MItto tibi, Arnolde doctissime, Elegiam ad Principem tuum scriptam, ac abs te pro nostra coniunctione, et amicitia peto, ut illi munus exhibeas nostro nomine, ac verbis accurate ornes. Quanquam [Reg: Quamquam] enim virtus illius merebatur maiora encomia, tamen speravi non ingratam ei hanc significationem iudicii nostri de ipsius ingenio ac studiis futuram esse. Si quid in carmine offendet, non tam me, quam tempora accusare conveniet. Sunt enim, ut vides, conterritae musae hoc misero fatalique tumultu, qui omnium honestarum artium studia debilitat. Etenim nimis quam verum est, quod inquit Ouidius: Carmina proveniunt animo deducta sereno. Sed si Principi tuo non displicebit munus nostrum,
addet nobis animum ad haec studia colenda: et multos alios nostri ordinis homines eriget in bo nam spem, ut polliceri sibi ausint [Reg: auserint] non defuturos esse Principes, qui suscipiant defensionem rei literariae contra vulgi amentiam, quod videtur in perniciem bonarum artium conspirasse. Quamuis autem abundet Princeps tuus aliis ornamentis bono Principe dignis: tamen haec laus non erit inferior ceteris, nec inter postremas numerabitur: si spretas hac tempestate camenas respexerit, et pro virili dederit operam ut literas conseruet. Nulla enim alio officio melius isti, qui tenent Res publicas, de rebus humanis mereri possunt, Itaque publicam literarum causam, et nos ipsos diligenter Principi tuo commendabis, vale. Anno M. D. XXX.
DEscripsi paucis versibus Germanicos Caesares, ut dissipatas historias nostrorum Principum in breve compendium contraherem. Nemo enim unus ullius Imperatoris integram historiam complexus est: credo, quod in Germania hi,
qui plurimum ingenio, iudicio, ac doctrina valuerunt hactenus, impediti occupationibus non potuerunt ea, quae gerebant, scribere. Interim, dum nemo perpetuam historiam conscribit, alius aliud annotavit, ne maximarum rerum memoria prorsus intercideret. Quare ex variis monumentis et seriem nostrorum Principum, et res gestas colleti, idque non eo tantum feci libenter, quod arbitrabar libellum gratum fore nostris hominibus propter res patrias: Sed quia vere ita iudico, nostros Imperatores fere omnes sapientia, et magnitudine consilii atque animi, pares fuisse laudatissimis Principibus Graecis ac Romanis: iusticia [Reg: iustitia] vero, religione, et fide etiam superiores. Enituit enim virtus eorum in maximis totius Europae motibus, in dissidiis religionum componendis: in defendenda Italia atque Germania aduersus barbarorum incursiones: in constituenda perpetua imperii forma, quibus in rebus apparet nullam eis artem defuisse aut domi aut foris regendae Rei pub. Quare facile se vindicare a convicio barbariei varietate et magnitudine rerum gestarum possunt. Neque vero sine insigni virtute in hanc nationem hoc augustum imperii nomen inferre poterant, quod in terris summum est, et cuius tutela praecipua pars orbis Christiani commendata est. Huius operis specimem tibi mitto clarissime Princeps: Nulli enim rectius putavi tantorum Heroum historias dedicaris, quam tibi: non solum, quod in bis
pleraeque res tuae, ac maiorum tuorum domesticae continentur: Sed etiam quia te pro tua sapientia sciebam inprimis harum rerum magnitudinem intelligere, et commemoratione earum magnopere affici atque delectari. Itaque rogo, ut clementer hunc libellum accipias, quem nunc non edidi integrum, quodam studio declarandi mei erga te officii properans, nimium fortasse: sed tamen habeo quandam mei consilii rationem. Nam si haec initia boni consules, addes mihi animum, non solum addendi cetera, sed etiam ut meliora efficiam tuo favore excitatus. Vale. Anno M. D. XXXII.
CVm universa patria et tibi et Rei p. victoriam et felicem reditum hoc tempore merito gratuletur, non potui me in communi omnium laeticia [Reg: laetitia] continere, quin ego quoque significationem aliquam mei cum ergate, tum erga patriam studii ostenderem. Postquam enim, quod votis omnibus expetebant boni omnes, repraeclare feliciterque gesta aduersus Turcas, donis etiam militarib. a Carolo
Augusto virtutis causa ornatus, in patriam et incolumis, et parta immortali gloria, reversus es: ita laetamur omnes, ut magnitudinem gaudii vix capere animi possint. Primum enim quid accidere tibi gloriosius in hac aetate potuit, quam ut in maximo huius Imperii periculo exercitum duceres. Deinde ut tantum consilii, ducum aliorum consensu, tibi tribueretur, ut cum celeritate summa opus esset, ad opprimendam magnam partem Turcici exercitus, quae ferro ignique fines Austriacos vastaverat, et multos mortales captos in miserrimam servitutem abducebat, te potissimum deligerent, cuius ductu atque auspiciis res gereretur. Nec fefellit eos iudicium: Etenim non solum mellae te voluptates remoratae sunt, sed ne quidem naturali desiderio cibi somnique concessisti. Itaque celeritate maxima consecutus hostes, fauces Noricarum Alpium, intra quas hostes se velut intra vallum tenebant, undique obsedisti, ac providisti, ne aut elabi, aut diu pugnam detrectare possent. Ac postquam ex suis latebris magna vi eruperunt, consilio et diligentia tua inclusos ac victos, facile reliquus exercitus trucidavit. Eaque in pugna cum fortiter ipse dimicasti tum hoc quoque seu prudentiae, seu felicitatis tuae fuit, quod cum vidisses Turcas desperata salute iratos et ulciscentes suam vicem, in miseram turbam puerorum ac mulierum quam ab duxerant, arma vertere, captivos recipi ac tegi curasti: qua in re vere civicam coronam meritus
es, qua nulla fuit ullius generis honestior apud ve teres, propterea quod seruasse civem longe pluris faciebant, quam hostem interfecisse. Porro tantum attulit haec victoria momenti ad profligandum atque conficiendum hoc totum bellum, ut Tyrannus Turcicus amissa illa parte copiarum, fracto ac debilitato animo, non solum ex Austria, sed etiam ex tota Pannonia fugiens, in Thraciam se receperit. Proinde optimus Imperator Carolus Augustus testimonio suo virtutem tuam ornandam esse duxit, quod tu quidem recte plurimorum triumphis antepones. Nam ut apud Poetam quendam laetatur Hector se laudari, sed a laudato viro: ita iure tibi gratulari debes, contigisse tibi tam gravem virtutis tuae testem Imperatorem sanctissimum ac felicissimum, Quo nihil maius meliusue terris Fata donavere, bonique Divi Nec dabunt, quamuis redeant in aurum Tempora priscum.
Deinde quantam voluptatem sapientissimus Princeps pater tuus ex his rebus gestis, atque honoribus tuis capit? qui cum pro sua sapientia recte intelligat, in quibus rebus vera gloria posita sit, haud dubie magnitudine harum rerum mirifice movetur ac gaudet hoc decore nobilissimam familiam vestram cumulari. Postremo tota patria, etsi te semper amavit plurimum: multa enim praeclari ingenii ac voluntatis optimae signa in te perspexit
antea: tamen postquam tua virtus quasi ex umbra in solem, ac vere in aciem producta, multo illustrior facta est, longe maiore studio te complectitur. Iure igitur et tibi et nobis omnibus gratulamur talem tuum reditum, qui et tibi gloriosus est, et cum salute totius ditionis tuae coniunctus. Et oramus Christum ut hanc felicitatem tuam in rebus gerendis perpetuam esse velit, teque patriae et universae Rei publicae seruet incolumem. Hanc meam laeticiam [Reg: laetitiam] , ut et tibi et patriae declararem, edidi hoc tempore reliquos Caesares tibi antea promissos, in quibus posteriores, quod res eorum minus celebratae sunt, descripsi pluribus versibus. Et extat [Reg: exstat] in his alicubi nobilissimorum maiorum tuorum mentio, et praedicantur tuae res gestae: quod cum propter institutum operis modum brevius fiat, decrevi res easdem alio in loco pro mea virili integras describere. Nam hic honos debetur virtuti, ne patiamur eam oblivione obrui. Et prodest ad posteros extare huius belli Turcici memoriam, quod initium est, et quasi primus actus inclinatae tyrannidis Turcicae: multa enim signa sunt brevi regnum Turcicum ruiturum esse. Rogo autem, ut clementer accipias hoc scriptum, ac meum studium pro tua excellenti humanitate boni consulas, in quo vides, me ingenium non ad nocendum, sed ad rerum honestarum cognitionem conferre. Talibus studiis, ut scis, Principes favere non est alienum ipsorum loco ac munere, cui omnium honestarum
artium tutela commissa est. Postremo cum haec tempora sint iniquissima nostris studiis, oro ut me confugientem ad tuam fidem atque humanitatem, clementer tueri ac defendere velis. Vale. Mense Novemb. Anno M. D. XXXII.
NOn eram gravissimas occupationes tuas interpellaturus, nisi me officii ratio suavissimis tuis literis respondere cogeret. Non obscure cognovi antea summa te humanitate praeditum esse, sed postquam nunc in tanta mole negotiorum non gravatus es rescribere, mirifice confirmasti meam de tua excellenti humanitate opinionem. Quod vero addis etiam praeconium meorum versuum, etsi non adeo sum inepte [Gap desc: Greek word] , ut quicquid genui protinus illud amem, libet enim Ouidii verbis uti, tamen gaudeo studium tibi meum probari. Propemodum decreveram hoc totum genus literarum atque exercendi ingenii abiicere, cum haec tempora adeo iniqua sint his artibus, sed rursus erigor tua autoritate [Reg: auctoritate] atque iudicio, ut hoc mihi studium nullo modo deponendum esse statuam, in quo si quid valiturus videor, referent olim ipsae tibi Mu saegratiam, qui me in hoc genere artium retinueris.
Illud etiam in beneficii loco pono, quod Illustrissimo Principi exhibuisti legendos meos versiculos, in quibus etsi nullo modo expressi ipsius virtutes: quis enim hoc possit? tamen voluntatem meam probari optimo Principi Valde opto. Nihil enim ipsius benevolentia maius, nihil duco antiquius. Quare te oro, ut quod facis pergas mea studia et tua autoritate tueri, et Illustrissimo Principi per occasionem commendare: qua de re scriberem pluribus verbis, nisi scirem te hominem doctissimum atque humanissimum ultro bona ingenia complecti, et summa fide iuvare ac provehere. Vale.
QUanquam [Reg: QUamquam] nulli iustius dedicant sua scripta, clarissime Princeps, studiosi omnes, quam tibi: quia vix quisquam alius Principum melius intelligit studia, aut benignius fovet eruditos, quam tu: Tamen ego praeter hanc causam, et aliam quandam in hoc opere tibi dedicando propriam secutus sum. Exhibeo enim tibi orationem Isocratis,
in qua vir illis temporibus autoritatis [Reg: auctoritatis] summae in universa Graecia, et concordiae publicae cupidissimus, hortatur Philippum Regem Macedonum qui ad id tempus bellum cum Atheniensibus gesserat, ut pacem cum Graecis civitatibus omnibus faciat, et constituta domi concordia bellum in Asiam cum sociis transferat: et non modo Graecos, sed etiam patriam metu servitutis liberet. Imperabant enim eo tempore in Asia Persae, qui colonias Graecorum crudeli servitute oppressas tenebant, quique saepe in Europam traiecerant, et Graecos maximis cladibus affecerant, et quotidie [Reg: cotidie] bellum vicinis gentibus in Europa denunciabant [Reg: denuntiabant] . Itaque gravissime commemorat Isocrates hanc futuram esse rem maximo Rege, ac felicissimo Imperatore dignam, si constituta domestica concordia civibus ac sociis parcat, et pro patria aduersus exteros ac barbaros bellum gerat. Ac profecto divinitus admonet Isocrates, se, si quid boni dixerit, non esse autorem [Reg: auctorem] existimandum, quia confectus senio propter aetatis imbecillitatem res tantas perspicere non potuerit: sed Deum subiecisse, solicitum [Reg: sollicitum] de Graeciae salute, et volentem Graecos praesentibus malis tandem liberare, et Macedonum gloriam augere. Nam hac oratione ceu fatali voce Persicum regnum concidit. Philippus enim autoritate [Reg: auctoritate] huius orationis excitatus, omnia ad tantum bellum necessaria comparare coepit: sed morte impeditus successionem huius gloriae filio Alexandro reliquit, quem Graeci scribunt,
etsi domesticis bellis implicitus erat, tamen hac oratione lecta accensum esse, ut rebus domi compositis, citius in Asiam traiecerit. Hanc orationem cum his proximis diebus legerem, et illorum temporum motus cum praesentibus conferrem: non invitus Latinam feci, sperans multos bonos vi ros de Re pub. cogitantes, libenter eam lecturos esse. Tibi autem praecipue dedicavi, quod videre mihi quandam in ea imaginem tuorum consiliorum videbar. Nam ut Isocrates Philippo, ita tu Philippi filio Carolo Caesari, qui et imperii fastigio, et felicitate par est illius Philippi filio Alexandro, autor esse soles, ut constituta domi concordia pium et necessarium aduersus externos hostes bellum suscipiat. Cumque alii nonnulli incitent optimum Principem aduersus patriam, non obscure cognovimus te autoritatem [Reg: auctoritatem] tuam omnem ad pacem tranquillitatemque Germaniae conferre. Quod quidem hoc tuo loco dignissimum est, et Deo gratissimum: et a bonis ac prudentibus viris ad omnem posteritatem amplissimis laudibus vehetur. Nam hoc tuum beneficium latissime patet. Cum enim tales extiterint [Reg: exstiterint] in hac natione controversiae, ut sine summo periculo Ecclesiae, diiudicari armis non possint, si res non agetur civiliter, sed violentis consiliis: nulla ad posteros Ecclesia, imo ne posteritas quidem futura videtur ulla. Proinde omnium in te bonorum virorum oculi in universa Germania coniecti sunt. A te secundum deum pacem atque salutem
expetunt. Quid autem tibi inter homines maius atque gloriosius his iudiciis bonorum contingere queat? quibus tibi tribuitur tantum, ut in summo periculo plurimum Rei pub. praesidii in tua virtute ac sapientia positum esse credatur. Ego igitur, ut hanc de te nostri ordinis opinionem cognosceres, Isocratem ad te misi, qui videlicet hac ipsae dere interdum pro nobis tecum quasi colloqueretur, et nostra studia ac salutem nostram tibi commendaret. Cuius orationem ut spero, cum intelliges cum tua sententia congruere, non aspernaberis. Porro quemadmodum ipse Isocrates inquit, Deum sibi consilii autorem [Reg: auctorem] fuisse, qui Graeciae calamitatibus afficiatur, eamque praesentibus malis liberare cupiat, ita speramus te quoque divinitus ad pacis consilia duci, et precamur ut Christus ea gubernet ac fortunet. Vale.
Anno M. D. XXXII.
CVm viderem hoc HVTTENI carmen ubique desiderari, dedi typographis recudendum, ne studio sis exempla deessent. Cum autem huius mei consilii rationem extare vellem, duxi potissimum ad te scribendum esse, quod arbitrabar te valde hoc poemate delectari: non solum, quia principis tui
laudes continet, quas etsi HVTTENVS adumbravit tantum, non expressit, propterea quod primos tantum aditus illius ad summos honores, et adres gerendas, descripsit. Postea vero Principis tui sapientia in maximis huius Imperii periculis ita enituit, ut longe vicerit haec praeconia: tamen dicas Poetam prorsus vaticinatum esse, qui cecinit hunc Principem aliquando salutem allaturum esse universae Germaniae. Sic enim inquit:
Quos reget hic, pacem populis dabit, omnia tuta Reddet, et e mediis bellorum faucibus urbes Eriget.
Sed ut omittam argumentum: delectari te ingenio Poetae et operis forma statuebam. Quis enim omnia eloquentiae studia melius intelligit, quam tu, cui abunde assunt omnia, quae tum a natura, tum a doctrina ad eloquentiam requiruntur. Et accessit ad haec non solum illa forensis exercitatio levium ac vulgarium negotiorum, sed ingens usus maximarum causarum in summorum Principum consiliis. Est autem, ut scis, magna Poeticae cum Oratorum facultate atque eloquentia cognatio. Quare scio te et prudentissime iudicare de poematis, et libenter ea quae mediocriter scripta sunt legere. Videtur autem mihi Huttenus plurimum ingenio valuisse, id quod in hoc carmine perspici potest. Miro enim consilio in unius Principis pompa omnes veterum Germanorum atque Imperatorum nostrorum res gestas complectitur. Et sicut Homerus
in catalogo navium: totius Graeciae quasi quandam [Gap desc: Greek word] pingit: Ita HVTTENVS aptissime describit omnes Germaniae partes, regiones, gentes, flumina. Hanc rationem explicandi ornatus, et quasi Oeconomiam non sine voluptate spectari a doctis arbitror. Et addidit sonum rebus tantis convenientem, et grande genus versuum: in quo etsi desiderare aliquid critici fortasse queant, et in ipso quaedam aetas suaviora reddidisset: tamen nemo tam iniquus censor fuerit, quin fateri cogatur, multa in hoc carmine egregia lumina esse verborum ac sententiarum: Sed tibi iudicium de toto scripto permitto. Ego quidem eo tibi dedicavi, ut cum tibi probari existimarent ceteri, tua autoritate [Reg: auctoritate] commoti avidius legerent et ipsi. Itaque te etiam atque etiam oro, ut hanc nostram inscriptionem boni consulas, et favore tuo haec nostra studia tuearis. Neque enim ignoras hanc aetatem inprimis ferream esse literis, quibus certe isti praecipue debent opem ferre, qui earum vim ac dignitatem maxime intelligunt. Ac si cognatio est, ut ante dixi, his meis studiis cum illa praestantissima arte, in qua tu versaris, iure me tibi propter commune foedus artium commendo: quod quidem sanctissimum esse duces, si cogitabis id, quod res est, divinam quandam his artibus inter se cognationem esse, quia neutra existere [Reg: exsistere] in hominum ingeniis potest, sine afflatu aliquo ac motu divino. Etenim quod Plato inquit de Poetis, magis eos divina quadam
vi, quam arte moveri, planeque deorum interpretes esse, ac deorum veluti dictata ad homines perferre: idem vere potest de eximia ac perfecta eloquentia affirmari, non posse eam sine aliquo divino motu constare. Quare cum in utraque arte quaedam insit divinitas, spero te nostrum hoc genus studii non solum libenter, sed etiam religiose defensurum esse. Bene vale. Anno M. D. XXXIII.
GEorgium Sabinum, oro te mi Iona, ut magno in honore habeas, iuvenem et absolutae iam eruditionis, et maioris in posterum spei: quem et admonebis, ut ad me scribat saepius:
Qui nunc utilibus cum floreat integer annis,
Et mistas [Reg: mixtas] clario nectare potet aquas.
Me sacri nemoris iam pene extrema tenentem,
Audaci studeat praeteriisse gradu.
Quanquam talis est et tam fecunda istius ingenii felicitas, ut mearum me sordium ad istius mundiciem [Reg: munditiem] collatarum, pene suppudeat. Vale. Anno M. D. XXXIII. Norinb.
ETsi nemini obscurum est, te magnopere favere literis et bonarum disciplinarum studiis: tamen nondum hactenus ausus sum aliquid ad te scribere [(transcriber); sic: scibere] , cum quidem nulli optarim magis studia mea probari quam tibi: non solum quia in ditione tua natus, Principem divinitus meritum de patria, omni officii genere colendum mihi esse statuo: sed etiam propter admirationem sapientiae ac virtutis tuae, quae ita eminet, ut non solum in hoc imperio his laudib. excellere te omnes intelligant, sed etiam praestantiss. Principibus Graecis ac Romanis comparent. Nam et sapientiam tuam et animi magnitudinem declarasti statim initio cum accepto principatu patrio, latrociniis ditionem purgasti summa cum virtute: qua in re, quod difficilimum est, et domesticas insidias consilio vicisti, et saepe magnas coniuratorum copias, parua manu, acie dimicans ipse oppressisti. Postea ea moderatione ac iusticia [Reg: iustitia] in dicendo iure usus es, non solum ut neminem Imperii tui paeniteret: sed ut, id quod res est, intelligerent te omnes divinitus his gentib. contigisse, tanquam patriae patrem. Postquam enim tua diligentia ac iusticia,
pax provinciae constituta ac munita est, incredibile dictu, quam feliciter bonae res omnes in patria florere coeperint: mores in civitatibus cultiores atque humaniores facti sunt, opes publicae privataeque creverunt: studia etiam cum literarum, tum aliarum artium excitata sunt. Academiam regiis sumtibus [Reg: sumptibus] in qua omnes ingenuae artes publice traderentur condidisti: propterea quod iudicares bono Principi, qui de tota Re pub. bene mereri cuperet, praecipue tuenda, et ad omnem posteritatem propaganda esse studia literarum, quae religionis atque humanitatis, denique omnium virtutum quasi nutrices atque custodes sunt. Denique nulla pars est Rei publica, quam non singulari consilio ac virtute ornes, ac meliorem reddas, ut, quod ait Rex sapientissimus Cyrus: nihil interesse inter patrem bonum, ac bonum Principem: nusquam alibi conspici clarius possit, quam in tua administratione, in qua cum vere patrio animo, consilia tua omnia ad publicam utilitatem ac salutem tuarum gentium referas, vicissim ita boni omnes te amant ac venerantur, ut parentem. Nulli autem sunt honores veriores, ac virtute digniores, aut praemia recte factorum gratiora pudentibus, quam haec bonorum iudicia, studia, ac voluntates: Etsi tu quidem pro tua sapientia atque animi magnitudine, magis virtute ad bene merendum de aliis, quam fructu virtutis aut praemiis adduceris. Neque vero tantum lucet virtus tua in domestico imperio et in
patria: Sed habet aliud theatrum maius ac dignius, totum illum summum Romani imperii Senatum, quem velut Nestor, magna ex parte consilio atque eloquentia tua gubernas. Quid enim ille summus in terris senatus de te iudicet, ex eo existimari potest, quod causas gravissimas omnes dicendas ad te defert: qua in re non solum eloquentiam tuam censet egregium imperii ornamentum esse, sed etiam tibi prudentiae ac fidei laudem tribuit. Porro sicut ait Cicero ad Demosthenem, audiendum magnam multitudinem ex tota Graecia solitam Athenas confluere, ita vidi ipse in celeberrimo ac frequentissimo conventu Augustae [Gap desc: Greek word] maximos ad te audiendum concursus fieri, et quidem do Etissimorum et disertissimorum hominum, qui cum iudicare de hoc genere possent, praedicabant omnes vere in orationem tuam competere id, quod Homerus de Nestore suo praedicat, fluxisse de lingua eius orationem melle dulciorem: in quo praeconio et copiae et suavitatis laus est. Nam et fluere orationem dicit, quod non potest accidere, nisi in natura ubere et copiosa: et melle dulciorem esse inquit, quod est suavitatis praeconium. Habent autem hae tuae virtutes in eloquentia sine controversia praecipuam laudem. Vidi eloquentissimos homines attonitos admiratione, cum audirent incredibili faci litate fluentem orationem tuam velut illaboratam, cum tamen summo consilio dici et diligentissime distribui omnia intelligerent. Sed sunt aliae tuae laudes
maiores, ac Principis propriae, quod ad tranquillitatem imperii tuas rationes, tuaque consilia ac commodas. Cum autem et heroicae naturae praestantia (constat enim te a summis heroibus ortum esse) et domestica maiorum disciplina ad excellentem virtutem excitatus esses, illud etiam magnae cuiusdam prudentiae fuit, quod nunquam studia literarum atque optimarum artium deponenda esse duxisti. Itaque in praestantissimis artibus omnib. ita versaris, ut cum doctissimis professorib. certare possis. Nullum latine dicenti ornamentum deest. Philosophiam ita tractas, ut ex schola et puluere, ad Remp. et ad vitae usum transferas, quod isti in scholis professores facere non norunt. Et quidem illi Philosophiae te dedisti, quae et praecipua est, et, ut veteres Historiae testantur, digna regibus: quia et viros bonos efficit, et ad gubernanda vitae pericula consilium praebet. Versaris enim in naturae inquisitione: in cognoscendis motibus siderum, ac viribus. Huic doctrinae addis etiam iuris humani ac divini studium. Itaque saepe mihi venit in mentem illud quod Plato scripsit, Res pub. beatas fore, si aut Philosophi imperent, aut illi qui imperant philosophentur. Id plane accidit in patria, quae beneficio principis dediti Philosophiae, rebus bonis omnib. floret. Talem Principem iure conferre possumus cum laudatissimis Graecorum ac Romanorum Principibus. Itaque iniuriam Germaniae faciunt exteri, qui ita sibi arrogant ingenii laudem, ut detrahant nostris omnem
virtutis intellectum, omnia honesta studia. Atqui apparet plurimos in hac natione extitisse [Reg: exstitisse] Heroas quib. nulla virtus, digna viro magno, defuit. Quam multos numerare possumus in hac una familia tua, ut de aliis in praesentia non dicam. Tanta est ingenii praestantia, tantum consilii in reb. gerendis, tanta in omni officio moderatio, denique etiam doctrina tanta rerum maximarum in te et fratre tuo Principe Alberto Cardinale, ac Electore, Archiepiscopo Moguntino, ut optimis Graecorum ac Romanorum Principibus iure conferri possitis. Sed de hac re alias dicendum erit copiosius. Non enim institui nunc Panegyricum: tantum haec dixi, ut causas scribendi ad te commemorarem. Ego itaque cum et propter admirationem virtutum tuarum, et propter officium meum diu iam cuperem aliquid ad te scribere, ut meam obedientiam, gratitudinem, ac pietatem tibi debitam declararem: tamen quia mihi conscius sum infirmitatis meae, pudore impeditus sum hactenus, quo minus id facerem. Neque adeo ridicule ineptus sum, ut nunc ad te scribam, fiducia doctrinae: sed malui subire ingenii periculum: quam diutius differe significationem meae obedientiae atque officii: praesertim cum sciam te non solum ea humanitate esse, ut officia tuorum civium quantumvis exigua boni consulas, sed etiam ea sapientia, ut statuas iuvenilia ingenia facilitate ac benignitate tua excitanda esse, ut intelligant sibi spes studiorum suorum in bonis Principibus positas esse.
Quaeso igitur Princeps clarissime, ut hoc carmen, in quo descripsi reditum filii tui Principis Ioachimi in patriam, depulsis summa virtute Turcis, clementer accipias, tanquam testimonium mei erga testudii atque oboedientiae. Quod si favebis nostris studiis, scribam olim ut spero, meliora. Ego etsi versor in aliis artibus, quae maiorem usum in Re pub. habere putantur, tamen hoc quoque scribendi genus exercendum mihi puto. Et habet fortassis aliquam publicam utilitatem. Prodest enim extare monumenta rerum preclare [Reg: praeclare] gestarum. Et ob hanc causam veteres Principes aluerunt Poetas, sicut ille inquit:
Cura ducum fuerant olim Regumque Poetae.
Cum autem tua virtus dignissima sit memoria posteritatis, non erit alienum humanitate tua favere huic generi studiorum. Quare me tibi commendo, atque oro, ut quod facis, me et studia mea clementer tueri velis. vale, Calendis Iunii, Anno Anno M. D. XXXIII.
CVM meum consilium de adeunda Italia, quam studiorum causa videre cupiebam. tibi exposuissem: meminite non solum probare animi mei
seu cupiditatem, seu sententiam, eo quod ingeniorum ac doctrinae Principem Italiam esse iudicas: sed etiam studia mea summa diligentia ac fide illustrissimo Principi tuo, commendare, apud quem autoritas [Reg: auctoritas] tua merito valet plurimum. Qua in re cum illud mihi iucundum fuit, quod cognovi te cum excellenti doctrinae laude singularem humanitatem coniunxisse, cum me antea ignotum propter quandam studiorum opinionem amanter complecterere: tum vero hoc gratissimum est, quod re ipsa comperi eam in te comitatem minime fucosam esse, sed a virtute ac vera humanitate proficisci [(transcriber); sic: profiscisci] . Postquam enim semel me complexus es, summa fide et constantia tueris. Itaque et virtutem tuam amo, et admiror, et plurimum me tibi debere libenter profiteor. Et quoniam scio te haec officia vir tute, non fructu metiri, spero me tibi satisfacturum esse animi gratitudine. Quare cum descripsissem iter meum Italicum, etsi argumentum est pertenue, tamen testificandae voluntatis meae causa, tibi dedicandum esse duxi. Sperabam enim tibi et iter illud tuum et Italica studia recordanti, lectionem huius carminis non ingratam fore. Nam cum Italia non solum erudierit te, sed etiam ingenii tui theatrum in illo aetatis tuae flore fuerit, non potest fieri, quin de ea honorifice sentias. Inclaruit enim ibi primum eloquentia tua, cum te hominem Germanum doctiss. homines in ipsa Italia magna cum admiratione atque approbatione audirent. Cicero sibi
praeclarum illud fuisse dicit, cuius ob os Graii ora obuertebant sua. Ferendum igitur et in tuis laudibus hoc, quod illius ingeniosissimae nationis iudiciis ornatus es. Sed habes nunc multo illustrius theatrum, non solum doctrinae et eloquentiae, sed excellentis cuiusdam prudentiae universum hoc imperium Germanicum, in quo omnium ordinum ho mines magno consensu laudant dexteritatem ingenii tui, fidem, prudentiam, eloquentiam tuam, Omnes te [Gap desc: Greek words] esse prae dicant: Et habes ingenii tui testem, Illustrissimum Principem, Albertum Cardinalem et Archiepiscopum, qui ingeniorum acutissimus iudex ac censor est: apud quem cum iis rebus intersis, quas ipse gerit maximas, et huic imperio et ad publicam tranquillitatem utiles, praeclare de universa Germania mereris. Nam quod Plato dicit, magnum virum in Re pub. omnes actiones, omnia consilia ad haec duo referre debere, ut cives et beati sint, et inter se concordes: hoc si quis alius, certe maxime praestat Princeps Albertus, qui toties iam pacis autor in universa Germania fuit. In his rebus, ut modestissime dicam, industria et fides tua cum ipsi Principi, tum ceteris magnis viris perspecta est. Quid est autem divinius? quae laus amplior cogitari potest, quam ingenii vim et industriam conferre ad res patriae salutares? Ego igitur, velut unus de populo, te propter has virtutes et admiror et amo. Huius meae voluntatis si
specimem possem Illustrius tibi exhibere, facerem. Nunc praeter versiculos nihil possum praestare: quos tamen, cum literis te favere maxime sciam, spero tibi gratos fore. Quaeso igitur, ut hoc qualecumque carmen accipias, velut significationem mei erga testudii, atque officii, et me principi optimo commendes. Vale. Mense Martio, Anno M. D. XXXV.
GEorgium Sabinum Germanum Iuris civilis addiscendi causa isthinc ad nos profectum, in meam benevolentiam et fidem libentissime recepi, cum mirificum adolescentis ingenium et in literis humanioribus, praesertimque in poetices studiis singularem industriam et praeclara studia cognovissem: eiusque consuetudine, perlegendisque carminibus magnopere sum delectatus, carissimumque illum habui. Neque ulla quidem in re tam egregio et prae stanti iam Poetae, cuius artis nomen apud omnes gentes celebre sanctissimumque semper fuit: si meis uti fortunis voluisset, Sabino defuissem. Ubi vero is sermonibus collocutionibusque nostris tuas mihi literas ostendit de sese amantissime scriptas, qui
bus eum Italis hominibus commendas: non maiore quidem illum benevolentia, vix enim mihi ad pristinum meum erga illum amorem quic quam addi posse videbatur: sed multo libentius, multoque diligentius sum complexus, cum viderem illum abs te tanto viro, eo splendore, ea dignitate, tot oppidorum et populorum Principe honestari ac diligi. In quo uno rem te maxime omnium dignam facis. Nihil est enim praeclarius magnis Principibus ac regibus, quam fovere ingenia, quae ad magnam sint frugem, si excolantur, peruentura: quaeque memoriam eorum multa sua cum laude in omnem posteritatem proferant. Quod quidem iam video in te atque in tuos Sabinum ipsum splendidis ac duraturis carminibus poematibusque fecisse. Haec cum ita se habeant, etsi existimem nihil illi apud te mea commendatione opus esse, quia iam tibi per se ipse et optatus sit et gratus: ego autem in tuam familiaritatem nulla ex parte adhuc quidem venerim: tamen ut meo in illum amori, qui me plane urget, satisfaciam, tibi eum non tam sane commendo (quanquam commendo quidem diligentissime) quam volo his literis testatum apud te facere, me de Sabino ita sentire, ut si eum a poetices studiis fortuna, quae plurimum in humanis rebus potest, non abducet, magnum sis hominem atque antiquis illis, qui tantopere laudantur, propemodum aequan dum habiturus. Neque enim cognovi ullum pangen dis carminibus eruditum his temporibus hominem,
quibus omnino temporibus Latinae literae prope re vixerunt: aut etiam ullius scripta legi, qui mihi videretur styli faciliate ac genere ad Ovidianam scriptionem atque facundiam tam proxime accedere. Sed tenenda illi eadem orbita est, stylusque ipse assiduitate diligentiaque muniendus: neque tam quantum viae fecerit, quam quo progredi cum potest, tum vero etiam debet, singulis prope horis cogitandum. Neque enim si aut in Batrachomyomachiae Homerus, aut in Culice virgilius a scribendo se continuissent, eorum nomen saeculis omnibus clarum celebreve viguisset. De me autem sic existimes velim, tuam a me dignitatem, quae quidem apud omnes homines amplissima clarissimaque est, eo pluris fieri, quod optimarum artium studia, quaeque iis se ingenia cum proventu dediderunt, tibi amanda fovendaque duxisti. Vale, quinto Calendas Martias, M. D. XXXIII. Patavio.
LEgi ad Italos literas de Georgio Sabino tuas aliquanto post, quam eius ingenium in bonarum artium atque poetices studiis egregium ac praestans
adamavissem. Itaque qui mihi erat per se ipse plane iam perfamiliaris, quemque pro eius eximia excellentique virtute magnopere diligebam (valde enim mihi eius carmina probabantur) factus est mihi tua commendatione etiam carior: gratulatusque Sabino sum, qui te tantum hominem eo splendore eaque dignitate habeat, cui sua studia curae sint, cuiusque in patrocinio degere securus et beatus possit. Cave enim putes claros illos poematibus conscribendis viros, quorum nunc libros tam libenter in manibus habemus, quique Romae Octaviani Augusti tempore floruerunt, ad illud artis culmen evasisse, nisi magni Principes extitissent [Reg: exstitissent] , qui studia eorum coluissent, ingenia fovissent, industriam, diligentiam, laborem maximis propositis praemiis, adauxissent. Quod quidem de Sabino tuis auspiciis futurum plane video. Est enim iam eo cum ingenio, tum studio provectus, ut si perexerit, neque se alio flecti ac propelli sinet, clarum sit Poetam nostra se aetate praestiturus, tuumque nomen atque memoriam una cum suis scriptis magna cum laude et gloria immortalitati commendaturus. Haec ad te scribenda mihi esse duxi, non eo quidem, ut qualis quantusque sit Sabinus, tibi ostenderem: quis enim id te uno melius intelligit, qui adolescentem in tuis habes familiaribus, testimonioque tuo apud exteros ornas homines, commendasque nobis omnibus? sed ut illud assequerer, ut quam libenter morem in eo tibi geramus,
Sabinumque tuum benevolentia et omnibus officiis complectamur, ex me ipso cognosceres, simul ut tuam a me amplitudinem praeter caeteras tuas virtutes ob id etiam plurimi maximique fieri, quod doctis hominibus faves, meque tui esse studiosissimum, scire posses. Vale. Calend. Martiis, M. D. XXXIIII. Patavio
CVr tibi Sabinum etiam atque etiam commendem meis hisce literis, multae plane sunt et eaedem honestissimae causae, vel quia omnes Germanici sanguinis tacita quadam animi inductione diligo, vel quod ille praecipuo quodam amore ac religio ne, quod quidem apud me plurimum valet, te colit: vel quod ita bonis artibus instructus, bonisque moribus ornatus est mihi visus, ut enixe hoc illi petenti negare non potuerim. Tu vero plane felix ac beatus, quem certatim sic omnes boni ac studiosi viventem diligunt et obseruant. Hic enim fructus virtutis eximius atque excellens est, ut non tam mortuo quam viventi homini tantum studium, tantus debeatur amor. Nam de meo erga te amore, neque tuo in me vicissim, aliquid uberius dicerem, ni Sabini suscepta me commendatio prohiberet. In
hoc igitur iuvene, nisi me mea fallunt praesagia, multa sunt quae ad illum amandum excitare quem vis possint. Primum pudor egregius, qui mirifice hanc aetatem commendat. Accedit deinde modestia, quam vultu, quam oratione maxime praefert. Nam de eximio illius literarum omnium et poeticae inprimis studio, nihil amplius dixero, [Gap desc: Greek words] ipse esse poteris, vel potius [Gap desc: Greek word] . Certe in hoc sic mihi excellere visus est, ut cum multos Germania tulerit, his annis huiusce laudis avidos, illi pene omnes errare velut umbrae, hic veram gloriam assequi posse videatur. Tu igitur qui Germanis tuis Princeps hanc literarum facem praetulisti, tanto successu, ut omnia tibi polliceri de illis posses, nisi alio felicia transtulissent ingenia, hanc saltem scintillam reliquam ita fove, ut tuo excitata atque animata spiritu, multum splendoris plagae huic tuae afferat, ut quando tu tantam primus excitasti gloriam, hoc veluti altero secundum te sidere illustretur et emicet. Bene vale Erasme mi amantissime. Venetiis III. Calend. Septemb. Anno M. D. XXXIIII.
LIterae [Reg: LItterae] tuae et hospitis tui serius ad me perlatae sunt iniuria illius cui eas commiseras. Damianus
a Goes iam quatriduo hinc discesserat: sed paulo post ex itinere remisit ad nos alterum e famulis qui ceperat aegrotare Thermopoli, una cum Sabaudo deductere conducto. Per hunc mox recurrentem misi Damiano tuas et hospitis tui literas. Verum hoc vix a nobis digresso, rediit ipse Damianus, solicitus [Reg: sollicitus] de puero suo, cui tradidi tuas ad me literas, ex quibus rem omnem cognovit. Rursus a nobis digressus, Schaffhusiae per dictum Sabaudum accepit literas tuas, post id temporis nihil ab eo literarum accepi, nisi quod arbitror illum iam esse in Italia. Hunc Georgium Sabinum literis accurate scriptis adeo praedicavit Baptistae Egnatius, ut nunquam ante hac ulla de re scripserit diligentius: et profecto iuvenis prae se fert eximias et morum et ingenii dotes, ut certa spes sit illum aliquando praecipuum Germaniae decus futurum. De Luthero nunc nihil scribam, nisi mirari me quod ad instinctum Amsdorffii, hominis, ut audio, indocti et inepti sic debacchatus sit in me: eaque obiecerit, quae etiamsi nihil respondissem, tamen ex meis lucubrationibus liquebat esse vanissima. Non deerant mihi aculei, nec deerant qui me instigarent ad acerrime respondendum: sed ego id malui, quod a doctis et bonis viris probae ri mereretur. Illa epistola non nocuit famae meae: quantum ipsius negotio profuerit nescio. Ambrosius Pelargus scripsit aduersus Anabaptistas librum, in quo subinde perstringit Lutherum ac te
nominatim satis acriter, ac me nonnunquam: sed moderatius ac sine nomine. Commentarios tuos in Paulum ter emi, Unum codicem misi Episcopo Augustano, alterum Sadoleto Episcopo Carpenteractensi, tertium mihi seruavi. Deo eo quid sentiam, fortassis alias indicabo. Bene vale. Friburgi pridie Nonas Octob.
Anno M. D. XXXIIII.
QVarto Idus Septembris, Sabine doctissime, literae tuae, quas e Salinis Saxonicis XXIII. die Iulii ad me dedisti, reddita mihi fuere, Quamobrem si tardius forsitan respondere tibi videbor, ei, cui ipsas commisisti, imputa. Nam ego profecto qui mutuo semper erga te animo fui, et cui saepe antea ad te scribere cogitanti idonea tantum occasio et argumentum defuit, minime equidem literis tuis tam amicam erga me voluntatem prae se ferentibus, quaeque plenum honoris, clarissimi viri Christophori Turci de me iudicium continerent, ac de Illustrissimi Principis Electoris Brandeburgensis benevolentia et conditione cum primis honesta certiorem me facerent, respondere distulissem. Etsi enim conciliandae amicitiae breve spacium [Reg: spatium] Patavii habuimus, cum sub idem fere
tempus et tu eo advenires, et ego sarcinulas colligerem, Christophorus tamen Carlevitius antiqua mihi familiaritate iunctissimus, ea literis suis benevolentiae [(transcriber); sic: bevolentiae] fundamenta iecit, ut cum ego illius amicitiam plurimi semper fecerim, si me ei cariorem vicissim fore existimarem, si te qui mihi ab eo plurimis nominibus commendatus fueras, aut officio aliquo meo demereri, aut amore devincire possem, quod quo minus hactenus fecerim, non voluntas mihi unquam [Reg: umquam] , sed tantum opportunitas defuit. Tibi vero ad retinendam confirmandamque amicitiam eo autore [Reg: autore] initam, praesentissimum philtrum suppetit proprium videlicet virtutis et eruditionis: quas quo magis in te incrementum suscipere audivi, eo ad meum animum in tui amorem inflammandum plus virium habuisse scias. Ac ut etiam, aut temporis intercapedo, aut locorum interuallum, quo separati seiunctique fuimus, aliquid forte isti mutuo affectui detraxisset, id totum tamen proxima tua epistola plenissime restabilivisset, quae non tui modo in me animi amantissimum testimonium, sed mearum etiam laudum, quas agnoscere nunquam audeo, nimis amplum praeconium continet. Sed de illis alias: nunc ad id tibi respondebo, cuius gratia illa tibi ad me epistola scripta est: quid scilicet animi habeam ad conditionem de qua Illustrissimi Principis Electoris Brandeburgensis nomine mecum egisti. Non potest autem in eo mihi non esse gratissimus tuus affectus,
magnamque voluptatem ex Christophori Turci de me iudicio et predicatione [Reg: praedicatione] cepi, qui illustrissimi Principis animum ita erga me inflammavit, ut idoneum [(transcriber); sic: ideneum] esse crederet, qui Academiae suae (uti scribis) collapsae instaurator fierem. Ipsorum autem studiorum causa multo maxime gaudeo, tantum Principem literis honestisque artibus favere, et eis provehendis sedulo operam dare. Christophori certe Turci nomen a te olim mihi praedicatum, deinceps etiam magis venerabor, quod autoritatem [Reg: auctoritatem] illam, qua apud Principes viros pollet, reparandis litera rum studiis, quae nunc miserandum in modum labi videntur, deesse non sinat. Faxit Deus opt. max. ut tam honesta principis voluntas, prudentissimique viri fidelissimum atque optimum consilium, felicem, et bene fruentibus Musis, optatum habeat successum. Cur ego autem in praesentia in oblatam conditionem consentire nequeam, coram tibi exponere mallem: sed quando id mi Sabine non licet, faxo ut intelligas non temere tantum honorem me recusare. Fungor in iudicio Camerae Imperialis assessorio munere, Caesareae Maiestatis spontanea clementia eo promotus, unde mihi quotannis amplissimum stipendium numeratur: facile autem ipse aestimare potes an consulto praesenti fortunae, conditionem istam ab Illustrissimo Principe oblatam praepositurus fuerim: et quanquam [Reg: quamquam] hoc munus vulgo et dignius et utilius habeatur, ego tamen non gravate in tuam sententiam concederem, atque iis
rationibus quas diserte adduxisti, pertrahi me paterer, nisi aliae essent quae me magis moverent. Nam mihi profecto ea semper mens animo sedit, ut si tantum profecissem, ut de meo lumine aliis accendere possem, et ad scholasticam illam docendi tranquillitatem aliquando mihi redire liceret, mediocre honorarium in quieto literarum otio splendidis istis et simul negotiosis conditionibus haud illubenter praelaturus fuerim. Verum mi SABINE quantum quidem ego intelligo, quicumque iura cum auditorum utilitate docere voluerit, eaque sive ad privatas clientulorum causas defendendas, sive publicas arduasque res administrandas prudenter feliciterque accommodare, et dignitatem olim in otio tueri cogitaverit, ei non satis erit quemlibet magnum in scholis fecisse iuridicae scientiae profectum. Verum inprimis necessarium esse, ut iuris scientiam in foro, iudiciis, consiliisque exercuerit, eaque ratione motus aliquantisper in foro haerere decrevi, quo ad docendum si quando idonea deinde conditio oblata fuerit instructior descendere possim. Cum vero haud it a dudum huc venerim, necdum tantum quantum constitui didicerim, haud temere ab hoc iudicio discedendum mihi puto, in quo longe amplissima discendi occasio est, quando et hoc supremum sacri Imperii tribunal censetur, in quo et maximae causae controvertuntur: et tot selectissimos habeo collegas a quibus et inscientia et peritia iuris permulta discere queam. Cuius etiam
consilii non illaudatos habeo autores [Reg: auctores] Francischinum Curtium, quo Patavii praeceptore usus sum: item Zasium, Alciatum, atque alios non vulgaris notae viros, qui aliquando me cohortati, ut animum ad profitendi munus adiicerem: Illud tamen ante omnia suaserunt, ut prius per aliquot annos forum et iudicia sequerer: sic quippe me ad docendum longe magis instructum idoneumque fore. Nam qui nunquam in foro versatus est, etsi forsitan in Iure non infeliciter doctus sit, nequit tamen satis utilia ab inutilibus, et abolita a consuetis discernere, cum eorum quae aliis traditurus sit usum ipse ignoret. Quae quidem me causa potissimum mi Sabine movet, ne ad huc e foro ad scholas redeam, ac tantisper in eo persistam, quoad me ad profitendum magis idoneum esse cognovero, forensiumque actionum usu instructus, felicius fortasse aliquando destinatum munus exequi potero. Quod si vero hac in re animo meo satisfecissem, etsi ipse satis diiudicas pergrave mihi fore deserta meliore conditione, in tam longinquam et ignotam regionem abire: attamen cum antea ad nullam rem aeque quam ad literarum professionem animum inclinatum habeam, non leviter me in praesentia, tanta Illustriss. Principis Electoris benevolentia, clarissimique viri, Christophori Turci autoritas [Reg: auctoritas] , ac tua tam amica exhortatio permovet. Quando itaque mea consilia aliter nunc ferunt, te etiam atque etiam rogo, ut qua fieri potest civilitate Illustrissimo Principi renuncies [Reg: renunties]
hoc tempore isthac conditione mihi non esse integrum. Si qua vero alia in re Illustrissimae eius Celsitudini mea opella obsequi potero, id ea me facturum promtitudine [Reg: promptitudine] , ut concepta erga me ex Turci praedicatione benevolentia, non omnino indignum esse cognoscat. Bene vale doctissime Sabine, et clarissimo Cancellario Turco, qui tali me apud Illustrissimum Principem elogio ornavit, vicissim meum deferto officium, significatoque me deinceps inter eos futurum, qui merito suo eum venerantur. D. Christophoro Carlevitio, si quando opportunum fuerit salutem quoque a me dicito, quam propriis illi literis nunciare [Reg: nuntiare] maluissem, si ubi locorum ageret compertum habuissem. Datum Spirae XVII. Septembris, Anno M. D. XXXVI.
ELegos tuos missos abs te mihi legi non solum libentissime, sed etiam cupidissime plureis [Reg: plures] : magnamque ex iis voluptatem cepi, cum quia et docti summopere sunt et culti, et omnino eiusmodi, ut delectare mirum in modum ingenia eruditorum hominum possint: tum praeterea, quod te mei memorem ostendunt testesque sunt et tanquam praedes nostrae necessitudinis, quo nihil mihi potest accidere optatius.
De uxore quam duxisse te scribis Philippi Melanchthonis doctissimi viri filiam, laetor. Dii tibi matrimonium fortunent. Socerum quidem habes eum, qui tibi in bonarum artium disciplinis magister fuit: ita te mihi dicere solitum videor recordari: ut tibi etiam eo nomine esse carus et optatus debeat. Reliquum est, ut intelligas id, quod te scire etiam tacente me puto, mihi te carissimum iucundissimumque esse, atque a me propter Poetices, in qua excellis, studia, reliquasque tuas virtutes fieri sane plurimi. Quibus a studiis ne te distrahi permittas valde te rogo. Vale, VII. Cal. Quin. Anno M. D. XXXV. Patavio.
NIhil in vita mihi contigit optatius ac iucundius consuetudine atque amicitia tua, vir clarissime. Quod enim singulari me benevolentia complexus es, quodque me liberalissime ornasti testimonio tuo ad Principes meos perscripto, inprimis honorificum mihi duco. Ac quemadmodum ille laudari se a laudato viro laetatur, ita ego mirifice gaudeo, me probari tibi viro optimo, summa cum eloquentiae ac prudentiae, tum gravitatis ac virtutis laude florenti. Huc accedunt alia non minora beneficia, quod saepe mihi frui eruditissimis ac sapientissimis sermonibus tuis licuit: teque audire cum
de literis, tum vero de ceteris Rei p. partibus prudentissime iudicantem. Quos tuos sermones longe omnibus scholis atque Academiis antepono: quia iis me et de optimis artibus et de multis aliis rebus ab homine qui non in umbra tantum haec didicisset, sed quem usus iam et Res pub. erudiisset praeclare moneri sensi. Itaque cum oratione tua ad virtutem excitabar, tum vero ad illam formam rationemque discendi, quam probari tibi intellexi, studia mea quantum in hac ingenii infirmitate possum dirigo. Postremo quandam felicitatis partem esse iudico, vidisse eum virum, qui ad ceteras excellentes virtutes hanc laudem adiunxit, ut unus fuerit universae Italiae autor ac Princeps veteris eloquentiae restituendae. Quare quod me tam amanter complexus es, quodque officiis omnis generis ornasti, tantum tibi debeo, quantum mortalium nemini: teque summa pietate tanquam patrem per omnem vitam colendum mihi esse sancte statuo. Hac sum usus comme moratione inepta fortassis et breviore, quam magnitudo tuorum beneficiorum postulabat: sed tamen cum nihil possit accidere mihi acerbius, quam si de meo animo secus sentires, existimabam ad officium meum pertinere, ut significationem aliquam gratitudinis meae ad te perscriberem, quam utinam tibi coram declarare possem. Verum me magno cum dolore meo, subito isthinc avulsit quaedam negotia torum perfidia, quibus res meas curandas commi seram. Hanc infelicitatem non raro deploro. Mihi
tamen semper obuersatur oculis imago tua: semper aures personant tuis doctissimis sermonibus: nec ulla in re magis acquiesco, quam in recordatione tuarum virtutum. Cuius rei testes habeo multos doctos viros et Principes, apud quos de nemine saepius ac lubentius, quam de te loquor. Quare non solum de studiis tuis, sed fortunis etiam interdum confabulamur. Cumque nuper viro praestantissimo Christophoro Turco, Alberti Cardinalis et Archiepiscopi Moguntini Cancellario narrassem, certas pensiones in Pannoniis tibi non solui, quae sint in potestate regis Ioannis, Cancellarius tui amantissimus, causam illam exponit Principihus nostris Cardinali Alberto et Marchioni Ioachimo II. qui habet coniugem natam ex sorore Regis Ioannis. Hi quod praeclare de te sentiunt, suum studium multis verbis ea in re polliciti sunt, iusseruntque tibi a me significari, ut ad Cardinalem Moguntinum de tota re scribas, quo in loco pensiones illae soluendae sint. Nam mihi non erat nota integra causa. Scribes igitur omnia quae pro tua excellenti prudentia profutura esse existimabis ad hanc rem perficiendam. Haec tibi de sententia Illustrissimi Principis Moguntini significo, qui quidem propter excellentem doctrinam et virtutem tuam ostendit se causam tuam diligenter acturum esse. Et valet autoritate [Reg: auctoritate] haec familia apud Regem Ioannem propter affinitatem. Tu quid fieri velis, aut quomodo se res habeat, vicissim significa. Postremo ut me ames,
te etiam atque etiam oro. Vale. Datae Lipsiae Calend. Ianuariis, Anno M. D. XXXVIII.
ETsi iis ornamentis, in quibus vera dignitas posita est: virtute, consilio, autoritate [Reg: auctoritate] , ita cumulate ornatus es, vix ut fortuna splendoris aliquid addere tibi possit: tamen postquam audivi te in amplissimum ordinem, et summum senatum orbis ter rarum lectum esse, multis de causis gavisus sum. Quanquam [Reg: Quamquam] enim antea noram [Reg: noveram] autoritatem [Reg: auctoritatem] tuam apud summos principes fuisse praecipuam: tamen postquam Romam accersitus es, videbam te consiliis gubernationis orbis terrarum magis interfuturum esse. Gratulabar igitur toti Christianae Rei pub. te tali sapientia virum in eo ordine sententias dicere, a cuius consilio tota Europa pendet. Neque .n. dubitabam, quin tua vox atque autoritas [Reg: auctoritas] aliquando huic etiam Nationi Germanicae, concussae domesticis discordiis, aliquid opis allatura esset. Deinde eo gaudebam, tuae virtuti honorem haberi in illo fastigio imperii orbis terrarum: ac bene precabar auspiciis ampliss. honoris. Nec tamen de meo studio ad te scribere audebam. Sed tandem mihi humanissimae significationes benevolentiae erga me tuae animum addiderunt, ut hanc epistolam ad te mitterem.
Ex tuis enim ad Vergerium, et Ludovicum Beccatellum literis intellexi, tibi nondum excidisse mei nominis memoriam. Porro hanc sive benevolentiae, sive iudicii tui significationem erga me, tanti facio, ut me totum tibi debere statuam. Semper virtutis in te excellentiam admiratus sum: Amavi scripta tua, quae sola verum et nativum decus Latinae linguae aetati nostrae instaurarunt. Accessit autem erga me privatim singulare studium tuum. Quare nisi te summa obseruantia colerem, prorsus alienus ab humanitate iudicandus essem. Te igitur oro, ut hanc meam epistolam boni consulas: meque semper inter eos numeres, qui te velut decus huius saeculi praecipuum venerantur et amant. Opto autem ut honoris accessio, quo auctus es, cum ceteris nationibus, tum vero etiam Germaniae salutaris sit. Fiet in hoc Ratisponensi conventu, ut speramus, ad communem concordiam aditus: qua in re multum adiuvare Rem pub. et sapientia et aequitas tua poterit. Vale. Dat. Ratisponae Idib. Maiis, Anno M. D. XLI.
GRatulatio de Cardinalatu meo, quam tuae ad me perhumaniter scriptae literae attulerunt,
sane grata mihi ac iucunda accidit: non propterea, quod mea magnopere aucta est eo magistratu dignitas, quam etiam, quod de tua erga me benevolentia tam longo utriusque nostrum silentio nihil detractum esse video: quo mihi esse optatius nihil potest. Amavi enim te ab ipso amicitiae nostrae initio constantissime, teque mihi in eo parem esse semper volui. Iudicium autem de me tuum, hominis cum omni doctrina politissimi: tum apud magnum Principem claro loco positi: etsi quae praedicas, in me non agnosco, ac humanitate te tua potius, amoreque erga me singulari in eam de me opinionem duci videam: est mihi tamen vel propterea quam maxime gratum. Quid enim probo homini gratius, quam diligi? ab iis praesertim, quos ipse inprimis diligas, faciasque plurimi? Spem communis concordiae, quam ex isto Ratisponensi conventu nobis affers, accepi equidem perinde ac debui, libentissime. Qua tamen in re Melanchthonem socerum tuum rem Christianam multum iuvare et posse scio, et eum facturum confido, fretus cum excellenti eius virtute, atque in omni literarum genere eruditione: tum vero etiam ea, quam cum illa contractam habes, necessitudine Erunt igitur tuae quoque pietatis partes curare, ut si quid in Melanchthone adhuc fuit, quo nostrorum animi non nihil offendi potuerint, id temporibus totum potius, quam abalienatae a no bis voluntati asscribatur. Occasio dari vobis ulla uberior nunquam poterit. unde vel gratiam a Deo optimo
max. maiorem ineatis, vel ab hominibus gloriam honestiorem consequamini. Illi tu meis verbis salutem impertias velim, quaeque a me proficisci possunt omnia pollicearis ac deferas: De carminum tuorum libello elegantissime conscriptio, quem ad me perferendum curasti, te multum amo: quem quidem ego maxima cum animi voluptate perlegi: ingeniique tui facilitatem, naturaeque probitatem, quam prae se expressam fert, amplexus deosculatusque sum. Vale. VI. Cal. Iun. M. D. XLI. Roma.
CVm Ratisponae in comitatu Marchionis Electoris essem, et cetera, quae agi videbamus, magnum mihi dolorem afferrent: unum hoc erat iucundum, versari cum doctissimis viris in familia tua, Ludovico Beccatello, Adamo Tumano, et Phi lippo Gherio: ad quos etiam eo libentius accedebam, ut de tua excellenti virtute, deque tuis studiis aliquid audirem. Gaudebam enim te intuens, ac de te cogitans, non penitus effoetam [Reg: effetam] esse rerum naturam: Sed adhuc gignere viros magnos, veterum similes. Cum enim in Veneta Re pub. inter Principes locum praecipuum tenueris: deinde vero propter sapientiam, virtutem et doctrinam, Romam accersitus,
et in summum senatum orbis terrarum lectus sis, et maxima negotia Rei p. gubernes: consilio, vitae instituto, gravitate, dignitate, te cum veteri illo Laelio, aut Atheniensi Aristide comparabam. Sed eruditione te longe antecellere intelligebam: quo in genere mihi quidem hoc inprimis iucundum fuit auditu, te et totum orbem artium in Philosophia complexum esse: et doctrinam Christianam optime intelligere. ac toto pectore colere. Assentior Platoni, qui ait, Deum gratam de se famam in artibus sparsisse. Itaque cum vera Philosophia monstret Dei vestigia naturae rerum impressa, quid magis decet hominem Philosophum cognitione religionis? Haec ego Ratisponae cum et audivissem disserentes doctis. viros, et ipse mecum exempla similium virorum ex omni antiquitate colligerem, mirifico studio tui incensus sum, quod tunc verecundia impeditus declarare non audebam. Nunc autem, ut de absente multo saepius cogitarem, ea quae conventum secuta sunt me monuerunt. Videbam te acerrimam adhibere contentionem, ut discordiae Germanicae dirimerentur: et constituta pace, communi consilio atque animo Turcis in vestibulo Germaniae grassantibus arma inferremus. Mox ut discessisti, cum tuis Consiliis non obtemperaretur, [Gap desc: Greek word] secuta est. Amisimus exercitum: Ponnanias occupavit barbarus hostis, arcem belli facturus ad reliquam Europam, seu vexandam, seu occupandam. Hic eventus et mihi, et summis viris in aula nostra, saepe tuarum actio
num memoriam renovat. Quare cum in hoc luctu patriae saepe de tuis monitis cogitarem, et desiderio quodam fovendae noticiae [Reg: notitiae] talis viri flagrarem: tandem duxi ad te scribendum esse. Nec recuso ineptus videri, dum studium tibi meum quo quo modo significem: idque ut auderem facere, eo etiam impulsus sum, quod propter Philosophiae studia arbitrabar te facilius complecti studiosos. Quare et ut meam epistolam boni consulas, te etiam atque etiam oro: et cum nihil sit boni Principis benevolentia optabilius, maxime cupio me tibi et Principi optimo, et viro doctissimo, vere commendatum esse. Vale. Dat. VIII. Cal. April. Anno M. D. XLII. Francofordiae ad Oderam.
CAROLVS QVINTVS ROMANORVM IMPErator semper Augustus, Georgio Sabino Brandeburgensi gratiam Caesaream, et omne bonum. Etsi antea propter doctrinam et virtutem non solum clarus, sed etiam equestris ordinis gradu ornatus es ab aliis: tamen et nos extare aliquam significationem nostrae, et voluntatis et opinionis de tua virtute volumus. Nam illos praecipue dignos honore iudicamus, qui ingenio et doctrina excellunt. Quare cum in omnibus honestarum artium studiis summa cum laude verseris, nos sponte
lubentique animo eadem ornamenta nobilitatis tibi decernimus autoritate [Reg: auctoritate] Imperiali: approbante Principum, Comitum, Baronum, aliorumque procerum nostrorum, ac sacri Romani imperii senatu. Ad haec liberos utriusque sexus ex te legitime aut natos aut nascituros, eorundemque posteros omnes, creamus vere nobiles: atque in numerum, nostrorum ac sacri Romani imperii nobilium, cooptamus. Te igitur Sabine, liberosque ac posteros tuos omnes, harum literarum testimonio renunciamus [Reg: renuntiamus] vere nobiles, tanquam de domo ac prosapia nobilium a quatuor paternis ac maternis avis procreatos. Tales itidem nobiles ab omnibus, universis ac singulis, cuiuscumque conditionis, eminentiae, status, gradus aut dignitatis existant [Reg: exsistant] , vos dici, nominari et haberi volumus. Facimus etiam tibi, liberisque tuis, ac posteris omnibus potestatem, nunc et deinceps in perpetuum, ubicumque locorum ac terrarum in iudiciis et extra, in rebus spiritualibus ac temporalibus, Ecclesiasticis et prophanis [Reg: profanis] : denique in quibuscumque rebus, quarum mentio diserte hic fieri deberet: nec non in omnibus et singulis honestis exercitiis, negociis [Reg: negotiis] et actionibus, ut illis honoribus, dignitate, feudis, officiis, immunitatibus, libertate, insignibus, et privilegiis, gaudere, uti, et frui possitis: in quibus ceteri nostri, et sacri Romani imperii vere nobiles, de equestri prosapia a quatuor paternis et maternis avis geniti et procreati, utuntur, fruuntur, ac gaudent quoque modo, vel
de consuetudine, vel de iure. Poro ad hunc equestris ordinis gradum addimus etiam tibi insignia quibus nobilitas tua latius inclarescat: videlicet clypeum caeruleum, et in eo Pegasum candidum ex nubibus volantem, alis in altum porrectis. Galeam vero cancellato ore, qualis solet esse nobilitatis non postremae: Et in galea alium Pegasum cum nubibus, simili figura qua est in clypeo. Postremo tegumenta clypei et galeae distincta duobus coloribus, caeruleo et albo: quemadmodum haec omnia exactius pectoris ingenio ac manu depicta, in medio harum literarum cernuntur. Id vero insigne apte convenit homini, non ignavo, sed ad gloriam excitato, cui est virtute efficiendum, ut alios omnes tantum post se reliquat, ante citos quantum Pegasus ibat equos. Nos igitur et illud ipsum insigne tibi et haeredibus [Reg: heredibus] tuis tradimus, perpetuum virtutum tuarum monimentum [Reg: monumentum] , quo ad virtutem et gloriam posteri tui incitentur, illud perpetuo in omnibus honestis actionibus et expeditionibus, in seriis vel ludicris certaminibus, in praeliis, duellis, et quibuscumque pugnis, vexillis, tentoriis, scutis, sigillis, et annulis, monumentis, sepulcris, praediis, aedificiis, tabulis et picturis, nobilium armigerorum, pro arbitrio ferre ac gestare poteritis et debetis: Cessante omni impedimento: nec obstantibus quibuscumque consuetudinibus, statutis, privilegiis, praesentibus, aut futuris, quae quoquo modo contra huiusmodi nobilium creationem, aut privilegium
nostrum, facere possint: quibus omnibus diserte per has literas derogamus, et derogatum esse volumus. Nulli ergo hominum liceat nostrum hoc decretum rescindere. Si vis autem id attentaverit, illum iudicamus, nostram et sacri Romani imperii gravissimam indignationem ipso quidem facto incurrisse. Et mulctam [Reg: multam] illi dicimus quinquaginta Marcarum auri puri: partem dimidiam, unam fisco nostro Caesareo, alteram iniuria affectis, adiudicandam. Idque his publicis literis testatum volumus: de quarum autoritate [Reg: auctoritate] ne quis dubitaret, eas nostro tam autographo quam sigillo munivimus. Datae Ratisponae in urbe nostra imperiali die XIIII. Iulii, Anno M. D. XLI. Imperii nostri XXI. Aliorum regnorum nostrorum XXVI.
ETsi magna est vitae humanae, morumque confusio: tamen ut pars aliqua generis humani, disciplina regatur: divinitus nerui disciplinae hominibus traditi sunt, leges, doctrina de praemiis et poenis, et legum, praemiorum ac poenarum exempla. Et ut leges vere a Deo ortas esse constat: ita sentiendum est, exemplorum memoriam divinitus conservatam esse. Ac ineptum est disputare, utra res
ad excitandos, flectendos, et assuefaciendos animos sit efficacior: leges, an exempla, cum sit una virtutis doctrina, constans utraque parte: quae cum summum vitae decus sit, semper curae fuit, magnis et sapientibus gubernatoribus, vetera monumenta, ac res gestas maiorum, et inquirere, et late propagare: ut et suam aetatem erudirent, et posteritatem magna illustrium exemplorum copia instruerent. Ideo primi generis humani duces, causas maximarum in mundo mutationum, exordia imperio rum, poenas Tyrannorum, et pleraque alia, certissimis monumentis posteritati tradiderunt: quae singulari Dei ope ac beneficio, et conservata sunt inde usque ab initio mundi, et mansura sunt usque ad rerum finem. Graeca historia, quae nunc quidem extat [Reg: exstat] recentior est: sed multa sunt in ea rerum vetustiorum, et anted gestarum vestigia. ctsi enim nunc extat non aliud carmen Graecum, Homerico vetustius, tamen et antea fuisse monumenta vetustiora non dubium est. Nam et ipse Homerus narrat Achillem, cui praecipuam virtutem inter Duces tribuit: cum otiosus in tentorio sederet, Herorum res gestas ad citharam cecinisse. Et apparet eo in admiratione et gratia nomen Poetarum initio fuisse, quod eorum ingeniis et arte, memoria rerum gestarum conseruabatur, ut significat Lucanus, cum inquit:
O sacer et magnus vatum labor, omnia fato
Eripis: et donas populis mortalibus aevum.
Sed multa utilia monumenta, partim temporis diuturnitate consumta [Reg: consumpta] perierunt, partim aliis casibus deleta sunt: cum vel in bellis eversae sunt civitates ubi studia colebantur: vel propter migrationes gentium vetus disciplina mutata est. Callimachum Poetam, qui in familia Ptolemaei Philadelphi, et postea Euergetis diu vixit: cum alia multa antiquitatis vestigia inquisita, conscripsisse ferunt: tum etiam librum reliquisse de urbium, et gentium originibus et nominum mutationibus: Item de mutatis gentium sedibus. Credibile est autem Callimachum, et Bibliotheca Alexandrina, et multis sacerdotum monumentis adintum esse. Hic thesaurus si extaret [Reg: exstaret] , omnibus historiis quantum lucis adderet? Nunc in tanta inscitia antiquitatis, sequimur obscura rerum vestigia. Sed tamen prudentibus grata esse diligentia eorum debet, qui quantum possunt, studium conferunt ad historiae conservationem. Magnopere igitur laudandi sunt vestri homines, Io. Dulogosius, Mechovius, et Iustus Decius, qui suorum regum seriem annotarunt: quorum cum res mihi viderentur magnae, variae, et dignae cognitione, cum instituissem Epithalamion scribere inclito Regi Sigismundo Au gusto, visum est intexere eas huic argumento, ut carmine celebratae magis legerentur. Et cum in hac solenni [Reg: sollemni] pompa, precari omnes fausta regno debeant: quid auspicatius dici cogitarive potest, quam de regni primordiis, et incrementis? quod cum singulari
Dei ope ad hoc fastigium evectum, et inter ferocissimas nationes defensum esse cogitabimus: precemur ut nunc quoque in tanto universae Europae discrimine, Deus opt max. hoc domicilium religionis Christianae, virtutis, disciplinae et literarum, diutius protegat ac tueatur. Quis nostrum cum vel Asiae urbes, vel Graeca egentis Res publicas veteres animo intuetur et reputat, quae ibi studia doctrinae fuerint: quantum decus verae religionis: cumque videt eversis urbibus, interfectis et dissipatis indigenis, deleto Christi nomine, abolitis omnibus literarum et virtutis studiis, tantum immanem et spurcam barbariem in illis locis vagari, ignaram Dei, et universae civilis consuetudinis: non deplorat interitum laudatissimarum gentium? non de reliquo orbe Christiano angitur? Quare et vota faciamus omnes pro Re publica: et viri fortes sciant, sibi maiorum exemplo pro patria dimicandum esse: ad quod vos pietas erga Deum, patriae caritas, amor coniugum, liberorum, ac totius huius legitimi status, quo nunc floret Polonia, et maiorum decora hortantur, qui toties Tartaros et Turcas a Valachia, Pannonia et Polonia depulerunt. Multum enim natura, et disciplina vestrae gentis, differt a vicinis, quod ex multis rebus intelligi potest. Nam et regnum domi legibus et iudiciis prae clare constitutum et ornatum est: et ad bella gerenda copiis equestribus et pedestribus, et omni apparatu, magno consilio instructum est. Descripti
sunt ordines, qui omnes unius imperio parent: mores vero, disciplina domestica et civili, gravissime reguntur, iuventus vel ad militiam, vel ad literas instituitur, vel agriculturam exercet, vel aliis se honestis opificiis in civitatibus dedit. Hos mores quoties vidi in civitatibus vestris, de antiquitate vestra cogitavi. Non enim dubium est Polonos Henetam gentem esse, quae et in Asia vicina fuit genti omnium laudatissimae et cultissimae Ionicae, et postea duce Antenore in Europam ducta, propinquas Graeciae sedes in Illyrico occupavit, ac tenet etiamnum annos ad hoc tempus post bellum Troianum circiter bis mille sexcentos. Inde progressi septentrionis oram ad Istulam compleverunt. Nec de Henetis obscura sequor indicia. Gentium origines praecipue ex appellationibus, et lingua iudicantur. Quos vero hodie dicunt Venetos seu Venedos: hos esse Henetos ostendunt appellatio et locus. Nam Henetos in Illyrico, ubi manet appellatio Venedorum, consedisse affirmat Herodotus. Deinde linguam Polonorum congruere cum Illyrica manifestum est, et multarum urbium appellationes cognationem cum Polonis ostendunt. Cum autem in Asia genti Ionicae, quae sine ulla dubitatione, omnibus nationibus toto orbe terrarum omni civili cultu antecelluit, admisti [Reg: admixti] fuerint heneti: et postea in Europa Graecis: consentaneum est eos, et propter caeli ac regionum temperiem, et consuetudinem humanissimae gentis, et natura ad virtutem idoneos
semper fuisse, ac disciplinam et civilia officia intellexisse atque coluisse. Potest autem de naturis ingeniorum optime ex doctrinarum studiis iudicari: quorum possessionem magna cum laude tuetur Academia vestra, quae longo tempore praecipuum universae Philosophiae domicilium fuit. Nunc vero postquam vestri homines Latinam eloquentiam admirari coeperunt, adeo pure ac venuste multi apud vos scribunt, ut viri doctissimi in Italia, qui hanc veram scribendi rationem renovarunt, illorum genus dicendi maxime probent. Extant [Reg: Exstant] enim scripta Stanislai Mosii, Orichovii, Cromeri, et aliorum: in quibus lineamenta Tullianae dictionis comparent. Et nuper editis tribus elegiarum libris, Ianitius Poeta praeclarum sui specimen dedit. Nec vero barbarae gentes, quibus natura repugnat, hanc scribendi elegantiam vel intelligere, vel assequi possunt. Saepe igitur scriptoribus illis succenseo, qui nec nomen Henetum, nec linguam considerantes, fingunt recens effusam esse vestram gentem, ex horrida aliqua septentrionis regione. Illud enim verius est, vos et Ionicae et Graecae gentis vicinos, progressos ex Illyrico ad Carpathum, bonam Germaniae partem quondam occupasse: repressis ad ortum et septentrionem aliis barbaris, qui haec loca mitiora appetebant: Inde Venedicus sinus, in quem Istula influit, nominatus est. Hanc meam de gentis vestrae origine narrationem, non tanquam fabulosam recensui: ut Britanni se ab Hectoris filio
ortos fingunt. Sed iudico veram esse et perspicuis testimoniis confirmari posse. Clara est igitur antiquitas vestrae gentis. Nam Heneti celebrantur Homeri carmine, et Herodoti monimentis [Reg: monumentis] : Et regnum vetus in Illyrico tenuerunt priusquam Romani Illyrico potiti sunt. Polybius enim mentionem facit Regis Agronis et Reginae Teutae. Postea regnum in Polonia constitutum est, quod aliquot iam saeculis reliquae Europae tanquam murus et propugnaculum fuit aduersus Tartarorum ac Turcarum irruptiones. Pro his honestis certaminibus vestris, gratia vobis a reliquo Christiano orbe debetur: qui utinam tandem, et vestro et communi periculo, affici se ostendat, et socia arma iungat. Nos quidem grata voce praedicare merita vestra decet. Quare libenter huic carmini gratulatorio has res intexui, quod auspicio tui nominis duxi edendum esse: cum quia saepe humanissimas significationes dedisti tuae erga me benevolentiae, pro qua vicissim hoc testimonium mei in te studii extare debet: tum propterea, quod unus omnium de li teris bonisque artibus optime mereris. Nam ad excolenda earum studia, non solum hortaris ingenuos adolescentes, sed etiam praemiis invitas, tuaque liberalitate in publicis gymnasiis foves: quo nihil potest a te fieri praeclarius. His de causis scriptum hoc qualecumque in tuo nomine apparet: quod si ut spero, tibi erit gratum, virisque doctis non improbabitur: peto a te, ut inclito Regi Sigismundo Augusto
exhibeas, meque ei commendes, precantem ex animo, et ipsi, et universo regno Poloniae, ac Rei publicae Christianae salutarem tranquillitatem. Vale. Mense Aprili, Anno M. D. XLIII. Francofordiae ad Oderam.
ELegos tuos, quos postremo ad me misisti, libentissime legi, vel potius cupidissime. Redolent enim, ut non semel me dixisse tibi memini, Ovidianum morem et lenitatem illam scribendi. Itaque debeo tibi, quod ea me voluptate affeceris, addiderisque ad eos elegos etiam tua carmina, quae me apprime delectarunt. In quibus illud te praeclare assecutum esse video, quod difficilimis rebus non lumen modo, sed etiam facilitatem ac amabilitatem plurimam contulisti. Quas ob res si te Germani tui non maximi faciunt, non in caelum ferunt laudibus, non in te honestando certatim studia sua conferunt, indigni sunt qui te habeant, a quo laudentur, et quorum benefacta labore et ingenio aeternitati commendes tuo. Mea carmina quod requiris, facis ex tui erga me amoris abundantia. Ego autem ab eiusmodi scriptis nunc quidem absum plane longissime: Sed iussi ut tibi aliqua transcriberentur, et mitterentur, ne a me quicquam frustra
petiisse videare. Vale, et te a me amari magnopere existima. VI. Calend. Maias, Anno M. D. XLIII. Roma.
POst meum ex Italia discessum, etsi patriam amo, tamen nihil accidit mihi tam iucundum, cui consuetu dinem tuam non anteferrem. Et quo plus accedit aetatis, eo magis Italiae desiderio propter sapientissimorum hominum sermones teneor. Nec vero ulla in re, etsi procul a te absum, sic acquiesco, ut in cogitatione virtutis et sapientiae tuae. Quare si non aut pudore, aut assiduitate nostrarum operarum impedirer, scriberem ad te saepius: teque magnopere oro, ut quod te toties interpellavi, meas ineptias boni consulas. Nunc autem ad te scribo, adductus non solum amore meo, sed etiam publica literarum causa, quam arbitrabor te, cui uni summam doctrinae et eloquentiae laudem merito omnes tribuimus, non gravate suscepturum esse: Breviter autem exponam negotium. Etsi veteres Scythae, ut est in fabulis, gloriati sunt, se hominum omnium longe praestantissimos esse, quod primi essent sive ex aqua, sive ex igni terra exiluisset [Reg: exsiluisset] , dissoluta illa confusanea mole, quam dixere chaos: tamen res ostendit, et magnam esse Scythicae
gentis feritatem, et vix in vicinis regionibus civilem vivendi rationem, legibus, disciplina, et imperiis retineri posse. Multum tamen principum quorundam diligentia proficitur, ut gentes istae fiant mansuetiores. Hoc consilio Illustrissimus Princeps Albertus Dux Prussiae, ad literarum studia huius Balthici sinus accolas invitare conatur: et homines ad docendam Latinam linguam et Philosophiam, atque ad iuris interpretationem idoneos accersit: estque iam conventus mediocris docentium et audientium in oppido, quod nostra lingua Regium montem dicimus. Si vidisses has regiones, diceres summa laude dignum esse, quisquis excolere has gentes, et ad Dei agnitionem, et virtutis intellectum mediocriter traducere conaretur. Vere autem affirmare possum, nulla hunc Ducem privata cupiditate, nulla alia causa moveri, ut literas hic doceri cupiat, nisi ut semina virtutum spargat, et animos iuventutis ad rerum vere bonarum intellectum atque amorem, et ad disciplinam assuefaciat. Ornare autem et munire hunc conventum literatorum summa et ordinaria autoritate [Reg: auctoritate] cupit, ut usitato more gradus in publicis doctrinae testimoniis decerni possint. Quare te oro, propter tuum erga literas [Reg: litteras] amorem, ut privilegium Pontificium Regiomontanae scholae impetres, quo, gradus eo loco decreti comprobentur. Quod si feceris late patebit hoc tuum beneficium, ac multis gentibus profuturum est, ad quas ex hoc Gymnasio,
si confirmabitur, literae et leges propagabuntur. Nec vero dubito, quin praesertim in isto fastigio rerum humanarum, ad quod divino consilio evectus es, maxime cupias de multis gentibus bene mereri. Nihil opus est me apud te virum sapientissimum disputare longius, quam utile sit in talibus locis semina literarum spargere: tantum oro, ut pro tua excellenti sapientia, et virtute rem literariam [Reg: litterariam] hac in re adiuves, ac privilegium Scholae Regiomontanae impetres: idque primo quoque tempore nobis mittendum cures. Vale. Datae ex monte Regio Borussorum, Anno M. D. XLV.
QVod serius quam tu fortasse expectabas, et ego certe voluissem, ad tuas literas rescribo: tum negligentia tabellariorum factum est: quas enim IIII. Cal. Ianuarii dedisti, ad VIII. Calend. Maias reddiderunt: tum etiam difficultate temporum, in quae ipsae tuae literae inciderunt. Nam qui meus est in te amor animum inducere non facile poteram, ut ad te nisi perfectare, quicquam rescriberem: verum cum id longius fieret, malui utut se res habeat te certiorem facere, quam officium abs te desiderari meum. Itaque cum primum
de Regiamontana Academia constituenda, Alberti Marchionis ad Pontificem maximum voluntatem detuli, qua is est mansuetudine et liberalitate praeditus, et Marchionis postulata benigne accepit, et consilium laudavit: Sed cum in ipso Pontifice non sit prudentia humanitate minor, perspiciebat inconsulto Carolo Caesare statuendum sibi nihil esse novi in ea praesertim civitate, quae etsi immunis est a Caesarum Augustorum Iure et Imperio, tamen est in illorum patrocinio et quasi tutela, idque eo tempore cum de Caesaris a nostra Rep. alienatione, nonnulli se suspicandi causas habere dicerent. Factum est deinde, et Pontificis erga illum caritate, et illius erga Pontificem obseruantia, ut nemo sit qui neget, nihil esse cur de mutua in eos voluntate dubitetur. Quam ego occasionem nactus, adii hac de re Pontificem denuo, qui quidem Marchioni tuo satis facere magnopere vult: sed quam prius causam afferebat, ne scilicet Caesar offenderetur, si quicquam quod ad istam provinciam spectaret, ipso inscio decretum hic esset: eandem etiam nunc apud se causam residere significavit: Sed ex ea tamen parte faciliorem, quod et Caesarem admoneri, et suam de ista Academia sententiam subo dotari commodius possit. Nam non modo ut offensio vitetur, verum ut gratia quoque conseruetur, ad Caesarem deferendum esse iudicat. Ad haec ego ex N. ad me literis Caesarem suis quoque decretis rem omnem confirmaturum affirmavi, quod
Pontifex libenter arripuit, seque si ita sit, moram omnino nullam interpositurum, quin eadem omnia rata habeat, ac autoritate [Reg: auctoritate] confirmet et cohonestet sua: cupere se tamen, etsi illius literis fidem tribuat, Caesariani decreti exemplum videre, atque interim etiam de omni re Caesarem certiorem fieri. Itaque ut faceret suo apud illum internuncio [Reg: internuntio] mandavit. Habes quo minus diploma confectum adhuc non sit. Tu si decreti exemplum ad me quam primum miseris, efficiam ut neque Pontificis liberalitatem, nec officium meum diutius desideres. Ad reliquas epistolae tuae partes amoris et suavitatis plenas, et ad eam, quam Albertus Marchio humanissimam mihique gratissimam dedit, tunc satisfaciam, cum diploma una mittam. Interim et illi et tibi meo nomine gratias perplures ages, et salutem plurimam dices: meque et illius erga me voluntatis, et tuorum in me officiorum nec ingratum, nec immemorem ullo unquam [Reg: umquam] tempore futurum spondebis: dabo enim operam ne pro me dependas. Vale. VIII. Id. Iul. M. D. XLV. Romae.
LIteras tuas Idibus Februarii datas, Romae Idibus Novembris accepi, una cum elegantissimo
poemate tuo mi suavissime Sabine, quibus sum maximopere laetatus, atque eas sic amplexatus atque exosculatus ac si te habuissem, quem ego ob elegantissimos mores et doctrinam humanitatemque singularem summa prosequor benevolentia. Cave enim dubites me tui memoriam amoris ac laudum tuarum cumulatissimam non conseruare. Sed ad te si minus fortasse crebras, quam expectabas [Reg: exspectabas] , literas dedi, non hoc oblivione aut negligentia aliqua factum existimes velim: varii enim casus quadriennio hoc toto, quo a te discessi me agitarunt. Amisimus ut audisti amplissimum atque praestantissimum Contarenum, tibi atque omnibus bonis amicissimum, post cuius mortem ego veluti scapha sine remige diu fluctuavi, dum varia munera variis ea imperantibus obivi: non enim mihi licuit, ut optabam in patria conquiescere. Sed Regii Lepidi Venetiis, Patavii, Tridenti, diu cum legatis concilii fui: Unde nuper iussu Pauli Pont. Max. accersitus Romam veni, ut apud Farnesium designatum Archiepiscopum Neapolitanorum, optimae indolis adolescentem, essem: Quo factum est, ut literas cum libro tuo tarde susceperim. Non enim facile a Bartholomaeo tuo conveniri potui, neque adhuc illum vidi: Nam Patavii, ut ipse ad me scribit, studiorum causa commoratur. Dabo tamen operam, ut per amicos meos absenti illi, quando praesens non possum, rem gratam faciam, paratissimus illum iuvare, si quando illi opera mea opportuna
fuerit, ut is intelligat et ceteri, quos mihi commendabis, te a me plurimum amari atque obseruari: de cuius secundis rebus atque optimo statu magnam, ut debui, cepi voluptatem: Deumque opt. Max. oro, ut tibi, uxori, ac liberis illa fortunet, votisque tuis omnia felicissima annuat. Oro autem te atque obtestor, mi iucundissime Sabine, te a me fraterne amari ut persuadeas tibi, tamque recentem apud me tui memoriam vigere, ac si una semper viveremus. Romae vel ubicumque locorum me esse contigerit, semper in aere tuo futurus sum. Bembus tuus aetate quanquam [Reg: quamquam] ingravescente, tamen commoda utitur valetudine, nisi cum illi interdum podagra est molesta: te, ut solet, amat, de teque mecum multa cum amoris significatione locutus. Historiam suam in lucem prodire adhuc non patitur: cum primum illius mihi copia fiet, operam dabo ut tibi satisfaciam. Atque ut aliquid de contubernalibus nostris Ratisponensibus ad te scribam: Adamus Tumamus Veronae est in patria sua, nec admodum valet: Philippus Gerius apud Reverendiss. Cardinalem Moronum, Bononiae legatum, est a Secretis, is et in rebus agendis et in studiis literarum multum profecit. Triphon Bentius mecum superiori aestate fuit Tridenti, ibique stationem seruat a Secretis Reverendissimi Legati. Vale mi carissime Sabine, nosque interdum, cum commode id poteris, de toto statu tuo redde certiores. Romae X. Cal. Decemb. M. D. XLV.
MAgnam vim esse paterni amoris erga natos, etiam de tuo animo te existimare non dubito. Quare mihi facile credas affirmanti, valde me dilexisse filiam meam Annam. Cum autem de te praeclare sentirem propter scribendi facultatem eximiam, ut alii multi docti viri in Italia et Germania, qui de iis studiis, in quibus versaris, iudicare possunt: et ex eo iudicio benevolentia erga te singularis in animo meo nata esset, non invitus tibi volenti filiam despondi, et ut tibi et nobis haec coniunctio fausta et felix esset, optavi. Sed cum ex doctrina caelesti causas didicerimus praecipuas humanarum calamitatum, et earum remedia: feramus ea: quae acciderunt sapienter. Etsi igitur magno in dolore sum, propterea quod filia extincta est, et quidem procul a parentum complexu, et priusquam de rebus necessariis cum ea Colloqui potui: tamen eas consolationes mihi propono, quae divinitus traditae sunt, quarum haec praecipua est, quod signa verae in filia pietatis erga Deum et erga te, mortem praecesserunt: propter quae spero eam iam dulcissima consuetudine Dei et filii eius Domini nostri Iesu Christi frui, cui eam saepe lacrimans commendavi, et paulo post ibi rursus eam complectar. Nostram vero inter
nos amicitiam volo perpetuam esse, et ego fideliter eam si quibus potero officiis tuebor. Tuos certe liberos ducam meos esse, ut re vera mei sunt, quos quidem non minus diligo quam dilexi matrem. Fuisse autem magnum incendium amoris mei erga filiam multi norunt, nec id morte ipsius extinctum est, sed dolore et desiderio alitur. Cumque fuisse eam admodum [Gap desc: Greek word] sciam, ipsius in me affectum derivare me iam debere iudico. Quod igitur de filiabus [Reg: filiis] et de filio deliberas, non solum consilium do, ut ad me mittas puellas seu omnes seu aliquas, sed etiam te ut id facias, valde oro. Educabuntur enim a me et fideliter et amanter: et ad agnitionem Dei, et honesta officia sedulo instituentur. Haec de meo animo erga te liberosque tuos tibi persuadeas velim. Bene ac feliciter vale. Die VI. Aprilis. Anno M.D. XLVII.
ETsi non dubito sanis omnibus iucundissimam fore lectionem historiae Bembi: sic enim scripta est, ut eruditae antiquitati Graecae et Latinae opponi possit, et haud dubie superet omnium scripta in hac genere, quae inde usque a Liviana aetate nata sunt: tamen tu ex ea voluptatem eo maiorem
capies, quia et hanc ipsam orationis formam rectius iudicare potes, quam alii, et legens recordabere ipsius erga te benevolentiam, et quasi colloquentem audies. Mitto igitur tibi exemplum libri Bembi nitidissime excusum: mihi quoque aliud emam. Vere in hoc viro dotes illae fuerunt, quas in historico esse volunt, videlicet, [Gap desc: Greek words] . Valde te oro, ut mihi scribas, an et Bembi librum, et has literas acceperis. Filia Dei beneficio recte valet, et habet honesta exercitia precum, et oeconomica. Tuas literas et flagito et expecto. Deus conditor generis humani seruet te et honestissimam coniugem tuam, et dulcissimas filias, et carissimos filios. Bene et feliciter vale. XV. Octobris, Anno M. D. LI. Vitebergae.
NIhil dubium est divinitus insitas esse hominibus [Gap desc: Greek word] erga natos, ut sint commonefactrices de amore Dei erga filium et erga nos. Haec et mecum saepe cogito in ipsa precatione, et aliis saepe commemoro. Itaque cum velit Deus affici nos desiderio nostrorum, et ne possit quidem natura in homine mediocri non dolere extinctis natis, magnum vulnus accepi cognita morte filii nostri Alberti,
quo in luctu me et recordatio matris, et cogitatio de tuo dolore valde excruciant. Etsi autem difficile est mederi talibus vulneribus, tamen laetis temporibus facilius acquiescit, cum et nostrae et aliorum familiae certam et mediocrem sedem habiturae videntur. Nunc in his ruinis imperiorum quae potest esse levatio? Acte quidem pro tua prudentia scio multa prospicere quae maesticiam [Reg: maestitiam] tuam augent. Cum autem hae consolationes quae humana diligentia a doctis collectae sint, tantis vulneribus exiguam opem afferant, intueamur divinitus propositas. Scimus nos Deo curae esse, quem invocemus ut regat et protegat superstites: et statuamus eos, quos ex hac aerumnosa vita euocavit, frui iam consuetudine caelestis Ecclesiae. Plura iam scribere non potui, ac ne quidem sciebam an ad te hae literae peruenturae sint, quas misi Placotomo. Marcellum collegam nostrum, et Bernardum Ciglerum, Deus quoque euocavit ex hac vita. Bene vale, die VII. Ianuarii, Anno M. D. LI. Lipsiae. Honestissimae coniugi tuae et filio Christophoro et filiabus [Reg: filiis] salutem opto: quibus misissem munera, si certos nuncios [Reg: nuntios] habuissem.
CVM in hanc nostram aetatem et horribiles bellorum motus, et variae mutationes religionis inciderint, laudanda est voluntas eorum, qui ut posteritati consulant, haec tanta negotia recte describere student: quam ad rem non illa tantum requiruntur, quae nominantur a Thucydide, [Gap desc: Greek words] : sed etiam veritatis et inquisitio et amor, ne aut odio gentis seu partis alicuius, aut nimio amore, peccemus. Oderat Timaeus historicus Agathoclem Siciliae Regem: ubique igitur eum vituperavit, et cum aliis multis male diceret, nominatus est [Gap desc: Greek word] , id est, vituperator. Acerbissime etiam convitiatus est Theopompus Philippo Macedoni eiusque exercitui: quapropter cum Alexander Magnus Philippi filius eum ad supplicium dedi posceret, confugit ad aram Diana Ephesiae ritu supplicis. Daphitas cruci affixus, et Cassius propriis libris ambustus fuit, quorum uterque de illustribus viris detrahendi causa maledice contumelioseque scripserat. Timagenes Augustum offendit, nescio qua narratione, sed sapiens Princeps tantum familiaritatem ei pristinam interdixit: postea Tiberius eum occidit, cum quidem eius historia a posteris laudata sit. hac nostra aetate, paulus Iovius Novocomensis, Episcopus Nucerinus, ut alia omittam, de magna parte gentis Germanicae iudicat iniquius, Propterea quod, ut Deum recte invocent, falsa Monachorum dogmata exploserunt. Detrahit et de laudibus Illustrissimi
Principis Electoris Ioachimi II. Marchionis Brandeburgensis, quo vix alius in Germania praeclarius meretur de Repu. Huic asscribit attribuitque ea, quae constat omnino esse falsa: nempe, quod anno M. D. XLII. cum Romani imperii no mine duceret exercitum in Ungariam, segnitie et intertia transmiserit tempus gerendis rebus opportunum: cumque tandem oppugnaret pestum, et cuncta armis ac tormentis perstreperent, se ab omni periclo ita subduxerit, ut nusquam conspiceretur. Verum est quidem, segni et inutili mora tempus absumtum [Reg: absumptum] esse, non sine detrimento et ignominia rei publicae: sed inique facit Iovius, quod huius rei culpam transfert in Principem innocentissimum dissimulans difficultates, quibus ille impeditus non potuit iusta ratione bellum administrare. Pleraeque enim provinciae et civitates imperii, aut nullam contulerunt pecuniam, unde numerarentur stipendia exercitui: aut nullum miserunt militem: aut miserunt quidem, sed tardius et non plene. Id vero factum est artificio Regis Galliae, qui cum eo tempore novas res moliretur contra Carolum Imperatorem, quem naufragio ad Algieram periisse acceperat, provincias imperii gravissimo implicuit bello praeter expectationem [Reg: exspectationem] . Immisit enim maximos exercitus in Brabantiam, in Atrebates et Morinos, ductoribus Longevallo et Martino Rossemio. Ipse diversa parte bellum movens, obsedit Parpinianum, oppidum ad Pyrenaeos montes situm.
Ac Aurelianus Princeps Regis filius, principatum Lucelburgensem invasit. Eodem quoque tempore, Saxo et Lantgravius intulerunt arma Henrico Duci Brunsuicensi, eumque e principatu suo eiecerunt, cum tamen cautum esset decreto imperii, ne arma sub id tempus domi moverentur. Ad haec defuerunt Marchioni Ioachimo res ad tormenta bellica necessariae, quas nonnulli se curaturos, et ad castra missuros promiserant. Nec Ungarica auxilia in tempore affuerunt: difficulter enim pertracti sunt Ungari in societatem belli, postquam cognoverunt ordines Imperii inter se dissidere: terque evocati fuerunt antequam se Germanorum copiis adiungerent. Haec nimirum fuit causa istius morae et cunctationis. Quis autem ducum non factus esset tardus et parum efficax, ad hunc modum auxilii, pecuniis, et rebus ad tormenta necessariis, destitutus? Nemo ignorat, pecunias esse neruos belli: hisque deficientibus recusari imperium: et absque imperio rem militarem administrari non posse, idque ita esse, re ipsa tunc compertum fuit: nam impedita stipendiorum solutione, miles adeo contumaciter recusavit imperium, tamque graviter indignari coepit, ut palam diceret, se non pro cessurum in pugnam, si vel unica sanguinis gutta victoriam consequi possit. Has difficultates Iovius silentio praeterit, de quibus extant [Reg: exstant] ipsius Marchionis Electoris literae, gravissimis querimoniis plenae, ex castris datae ad Ferdinandum Regem Romanorum, ordinesque
imperii Norinbergae congregatos. Tam vero timidum et nullius animi Principem hunc esse, ut se extra periculum infami loco abdiderit, magnum et impudens mendacium est. nam egregia eius virtus antea in adeundis belli periculis conspecta est, cum Turcae anno M. D. XXXII. ex Austria profligarentur. Si igitur afferat scriptor et facultatem exponendi, et inquisitionis diligentiam, et in enarrando fidem, et candorem, non [Gap desc: Greek word] profecto utiliter consulet posteris. Tuam quidem voluntatem Sledane ut laudem eo moveor, quia video te splendidum genus sermonis ad scribendum attulisse: Palam etiam in religione veram sententiam probare, tuique iudicii de doctrina interdum causas intexere. Itaque quod constantiam laudasti principis antecellentis sapientia et virtute, Ioannis Marchionis Brandeburgensis in repudiandis corruptelis religionis, quibus inepte titulum fecerunt Interim, neque a te ipso neque a veritate dissentis: tibique gratiam habeo. Prodest enim ad posteros extare iudicia sapientum Principum de tantis controversiis in Ecclesia. Sed ut talium Principum autoritas [Reg: auctoritas] ad omnem posteritatem maior sit, plurimum refert etiam intelligi cetera eorum consilia in publicis negociis [Reg: negotiis] congruere. Fuit Marchio Ioannes in Castris Caroli Imperatoris anno M. D. XLVI. Ea de re scribis accusari eum a foederatis Principibus cum quibus Imperator tunc bellum gessit, ac haberi pro ruptore foederis et
violatore fidei. Nec addis ipsius responsionem gravissime scriptam. Non existimo consulto omissam esse: sed tamen negligentia reprehendenda est si non inquisivisti, cum quidem publice edita et typis excusa sit, tamque graviter ac modeste scripta, ut omnes prudentes intelligant, Marchionem Ioannem pro sua sapientia dignitati cognatorum singulari consilio parcere. Affirmaverat Imperator se non mutaturum esse doctrinam in his Ecclesiis, sed alias habere belli causas. Non igitur obici potuit, quod defensioni doctrinae deesset. Nec ego nunc de arcanis Principum negociis [Reg: negotiis] disputo: tantum admoneo te, ut commentariis istis tuis, ubi denuo excudentur, simul inseras laudatissimi Principis responsionem. Legat integram causam posteritas, nec tantum ex unius partis narratione iudicet. Non solum in Attica lege in ligneis tabulis, sed in omnium hominum mentibus hoc scriptum est, [Gap desc: Greek words] . Deus enim iustus, hunc radium suae lucis indidit omnium mentibus, ut intelligant non pronunciandum [Reg: pronuntiandum] esse nisi utraque parte audita. Non est igitur occultanda defensio, praesertim in re tanta, ubi non solum tanti Principis et nobilissimae familiae fama periclitatur, sed etiam autoritas [Reg: auctoritas] testimonii de religione. Sciat posteritas nequaquam eum voluisse unquam [Reg: umquam] gerere arma contra veram doctrinam, quam et postea constantissime defendit contra Imperatoris voluntatem. Semper hic sapiens Princeps hanc divinam normam
consiliorum, quam et vexillo inscriptam tunc habebat, secutus est, DATE DEO QVAE DEI SVNT, QVAE SVNT CAESARIS, CAESARI. Id discrimen et intelligit, et vera pietate et summa gravitate tuetur: veris officiis Deum colit, et singulari vigilantia in Ecclesiis doctrinae puritatem, et in populo disciplinam conseruat. Nec deest communi saluti Germaniae in publicis negociis [Reg: negotiis] . Eius consilio multae deliberationes pub licae reguntur, et multae Principum controver siae tolluntur. Vita interior casta et modesta est, et non voluptatibus sordidis agitur. Sed ordine tempora distributa sunt: alia lectioni sacrae et precationi tribuuntur, alia deliberationibus, et cognitioni causarum suae ditionis, alia peregrinorum Principum negociis. Exiguum superest, quod corporis necessitati tribuitur. Talem esse hunc Principem et nostrae aetati et posteris scire prodest, ut intelligatur, non timore, non errore, sed gravissimo consilio amplexum esse doctrinam a Pontificia consuetudine dissentientem, plurimum enim refert scire, quales sint in Ecclesiis nostris Principes: ac vera de eis testimonia posteris tradenda sunt. Haec ad te scripsi bono studio teque hortor, ut (quod iustum est) defensionem Marchionis Ioannis illi parti operis tui inseras, ubi sic scribis: Eo dato responso, illi publicum scriptum edunt, et inter alia, quod de Augustana confessione dixerat, refutant: et ipsius literis docent, eum sibi sociisque teneri opem
ferre, si res in eum casum deveniat, et si quis aliam contra se belli causam obducat atque simulet. Itaque diligenter monent omnes, praesertim tribunos, centuriones atque milites, ne suam operam illi, qui fidem violarit, addicant. Huc (inquam) inseras illius defensionem publice editam et gravissime scriptam, qua crimen sibi obiectum vere diluit, atque ita depulit, ut ea defensione foederati etiam ipsi acquieverint. Id omnino intexendum est, ut et integra narratio plus fidei habeat, et non laedatur Princeps sapientia et virtute excellens, quem quidem in parte operis, vera laude ornasti, ubi commemoras, eum anno XLVIII. tanta animi magnitudine et constantia defendisse causam Euangelii in conventu post victoriam Caesaris acto, ut consternatis ac vacillantibus ceteris, ausus sit solus reclamare decreto isti, quo imperii ordines iubebantur assentiri libro de religione, qui eo in conventu conscriptus et approbatus est. Nam cum ceteri huic decreto subscripsissent, et ipse quoque ad subscribendum sine intermissione urgeretur, fecit id, quod pium, cordatum, et constantem in tuenda veritate Principem decet: Accessit Caesarem omnibus imperii ordinibus iam tum formidabilem, eumque praesente Ferdinando Romanorum Rege admonuit pacti et promissi, quo ante bellum sibi cavisset: estque intrepide professus, se potius vitam amissurum esse, quam discessurum ab illa incorrupta Euangelii doctrina et religione, quam
professus esset ante illius victoriam. Haec certe confessio magni et constantis animi indicium est, satisque probat, eum falso accusari, quod fefellerit fidem Augustanae Confessioni datam, aliaque ratione addixerit Caesari operam suam in bello, nisi ut salua religione dignitatem supremi magistratus sui tueretur. Vale. Dat. Cal. Septemb. Anno Christi, M. D. LVI. Francofordiae ad Oderam.
A Duce, quae Brenno condita nomen habet. Brenniburgum. Sic enim a veteribus appellatur. Sed vulgus Brandeburgum pronunciat [Reg: pronuntiat] . Burgum vero significat propugnaculum, [Gap desc: Greek words] . Et Brennus idem est nomen apud Germanos, quod Galeatius, ut veteres illae cantiones testantur, quae in Theodoricum regem Gothorum extant [Reg: exstant] . Significat igitur Brenniburgum, equitum seu Galeatorum urbem.
Nomen ubi paruae urbi.
Campus et asperitas fecit amara loci.
Bitterfeld, [Gap desc: Greek word] , oppidum est Saxoniae.
Pharmaca quo nemo miscente peritius aegris,
Paeonia medicas applicat arte [(transcriber); sic: artes] manus.
Philippus Buchemerus, cuius hic meminit, Alberti Cardinalis Moguntini medicus est, vir eximia doctrina et suavitate ingenii praeditus.
Clarus ab antiquo sanguine natus eques,
Inclita magnanimi quo regia Principis ullum,
Vix habet ingenio candidiore virum.
Iohannem Iordanum Hertzhemerum intelligit, Alberti Cardinalis Camerarium.
Urbs vetus a Drusi coniuge dicta ducis.
Agrippina.
Mavortis habentia nomen Moenia,
Mersburgum, oppidum Misniae, ad tertium miliare a Salinis.
Assyrii regis gaudentem nomine Belum,
Baldasaremque etc.
Iohannes Belovu, et Baldasar a Volde, equites Pomerani.
Neopyrgum, urbs Thuringiae, ad Salam, Neuvenburg.
Venimus huc, sacro coniunx ubi diva sepulcro,
Coniugis Henrici regis humata iacet.
Diva Chunigundis Henrici Claudi coniunx, Bambergae sita est.
Hinc undose tuam Pegnese petivimus urbem.
Pegnesus Norinbergam perlabitur, vulgo dic Pegnitz.
Sunt ubi Danubii moenia iuncta vadis,
Thuneuverd civitas Imperialis.
Cuius, ubi bello Veneti petiere Tridentum,
Perdidit ad flavas signa Robertus aquas.
Anno Domini M. CCCC. LXXXVII. ingenti praelio victus est ad Athesin Robertus Sanzeverinus Venetorum dux a Sigismundo Archiduce Austriae.
Lucas Bomphius, Clementis VII. Pontificis cubicularius, extant epistolae Erasmi Roterodami ad eum scriptae.
Caelius Aonia clarus in arte senex.
Caelius Calcagninus, Ferrariae bonarum artium professor. Nec iuvenis, quo se domus Augerspergia iactat, Volphgangus de Augsperg Baro.
Vicinaque gerit praeclarum nomen ab arcto,
Berlin, oppidum Marchiae a minore ursa cognominatum.
Caesareis sedes fuit illa cohortibus olim,
Nomen ob id Graium Spira vocata tenet,
[Gap desc: Greek word] cohors.
Mogus ubi Rheni cornua miscet aquis,
Mogus prope Moguntiam influit in Rhenum.
quae de virginibus nomen adepta tenet,
Madeburga, quae et Parthenopolis.
Ascaniae principibusque dedit,
Ascania arx est principum ab anhalt, ab ea domini Ascaniae appellantur.
Qui duo cum gemino cornua pisce gerit,
Ducis Wirtembergensis insignia sunt cornua ceruina et pisces.
A crucis et nomen monte vocata tenet.
Creutzberg.
Urbs a Francorum nomen adepta vado.
Francofordia.
Atque Ducem nigri qui bovis ora gerit,
Taurinum caput, insigne Ducum Megalburgensium.
FINIS.