sabin1 bis 20 June 2003 Ruediger Niehl
typed text -structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 489, image: s513

DE CARMINIBVS AD VETERVM IMITATIONEM ARTIFICIOSE COMPONENDIS, praecepta bona et utilia collecta A CLARISSIMO VIRO Georgio Sabino.

GEORGIVS SABINVS Ioachimo Camerario, S. D.

OBsignatis literis, quas ad te daturus eram, forte libellum, quem his adiunxi, reperi inter meas chartas, in quo perscripta vel designata potius essent quaedam, quae ante biennium hic dictavi auditoribus meis, rudia quidem illa et minuta, sed neutiquam tamen, ut opinor, inutilia et contemnenda. Nam de quibus olim me admonuerunt praeceptores mei inter emendandum, ea complexus sum libello isto. Hic si videbitur, curabis, ut edatur istic apud vos. Titulum facies quem volueris: tuo enim hoc arbitrio permitto. Si non probabitur, ne edas velim, sed remittas mihi.

Vale, ex monte Regio Prussiae. Prid. Idus Martii.


page 490, image: s514

DE VERSIBVS NON FVNDENDIS EX TEMPORE.

VERsus ipso quasi orationis cantu ad omnem et aurium voluptatem et animorum motum componi debent. Est enim Poetica quaedam Musicae species: et sicut Musicis in cantu, ita Poetis in carmine elaborandum atque enitendum est ut omni sono permulceant. Componere autem versus ad hunc modum summi est artificii, quo Poeta a versificatore internoscitur. Nihil est enim neque fastidiosius aurium sensu, utpote qui iniucundo vel verbo vel sono facile offenditur: neque difficilius, quam ad motum animorum accommodare orationis harmoniam. Non sunt igitur versus subito ingenii impetu fundendi, ut nonnulli putant: sed arte formandi, et acri iudicio elaborandi sunt: stylus saepe vertendus est: ut inde etiam nominatos esse versus, perhiberi posse videatur, quod dum fiunt, varie huc atque illuc vertantur. Ac quanquam [Reg: quamquam] ingenii impetus non est nimium retardandus anxia elocutionis et compositionis cura: tamen cohibenda est praecipitantia: ad hanc enim assuefacti, plerunque effutiunt


page 491, image: s515

versus neruis et spiritu carentes: nec tam assequuntur facilitatem, quae in versu commendatur, quam futilitatem, qua nihil est in omni oratione odiosius. Hac de causa Horatius:

Omne (inquit) carmen reprendite, quod non
Multa dies et multa litura coercuit, atque
Perfectum decies non castigavit ad unguem.

Sic Virgilium Maronem elaborasse versus accepimus: qui propterea dicere solitus est, se ursino more carmen gignere, lambendoque effingere. Huius exemplum imitari debent, qui in hoc genere studii versantur: totisque ingenii viribus eniti, ut quos ipsi gignunt versus, etiam arte forment atque perficiant, quantum possunt.

DE VERBORVM delectu.

AVres inprimis delectantur et elegantia sermonis et suavitate compositionis. Elegantia sermonis sita est in verbis ac formulis loquendi, ab optimis autoribus [Reg: auctoribus] usurpatis: in quibus tamen delectus etiam habendus est. Neque enim omnia verba, quae usu recepta sunt, eandem habent gratiam et venustatem. Ac poetae utuntur peculiari


page 492, image: s516

quadam phrasi: habent enim suas quasdam formulas ab Oratoribus diversas: quippe ubi Orator dicit, afferre calamitatem, accipere beneficium, dissipare opes, tradere filio uxorem: Poetae dicunt, ducere fata, obsequium ferre, dilaniare opes, sumere nurum. Deligenda sunt igitur verba illustria et poetarum propria, in quibus verbis inest plenum quiddam ac sonans, ut Marcus Crassus apud Ciceronem docet. Nam in versu, quantum fieri potest singula debent esse ad sonum exquisita. Nec recte iudicat Vives de ratione dicendi, ubi scribit, carmen non modo recipere omne et verborum et locutionis genus, verum etiam tegere, adeo ut verba antiquata et novata, ac phrasis dura atque horrida, minus notabilia sint in oratione numeris astricta, quam soluta.

At contra omnino fugienda sunt Poetis verba sordida, nisi ad argumentum necessario requirantur. Sordida sunt, non tantum quae a sordidis et inquinatis rebus sumuntur: sed etiam quae humiliora sunt, quam ut exprimant dignitatem rei significatae. Eiusmodi enim verba deformant versum, non aliter ac maculae preciosam [Reg: pretiosam] vestem. Nec temere haec admoneo, quia apud autores [Reg: auctores] etiam probatos reperiuntur


page 493, image: s517

interdum versus inquinati verborum sordibus. Martialis libro decimo in epigrammate non ineleganti utitur verbo satis humili ac sordido, ubi lucem serenam, vocat sine fece diem. Item Baptista Mantuanus in Parthenicis, ubi inquit, mens pertaesa cloacam corporis.

Vitanda sunt item Graeca vocabula, quamuis Latinitate donata: nisi sint usurpata a Poetis maxime probatis, ac inprimis a Virgilio et Ouidio. Nec initandi sunt autores apud quos estant carmina Graecolatina, qualia sunt haec:

Qui ioca [Gap desc: Greek word] novit tractare [Gap desc: Greek words] .
minus in sumtum [Reg: sumptum] [Gap desc: Greek word] levis arca ministrat.

Nam eiusmodi carmina videntur non minus ridicula quam haec, quae apud Italos vulgo macaronea dicuntur:

Si tibi dens caderet quoties fers ore bosiam,
Iam tua non posset pane ganassa frui.

Extant [Reg: Exstant] tamen eruditorum etiam in hoc genere lusus, ut Ausonii et quorundam etiam recentiorum.

Abstinendum est itidem spurcis et obscenis vocabulis: nulla enim re honestorum hominum aures atque animi tam offenduntur, quam obscenitate verborum. Nec parum refert, admoneri hac de re adolescentes,


page 494, image: s518

cum multi ex versificatoribus adeo insaniant nostro tempore, ut turpissima quaeque vocabula ex Satyricis Poetis excerpant, quae suis intexant carminibus, tanquam insignia ornamenta. Horum versibus, nihil est, ne lutum quidem lutulentius.

Quae vero sine turpitudine nominari nequeunt, periphrasi efferenda sunt quemadmodum et ea, quae videntur sordidiora. Sic Petrus Bembus in carmine iocoso, ubi facit loquentem obscenum custodem hortorum, vocat mentam pusillam, membrum illud, quod natura corpori affixit procreationis causa. Sic Iacobus Sanazarius, partem posteriorem verendam, non minus venuste quam verecunde circunlocutus [Reg: circumlocutus] est his verbis, Unde prodeunt aurae, quae de Sabaeis messibus nihil spirant. Et Virgilius, ubi de conceptione equarum loquitur, ut rem parum speciosam dictu, honestius exprimat, aruum genitale vocat, naturam equinam.

Ceterum verba maxime illustria sunt, quae vocantur translata: haec teste Cicerone, tanquam stellae lucent atque illustrant orationem: nec tantum aures oblectant, sed etiam animum movent ac ducunt. His igitur potissimum illuminandi sunt versus, nec immodice tamen: sed ita quemadmodum


page 495, image: s519

fieri in pictura solet, ut umbris etiam relinquatur locus, quo magis id quod est illuminatum, extare atque eminere videatur. Nam multa etiam in versu efferenda sunt proprie: ac quemadmodum illa Nais Virgiliana:

Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum, et florem iungit bene olentis anethi:
Tum casia, atque alii, intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Sic immiscere translatis propria debemus, nec semper uti eodem flore eloquentiae.

DE STRVCTVRA Verborum.

COmpositionis suavitas consistit partim in structura qua dictiones inter se coagmentantur: partim in collocatione epithethorum: partim etiam in concinnitate pedum, numerorum, membrorum et figurarum: de quibus singulis ordine dicemus. In structura seu coagmentatione vitanda sunt, quae sonum efficiunt hiantem et confragosum: ut concursus vocalium, asperitas consonantium, ac similitudo literarum vel syllabarum. Iungenda sunt


page 496, image: s520

igitur verba molliter et apte, ut sine hiatu et asperitate copulentur: sicut haec inter se iuncta sunt:

Impiger Aenea volitantis frater amoris.

Hic enim nihil est durum aut confragosum.

Concursus tamen earundem vocalium minus insuavis est: at prae se fert quandam gravitatem coniunctam cum lenitate, ut apud Virgilium:

Ille ego qui quondam.

Item:

Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus astant.

Saepe etiam diversae vocales habent suave quiddam, cum non copulandi necessitate, sed implendi soni gratia concurrunt, ut in his versibus:

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
Contemtor [Reg: Contemptor] divum Mezentius, agminaque armat.

Poterat enim Virgilius hic dicere agmen et armat, nisi iudicasset numerum hiatu fieri hoc loco pleniorem.

Nec asperiores consonantes semper vitandae, sed interdum arte conquirendae sunt ad res exasperandas, et simili sono exprimendas, sicut a Virgilio factum est in hoc versu:

Nunc rapidus retro atque aestu resoluta resorbet Saxa.


page 497, image: s521

Hic singulae dictiones constant literis asperioribus, quibus exprimitur fluctus et fremitus aestuantis maris tam artificiose, ut quasi auribus percipatur.

Similitudo quoque literarum, vel syllabarum non semper vitanda est: nam interdum apta literarum vel syllabarum allusio, aures afficit voluptate, ut in hoc versu Virgiliano:

Auia tunc resonant avibus.

Neque est adeo ridiculus, ut Grammaticis quidem videtur, ille versus Ciceronis:

O fortunatam natam me consule Romam.

Habet enim allusionem iucundam auribus non ineruditis: qua Erasmus Roterodamus delectatus composuit dialogum, qui in scribitur Echo, ad cuius imitationem olim lusi carmen, quod exempli causa, qualecumque est, huc ascribendum duxi.

Dic mihi, Nympha cavis habitas quae vallib. Echo,
Semicaper Faunus cur ita clamat? Echo, amat.
Quae tamen illa, furit cuius male sanus amore?
Divitis an Codri filia Nais? ECHO, ais.
Est opulenta quidem, sed turpibus obsita rugis,
Debuit hanc Bifrons ducere Ianus. Echo, anus.
Candida me vero Thaumantias urit amantem,
Cuius forma decens et generosa: ECHO, rosa.
Huius amore flagro: sed dic resonabilis ECHO,


page 498, image: s522

Quae res ergo graves sunt in amore? ECHO, mora.
Ver est conveniens blandis et amoribus aptum,
Vere novo sponsum me fore reris? ECHO, eris.
Interea gelidis in vallibus ipsa valeto.
Vox tua saepe mea voce sonabit. ECHO, abit.

Est autem haec resonantia non modo elegans, sed Latinae etiam linguae propria, id quod frequens usurpatio indicat, ubique enim sunt obuia exempla.

DE EPITHETIS.

VErsus absque epitheto nudus est, et velut incomtus. Crebra igitur epitheta intexi debent, non tamen otiosa, sed ex intima ratione ac natura rei depromta [Reg: deprompta] . Quae duriora aut prolixiora sunt, compositionem reddunt insuavem: ut haec, tonanti sonus, stellimicans, et similia.

Venuste autem collocantur epithera, ante ipsa (ut vocant) subiecta: praesertim ita, ut quadam vicissitudine cum illis iungantur hoc modo:

Vecta est frenato caerula pisce Thetis.

Nec minus habent gratiae, cum per interiectas orationis partes a subiectis separantur, permanente tamen eadem vicissitudine, ut in his versiculis Ovidianis:


page 499, image: s523

Clauda quod alterno subsidunt carmina versu.

Illud quoque non caret venustate, cum epitheton collocatur in principio carminis, et nomen cui epitheton attribuitur in fine, ut:

Pulverulenta coquit maturis solibus aestas.
Praecipitem Oceani rubro lauti aequore currum.

Quae collocationis forma et in binis versibus est longe venustissima, ut apud Virgilium:

Nigra velut magnas domini cum divitis aedes
Pervolat, et pennis alta atria lustrat hirundo.

Item apud Ovidium:

Fertilis assiduo si non renovetur aratro,
Nil nisi cum spinis gramen habebit ager.

DE CONCINNITATE pedum, membrorum et numerorum.

IN compositione metri, nihil est elegantius, nihil concinnius, quam si pedes inter se quasi cathena [Reg: catena] quadam colligentur, ut in his pentametris:

Plena verecundi culpa pudoris erat.
Alta puellares tardat arena pedes.
Longa laboranti furca tulisset opem.
Ista Clytemnestra digna querela fuit.
Saepe simultates ira morata facit.


page 500, image: s524

Aegra superposita membra fovere manu.
Nostra verecundo vota pudore carent.

Item in Hexametris:

Troia iacet certe Danais invisa puellis.
Arte citae veloque rates remoque reguntur.

Sed non oportet omnes versus esse uniformes, ne similitudo, quae (ut inquit Cicero) est mater satietatis, afferat fastidium. Quapropter non semper retinenda, sed saepe immutanda est haec forma: tametsi sit elegantissima. Interdum ergo laxanda sunt vincula, quibus pedes constringuntur.

Laxari autem commodissime possunt, ante secundum et sextum pedem, ut:

Mintius et tenera praetexit arundine ripas.

Nam solutio his duobus locis vix animadvertitur.

Laxantur item vincula non raro ante quintum pedem, ut:

Fingit iter Lemnon, veniunt ad foedus amantes.

Nimia tamen solutio vitiosa est, qualis haec:

Romae moenia terruit impiger Hannibal armis.

Nam hic versus, etsi constat verbis sonantibus, tamen nimia solutione tanquam deficiente halitu amittit, quicquid habet sonorum: ac maxime in priore parte: nam


page 501, image: s525

in posteriore minus id sentitur, ubi continua solutio interdum accidit ipsis auribus non ingrata, propter varietatem, ut:

Horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent.

Ipsae autem voces, sive multarum, sive paucarum syllabarum fuerint, quo maiore cum gratia continuentur, accomodari rebus, et satisfacere affectibus debent. idcirco natura pedum et vocum consideranda est diligenter. Spondei, sunt natura graves ac tardi. Horum continuatio, apta est querelis et lamentationibus. nimia enim gravitate redduntur numeri subtristes. maxime vero gaudent spondei vocibus monosyllabis aut binis aut ternis. Nam et harum continuatio tarditatem auget: et in lamentatione singultus quasi quosdam refert, ut apud virgilium:

Tum demum admissi stagna exoptata revisunt.
Me me assum, qui feci, in me convertite ferrum,
Non haec o Palla, etc.

Spondei itidem rebus arduis et gravibus exprimendis idonei sunt, praesertim si foveantur unius syllabae vocibus, aut continuis, aut permistis, ut apud eundem Virgilium:


page 502, image: s526

Illi inter sese multa vi brachia tollunt.
Vix illud lecti bis sex ceruice subirent.

Hic enim continui spondei mira tarditate et gravitate exprimunt, in altero versu magnitudinem saxi a Turno sublati: in altero magnitudinem laboris, quo Cyclopes in fabrica Vulcani exercentur ad incudem: eamque tarditatem augent monosyllabae voces, quarum compositio per se tarda est: eo quod transitus a dictione ad dictionem, affert moram.

Contra dactyli, properationem atque hilaritatem quasi quandam prae se ferunt, pluriumque syllabarum dictionibus fiunt volubiliores. Hi continuandi sunt, cum aliquid explicandum est, aut iucunde, ut apud Virgilium:

Pone metum Cytherea manent immota tuorum
Fata tibi.

Aut festinanter, ut:

Turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Athinas:
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.

Item:

Convellimus altis
Sedibus, impulimusque: ea lapsa repente ruinam
Cum sonitu trahit, et Danaum super agmina late Incidit.


page 503, image: s527

Hic omnes fere pedes constant vocibus polysyllabis, suntque Dactylici: quorum tanta est volubilitas, ut ipsam et fugae celeritatem et ruinam impulsae turris, antevertere videantur.

Ergo utrumque praestandum est, ut mutetur forma versuum, et rebus accommodetur. Ea vero mutari potest, non tantum varietate pedum ac dictionum: sed etiam orationis periodo: eiusque partibus, quae incisa et membra nominantur. Nam interdum integer versus periodo inclusus, perfectam et absolutam sententiam uno membro comprehendit, ut:

Sicelides Musae paulo maiora canamus.

Aut sesquialter, ut:

Inde lupae fuluo genitricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem.

Item:

Nec circunfuso [Reg: circumfuso] pendebat in aere tellus
Ponderibus librata suis.

Aut bini versus integri, ut:

Tityre tu patulae recubans sub tegmine fagi,
Silvestrem tenui Musam meditaris avena.

Item:

Hospita Demphoon tua te Rhodopeia Phyllis
Ultra promissum tempus abesse queror.


page 504, image: s528

Aut bini cum dimidio, ut apud Catullum:

Scilicet in vario ne solum limite caeli,
Ex Ariadneis aurea temporibus
Fixa colora foret.

Apud Virgilium et Ovidium, cum periodus unius membri ultra binos versus excurrit, ne longior continuatio obtundat aures, plerumque Dialysis seu parenthesis intexitur, ut:

Non iaculum (neque enim iaculo vita ille dedisset)
Sed magnum stridens contorta phalarica venit
Fulminis acta modo.

Item:

Pace tua (si pax ulla est tua Pontica tellus
Finitimus rapido quam terit hostis equo)
Pace tua dixisse velim.

Aut terni versus, ut apud eundem Ovidium:

Languor et immodici nullo sub iudice somni,
Aleaque et multo tempora quassa mero,
Eripiunt omnes animo sine vulnere vires.

Item:

Pone metum valeo: corpusque quod ante laborum
Impatiens nobis invalidumque fuit,
Sufficit, atque ipso vexatum induruit usu.

Qui quidem terni versus, etsi periodo includuntur, tamen non plane unius membri


page 505, image: s529

continuatione constant, neque enim unicum membrum tam longe produci potest sine offensione aurium: nisi apte interponantur circuitionum particulae, quibus interpositis longissime extendi periodus potest, ut apud Virgilium in Georg.

Quid faciat laetas segetes: quo sidere terram
Vertere Maecenas, ulmisque adiungere vites
Conveniat: quae cura boum, quis cultus habendo
Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam.

Item:

Vos o clarissima mundi
Lumina labentem caelo quae ducitis annum,
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis:
Et vos agrestum praesentia numina Fauni:
Ferte simul, Faunique pedem, Dryadesque puellae,
Munera vestra cano.

Interdum etiam nulla periodo circunscribuntur [Reg: circumscribuntur] versus, sed carpuntur membris minutioribus, ut apud Ovidium:

Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
Ver praebet flores, igne levatur hiems.

Apud Ioannem Campanum:

Pauper erat, fieri vult dives, cogitat unde,
Vendidit uxorem Nentius, emit agrum.


page 506, image: s530

Apud Virgilium:

Marsa manus, Peligna cohors, festina virum vis.

At vero periodica verborum continuatio maxime probatur in versibus, praesertim tunc, ubi aures aliquid fusius desiderant quo expleantur, ut in exordiis, in amplificationibus, et in conclusionibus. In hac continuatione inprimis includendi sunt versus sedati, molles, et blandi, qui enim placide ac leniter quasi fluunt, longiore orationis ductu sustinendi sunt. acres vero et ardentes versus, magna ex parte debent esse concisi, et in membra distracti, quales sunt in contentione inter Turnum et Drancem, apud Virgilium:

Pone animos, et pulsus abi, sat funera fusi
Vidimus ingentes et desolavimus agros.

Item:

Possit quid vivida virtus
Experiare licet, non longe scilicet hostes
Quaerendi nobis, circunstant [Reg: circumstant] undique muros.
Imus in aduersos, quid cessas? an tibi Mavors
Ventosa in lingua.

His itaque et similibus, vocum, pedum, circuitionum, membrorumque commutationibus, facile effici potest, ne versus sint uniformes: sed ut induant diversum quasi habitum, rebus accommodatum, utque affectibus exprimendis satisfaciant.


page 507, image: s531

DE FIGVRIS quibusdam.

ADhibendae sunt etiam figurae, nam et hae faciunt varietatem, et sine his, versus caret gestu. Nulla autem figura plus varietatis affert, quam iteratio, eaque habet locum, ubi feruet oratio, vel asseveratione, vel obtestatione, vel dolore, vel simili affectu. Acin primis iucunda est iteratio initii, qualis haec apud angelum Politianum:

Semper erit magni decus immortale Maronis:
Semper inexhaustis ibunt haec flumina venis:
Semper ab his docti ducentur fontibus haustus:
Semper odoratos fundent haec gramina flores.

Et apud Ovidium:

Hoc tenuat dentem terram findentis aratri:
Hoc rigidos silices, hoc adamanta terit.
Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
Hoc minuit luctus maestaque corda levat.

Et apud Tibullum:

Quam cito purpureos amittit terra colores:
Quam cito formosas populus alta comas.

Sed haec iteratio initii apud elegiographos etiam pulcre [Reg: pulchre] variatur alternis versibus, ut apud Ovidium:

Omnia naturae praepostera legibus ibunt,
Parsque suum mundi nulla tenebit iter.


page 508, image: s532

Omnia iam fient, fieri quae posse negabam:
Et nihil est de quo non sit habenda fides.

Item:

Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
Praebet et invito colla premenda iugo.
Tempore paret equus lentis animosus habenis,
Et placido duros accipit ore lupos.
Tempore Poenorum compescitur ira leonum,
Nec feritas animo quae fuit ante manet.

Item:

Ecce super fessas volitat victoria naves,
Tandem ad Troianos diva superba redit.
Ecce mihi lucent Rutulis incendia castris,
Iam tibi praedico barbare Turne necem.

Item:

Ah quoties illo vitulum gestante per agros,
Dicitur occurrens erubuisse soror.
Ah quoties ausae, caneret dum valle sub alta,
Rumpere mugitu carmina docta boves.
Saepe duces trepidis petiere oracula rebus,
Venit et e templis irrita turba domum.
Saepe horrere sacros doluit Latona capillos,
Quos admirata est ipsa noverca prius.

Est et alia iteratio seu repetitio initii, cum Pentameter versus desinit in easdem voces, vel duas vel plures, a quibus Hexameter incipit, ut apud Ovidium:


page 509, image: s533

Phoebus adest, sonuere lyrae, sonuere pharetrae,
Signa Deum nosco per sua, Phoebus adest.

Item:

Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido,
Attice crede mihi, militat omnis amans.

Item:

Ilia pone metus, tibi regia nostra patebit,
Teque colent omnes, Ilia pone metus.

Item:

Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
Perdat, Io prohibe, Graia iuvenca venit.

Item:

Nullus erat, referoque manus, iterumque retendo,
Perque torum moveo brachia, nullus erat.

Et apud Ianum Pannonium:

Frigus et humor agunt, ut vexent corpora morbi,
Ut nata intereant, frigus et humor agunt.

Item:

Culpa tua est, quicquid fecit Tithonia coniunx,
Quicquid et Aetae filia, culpa tua est.

In hoc genere versificatores saepe ineptiunt. Nam id bellum quidem esse vident, sed scite usurpare nequeunt.

Huic iterationi cognata est quam epanalepsin vocant, mempe cum eiusdem carminis


page 510, image: s534

vel Heroici vel Pentametri initium ac finis, idem est, ut:

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa,
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo.
Ante etiam sceptrum Dictei regis et ante.
Victus amore tui cognato sanguine victus.

Hunc [Gap desc: Greek word] vocant Grammatici.

Item:

Culpa tua est, quamuis haec quoque culpa tua est.

Baptista Mantuanus Epanalepsin non invenuste locupletavit iterato quoque initio sequentis versus Heroici, ut:

Arma sacerdotes animis flagrantibus arma,
Arma fremunt.

Praeterea est quaedam initii et finis iteratio acrimoniae et venustatis plena, quam Rhetores complexionem vocant, ea fit in hunc modum, ut apud Ianum Pannonium in querela Italiae ad Fridericum III. Imperatorem.

Quod cessat Phoebea chelys, quod carmine rupto
Aoniae siluere deae: mars impius egit.
Quod spretis audax Musis petit arma iuventus,
Et volucres premere audet equos: mars impius egit.
Quod cernis nullum deserta per oppida civem,
Nec campis errare greges: Mars impius egit.


page 511, image: s535

Quod ligo, quod vomer, quod sarcula, rastra, bidentes,
In gladios abiere truces: Mars impius egit.

Venusta est quoque iteratio ubi posterior pars Pentametri est initium sequentis Hexametri, ut apud Ovidium:

Ut mihi sint toties maxima vota mori,
Vota mori mea sunt.

Aut ubi dictio, quae claudit praecedentem versum Hexametrum, inchoat sequentem, ut:

Atque omnibus uni
Uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
Iuvenem pulcerrimus [Reg: pulcherrimus] Astur,
Astur equo fidens.
Pierides vos haec facietis maxima
Gallo, Gallo cuius amor.

Simplex iteratio est, sed plena venustatis, cum idem verbum saepius repetitur, uno atque altero verbo interiecto, ut apud Virgilium:

Restant bella aspera restant.
Quibus ille viros quibus excitat urbes.

Et apud Ovidium:

Fuit ah fuit utile tecum
Ire mihi.
Hoc si crimen erit, crimen amoris erit.
Ipse tuos custos, ipse vir, ipse comes.


page 512, image: s536

Una fides, unus lectus, et unus amor.
Convenit illa mihi, convenit illa tibi.
Altera tela arcus, altera tela faces.

Ad iterationem pertinet et Epanodos, seu regressio, quae fit hoc modo:

Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unu [Reg: unum] :
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas.
Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo,
Iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulyssis.

Est et traductio iterationi affinis quae repetit idem vel nomen mutato casu, ut apud Virgilium:

Littora littoribus contraria, fluctibus undas
Imprecor, arma armis.

Et apud Lucan.

Pila minantia pilis.

Et apud Ovid.

Aemonis Aemonio Laodamia viro.

Vel verbum mutatis modis ac personis, ut apud Virgilium:

Est bene non potuit dicere, dixit, erit.

Et apud Ovid.

Et tibi si non vis parcere, parce mihi.
Qui poterit sanum fingere, sanus erit.
Certa fui, certi siquid haberet amor.
Causa fuit multis noster amoris amor.
Quam sine te cogis vivere, coge mori.


page 513, image: s537

Elegantissima est in hoc genere quasi [Gap desc: Greek word] , nam et artificiosa haec forma est, et sententiosa, ut:

Si, nisi quae facie poterit te digna videri,
Nulla futura tua est, nulla futura tua est.

Scribunt Sappho Poetriam, hac figura traductionis fuisse consecutam, quicquid laudis in carmine habuit. Porro inter insignia schemata quibus carminis forma ex ornatur ac veluti coloribus distinguitur, articulus quoque et Polysyndeton numerantur. Articulum vocant, cum singulae voces interuallis distinguuntur, caesa oratione hoc modo:

Pastor, arator, eques, pavi, colui, superavi,
Capras, rus, hostes, fronde, ligone, manu.

Polysyndeton figura est articulo contraria, cum in versu multae coniunctiones ponuntur, ut:

Terrasque tractusque maris, caelumque profundum.

Vitanda sunt tamen in articulo similiter desinentia, ut

Pavi, colui, superavi.

Aut similiter cadentia, ut apud Ennium:

Maerentes, flentes, lacrimantes et miserantes.

Quae enim similibus aut verbis aut casibus efferuntur, minus habent venustatis in carmine.


page 514, image: s538

Sed haec de figuris hactenus: neque enim visum est persequi exornationes omnes, sed indicare tantum illustriores.

DE QVIBVSDAM VIciis Pentametri.

IN Pentametro versu tempestivae caesurae esse debent, vitanda est igitur in medio, continuatio carminis dura et hiulca, qualis haec apud Catullum:

Munera quae et Musarum hinc petis et Veneris.

Item:

Troia virum et virtutum omnium acerba cinis.

Nec imitanda sunt omnia quae a Catullo usurpantur. Nam ut apud Ennium, ita et apud Catullum multa sunt horrida, et imitatione indigna. Extat [Reg: Exstat] apud Martialem elegans epigramma, quo irridentur hi, quibus versus istorum similes probantur. Est autem epigramma scriptum in quendam Crestillum:

Carmina nulla probas, molli quae limite currunt,
Sed quae per salebras altaque saxa cadunt.
Et tibi Maeonio quod carmine maius habetur
Lucilii, Columella, hic situs Metrophanes.
Attonitusque legis terrai, frugiferai,
Actius et quicquid Pacuviusque vomunt.


page 515, image: s539

Ridiculi igitur iudicandi sunt qui tales versus admirantur, cumque propter ingenii imbecillitate nequeunt assequi concinnitatem Ovidianam sese conferunt ad imitationem Catulli.

In fine Pentametri vitanda sunt Participia, ut:

Ore nitens, corde tremens,

Eodem in loco rarissime usurpandae sunt voces duabus syllabis longiores. Nam dissyllabae semper venustius claudunt Pentametrum quam vel trium vel plurium syllabarum voces. Ouidius in omnibus suis scriptis vix decies (ut puto) utitur tetrasyllabis et trisyllabis, nec nisi in rebus tristibus: quibus numeros etiam tristiores et languidiores convenire duxit, ut libro 1. Trist.

Iam prope lux aderat qua me discedere Caesar
Finibus extremae iusserat Ausoniae.

Item lib. 3. de Ponto ad coniugem.

Sint utinam mites solito tibi more, tuasque
Non duris lacrimas vultibus aspiciant.

Item:

Interdicta mihi cernitur Italia.
Unda simul miserum vitaque deseruit.
Ut caream culpa mors quoque non faciet.
Transeat instabiles strenua Cyaneas.
In quibus ipse suum fassus adulterium est.


page 516, image: s540

Qui fuit, et dubitas cetera perlegere.
Spectarem qualis purpura te tegeret.

Haec igitur apud hunc rariora.

Monosyllabae quoque voces eodem in loco vitiosae sunt, nisi aut duae simul ponantur, ut apud Ovidium:

Praemia si studio consequor ista, sat est.

Aut elisio seu hiatus praecedat, ut apud eundem:

Heu quanto melior sors tua sorte mea est.

Nam alias horride et duriter sonant, ut apud Catullum:

Haec a te dictaque factaque sunt.

Ovidianum hoc melius est:

Omnis an in magnos culpa Deos scelus est?

Cetera quae ad artificium poetae requiruntur, lectione, usu et exercitatione, discenda sunt, non possunt enim omnia praeceptis tradi: requiruntur autem praeter haec, multa, nempe exquisitae et illustres sententiae, quibus carmina tanquam floribus aspergantur, item commemorationes et expolitiones earundem sententiarum. DEcet enim Poetam ubi opus est in eadem et una re commorari, eamque multis modis versare. Ac inprimis requiruntur hypotyposes, digressiones, descriptiones, pathopoeiae et sermocinationes ad res praesertim


page 517, image: s541

animi expertes, cuiusmodi sunt apud Virgilium, quibus Mezentius suos equos, et Turnus suam hastam alloquitur. Similitudines item elegantes, quales sunt, cum Heroes assimilantur vel proceris arboribus, vel Orioni, ut apud Virgilium:

At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
turbidus ingreditur campo, quam magnus Orion
Cum pedes incedit medii per caerula Nerei
Stagna, viam scindens, humero super eminet undas:
Aut summis referens annosam montibus Ornum,
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

Sed haec quae reliqua sunt, observatio et usus docebit. REstat igitur studium et diligentia et cura, sine qua nihil unquam [Reg: umquam] bene et laudabiliter factum est, neque fieri posse sperandum.