sabin1 bis 20 June 2003 Ruediger Niehl
typed text -structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 342, image: s366

GEORGII SABINI LIBER CARMINVM ADOPTIVUS.

AD CLARISSIMVM VIRVM, D. Thomam Matthiam Brandeburgensem, Illustrissimi Principis Electoris Marchionis Brandeburgensis Consiliarium, affinem suum G. Sabinus.

HVnc quoque Pierio conspersum flore libellum
Candidus ut nostro nomine lector amet,
Serior inque sinu post tempora longa vetustas
Gestet: adoptivum versibus addo meis.
Sic pater alterius natum genitoris adoptat,
Esse cohaeredem [Reg: coheredem] quem cupit ipse suum.
Nec pudet haec aliena meis adiungere scriptis
Carmina, cum non sint deteriora meis:
Multaque contineant, quae delectare legentem,
Deque meis rebus commonuisse queant.
Sic etiam Cicero Romanae gloria linguae
Iungit amicorum scripta legenda suis:
Nec minus Ausonium, propriis inserta libellis,
Carmina Paulini consociasse liquet.
At quia nos ambos genuit Res publica Brenni,
Assinesque gradu proximiore sumus,


page 343, image: s367

Hunc tibi sincerae fidei monimenta [Reg: monumenta] libellum
Atque voluntatis dedico signa meae:
Utque reor, quoniam studiis es amicus honestis,
Ille tibi magni muneris instar erit.

DE NVPTIIS GEORGII SABINI ET ANNAE FILIAE PHILIPPI MELANCHthonis, Epithalamion autore [Reg: auctore] Matthia Illyrico.

[Gap desc: Greek section] .


page 344, image: s368

[Gap desc: Greek section] .


page 345, image: s369

[Gap desc: Greek section] .


page 346, image: s370

[Gap desc: Greek section] .


page 347, image: s371

[Gap desc: Greek section] .


page 348, image: s372

[Gap desc: Greek section] .


page 349, image: s373

[Gap desc: Greek section] .

EPITHALAMION AVTORE Melchiore Acontio.

Gaudia Melpomene nova dum celebramus adesto,
Te sine non ullum suscipiemus opus.
Pone supercilii sanctum gravioris honorem,
Ut cithara carmen liberiore canas.
Sume, novas frondes capiti, sic postulat usus:
Impediantque leves florida serta comas.
Mollia de tenui faciamus carmina filo,
Qualia vel sponsus, vel nova nupta, legat.
Venit enim tempus, quo nata melanchthone virgo
Ducitur in thalamos docte SABINE tuos:
Quam toties votis ardentibus ante petebas,
Ut levis aestivo tempore ceruus aquas.
Hanc tibi iam lucem nitido produxit ab axe,
Per caelum volucres qui moderatur equos.
Quaeque tui semper casto flagrabat amore,
Iam venit in thalamos Anna SABINE tuos.
Cur Hymenaee faces assuetaque munera cessant?
Sume tuos cultus atque Hymenaee veni.
Te sine non ulli bene coniunguntur amantes,
Nullus ad extremum te sine perstat amor.
Ille parum felix merito torus esse putatur,


page 350, image: s374

Qui caruit taedis o Hymenaee tuis.
Quare age, cinge comam sertis, cape flammea tecum,
Sume tuas taedas atque Hymenaee veni.
Ut nova praesenti connubia numine firmes,
Quam primum veniens Hesperus ortus erit.
Fallor? an excelsis sub turribus aera dederunt
Tibiaque et rauca tympana voce sonum?
Insonuere, vocant stantis procul agmina turbae,
Utque petat sponsus lucida templa monent.
Ite, quid hic statis iuvenes, deducite sponsum?
Et vos longaevi turba verenda senes.
Tu quoque virginibus comitantibus Anna sub aedem
Pauca Sacerdotis voce monenda veni.
Ut rata sint, coram populo sanctissima fient
Foedera, consuetae relligionis opus,
Dextera iam dextrae iungetur, et ante deorum
Ora, sacras vestrum fundet uterque preces.
Numine placato feliciter omnia cedent,
Evenit adverso nil nisi triste Deo.
Est aliquid superis coepisse faventibus illud,
Stare quod illae sum perpetuumque velis.
Ite igitur quo sacra iubent, superisque vocatis
Auspicium fausti sumite coniugii.
Hic etiam vitae praecepta salubria vobis
Dantur, quos licito iungit amore Deus.
Ut vir ibi sese vitis nova subicit ulmo,
Et quo se teneat, quodque sequatur habet,
Sic pia dilectum consuescet amare maritum
Uxor, et illius iussa benigna sequi.


page 351, image: s375

Fidus amor paribus constringat pectora nodis,
Diligat ille suam, diligat illa suum.
Haec ubi divino perlegerit ore Sacerdos,
Actaque res sacrae relligionis erit,
Linquite cum templis superos, iam tecta subire
Tempus, et instructae limina celsa domus.
Ordine dispositi longis accumbite mensis,
Quisque suo, iuvenis, femina, virgo, loco.
Corpora quid prohibet dapibus recreare cibisque
Dulcibus, et sumto [Reg: sumpto] corda levare mero.
Quisquis ades, cupide praesentibus utere rebus,
Utilis in mensa non solet esse pudor.
Qui sapit, e multis sibi convenientia sumet,
Sive Ceres cordi sive Lyaeus erit.
Haec duo si desint, hilares qui sumere vultus,
Quisue iocis poterit laeticia [Reg: laetitia] que frui?
Pocula laeticiam [Reg: laetitiam] mortalibus addere norunt,
Cum biberit, tristis desinet esse, Cato.
Nunc igitur, quoniam sunt omnia laeta, bibatis
Si modo Germano vivere more iuvat.
Ecce quid hoc? surgunt post prandia longa puellae,
Forte parant solito ducere more choros.
Tibia iam sonuit, poscuntque sonora choreas
Tympana, de validi tergore facta bovis.
Surgite vos contra iuvenes, quibus integer aevi
Sanguis, et in forti corpore robur inest.
Dum licet et tempus sinit, indulgete choreis,
Nulla puellarum res magis apta gregi.
Vestraque non Marti tantummodo convenit aetas,


page 352, image: s376

Esse etiam Veneris lusibus apta solet.
Nec tamen idcirco leges soluisse pudoris,
Atque pudicitiae vincula sancta velim.
Absint nequitiae, scelerumque libido creatrix,
Quaeque solet fines transilisse Venus.
Ite pares animis, cum castis ludite caste,
Hoc licitus vester nomine lusus erit.
Eligat e medio, quam quisque probaverit ante,
Inter enim multas una placere potest.
Non eadem facies est omnibus, aspice, dices
In tamen his faciem quamque decere suam.
Colla nivem poterunt, aurum superare capilli,
Ora rosas, molles alba ligustra manus.
Roma tot ac tales vix educat alta puellas:
Ipsa sua quamuis regnat in urbe Venus.
Magnificae variis incedunt cultibus omnes,
Nec levis hac formae iungitur arte decor.
Illa nivem Scythicam referentes sumit amictus,
Illa rosis similes induit, illa croco.
Hae virides herbas cultu simulante teguntur:
His maris arridet caeruleusve color.
Est etiam pullae non infima gratia vestis,
Saepe tegunt niveum Syrmata pulla latus,
Delectant alias alias, et sua cuique probantur:
Totaque plebs cultu versicolore nitet.
Sic varii pingunt viridantia prata colores,
Frigida cum Zephyro flante recedit hyems [Reg: hiems] .
Sponsa tamen reliquis formosior omnibus una
Incedit medio conspicienda choro:


page 353, image: s377

Cuius et ingenui mores, vultusque decori
Vix possunt numeris, ut meruere, cani.
Aspice purpurei decus oris, ut aemula certent
Cum caeli nitidis lumina sideribus.
Aspice lucentem sit gratia quanta genarum,
Ac si quis niveum sanguine tingat ebur.
Quantus inest membris decor omnibus: aut ego fallor,
Aut Venus huic ceston tradidit ipsa suum.
Iuppiter hanc Ledae praeponeret, optima quamuis
Leda puellarum dicta sit esse decus.
Huius in amplexus quam Daphnes mallet Apollo
Ire, licet Daphnes optima forma fuit.
Redderet Atridae, quam sustulit ante, Lacaenam,
Si praesens huius cerneret ora Paris.
Hanc peteret certe per mille pericula Ponti,
Cui toties nandi causa puella fuit.
O quoties aliquis iunenum [(transcriber); sic: iuvenum] suspiria ducit,
Inscius aspectu cum stupet Anna tuo.
Immotosque tenens oculos miratur, et haerens
Cogitat an similem viderit ante tibi.
Digna potes certe genitore Melanchthone dici,
Nataque, qua genitrix esse superba queat.
Coniuge praeterea dignissima vate SABINO,
Quo nihil hic noster pulcrius [Reg: pulchrius] Albis habet.
Cui generosa favens aspirat carmina Phoebus,
Plenaque Castaliae pocula donat aquae,
Ante ministravit vel qualia saepe Maroni,
Vel tibi Pelignis orte Poeta iugis.
Huic nuptura viro, fortunatissima iure


page 354, image: s378

Diceris o summo digna puella Iove.
Iam prope vesper adest, laetisque exacta choreis
Candida festino cedit ab axe dies.
Nox ruit, et toto descendit plurima caelo,
Inque polo late splendida signa micant.
Iamque faces pueri manibus praeferre iugales.
Incipiunt, crebro lucet ab igne domus.
Nunc Hymenaee veni, cupidi iungantur amantes,
Officio praesens indiget hora tuo.
Ecce venit, date cuncta locum, Deus ecce vocantes
Audiit, ad munus laetus it ipse suum.
Sidereus natum caelesti semine splendor,
Et Magnum facies arguit esse Deum.
Prima genas signat niveas lanugo, nec illi
Ulla vetustatis tempora longa nocent.
Semper enim iuvenis, sine barba semper, et idem,
Qua fieri possit, nescit ab arte senex.
Sic etiam perhibent te Phoebe senescere nunquam,
Et tibi perpetuo Bacche iuventa manet.
Est et in ornatu decor haud vulgaris, habetque
Non dubias magni numinis ille notas.
Aurea flaventes innectunt serta capillos,
Quae digitis charitum [Reg: caritum] nexa fuere trium.
Dextra facem puro rutilantem concutit igne,
Laeva tenet laxos veste fluente sinus.
Vocibus ut graditur, quas accipit undique, laetus
Qua venit ambrosio spirat odore locus.
Ante Poetarum thalamos sic ivit ad altos
Sive tuos Naso, sive Eobane tuos.


page 355, image: s379

Iamque facem quassans, medium circunspicit [Reg: circumspicit] agmen,
Virgineos tandem desere sponsa choros.
Non opus est lacrimis, ab parce tenerrima parce,
Pulcra [Reg: Pulchra] quid effusis fletibus ora rigas?
Et trepidas, veluti conspecto territa quondam
Agna lupo, matri quando relicta suae est.
Quid subito aversans speratae gaudia noctis,
Iam sterili malles virginitate frui?
Ne tener ab tanti tibi sit pudor, i, pete lectum,
Quo Deus et mater nomina fida vocant.
Ipse toro residens, Ades o pulcerrima [Reg: pulcherrima] , clamat
Sponsus, et o nostri pectoris ardor ades.
Quid iuvat ardentem multum torquere morando?
Tradite iam sponsam, tradidit ante parens,
En Hymenaeus abit, thalamus iam clauditur, intus
Molliter amborum pectora iunget Hymen.
At vos legitimo quos foedere numina iungunt,
Egregium laetae munus obite deae.
Soluite primitias Veneri, sic dulcia vobis
Mutuus assiduo bella movebit amor.
Nomen ut optatum contingat utrique parentis,
Non tantum superi crebraque vota dabunt.
Vester erit potius labor hic. Iam desine plura
Melpomene, castis haec cecinisse sat est.
Cetera, qui thalamum simul est ingressus, amantes
Omnia praesenti voce monebit Hymen.
Nunc igitur poteris consueta revisere Tempe,
Sive ea Parnassus, sive ea Pindus habet.
Ante tamen, quam diva abeas, optabis utrique


page 356, image: s380

Possit ut exactis mensibus esse parens.
Auspicibusque Diis peragendos molliter annos,
Illa Sibyllinos, Nestoris ille, ferat.

ALIVD EODEM MELCHIOre Acontio autore [Reg: auctore] .

Nuper ad Aonii loca formosissima montis
Diva sub ingenti platano Cytherea sedebat,
Hic ubi Daedaleis construxerat artibus illi
Lemnius auratis circundans [Reg: circumdans] sepibus hortum,
Coniugis inductus precibus: Silvestria circum
Numina Nympharum stabant, passimque per herbas,
Ludebant teneri, grex insidiosus, amores.
Mista [Reg: Mixta] quibus comitem se laeta virago iuventus
Addiderat, levitasque, et mollis numen Iacchi,
Ridiculusque furor, stultaeque insania mentis,
Et plures alii cognati Diique Deaeque,
Ipsa Venus nitido texebat pollice sertum,
Ac niveis virides miscebat floribus herbas,
Quas neque contigerant immitis frigora brumae,
Fervidus ardenti neque sol exusserat igne.
Dum sedet, et cepto [Reg: coepto] favet irrequieta labori,
Exaudit strepitum nati venientis, et arcus
Agnoscit sonitum, quem dextera gestat Amoris,
Ille volans summi per inania nubila caeli,
Aera scindebat vibrantibus impiger alis.
Iamque suae gremio, demissus ab aethere, matris
Factus erat propior: pharetram proiecit et arcum,


page 357, image: s381

Paruaque materno circundans [Reg: circumdans] brachia collo,
Accipe mater ait, quae iam mihi gloria rursus
Parta sit his ipsis, quibus omnia vincimus, armis.
Illa sui quamuis pueri crudelia norat [Reg: noverat]
Facta, tamen ridens placido sic incipit ore:
Quos iterum referes o audacissime nobis
Nate dolos, adeo qui te fecere superbum?
Num meus est iterum genitor conversus in aurum?
Num faciem tauri rugosaque cornua sumsit [Reg: sumpsit] ?
Num Cybelen, quamuis anus et veneranda deorum
Sit genitrix, lentis succendis amoribus audax?
Perque nemus Phrygia discurrere cogis in Ida
Oblitam decoris, Gallis comitantibus ipsam?
Forsan ut es semper nimium temerarius, astu
Ausus es Aonias aliquo turbare sorores,
Quaeque tuae semper spreverunt vulnera dextrae,
Fallor, an has etiam peregrina fraude, dolove
Dura coegisti sub regna Cupidinis ire?
Quicquid id est, certe metuo vereorque Cupido,
Ne male te subito tanta haec audacia perdat.
Cui puer: Est aliud quod me facit esse superbum
Cara parens, multos devicimus, hosque Poetas,
Qui mea dicebant frustra sibi tela parari,
Quando quidem Musas colerent, castosque liquores
Pegasei fontis gelida sub valle bibissent.
Scis puto quale sit hoc hominum genus, aethera iactant
Ingeniis seruire suis, innataque sese
Semina nescio quae divinae mentis habere.
Et quia Musarum pulcris [Reg: pulchris] operentur in hortis,


page 358, image: s382

Meque meosque arcus et tela potentia spernunt,
Turba Cupidineo cum nulla sit aptior igni.
Hos ego iam docui qui sint, et qualia iactent.
Nam neque Pierides, neque spiritus ille superbis
Profuit, aetherea quem sede venire ferebant.
Omnibus ardor inest idem mea castra sequendi,
De tot adhuc Musas vix aspicit unus et alter.
Utque suis alii domiti nunc ignibus ardent,
Sic decus Aonidum fore quem praedixerat Hessus,
Non leve vulnus habet transfixo corde Sabinus.
Hunc mihi prae cunctis succumbere glorior unum:
Si qua fides etenim, praestantior omnibus hic est,
Vix alius versu meliora poemata scribit.
Iamque licet reges ac fortia dixerit ante
Facta ducum, nostro meditatur carmina ludo
Digna, suamque canit non duris versibus Annam:
Annam quam genuit celeberrimus ille Melanchthon,
Sidereis flagrantem oculis, quae vincere cygnum
Sithoniasque nives, et candida lilia posset.
Insuper illius petiit connubia nuper
Impatiens, fructumque sui quaesivit amoris.
Et nisi decipior, cras cum fugientibus astris
Sidereus nitido radiabit lumine Titan,
Anna bonis avibus docto nuptura SABINO,
Ducetur pompa celebri per amoena deorum
Templa, Camenarum chorus undique cinget euntem,
Non aberunt Charites: non carminis autor Apollo:
Tu quoque deducens Hymenaeum, mane per auras
Mater ad hanc venies cras cum lux alma redibit,


page 359, image: s383

Formosamque aliquo decorabis munere sponsam.
Sic ait. At genitrix iamdudum certa futuri
Surgit, et ad iuvenem cui sunt sponsalia curae
Flectit iter: paruis hic mistus amoribus ibat,
Longaque fraterno ducebat tempora lusu.
Quem dea compellans, placido simul edocet ore
Quid velit, et quae sint venturae gaudia lucis.
Non ignarus erat, comes ibo dixit eunti,
Perque leves illuc tecum dea transferar auras.
Nec tibi fas nec abesse mihi, veniemus uterque,
Ipse faces, tu serta gerens cestumque potentem.
Postera vix caelo stellas dimoverat Eos,
Ingrediuntur iter dea Cypria, cumque Hymenaeo
Paruus Amor, plenam gestans de more pharetram.
Contigerant Albim, iam non velut ante ruentem,
Sed virides placido stringentem flumine ripas.
Sensit adesse deos subito pater Albis, et antro
Extulit os madidum, gelidosque seniliter artus
Sustentans baculo, viridantis margine ripae
Constitit, atque udo summam pede pressit arenam,
Plurima muscoso de vertice gutta cadebat
Humectans humerosque Dei, barbamque senilem.
Ut prope conspexit tria numina, talibus infit:
Cur vos, o superi caelo meliore relicto,
Huc venisse putem? venerunt huc quoque Musae,
Fessus heri peteret cum pronior Oceanum sol.
Quo properatis? An est veniendi causa Sabinus
Ille meus vates, cui nata Melanchthonis Anna
Iam dabitur iungenda toro, lectoque iugali?


page 360, image: s384

Dicite, nam rutilo vix summos lumine montes
Sol ferit, et pleno nondum caput extulit orbe,
Excipiens superos sic dicitur ille locutus.
Nec tacuit Cytherea diu, sed protinus omnem
Rem docet, et blandis cupido sermonibus astat.
Interea variis de montibus undique Nymphae
Conveniunt, secum caelestia dona ferentes,
Ambrosios succos, gemmas, preciosa [Reg: pretiosa] que serta,
Qualia vix aliis dederant mortalibus unquam [Reg: umquam] .
Pars e Saxoniae properantes finibus assunt,
Arboreis pariter praecinctae frondibus omnes.
Ast aliae linquunt te Marchia, quas vel Havelus,
Vel Sprea muscosis, aut Odera detinet antris.
His Comites aliae vicinis saltibus ibant,
Longa quibus tergo coma dependebat, ut olim
Virginibus Tyriis, quae per nemora alta Dianae
Exagitare feras patrio de more solebant.
Misit et ipse Salis Duringo rure profectas
Naiades insignes facie, calathosque tumentes
Floribus addiderat, telluris nobile donum,
Quos sponso sponsaeque ferant: sed versibus omnes
Enumerare nec est hominis: nec temporis huius
Permittit brevitas: tot convenere puellae,
Omnes visurae thalamum sponsamque SABINI.
Et iam protulerat totum sol aureus orbem,
Conspicuoque diem revehebat clarior axe.
Quod Cytherea videns: Quid stamus, et ocyus [Reg: ocius] inquit
Arripiamus iter? superest breve tempus eundi.
Albi vale: sic fata Deum Dea deserit: illam


page 361, image: s385

Undique Hamadryadum circum leve panditur agmen,
Et sequitur gressu per agros ad moenia tendens
Urbis Leucoreae, cuius super aethera nomen
Iuit, et extremum terrae penetravit ad orbem.
At formosa domi tenera cum matre sedebat
Sponsa, pudicitiae discens exempla priorum,
Multa subinde rogans genitricem, multa requirens,
Et similem quondam fieri se talibus optat.
Dum rogat admirans praeceptaque discere gaudet,
Pida dat interea nutrix, quos legerat ante,
Ornatus capiti varios, auroque revincit
Sedula flaventes per candida tempora crines.
Quod sit splendidius dubitares crinis an aurum.
Lintea sumta [Reg: sumpta] cutis superaret candida, si non
Tincta rubore foret. Superant tamen omnia cultum,
Et natura potens vix ulla vincitur arte.
His super ingressa est subito Venus alma cubile,
Nec non Naiades: stupuit cum virgine mater,
Ornandique simul cecidit labor, ora dearum,
Mortales vix ferre queunt, oculosque remittunt,
Voce metus adimens quib. haec Dea Cypria fatur.
Cara diis, hominum generi veneranda propago,
Perpetuum latura decus, dignissima caelo,
Sic tibi quo coepit faveat sors aequa tenore
Semper, in immensum generis sic gloria crescat,
Parua deae Veneris pro tempore dona benigne
Accipe, quaeque ferunt ex ordine munera Nymphae
Serta, rosas, aurum, distincta monilia gemmis,
Quicquid praeterea est. Sed enim meliora dedissem,


page 362, image: s386

Si meus ille domi coniunx praesensque fuisset
Mulciber, in caelum Iove sic cogente profectus.
Qui mihi iam toties manibus pulcerrima [Reg: pulcherrima] fecit
Ornamenta suis, quibus et caelestia saepe
Numina demerui, Iunonem, Pallada, Musas,
Innumerosque homines. Nunc hoc tibi sponsa Sabini
Quale vides sertum Cythereae munus habeto.
Pro quo, nulla mei nisi gratia numinis hic est,
Ut decet optatum complectere laeta maritum.
Disce tori leges me praecipiente, nec illum
Virgo time, cui te iam despondere [Reg: desponderunt] parentes.
Quod volet ille velis, placeat mens una duobus:
Sic cito mater eris, sic semper amaberis illi
Cui modo sola places, sic gaudia semper habebis.
Haec et plura Venus, laudantibus omnia Nymphis,
Fata coronavit caelesti munere sponsam.
Afflavitque novum membris decus, unde puellas
Inter Leucoreas hac formosissima luce
Sponsa fuit, tantum Venus aspiravit honorem.
Nec minus interea sponsum ornavere Camenae,
Ut iuvenes inter longe pulcerrimus [Reg: pulcherrimus] omnes
Illa luce foret, qua vincla iugalia primum
Accipiens, licitos erat amplexurus amores.
Nobile praeterea cecinerunt carmen alumno
Unanimes, ac dulce melos, quod Phoebus et ipsae
Miratae Charites stupuerunt, quo stetit Albis
Lentus et attoniti repressit gurgitis undam.
Illius ut possent seri meminisse nepotes
STIGELIVS, vatum non infima gloria, fecit.


page 363, image: s387

Qui dictante sacros conscripsit Apolline cantus
Aonidum, passimque dedit volitare per orbem,
Perpetua dignum celebrari laude, poema.

IOANNES STIGELIVS Georgio Sabino.

Docte Sabine tuas nuper missurus ad aedes
Veste novem comtas [Reg: comptas] versicolore Deas.
Ite Deae dixi, facundi vatis ad aures,
Uberius per quem Gorgonis unda fluit.
Forte Melanchthonidos vobis venientibus Annae
Ludet in optato suaviter ille sinu,
Aut bene compositos meditans ad tympana motus,
Concinet in mediis iubila festa choris.
Quicquid aget, cum vos a me venisse videbit,
Obuius attenta porriget aure manum.
Huic vos optantes taedae omina laeta iugalis,
Edite sermonis nuncia verba mei,
Eius ut ornetis missas vos dicite pompam,
Veste tamen digna non potuisse tegi.
At quamuis Tyrio [(transcriber); sic: tyrio] non sitis murice comtae [Reg: comptae] ,
Posse tamen comtas [Reg: comptas] inter habere locum,
Corporis utque aliae gestent insignia Nymphae,
Sic vos solius mentis habere decus,
Hoc etiam exiguum quam sit vos scire, sed usque
Corporis externis dignius esse bonis.
Ad tua iam quare venientes limina Musas
Excipe, nec duras claude Sabine fores.


page 364, image: s388

Concelebrare tuae cupiunt spectacula pompae
Veste licet trita, versicolore tamen,
Hoc quoque non aliqua faciunt ratione carentes,
Uberior pictis gratia rebus inest.
Sic pascunt oculos picti viridaria campi,
Nec viridi solum prata colore iuvant.
Sic placet explicitis ales Iunonia pennis,
Gratia cum Phoebi nulla venustet avem.
Forte sed haec animo lustrans emblemata, dices,
Materia ad formam non facit ista suam.
Utcumque istud erit, satis esse superque putarim,
Hic aliquid si, te quod iuvet, esse queat.

EPITHALAMION, IOanne Stigelio autore [Reg: auctore] .

Est nemus arboreum stagnantis ad Albidos undas:
Aspicias, certe numen habere putes,
Non locus irriguum iucundior extat [Reg: exstat] ad Albim,
Qua videt Arctous nostra Lycea polus,
Saepe meae hic cecini praeconia blanda Philetae,
Peligni vatis dulce secutus opus.
Et vidi hic Nymphas pro sertis texere versus,
Pro versu Aonias texere serta Deas.
Hic ego dum tacitis solus secessibus erro,
Securae meditans carmina mentis opus,
Suavibus insonuit circum concentibus aer:
Gutturis humani non erat iste sonus,
Maius erat quiddam, caeloque agnatius ipso.


page 365, image: s389

Humana quam quod possit ab arte cani.
Laetabar, placidaque animum dulcedine captus
Ingenio rebar numen adesse meo.
Ecce novem ducens forma praestante puellas,
Nescio quis faciem constitit ante meam,
Os humerosque Deo similis, cultumque decorum,
Qualem credideris posse decere Iovem.
Arcum humeris, laevaque chelyn, dextraque sagittas,
Pectore sed Pharetram dulce ferebat onus.
Integra formoso vernabat in ore iuventus,
Ornabant flavas laurea serta comas.
At qualis fuerit facies, quae forma puellis
Vix elegis videor dicere posse meis,
Ibat odoratos hederis innexa capillos
Quae libet, et nudo conspicienda sinu.
Non sum iudicium Paridis qui credere nolim,
Sed tamen has illis praeposuisse velim.
Ibant et decuit veneranda modestia gressum,
Lux praeit et sequitur qua chorus iste venit.
Obstupui et rigidi stabant horrore capilli,
Vera loquor, mecum vix satis ipse fui.
At non sic toto riguit mihi pectore sanguis,
Ut nollem vultu quamque notare meo,
Ab ea qui nequeat pulcerrima [Reg: pulcherrima] spectra videre,
Hunc nihil humani cordis habere putem.
Interea ille gradu propior vestigia torquens,
Quos dederat, miti sustulit ore metus.
Pone metus inquit Clarii cupidissime fontis,
Aoniis iuvenis non abigende choris,


page 366, image: s390

Sum Deus, et magni soboles generosa tonantis,
Patre etiam dicor vix minor esse meo.
Est mihi Mercurius frater, soror aurea Phoebe,
Ambo tenent regno subdita regna meo.
Ipse ego sidereas illustro lumine sedes,
Occultant reliquas lumina nostra faces,
Aurea fecerunt quondam mihi saecula nomen,
Tempore quo Delphis cultus Apollo fui.
Ingeniis praesum, facundaque pectora reddo
Omnibus his, pure qui mea sacra colunt.
Hinc vos ingenuus laudis mea turba Poetae
Ardua Parnassi per iuga raptat amor,
Hinc Aganippaeos cupidi sudatis ad amnes,
Vestraque Gorgoneis ora lavatis aquis.
Iam puto non quaeres, audito nomine Phoebi,
Iste puellarum quis sit, et unde chorus.
Si bene me quisquam novit, bene novit et illas,
Diversum sexum, numen habemus idem.
Liquimus Aonios campos, et Phocidis amnes,
Vestraque Leucoreae venimus arua plagae.
Ut pia facundi testemur vota PHILIPPI
Ante suum placidos pondus habere Deos,
Dum spondet vati connubia sancta Sabino,
Et socer huic natam iungit amore suam.
Testis eris, nostras Albim resonasse Camenas,
Sic tibi non duro carmine versus eat.
Dixit, et ad citharae iungens modulamina linguam,
Edidit Heroo talia verba sono.


page 367, image: s391

APOLLO.

Ut quando Oceano roseis Tritonia bigis
Surgit ovans, mundumque novo splendore salutans,
Obvelat radiis stellas per inane micantes:
Sic quemcumque abeat tua fama Melanthon in orbem
Virtutis propriae, propriae sibi conscia lucis
Regnat, et exuperat [Reg: exsuperat] reliquorum nomina vatum,
Quotquot habent meritae non ultima praemia laudis.
Huc ades o summi diis acceptissime caeli,
Digne sed in terris fato meliore morari,
Atque haec legitimi dum sancis foedera lecti,
Quae tibi flaventes resonamus ad Albidos undas
Carmina non aliquo prius hic audita susurro,
Gratantes nataeque tuae generoque Sabino,
Accipe, sincerum non aversatus honorem.

CALLIOPE.

O annis iuvenis fortis et integer
Felix ingenii dotibus, et potens,
Dulcis cura ducum, nobilium favor,
Virtutumque Sabine et decus et vigor.
Qui non exiguum iure tenes locum,
Vates praecipuos inter et optimos,
Quos nostro pariunt sidera saeculo.
Cuius Teutonici carmine Caesares,
Orbis nunc iterum regna per ultimi
Victores, hederas inveniunt suas.
Quem sub Parrhasiae sidere virginis


page 368, image: s392

Tellus dives opum, Martigenis potens,
Tollit tergeminis Marchia laudibus,
Cui Nympharum alacres cum Satyris chori
Iampridem ingenii praemia deferunt
Lauros, ac hederas, sertaque florea.
Qua ripas gracili tectus arundine
Havelus patriae rura rigat tuae,
Te factus reliquis vate celebrior.
Qua spumat rapidis Odera fluctibus,
Francfurti celebrem praeteriens Scholam.
Hoc credas superum non sine numine,
Sed fati fieri legibus, ut tuo
Iungatur thalamo nata Melanchthonis,
Quem vatum celebrat nulla satis chelys.
Vobis lanificae fila neant Deae,
Disrumpi innumeris nescia saeculis.
Vobis divitias et decus augeat
Mundi mobilibus Diva potens rotis.
Et vos unanimis iungat amor duos,
Dulces sufficiens legitimi tori
Natos perpetui pignora foederis.

CLIO.

Et tu conspicui decus pudoris,
Formosae genitrix pudica nuptae,
Matronis aliis parentibusque
Tanto prosperior, beatiorque,
Quantum praestiterit tuus maritus,


page 369, image: s393

Quotquot sunt, facile omnibus maritis,
Vita, moribus, eruditione.
Qua te laude feram, sacrum iugalis
Exemplum fidei, fuisse qualem
Castam Sulpitiam [Reg: Sulpiciam] probat vetustas
Uxoremque prioris Affricani [Reg: Africani] .
En iam tempus adest, ut annuentes
Natam laurigero tuam SABINO,
Materna prece consecres ad aras.
Assis laeticiae [Reg: laetitiae] celebriori
Harum, quam decet esse, nuptiarum,
Et sanci genitrix tuae puellae
Taedas auspiciis tuis iugales,
Sic seros videas senex nepotes,
Seri et te videant senem nepotes,
Et soluant tibi gratias perennes,
Et claudant oculos mori volenti,
Ipsi Nestoreae pares senectae.

THALIA.

Quale te silvis Helicon sonoris
Audiit nuper mihi personantem,
Albis ad ripas age tale redde
Barbite carmen.
Ede concentus fidium canoros,
Nos novem quales deceant sorores,
Dum novae grator nova pacta nuptae
Foedera lecti.


page 370, image: s394

Inter o cunctas dominans puellas
Gratia, lingua, facie, pudore:
O decus, docto, patre nata virgo
Anna Philippo.
Cuius a forma volucer Cupido
Dulcis accendit faculas amoris,
Mille comburens rapidis procorum
Pectora flammis.
Cui suum donat Venus alma ceston,
Cui movent blandas Charites choreas,
Cui loco cedit iaculans in altis
Delia siluis.
Cui suas ponunt Satyri corollas,
Et canunt formae dominantis hymnos,
Dum sub aegroto capiunt edaces
Pectore flammas.
I, subi docti thalamum mariti,
Sic potens certi iubet ordo fati,
Vatis assuescas age nunc vocari
Anna Sabini.
Sera sic vobis veniat senectus
Nestoris qualis fuit aut Sibyllae,
Multa quae vobis numeret beati
Pignora lecti.

EVTERPE.

Ergo ades Albiacae cultor quicumque frequentas
Docta Lycea Scholae.


page 371, image: s395

Cui caput ingenuas cordi est efferre per artes,
Quem pia fama movet,
Quisquis es, ingratis animum te affligere curis
Non sinit ista dies.
Cur ita? sunt docto sua gaudia digna Philippo
Non sine teste coli.
Quo gaudente etiam gaudet natura, dolente
Haec quoque maesta dolet,
Quo sine quid possunt vestrae praestare palaestrae
Dignum Helicone satis?
Talem igitur genero socerum gratare sABINO
Diis genitum superis.
Et talem socero generum gratare PHILIPPO
Dulce decus Clarii.
Sic decet, et dignum est, sic vates poscit uterque
Dignus honore coli.

ERATO.

Venus creatrix gentium,
Dulcis voluptas coniugum,
Et dulce amoris vinculum,
Terrae potens et siderum.
Sue te Gnydos tenet tua,
Seu forte agris in Thraciis
Martem tuo foves sinu:
Ades piis his nuptiis.
Non est tibi vis nescia
Potentis efficaciae,


page 372, image: s396

Frustra focos [(transcriber); sic: focas] nec ad tuos
Prisci sacrarunt victimas.
Tibi namque soluit gratias
Si qua est parens fecundior,
Tuosque nutus invocat
Si qua esse mater non potest.
Nequicquam amoris vinculo
Duos hymen constrinxerit,
Ni dulce tu iuves opus,
Nascantur unde liberi.
En coniuges iacent novi
Iam mutuos iuncti sinus,
Stratisque operti mollibus
Vires vocant ambo tuas,
Hos cesto amoris invicem
Sic necte, sic constringito,
Ut una mens fiant duo,
Semper volens, nolens idem.
Sic regna provehas tua,
Sed castius quam nunc facis,
Qua sol dator lucis venit,
Et nocte qua claudit diem.

POLYMNIA.

Magne coniugii Deus
Coniugator amantium,
Dulce Cyprigenae genus,
Dexter huc Hymenaee ades


page 373, image: s397

Dexter huc Hymenaee.
Cinge floribus aureas
Myriti odoriferae comas,
En tibi vacat haec dies.
Dexter huc Hymenaee ades
Dexter huc Hymenaee.
Nuptiale refer melos,
Et faces quate flammeas.
Signa coniugii novi.
Dexter huc Hymenaee ades
Dexter huc Hymenaee.
Namque te sine nuptias
Esse non aliquas ratas
Credimus: Thalamos enim
Prorsus abnuimus, tuae
Sanctionis egentes.
Tu feros iuvenes domas,
Tu retas coitus vagos,
Tu pater celebrem sacra
Lege coniugii modum,
Primus instituisti.
Si fuisset amantibus
Pyramo et sociae tua
Non sinistra potentia,
Non dolor et amans duos
Uno ab ense peremtos [Reg: peremptos] .
Te vocant precibus piis
Una mens duo pectora,
Et Sabinus, et auspice


page 374, image: s398

Anna numine iam tuo,
Consecranda marito.
Huic age ergo puellulae
Flammeo caput obtege,
Quod pudoris et integri
Signa coniugii bona
Tempore arguat omni.
Serta sic tibi florea
Nectat Albiadum chorus,
Et canat tua praemia,
Dum nigra Oceani vada
Flavus influet Albis.

MELPOMENE.

Adeste pulcra [Reg: pulchra] maximi proles Iovis
Reginae amoris Gratiae.
Quas matris editas ab Eurynomes sinu
Testatur unda Tethyos.
Pudica quas habet Venus pedisse quas,
Quas impudica deuovet.
Suaves amicorum duces affectuum,
Pacis parentes candidae.
Piae ministrae publicae potentiae,
Legumque habenae et urbium.
Adeste si quid arctioris foederis
Nos inter est, ut est quidem,
Vacate quaeso a fontibus Boeotiae,
Heraeque adeste Cypriae,


page 375, image: s399

Dum seruiens duobus hic amantibus
Dulces adornat nuptias,
Et collocans uno duos ponit toro,
Nectitque amoris cingulo.
Vestrum hic opus, nil praeter hic quam gaudium,
Lususque amoris et ioci.
Vincite mutua duos concordia,
Ut una mens fiant duo.
Ut multa procreent beati pignora
Felicis ambo lectuli.

TERPSICHORE.

Sic te Diva potens Sami
Aris Niliaco thure [Reg: ture] calentibus,
Et Spartae, et Rhodus, et Samos
Ritu quo deceat, perpetuo colant.
Sic et coniugii fidem
Et seruet thalami foedera Iupiter.
Et nunquam illiciti, ut solet,
Affectet petulans illecebras tori.
Nec posthac fieri velit
Aut mentibus olor dissimulans Deum,
Aut virgo simulans Deam,
Aut fallax aries, aut rigor aureus.
Huc huc Iuno ades et tuis
Has sanci auspiciis pronuba nuptias.
Serues incolumen precor
Tam dignam placido sidere coniugem,


page 376, image: s400

Ut fulta auxilio tuo
Assuescat parere, et reddere debitam
Consorti sobolem suo,
Immunisque mali, atque integra virium
Felix coniuge cum suo
Longaevi senium Nestoris impleat.

VRANIE.

Aonios inter iuvenis celeberrime vates,
Quo carius nobis nihil Marchio clara tulit,
Qui dictante facis doctissima carmina Phoebo,
Quocumque mundi triplicis digna sub axe legi.
Et tu naturae blande arridentis imago
Anna, omnibus quam praeferat, gratia, forma, pudor,
Cuius et ex oculis accendit tela Cupido,
Cui seruientes Gratiae carmina blanda canunt.
Felices animae, vel supra vota beati
Si quid peritae siderum creditis ambo deae.
Si quid habent, ut habent, caelestia sidera veri,
Promissa vobis est Deae stantis in orbe fides.
Iampridem unanimi concordes foedere Parcae
Vobis neunt durabili candida pensa colo.
Haec ego vaticinor taciti Dea conscia fati,
Haec annuit septemplicis machina tota poli.
Vivite concordes fidi sub foedere lecti,
In vos venena zoilus nullus amara vomat.
Vivere sic sola est felix atque aurea vita,
Qua nil beatius vagans Lunaque Solque videt.


page 377, image: s401

Haec sunt, si memini, Phoebo dictante locutae
Aonides tali verba tenore Deae.
Quae mandata brevi paucis pro tempore chartis
Iudicio mitto docte Sabine tuo.
Accipe quae vestras utcumque ornatia taedas,
Concinit Aonidum carmina blanda chorus.
Non levis haec aliqua velavit imagine fucus,
Non aliqua his falsi forma coloris inest,
Arctior ut nostri coniunctio foederis esset,
Haec tibi non fictus scribere iussit amor.
Gratulor ergo tibi felicem Hymenaea Sabine,
Coniugioque precor prospera fata tuo.
Affluat ambobus largis fortuna quadrigis,
Perstet et ad votum certa tenaxque tuum.
Vos inter superi faciant rata foedera Divi,
Lucis ad extremum non soluenda diem,
Vos sacra non dubio conseruet amore Dione,
Provehat et vestrum pronuba Iuno torum.
Illa suos tecum claudat feliciter annos
Legitimi custos Anna pudica tori,
Qualis erat vindex Lucretia casta pudoris,
Invito nondum pectore passa scelus,
Et quae fumantes avido bibit ore favillas,
Coniugis aeternum Portia fida decus.
Talis in amplexus patre nata Melanthone virgo,
Sed fato veniat dexteriore tuos.
Edite securi felicia pignora lecti,
Ut vestra crescat prole beata domus.
Ista Deo grata est sociae coniunctio vitae,


page 378, image: s402

Ut sint legitimi foedera certa tori.
Heu nimium facilis qui vincla iugalia temnis,
Vincula si nescis, haec iubet esse Deus.
Quod Deus instituit non est contemnere tutum,
Exitium est huius non timuisse minas.
Huic, ubi de prima fabricasset origine mundum,
Hoc opus ut faceret cura secunda fuit.
Ver erat, et teneri florebat gratia mundi,
Vernabatque recens undique in orbe decor.
Tum primum Zephyri spirabant mollibus auris,
Tunc aliquid factum est quod fuit ante nihil.
Aethere ridebat facies nova Solis ab alto,
Ornabantque novum sidera clara polum.
Quae fuerat non ante, suos spirabat odores
Extendens teneras arbor opaca comas.
Undique odorato ridebant germine flores,
Gaudebatque suis iam Deus ipse bonis.
In fluviis pisces, volucris ludebat in auris,
Et pecus in viridi luxuriabat humo.
Deerat adhuc animal praestantius omnibus illis
Quod Deus ad faciem condidit ipse suam.
Natus homo est, sed enim non hic suffecerit orbi
Solus, ni socio iunctus amore foret,
Hoc sensit sapiens divini cura parentis,
Auxiliumque tibi mox faciemus, ait,
Exeruit [Reg: Exseruit] que viro costam, mirabile dictu,
Materia illa tui corporis Eua fuit.
Vivite, et unanimi duo sitis corpora mente,
Perque suas crescant gaudia vestra vices.


page 379, image: s403

Dixit, at hinc auxit sobolis generatio mundum,
Hinc sua nunc passim spicula mittit amor.
Ferreus est, durasque gerit sub pectore cautes,
In quem non aliquis spicula torsit amor.
Quid iuvat artifici caelata toreumata dextra,
Et premere indigno vermiculata pede?
Quid prodest veterum pictos ostendere fastus.
Et generis longum stemma referre tui?
Multa fatigatis quid vertere iugera tauris,
Et pecori numerum vix posuisse suum?
Quid prosunt gemmae, quid lucida concha, quid aurum
Quae niger Eoo littore mittit Arabs?
Horum, si desit, cui tecum suppetat usus
Uxor sub socia conditione comes.
Ergo alium gravibus iuvet impallescere curis,
Auri cui sedeat pectore sacra fames,
Diviciis [Reg: Divitiis] inhient quos urget avara cupido,
Me tener aeternum molliter urat amor.
Urat amor, sed castus amor, te qualis et Annam
Ultra legitimum non sinit ire modum,
Non ego me summis aequari regibus optem,
Dum liceat casta coniuge posse frui.
Sint aliis Pario suffultae marmore sedes,
Mi sat erit parua vivere posse casa.
Quam vitreus gelida circundet [Reg: circumdet] flumine rivus,
Et viridem placido murmure pulset humum.
Sit brevis, et domino qui credita reddat agellus,
Ille mihi campi divitis instar erit.
Dum modo sit simplex sed non male rustica coniunx,


page 380, image: s404

Quae me non dubiae foedere mentis amet.
Tyndarides alius mediis imploret in undis,
Et vitam dubiis vendat avarus aquis,
Me iuvet in tuto ventos audire cubili,
Et sociam tepido sustinuisse sinu.
Aut reptare sacri per tesqua virentia luci,
Carminaque innocuae condere mentis opus.
Hic mea cum sacris habeam commertia Musis,
Totius immensas nil moror orbis opes.
Casta domi interea, quicquid Deus offerat ipse,
Praeparet arguto cara Phileta foco.
Sic me moroso secernant numina vulgo,
Otia privato sub lare tutus agam,
Tale genus vitae mihi dextera fata ministrent,
Hinc cupiam cineres vivere posse meos.
Ergo vide quantum te fata Sabine bearint [Reg: beaverint] ,
Cui tali oblatum est commoditate frui.
Suaviolum roseis tibi quod feret Anna labellis,
Omnibus hoc regnis, si sapis, anteferas.
Vivite felices, ambo sic vivere digni,
Et facili vestrum ferte labore iugum.
Dum licet, et locus est, dulci indulgete iuventae,
Tempus abit, nec quae praeterit, hora redit.
Et faciem, et vires anni populantur euntes,
Qui sapit, huic nullum tempus agatur iners.
Nulla Venus tanti est quae non vitietur ab annis,
Debile forma bonum, ceu rosa verna, perit.
Ludite, quos Phoebo superisque ita ludere visum est,
Numinibusque tribus, numinibusque novem:


page 381, image: s405

Vive gener magni facunde Sabine Philippi,
Te maneat Pylii iusta senecta ducis.
Vivo tore vatis consors facta Anna Sabini,
Aurea Cumaeae saecula vatis agas.
Vivite concordi iunctissima pectora lecto
Vestra mori nullo tempore fama potest.

AD GEORGIVM SABINVM ex Borussia in Saxoniam abeuntem Felicis Fidleri propempticon.

ERgo novenarum decus immortale sororum,
O et praesidium dulce Sabine meum,
Ergo profecturus, qua voluitur Albis, ad oras:
Culta Borussiaci deseris arua soli?
Nec vetat a nostra discedere longius urbe
Haec Schola? quae primum te duce cepit iter.
Nec tibi sunt curae, qui te didicere magistro
Pierio sacram fonte levare sitim?
Nec metuis, brumae gelida conterritus aura,
Intempestivae taedia dura viae?
Aspice quae caeli facies, non inde recedis
Tempore proposito conveniente tuo,
Africus insano commistus [Reg: commixtus] turbine ventus
In terram largas praecipitavit aquas,
Commaduere viae pluviis, nymbosus [Reg: nimbosus] et imber
Fluminibus liquidis mollia rura tegit.
Vix etiam, sic strata iacent turbata viarum,
Cernitur in vasto semita vera luto,


page 382, image: s406

Adde quod indomiti nondum fera bella Gradivi
Illic, quo properas, conticuisse ferunt.
Tu tamen ire paras, sobolemque per invia tecum
Compita, sub Martis signa cruenta vehis,
Dic mihi ne fiant scelerati praeda latronis,
Quo pacto ceptum [Reg: coeptum] continuabis iter?
Si te bellorum nil saeva pericula terrent,
Sique tibi nolis parcere, parce tuis,
O pueri caro date basia grata parenti,
Utque suae maneat, quique rogate, domi
Istud iter vobis non convenit, horrida saevit
Aura procellosis humida facta notis,
Nondum ferre graves didicistis frigoris aestus,
Corporibus teneris ventus et aura nocent.
Si tamen ad sedes hinc ire voletis avitas,
Hoc fieri caelo commodiore potest.
Nunc quoque si nescitis, adhuc fera bella geruntur
In quo vos miseros vult pater esse loco.
Vos retinete patrem, quoniam retinere potestis,
Instituit vestro nomine iussus iter,
Ni vox Leucoream secum deducat ad urbem,
Propositam malit deseruisse viam,
Anna tuas ora paruo cum fratre sorores,
Inveniant causas quo minus ire velint.
Dicite, care pater, non possumus esse, quod optas.
Pondera tam durae qualiacumque viae,
Et facile invenies quibus ille movebitur artes,
Docta foves animo dona paterna tuo.
Et discessuro blandire SABINA parenti:


page 383, image: s407

Marthatuas verbis, si potes, adde preces.
At vos absentis tangit pia cura sororis,
Neve suam vitam salua, timetis, agat,
Vestra soror Catharina valet, deponite curas,
In gremio cari nempe fovetur avi.
Tu quoque qui nondum cunas Alberte relinquis,
Effice ne ceptum [Reg: coeptum] conficiatur iter,
Aspera laedit hiems robustis corpora neruis,
Tu puer incolumis frigora dura feres?
Parue puer saeva brumae laederis ab aura,
Forsitan ad nostros vix rediturus agros.
Nondum care manes, propriisque pericula natis
Extruis [Reg: Exstruis] , et vitae cura molesta tuae est?
Care Sabine mane, nostraque moratus in urbe
Temporis expecta [Reg: exspecta] commodioris iter.
Sed quid inutilibus consumo tempora verbis?
Effectum superi, quod voluere, iubent.
Quid nisi stulticia [Reg: stultitia] est adversis cedere fatis
Nolle, et cum magnis bella movere Deis?
Disce pati, casusque graves evince ferendo,
Non aliter ludi sors inimica potest.
Fata regunt homines, his care Sabine coactus
Tam grave cum natis ingredieris iter.
Quando igitur fatis cogentibus inde recedis,
Et desiderii vana querela mei est:
Quid superest, nisi fausta tibi de more precemur?
In Patrium possis sospes ut ire solum.
Vade bonis avibus, veteres visurus amicos,
Quos tibi Theseo pectore iunxit amor.


page 384, image: s408

Di faciant, soceri cum docta Melanthonis ora
Conspicies, videat saluus uterque suos.
Huic varios forsan narrare iubeberis actus,
Deque statu nostrae multa loquere Scholae,
Sique roget, quibus hic Helicon habitatur alumnis,
Quaeve sodalitio [Reg: sodalicio] dedita turba tuo est:
Cum referes illi cuiuslibet ordine nomen,
Felicem reliquis annumerare velis,
Forsitan ad nomen Felicis plura requiret,
Quodque tibi de me dicere possit, erit.
Ille meam facili quondam tulit aure Thaliam,
Cum colerem Albiacae docta Lycea Scholae,
Et solitus limam iuvenilibus addere scriptis,
Insignis studii dux fuit ille mei.
Vade, nec arma feri metuas invisa latronis,
Cinctus Apollineo numine tutus eris.
Aeole claude notos, ventosque reconde furentes.
Spiret ab Eoa lenior aura plaga,
Vos quoque Pierides vestrum deducite vatem,
Integra quo saluo gloria vestra manet.
I felix, et habe nostri monimenta [Reg: monumenta] doloris,
Utque queas felix ire, SABINE vale.

DEEIVSDEMREDITV, Carmen gratulatorium scriptum a Felice, Fidlero.

QVando Borussiacis a finibus ire Sabinus,
Et patrii voluit rura videre soli,


page 385, image: s409

Cumque viae certus maestis loqueretur amicis,
Tristeque pallenti diceret ore vale:
Lucida complebit cum bis sua cornua Phoebe,
Rursus in his terrae finibus, inquit, ero.
Cornibus implevit iam bis crescentibus orbem
Vecta volubilibus menstrua Luna rotis,
Ex quo Prussiaca digressus ab urbe Sabinus
Vidit arenosi Marchica rura soli.
Nec tamen inde redit, tristesque relinquit amicos,
Qui dubitant faustos vivat an ille dies,
Multa timent, causasque morae mirantur, et optant
Ut levet aduentu tristia corda suo,
Fallor, an oblitus promissi foedera pacti
Mandavit rapidis verba fidemque notis?
Quodque sit a caro semotus corpore coetu,
Mens ideo nostri non meminisse potest?
Di melius, fucus non convenit iste Camenis,
Candidus in sacris vatibus extat [Reg: exstat] amor.
Degeneres animos decet inconstantia linguae,
Hic seruat stabili foedera pacta fide,
Aut veniet, nostramque petet mox impiger urbem,
Aut suberit iustae maxima causa morae.
Dum loquor, optatus reficit mihi nuncius [Reg: nuntius] aures,
Atque refert grata voce, Sabinus adest,
Dumque rogo dubius velit ut mihi vera fateri,
Iuratus meruit per sacra verba fidem,
Accipio calamos quibus exultantia [Reg: exsultantia] dicam
Gaudia, de reditu docte SABINE tuo.
Ergo quod incolumis natalibus hospes ab oris


page 386, image: s410

Redditus es, laetum turba novena canit.
Dulichius patriis errabat ab aedibus Heros
Annorum spacio [Reg: spatio] per loca vasta decem,
Ipsa domi coniunx lacrimas absente marito
Fudit, in ingrato sola relicta toro,
Te sic Aonides fleverunt, quando trahebas
Diversa longas in regione moras.
Nec minus ingenuo tibi dedita turba favore
Est desiderio languida facta tui,
Et me, qui fidis sum connumerandus amicis,
Cura tui multos torsit amara dies.
Musa mihi nullum dictavit amabile carmen,
Si quid in hoc scripsi tempore, triste fuit.
Scis bene Pierides non pectoris esse severi,
Tristibus ingeniis Musa negabit opem.
Nunc quoque de saluo reditu gaudere volenti
Occurrunt animo tristia verba meo.
Nec sunt exiguae, quibus occupor undique causae,
Impedit ingenium cura molesta meum.
Navita felici quoties secat aequora vento,
Et volat optato panda carina mari,
Laetus ovat, cantumque leves modulatur in auras,
Nec sinit in tacita gaudia mente premi:
Me quoque cantantem placida Neptunus in unda
Audiit, ut ventis vela secunda dedi,
Nunc ubi deserui vasti cava littora ponti,
Ac vehor in mediis pene relictus aquis:
Aeolus aduersis laxato carcere ventis
Carbasa quassatae concutit uda ratis.


page 387, image: s411

Diffugere procul quibus haec autoribus [Reg: auctoribus] ire
Coepit in immensum concava cymba salum,
Inde reluctantem Musam, versusque coactos
Temporis aduersi pro ratione, vides.
Non tamen a nobis adeo fortuna recessit,
Mersa sit insanis ut mea puppis aquis.
Sunt avibus est curae, valido qui remige portum
Monstrabunt pavidae per vada caeca rati.
At qui desertam generose Sabine volebat
Fluctibus e mediis ducere, primus eras.
Et facies, tumidi subsidunt aequoris aestus,
Aspice, sedatis motibus unda fluit.
Ipse ratem video pacata per aequora ferri,
Hic, nisi me fallunt omina, portus erit.
Gratulor hinc reduci, pectusque resumo virile,
Fortunae cum sis anchora fida meae.
Expectatus [Reg: Exspectatus] ades, promissaque tempora seruas,
Ipse gravi affectum meque dolore levas.
Languit hic animus, sed te praesente vigere
Coepit, et ex magna parte dolore vacat.
Cum fueras absens, ut care Sabine valeres,
Non semel ad Divos vota precesque tuli.
Saepe requisivi, qua nunc regione moratur?
Et timui vitae non metuenda tuae.
Saepe tibi cupido felix iter ore precatus
Hoc, inquam, seruent prospera fata caput.
Di faciant redeat, nostramque reversus in urbem
Exhilaret vultu pectora maesta suo.
Vota placent superis, seruarunt fata Sabinum,


page 388, image: s412

Et salvus faciem sistitur ante meam.
Musa metum posuit vestesque dolentibus aptas:
Maeonii gaudet tota corona chori.
Qui crucis a patribus nomen deducit avitis
Gratatur reduci, docte Sabine, tibi.
Et frontem explicuit, cum te rediisse ferebant,
Brismannus, verbi praecoque duxque sacri.
Quando tui aduentus Erharto nuncia venit
A sibi finitimis littera missa locis:
Gratia sit superis, saevo quia tutus ab hoste
Hoc iter absoluit corpore saluus, ait,
Ipse Borussiacae Princeps clarissimus orae
(O Princeps populi Duxque Paterque tui)
Dicitur, ut fueras nostram venturus in urbem
Dulcia de reditu signa dedisse tuo.
Haec mea Musa dedit tibi docte Sabine reverso,
Et sua, quo potuit, gaudia teste probat.
Utque minus iustum dictandi tempus habebat,
Sic rogat, haec aequi consuluisse velis.

AD GEORGIVM SABINVM ex Germania reversum Valerius Fidlerus.

IAMNE meus vates ad nos rediisse Sabinus
Dicitur? o animo nuntia grata meo.
An tandem superi nostro sunt carmine victi?
Hos laetor precibus succubuisse meis.
Quid cesso dextram carae mihi iungere dextrae?


page 389, image: s413

Ad reducis notos protinus ibo lares.
Vidimus incolumem, superis sit gratia, vatem,
Amplius hoc saluo nil mea vota petunt.
O bene quod sospes nostra spectaris in urbe
Altera pars animae care Sabine meae.
Ocyus [Reg: Ocius] es nostra cur non tellure receptus,
Absentem tantae quae tenuere morae?
Mon hoc pacta fides, non hoc promissa volebant,
Vox mea sollicito cum daret ore vale.
His bene te memini nostrum lenire dolorem,
Pectore quae semper fixa fuere meo.
Hac ego, vix binos ubi Cynthia fecerit orbes,
Auxiliaturo sistar in urbe Deo.
At bis completis apparuit orbibus, et iam
Lumina de Phoebo vix habet ulla suo.
Tempore cur tanto me passus vivere solum?
Vita per hos menses omnis acerba fuit.
Est augusta domus, sacrisque dicata Camenis.
Palladis attingens limine templa suo.
Bregela iucundo vestitus gramine ripas
Leniter humentes hanc prope voluit aquas.
Pons stat in opposito fulcris porrectus in urbem,
Haec in Marchiacos te via duxit agros.
Non tamen extructo [Reg: exstructo] domus est contermina ponti,
Separat a tectis fluminis unda viam.
Hinc ego spectabam tristis, si forte venires,
Hac discedebas, hac rediturus eras.
Iunctaque iam fuerat fratri bis Cynthia Phoebo,
Regius ex quo non mons tibi visus erat.


page 390, image: s414

Tristia tum complens lugubribus ora querelis
Deprecor invisae taedia longa morae.
Quando tuos repetes dilecte Sabine penates,
Exhilarans reditu pectora nostra tuo?
Cur non, ut decuit, respondent tempora pactis:
Non mihi servatam conqueror esse fidem.
Ad superos tandem confugi carmine supplex,
Illi te precibus restituere meis.
Num te magnarum tardarunt pondera rerum?
Num te difficiles impediere viae?
Forsitan es soceri detentus ab ore Philippi,
Forsitan es patrii tactus amore soli.
Desino quaerendis consumere tempora causis,
Finibus in nostris dummodo saluus ades.
Hanc prius in Lacrimis vitam luctuque trahebam,
Nunc mihi mens hilaris te redeunte redit.
Si meus hac alio migraret ab urbe Sabinus,
Nulla dies nobis hoc sine grata foret.
Hic quis me teneat? non te comitatus euntem
Perfruerer vitae commo ditate tuae?
Plurima tu praebes animo solacia nostro,
Saepe tuam tristis sors mea sensit opem.
Tu mihi vive diu, siquidem tu vivere dignus,
Multa tuo faciam nomine vota Deo.
Quicquid agis sincerus agis, nec fallere nosti [Reg: novisti] ,
Consulis occulta tu sine fraude tuis.
Totus es humanus (cur non tibi vera faterer)
Nec tua ventosus pectora fastus agit.
Hinc quotquot fausto sectantur Apolline Musas


page 391, image: s415

Prae reliquis vatem te coluere suum,
Absentemque procul maesto sunt carmine questi,
Inter quos et ego pars aliquanta fui.
Ergo diu vivat toto meus orbe Sabinus,
Perpetuus tanti vatis alumnus ero.

AD GEORGIVM SABInum de morte Petri Bembi Alexander Suchtenus.

ECquid ut audisti Petri de funere BEMBI,
Cor tibi propterea triste Sabine fuit?
Et te credibile est sacros lacerasse capillos,
Et nihil attonitum tunc potuisse loqui.
At non dissimulas, et te fecisse fateris,
Facturusque mihi visus es esse diu.
Mollicies [Reg: Mollities] sacros non dedecet ista poetas,
Quos studium tales, quod coluere, facit.
Turba sumus mitis, lacrimisque obno xia vates,
Cum quid amicorum flebile rebus inest.
Occidit Ausoniae BEMBVS facundia linguae,
Bembus amicorum qui tibi summus erat.
Huius habes similes veris in imagine vultus,
Perpetuum vestrae pignus amicitiae.
Hos quoties spectas, non ut spectare solebas,
Abluitur lacrimis picta tabella tuis.
Ergo nihil laeti nerunt [Reg: neverunt] tibi fila sororum,
Fila nimis docto perniciosa choro.


page 392, image: s416

Parcere divinis nescit fortuna poetis,
Hos vult arbitrio sed quoque stare suo.
Ante suos annos media florente iuventa,
Dimidium vitae concidit Anna tuae.
Ille dolor multos tibi sufficiebat in annos,
Vulneribusque novis non agitandus eras.
Sed quia sic rerum statuit suprema voluntas,
Sic ullam vanum est constituisse queri,
Fata pati maior laus est quam fata dolere,
Ut doleas quid te post doluisse iuvat?
Fortiter ergo feras quicquid mutabile non est,
Nos memores nostri nominis esse decet.
Ille tamen fuerat luctu dignissimus omni,
Horum, qui sacrae Phocidos arua colunt.
Ergo tuas reprimam lacrimas? ab possumus omnes
Fortia in alterius verba dolore loqui.
Causa gravis te flere facit, tibi iunctior illo,
Italus Ausonio nullus in orbe fuit.
Ipse Lycaoniam longe submotus ad Arcton,
Quo potes extincti nomen honore colis.
Solus et extremi facis hoc in finibus orbis-
Namque tibi soli cognitus ille fuit.
At quot in Ausonia sublati funera BEMBI
Uberibus lacrimis semianimesque gemunt?
Et decet, et meruit, iuvenes lugete senesque
Gloria Romani concidit eloquii.
Tullius ante sua fuerat quod Marcus in urbe,
Hoc Venetus nostro tempore Bembus erat.
Et non in toto facundior extitit [Reg: exstitit] orbe,


page 393, image: s417

Et, nisi me fallunt omina, nullus erit.
Purpureum Romae meruit virtute galerum,
Et poterat Princeps ordinis esse sui.
Et decet, et meruit iuvenes lugete senesque
Hoc iacet extincto Pontificale decus.
Turpe sit, esse aliquem gelida sub Parrhasis Arcto
Qui doleat, siccas vos et habere genas.
At vos vestra docent certe monumenta dolere,
Auxeruntque suas Tybris et Arnus aquas.
Nec tamen hi soli lugent, lugemus et ipsi,
A Latio positos quos procul orbis habet.
Ipse ego cum fueram certus de funere Bembi,
Pallidus, et longo tempore tristis eram.
Nam quoque speravi quondam te Bembe videre,
Sed quam, me miserum, spes ea vana fuit.
Ergo consortem me docte SABINE doloris
Hic, ubi spectatur Maenalis Arctos, habes.
Quodque tibi scripsi me Bembi morte dolere,
Ista mei luctus littera testis erit.

DE PEGASO EQVO AVROrae, et Georgio Sabino Brandeburgense, Petrus Lotichius.

Admonitrix operum tenebris aurora fugatis
Vecta Meduseo praepete mane rubet.
Hunc prior alati pedis ictibus edidit aetas
Fontis equum venas elicuisse novi.
Virgineas Helicon lauros ubi, praemia vatum


page 394, image: s418

Educat, Aonius templaque coetus habet.
Pandite Pegasides, cur huius origo liquoris
Dicitur Aurorae Pegasus ales equus?
Tempus (ait Clio) matris sub Memnonis ortum,
Aoniis gratum vatibus esse solet.
Tunc vigor intus agit maior, tunc pectora caelo
Ingeniis prima luce favente, calent.
Inde fluunt sacri latices, studioque perennes
Fons matutino fundit apertus aquas.
Cur tamen acer equus radiantibus additus astris,
Et quae fodit aquas ungula, clara micat?
Conspicui fulgens (dixit Dea) sideris instar
Ingeniosa mori quos monumenta vetant.
Vatis at in clypeo cur nunc volat ille Sabini?
Sic ego, sic Clio protinus orsa loqui:
Pegasus ut cunctis pernicibus ocyor [Reg: ocior] alis,
Impariter iunctis sic prior ille modis.

IDEM AD GEORGIVM SAbinum, de Patavii celebritate, et studiis suis.

Tu licet in patria, post bella gravesque labores,
Mollia securis otia rebus agas.
Eloquioque potens, et opum successibus auctus,
Illustres scriptis Caesaris acta tuis.
Et viadrus, riguos dum praeterlabitur hortos,
Ad tua mirantes carmina sistat aquas.
Non tamen [ut credo] memori tibi corde tot annis


page 395, image: s419

Excidit Euganei cura Sabine soli.
Sed desiderium superest, veterumque locorum
Dulcis adhuc oculis haeret imago tuis.
Et modo Medoacum, celeri modo puppe videris
Adriacum solito carpere more fretum.
Nunc subeunt Aponi fumantes sulphure lymphae
Inque Antenoreis proxima templa iugis.
Et zephyro gaudens Arquatum molle salubri,
Quaeque rigat liquidis arua Pluicus aquis.
Adde tot egregias animas, tot candida vatum
Pectora, constanti quae tibi mente vigent.
Iam tibi se BEMBVS, iam se Diis proximus offert
FRASTORIVS, Bembo par in honore suo.
Et cum FLAMINIO puri NAVGERIVS oris,
Arbiter intactae cultus uterque lyrae.
MOLSAQVE praecinctus myrtho [Reg: myrto] , quem sede piorum,
Almus inexhausto nectare pascit amor.
Atque alii, quibus hic olim comes ire solebas.
Aonas in montes, Castaliumque nemus.
Forsan et haec inter nostri tibi mutua cura est,
Quiaque sedens Veneto littore, quaeris, agam.
Scilicet hic obitus rerum contemplor, et ortus,
Et quibus e causis ordine cuncta fluant.
Et disco, quicquid medicos mare gignit ad usus,
Quicquid et omnifero terra benigna sinu.
Saepe iuvat Solem gelida vitare sub umbra,
Multaque de plantis, arboribusque loqui.
At me praecipue felix delectat Hyacus,
Et platanus manibus consita Bembe tuis.


page 396, image: s420

Nam platanum Bembus patriae non immemor olim,
Transtulit e campis Sicelis Enna tuis.
Saepe levi remo Venetas lustrare paludes,
Saepe libet totos ducere rure dies.
Solarique aestus in gramine, sicubi forsan
Laurus odoratas explicat alta comas.
Illic Arquatum, quacumque e rupe, saluto,
Et veneror cineres culte Petrarcha tuos.
Tunc simul ad calidas Aponi descendimus undas,
Nec piget asphodelum vespere ferre domum.
Hinc traho (quam longa est) abeuntem carmine noctem,
Dum sopor occlusas excubat ante fores.
Carminibus solor casus patriaeque meosque,
Abstergens maesta lumina saepe manu.
Sic mihi flos aevi, sic dulcis carpitur aetas,
Labitur, et tacito clam fugit illa pede.
Interea tamen instat Amor, nec pulsa recessit
Ossibus haec pestis perniciesque meis.
Nec ratio valuit saevas evincere flammas,
In summa quamuis legerit arce locum.
Ergo ego sustinui primo sub flore iuventae
Horrida difficili tempore castra sequi.
Oceani metas vidi, littusque remotum,
Qua Lybiam nostro separat orbe fretum,
Mille fatigatus rerum discrimina vici,
Saepe graves aestus, frigora saepe tuli.
Unius haud possum superare Cupidinis ignes,
Nec desideriis fortior esse meis.
Ite procul Musae, laurique hederaeque valete,


page 397, image: s421

HVTTENVS patriae quas tulit ante meae.
Carmina nil prosunt, non si mihi talia Phoebus
Praescribat moriens qualia cantat Olor.
Nec medicae curant Aponi mea vulnera lymphae,
Ulla nec Euganeis quae viret herba iugis.
Haec satis est tenera myrthi [Reg: myrti] cecinisse sub umbra,
Desine nunc Erato plura, SABINE vale.

IN PEGASVM GEORGII Sabini Ioannes Schosserus.

Martia fecundum quae protulit ungula fontem,
Qua iuga Parnasus clara bicornis habet.
Haec eadem gelidis venam produxit in oris,
Mons Odoacrinae qua tenet urbis opes.
Pegasus huc postquam veloces transtulit alas,
A liquidis Viadri, quas habitabat, aquis:
Fluminis in sacrum conversa est unda liquorem,
Regia quod largo moenia fonte rigat.
Graecia dum regni deplorat maesta ruinam,
Templaque virginei Mars Heliconis habet:
Gorgoneus nostris in finibus elicit ales,
Ora quibus vatum culta rigantur, aquas.

EPITHALAMIVM DE NVptiis Georgii Sabini, et Annae, filiae Christophori Cromeri Regiomontani, Autore [Reg: Auctore] Felice Fidlero.


page 398, image: s422

Cincte volatilibus scelerate Cupido sagittis,
Qui genus obsceni turpe parentis habes,
Quique pudore cares, vetitoque libidinis igni
Subicis illicitas, matre iubente, faces:
Quae tibi cum sancto res intercedit amore?
Ad pia cum non sis festa rogatus, adi.
Exerceque tuas vires, ubi noxia regnat
Mater, et est facibus perniciosa suis?
Turpiter impuros ibi torreat ignis amantes,
Urit ut accensos Trinacris Aetna globos.
Hic sacra legitimi panguntur foedera lecti:
Non facit ad castos improba flamma toros.
Sancte pudicitiae custos, divine Cupido
Ad pia coniugii festa rogatus, ades.
Tu monitore DEO flexos moderaberis arcus,
Tradita divina sunt tibi tela manu.
Tu facis, ut socio cum iuncta puella marito est,
Castus in amborum pectore crescat amor.
Sancte Cupido veni paucos subiture labores,
Hic tua non longum dextera praestet opus,
Sponte secuturus ducetur uterque, nec acres
Est opus alterutri supposuisse faces.
Nec tantum castos quia sis aucturus amores,
Ad sacra coniugii concelebranda veni:
Forsan et hic aliquid, quod te vidisse iuvabit,
Quoque tuas aures afficiemus, erit.
Prome fides, citharamque puer, divina canemus
Pacta maritalis sanctaque iura tori.
Foedus init sacrum vates hac luce Sabinus,


page 399, image: s423

Sponsa petit thalamos Anna puella novos,
Res sacra coniugium: quid te divina potestas
Sanctius in terris quod statuisset erat?
Quando Deus caelum, stellas, elementa crearat,
Et solidam medio disposuisset humum,
Inque globi speciem totum formaverat orbem,
Cunctaque sub certa condita lege forent:
Mox ita subiectis dominantem rebus Adamum
Dicitur ex vili composuisse luto.
Iam quid agat, solumne virum sine coniuge fingat?
Vir sine coniugio non bene vivet, ait.
Nec mora, Somne veni dixit, lentoque sopore
Membra quiescentis corripiantur Adae.
Iussa facit Somnus, virgaque humectat Adami
Tempora, Lethaeis illa madebat aquis.
Mox quasi defessos altus sopor occupat artus,
Clausaque securus lumina torpor habet.
Iam ceruice caput nutat, casumque minatur,
Et caret officio pesque manusque suo.
Ponit humi corpus, praetensaque brachia mento
Subdit, et ignavum reddit ab ore sonum.
Non illum litui, non sistra canora, tubaeque
Commoveant? somno membra sepulta iacent.
Tunc opifex costam lateri stertentis ademit,
Carneque supplevit, sumserat [Reg: sumpserat] unde, locum,
Sustinuitque manu, dixitque potentia verba,
Verba quibus mundi grande creavit opus.
Fit mulier, secumque trahit spiracula vitae,
Cui nullam vidit postera turba parem,


page 400, image: s424

Flava comas, rubicunda genas, et amabilis ore,
Quae nihil in toto corpore turpe gerat.
Si spectes animum, nihil est praestantius illo,
Pluraque divinae semina mentis habet.
Interea somnus, domino mandante, recedit,
Excitus a mento brachia ducit Adam.
Distenditque pigros lento curvamine neruos,
Et sedet in viridi semisopitus humo.
Ut surgit, facieque nova praestante puellam
Spectat, ab amplexu vix tenet ille manus,
Agnoscitque genus, vitaeque iuvamen, et inquit,
Nuper an haec nostrae portio carnis erat?
Haec de carne mea certe desumpta virago
Dicetur thalami fida marita mei.
Grata Deo pietas non deseruisse parentes,
Gratior, uxorem non repulisse suam.
Una caro vir et uxor erunt, et sorte fruentur
Compare, ut exactam praestet uterque fidem.
Conditor his actis caelesti numine rebus:
Fertur eis sacras imposuisse manus,
Et dixisse: novos ut germinat uva racemos,
Cultaque formoso gramine vernat humus:
Vos ita fecundis implete cubilia natis,
Duret ad extremos vestra propago dies.
Tanta creatori, post prima exordia mundi,
Foedera coniugii pangere cura fuit.
Nec pepigit tantum, studio conseruat eodem:
Vultque coli vera cum pietate torum.
Ipse sub humana specie, qui morte peremta [Reg: perempta]


page 401, image: s425

Traxit ab aeterno corpora nostra chao.
Ipse Palaestinis ut erat regionibus hospes,
Intravitque tuas Cana vetusta domos:
Esse sibi docuit socialia vincula curae,
Iuvit et officio talia pacta suo.
Adiecitque sacris munus laudabile taedis,
Vinaque de liquidis dulcia fecit aquis.
Numquid et istius nobis conviva diei,
Humani generis Christe redemtor [Reg: redemptor] eris?
Non aberis certe, potior tibi nulla voluptas,
Quam patre quod fieri praecipiente vides,
Tuque, Paterque tuus, consolatorque piorum
Haec (scio) promissa festa iuvabit ope.
Et tu foede puer, casti violator amoris,
Hic tua fax aliquid iuris habere potest?
Coniugii Deus autor adest, turbamque prophanam [Reg: profanam]
Inde iubet nocuos abstinuisse pedes.
At tu virginei cum sis decus Anna pudoris,
Sponsaque iam thalamos ingrediare novos:
Quid facias nosti [Reg: novisti] : vix te studiosior extat [Reg: exstat] ,
Quae relegit sacros ulla puella libros.
Scis bene, iungaris qua conditione marito,
Scis, nil legitimo sanctius esse toro.
Hunc studiosa coles, et caro dedita sponso,
Mutua coniunctae gaudia pacis ales.
Quamque vir excipiet, sortem patieris eandem,
Pars eris illius corporis, ille tui.
Quid magis humanum? quam si communia ducant
Fata, quibus iuncti corporis una caro est.


page 402, image: s426

Consortem reverenter habe, caput ille maritae
Dicitur, et iusto debet honore coli.
Cur tamen haec moneo? viridantibus affero pratis
Gramen, et in rapidas congero flumen aquas:
Ipsa legis sacri quid agant oracula verbi,
Suspicor hic monitis non opus esse meis.
Te quoque cara parens summae pietatis amatrix
Haec nisi legisses, admonitura fuit,
Si tamen ignoras quo coniuge nupta frueris,
Pars tibi fortunae cognita parua tua est.
Ille decus patriae, quo Teutonis ora superbit,
Cuius inextinctum gloria nomen habet,
Quem procul hinc positae gentes mirantur et optant,
Ne sub hyperborea contumuletur humo,
Et qui Principibus meruit virtute probari,
Summus in imperio quos penes ordo fuit.
Quo consorte tori decus indelebile famae
Invenies thalamos hic petit Anna tuos.
Quam multas credis, quod habes, optare puellas?
In quibus aeterni nominis extat [Reg: exstat] amor.
Non semel, o tali felicem coniuge dicent,
Invidiam secum vox tamen illa trahet.
Quo magis ad nutus tanti vixisse mariti
Te decet, et mores composuisse tuos.
Nec rude pectus habes, edocta parente cavebis,
Fiat ab offensa tristior ille tua.
Quos magis affirmes, generose Sabine, beatos,
Quam quibus est tali praedita nupta fide?
Quicquid in ingenua thalami consorte probatur


page 403, image: s427

Haec habet, o tanto digna reperta viro.
Maestus eras, ut prima tibi decesserat uxor,
Et sonuit vitae longa querela tuae.
Inque domo vidua te tristia signa gerentem
Ter circunductis [Reg: circumductis] Sol repetivit equis.
Hoc Deus ut vidit, similem tibi largiar, inquit:
Euentu sequitur res stabilita suo.
Nomen idem rediit, facies cognata priori,
Haec tibi divina contigit uxor ope.
Huius eris dominus, non ut muliebria tentes,
Corpora sub pedibus pressa ferire tuis:
Haec decet immites vis imperiosa tyrannos,
Quos iuvat in proprium bella movere latus.
Illa tui pars est, potes hanc odisse figuram?
Hanc quoque seruari vult in honore Deus.
Forsan ob id costam medio de corpore sumsit [Reg: sumpsit] ,
Ne sit in abiecto femina spreta loco.
Dum meditor, versumque brevem subnecto priori,
Ecce sonant celeri tympana pulsa manu,
Convivasque vocant? quis me remoratur iturum?
Nunc ego me potero continuisse domi?
Et faciam versus? et mens distracta vagetur?
Ad thalami propero festa, Sabine, tui.
Quanta puellarum sacram procedit ad aedem
Copia, quot iuvenes? vix numerare queas.
At lascive puer, num te prius unde removi?
O scelus, et iaculis insidiose tuis.
Aspice, pone legit tardo vestigia passu,
Cui struis insidias? hinc fuge, crimen habes.


page 404, image: s428

Hem formose cave iuvenis, tibi tela minatur,
Iam levis accensa stridet arundo face,
Lentus es ab nimium, celeri male saucius arcu
Incustodito pectore vulnus habes.
Si tamen hic aliquid tibi dat via publica iuris,
O scelus, ad templi limina siste gradum.
Sancte pudor teneras obducte rubedine malas,
Cui premit ornatas candida vitta comas,
Tu vigilans templi custos, tu ianitor aulae,
Coniugio sacer est hic locus, esse velis.
Accedat Pietas, si non bene sufficis unus,
Vitabit castas, iussus abire, fores.
At veniet summum caelesti Numen ab arce,
Et secum comites ad pia festa vehet.
Tunc aperi posito clausas munimine portas,
Tunc pateat moto cardine tota domus.
Fausta precabuntur socialibus omina taedis,
Et verbis addet munera quisque suis.
Candida pax aderit, Concordia mitis, Amorque
Sanctus, et his socio pectore iuncta Fides.
Quaeque iuvat gravidas utero Lucina puellas,
Obsequio veniet grata futura suo.
Di faciant assint, et connubialia seruent
Gaudia muneribus promoveantque suis.
Vos socialis amor, vos mutua gratia firmet
O iungenda sacro corpora bina toro.
Reddite fecundi communia pignora lecti,
Ut soboles vestrae sit numerosa domi.
Vos pia fata regant, vos nescia ita doloris,


page 405, image: s429

Longaque felici tempora sorte iuvent.

ALIVD EPITHALAMION de iisdem nuptiis, Autore [Reg: Auctore] Davide Milesio Nissaeno.

Diva soporiferas quae lumine discutis umbras,
Aethereique moves praevia Solis equos:
Ecquid agis? nondum nocturna silentia cantu
Rupit purpureae nuncia lucis avis.
Tu tame [Reg: tamen] humentes super aequora scandis in auras,
Claraque fulgenti sidera luce fugas.
Aut properas veteris pertaesa cubile mariti,
Aut cupis hac pulsa nocte iuvare diem.
Sed non odisti veteris connubia lecti,
Alterius causa tam cito carpis iter.
Spectatura sacri properas nova gaudia vatis,
Tempora iam thalami festa Sabinus aget.
Cincta caput myrto, niveisque invecta columbis
Huc quoque suscepit mater amoris iter.
Iam reserata tenet spaciosi [Reg: spatiosi] limina caeli,
Qua patet obliquo cardine prima domus.
Cum Iove Phoebe sacer positu consistis eodem,
Gorgoneus comitem se quoque praebet equus.
Labere veloci per nubila labere cursu
Pegase, nunc alis promoveare tuis:
Nunc Meminisse velis quo te dignatus honore,
Sacra tui fontis numina sponsus amet.
At tibi coniugium felix faustumque precamur,


page 406, image: s430

Et bene sit ceptis [Reg: coeptis] decte Sabine tuis.
Iam tandem veteres animi dediscere luctus,
Et mala tristiciae [Reg: tristitiae] spernere iussa potes.
Tertia lugentem quae te conspexerat aestas,
Est tibi laeticiae [Reg: laetitiae] causa futura novae.
Nam variata suis vicibus velut omnia pergunt,
Sic subeunt certas tempora certa vices.
Ac velut obscuro lampas Phoebeia caelo
Quando sub aeria nube retenta latet:
Exerit auricomum tandem iubar, atque serenum
Exornat radio splendidiore caput:
Sic ubi venerunt optatae tempora lucis,
Tristiciae [Reg: Tristitiae] finem quem statuere tuae:
Exultans [Reg: Exsultans] animis vates clarissime laetos,
Quos tibi concedunt numina, sume dies.
Induito faciles gaudenti pectore vultus,
Exhilarent animum gaudia mille tuum.
Et vos o volucres curas diffundite venti,
Ferte per extremas tristia cuncta plagas.
At iam solennes [Reg: sollemnes] procul en longo ordine pompas
Ducit, et in mediis en Hymenaeus adest.
O quales memorem coetus, quo splendida luxu
Talia vix oculis agmina visa meis?
En ut eat lepidis circundata [Reg: circumdata] sponsa cateruis,
En ut eant faciles aere nitente chori.
Si propius spectas cultus vultusque decoros,
Nympharum certe creditur esse genus.
Cui sensus merito non talia spectra moverent,
Durius hunc saxo pectus habere putem.


page 407, image: s431

Sis Hyemenaee bonus, sint taedae laeta iugalis
Omina, sint socii foedera fausta tori.
Hosque dies laeti mecum celebrate faventes,
Omnes qui Musis dedita turba sumus.
Nam decet haec nostro gratari gaudia vati,
Si modo quem grati nomen habere iuvat.
Tu quoque Phoebe pater vatum, cui talia curae,
Altior in media quando vehere die,
Cum propior nostris fundes tua lumina terris,
Quas videt aduerso Cassiopea sinu,
Quae dea virginibus Formae placidissima nostris
Munera ab aethereis mittit in ora plagis:
Huc oculos (inquam) vultusque referre serenos
Cultoresque tuos exhilarare velis.
At tua mox sponsi soror invisura cubile
Approperat niveis Cynthia vecta rotis.
Vos quoque Castaliae lepidissima turba sorores,
Ad sacra coniugii gaudia ferte pedem.
Ferte animos hilares, nova carmina ferte Camenae,
Plectraque; cum citharis ferte sonora Deae.
Tuque Erato levibus choreis quae iungis amores,
Officio fac sis non aliena tuo.
Iamdudum blandae Charites viridantia lauro
Mista [Reg: Mixta] que cum myrto frondea serta parant.
Inter Hamadryadas pulcerrimus [Reg: pulcherrimus] ora Cupido,
Iam puer hinc rixas, iam movet inde iocos,
E calathis violas dum vertit, et aurea passim
Turbat, et e sertis fila revulsa trahit.
Vos et in occultis nemorum quae vallibus aevum


page 408, image: s432

Fallitis, huc faciles approperate Deae.
Numina vestra voco, Dryades properate puellae,
Cingite flaventes fronde virente comas.
Non hic cornigeri celebrabunt orgia Fauni,
Nullaque ductabit rustica turba choros.
Nec vestrae Satyri tendent sua retia formae,
Cuncta sed ingenui plena pudoris erunt.
Et vos ad liquidos fontes quae ducitis annos,
Quarum cum fama forma venusta manet:
Una omnes niveae vos huc conferte Napeae,
Ad pia non vacua festa venite manu:
Sed sponso plenis date munera vestra canistris,
Florea diversis dona parate modis.
Cana papaveribus distinguite lilia rubris,
Mista [Reg: Mixta] que purpureis alba ligustra rosis.
Iungite pubenti molles violas hyacintho,
Gaudentem duplici iungite flore crocum.
Et decus exculti non desit amaracus horti,
Nec florum quicquid mollia prata fovent.
Vos quoque mulcentes vos Oceanitides aurae,
Regna quibus mundi peruia cuncta patent.
Aspirate leves Syriae fragrantis odores,
Assyrius Cyprio certet honore vapor.
Copia cum nardo non cesset olentis amomi,
Spiret odorati quicquid Eous habet.
Iamque procul cano glomerantur in aequore nymphae,
Cernitur in mediis fluctibus ire Tethis.
Nereides circum Panopeaque Cymothoeque,
Cum Pholoe claudunt flava Thalia latus.


page 409, image: s433

Intonat et concha Triton, Hymenaeaque cantat,
Sed chorus alternis subicit ista modis:
Sis felix longa vates dignissime vita,
Sit bene coniugio magne SABINE tuo.

MORTVAE INFANTI FILIAE Georgii Sabini, nepti Melanchthonis, Ioachimus Camerarius.

[Gap desc: Greek section]

DE CAESARIBVS A SABINO descriptis, Ioachimi Camerarii.


page 410, image: s434

[Gap desc: Greek section]

VITI AMERBACHII.

[Gap desc: Greek section]

EPITAPHIVM IOANNIS CArionis, autore [Reg: auctore] Matthia Illyrico.

[Gap desc: Greek section]


page 411, image: s435

EPITAPHIVM BARBARAE filiae Georgii Sabini scriptum a Iohanne Chesselio.

[Gap desc: Greek section]

FINIS.