sabin1 bis 20 June 2003 Ruediger Niehl
typed text -structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 268, image: s292

GEORGII SABINI LIBER EPIGRAMMATVM.

AD VIRVM DIGNITAte et doctrina praestantem, Paulum Praetorium, Sigismundi Archiepiscopi Magdeburgensis, consiliarium et Praeceptorem.

QVae legerent hilari iuvenes epigrammata vultu,
Vatis ad exemplum compositurus eram,
Quem tulit urbs Celtis et Iberis condita priscis,
Bilbilis, irrigui cincta Salonis aqua.
Affectansque sales, argutaque dicta, precabar
Vellet ut inceptis Musa favere meis.
Illa movens risu caput, o quid inanibus optas
Votis? tune paras esse iocosus? ait.
Te gravis anxietas animi, curaeque fatigant:
Ingenio gaudet liberiore iocus.
Quin et Bilbilici dicteria multa Poetae
Sunt obscena: nigro multaque felle madent:
At lacerant famam: sed non imitanda modestis
Ingeniis, nes sunt moribus apta tuis.
Quae tamen exhilarent lectoris carmina mentem,


page 269, image: s293

Ludere si plectro te breviore iuvat,
Lude verecunde: nec spinis asper acutis
Punge: neo obscenis ore resolve modis.
Dixerat: illius monitis et iussa secutus,
Ingenua duxi nil gravitate prius:
Haecque brevi ludens epigrammate carmina feci,
In quibus arguti sunt sine felle sales,
Obscenique nihil: resonam nunc alloquor echo
Tristia nunc titulis orno sepulcra suis:
Et io cor interdum, recitoque moventia risum
Dicta, tamen vana quae levitate carent.
Hos tibi Pieridum cultori dedico lusus,
Ingenii fautor candide Paule mei.

LIBER Ad LECTOREM.

Non ego sum lepido compar epigrammate vati,
Quo didicit salse Roma iocante loqui.
Ipse sed illius quasi simius, aemula ludo
Carmina: quae quanquam [Reg: quamquam] non tibi forte placent.
Tu tamen evolvas: cura graviore vacantem
Te, cum simiolo ludere quando iuvat.

ECHO.

Dic mihi Nympha cavis habitans in vallibus echo,
Semicaper Faunus cur ita clamat? Echo, amat.
Quae tamen illa, furit cuius male sanus amore?
Divitis an Codri filia Nais? ECHO, ais.


page 270, image: s294

Est opulenta quidem, sed turpibus obsita rugis:
Debuit hac bifrons ducere Ianus. ECHO, anus.
Candida me vero Thaumantias urit amantem,
Cuius forma decens Et generosa. ECHO, rosa.
Huius amore flagro: sed dic resonabilis Echo,
Quae res ergo graves sunt in amore? Echo, morae.
Ver est conveniens blandis et amoribus aptum:
Vere novo sponsum me fore reris? ECHO, eris.
Interea gelidis in vallibus ipsa valeto,
Vox tua saepe mea voce sonabit. ECHO, abit.

EPITAPHIUM FRIDERICI Marchionis Brandeburgensis Archiepiscopi Madeburgensis, qui obiit Anno M. D. LII.

Reddidit ante diem fridericus Marchio vitam,
Factus ubi praesul Parthenopaeus erat.
Hunc ubi conspexit Res publica morte solutum
Flevit, et haec maesto pecore verba dedit:
O columen Iriderice meum, ceu messis in herba,
Ab tua sub primo flore iuventa perit.
Te vix alter erat praestantior indole Princeps:
Spes erepta mihi funere quanta tuo?

DE ASTROLOGO et aratore.

Dixerat astrologus caelum sine nube futurum


page 271, image: s295

Principe silvarum lustra petente suo.
Dixerat e contra ruiturum nubibus imbrem,
Uertere consuetus bobus arator humum.
Uix ingressus erat Princeps nemus ilice densum,
Cum subit o pluviae praecipitantur aquae.
Laudat aratorem Princeps, ipsumque doceri
Astra, sed astrologum sumere rastra, iubet.

APOPHTEGMA Divi Augustini.

Dum Lybicis Christum pater Augustinus in oris
Asserit, ac Peragit munus in aede suum:
Dum miranda refert populo primordia mundi,
Esse docens verbo cuncta creata Dei:
Impius assurgit verbisque procacibus Afer,
Ergo opifex rerum quid faciebat? ait,
Et quibus intentus fallebat tempora curis?
Mundus adhuc nondum cum fabricatus erat.
Praesul ad haec Lybicus, fabricabat tartara dixit
His, quos scrutari talia mente iuvat.

IN TVCCAM OBtrectatorem.

Parva quod alterno deduco Poemata versu,
Diceris ingenium carpere Tucca meum.
Sunt mea parua quidem, tenuique simillima rivo,
Leniter immunda sed sine sorde fluunt.


page 272, image: s296

Multa turget aqua septemplicis alueus Istri,
Sed nimis est multa turbidus Ister aqua.
Nemo petit sitiens ingentia flumina: Paruo
Fonte levant homines, flumine bruta sitim.

IN EFFIGIEM IOACHIMI II. Marchionis Brandeburgensis, Principis Electoris.

Fulmine dum belli tempestas perculit omnes,
Quos tenuit Martis dira cupido duces,
Optimus hic Princeps intactus fulmine mansit
Ullanec hostili vulnera clade tulit.
Quae ratio? pacem coluit, Pacisque sequester
Martia consilio sustulit arma suo.
Maius ob id nomen, quam si vera bella dedisset,
Seque cruentasset sanguine plebis, habet.

DE AQVILA BRANdeburgensi.

Dum volucres aliae cum Caesaris alite bellum
Unguibus armatis exitiale gerunt,
Fortia signatus regali pectora sceptro
Ales, Caesareae fidus adhaeret avi.

TORMENTVM BELLCVM, Iulii II. Pontificis imagine insignitum.


page 273, image: s297

Qui truculentus eram bellator, et effera cuius
Mens olim rigido durior aere fuit,
Aenea sum belli nunc machina: fulminis instar
Et nunc ignivomo Iulius ore fremo.
More meo strages, et funera stragibus edo:
Urbibus exitium dirus, ut ante, fero.
Sic mihi vis eadem remanet post fata nocendi:
Tristia me populus damna tonante facit.

AD SIGISMVNDVM ARCHIepiscopum Madeburgensem, Sigismundi Regis Poloniae ex filia nepotem.

Quanta Sigismundi gravitas, sapientia, virtus,
Quem coluit regem Sarmatis ora, fuit:
Tanta tibi gravitas, illius tanta nepoti
Virtus, tamque sagax contigit ingenium.
Quin eadem facies, habitusque simillimus oris,
Inque tuo validum corpore robur inest.
Indole sic animi, sic fausto nominis illum
Omine, sic oculis, sic gravitate, refers.

DE IOACHIMO II. MARCHIone Brandeburgensi exercitum contra Turcas in expeditionem educente augurium.

Cum patris educens Ioachimus Marchio turmas


page 274, image: s298

Castra profecturis signaque movit equis,
Auspice qui contra pharetratos Caesare Turcas,
Acria pro CHRISTI nomine bella gerit:
Ingrediente viam cantantes Principe pulli
Insolitum liquida voce dedere sonum,
Praepete qui nondum vestit corpora penna,
Ante duos sed adhuc ova fuere dies.
Haec bona felicem portendunt signa triumphum:
Auguriis faustum talibus omen inest.
Namque ubi Thebanis victi Lacedaemones armis,
Sanguine fecerunt Leuctra cruenta suo:
Martis aves, laeto victoribus omine, galli
Prospera vocali gutture signa dabant.

TROPHAEVM EIVSDEM Marchionis.

Haec tibi Turcarum Ioachimus Marchio victor,
Militiae statuit Christe trophaea suae:
Arcusque, clypeosque, sagittiferasque pharetras,
Barbara quae fusis abstulit arma Getis,
Caesaris auspicio pugnans ubi contudit hostes:
Dedicat haec templis munera vota tuis.

COLLATIO SATVRni et Papae.

Falcifer hic olim Saturnus regna tenebat,
Ausonius sedem nunc ubi praesul habet.


page 275, image: s299

Ille parens crudelis erat, natosque vorabat:
Hic simili praestat se feritate patrem.
Namque suos natos, cum bile tumescit et ira,
Ad stygias saevo fulmine mittit aquas.
Ille gravem fertur deglutivisse molarem:
Faucibus hic arces, oppida, regna, vorat.

DE ALBERTO ACHILLE Germanico, Marchione Brandeburgensi.

Certior Albertus cum Marchio redditus esset,
Acre sibi bellum quinque parare Duces:
Atque moneretur ne tot contenderet impar
Hostibus: intrepidus iussit abesse metum.
Quin refera tanto plus laudis ab hostibus, inquit,
Illorum quanto copia maior erit.
Anxia solliciti quam causam turba pavoris
Attulit: haec illi calcar ad arma fuit.

DE TOLLIONE FUrante horologium.

Quod movet aequales spaciis [Reg: spatiis] distantibus horas,
Liliger auratum Gallus habebat opus:
Hoc ubi, militiam funestaque bella secutus
Tollio, Normannus surripuisset eques,
Inque sinu furtim per regia limina ferret,
Edidit horarum machina mota sonum.


page 276, image: s300

Indicio tali fur proditur: omnia fiunt
Crimina iudicio sic manifesta Dei.

DE IOANNE GEORGIO Marchione Brandeburgensi.

Invia dum canibus silvarum lustra pererrans
Cuspide setosos Marchio figit apros,
Mars ait, hoc Princeps studium depone Dianae,
Et fac militiae castra sequare meae.
Me duce magnificas Asiae venaberis urbes:
Inque tuos casses Turcica regna cadent.
Quae vastat Scythicis egressa paludibus orbem,
Succumbet iaculis bellua fixa tuis.

IN EFFIGIEM ALBERTI Marchionis Brandeburgensis, primi Ducis Prussiae.

Regia laurigeris qui condidit atria Musis,
Hic ubi labentes Bregela volvit aquas,
Primus et indigenas vera pietate Borussos
Imbuit ALBERTVS Marchio, talis erat
Bis tribus adiectis quando natalibus aevi
Dena recensebat lustra peracta senex.

IN EFFIGIEM ANNAE SOphiae, filiae Ducis Prussiae.


page 277, image: s301

Qualis Amycleas inter formosa puellas
Tyndarei quondam filia regis erat:
Talis apud gentes, quas Parrhasis educat arctos,
Eminet ac roseo vix habet ore parem,
Nobile quae nomen Sophiae de nomine ducit,
Anna Borussiaci clara propago ducis.

EPIGRAMMA INSCRIPTVM termino in finibus Lituaniae et Prussiae posito.

Quando Sigismundus patriis augustus in oris,
Primus et Albertus Marchio, iura dabant:
Ille Iagellonis Litavorum Principis urbes,
Hicque Borussorum Pace regebat opes:
Haec erecta fuit moles, quae limite fines
Signat, et amborum separat arua Ducum.

EPIGRAMMA INSCRIPTVM in Palatio Ducis Prussiae, ubi depicta est genealogia Caroli V. Imperatoris.

Francia quae tribuit devictis nomina Gallis,
Troiugena claros Hectore lactat avos,
Hos et progenuit reges regumque nepotes,
A quibus Habspurgae manat origo domus.
Unde duces orti, quibus omnes Austria reges
Sanguinis exuperat [Reg: exsuperat] nobilitate sui.


page 278, image: s302

Cum genus Aeneadum non amplius imperet, orbis
Cepit ab Hectorea posteritate regi.

EPITAPHIVM LVDOVICI Regis Hungariae, a Turcis occisi.

Natus ab antiquo Ludovicus sanguine regum,
Pannoniae gessi sceptra potente manu:
Occubui, patriam dum Protego fortibus armis,
Thrace fero regnum depopulante meum.
Nec tamen adverso cecidi quod Marte peremptus,
Patria quod mecum concidit ipsa, queror.

DE PRINCIPVM discordia.

Mutua discordes faciebant proelia turdi,
Acris et alitibus pugna duobus erat.
Vidit ut amborum praedo certamina Nisus,
Unguibus ac rostro dilaniabat aves.
Sic modo dum faciunt discordes proelia reges,
Turcicus Europae diripit hostis opes.

IN MVNIIONES VRbium Germanicarum.

Quando ruinosis stabant circundata [Reg: circumdata] muris
Oppida, nec praeceps fossa nec agger erat:


page 279, image: s303

Inclita tum belli Germania laude vigebas,
Hoste tibi nullos incutiente metus.
At fossis post quam nunc es munita profundis,
Aggeribusque urbes vallat arena tuas:
Nunc virtute cares: nunc supplex porrigis ultro
Omnibus imbelles hostibus ipsa manus.
Grandia quod trepidos formidine cornua ceruos,
Hoc tua te fossis moenia cincta iuvant.

EPITAPHIVM BALDAsaris patris Georgii Sabini, Consulis Brandeburgensis.

Quas pater inferias, tibi quae funebria soluam
Munera? quae meritis praemia digna tuis?
Urbis honoratus rexisti consul habenas:
Afflicta est populi te moriente salus.
Acer eras scelerum vindex, et cultor honesti:
Iuraque reddebas civibus aequa tuis.
Tuque mihi sumptus alimentaque larga dedisti,
Cum puer his studiis erudiendus eram.
Pro quibus officiis quanquam [Reg: quamquam] tibi nulla rependi
Dona, nisi haec luctus heu monimenta [Reg: monumenta] mei,
Funere sublatus tamen hoc solamen habebis
Care parens, nequeat quod tua fama mori.
Namque tuum decorant tumulum servantque Camenae,
Per quas aeternum vivere fama solet.


page 280, image: s304

DE DIVITE ANV INSVLtante pauperculae mulieri

Pauperis uxor erat sed honesti civis: ad illam
Vestibus et gemmis splendida venit anus,
Cuius sacrilega ditatus fraude maritus,
Turpiter immensas accumularat opes.
Sicque locuta fuit: sum divite splendida cultu:
Tu quid inops inopis coniugis uxor habes?
Opportuna dedit verbis responsa modestis
Pauper honorato femina iuncta seni,
Te decorant Tyriae vestes, gemmaeque nitentes:
Fama boni decorat me sed honesta viri.

EPITAPHIVM ALBERTI Filii Georgii Sabini.

ALBERTI gelida consumti [Reg: consumpti] morte SABINI
Filioli sunt hic ossa sepulta mei,
De quo magna quidem sed inanis facta parenti
Spes mihi, detraxit quam fera Parca, fuit.
Corpore robustus, teneris animosior annis,
Ingenio praestans, ore venustus, erat.
Indicat infelix operosi cura sepulcri,
Quanta mihi misero spes sit ademta [Reg: adempta] patri.

ALIVD EPITAPHIVM eiusdem.

Unica Christe salus hominum qui tristia nobis


page 281, image: s305

Mortis ademisti vincula morte tua,
Has precor exuvias, animamque tuere caduci
Corporis, hic gelida quod requiescit humo.

EPITAPHIVM CHRISTOphori filii Georgii Sabini.

Tu quoque Christophori nomen qui nate gerebas,
Spesque senescentis magna parentis eras,
Conditus hic dormis: et eodem iuncta sepulcro
Hic tua fraternis ossibus ossa cubant.

AD AFFINEM SVVM DOctorem Christophorum Ionam Regiomontanum.

Conctaleonte Leon cum fratre forensibus armis
Decertat, dubio bellaque Marte gerit.
Belli causa patris non intellecta voluntas,
Ipse suas utri nempe dedisset opes.
His etenim verbis, mea do bona cuncta leonti,
Ante parens usus, quam moreretur, erat.
Hinc sibi cunctaleon patris bona vendicat haeres,
Omne patrimonium poscit et ipse Leon.
Tu refer antistes legum doctissime Iona,
Quis sit adepturus iure parentis opes.

DE AVLICO.


page 282, image: s306

Aulicus incedit dum longa per atria solus,
Ore velut coram Principe verba dabat.
Rusticus aspiciens hunc percontatur et inquit,
Nemine quid tecum verba loquente facis?
Aulicus hic moto stomacho: cur improbe dixit
Ista rogas? mecum quod loquor, anne vides?
Ille sub haec fateor: sed cur non mutua ducis
Verba locuturus cum meliore viro?

PICTORIS IOCVS.

Pignora conjugii deformia pictor habebat,
Uxor in hunc talem protulit ipsa iocum:
Cu [Reg: Cum] tua praestantes manus exprimat aemula formas,
Cur secus ac pingis, corpora fingis? ait.
Nocte refert, soleo tenebrosa fingere, pingo
Clara nitet Phoebo cum radiante dies.

DE SENIBVS IN COEMITErio confabulantibus.

Complorata iacent maestis ubi corpora bustis,
Garrula soluebant vocibus ora senes,
Certabantque iocis: ad quos puer ore proteruus,
Sunt, ait, ad vestras gaudia quanta domos?
Confectos aetate senes, laetoque propinquos,
Ipsorumque notans, esse sepulchra, domos.

AD IOANNEM HORNBVRgium, Episcopum Lubusanum.


page 283, image: s307

Unice Maecenas et vatis amice SABINI,
Ut quoque carminibus tu celebrere meis,
Hoc mea te donat succincto Musa libello:
At mihi cur donas hoc leve munus? ais.
Nempe quod in tenero doctorum carmine vatum,
Te nihil arguta plus brevitate iuvat.
Salsa sed haec (inquis) non sunt epigrammata: cur haec
Dulcibus aspersit non tua Musa iocis:
Publica dissidiis turbantibus otia rarus,
Haec quo scribebam tempore risus erat.

EPITAPHIVM VXORI EREctum ab Antonio Borg, Prussiae Praefecto.

Accipe perpetui sed flebile pignus amoris,
Nuper eras thalami quae decus Anna mei,
Hos memores versus, clarum post funera nomen
Unde recognoscant saecula longa tuum.
Non virtute minus, quam nobilitate, fuisti,
Inclita: te vitae candida fama manet.
Inviolata mei seruasti foedera lecti:
Culta tibi pietas, est tibi culta fides.
Nec sterilis, sed eras fecunda: nec altera, dulci
Femina quae vultu te superaret, erat.
Munera pauperibus conferre benigna solebas,
Luxerunt inopes te moriente nurus.
Nunc es apud superos: Christum moritura vocabas
Voce redemtorem [Reg: redemptorem] deficiente tuum.


page 284, image: s308

EPIGRAMMA INSCRIPTVM in pariete Gymnasii Regiomontani.

Quando redemtoris [Reg: redemptoris] post incunabula nostri,
Addita tercentum lustra duobus erant,
Phoebus et undecies ternos compleverat orbes,
Lucida qui caeli signa pererrat equis,
Hic erecta fuit doctis Academia Musis,
Quas fovet Alberti cura benigna Ducis.

ALIVD IBIDEM.

Qui regit indomito praestantes Marte Borussos,
Gymnasio Princeps haec dedit arma suo,
Nempe duas Aquilas, invictum Heroaque, cuius
Aonidas forti protegit ense manus.

IN MERCVRIVM VANdalum.

Te magis elinguis cum sit nec agrestior alter,
Quare Mercurii nomen inepte geris?
Non ita dicendi quod praestas laude, vocaris:
At potius, turpi furta quod arte facis.

IN EFFIGIEM MATTHIAE Stoii Regiomontani.

Stoius Aonidum cultor, quo clarus alumno
Factus, honoratum Bregela nomen habet,


page 285, image: s309

Sic oculos, sic ipse genas, sic ora ferebat
Quando Borussiaci pars Heliconis erat,
In quo plectra movens Amphionis aemula vatis,
Traxit Apollinea saxa ferasque chely.

IN POETAM IMPVDENTER adulantem.

Phoebus adulantem compellans voce Poetam,
Qui de liligero rege poema dedit.
Improbe tene pudet confingere talia? qui sis
Miror, utrum vates, an parasitus? ait.

DECOCTORIS IOCOS.

Cum sua decoctor subeuntem limina furem,
Quaerere speratas nocte videret opes:
Nocte quid in nostris circumspicis aedibus? inquit,
Hic ego nil media cernere luce queo.

AD ACHATIVM.

Ut merito, quanquam [Reg: quamquam] Germanus origine natus,
Nobile Troiani nomen Achatis habes.
Inter quotquot erant Aeneam classe secuti
Troas, nemo magis fidus Achate fuit.
E multis mihi certa fides est cognita quorum,
Cognitus est fidus te mihi nemo magis.

EPITAPHIVM PASTORIS.


page 286, image: s310

Tristia disce meo vitare pericula casu
Hospes, et alterius cautior esse malo.
Nox erat, et gelidos emiserat Aeolus Euros,
Cum puer armentum pascere iussus eram.
Excito fumosum radice sub arboris ignem:
Inde soporatum me premit alta queis [Reg: quibus] .
Dum capio somnum, violentis ignibus arbor
Corruit: exitio meque ruina dedit.

IN PHILIPPICAS CICEROnis et Ouidii libros Metamorphoseon.

Culta iuventuti Ciceronis scripta SABINVS
Tempore brumali iam redeunte legam:
Scripta quibus pugnax Antonius urbe fugatur,
Caesaris ulcisci dum parat ense necem,
Qui funesta movens adversus bella senatum,
Civica Romanus traxit in arma Duces.
Dulcia quin etiam Peligni carmina vatis,
Inque novas formas corpora versa, legam,
Haec ego iam biduo venturas ante calendas
Ordiar auspiciis enucleanda bonis.

IN SYMBOLVM STEPHANI Doleti. Omnia ad amussim dolo.

Si dolat expoliens ad amussim cuncta Doletus,
Cur sua non etiam carmina scabra dolat?


page 287, image: s311

IN POEMATA EIVSDEM.

Carmina facturus sublimia, fecit oletum:
Hinc Bavio peius vate Doletus olet,

EPITAPHIVM DOCTORIS Ioannis Brismanni, Praesidis Sambiensis.

Ille ego qui Christi Brismannus ovile regebam,
Hic ubi mons triplici Regius urbe iacet,
Totaque cui clarum tribuebat Sambia nomen
Praesidis: hic vili sum tumulatus humo.
Me pia sed magnis ecclesia laudibus effert:
Semper enim vigilans in statione fui,
Divinoque lupum baculo insectatus abegi,
Ne mihi commissas dilaniaret oves.
Vana superstitio, fanaticus error, et omnis
Hinc dedit impietas me duce pulsa fugam.
Olim, quisquis eris nostri successor honoris,
Fac eadem sacri sit tibi cura gregis.

AD STANISLAVM HOSIVM, Episcopum Varmiensem, Prosopopoeia Poematum G. Sabini.

Qui fuit Euganea tibi notus in urbe Sabinus,
In viridi genuit nos Helicone parens.
Excipe Pierii natos et pignora vatis,
Praesul Apollinei candida fama chori.


page 288, image: s312

Est studium nobis (studium si forte requiris)
Dulcia Threiciae plectra movere lyrae.
Inclita magnorum canimus praeconia regum,
In quibas ipse tuus rex quoque nomen habet.
Si dignatus eris praebere canentibus aures,
Nostra canent laudes postmodo plectra tuas.

EPITAPHIVM MELCHIORIS a Creucen viri dignitate et virtute praestantis.

Melchior hic situs est, vir sanguine clarus equi vestri,
Cuius avita domus de cruce nomen habet.
Misnia fulgenti tellus opulenta metallo
Edidit hunc patrio progenuitque solo.
Venit in has terras aevo florente, regebat
Saxo Borussorum cum FRIDERICVS opes.
Inde sub ALBERTO traduxit Principe vitam,
Qui titulum meruit primus habere Ducis.
His a principibus magno fuit auctus honore:
Ante alios quoniam fortis et acer erat.
Natos ipse duos sublatus morte reliquit,
Haec statuere suo qui monimenta [Reg: monumenta] patri.

EPITAPHIVM CATHARINAE coniugis D. Ioannis a Creucen, Cancellarii Ducis Prussiae.

Condita quae tristi iacet hoc matrona sepulcro,


page 289, image: s313

Nobilis est claro sanguine nata patris,
Argolicis habuit gratum Catharina puellis
Nomen: IO ANNI de Cruce nupta fuit,
Unanimis septem cum coniuge vixit in annos:
Candidus amborum lite carebat amor.
Casta pudicitiae famam seruavit honestam,
Qua laudata nihil femina maius habet.
Quin et adoravit sincero pectore Christum,
In gremio vitam mortua cuius agit.

IN POEMATA ANDREAE Munceri Elbingensis.

Dives ut Aegaei quondam maris insula Lesbos
Threicii meruit vatis habere lyram,
Cuius mirifica dulcedine saxa feruntur,
Brutaque in Ismariis obstupuisse iugis:
Nunc ita divino praestantes carmine vates
Educat Orpheam Prussia nacta chelyn:
In quibus Andreas Muncerus nobile nomen,
Inclitus Aonii fontis alumnus habet.

DE SACERDOTE furem consolante.

Quidam Sacrificus furem comitatus euntem
Huc, ubi dat sontes carnificina neci.
Ne sis maestus, ait: summi conviva tonantis
Iam cum caelitibus (si modo credis) eris.


page 290, image: s314

Ille gemens, si vera mihi solacia praebes,
Hospes apud superos sis meus oro, refert.
Sacrificus contra: mihi non convivia fas est
Ducere: ieiunans hac edo luce nihil.

DE QVODAM DVCE.

Saepe rudes inter mutata veste colonos
Noricus agricolae Dux faciebat opus.
Nunc pascebat oves, nunc gramina falce secabat,
Vomere proscindens nunc subigebat humum.
Et simul illato de se sermone, rogabat
Plurima: nempe quibus moribus ipse foret:
Iustus an exigeret poenas a sontibus ultor?
Debita conferret praemia numne bonis?
Quaerenti vero causam, cur regibus ortus,
Princeps agricolam se simularet, ait:
Me iuvat e rudibus cognoscere vera colonis:
Seruit adulatrix auribus aula meis.

AD VRBANVM.

Diceris Urbanus: sed nominis immemor huius,
Semper inurbanus, cum bibis, esse soles.

DE HERMETE.

Est pedibus velox, sed lingua tardior Hermes:
Currere, non hominum corda movere potest:
Si coniuncta pedum linguaeque volubilis esset


page 291, image: s315

Mobilitas, poterat nuncius [Reg: nuntius] esse Iovis.

AD BARBARAM.

Pulcra [Reg: Pulchra] fores, Lybicae nisi virginis instar haberes
Fusca coloratam Barbara sole cutem.

IN HARPALEVM.

Aurea suspendis quare digitalia collo?
Articulos debent quae decorare tuos.
An quia non hominis digitos, sed vulturis ungues,
Cuncta quibus tollas raptor avarus, habes?
His igitur merito, digitorum vincula demis:
Ut rapias quiduis liberiore manu.

IN QVENDAM TENACEM nomine Polydorum.

Nulla suis unquam [Reg: umquam] qui munera donat amicis,
Euclio dicendus, non Polydorus, erat.

Dictum [Gap desc: Greek word] .

Ebrius occlusas pulsabat Vandalus aedes,
In quibus Illyrici sanguinis hospes erat:
Impatiensque morae cum nigra bile tumeret,
Hospite confestim non reserante domum,
Ecce quid Illyricum, clamabat, et inter asellum,
Quo pecus est nullum turpius, esse rear?


page 292, image: s316

Ille refert contra: dubius quid talia quaeris:
Anne vides, quod sint inter utrun [Reg: utrum] que fores.

IM ARGVM.

Cum non luminibus centum, sed praeditus uno
Sis oculo, Cyclops Arge vocandus eras.

EPIGRAMMA INSCRIPTVM aedibus Francofordiae ad Oderam.

Parua quidem domus est, sed in hac habitante Sabino
Calliope sedem gaudet habere suam.

DE BIBLIOTHECA Monachorum.

Haud secus ac duro fugitivos carcere seruat
Vestra cathenatos [Reg: catenatos] bibliotheca libros.
Qui mirum? si nulla viget doctrina, colendi
Doctrinae autores [Reg: auctores] hic ubi vincla gerunt.

IN POLEMOLOGVM.

Nil aliud, quando loqueris, nisi tristia narras
Praelia: ni fiant praelia, mutus eris.

ABSTINENDVM A REpublica.


page 293, image: s317

Illecebris veluti meretrix invitat amantes,
Afferat ipsa quibus perniciosa malum.
Haud secus allectat iuvenum res publica mentes,
Perdit amatores quae malefida suos.
Quisquis es, hanc pariter devites, hortor, et illam:
Utraque plena malae fraudis, amata nocet.

IN ANCILLAM OBESAM.

Ne caro praepinguis, sale non condita, putrescat,
Nostra vorat multum Phyllis obesa salis.
Hinc ne concipiat duros vesica lapillos,
Se liquido semper perluit illa mero.
Sic habet immodico turgens abdomine, causam
Quare perpetuo sistat alatque sitim.

DE MERCVRIO ET Vulcano.

Filius abstulerat Maiae caducifer Arcas
Taurea mulciberi vincula bina pedum:
Dissimulat placidis commotam vocibus iram
Claudus, Atlantiaden alloquiturque faber,
Apta meis (inquit) fuerant quae vincula plantis,
Apta precor pedibus sint Tegeaee tuis.
Scilicet exoptans: ut fur delapsus ab alto,
Distortos etiam possit habere pedes.

IN FABRVM.

Cur faber obscuri mea scripta Lycophronis instar,


page 294, image: s318

Plena tenebrosae noctis et esse refers?
An quia caligant atro tua lumina fumo:
Obscura apparent hinc mea scripta tibi?
Nec tamen est mirum si forsitan horrida pangam
Carmina, quae nullo lumine clara nitent:
Nam mea peruigili studio se Musa fatigat,
Quando tenebrosae noctis aguntur equi.

DE LVPA MERETRICE noctu interfecta.

Dum se fingit anus formosam nocte puellam,
Et Lupa fucato decipit ore procum,
Suppositam veluti Calchas pro virgine ceruam,
Sic procus hac mactans conficit ense Lupam.

IN PHILOSTRATVM.

Quam sit Marte ferox, belloque Philostratus acer,
Picta Cupidinibus, quae gerit, arma docent.

IN ELOQVENTEM et deformem.

Nestor es eloquio, Thersites ore: dolendum est
Ingenium melius non habitare tuum.

DE FOENERATORE.

Pro tribus exigeret cum vilibus Euclio drachmis


page 295, image: s319

Foenus ab urbano milite, miles ait,
Ne diffide dabo: dubiisque fefellit avarum
Dictis: accepto nam dedit aere fugam.

IN SICVLVM GEMMIS. ornatum.

Innumeras gestat digitis, ceu femina, gemmas
Divite Trinacrius Gantore natus Erix,
Omnibus ostentatque locis, ac laudibus ornat
Tales, ipse quibus dives abundat, opes:
Haec recreat vegetatque oculos haec expedit iram:
Illa veneficiis gemma medetur, ait.
Ex tot mirificis gemmisque potentibus, unam
Debebat digitis applicuisse suis,
Qua stolidae possit removeri insania mentis,
Hac illi gemma quid magis esset opus?

IN DECTICVM POEtam Laureatum.

Cur dedit e lauri Caesar tibi fronde coronam?
Ingenuos vates laurea serta decent.
Convenit urticae mordacibus herba Poetis:
Hac potius cingi Dectice dignus eras.

AD ALEXANDRVM SVCHtenum Gedanensem.

Acer ut invictis domuit qui viribus orbem


page 296, image: s320

Natus Alexander Martis ad arma fuit:
Sic et idem qui nomen habes Suchtene, videris
Mitia Pierii natus ad arma chori.
Quis DEVS implevit iuvenilia pectora? quis te
Extulit aetatem spiritus ante tuam?
Haud minus oblectat me gratia carminis huius,
Te quod amore flagrans Nympha canente dedit.
Quam quod Abydeno Leandro Sestias Hero,
Sydonis aut Phrygio misit elisa duci.
Pergesacer vates Suchtenae gloria gentis,
Impiger Aonia ludere perge chely.
Quodque geris, faustum te nominis excitet omne,
Omina nominibus nam quis inesse neget?
Inter honoratos quos Teutonis ora Poetas
Iactat, Apollineo carmine victor eris.

EPITAPHIVM CATHARINAE, Reginae Suetiae, quae fuit incliti Regis Gustavi coniunx.

Quam velut orba suam deplorat Suetia matrem,
Uxor in hoc tumulo regis humata iacet.
Quattuor adiecto vix lustra peregerat anno,
Clausit ubi summum funere rapta diem.
Nec vitale tamen lumen sine prole reliquit:
Uno facta tori pignore mater erat.
Nunc aeterna capit caelestis gaudia vitae,
Sincera coluit quod pietate DEVM.


page 297, image: s321

AD PAVLVM SPERATVM A Rutilis, Episcopum Pomesaniensem.

Me sacer admonuit brumali mense December,
Carmina Pieria ludere pauca chely,
Ut canerem festae solennia [Reg: sollenia] gaudia lucis,
Natalem Domini qua pius orbis agit.
Haec edenda tuo sub nomine carmina duxi,
Pauca, sed a studio non aliena tuo.
Namque redemtoris [Reg: redemptoris] peragunt praeconia nostri,
Cuius es electas pascere iussus oves.
Hos modo si paucos non aspernabere versus,
Accipies animi pignora plura mei,
Unde sequens aetas longo ventura sub aevo
Noscet amicitiam me coluisse tuam.

IN COMPTVLVM.

Sic picturatis te comptule vestibus ornas,
Te queat ut sponsam sponsa vocare suam.

IN MALVM POETAM, opibus affluentem.

Esuriens ieiuna tamen non fecit Homerus,
Tu ieiuna satur carmina Plute facis.

DE INVIDO.

Quaeritis in terram demisso Demea vultu
Cur eat: alterius prosperitate dolet.


page 298, image: s322

IN OBTRECTATOREM Ulrici Hutteni.

Frigida tune vocas Hutteni carmina vatis?
Cuius in ingenio vivida flamma fuit.
Quin tua Musa gelu torpet: te si quis ad illum
Contulerit glacie frigidiora canis.

EPITAPHIVM NICOlai Misneri.

Ecquis in hoc tumulo requiescit morte solutus?
Pallida defuncti corporis umbra refer.
Nicolei, dederat cui nobile Misnia nomen,
Hic super impositus contegit ossa lapis.
Quod genus hic vitae, quas est sectatus et artes?
Deditus ingenuis artibus anne fuit?
Marchiaco docuit pueros ex Principe natos,
Atque Ducem nigri qui bovis ora gerit.
Quis fuit hunc tumuli dignatus honore? Sabinus:
Intimus huius enim vatis amicus erat.
Felix, praestantem quod amavit laude poetam:
Aeterni fructum nominis inde tulit.

AD IOANNEM Ottingerum.

Cum tua legisset miratus carmina Phoebus,
Aonii (dixit) montis adeste deae.
Lauri fronde novo praecingite tempora vati:


page 299, image: s323

Iste Medusei gloria fontis erit.

DE PEGASO SVO.

Hoc insigne mea peperi virtute SABINVS,
Cum mihi nobilitas nomen equestre dedit:
In sublime volans caelum pernicibus alis,
Ardua Gorgoneus nubila findit equus.

Amor [Gap desc: Greek word] .

Dum puer alueolo furatur mella Cupido,
Furanti digitum cuspide fixit apis.
Sic etiam nobis brevis et peritura voluptas,
Quam petimus, tristi mista [Reg: mixta] dolore nocet.

DE CONCIONATORIBVS et Tyrannis.

Cum veluti lepores dare iura leonibus audent
Hi, sacra qui populum verba fidemque docent:
Conanturque truces sine vi frenare tyrannos,
Contemti [Reg: Contempti] poenas pro pietate luunt.

VERSVS CONTINENS NVmerum anni, quo captus est Franciscus rex Galliae ad Ticinum.

Regia succumbunt pugnacis lilia Galli.

EPITAPHIVM ANTHONII Levae.


page 300, image: s324

Sequana victori pareret victus Ibero,
Tu nisi sublatus funere Leva fores.

EPITAPHIVM THOMAE BAItii, Concionatoris [Reg: Contionatoris] Brandeburgensis.

Haec alterna legas ut carmina siste viator:
Praeditus hic rara vir pietate iacet,
Qui vigil excubias egit, ne turba luporum
Palantes Christi dilaceraret oves.
Sacrilegum genus ex adytis fanisque removit,
Nulla quibus verae cura salutis erat.
Hunc igitur fato res publica luget ademtum [Reg: ademptum] :
Hunc pastore carens plorat ovile Dei.

SOLVTIO QVAESTIONIS Iocosae, ad Stanislaum Rapagelanum Lituanum.

Quattuor emta [Reg: empta] minis lauri vel odora cupressi,
Si fuerint avido ligna cremata foco,
Quaeris, quot cineri, sparso quot in aera fumo
Cedant, igne struem depopulante, minae.
Cura quid haec angit te frivola? lancibus aequis
Pendantur cineres: cetera fumus erunt.

DE VINO SVLPHVRATO.

Qui bibit ingrato foedatum sulphure bacchum,


page 301, image: s325

Praeparat ad diri se Phlegetontis aquam.

DE APPELLATIONE ET OFficio Papae ad Ioannem Carionem.

Unde Papae factum sit nomen Cario quaeris,
Pastoremque sacrum cur ita Roma vocet?
Vox ea si nescis, mammam sonat: atque papillae,
Quod quasi nutritur sit Papa, nomen habet.
Enutrire pios CHRISTI sic debet alumnos,
Uberibus natos ut sua mater alit.
Altrices sed habet Papa nunc sine lacte papillas:
Nomen ab officio quam procul illud abest?

IN HELMVM.

Colligit exugens [Reg: exsugens] ut araneus undique virus,
Undique sic turpes colligis Helme iocos.
Noxia quae fugiunt et abhorrent pabula florum,
Cur avidas mellis non imitaris apes?

DE SCVRRA IOCVS.

Usurpare ioco pastoris verba Menalcae,
Omnibus et solitus dicere scurra fuit,
Efficiam posthac ne quenquam [Reg: quemquam] voce lacessas:
Ipsius haec semper verba iocantis erant.
Iam sed ubi capitis meruisset crimine poenam,
Multa quod intulerat probra nefanda bonis,


page 302, image: s326

Cumque foret laqueo iam suspendendus: eodem
Bucolico ludens carmine lictor, ait:
Efficiam posthac ne quenquam [Reg: quemquam] voce lacessas,
Fracturus torto iam tibi fune gulam.

AD LAEMARGVM.

Aulicus ille potens tua qui Laemarge frequentat
Limina, miratur quem tua tota domus,
Ampla tuis merito largitur munera natis,
Quandoquidem fertur compater esse tuus.

AD ELISAM.

Quid trahis et laceras convulsos ungue capillos:
Dum gemis interitum matris Elisa tuae,
Parce comis o parce tuis: quid desipis? an te
Caluitio luctum posse levare putas?

AD QVENDAM, DE MONAchis qui Patavii vocantur fratres ignorantiae.

Ecce cuculligeros rudis ignorantia fratres,
Euganei cives quos venerantur, habet.
Huc ades, hic magni fies: nihil obstat inerti,
Primus in hoc coetu quo minus esse queas.

AD ERARDVM ACVNheim equitem Prutenum.


page 303, image: s327

Quo memor ipse tuos animo venereris amicos,
Hoc quod adornasti testificatur opus,
In quo picta tui cuiusque sodalis imago,
Estque figuratum stemma colore suo.
Inter amicorum vero monimenta [Reg: monumenta] tuorum
Ut referas etiam nomen ERARDE meum,
Accipe praepetibus findentem nubila pennis,
Tradidit armipotens quem mihi Caesar, equum.

MILITIS IOCVS.

Tempore quo bellum cum Caesare Saxo gerebat,
Seria festivo res fuit acta ioco.
Bellica Saxonici quidam Ducis arma secutus
Miles, ab adverso milite captus erat,
Ex quo Caesareus cupiens resciscere Princeps,
Esset quanta Ducis copia, quanta manus:
Ille suis aquilam qui territat ensifer armis
Saxo tuus, quantum roboris, inquit, habet?
Miles ad haec, demiror ait, cur talia quaeras,
Cum Duce luctatum mene fuisse putas?

EPITAPHIVM FILIO erectum a Gaspare Bartho L L. Doctore.

Maestus et infelix pater, hoc tibi nate sepulcrum
Ingentis statui triste doloris opus.
Accipe, namque tibi maius dare munus ademto [Reg: adempto]


page 304, image: s328

Fata negant, luctus haec monimenta [Reg: monumenta] mei.
Qui mihi debueras naturae lege superstes,
Ultima defuncto soluere iusta patri,
Ante diem raptus lactantis ab ubere matris,
Nunc immaturo funere nate iaces.
At licet acciderit tuus hic mihi casus acerbus,
Hac tamen evenit nil tibi sorte mali.
Nam pius infantum fruitur si coetus Olympo
(Ut docet ipse suo filius ore DEI)
Corporis exutus vinclis, expersque malorum
Spiritus aetherea vivit in arce tuus.

AD ILLVSTRISSIMVM Principem Ioannem Albertum, Ducem Megalbirgensem.

Ne domus intereat tua laudatissime Princeps,
Mascula te proles nata parente facit.
Eiusdem ne fama domus intercidat ullo
Tempore, Boceri Musa diserta facit,
Quae postquam Anthyrii prognatos sanguine Reges,
Carminibus cecinit teque tuamque domum,
Nunc quoque prosequitur victuro carmine cunas,
Filioli nomen concelebratque tui.
Hunc tibi devotum Princeps complectere vatem,
Per quem nobilius gens tua nomen habet.
Nec te paeniteat talem fovisse poetam,
Qui tibi praeclari causa decoris erit.
Doctus enim molles numeros, et amabile carmen,


page 305, image: s329

Quale poetarum gloria Naso, canit.

IN EFFIGIEM BRENNI, Conditoris civitatis Brandeburgensis.

Hanc ego, quam Suevi tenuerunt Semnones, urbem
Ad ripam statui Brennus Havele tuam:
Hancque meo peperi famam tibi Marte perennem,
Capta quod invicto me duce Roma fuit.

IN REGES DANICOS, descriptos a Ioanne Bocero.

Si data sunt olim Danorum regna Poetae,
Scriptor ut illorum nomine Saxo refert,
Pauca quod in laudem scripsisset carmina Regis,
Interitu cuius Dania tristis erat:
Qualia BOCERO debentur praemia vati:
Carmina de Danis qui meliora canit:
Nec facit unius, sed tot praeconia Regum,
Quotquot bellipotens Dania Marte tulit.
At quicumque leges haec carmina: talia certe
Sunt elegis, dices, aemula Naso tuis.
Copia dives inest, et florida gratia verbis,
Sedato numeri mollius amne fluunt.


page 306, image: s330

IN TVMVLVM CATHARInae uxoris Philippi Melanchthonis.

Conditur hoc tumulo Catharina Melanchthonis uxor,
Femina quae casta praedita mente fuit.
Cuius adoptivum fausto tulit omine nomen,
Tam pia quam Costi filia Regis erat.
Hanc modo conspectu Christi caeloque fruentem
Non secus ac illam, vita beata manet.

IN TVMVLVM NOHAE Bucholceri Berlinensis.

Te nisi mors viridi iuvenem rapuisset in aevo,
Haud minor Andino vate futurus eras.
Carmen in Illyricum tua Musa Melanchthonis hostem
Assurgens numeris grandibus acre dedit:
Unde sat apparet, patriae, linguaeque Latinae
Quale sit amissum te moriente decus.


page 307, image: s331

GEORGII SABINI LIBER HENDECASYLLABORVM.

AD IOANNEM DANTIScum Episcopum Varmiensem G. Sabinus.

CVltor Pieriae Sabinus artis,
Antistes venerande te salutat
Hinc, qua iunipero virente cinctus,
Curuo Bregela labitur fluento.
Uluosam residens ad huius undam
Musarum quid agat chorus, requiris?
Flagranti studio vacat canendi
Noctes atque dies, ut bis in oris
Doctae Palladis excitentur artes,
Orpheumque docet movere plectrum
Arctoi maris accolas Borussos.
Quin et saepe tuas ad astra laudes
Pleno Musicus ore coetus effert:
Te sermonis et utriusque linguae
Expertum canit, inclitumque vatem.
Haec ut nota tibi forent, et omnes
Rescirent gelido sub axe gentes:
A nostro tibi Melchiore nuper


page 308, image: s332

Hac in urbe dicatus est libellus.
Quem, ceu primitias novi Lycei,
Oro suscipias. Deinde plura
Nostrae Pierides tibi dicabunt:
Quae curis nisi tot gravatus esses,
Missis hinc quoque saepius tabellis
Scribendi studium tibi probarent.
Quod restat, tibi se tuus SABINVS
Commendat, cupidis petitque votis,
Ut feliciter exigas tot annos,
Quot ver purpureos ubique flores
Nunc in mollibus educat viretis.

IOANNES DANTISCVS EPIscopus Varmiensis, suo Sabino S.

Respondere tuis quidem vicissim
Cyrrhaeis numeris velimus, at nos
Curis implicitos negociis [Reg: negotiis] que
(Ut semper fugiunt senes puellae)
Sueto destituunt favore Musae:
Quae dant Aonios probe liquores
His, qui saepius otio fruuntur,
Quod SABINE tibi, tuisque doctis
Asseclis, sine livida favemus
Nota, quodque diu geras sub illo
Felici pariter tenore vitam,
Cum Phoebo fidibusque, gratiosam
Optamus prope Nestoris senectam.


page 309, image: s333

Nos hic continuo labore torquent
Imo in pectore cogitationes,
Quas Res publica dat, domusque nobis,
Unde rara quies sub hoc tumultu,
Quem fert turbo frequens negotiorum.
Et si forte datur subinde duri
Qualiscumque remissio laboris,
Non durat, redeunt brevi prementes
Angores animum molestiores.
Verum quando subit superna rebus
Terrenis meditatio relictis,
Mens curis vacat, et caret labore,
Haec sed stare nequit diu voluptas,
Ni iuste fuerit DEVS rogatus,
Qui quamuis malefacta semper odit,
Non odit tamen ille paenitentes,
Sed clemens pater hic graves remittit
Noxas, dans veniam reis reversis.
Hac spe vivimus, et laboriosam
Vitam ducimus, haec tibique nota
Ut sit, scribimus ad fluentis Allae
Ripas, qui quoque Bregelam subintrat,
Ad vos unde fit auctior profusus.
Hos ergo hendecasyllabos minutos,
Boni consule mi SABINE quaeso,
Non tuis similes Catullianis,
Qui dulces redolent salem ac leporem,
Cum multa simul eruditione.
Tot annis valeas salubriterque,


page 310, image: s334

Quot versus facis elegantiores,
Quam sunt quos ego cudo, praepeditus
Curis continuis, negociis [Reg: negotiis] que:
Vel quot gratus ager referit aristas,
Cum iam Sirius igneus calescit.
Quod si versiculi parum placebunt,
Quos ex tempore mittimus, volanti
Asscribes calamo, profectioni
Namque intendimus, ad graves ituri
Tractandum, patriae vocantis actus.

Vale. Ex Heilsberga 3. Nonis Maii M. D. XLVI.

AD IOANNEM DANTISCVM Episcopum Varmiensem, Georgius Sabinus.

Vos quae Parrhasio sub Axe Musae
Hic pro Castalii liquore fontis
Piscosi vada Bregelae tenetis,
Comtos [Reg: Comptos] cingite frondibus capillos,
Ne sol, aethereo propinqua Cancro
Qui iam signa tenet flagrante curru,
Vobis ora gravi perurat aestu.
Nam Phoebi rapido sub igne vobis
Est longo procul urbs petenda cursu,
Quae ripas iacet ad fluentis Allae,
Allae, cuius agunt choros ad amnem


page 311, image: s335

Ludentes per amoena rura Nymphae
Cum pictis et Oreades Napaeis.
Urbem colle sub herbido iacentem
Fessae quando subibitis Camenae,
Illic limina praesulisque celsam
Mox conscendite Varmiensis arcem:
Quo nemo melius potest diserta
Lingua sceptrigeros movere reges,
Quo nec Pierios ad Arcton alter
Cantat voce sonantiore versus.
Vos Antistes in atrium receptas
Cum deducet et alloquetur, illi
Blandis talia nunciate [Reg: nuntiate] verbis.
Dum formosus adest, et arua pingit
Maius purpureo colore florum,
Dum silvaeque comis virent, et aer
Laetis alituum sonat querelis:
Ad te constituit SABINVS una
Cum consorte sui venire lecti,
Ut curis animum semel relaxet,
Conspectuque tuo fruatur hospes.
Quare festus ubi dies agetur,
Quo mentes hominum regens piorum
Caeli spiritus est ab arce missus,
Si quos expetis hospites, habebis.
Curru forte vias agens eodem
Isinderus erit comes SABINI,
Praestans Socraticae magister artis:
Quem natalibus educavit oris


page 312, image: s336

Horrens pinifero iugo Silesus.
Haec cum verba meo relata iussu,
Ad vestrum celeres redite vatem.
Tum si conveniens mihique gratum
Responsum referetis o Camenae,
Ingressurus iter parabo currum.
Quod si Volsca mihi Camilla vati
Esset foedere nupta coniugali,
Quae non femineae colo, sed apta
Frenis cornipedum fuit regendis:
Vectus cum socia tori venirem
Nostri tergore Pegasi volantis,
Toruae victor aureus Medusae:
Nunc ceu Gordius ille rusticanus,
Qui plaustro Phrygias obibat urbes,
Illuc axe viam rotaque carpam.

Pr. Non. Iunii.

IOANNES DANTISCOS EPIscopus Varmiensis, Sabino suo S.

Comtas floribus, et rosis novellis,
Et terrae variis virentis herbis,
Quas hoc ver redolens reduxit orbi,
Nuper docte tuas SABINE Musas
Vultu vidimus obuias sereno
In nostro reditu, fluentis Allae
Ad ripas, modulis simul canentes
Pimplaeis, resonans ab ore carmen,


page 313, image: s337

Carmen dulce, suave, perpolitum,
Quod nos exhilaravit et refecit,
Et post hoc iter, omne taediosum
Quod nobis fuerat, placens, ademit.
Quare tot tibi gratias habemus,
Quot fert germina nunc humus tumescens
Hoc sub tempore, quo comas resumunt
Frondentes procul arbores in antris,
Et nostris prope quae manent in hortis,
Quo iam celsa petunt Oreadesque
Pindi culmina gressibus citatis,
Et quo nunc Dryades suas choreas,
Impigroque gradu suas Napaeae
In pratis, et agris, aquisque ducunt.
Iam quaecumque videntur undiquaque
In campis vel in intimis viretis,
Aut in vallibus, aut iugis in altis
Rident omnia, cuncta laeta rident.
Hoc ut tempore mi SABINE festo
(Quod sunt pollicitae tuae Camenae)
Quo iam singula gaudiis resultant,
Et quo Spiritus affuturus ille,
Qui replet pia corda Christianis,
Certo creditur, huc velis venire
A te poscimus, ac tui iugalis
Consortem thalami venire tecum,
Isinderus item velimus una
Ut tecum veniat vocatus hospes.
Pro Volsca tamen, Anna sit, Camilla,


page 314, image: s338

Quae Turno tibi gessit in Latinos
Fidas suppetias, deditque quicquid
Sermonis Latii est politioris
A caro patre, cuius es profunda
Factus splendidus eruditione.
Praeclarum quoque nactus es per orbem
Cum magno pariter favore nomen.
Scribenti modo fertur appulisse
Vestri nuncius [Reg: nuntius] huc Ducis Borussi,
Est a quo mihi literas amicas,
Pulsans ostia, redditurus, illum
Dum sic excipio, recessit omnis
Conceptus calor, atque me puellae
Solum Pierides statim relinquunt.
At curae redeunt molestiores
Quas Res publica dat, trahuntque longe
A coeptis numeris, in iis morari
Quam gratum fuerit, tibi sit in te
Testis noster amor, sibi SABINVM
Promittens animo benigniore,
Quicquid scribitur, esse metiendum.
Quod si forte licentia Catulli,
Interdum vel et utimur Marulli,
Fit cum copia largior negatur
Intento gravibus subinde rebus,
Si te versiculi parum diserti
Huc ducent, satis est. Vale venique.
Ex Heilsberga Nonis Iunii.
M. D. XLVI.


page 315, image: s339

IN OBTRECTATOREM Gallum.

Quid nos perfide Galle, quid lacessis?
Incesto laceras et ore cunctos?
Quotquot Palladias docemus artes,
Hic qua nobile Bregelae fluentum
Doctas hospitio fovet Camenas.
Seu convivia civium frequentas,
Commissos tibi seu doces Ephebos,
Thersites velut alter huius aevi
In nos pessima quaeque probra confers:
Turpi nos petulantiaque carpis.
Per quas scurra tibi licere leges
Hoc impune putas? procace lingua
Effrenatus ut irruas in omnes?
Poena nonne tenetur is, bonorum
Famam qui petulanter ore laedit?
An non crimen atrocius putatur,
Famam non licitis ferire verbis,
Quam vel corpora sauciare telo?
At fortasse tibi scholam regenti
Nunc ius excidit, excidere leges.
Nam qui iuris eras peritus olim,
Nunc es Grammaticae professor artis.
Vos o qui celebres tenetis urbes,
Illic flumen ad Istulae Borussi:
Et vas indomiti manu Poloni,
Quin compescitis huius os proteruum,


page 316, image: s340

Quo nil manat ab ore quam venenum:
Vel talem removetis urbe scurram,
Qui tanquam rabidus Molossus, omnes
Doctos ore petit, feroque morsu.
Vestros scilicet erudire natos
Obtrectator is invidusque debet,
Cuius nemo probat, sed execratur [Reg: exsecratur]
Mores, quisquis amator est honesti.
Quem propter scelus ac protervitatem,
Princeps finitimis abegit oris,
Infamemque palam renunciavit [Reg: renuntiavit] :
Qui nil praeter habet loquacitatem,
Qua natas super at palude ranas,
Ac tota querulas die cicadas.
Ergo ne rudis imbuat iuventus
Tinctos huius acerbitate mores,
Vos hunc (obsecro) vos ab urbe cives
Pravis pellite moribus magistrum.
Tuque o Galle procax levisque scurra
I nunc, delitias [Reg: delicias] tibique ludos
Fac nos, amplius et lacesse verbis.

AD IOANNEM DANtiscum Episcopum Varmiensem.

Cum me propter Hyantias puellas,
Sacratum quibus hic recludo fontem,
Magno praesul amore prosequaris:


page 317, image: s341

Me vir sollicito dolore pressus
Oravit, lacrimis per ora fusis,
Ut blandis mea te Camena verbis
Placaret sibi, leniens et acrem
Dulci carmine mitigaret iram.
Nam cum forte reus citatus esset,
Causa nescio qua tuum tribunal
Declinavit: ob id subire poenam
Est iussus, quasi contumax fuisset.
At quamuis mea Musa non libenter
Maestorum querimonias reorum
Tractet, causidici perosa munus:
Ipsius lacrimae tamen precantis,
Huc me commiseratione ducunt,
Ut nulla ratione carmen illi,
A me quod petit, atque profuturum
Confidit sibi, denegare possim:
Praesertim tua cum mihi benigna
Mens sit cognita plurimis ab annis.
Si quid carminibus moveris ergo,
Amphion quibus et canorus Orpheus
Moverunt lapides, ferasque Tigres:
Te dilecta tuae per ossa matris,
Et cari cineres parentis, oro:
Te per laurigeras novem sorores,
Per si quid tibi dulce, vel suave est,
His obtestor et obsecro Camenis:
Concedas veniam reo petenti,
Laxataque gravi severitate,


page 318, image: s342

Hanc illi modo noxiam remittas.
Te flectat pietas, et illa virtus
Quae magnos precibus viros moveri
Exemplo iubet ipsius Tonantis:
Te demum miseranda flectat uxor
Quae de paupere deprecans marito
Hinc suspiria dat, tibique supplex
Tendit bracchia parvulosque natos,
His placabilis aequiorque fias.
Sic longaevus agas, nec ulla prorsus
Durae incommoda sentias senectae:
Sic vitam tua fata cum reposcent,
Humani generis tibi redemtor [Reg: redemptor]
Praestet, molliter ut cubes, quietem.

EPITAPHIVM ALBERTI Cardinalis Archiepiscopi Moguntini et Madeburgensis, Marchionis Brandeburgensis, etc. Qui mortuus est, Anno M. D. XLVI.

ALBERTVS iacet hoc loco sepultus,
Qui de sanguine regio creatus
Lumen Cardinei fuit senatus:
Qui virtute potentiaque rexit
Magni Saxonicas Othonis urbes,
Et Moguntiaci fluenta Rheni,
Nil Germania maius hoc habebat:
Nam de litibus arduisque rebus


page 319, image: s343

Conventus ubi Principes agebant,
Verbis promtus [Reg: promptus] et elegante lingua,
Ceu Laertiades regebat alter
Totum consilio suo senatum:
Ac tot dissidiis ubique motis,
Terrarum bene consulebat orbi.
Pacis suasor erat, quieta pacis
Saevis otia praeferebat armis:
Quin et iusticiae [Reg: iustitiae] tenax et aequi,
Dignas sontibus irrogare poenas,
Conplectique bonos et innocentes,
Mitis non secus ac parens solebat.
Nec fuluum sibi congerebat aurum,
Doctos munera conferens in omnes:
Dispensabat opes, manuque larga
Sacras Pieridum fovebat artes.
Hunc lugubria tectus ora velo
Albis, Rhenus, Havelus, hunc peremtum
Fontis Pegasei cohors, et omnis
Est Res publica pro secuta fletu.

IN HEROIDAS OVIDII.

Quisquis nobile Palladis Lyceum
Doctis deditus artibus frequentas
Hic qua Maenaliam fluens ad arcton
Fines Odera Marchiae pererrat:
Si te Musa sacri iuvat Poetae,
Quem Nympha genitum creasse iactat


page 320, image: s344

Se Pelignus et educasse Sulmo:
Auditurus epistolas adesto,
Quas Heroidibus poeta priscis
Inscriptas dedit elegante versu.
Ex his commoda magna litterarum
Percepturus es, uberemque fructum,
Verborum nitor, elegansque cultus,
Et mirabilis est in his venustas:
Manant omnia profluente vena,
Largi fluminis instar et redundant.
Nec fastidia taediumque gignunt,
Miris afficiunt modis legentem.
Ecquis, blandius aptusque, possit
Affectus animi movere Rhetor?
Quam vel Dulichii pudica regis
Flagrans uxor amore coniugali:
Dum se flebilibus refert querelis,
Angi sollicito timore, longas,
Noctes fallere pendulaque tela.
Non tantum sed ad elocutionem,
Quin vitae quoque conferunt ad usum:
Nam rerum varii leguntur illic
Euentus, memorabilesque casus,
Qui nos erudiunt docentque, quantis
Caeci fluctibus aestuent amantes.
Has quapropter ut audias adhortor
Sulmonensis epistolas poetae:
Quas, cum puniceis diem quadrigis
Mater lutea Memnonis reducet,


page 321, image: s345

Aspirantibus incoabo Musis.

IN ORATOREM Ciceronis.

Cum Phoebus nivibus madensque nimbis
Tectum Phillyrii senis subibit,
Lecturus CICERONIS auspicabor
Doctis omnibus utilem libellum:
Quo cultum docet elegantis autor
Sermonis genus, optimamque formam:
Qualem Cecropiae probant Athenae,
Ac tradit numeros Isocrateos,
Est usus quibus ipse, cum Quirites
Blandis flectere vocibus solebat
Fandi Tullius optimus magister,
Linguae gloria Tullius Latinae.
Hic magno liber usui est futurus
Non istis modo, qui potente lingua
Nostri temporis inter eloquentes,
Clarum nomen habere concupiscunt,
Hinc ut verba loqui diserta discant:
Sed doctis quoque ceteris, ut acre
De scriptoribus omnibus legendis,
Rectum iudiciumque consequantur.
Quare hunc hortor ut audias libellum
Doctae dedita Palladi iuventus:
Quem qui non didicit, manebit infans,
Expers omnis et eruditionis.


page 322, image: s346

AD CARDINALEM Petrum Bembum.

Sol qui luciferos regit iugales,
Iam vertentis iter peregit anni:
Cum maestis elegis tibi querebar,
Quod Germania dissideret armis:
Et qui Pannonium subegit Istrum,
Nobis barbarus imminet [(transcriber); sic: imminert] hostis.
Infando patriae dolore tactus,
Quales cogor habere nunc querelas?
Nam civilia bella quae paravit
Multos dedita litibus per annos,
En Germania tota nunc in armis
Tetrum Marte gerit furente bellum.
Ducens Caesaris hinc soror cohortes
Pugnas conserit, ac virago duris
Hostem cladibus afficit Sicambrum.
Illinc efferus arma Danus infert,
Et, quem Saxones expulere nuper,
Guelphus signa movere rursus ardet,
Ulturusque suos putatur hostes.
Heu quantum parit hic mali tumultus?
Et quantum patriae facit dolorem?
Princeps namque meus Getas ab Istro
Totis Pannoniae fugasset ris:
Haec si pestiferi procella belli,
Tempestasque coorta non fuisset.
Nunc inglorius est domum reversus,


page 323, image: s347

Laetum nec potuit referre saevis,
Quem sperabat, ab hostibus triumphum.
Praeter bella sed horridasque clades
Passim tanta furit lues per urbes:
Qualem rego sub Aeaco vetustas
Narrat Oenopios dedisse letho.
Quin et pascua, fertilesque campos,
Per quos Odera, spumiferque Suevus
Molli labitur impeditus ulua,
Grassantes populantur hic locustae,
Instantique famem minantur anno
At quid singula persequor querelis,
Nos pessundedit ilias malorum.
Ergo a tristibus absit ut periclis,
Romanam meus hinc sodalis urbem,
Longum suscipiens iter petivit:
Est sincerus, honestus, eruditus,
Ac te diligit, omnibusque praefert
Doctis BEMBE nepotibus Quirini,
Hunc commendo meum tibi sodalem:
Summa proque tua benignitate
Complectaris ut hunc amanter, oro.

AD LVDOVICVM BECCAtellum, Phil. Gherium, et Triphonem Bentium.

Si vel Triptolemi rotas haberem,
Vel talaria, quae nepos Atlantis


page 324, image: s348

Subnectit pedibus: celer per Alpes
Hinc ad moenia Tybridis volarem:
Ut te mi LV DOVICE, teque Benti,
Haeres qui mihi totus in medullis:
Ac doctissime te PHILIPPE Gheri,
Pars desiderii mei, viderem.
Longis ipse remotus hic in oris
Vestri semper ad Oderam recordor:
Nec me suspicor excidisse vobis.
At cur, Danubii fluenta postquam
Liquistis: manibus notata vestris
Nullam charta mihi tulit salutem?
Nec sunt semina missa, quae feraci
Nostro polliciti fuistis horto.
Haec an vestra fides? sed illa tandem
Nobis mittite: literisque crebris
Scribendi officium probate vestrum,
Summum rebus in omnibus vicissim
Vobis officium meum probabo.
Foran tempus erit, volente CHRISTO,
Altae moenia cum subibo Romae,
Et vestros iterum videbo vultus.
Vos feliciter interim Valete.

AD IOANNEM MARcellum Regium.

Has Marcelle tibi SABINVS uvas,
Et dono lapidosa poma mittit,


page 325, image: s349

Antiqui Ducis hinc ab urbe Brenni,
Curuo flumine qua meat palustres
Serpens inter arundines Havelus.
Haec ad munera candidos amicos
Invitabis, Acontium Poetam
Nostri temporis alterum Tibullum:
Nec non STIGELIVM, sonante plectro
Phoebus quem stupet ac probat canentem:
Et plenum salibus iocisque blandis
Vinshemum, veterem meum sodalem,
Qui Thuringiaci liquore Bacchi
Nos et fructibus arborum replebat:
Hospes quando frequens adire tecum
Eius limina vesperi solebam.
His ut dulcia porrigens amicis
Mensae munera praebeas secundae:
Ad te mespila, palmitisque misi
Fetus, quos meus educavit hortus.

AD FRANCISCVM Contarenum.

FRANCISCVM pete Musa Contarenum,
Quem magnus Venetae senatus urbis
Oratoris obire munus olim,
Et mandata ducis referre iussit:
Cum de conciliatione regum,
Divus CAROLVS Imperator egit:
Hic Boios ubi corniger per agros


page 326, image: s350

Intrat Danubii fluenta Rhenus.
Illi, cum Venetam subibis urbem,
Multam nomine dic meo salutem:
Et pro splendido et elegante libro
Vatis, quem mihi misit, Augurelli,
Ingentes age gratias eidem.
Fuluo nam preciosior [Reg: pretiosior] metallo,
Eois mihi gratiorque gemmis,
Est tam cultus et elegans libellus.
Postremo, pete, curet ut ferendas
Has ad moenia litteras Quirini:
Scripsi quas elegis ad eloquentem
BEMBVM Romulei decus senatus.
Haec paucis ubi persecuta verbis,
Extemplo repetes iter: iubebis
Franciscumque valere Contarenum.

AD SCHOLASTICOS ACAdemiae Regiomontanae.

Clarus sanguine Brisius parentum,
Nec non Paeoniae peritus artis,
Vitales moriens reliquit auras,
Extremoque die peregit aevum.
At vero, quoniam favere nostro
Vir doctissimus ordini solebat:
Nos cum Principis aulico senatu
Lamentabile funus efferemus,
Sollemni [Reg: Solenni] que suprema iusta ritu


page 327, image: s351

Soluemus, modo prandio peracto.
Quare mando scholasticis ut omnes,
Digno funus honore prosequantur.

EPITAPHIVM VXORIS EVstachii a Schlieben.

Hoc matrona loco capit quietem,
Praeclarum decus Anna feminarum:
Quae cum dotibus elegantis esset
Forma praedita, moribusque castis:
Heu quantum moriens viro dolorem,
Ac desiderium sui reliquit.

AD SCHOLASTICOS ACAdemiae Regiomontanae.

Cras vicesimaquinta lux Decembris
Musarum a studio datura nobis
Est et Gymnasio vacationem:
Actus donec erit dies Magorum,
Duxit praevia stella quos ab ortu
Ad cunabula destinata CHRISTO.
Nam cessare decet sacris diebus
Doctas in studio suo Camenas.
Ut praecone Dei docente verbum
Divinas peragant in aede laudes.
Rerum conditor his diebus olim
Natus, vera Dei propago, Christus


page 328, image: s352

Orbi laeticiam [Reg: laetitiam] dedit perennem:
Cum nostras obiit vices, et infans
Castae vagiit in sinu parentis.
Hunc ut Pierides colant, et omnes
Quotquot Gymnasium recens frequentant
Nos hoc tempore ferias agemus:
Mox doctas iterum colemus artes.

EPITAPHIVM FILIAE Georgii Sabini.

Magdalena Georgii Sabini
Vatis nata, Melanchthonisque neptis:
Cum felicibus ac piis quiescit,
Quos haec area contegit sepultos.
Olim tempus erit, potente sacri
Quando numinis excitata flatu,
Cum felicibus ac piis resurget.

AD SCHOLASTICOS ACAdemiae Regiomontanae.

Nostrae praecipuus scholae patronus,
Cuius nobilitas avita clarum
Asigno crucis est adepta nomen,
Condet filiolum suum sepulcro.
Quem vix lumina solis intuentem
Saevae (proh dolor) abstulere Parcae.
Nos maesti gemitu parentis omnes


page 329, image: s353

Acerbo decet afficique luctu,
Ipsiusque vicem dolere nati:
Quem si mors properata non tulisset,
Praecellens erat ac disertus olim
Paterni eloquii futurus haeres.
Quanquam [Reg: Quamquam] conditione mortis infans
Hoc a turbine liberatus aevi,
Sic felicior est, agitque laetus
Vitam cum superis beatiorem.
Nam celsas nitidi domos Olympi
Ipsorum docet esse parvulorum
Aeterno genitus parente CHRISTUS.
Quapropter iuvenes adhortor omnes,
Hac quicumque vacant in urbe Musis:
Ut funesta ubi turribus sub altis
Moto signa dabuntur aere: ducant
Tristes exequias frequente coetu.

AD IOANNEM DANTIScum Episcopum Varmiensem.

Ut fato miserabili peremtam [Reg: peremptam]
Lugens Eurydicen gemebat Orpheus:
Sic Annam sociam mei cubilis
Deplorans gemo, quam salutis autor
Ad vitae Deus exitum vocavit.
Nam saevum mihi vulnus ac dolorem
Eius fecit acerba mors, et huius
Vitae delicias ademit omnes.


page 330, image: s354

Me non afficiunt, ut ante, dulces
Musarum citharae: nihil virentes
Parnasi moror amplius recessus:
Sed nuda velut aridaque in ulmo
Considit viduus gemitque turtur:
Vitam sic modo duco luctuosam
Singultu, gemitu, dolore, fletu.
O si pharmacon ipse nunc haberem
Illud, quod Polydamna Thonis uxor
Dono Tyndaridi dedit Lacenae:
Quod cum Telemachus bibisset, omnem
Absterso posuit dolore luctum:
Nil illo mihi gratius daretur,
Obliviscerer ut mei doloris.
At orbatus amore coniugali,
Quantum tristiciae [Reg: tristitiae] et doloris hausi:
Tantum praebuit his diebus, a te
BEMBI mors mihi nunciata [Reg: nuntiata] , luctum,
Illum numinis instar, atque tanquam
Linguae praecipuum decus Latinae
Sum miratus: et ille me vicissim
Complexus iuvenem senex amavit,
Immortalibus extulitque scriptis.
Quare non minus ac meam maritam,
Extinctum doleo gemoque BEMBEVM:
Cuius tres Charites novemque Musae
Lugent interitum, simulque plangunt
Maestis Adria, Tybris, Arnus, undis.
Sed qui sanguine nos suo redemit,


page 331, image: s355

Ambobus tribuat (precor) sepultis
CHRISTVS perpetuam beatitatem:
Longaevam tibi prorogetque vitam.

AD EVNDEM.

Paruum suscipe praesul hunc libellum,
Quo te donat amans tui SABINVS.
Auro splendidus et niteret ostro,
Me blandis nisi mollibusque verbis
Festinanter et ocyus [Reg: ocius] rogasset,
Ut Dantisce tuus libellus esset.

IOANNES DANTISCVS EPIscopus Varmiensis, Sabino S.

Perlegi cupide tuum libellum
Leporis, salis, eruditionis
Plenum, quem toties videre avebam:
Ex hoc ingenii libens acumen
Amplexus, numeros, iocosque dulces
Transcurri: neque Pegasum volantem,
Quem clarum tibi stemma iussit esse
Caesar, praeterii: nec hoc, amicis
Quicquid Pierides tuae dicarunt.
Dignas hinc tibi gratias referre,
Deberem siquidem, sed est supellex
Scis quam curta mihi, sub hac palaestra
Iampridem qui Heliconidas reliqui.


page 332, image: s356

Ingratus tamen esse nolo totus,
Si Lucretia nostra non placebit
Quam mitto, veniam dabis, placere
Quod possit tibi forte deinde mittam.
At patrocinio tuo, tuisque
Doctis Hendecasyllabis, SABINE,
Indignus fuit ille sordidatus,
Pro quo tot precibus simul profusis
Exposcis veniam, licet sit usto
Dignus stigmate, contumax Iopas,
Qui tangens fidibus chelyn malignis,
Infames voluit meos fideles
Cives reddere, dixerat fidem quos
Infregisse, docere quod nequibat.
Poenas ferre graves calumniator,
Coram iudicio quod ergo fugit,
Leges quas statuere, debuisset.
Quod porro quereris, gemis, dolesque
Mortem coniugis, optimique Bembi,
Tecum condolui, piis utrisque
Orans manibus ut quies beata
Detur cum superis, et hanc utrisque
Nobis, quando vocabimur, petamus:
Nulli cedere nam solet propinquans
Cunctis terminus a Deo locatus.

PETRVS LOTICHIVS SEcundus, ad Georgium Sabinum Brandeburgensem.


page 333, image: s357

Immortale decus SABINE vatum,
Qui nunc ad vada Bregelae vetustos
Doctis artibus imbuis Borussos.
An feliciter es domum reversus?
Hinc cum sarcinulis tuis venustis
Musarum simul atque liberorum,
Ut spero auspicio bono profectus?
Ad flavum tuus Oderam Secundus
Iucundae memor allocutionis
Sinceraeque benignitatis, optat
Nunc et Pegaseos sibi volatus,
Et desiderat omnibus diebus
Dilectos iterum videre vultus.
Sed nunc aera forte pestilentem
Vitans grex subito novem sororum
Tecum praecipiti fuga recessit,
Urbes Bregela qua duas ab una
Pulcro [Reg: Pulchro] separat alueo, facitque
Cursus inter utranque flexuosos.
Hic (nam tristia multa nunciantur [Reg: nuntiantur] )
Hei, quantum mihi fecit audienti
Imis rumor in ossibus dolorem,
At quocumque sub axe vivis, oro
Sis nostri memor, anxiosque luctus
Dulci progenie, tuisque leni
Curas diminuentibus libellis,
Dum soles redeant sereniores.


page 334, image: s358

AD CLARISSIMVM VIRVM D. Philippum Melanchthonem, socerum et Praeceptorem suum Georgius Sabinus.

Qui facunde tibi PHILIPPE reddit
Vatis Hendecasyllabos SABINI,
Est virtutis amans et eruditus,
ALBERTVM instituit meumque natum:
Nec non saepe suis minister illum
Ulnis impiger alleuavit aegrum.
Hunc ipsum tibi diligenter ergo
Commendo iuvenem, tui nepotis
Dulcis filioli mei magistrum.

IOANNES STIGELIVS in tumulum Alberci filii Georgii Sabini.

ALBERTVM tegit hic lapis Sabinum
Prolem Pierii piam SABINI,
Disertique Melanchthonis nepotem,
Patris delicias sacrum colentis
Cum Musis Helicona laureatis.
Sic flos vere recens sereniore,
Quem duro secuit ligone fossor,
Diurnae decus exuens iuventae
Sic cis immoritur iacens arenis.
Ergo desiit esse, quod placebat:


page 335, image: s359

Ergo desiit esse, quod decebat:
Sectator dominae tenellus aulae.
Sectator celebris frequens parentis:
Amissumque doles beate Princeps,
Cui nomen dederas, tuum relato
Coetus in numerum Deo redemti [Reg: redempti]
Amissum gemitu vocant puellae,
Ornatus chorus aulicus puellae,
Forma, moribus, optimae puellae:
Sed vitae dator arbiterque CHRISTVS
Fato te puer abstulit benigno,
Et carum, in gremium suum recepit,
Qua ducunt pueri beatiores
Plenum laeticiae [Reg: laetitiae] sonantis aevum.
Felix qui potuit puer renasci,
Et puer patrium subire caelum.

AD IOANNEM STIGEgelium, G. Sabinus.

Est nostrae locus hic propinquus urbi,
Quo picti vario colore flores
Rident tempore veris, et volucrum
Arguto resonant fruteta cantu.
Gemmantes ibi mane dum per herbas
Curis ambulo pressus inquietis,
Albertique mei recordor, olim
Qui vestigia discolore mecum
Hic in gramine fecit, atque lusit:


page 336, image: s360

Umbrososque per ambulans recessus
Blandos mollibus abstulit Napaeis
Flores, ipse quibus domum reversus
Me donare patrem, quibus sorores
Et donare suas puer solebat,
En viator adest mihique reddit
Musis care tuos, Poeta versus,
Dulci nectare, melle dulciores,
Quos in filioli mei sepulcrum,
Praematuraque fata condidisti.
Magnum tristiciae [Reg: tristitiae] meae levamen
Hos sensi numeros tuae Camenae,
Aeternum quibus et perenne nomen
ALBERTI tumulo mei dedisti.
His pro versibus ergo gratus opto,
Ut salvus tibi filius IOANNES,
Nec non Callimachus tibi superstes
Vivat, Pieridumque cultor aequet
Alter Battiaden, et alter Hessum:
Ambo Stigeliaeque gentis ornent
Multa nobile claritate nomen.
Me vero miserum novus parentem
Luctus afficit: his enim diebus
Alter filiolus mihi est ademtus [Reg: ademptum] ,
Cuius vita duos agebat annos,
Mellitus puer, elegans, venustus,
Nomen Christophori tenebat: omni
Sic orbus modo prole sum virili.
O vanas nimis, et nimis caducas,


page 337, image: s361

Omnes denique spes meas inanes,
Sed cum certa Dei sit haec voluntas,
A nobis patienter haec ferantur.

IN LIBROS DE LEGIBVS ET Orationes Catilinarias Marci Tullii Ciceronis.

Si quem deliciae iuvant amoeni
Horti, cuius opes, nec acre frigus,
Nec Phoebi rapidus perurit aestus,
Nunquam tabida aut vetustas:
Assit, meque ducem secutus, intret
Hortum copia, amoenitate, plenum:
Quem non Flora suis odora donis,
Non Pomona, racemiferque Bacchus.
Sed facundia Tulliana ditat.
Hic flores viridi legemus horto,
Quos halantibus inserit corollis
Linguae candida puritas Latinae:
Hic fructus animi sagacioris
Decerpemus, et hauriemus artes,
Eonis moribus utilesque vitae.
Nam cultissimus hortus hic redundat,
Largis fontibus artium bonarum.
Ipse autem eloquii parens Latini
Arpinas medio sedens in horto,
Nostras ore suo disertus aures
Mulcebit, quasi Daulias volucris,


page 338, image: s362

Quando laeta canit sonante luco.
Tres nobis recitabit eruditos,
Quos de legibus edidit libellos:
Stirpem iuris, originemque legum
Nobis tradet: eamque disputabit
Non iussu vel opinione natam
Horum, qui populi tenent habenas:
Sed divinitus esse constitutam,
Ipsis mentibus insitamque nostris.
Leges Romulidum vetustiores
Pandet: nosque iubebit obsequentes,
Aequi praesidibus subesse iuris.
Posthaec commemorabit ipse nobis
Quae Romae Catilina perpetrarit,
Aeris prodigus, appetens honorum,
Dum caedes meditatur et rapinas:
Dumque acri stimulo furoris actus,
Aedes templaque consecrata divis
Flammae destinat: incitans et omnes
Assciscit sceleri suo ministros,
Quos obscena libido, quos egestas,
Quos infamia reddit efferatos.
Ut vero puros boni parentes
Diri commemoratione monstri
Deterrere solent ab inquinatis
Vitae moribus, improbisque factis:
Sic doctissimus autor eloquendi,
Harum commemoratione rerum
Nos deterret, et avocat nefandis


page 339, image: s363

His a flagitiis, quibus flagravit
Impulsor Catilina factionis,
Tempestas patriae, procella pacis.
Ergo floridulum petamus hortum,
Hortis Hesperidum beatiorem:
Atque illius amoenitate mentem
Oblectemus, et audiamus illic,
Quid lingua referat potente nobis
Culti Tullius arbiter vireti.

IN TVMVLVM LOTHI Bucholceri Berlinensis.

Hic curis hominum iacet solutus,
Et vili tumulatus est arena
Lothus Pieridum decus sororum:
Qui cum imberbis adhuc ephebus esset,
Tam dulces elegos sonante lusit
Plectro, tam faciles, et elegantes:
Ut non inferior poeta, Cordo,
Vel Hesso, vel Acontio fuisset,
Si maturius attigisset aevum.
O saevam nimis invidamque Parcam,
Quae sic ante diem peremit, et quae
Tantae sustulit indolis poetam.

AD REVERENDVM ET MAgnificum virum, Dominum Ioannem Preremsky, Vicecancellarium Poloniae.


page 340, image: s364

Qualis lucida, quam mihi dedisti
Dono, gemma micante fulget auro:
Nomen tale tuum, tuusque talis
Splendor Sarmatica relucet aura.
Tu Regis quasi pectus, os, ocellus,
Omnes praecipuas gravesque regni
Causas eloquio tueris: omnes
Res et consilio tuo gubernas.
Tu ius dicis, ut alter Ulpianus,
Regis nomine: contrahis nec arcte
Legum vincula, nec nimis relaxas:
Dum tu iusticiae [Reg: iustitiae] tenes habenas,
Duro praevalet aequitas rigori.
At pro munere pro tuo lapillo
Gratus quid tibi, quaeso, quid rependam?
Quot pictos vario colore flores
Producit Zephyro soluta tellus:
Quot se frugiferis coronat aestas
Spicis: quot gravidis abundat uvis
Autumnus: quot hiems riget pruinis:
Quot pisces pelagi natant profundo:
Lucent caeruleo quot astra caelo:
Tot nostrae tibi gratias Camenae
Istis versiculis agunt minutis,
Quos si postera comprobabit aetas,
Hinc (ut spero) feres perenne nomen.

IN TVMVLVM CHRISTOphori Schrammii, celebris Bibliopolae.


page 341, image: s365

Sicut Triptolemum ferunt poetae
Frugum semina dissipasse [Reg: dissipavisse] , totum
Et sparsisse manu sua per orbem:
Sic, qui conditus hoc iacet sepulcro,
Distraxit simili modo per orbem
Quicquid Pierius chorus librorum
Herbosi residens ad Albis undam
Typis edidit, ac sacravit aevo.
Quin volumina codicesque iuris
Magno sedulus undecumque sumtu [Reg: sumptu]
Et libros medicae coemit artis,
Quos huc attulit exteris ab oris:
Oris, quas celeri Padus fluento,
Quas et Sequana, quas Garumna, nec non
Baetis, Durius, ac Tagus, pererrant.
His ergo meruit perenne rebus
Nomen, post obitumque consecutus
Est hoc nobile Schrammius sepulcrum,
Quod, ne tabida deleat vetustas,
Musae praesidio suo tuentur.