VOs mihi quae puero Nasonis amabile carmen
Dulcia Pegasei dictastis [Reg: dictavistis] numina fontis:
Nunc sublime mihi carmen concedite vatis,
Conceptum genuit quem Mincius Andide Nympha.
Grandibus assurgens numeris Hymeneia dicam
Gaudia, Sarmatici quibus exultantia [Reg: exsultantia] regis
Atria, dant laetos, ubi volvitur Istula, plausus.
Si vos rite puer colui, vobisque dicatas
Saepe coronavi sertis halantibus aras:
Aspirate mihi, coeptisque favete Camenae.
Forte sub undosi muscoso gurgitis antro,
Istula caeruleus tumidarum rector aquarum
Nymphis iura dabat, qua vertice Carpathus alto
Frigida Sarmatiae prospectat iugera: cuius
Montis adusta rigent canis iuga summa pruinis.
Ipse sedens urnamque manu sceptrumque tenebat,
Carbaseae glauco pallae velatus amictu:
Naiades circum fontanaque numina stabant,
Quaeque lacus, amnesque colunt, udasque paludes.
Venit mobilibus caeli per inania pennis
Fama volans, laetis quae vocibus attulit istuc
Sarmatiae claris Augustum regibus ortum,
Esse maritali connubia foedere pactum:
Ducere Caesarea natamque propagine sponsam.
Quas pater arrectis ut vocis auribus hausit,
Protinus ex Nymphis formosam Callianassam,
Phyllodocenque Rhaninque vocat, Crocalenque Thoenque
Insignemque comis oculisque nitentibus Aeglen.
Omnes pingere acu doctas, omnesque peritas
Arguto tenues percurrere pectine telas.
His tum praecipiens, rarum ac memorabile munus,
Inquit, adornandum sponso: nunc arte magistra
Est opus: ergo manu celeres incumbite Nymphae,
Pictaque rebus imaginibusque aulaea vetustis
Texite, Sarmaticosque illic deducite reges:
Sponsus ut effigies, praeclaraque facta suorum
Inde recognoscat, validis imitetur et armis.
Talia fecisset coetu tum verba soluto,
Haud mora: textricum cingunt ad pectora ritu
Collectas Nymphae vestes, nudantque lacertos.
Post haec expediunt longas subtegmine telas,
Intentaeque sedent operi, peraguntque laborem.
Primus falcato spectandus acynace Laechus
Texitur, argento fulgenti auroque coruscis,
Laechus Marte satus: quo non pugnacior alter
Regna Lycaonio tenuit subiecta Bootae.
Ille vagam siluis eduxit in oppida turbam,
Claraque Sarmatiae tribuens cognomina genti
Laechidas, quorum gestabat sceptra, vocavit,
Torua viro facies, apicatum more Getarum
Tegmen habet capiti, cristaque rubente decorum:
Barbaque supremo labro riget hispida: pendet
Ex humero clypeus, qualem Telamonius Aiax
Gessit: Amazonia manus est armata securi.
Inde Palatini bis sex in sedibus altis
Augusta gravitate sedent, populumque gubernant.
Additur his prisca Romanus origine Gracchus,
Divitiis ac Marte potens: qui rege sub Anco
Pulsus in exilium, trabeati celsa Quirini
Moenia deseruit: gelidamque profectus ad Arcton
Condidit auspiciis illic felicibus urbem,
Quae vetus a Graccho ducit Cracovia nomen.
Surgit ad hanc urbem terrena mole sepulcrum
Vastum, immane, ingens, quo conditus ipse quiescit,
Pingitur in tela saevissimus alter ab illo
Sceptra gerens Laechus, qui solus ut arbiter esset
Sarmatiae, solus rerumque teneret habenas:
In densis siluis, ubi plurima lustra ferarum,
Heu fratrem regni consortem caede peremit:
Vulgatoque fidem patrias rumore per urbes
Fecit, ab immani divulsum dentibus urso
Occubuisse: subit scelerato Vanda tyranno,
Quae cum mille procis, quod erat formosa, placeret:
Innuba virgo tamen casti sine labe pudoris
Mansit, et aetatis ver intemerata peregit.
At non femineis calathis, non dedit a molli
Illa fuit lanae: duris assueta sed armis.
Figere terribilem longis palearibus ursum,
Frendentemque suis excire cubilibus ursam.
Martia si quando fremuerunt classica, belli
Laudibus insignes aequavit et Heroinas.
Quippe Borystheniden, debellavitque Gelonum,
Binaque magnanimo cum Teutone praelia fecit.
Corniger ardebat victricis amore puellae
Istula, cumque suo vidisset in amne lavantem,
Mollibus excipiens amplexibus abstulit illam
In vitreas sedes, thalamique in honore locavit.
Inde figurantur multi sine nomine reges,
Quorum fama iacet tenebris ac nocte sepulta.
Hosque sub ignotos depingitur inclitus heros,
Qui fuit Ausoniae Stilico gratissimus urbi.
Belligero cataphractus equo fugientibus instat
Hostibus, ac fulgens auratis emicat armis:
Qualis ab occidua surgens nitet Hesperus unda.
Et nunc victor agit Ruffini castra secutos,
Hunnosque, Mysoque, sagittiferosque Tomitas,
Praelia miscentes et acuta falce Gelonos:
Nunc premit Afrorum caeso Gildone cohortes,
Ingentemque facit conversa per agmina stragem.
Haud secus ac paleis ubi separat area fruges,
Triturante leves bove conculcantur aristae:
Sic quacumque ruit, prosternens conterit hostes.
Circumfusa iacent pallenti corpora letho
Tradita: purpureusque cruor diffunditur aruis.
Caesar ob insignes Theodosius ergo triumphos,
Deligit hunc generum sibi, connubioque Serenae
Ornat et Aeneadis praefert socer omnibus unum.
Additur armipotens iuvenis, qui dictus ab astu
Nomen Lesco gerit: Stiliconi sanguine iunctus.
Caesareum sed ferre iugum, fastumque superbae
Italiae nequit, imperioque subesse recusat.
Aspera Martigenis hic bella Quiritibus infert,
Pannoniumque armis iuvat auxiliaribus Hunnum,
Tunc ubi carnorum ferus occupat Attila sedes,
Teque dat excidio captam, pulcerrima [Reg: pulcherrima] quondam
Urbs, Antenoreo felix Aquileia Timavo.
Primus claustra manu reserat, portasque refringit,
Inicit infandum victorque penatibus ignem.
Tristia collucent diffusis moenia flammis,
Concussasque domos, impendentesque ruinas
Nympharum textura refert, subiungitur acer
Gensericus, et armorum fulgore coruscus
Pingitur hastatos cuneos, clypeataque secum
Ducere bellator sub fortibus agmina signis:
Hesperias aequare solo, quas spectat ab altis
Candida subiectas Pyrene rupibus, urbes:
Herculeumque citis transmittere classibus aequor,
Subdere et antiquas Tyriae Carthaginis arces.
Inde profectus iter, maris emensusque profundum,
Capta Quirinalis Romae dare moenia praedae.
Hinc alacri vultu Lesconis imago secundi
Omnibus arridens, precioso [Reg: pretioso] intexitur ostro.
Editus obscura iuvenis qui stirpe parentum,
Ardua conscendit magni fastigia regni.
Scilicet orba suo sedes ubi rege vacabat,
Et decretus erat de regno cursus equorum:
Hic meruit celeri victor suffragia cursu.
Tertius extincto succedit Lesco parenti,
Bellaque Teutonibus facientes adiuvat Hunnos.
Post hunc villoso deducitur horridus ursi
Tergore Poppilius: quem turpis inertia regem
Occupat immodico baccho, somnoque vacantem.
Ipse sedens inter cyathos, mollesque puellas,
Acribus armorum praefert convivia curis.
Nominis eiusdem coniungitur ebrius illi
Filius, ignavique simillimus omnia patris:
Hunc scelerum poenas crudeli morte luentem,
Infesti perimunt arroso corpore mures.
Tum gestanda seni traduntur sceptra Pyasto:
Qui cum iusticiae [Reg: iustitiae] vindex, et cultor honesti
Esset, ab incuruo (nam rura colebat) aratro
Pauper ad hos regni tantos ascendit honores.
Indutus curdo stat adhuc perone, geritque
Agricolae solito spaciosum [Reg: spatiosum] more galerum,
Inde Pyastides trahit agmina Semovitus
Aclidibusque, sparisque et acutis densa sagittis:
Vandaliaeque domat populos, urbesque potentes
Balthicus arctoo quas alluit aequore Nereus,
Otia quartus agit Lesco, bellumque perosus
Sistit et augustae sancit data foedera pacis.
Nec minus extinctis amplecteris otia bellis
Semomilae: tuo tenebrasque recedere nato,
Excussaque dari visum caligine gaudes:
Editus ex utero qui caecus, amabile solis
Lumen, et aethereos nunquam conspexerat ignes.
Consulis et vates, puero quid reddita caeco
Lumina portendant: responsaque laetus ab illis
Accipis: insigni natum pietate futurum.
Filius ut Mesco sceptrum suscepit avitum,
De se vera probat dixisse, nec irrita, vates.
Primus enim Christum profitetur, primus adorat,
Et veterum cultus abolet, ritusque sacrorum.
Nam cum Sarmatiae reges idola colentes,
Impia barbarico faciebant orgia ritu.
Caesaris ante pedes procumbit natus Othonis
Buleslaus, et imposito diademate regem
Imperii sese gaudet sociumque vocari.
Subicit infracto domitos hinc Marte Bohemos,
Inclusumque iugis Moravum gentesque rebelles,
Quas umbrosa vident gelidi pineta Silesi.
Te quoque crudeli vastat Pomerania bello:
Subdita quaeque iaces algenti Prussia caelo.
Alter at ignavo similis, similisque puellae
Mesco figuratur: mollissima purpura corpus
Velat: Erythraeis ornantur pectora gemmis:
Punicei includunt et levia crura cothurni.
Huius molliciem [Reg: mollitiem] , vitamque perosus inertem
Vandalus, arma capit: capit arma Bohemus, et acer
Qui colit Austriacae Moranus confinia terrae:
Excutiuntque iugum, noluntque subesse Polonis.
Heu pudet ignavi quantum te Sarmata regis,
Sub quo triste potens fecit res publica damnum.
Pellitur infelix patriis Casimirus ab oris,
Indutoque facit monachorum vota cucullo.
Mox e coenobio revocatur, et arma capessit,
Persequiturque trucem violento Marte tyrannum,
A quo pulsus erat, regnoque exutus avito.
Signa feris infert Hunnis, praedamque Secundus
Buleslaus agit domito bis victor ab Istro.
Inque fugam turmas Moravorum vertit equestres:
Ingentique Scythas et Alanos caede trucidat.
Laudibus armorum nullis heroibus esset
Inferior: si non diro correptus amore
(Heu scelus execrandum [Reg: exsecrandum] , heu detestabile crimen)
Incaluisset equae, Tyrio quam murice cultam,
Legiferi taurum Minois ut uxor amavit.
Ac te dive nisi pia Stanilae monentem
Sacras obtruncasset acynace crudus ad aras.
Ergo terrificis oculis, vultuque minaci,
Sacrilegum pingunt Nymphae similantque tyrannum
Caede suas scelerare manus: in frustaque sectos
Proiicere alitibus canibusque rapacibus artus.
Nulla sed impietas manet impunita: tyrannus
Ecce solum, tristi vexatus Erinnye, vertit,
Exul [Reg: Exsul] et a canibus flavum laceratur ad Istrum.
Huic animo mitis, saevaeque tyrannidis expers,
Ladislae subis: pugnacem strennuus [Reg: strenuus] acri
Marte Quadum, sed iusta coactus ad arma, fatigas:
Cassubium duris et cladibus afficis hostem.
Rebus in aduersis vicino tertius Hunno
Buleslaus opem signis victricibus affert:
Cogit et augustas illinc dare terga volucres.
Navigat inde legens Arctoum classe profundum,
Devictisque edit navalia praelia Cymbris.
Candida pandentes concurrunt vela carinae:
Duraque missilibus fiunt certamina telis:
Armamenta natant collisaque rostra per undas,
Transtraque, puniceoque rubescunt sanguine fluctus.
Laeta Polonorum classem fortuna tuetur,
Praepetibusque volat circum victoria pennis.
Alter agit turmas hinc Ladislaus equestres:
Funestumque movens proprio cum sanguine bellum,
Saeva suis infert germanis armatyrannus:
A quibus ipse tamen (sic arbiter impia regum
Punit facta Deus) patriis expellitur oris.
At tu quarte gerens cristata casside pennas
Buleslae, manus cum Caesare signaque confers:
Caesare, cui nomen dedit aenea barba: nec horres
Illius invictas vires, animumque ferocem.
Tertius iniustis dum rectigalibus urbes
Mesco suas onerat, solio deiectus ab alto
Luget, et amissos regni suspirat honores.
Suscipit eiecto CASIMIRVS fratre secundus,
Commissasque sibi regit inculpatus habenas.
Abrogat iniustas leges rescindit iniqua
Quae fecere truces olim decreta tyranni,
Liberat et censu populum, laxatque tributis.
Quintus Lesco facit diverso praelia casu:
Nunc patruum vincit, patrui nunc vincitur armis.
At dum nudus agit, corpusque tepentibus undis
Abluit, infelix rigida transfigitur hasta:
Lucis et usuram crudeli vulnere reddit.
Traditur imperium post tristia Buleslao
Fata patris: magnas hoc rege Polonia clades
Accipit a trucibus Scythiae praedonibus istis,
Furua quibus dirum fecerunt Tartara nomen.
Namque velut septem stagnantis ad ostia Nili,
Densa locustarum nubes se concitat alis,
Cultaque devastat plorantibus arua colonis:
Sic vagus a Tanai, Scythiaeque paludibus hostis
Irruit effuso populatur et agmine latos
Sarmatiae campos: captivaque corpora ducit,
Corpora nodosis loris et vincta cathenis [Reg: catenis] .
Hinc tuus affectat regnum Masovia Princeps,
Obsidet ac veteris Conradus moenia Gracchi:
Teutones at sexti Lesconis iura tuentes,
Obsessis pellunt infestum moenibus hostem.
Amplaque spectatae virtutis praemia grato
A Lescone ferunt: is nam decernit, ut ipsam
Gracchi nemo regat, soli nisi Teutones, urbem
Conserit Henricus pugnam, victoque triumphat
Hoste: sed incauto dirum bibit ore venenum,
Quo miser ante diem perit efferturque pharetro,
Inde Bohemorum fortissimus arma lacessit,
Infestaque ducem rex Primislaus Othonem,
Marchia progenuit quem ftumine mater Havelo:
At dum laeta parat motis convivia signis,
Securus poto cum milite Sarmaticus rex:
Improvisus adest per opacas Marchio silvas,
Castraque nocte subit multo sopita Lyaeo,
Stertentemque capit regem, captumque trucidat.
Venceslaus adit regnum, sceptroque potius
Maenalio certos compescit Pannonas arcu:
Et gerit Alberto durum cum Caesare bellum.
Aequa sed indomitis populis dat iura duobus:
Quos et Sarmatiae gelido sub sidere tellus,
Hercynioque tenet praecincta Bohemia saltu.
Tertius algenti rex Ladislaus ab arcto
Educit Litavos, et Alanos: agmine quorum
Humida Marchiacae devastat iugera terrae:
Mox et victor obit spoliis, et caede peracta.
Filius Augustae CASIMIRVS pacis amator,
Suscipit extincto regalem patre coronam:
Et cum Marchiacis populis in foedera transit.
Regnaque facta diu latronibus invia, purgat:
Et reprimit caedes, et legibus arma coercet,
Certaque constituit dubiis fora litibus, aequus
Praetor ubi dic at Germanica iura Polonis.
Quin et turrigeris Gracchi sub moenibus amplam
Ponit, et ipse suo de nomine nuncupat, urbem.
Quattuor externos et eodem tempore reges,
Magnificis epulis lautissimus excipit hospes:
Pannoniae, regemque Cypri, regemque Quiritum,
Inque precelloso dominantem Marmore Danum.
Ampla dat Ausonio regi quoque dona: suamque
Legitimo thalami coniungit foedere neptem.
Post hunc Sarmatiae Ludovicus frena capessit.
Qui genus a prisco se Paeone ducere iactat:
Paeone, caeruleus regnum cui subdidit Ister.
Nec virtute tamen minus est, quam sanguine, clarus:
Magno victor agit Litavos certamine fusos,
Hic duo feminei Ludovicus pignora sexus,
Corpore praestanti castoque pudore, relinquit:
E quibus egregia Litavus de stirpe Iagello,
Ipse sibi iungit taedis solennibus [Reg: sollemnibus] unam:
Et dotale capit nupta cum virgine regnum,
At prius abluitur caelestis fonte lavacri,
Proque Iagellonis sibi nomine nomen adoptat
Ladislae tuum: namque impius ante nefandos
Divorum cultus, et barbara sacra colebat.
Ergo pia Christum nunc relligione professus,
Praecipit excindi [Reg: exscindi] lucos, anguesque necari,
Indigenae Litavi quos numinis instar adorant.
Erigit Instaurans et dulcibus atria Musis
Hic, ubi flaventes celer Istula voluit arenas.
Rege sub hoc vertunt infestis terga Polonis,
Candida qui gestant Mariani pallia fratres:
Innumerique cadunt aduerso Marte peremti [Reg: perempti] ,
Se vidisse negat Thrasimenus, et Allia tantam,
Accipit infelix hic quantam Prussia, cladem.
Haud secus, ac nivib. madet humida terra solutis,
Dura relaxantur cum frigora tempore veris:
Sic undante natat caesorum sanguine campus.
Ipse triumphalem prostrata per agmina currum
Laetus agit victor: spoliisque exultat [Reg: exsultat] opimis.
Iamque senex reddit languenti corpore vitam:
Et sua sceptra puer tibi Ladislae relinquit.
Egregia vero tu praeditus indole mentis,
Indigenas tanta populos cum laude gubernas,
Te quoque Danubii declaret ut accola regem.
Ergo amplis opibus, fretusque potentibus armis:
Ipse tuis annis maioraque viribus audes.
Ingressus Macedum numeroso milite fines,
Ponis in Orphei tentoria saltibus Aemi.
Non te nubiferae rupes, non saeva retardant
Frigora, quique cadunt altis de montibus amnes:
Donec Amurbates ad Varnam Turca Paludem
Te cohibens tandem victricibus exuit armis.
Bis tamen impulsos, cogis dare terga, bis hostes
Disicis: ante tuo vitam quam sanguine fundis.
Heu miserande puer: te clara Borysthene tellus,
Te cum Danubio pater Istula luget ademtum [Reg: ademptum] :
Limosoque gemunt Varnae sub gurgite Nymphae.
Poct ducis interitum, funestaque proelia, tradit
Regia Sarmatiae Casimiro sceptra senatus,
Hic vero nemorum studiosus, tempora quercu
Cincta gerit, latoque tenens venabula ferro,
Aut venator agit pavidos in retia ceruos,
Setigeros aut figit apros: comitantur euntem
Riphaeique canes, armillatique Molossi.
Nec tamen armorum praefert venatibus artes:
Occupat ereptas Marianis fratribus urbes.
Inde subis patri, magnumque sub arma coactum
Ducis, Ioannes Alberte binominis, agmen.
Ulturusque necem patrui, quem Varna peremtum [Reg: peremptum]
Abstulit: instauras in saevos proelia Turcas.
Et iam signa moves, iam barbara vertere cogis
Terga, sagittifero Dacos et Iasygas arcu:
Cum gravis affligit te morbus et eximit aevo,
Ne praesentis agas suscepta negocia [Reg: negotia] belli.
Tristia lugubres faciunt tibi funera Musae:
Nam tu Callimachu, genuit quem Thuscia, vatem
Dulcia pieridum tangentem plectra fovebas.
Edit Alexander variis spectacula ludis:
Gymnica nunc levibus certamina ponit ephebis,
Corporis exercent agili qui membra palaestra.
Nunc pugnae simulacra ciet sub equestribus armis,
Gaudet et in circo concurrere grandibus hastis.
At non hostili sine sanguine ludicra semper,
Seria sed miscet duri quoque proelia Martis.
Fortibus ulciscens armis periuria Mosce,
Proxima nimboso Boreae loca caedibus implet:
Terrarumque vagos Scythica de gente latrones
Riphaeos ultra montes, Thanainque, repellit.
Hinc aetate gravis dat regia iura Polono,
Cana Sigismundus diademate tempora cinctus:
Muscorumque ducem, qua flava Borysthenis errat
Unda, rebellantem memoranda clade coercet.
Victor Hyperboreae compescit et agmina gentis,
Taurica quam tellus pharetratae culta Dianae
Educat, humanae gaudentem sanguine caedis.
Nec minus a patrio digressum limite Dacum
Arcet, et edentem crudelia funera, sternit
Hic, ubi spumoso per inhospita saxa volutus
Labitur amne Tyras, dirimensque rapacibus undis
Sarmatiae fines Dacorum separat oris.
Quin parere sibi veteresque subese Borussos
Cogit, odora legunt qui succina nata profundo.
Inque suam redigit ditionem, quicquid habebat
Inclita nobilitas Germani sanguinis illic.
Ecce autem tristem defuncta coniuge luctum
Percipit, Hunnoru veteri quam sanguine cretam,
Carpathis ediderat prope fontem Nympha Tybisci.
Iamque suae postquam consorti iusta peregit,
Uritur igne novo: fixusque Cepidinis arcu,
Dulcia Sphortiados connubia virginis ambit:
Inter Iapygias qua pulcrior [Reg: pulchrior] altera Nymphas
Non fuit aut animo praestantior: esse fatetur
Hanc sibi consilio Iovis edita vertice Pallas,
Ore Venus, gravitate parem Saturnia Iuno.
Ducitur in thalamum regali nupta paratu:
Qualiter Aemonio Nereia sponsa marito
Est adducta Thetis, nuribus comitata Latinis
Turba puellarum sequitur, quas Daunia tellus,
Priscaque miserunt longinqui moenia Barri:
Ornatae auratis incedunt vestibus omnes.
Parvus ad extremum puer bis intexitur actis,
Sceptra SIGISMVNDVS regni gesturus aviti: Sigismundus.
Qui teneras inter forma praestante sorores,
Candida circumdans materno brachia collo
Ludit, et Augusti cognominis omine gaudet.
Idem florentes iam puber ut induit annos,
Excipit amplexu consortem sponsus Elissam:
Caesareos quae monstrat avos, ducitque paternum
Regibus orta genus, quos ditibus Austria terris
Edidit, ac rerum dominos Germania fecit.
Astat vinctus hymen sertis: Amor astat honestus:
Blandaque formosam comitatur Gratia nuptam.
Sarmatiae cunctos huc usque ab origine prima
Pinxerunt Nymphae reges, operique supremam
Imposuere manum: pars cingitur ultima telae
Nexilibus foliis hederae, atque virentis Achanti.
Ergo Nympharum labor ac solertia postquam
Hoc vetus aulaeis intexuit argumentum:
Illicet undanti pater Istula surgit ab antro,
Altaque carpathiis sub rupibus atria linquit:
Illuc dona ferens, turrita ubi moenia surgunt,
Romulides quorum posuit fundamina Gracchus.
Densis progreditur cannis, et fronde saligna
Cinctus: et attollit roranti cornua vultu.
Naribus unda fluit, madidis fluit unda capillis:
Haerentemque rigant uligine flumina barbam:
Humida caeruleo velamine membra teguntur,
Cuius nexa sonant picto conchylia limbo.
Prosequitur totus Nympharum coetus euntem,
Quaque pedes, udoque movet vestigia gressu,
Naiades spargunt flores, ac serta napaeae.
Iamque propinquabat regali spumifer urbi,
Cum procul impulso resonare frementia caelo
Tympanaque, raucisque tubas clangoribus audit:
Ac videt insignes illinc fulgentibus armis
Teutonas, hinc patrio clypeatos more Polonos
Comminus accelerare, et equestres pandere turmas.
Consistit viridi declivis margine ripae,
Vestigatque oculis inter tot milia sponsum:
Quem sonipes gemmis et multo splendidus auro
In mediis portat turmis, aurata sequentem
Esseda, nupta quibus sedet, invehiturque per agmen.
Talibus inde suum compellans Istula verbis
Affatur regem, sponsamque salutat Elissam:
Salue virginei decus inclita Nympha pudoris,
Sarmatici consors, Romam filia regis:
Hasque meo late quas irrigo flumine terras,
Ingredere auspicio fausto: di laeta cubilis
Gaudia fortunentque tuae connubia taedae.
Tu (si vera mihi nec rettulit irrita quondam,
Nosse [Reg: Novisse] futura senex qui creditur omnia Proteus)
Tu dabis heroum claros paritura nepotes,
Qui superent fama proavos: qui fortibus ausis
Ardua Sarmatiae tollant ad sidera nomen:
Victa triumphantes validis quos sentiet armis
Turcia: quosque tremens horrescet Caucasus: ergo
Tanta tuus cunctis aduentus gaudia rebus,
Ut montana fremant laetis iuga plausibus, affert.
Vocibus alituum resonat mea ripa canoris,
Inflatisque leves Satyri modulantur avenis
Carmina: nosque tibi gratamur ovantibus undis.
Tu quoque rex animi praestans, qui clara parentis
Aeneadaeque refers Augusti nomina, salve.
At miranda tibi Nympharum munera sponso
Ecce fero, regum intextis ornata figuris.
Munera, quae pretio gemmas, quae nobile vincunt,
Lydia quod gignit, quod Pannona terra, metallu.
Qualiter Aeneae clypeus monumenta Quiritum,
Haec ita maiorum referunt monumenta tuorum.
Hinc imitanda petas exempla domestica vitae:
Te seu laeta quies pacis, seu bella manebunt.
Scipio si quando statuas spectabat avorum,
Incensus magno virtutis amore flagrabat:
Quos tibi virtutis stimulos, illustria regum
Haec simulacra, istis efficta tapetibus, addent?
Aspice Mesconem, pugnaces aspice Laechos,
Quostoga, quos acris commendat gloria Martis.
Hos propone tibi morum, vitaeque magistros:
Hos contende duces longo praecedere cursu
Laudis: at inprimis reges de stirpe Iagella,
Atque Sigismundum factis imitare parentem.
Nulla quidem virtus est Principe dignior, ardens
Quam pietatis amor: quocirca ante omnia curam
Relligionis agas, et propagare memento
Hunc, sacra quo gaudet Christi res publica, cultum.
Iura deinde tuis sapienter ut aequa ministres
Civibus: officium poscit munusque regendi.
Namque Deus celsa reges in sede locavit,
Ac tantis opibus, tantis et honoribus ipsos,
Auxit: iustitiae quo sint legumque ministri,
Attenti et caveant, ne turpi cedat honestum:
Neve relaxentur scelerato frena furori.
Clemens esse bonis debes et sontibus atrox:
Aequat enim superis animi clementia reges.
Ardua magnarum si quando negotia rerum
Sunt traactanda, viris prudentibus utere: ne quid
Inconsultus agas: nec te dulcedine captum
Fallat: et illecebris ad inertem blanda voluptas
Desidiam, mollis traducat et otia vitae.
Acres namque tibi populos fortuna regendos
Commisit, caelo quos frigida despicit arctos:
Duratosque gelu quos martius excitat ardor.
Non ignava ferunt hi desidis otia regis.
Adde quod effrenis es gentibus undique septus [Reg: saeptus] :
Hinc Scythiae Nomades tibi bella minatur, et illinc
Hostis ab infesto Mahometicus imminet Istro:
Saevaque molitur violentus proelia Moscus.
Ipse tot indomitis populis es praeda futurus,
Si tua torpuerint ignavo pectora luxu.
Strennuus [Reg: Strenuus] ergo geras animum curamque virilem:
Nilque prius virtute putes: haec regna tuetur.
Turpis avaritiae quoque detestabile crimen
Effuge: nullus enim reges non odit avaros.
Nec tamen in cunctos effundas prodigus aurum:
Debita munificus virtuti praemia confer.
His da Largus opes, qui martia signa secuti
Ob patriam duris adiere pericula bellis.
Quique novem claris Musarum dotibus aucti,
Ingenio praestant aliis linguaque diserta.
Nam largis opibus debent a rege foveri,
Quae sacra virtutis seruant cunabula Musae.
Plura monendus eras: volucrum sed mater amorum,
Teque sacras expectat Hymen ducturus ad aras.
Ergo detineam ne te, remorerque loquendo:
Haec agedum laeto nunc accipe munera vultu:
Sic tibi, consortique tuae, felicibus assit
Taedifer auspiciis, cui sunt connubia curae.
Sic vos alma suo genitrix Aeneia cesto,
Iungat et aeternis concordia nexibus ambos.
Haec pater oblato cum munere verba dedisset
Istula conticuit, caput occuluitque sub undis:
Rex accepta ferens Nympharum munera secum,
Inde recedebat ductis ad moenia turmis.
Omnis at ore fremens populus, plausuque, per urbem
Hymen o hymenaee hymen hymenaee sonabat.