QUanquam [Reg: QUamquam] intellexi, hunc adolescentem nactum esse alium Praeceptorem, quam te: tamen eum tibi quoque commendandum esse duxi. Est enim mihi carissimus cum propter parentes, a quibus multis beneficiis sum affectus: tum etiam propter singularem modestiam ac probitatem, quam in eo cognovi. Quare peto a te, ut ipsum et in familiaritatem tuam recipias, et admoneas sedulo, ut bonis litteris eam, quam debet, operam navet. Id propter meam commendationem te facturum, sane confido. Alter vero puer, Polonici Palatini filius, de quo tecum coram locutus sum, non est illuc venturus. Iam enim praecessit in Prussiam, ac Turonii meum
aduentum expectat. Nam parentes nolunt eum a me disiungi. Alias ad te missus esset. Ceterum, satis mirari nequeo, cur nihil ad me litterarum iam dederis, socerum tuis litteris consolaberis. Uxor enim iam facta firmior: ac spero deinceps futura esse omnia quemadmodum volumus. Vale. Datae die Petri et Pauli, Posnaniae, Anno M. D. XLIIII.
Tuus Sabinus.
CAlendis Ianuariis fui apud Dantiscum, Episcopum Varmiensem, ad quem proficisci interdum soleo, cum propter vicinitatem loci: nam oppidum in quo habitat, non longe hinc distat: tum etiam propter illius sermones, quibus mirifice delector. Est enim (ut nosti [Reg: novisti] ) homo festivitatis ac suavitatis plenus. Is vero in collocutionibus nostris, cum de socero meo ac de te, multa honorifice locutus esset summa cum testificatione amoris: suis verbis utrique vestrum salutem plurimam dicere me iussit, ac omnia deferre officia, quibuscumque benevolentiam vestram
ipse promereri possit. Cum igitur occasionem scribendi haberem, officii mei esse duxi, haec tibi significare. Nam arbitrabar hanc de illius benevolentia significationem tibi non ingratam fore. Oro autem ne graveris, ad illum dare pusillam epistolam, vel litteris ad me tuis inserere schedulam, unde optimus senex mutuam erga se benevolentiam tuam cognoscat. Mense Septembri cum essem Unitebergae, libenter te de rebus necessariis meis consuluissem. Quare permolestum mihi accidit, quod eo tempore non aderas. Scripsi autem de illis ipsis rebus ad socerum meum: qui si te in consilium (ut spero) adhibuerit, quaeso, me consilio tuo adiuves. De Iohanne filio tuo ne sis solicitus [Reg: sollicitus] . Ipse Dei beneficio adhuc recte valet, ac sese gerit honeste. Vale. Die 18. Februarii, Anno M. D. XLVIII. ex Regiomonte.
Tuus Sabinus.
Lusi epigramma in munitiones Urbium Germanicarum: id in fine huius Epistolae asscribendum duxi, ut pagina impleretur.
Quando ruinosis stabant circundata [Reg: circumdata] muris
Oppida, nec praeceps fossa nec agger erat:
Inclita tum belli Germania laude vigebas,
Hoste tibi nullos incutiente metus.
At postquam fossis nunc es munita profundis,
Aggeribusque urbes vallat arena tuas:
Nunc virtute cares, nunc supplex porrigis ultro
Omnibus imbelles hostibus ipsa manus.
Grandia nimirum timidos quod cornua ceruos,
Hoc tua te fossis moenia cincta iuvant.
Quam sit Marte ferox belloque Philostratus acer,
Picta Cupidinibus, quae gerit, arma docent.
LItteris tuis quas Comerstadius attulit perturbatus sum. Quod enim in iis significas, te integro anno nihil a me literarum accepisse, profecto satis mirari nequeo: ac vereor ne parum tibi respondere in amore videar. Me vero nullam ad te scribendi occasionem neglexisse Sciurus novit,
cui saepe questus sum de silentio tuo, quod praesertim ad litteras, quibus de renovanda re domestica mea, te et socerum meum consului, nihil mihi responderes. Quare si quam de me suspicionem recepisti, eam deponas velim, tibique persuadeas me officium scribendi non intermisisse: sed litteras interceptas esse. Novi quod scribam nihil habeo, quod sit [Gap desc: Greek word] , nisi Principem nostrum instaurare arces multis in locis, ac magno equitum numero profectum esse Cracoviam ad sepulturam REgis cum Alberto Marchione Casimiri filio. Me detinet officium Rectoris quo iterum fungor. Absque hoc si esset, sub finem aestatis ad vos excurrerem. Filius tuus Dei beneficio adhuc recte valet, ac officium suum facit. Vale. FEstinanter 28. die Iulii, Anno M. D. XLVIII. ex Regiomente.
Tuus Sabinus.
EX Samuele sitzingero cognovi, te dedisse ad me litteras Mense (ni fallor) Augusto:
Nam sub initium autumni, ipse mihi significavit, de iis per tabellarium, nescio quem, huc missis. Ego vero amplius sex mensibus, nihil a te litterarum accepi. Quare nec mirari debes, cur nihil tibi respondeam. Status mearum rerum adhuc tolerabilis est: Nam Dei beneficio omnes mei sunt incolumes. Filius quoque tuus adhuc recte habet, et officium suum facit. Eramus quidem aliquandiu [Reg: aliquamdiu] in magno periculo: nam pestilens contagio usque huc propagata erat, totamque viciniam sic infestabat ut fuga nobis intercluderetur. Sed speramus nos periculo esse defunctos: iam enim incipiunt esse Alcedonia. Agamus igitur gratias Deo aeterno, cuius divina clementia hactenus conservati sumus: et ab eo precamur, ut nos diutius velit esse incolumes. De nostro reditu ad Regiummontem, incertus sum. Audio enim morbum adhuc serpere, tametsi grassari desierit. Aiunt 14. milia illic extincta esse, Doctor Basilius et Aurifaber (ut audio) uxores suas in hac calamitate amiserunt. Libellos meos arbitror iam editos esse, quos istuc misi typis excudendos: Horum aliquot exemplaria mihi mittas oro. Melchior Fasoldus, qui Witebergae in aedibus D. Crucigeri agit, huc profecturus est feriis nataliciis: Ei trades, quicquid ad me perferri voles. Negotium Domini Doctoris Zigleri nondum expedivi: nullum enim tabellarium habere potui hoc tempore, per quem Cancellario Marchionis Wilhelmi
scripsissem: sed expediam bona fide, quam primum Deo volente domum rediero. Interea ipsum meo nomine amanter salutabis. Legi amarulentum scriptum Illyrici, quod videtur esse classicum acerrimae dimicationis. Doleo rem eo deductam esse: ac magnopere vereor, ne haec ipsa dissensio sit fatalis ad ruinam et interitum Academiarum. Uxori tuae et Genero tuo, Item D. Ioachimo Rhetico, ceterisque domesticis tuis salutem D. Dat. die Nicolai ex Gesschendorfio Gasparis Fasoldi pago. Anno, M. D. XLIX.
Tuus Sabinus.
MItto tibi meas nugas, de quibus scripsi proxime. Has velim illic excudi typis Papae, ac edi ad nundinas autumnales: si fieri possit. Sunt autem multae in iis tuendae. Itaque in corrigendo sis diligens oro. Si qui etiam versus forte displicuerint, eos tuo arbitrio, vel emendes vel reicias velim, Haec scripsi festinanter, cum incidissem
casu in tabellarium itineri iam accinctum. Scribam plura per Melchiorem Fasoldum, qui intra dies octo subsecuturus, ac Vuitebergam rediturus est. Si Typographus forte gravabitur has nugas imprimere, sumas aliquot aureos a Smitmero, quos ei dabis. Reddam pecuniam fratri ipsius Smitmeri in Regiomonte. Filius tuus facit officium suum et recte adhuc valet. Datae 4. Septemb.
Tuus Sabinus.
QVod faustum felixque sit, die 19. Iulii natus est mihi filius nomine Christophorus, quem Deus mirabiliter conseruavit. Nam cum exanimis esset editus, et ultra mediam horam iacuisset quasi mortuus, tandem ineffabili Dei misericordia in vitam revocatus est. De libello nostro, quem edendum curasti, ago tibi gratias, quas debeo maximas. Ac imprimis delector illa testificatione voluntatis erga me tuae, quam praefixae litterae declarant. Mihi enim nihil amabilius tua benevolentia, quam ut ego retineam, quoad
vixero, omni studio et opera enitor. Ipsum vero libellum exbibere Principi, cui dedicatus est, non audeo, eam ob causam, quam prius significavi. Malo enim deperire id quicquid est laboris, quam obtrectatoribus praebere ansam calumniandi, hoc praesertim tempore, cum nobis difficile sit tueri gratiam. Dogma Osiandrinum in dies magis atque magis arridet vulgo. Sed ista non sic abibunt. Neque omnia scribere debeo quae hic rumoribus dissipantur. Misi tibi libellum per filium tuum Iohannem de componendis versibus, de quo iudicium tuum expecto. Bene vale. Datae 22. Iulii, Anno M. D. LI. ex Regiomonte.
Tuus Sabinus.
MAgnum atque incredibilem dolorem accepi, ex obitu D. Stanislai Rapagelani, quem
Deus optimus maximus nuper rebus humanis exemit. Amisi enim praecipuum in Academia consiliorum meorum adiutorem, ac dignitatis fautorem. Extinctus est autem ad III. Id. Maii, cum quidem paucos dies aegrotasset: nec solum mihi, sed etiam Illustriss. Principi magnum sui desiderium reliquit. Nam et prae ceteris lectoribus eum diligebat Princeps, et audito eius interitu, quanquam [Reg: quamquam] erat extra urbem, tamen pro ea, qua excellit humanitate, venit ad cohonestandum funus, locumque sepulturae dedit iuxta suum monimentum [Reg: monumentum] : imitatus exemplum Scipionis Africani, qui Ennium simili honore affecit. Porro, omnes magnopere solliciti sumus, de idoneo Theologo in locum defunctis surrogando. Itaque Illustriss Princeps iussit me scribere ad te diligenter, teque rogare, ut primo quoque tempore hominem idoneum nobis mittas, re cum Ioachimo Camerario deliberata. Nam Theologica lectio, quae in scholis praecipua, et maxime necessaria est, non potest diu vacare. Cupit autem Princeps talem habere, primum, qui sit ingenio placido, non moroso. Nam a morosis et contentiosis ingeniis ipse abhorret [Gap desc: Greek words] . Deinde qui et doctrina et facultate dicendi eam tueri autoritatem [Reg: auctoritatem] queat, quam Stanislaus habuit. Is enim erat adeo promtus [Reg: promptus] et exercitatus in dicendo, ut quando praelegebat continua oratione quasi declamaret: magnusque civium concursus fieret ad eum audiendum. Postremo, qui et linguae Polonicae
(si forte talis inveniri queat) non sit ignarus. Nam Princeps est curaturus biblia in linguam Polonicam transferenda. Cogitavi equidem de Stabylo, cuius eruditionem ac mores saepe commendari a Stanislao audivi: sed nescio quae facultas illius sit in dicendo: quia mihi non est bene notus, Tuo igitur iudicio rem committo: tantum admoneo, ne quem huc mittas indisertum et morosum. Stipendium (si est doctus) habebit satis amplum, nempe CC. aureorum Prutenicorum, quae quidem pecunia conficit aureos Marchiticos circiter CCL. Praeter haec, Illustrissimus Princeps a te consilium petit, in re sane difficili, quae nobis omnibus magnas et curas et molestias affert. Hanc ex meis alteris litteris, quas iussu Principis scripsi, cognosces. Quare et Optimum Principem consilio iuves, et nos molestia leves, oro. Nulla te in re existimes aeque gratum Principi facere posse, quam si quod meis abs te verbis petit, explices: id quod te facturum non diffido. Vale et filiam meam ama. Datae Prid. Calend. Iulii Anno M. D. XLV. et Regiomonte.
Inter studiosos, quos Dux Prussiae Viteberga nunc revocat, est quidam ex oppido, (Nisi fallor) Elbingensi Mathematicus, Huic Princeps permittit, ut diutius illic maneat, donec nostrae Academiae usui esse possit. Hoc ei indicabis. Iterum vale.
M. Marcellum et Laurentium Croconem eius discipulum, item P. Eberum meis verbis amanter saluta.
Tuus G. Sabinus.
Regia visurus longinquae moenia Vilnae,
Sic eo, retrogradus cancer ut ire solet.
NAm differtur ex die in diem profectio, quae mihi suscipienda est. Quo autem consilio id fiat, nescio. Demeo igitur abitu, nihil adhuc certi significare possum. Ea vero mora mihi permolesta est, non solum propter hiemem, in quam incidet profectio: sed etiam propter pecuniam quae mihi in Prussia debetur, nisi enim persuasum habuissem me primo quoque tempore istuc venturum, iamdudum litteris debitores denuo appellassem [Reg: appellavissem] . Sed devoranda est haec molestia. Adventus tuus hic in expectatione [Reg: exspectatione] est: aiunt enim te affuturum eo tempore quo Thomae Ribii
nuptiae celebrabuntur. Quod si huc venire volueris, oro ut Catharinam filiam meam tecum adducas, non ut hic maneat (nolo enim eam retinere) sed ut fruatur conspectu sororum, et urbem, in qua est nata, videat. Anna filia mea his diebus aegrotavit satis periculose, sed Dei beneficio, convaluit. Bene vale. Datae 8. Septemb. Anno M. D. LV. Francofordiae.
Tuus G. Sabinus.
CVM essem Berlini, Dominus Achatius a Zema, Palatinus Mariaeburgensis est multa mecum locutus, de filio suo, qui hoc tempore agit Vuitebergae: meque summopere rogavit, ut eum litteris meis tibi commendarem. Cupit autens hac potissimum de causa eum tibi a me commendari, ut interdum, si opus fuerit, is admonitione tua ad virtutem et honestatem exuscitetur [Reg: exsuscitetur] . Sperat enim fore ut magis revereatur autoritatem [Reg: auctoritatem] tuam, quam praeceptoris. Ego itaque, ut et
illius petitioni, et promissis meis satisfaciam (pollicitus sum enim meam hac in re commendationem illi non defuturam) etiam atque etiam te oro, ne graveris admonere adolescentem, quo officium suum faciat sedulo, et ita se gerat erga omnes, quemadmodum filium tali parente natum decet. Erit id et ipsi Domino Palatino, cui ego gratificari cupio, vehementer gratum: et mihi, qui magnopere opto, ut is intelligat, meam apud te commendationem filio suo profuisse, honestum. Comitia ad quae proficiscimur nomine Electoris missi, nondum inchoata sunt, propter incommodam Regis valetudinem. De Regina Hungariae trucidata, famam inanem esse constat, tametsi ea per totam Poloniam sparsa sit. Vale. Filiabus [Reg: Filiis] et generis meis salutem D. Datae festinanter sub discessum nostrum, die Ioannis Euangelistae. Anno M. D. LIX. Posnaniae.
Tuus G. Sabinus.
Conflixere duae volucres Iovis: Utraque rostro,
Utraque vulnificis unguibus acris erat:
Altera Misniacae custos Mavortia gentis,
Altera Marchiacae fortis alumna domus:
Ambae animis, pennisque pares rutilantibus ambae:
Haec minii fulgens, Illa colore croci.
Corpore lassa suo tandem defessaque pennis
Succubuit, qua se Marchia iactat, avis,
Ac tamen evasit: Terrae Misneidos ales
Occubuit, plagis exanimata suis.
Altera sic pennas, sic perdidit altera vitam:
Quae facta est, neutri pugna secunda fuit.
FINIS.