sabin1 bis 20 June 2003 Ruediger Niehl
typed text -structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ECLOGA GEORGII SAbini de Gallo ad Ticinum capto, Scripta ad Stanislaum a Lasco Poloniae Baronem.

LYCIDAS, AEGON.

Accipe silvestri tenerum quod arundine carmen
Lasce tuus cecinit frondente sub ilice vates,
Insubriae tristem referens de clade querelam,
Quam duo pastores habuerunt: Italus Aegon,
Et Lycidas huius notissimus incola terrae.
Illi ubi caprigenum pecus ad vada fluminis ambo
Compulerant, Lycidas prior est sic ore locutus:
Edite Mantois quid agis pastoribus Aegon?
Frondentes inter salices ubi serpit Havelus,
Cinctus arundinibus creberque palustribus uluis:
Nostra quid hic tondent Andinae rura capellae?
Exul [Reg: Exsul] ago o Lycida, patriisque fugatus ab oris,


page 257, image: s281

Herbiferos colles et florida pascua liqui:
In quibus argutas inflavit pastor avenas,
Qui Patulae fagi sub tegmine Lentus in umbra
Formosam docuit resonare Amaryllida silvas.
Quae natale solum te vertere causa coegit?
Durane pauperies: an mens non conscia recti?
Me neque pauperies, ullum neque crimen abegit:
Nam me Faunigenis Meliboeis glorior ortum.
Illic iura dabam pecorum legesque magistris,
Tectaque flaventi spatiosa mapalia culmo,
Centum clausa quibus stabant armenta, tenebam.
Quin mihi cultus erat, plenusque leguminis, hortus:
In quo praeter olus, vescumque papaver, habebam
Alliaque, maluasque, et odoriferum serpyllum:
Nec spirantis eram Boreae venturus ad arcton,
Me fera monstra nisi patria de sede fugassent.
Heu sortem indignam: sed quae fera monstra fugarunt,
Teque coegerunt patrios mutare penates?
Expediam paucis, atque ordine singula pandam,
Iniucunda licet mihi sint et acerba relatu.
Incipe, sed nobis ne forte loquentibus aestus
Sit gravis: his mecum succede virentibus umbris.
Arboris hic densae praebent umbracula frondes:
Laetaque se vario tellus hic flore coronat.
Est procul, obliquis ubi Sequana flexibus errat,
Regius, Hesperidum quo nullus amoenior, hortus:
Utque meus quonda [Reg: quondam] mihi rettulit hospes Amyntas,
Aurea vernanti surgunt ibi lilia campo:
Quae (velut Atlantis custos pomaria serpens)


page 258, image: s282

Haud minor armigero servat Iovis alite Gallus.
Crista rubens illi, pictaeque coloribus alae:
Multum plaudit ovans quibus, elatusque superbit.
Ergo quid ille mali pastoribus attulit ales?
Martius extremis erat in confinibus horti
Anguis, ad Eridam viridantes gramine ripas:
Insubriae custos terrae sinuosior illo
Angue, Lycaoniam qui circum elabitur Arcton.
Gallus in hunc ardens odio (nam mutua semper
Cum colubris ineunt cristatae bella volucres)
Concipit horribiles iras: mox tollitur alis
Huc, ubi nubifera prospectat ab Alpe rubentem
Terga volubilibus convoluere nexibus anguem.
Eridani campos devastat, agrosque feraces
Ticinus vitreo quos lucidus amne pererrat.
Maturas segetes resecandaque farra colonis,
Florentesque solo radicitus eruit herbas.
Dirus et in pecudes armentaque saeviit ales:
Velocem non cursus equum, potuitue tueri
Cornea quae duro praefigitur ungula ferro:
Non potuere truces defendere cornua tauros.
Nec minus agricolas, armentorumque magistros,
Unguibus arripuit, rostroque peremit acuto:
Tanta fuit rabies ac tanta ferocia Galli.
Vos o montivagi pastorum numina panes,
Et nemorum colitis qui tesqua virentia Fauni:
Vos talem nostris terris avertite Gallum.
Tandem Uindelicis ex Alpibus aduolat istuc
Alituum regina, Iovi quae tela ministrat.


page 259, image: s283

Haec ubi funesta pastorum strage superbum
Ad vada Ticini Gallum offendisset euntem:
Ecce coloratas quatit atro fulmine pennas,
Cristatamque invadit avem: contraria pugnax
Gallus bella movet totis conatibus ac vi.
Horrida committunt ut iniqui proelia venti,
Alter ab occasu quando ruit, alter ab ortu:
Luctantesque fremunt, explosaque fulmina torquent:
Haud secus indomito concurrunt Marte volucres
Quippe suis instant armis, et utrinque fatigant
Nunc se vulnificis rostris, nunc unguibus uncis:
Donec ad extremum longo certamine Gallus
Frangitur, amittens evulsas corpore plumas.
Tunc aucta insigni volucrum regina triumpho
Subvolat, et crista Gallum plumisque carentem
Sistit ad Herculeas Gades, ubi maximus Heros
CAROLVS. Alcidae victricibus aemulus armis,
Geryonis populos ac Betica regna gubernat.
O Iovis optatam vobis, ac numinis instar
Semper honoradam [Reg: honorandam] volucrem pastoribus Aegon,
Sublato aeternam quae reddidit alite pacem.
At mox ille redit Lycida, plumisque renatis
Praedam factus agit multo crudelior ales.
Auxiliumque ferens illi procul advenit Urus,
Saevior indomitis bobus, quas Aesone natus
Phasidos ad ripas iuga ferre coegit aratri.
Advenit infrendens et acutis dentibus Ursus,
Informis villis Ursus, quo nulla fer arum
Incolit Heluetiae rigidas violentior Alpes.


page 260, image: s284

Tum vero fugiunt omnes, laribusque relictis
Antra petunt sese nemorumque recessibus abdunt.
Tum pater Eridanus taurino cornua vultu,
Maseosumque caput flaventibus occulit undis:
Cernere Ticinus nec tristia damna suorum
Sustinet ac trepida formidine Mincius horret,
Mincius argutos qui flumine nutrit olores.
Denique tum lugent affecti cladibus horti
Auricomae Sirenis, ubi redolentia spirant
Arboris amittunt quae nunquam citria florem
Ergo ubi iunxerunt se monstra ferocia Gallo,
Ipse procul fugiens Cadmeae pascua Mantus
Desero, ne fiam crudeli praeda volucri.
Exul [Reg: Exsul] et huc venio rerum nunc omnium egenus,
Has nisi quod mecum macilentas duco capellas.
Degimus hic inopem tecto sub paupere vitam:
Si libet, o nostris succede penatibus Aegon.
Sunt mihi tosta domi non acribus ova favillis,
Cerea vimineis servataque pruna canistris.
Et iam rore madent herbae, subituraque noctis
Incipiunt altos operire crepuscula montes.

ECLOGA EIVSDEM, DE nuptiis Illustrissimi Principis Alberti, Marchionis Brandeburgensis, primi Ducis Prussiae: et Annae Mariae filiae Erici Ducis Brunsuicensis.


page 261, image: s285

PALEMON. FAVSTVS.

Fauste quid exultant [Reg: exsultant] laeto Ducis atria plausu?
Hic ubi pisco sus sinuato gurgite septem
Bregela turritae pontes subterfluit urbis:
Quam rex (ut perhibent) Odo acer condidit olim,
Regalemque suo montem de nomine dixit.
Nam pulsata sonant tibicine tumpana misto [Reg: mixto] ,
Laetus et auditur concentus in arce tubarum.
Gaudia percipiens hymeneia ducit Iolas:
Haec nova laetitiae (si nescis) causa Palemon.
Tertius extremo iam cardine vertitur annus,
In viduo caelebs cum tristia signa cubili
Sustinuit: nunc sponsus init nova foedera lecti.
Illic pauper ago siluis frondator in altis,
(Ut scis) nulla vexit quo rerum fama novarum:
De quibus ergo refere, mihi sunt incognita taedae
Gandia: sed nemini, summoque dolore recordor
Temporis istus, quo tota Borussia luxit
Principis seu tristi consortem morte peremtam [Reg: peremptam] .
Namque ego stridenti plaustro tum vectus ad urbe,
Iuniper baccas et olentia ligna ferebam,
Flens ubi ducebat miserabile funus Iolas.
Ac [(reading uncertain: print faded)] si vidisses spectacula laeta Palemon,
Agmen et Heroum, longamque ex ordine pompam,
Ipse triumphanti similis qua sponsus in arcem
Ascendit, nuptamque novam per moenia duxit.
Eia age fere precor: sic candida Nais et Aegle,
Hic quibus emisti crepidas mollesque cothurnos,


page 262, image: s286

Dent optat tibi si agrantibus oscula labris,
Ad patrios quando remeabis ab urbe penates.
Ac refer inprimis, quo sanguine sponsa parentum
Creta sit: et nunquid generosa praedita forma.
Edita praelustri Gelphorum sanguine sponsa
Est, ut Pieridum cultor mihi rettulit Aegon,
Omnia qui novit clarorum stemmata regum.
Nobile Gelphoru genus est, notumque per orbe:
Quin et idem bellis assuetum et fortibus armis,
Nescio quos olim Gibelinos contudit hostes,
Ut vulgata docent antiqui carmina Fauni,
Quae Dryades nostraeque canunt per rura Napaeae.
Ortus ab his claris Heroibus acer Cricus
Hanc genuit sponsam, quo non laudatior alter
Dux, celebri nomen Brunonis ab urbe gerebat,
Dum triplices illi ducebant fila sorores.
Ipse suas habuit sedes, ubi Fulda pererrat
Saxoniae campos, et lucidus amne Uisurgis.
Dives agri, dives pecoris: tot pingua terrae
Iugera, tot saltus, tot habebat pascua, miluus
Tota luce vagus quot non circumvolei alis.
Nec non expertus belli mavortia fecit
Praelia, liligero tutatus ab hoste colonos:
Insubriae quorum scinduntur vomere campe
Et vetus et certe genus est illustre paterum:
Sed de materna quid dicis origine sponsae?
Si bene commemini de sanguine mater eodem
Ducit Elisa genus, satus est quo sponsus Iolas.
Principis est etenim IOACHIMI filia primi,


page 263, image: s287

Qui fuit imperii Septemvir, et inclita Brenni
Moenia possedit: moderamine rexit et omnes
Marchiacas urbes, quas incoluisse feruntur
Teutones, ac primi Suevorum Semnones olim.
Gratulor hoc nobis de principe: gratulor ipsi
Et sponso, tali nam coniuge dignus Iolas.
Verum perge precor narrare, ipsamque puellae
Nunc effinge mihi verbis atque exprime formam.
Qualis mane novo caeli radiantibus astris
Enitet aurorae praecedens lucifer ortum:
Talis visa mihi sponsa ect, quam splendidus auro
Cultus, et insignem reddebat gratia formae,
Vestibus auratis carpenta aurata premebat,
Nympharum stipata choro, quibus omnibus idem
Ex auro vestitus erat, divesque paratus.
Sed tamen in toto formosior altera coetu
Non conspecta fuit, quam sponsa: haec ansere Ledae
Candidior, roseo suffecta colore nitebat,
Mista [Reg: Mixta] papaveribus ceu candida lilia rubris.
Utque decus formae, sic (quod reor ominis instar)
Ipsa etiam felix et amabile nomen adepta est:
Namque refert aviam et genitricem nomine Christi.
Si viget egregio praestans in corpore virtus,
Ipsaque contingunt (ut opinor) nomina fato:
Moribus haud dubie sanctis, vitaque pudica,
Quarum nomen habet, divas imitabitur ambas:
Sic, quo dicta fuit, dignam se nomine gessit
Dorotheae tumulo quae conditur altera Princeps:
Seque Dei donum virtutibus esse probavit.


page 264, image: s288

Mitis erat, populo nec non affabilis omni,
Multaque pauperibus donabat farra colonis.
Hactenus haec: Paucis ipsam nuc [Reg: nunc] accipe pompa.
Ut nova sponsa suis adducta cohortibus urbem
Ingressura fuit, coetu comitatus equestri
Sponsus in occursum tendebat, et obvius illi
Huc, ubi spumantis sinus incipit aequoris, ibat
Intextam multo vestem circundatus [Reg: circumdatus] auro:
Fuluaque cornipedem mandentem frena regebat
Acer, et erecto iactantem pectore crura
Saepius in gyrum facili flectebat habena.
Corporis armati custodes undique septum
Claudebant, humeris et acuto lucida ferro
Gesa, ducum quae sunt custodibus arma, ferebant.
Se fratri comitem frater Gilielmus eunti
Praebebat sponso, qui Rigae moenia praesul
Livonumque tenet contermina iugera Moscis:
Et vigil aetherei pastoris ovilia custos,
Extremo algentis caeli sub cardine seruat.
Visendi studio portis effusa iuventus,
Complebat denso spaciosos [Reg: spatiosos] agmine campos:
Haud secus ac muscae sub adulti tempora veris,
Obsita pastorum fuligine limina complent.
Iamque salutata cum virgine multa locutus,
Agmine converso repetebat moenia sponsus:
Laetior intrabat turmis et ovantibus urbem.
Hic tibi quid referam phaleras, cristasque comates [Reg: comantes] ,
Atque argentatos enses, aliosque decoros
Ornatos: quibus ipse meo nil tempore vidi


page 265, image: s289

Splendidius: senior nec se vidisse Menalcas
Commeminit, quamuis centum iam vixerit annos.
Ante Ducem vero clangebant aera tubarum,
Cum quibus et rauco castrensia tympana pulsu
Mota dabant sonitum: circum carpentaque sponsae
Insignes ibant proceres, currumque tenebant:
In quo cernere erat simulacra efficta leonum,
Inclita Gelphiacae quae sunt insignia gentis.
Quaque vehebatur ductus per compita currus,
Laeticia [Reg: Laetitia] celebrique fremebant omnia plausu.
At quos Heroas, quos secum sponsa propinquos, p.
Ad nova longinquas haec gaudia traxit in oras?
Marchio qui Brenni cognomen ab urbe Ioannes F.
Ducit, in has terras ipsius avunculus una
Venit: magnanimus Princeps, quem castra secutu
Decertasse ferunt pugna pro Daphnide nuper
Ad vada Danubii, cum Marte acerrimus Alcon,
Qui iuga cattorum tenuit contermina Rheno,
Aspera sceptrifero cum Daphnide bella gerebat.
Sincerae perhibent hunc relligionis amantem,
Intrepido verum profiteri pectore cultum,
Tradita rite docet quem nos oracula CHRISTI.
Principis huius adest et laudatissima coniunx,
Edita Gelphiacae Catharina propagine gentis.
Venit Et huc Princeps Gilielmus, origine Gelphus:
Qui validis audet contendere fortiter hastis,
In circo ludi cum committuntur equestres.
Praeterea advenit formosus et indole praestans,
Dux, qui torua gerit nigri bovis ora Ioannes


page 266, image: s290

ALERTVS, fortes quo sese Principe Cymbri,
Vandaliae et iactant ad Balthica littora gentes.
His coniunctus adest et vitricus ipse puellae,
Gallinae de monte Comes, cui nobile Poppo
Nomen: Quin etiam lectissima femina quaedam
Fertur adesse, soror sponsae: illiusque potentes,
Et clari virtute viri: me nomina quorum
Praetereunt, et avita fugit natalis origo.
Vix celebrata reor tanto connubia coetu,
Cum Thetis Aemoniae Nereia nupsit alumno.
Tande [Reg: Tandem] ubi vecta rotis excelsam contigit arcem
Sponsa Ducis thalamu [Reg: thalamum] Nymphis comitantib. intrat.
Atria imaginibus pictisque ornata tapetis,
Intus fulgentique nitent auro atque argento:
Illic mille scyphos, gemmataque pocula vidi
Pondere vasta gravi, variis caelataque signis
Pulcrius [Reg: Pulchrius] , Arcadici quam fagina pocula Mopsi.
Inde ubi noctis equos vesper ducebat opacus,
Ecce ferunt pueri taedas de more iugales,
Sponsaque subsequitur sponsusque frequente caterua:
Congressique manus solenni [Reg: sollemni] foedere iungunt,
Sancit et amborum connubia rite sacerdos.
His actis abeo: nam duro stipite sumpto
Saeva minabatur mihi verbera ianitor aulae.
Protinus ipse tamen sub caeca nocte revertor,
Ornatumque gerens buxo frondente galerum
Principis ingredior revolutis atria valuis:
Contemplorque dapes et regia fercula cenae.


page 267, image: s291

Non ibi caepa rubens, fumoso coctaque lardo
Rapa, vel instructas onerabat brassica mensas:
Sed caro nescio quae, Panchaei cinnami odorem
Late diffundens: hic lancibus ora ferarum,
Hic capita immani stabant et hiantia rictu.
Formidanda refers magnorum fercula regum:
Miror ad has ipsas epulas, rictusque ferinos,
Ducere magnates laeto convivia vultu.
In patinis non sunt metuendi dentibus apri,
Sicut in umbrosis, fera dant ubi vulnera siluis.
Postera lux vero cum noctis abegerat umbras,
Ingreditur sponsus sacrati limina templi
Cum sponsa, precibusque piis ibi numen adorant:
Iamque choros laeti ducunt: et in arce iuventus
Martia commissis edit spectacula ludis:
Armatique viri concurrunt grandibus hastis.
Acre mihi gelidos nisi frigus adureret artus,
Edita narrares etiam spectacula vellem.
Sed iam digredior: votisque ardentibus opto,
Coniugium nostro Deus ut fortunet Iolae.

FINIS.