.
Gaudete mecum, mihique gratulamini.
Nam Babylonicum illud scortum funditus
Euulsum est: hostis nostra capitalissima
Prostrata iacet, versaque plane est in puluerem.
En. Audivimus herae, et laetamur plurimum
Ob id profecto. magno nobis gaudio est,
Septicipitem illam exstirpatam esse bestiam.
Ne. Benedictus sit Deus ille Israel maxumus,
Quod visitaverit, adeoque redemptionem
Aeternam plebi fecerit suae: e manu
Quod hostium suos reddiderit liberos.
Vir. Merito sane is laudandus nobis est. Ab ipso
Enim solo manat victoria: huic et uni
Et ante omnia, quaecumque vere sunt bona,
Perfecta, solida, sancta, accepta ferenda sunt.
Unde et ego, quanta quanta sum, tum corpore,
Tum anima, tum spiritu, ipsum summis laudibus
Usque celebrabo: eius canam magnalia:
Eius depraedicabo misericordias.
En. Cantabimus et nos Domino: gloriose enim
Egit: equum ac ascensorem praecipitavit in
Mare. Ne. Fortitudo et laus nostra est Dominus: salutem
Ipse in nobis est operatus ter maximam.
Dominus quasi vir pugnator: nomen illius
Omnipotens: currus Parhonis, exercitumque
Eius ferocissimum aquarum concredidit
Atque adeo immersit fluctibus: dextra Domini
Potentiam exseruit in fortitudine.
Vir. Sit nomen eius cunctis admirabile,
Ab omnibus laudetur usque in saecula.
En. Fiat fiat. Vir. Sed una iam gurgustium
Nostrum porro subibimus, ut hymnum, quem sumus
Utcumque hîc auspicati, illic feliciter
Absoluamus iuxta ac sedulo. Ne. Ubicumque tu
Voles hera, praecedito: nihil in nobis morarum
Erit. Vir. Bene est, me igitur pedato sequimini.
Scriptura passim praedicat,
Ipsaque docet experientia,
Tum Dominum adesse maxime,
Quum sint deplorata omnia.
Videmus namque propalam
Quôd quandiu mortalium
Spes ulla uspiam adhuc emicat,
Suum ipse auxilium differat.
Solus enim vult agnoscier
Tutor servatorque omnium.
Sibi soli vult adscribier
Omnem profecto gloriam.
At quando homo quid adhuc potest.
Quando is potis est dare pharmaca,
Datum auxilium divinitus
Vix ullus quit depraendere.
Verum simul ac spes omnis est
Ablata humana penitus:
Quum nemo prodit uspiam,
Opem qui homini afflicto ferat:
Tum inquam Dominus potentiam
Suam potenter exerit:
Auxiliatrices tum manus
Exporrigit fideliter.
Tum declarat dilucide,
Ubi omnia desperata sunt,
Ubi nullus possit ferre opem,
Se adesse praesentissimum.
Hinc iam etiam in sacris literis,
Asylum dicitur inopum,
Adiutor in necessitate,
In opportunitatibus.
Immo hinc sese quoque ipsemet
Patrem pupillorum vocat,
Consolatorem item orphanw=n,
Ac viduarum iudicem.
Heîc igitur habent solacium
Afflicti in Mundo perdito:
Heîc eriguntur animi
Versantium in angustiis,
Persuasionem hinc solidam
Carpere possunt ubilibet
Se haud desertos iri a Deo
Afflictionis tempore.
Si modo vitam tamen agant
Sua dignam professione.
Quandoquidem se timentium
Protector ipse futurus est.
SUprema iam (laus Superis) Actiunculae
Nostrae addita est manus. In qua si forsitan
Peccatum est uspiam, aut praeter decorum (uti
Fieri haud potest difficile) quid tum dictum tum
Gestum exsistit, id omne solita vestra obsecro
Pro benevolentia, viri integerrimi,
Condonate atque nostrae ineptitudini
Adscribite. Si quid vero utilitatis aut
Fructus inde ad vos rediit, et auctori omnium
Deo ingentes profecto agimus gratias,
Et nobis ipsis gratulamur plurimum.
Verum utcumque ceciderit alea, feliciter
An infeliciter, nil certe studuimus
Aliud, nil conati sumus impensius,
Quam iuventuti ut prodessemus candidae,
Quam ut huic Voluptatis, scelerum nempe omnium
Lernae, incuteremus odium: ut Virtutis contra
Studium augeremus iuxta ac observantiam.
Ut igitur desint vires, laudanda tamen est
Voluntas. Quare et vos iam (si videtur) hanc
Vobis habete commendatam, ac plaudite.
ALciden spectasse vias nos scripta vetusta
In somno spissas, ambiguasque docent.
Ambarum trutinans aequali commoda lance,
Esse voluptatis gaudia vana videt.
Et pede festino virtutis coepit adire
Limina, qua melius credidit esse nihil.
Quod quoque non latuit summum virtutis amantem
Schoepperum, casta qui pietate nitet.
Ut liquet ex variis gracili quae lusit avena
In lucem mira dexteritate datis.
Ast ex hoc uno praesertim clarius ipsa
Hoc de conflictu carmine luce patet:
In quo suspendit victricia tela triumpho
Laurigero virtus, seque suosque beat.
Nam quicumque colit virtutis dogmate mentem,
Aetherei scandit laetus ad astra poli.
Frangitur ac contra iuste furibunda voluptas.
Necnon pro vili sub pedibusque iacet.
Ex illa siquidem manat genus omne malorum,
Et Stygios animas cogit adire lacus.
Hunc igitur niveo sale plenum contere vultu
Excusum rursus lector amice librum.
Ac huius melico fisus dictamine, promptus
Herculeos toto pectore quaere gradus.
HOc te praemonitum velim, pie Lector, me in pedibus observandis non admodum fuisse superstitiosum ubique. Aliquando enim loco vel iambi vel spondaei tum pyrrichio tum trochaeo usus sum, licet raro tamen. Nam praeposterae omnino curae videbatur, tam anxium esse, ut legitimi pedes retinerentur: et efficere tamen interim, ut orationis contextus tum obscurior tum etiam magis hiulcus evaderet. Quare sicubi in scandendo alterutrum repereris, non putabis, vel typographi incuriam, vel meam inscitiam intercessisse, tametsi sane aliâs non plane, accessisse illam, negare possim. Vale.