sabin1 bis 20 June 2003 Ruediger Niehl
typed text -structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 200, image: s224

CAESARES GERMANICI DESCRIPTI A GEORGIO SABINO BRANDEburgensi.

EOBANVS HESSVS.

UNius immenso monimenta [Reg: monumenta] volumine dixit
Maeonides, Ithaci claraque facta ducis,
Multorum exiguo monimenta [Reg: monumenta] volumine dixit,
Hoc duplici claudens fine SABINVS opus.
Accipe nunc generosa tuas Germania laudes,
Ni sis, ut solita es, nescia forte tui.
Quanta sit ingenii, quae gratia carminis huius,
Tam te scire velim, quam rogo ut ista legas.
Si qua fides tamen est senioris habenda poetae,
De iuvene, oracli carmen id instar habe.
Me nisi fama chori vatum vulgata fefellit,
Gloria Pieridum prima SABINVS erit.


page 201, image: s225

DE CAESARIBVS GERMANICIS. Liber primus.

CAROLVS MAGNVS.

CArolus antiquis Francorum regibus ortus,
Imperii meruit vindice sceptra manu,
Cum Desiderii fera contudit arma tyranni,
Finibus Ausoniis qui metuendus erat.
Cumque rebellantes per multos Saxonas annos
Traiecto domuit flumine Moene tuo.
Excisis Auarum compescuit urbibus Hunnos,
Gens quibus asperior cognita nulla fuit.
Condidit et septem deductis castra colonis.
Paeoniae celsis aspicienda iugis.
Atque Saracenos ab Iberi depulit undis,
Irrigat Hesperios huc ubi Baetis agros.
Astrorum cursus, et fata regentia mundum,
Scrutari solitus tempore pacis erat.
Addictusque fuit concessa per otia Musis,
Doctus in alternos cogere verba pedes.
Carmina, morte quibus Rolandum flevit ademtum [Reg: ademptum] ,
Quatuor haec eius nomine vulgus habet,


page 202, image: s226

Tu patriam repetis, tristi nos orbe relinquis,
Te tenet aula nitens, nos lacrimosa dies.
Sed qui lustra geris binos octo super annos,
Ereptus terris, iustus ad astra redis.
Teutones Arctois etiam quibus utimur oris,
Nomina bis senis mensibus ipse dedit.
Cum quater, a decimo, tria lustra peregerat, anno
Ultima longaevum fata tulere senem.

LVDOVICVS PIVS.

Filius imperii cepit Ludovicus habenas,
Nomen ab insigni qui pietate tulit.
Hic studium pacis cum bella perosus amaret,
Marte tamen clarus militiaque fuit.
Cymbrica sedato pacavit regna tumultu,
Exitium fratri fratre movente suo.
Compulit et sumtis [Reg: sumptis] absistere Britonas armis,
Stricta iubens saeva ponere tela manu.
Expulit Ausonios et Tybridis urbe Quirites,
Qui caput exortae seditionis erant.
Felix, si sterili sobolem natura negasset,
Nullus et uxoris cognitus esset amor.
Quos genuit natos, crudeles repperit hostes,
A quibus heu captus vincula saeva tulit.
MOx tamen ereptus fatali carceris antro,
Cepit honorata reddita sceptra manu.
Emeritam clausit supremo fine senectam,
Mogus ubi Rheni cornua miscet aquis.


page 203, image: s227

LOTHARIVS I.

Laude nihil dignum famaque Lotharius egit,
Intulit iniustus fratribus arma suis:
A quibus aduerso belli certamine victus,
Tristia cum turpi damna pudore tulit.
Dignus hic iniustis solet exitus esse tyrannis,
Impius in tantum quos scelus error agit.
Nominis ut fama, regnique cupidine ducti,
Horrida cum proprio sanguine bella gerant.

LVDOVICVS II.

Regia defuncti Ludovicus sceptra parentis,
Imperii summo dignus honore tulit.
Vandalicae fregit superato principe gentis
Instabiles animos, instabilemque fidem.
Huius ut in duro virtus est cognita bello,
Sic etiam miti cognita pace fuit.
Ingenuas coluit studiis ac sumtibus [Reg: sumptibus] artes,
Quae multis odio regibus esse solent.
Tempore Caesareas a quo suscepit habenas,
Bis geminis lustris additus annus erat:
Ausoniis placida cum morte quievit in oris,
Insubrum celebri conditus urbe iacet.

CAROLVS CALVVS.

Carolus imperii fraudavit honore nepotes,
Qui licet iniustus, vir tamen acer erat.
Devicit Ligurum populantes aequora Mauros,


page 204, image: s228

In celerem vertens barbara terga fugam:
Et procul occiduo submotos orbe Britannos
Compulit optatae pacis amore frui.
Mintius Andinos ubi flumine proluit agros,
Mista [Reg: Mixta] bibit Medici fraude venena sui.

CAROLVS CRASSVS.

Crassus ab infesto submovit Pannonas Istro,
Cimbrica victrici fudit et arma manu.
Sed quam fortis erat primis et strennuus [Reg: strenuus] annis,
Tam senio factus mollis inersque fuit.
Regis ob ignavam privatus nomine vitam,
Turpiter imperio decidit ipse suo.

ARNOLPHVS.

Aspera cum Cimbris Arnolphus praelia fecit,
Quos patria domitos victor abegit humo:
Gallica qui longo vastantes oppida bello,
Non levis imperio causa timoris erant,
Cepit et Ausoniam depulsis civibus urbem,
Templaque militibus diripienda dedit.
Quas meruit iustas soluit pro crimine poenas,
Syllanis moriens vermibus esca fuit.

LVDOVICVS III.

Tertius indomitis Ludovicus victus ab Hunnis,
Multa tulit forti non patienda viro.
Perdere vindicibus quos ultor debuit armis,


page 205, image: s229

Turpiter his emta [Reg: empta] pace tributa dedit.
Ingressus modico Veronae milite portas,
Venit in hostiles, captus ab urbe, manus:
Supplicioque gravi membris genitalibus orbus,
Est datus, Insubrum rege iubente, neci.

CONRADVS I.

Marte ferox Scythicis Conradus restitit Hunnis,
Atque neci victor milia multa dedit:
Oenus ab Alpina praeceps ubi rupe volutus,
Humectat gelidis Norica rura vadis.
Francorum veteri postremus origine Caesar,
Stirpe fuit gentis deficiente suae.

HENRICVS AVCEPS.

Cum sine legitimis defuncto Caesare natis,
Regia progenies nulla superstes erat:
Albis ad Arctoas Henricus transtulit undas
Sceptra Luitholdo Saxone natus avo.
Fallere quod volucres laqueis viscoque solebat,
Aucupis aucupii nomen ab arte tulit.
Hic domitis cogens mitescere cornibus Istrum,
Norica vastatis oppida cepit agris.
Misniacis celebri fama notissima terris,
Urbs vetus a Martis nomine dicta iacet,
Ad quam Pannonici contundens agmina regis,
Barbare te patria depulit Hunne sua.
Effera quid posset virtute Bohemia sensit,
Inque fugam celeri Dalmata versus equo.


page 206, image: s230

Marchiacae pariter sensit ferus incola terrae,
Structa super ripas urbs et Havele tuas:
A duce quam Brenno fundatam Teutones olim,
Vandalici sed tunc incoluere duces.
Ut foret insignis victoria nota triumphi,
Laudibus hic statuit digna trophaea suis:
Conditor erexit celsi fastigia templi,
Quod de Christi para virgine nomen habet.
Mortuus est senos ubi quinque bis egerat annos:
Non habuit longo tempore Roma parem.

OTHO MAGNVS.

Saxonicis domitos Otho finibus expulit Hunnos,
Quos pater augusta vicerat ante manu:
Hosque revertentes ingenti clade peremit,
Hic ubi Suevorum perfluit arua Lycus.
Centum vulneribus ceciderunt milia, septem
Vix sibi difficili consuluere fuga.
Bella lacessitus cum fratre domestica gessit,
Ad Rheni victor quem superavit aquas.
Hostilique truces invadens Marte Bohemos,
Subdidit imperio regia sceptra suo.
Ausus et invito Romam censere senatu,
Prisce dedit populo iura Quirine tuo:
Pastoremque Dei lacero praefecit ovili,
Qui pius ac tanto munere dignus erat.
Cepit et Insubrum devicto moenia rege,
Ticini ferro depopulatus agros.
Argivum Calabris eiecit montibus hostem,


page 207, image: s231

Et Beneventanum depulit urbe ducem.
Marte rebellantes Heduos, Gallosque subegit,
Ingressus fines Sequana terra tuos.
Vicit et Hecotrea natos ab origine Francos,
Imperii nobis qui peperere decus.
Mogus ubi invicto miscet sua flumina Rheno,
Et generi et nati contudit arma sui.
Invida quae longo tellus absconderat aevo,
Eruit Hercyniis prima metalla iugis.
Albiacis urbem vicinam condidit undis,
Quae de virginibus nomen adepta tenet.
Clara sub hoc meruit Germania Principe, laudis
Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet.

OTHO SECVNDVS.

Nec fuit inferior primo virtute secundus,
Multa domi gessit proelia, multa foris.
Danubius rapidis ubi Norica perfluit undis
Iugera, conseruit cum patruele manus:
Ipsius ambibat qui seditiosus honores,
Factus et iniusto Marte rebellis erat.
Sole coloratos Mauros, Numidasque feroces,
Finibus eiecit Daunia terra tuis.
Victa triumphalem dedit illi Graecia palmam,
Infectasque sua Gallia caede manus.
At navale gerens externo milite bellum,
Incidit in Siculas proditione rates:
Captus ubi docto praedones ore fefellit,
Quod poterat Graio reddere verba sono.


page 208, image: s232

Aequa solo posuit Beneventi moenia flammis,
Hac quod ab infida proditus urbe foret.
Passa sub hoc longum Germania Caesare frigus,
Pene fuit saevo tota perusta gelu.
Tempore quo calcat maturas vinitor uvas,
Bruma repentinas sparsit oborta nives;
Et concreta suum tenuerunt flumina cursum,
Donec hiems tepido vere soluta fuit.
Caeruleus leni quam perfluit agmine Tybris,
Mortuus extremum clausit in urbe diem.

OTHO TERTIVS.

Venit ad imperium teneris Otho tertius annis,
Imperio nondum cum satis aptus erat:
Sed matura virum quo tempore fecerat aetas,
Nec patre, nec forti degeneravit avo.
Germano Latias ingressus milite terras,
Romulea cepit moenia facta manu:
Crescentemque illic hostilibus obruit armis,
Caesaris Aeneadae quem coluere loco.
Victor et eripuit belli certamine capto
Pontifici, fossis lumen utrumque genis.
Nil veritus summi quod ianitor esset olympi,
Caelestes posset qui reserare fores.
Ut penes immensi nos tota potentia mundi,
Semper et imperii gloria summa foret:
Regia constituit quibus est electio curae,
Praecipua septem nobilitate duces:
Teutonicaque genus qui non ab origine ducunt,


page 209, image: s233

Haeredes [Reg: Heredes] vetuit nominis esse sui.
Legibus acceptum Germania debet Othonis
Ferre, quod imperii laudibus aucta manet:
Et quod adhuc nostri viget integra gloria regni,
Gloria, Francorum quam peperere manus.

HENRICVS CLAVDVS.

Cum privatus adhuc Princeps Henricus agebat,
A patruele suo victus Othone fuit:
Sed postquam summos est Caesar adeptus honores,
Auspiciis gessit prospera bella suis.
Coniugis edomuit fratrem, semperque rebellis
Ipsius est forti milite capta Metis.
Cinxit et infestis Gandavi moenia signis,
Tempore quo subiit Flandria victa iugum.
Oenotriis hostes Argivos expulit oris:
Contudit et Phrisios, Marte favente, duces.
Sarmatica iunctos fudit cum gente Bohemos:
Omnes Vandalici fregit et hostis opes.
Rege sub hoc, veterum cultus exosa deorum,
Pannonis est Christi terra professa fidem.
Magnus et insolitis arsit feruoribus aestus,
Ortus ubi verno tempore Maius erat.
Sole laborantes ussit sitis arida campos:
Ac periit culmis languida facta seges.
Unde per Europam victus annona negavit,
Pestis et est longam dira secuta famem.
Additus Henricus cum caelite coniuge divis,
Annua promeruit numine festa suo.


page 210, image: s234

CONRADVS II.

Signa pharetratos movit Conradus in Hunnos,
A quibus infesto marte petitus erat.
Versaque pugnaces Heduos dare terga coegit,
Quos Burgundiones tempora nostra vocant.
Sarmaticum regem dum fortibus adiuvat armis,
Qui patriis exul [Reg: exsul] sedibus actus erat:
Saepe triumphatos affecit clade Polonos,
Saepe Bohemorum caede replevit humum.
Uda paludosis habitatur terra Sicambris,
Martia vulgatum Geldria nomen habet:
Aeger in hac obiit supremo funere mortem,
Imperium nato suscipiente suo.
Rhenus ubi Nemetum veterem praeterfluit urbem,
Conditus in divae virginis aede iacet.

HENRICVS NIGER.

Pannonio geminos Henricus ab hoste triumphos,
Contusis retulit viribus Hunne tuis:
Non negat algenti Savus id conterminus Istro,
Purpureum cuius sanguine flumen erat.
Compulit et fortes celeri virtute Bohemos,
In sua submissas tendere iura manus:
Hic ubi flaventes exaestuat Albis arenas,
Et celer undoso gurgite Mulda fluit.
Vicit et extremos Morinos Belgasque potentes:
Dedita tunc studiis gens ea Martis erat,
Nunc agit imbellem discincta per otia vitam,


page 211, image: s235

Mutandisque suas mercibus auget opes.
Tres quoque Pontifices Romana sede potitos
Arbiter Ausonia cedere iussit humo.
Quaeque graves olim belli motura tumultus
Causa fuit, nato perniciosa suo:
Sedis Apostolicae proceres iurare coegit,
In patriam fecit cum rediturus iter,
Ut quicumque sacri munus pastoris obiret,
Caesaris electus voce probante foret.
Qua situs est genitor, requiescit in urbe sepultus
Ad liquidas Rheni praetereuntis aquas.

HENRICVS IIII.

Gregorium sacrae priuavit honore cathedrae,
Quod magicae studio deditus artis erat,
Et contra mandata sui legesque parentis
Pavit, Apostolico munere functus, oves.
Cumque rebellarent antistitis arma secuti,
Qui ripas habitant Saxones Albi tuas:
Vastatos incendit agros, poenamque coegit
Oppida vindictae capta subire suae.
Ultus et est digna mulctatum caede Rodolphum,
Carmine cum tali qui diadema tulit:
Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodolpho:
Munus enim falsi praesulis istud erat.
Hunc, ubi prostratus violenta morte iacebat,
Delicti puduit paenituitque sui,
Tam quod ob indignam deserto Principe causam,
Impia Pontificis iussa secutus erat.


page 212, image: s236

Scilicet aspiciens mutilatam vulnere dextram,
Talia maerenti pectore verba dedit:
Ergo quod iniustus cum Caesare praelia feci,
Bellaque suscepi Marte nephanda [Reg: nefanda] meo,
Iuratamque fidem manus haec scelerata fefellit:
Perfidiam poena conveniente luo.
Post ducis interitum supremaque fata Rodolphi,
Caesar ubi facta pace quietus erat,
Imperio nati crudelibus excidit armis,
Res ea Pontificis fraude peracta fuit.
Exul [Reg: Exsul] apud Belgas lumen vitale reliquit,
Defuncti Nemetum corpus in urbe iacet.
Teutones hoc Solymam vivente recepimus urbem
Caesare, quae longo tempore capta fuit:
Quam ferus Aegypti regnator ademerat armis,
Imperio cuius subdita Memphis erat.

HENRICVS V.

Iusta tulit natus scelerati praemia facti,
Proque sua poenas impietate dedit:
Quem prius adiutum sociis defenderat armis,
Detestanda gerens cum patre bella suo:
Terribiles huius diras et fulmina sensit,
Haec solet Ausonii praesulis esse fides.
Caesar at aequali fraudem mercede rependens,
Fecit in italiam caede cruentus iter:
Omnia concutiens ubi tristibus oppida bellis,
Hostili Latios igne cremabat agros.
Martia quae iactat se nomine Roma Quirini,


page 213, image: s237

Plena cadaveribus, sanguine plena, fuit.
Discedensque sui crudelia signa furoris
In patriam victor cum referebat humum:
Vincula Pontificem captivi more gerentem
Ante triumphales ire coegit equos.
Quattuor hoc uno signantur marmora versu,
Quo situs in Nemetum conditur urbe loco:
Flilius his, pater hic, avus hic, proavus iacet istic:
Marmora visuris inspicienda patent,
Surgit ubi divae templum venerabile matris,
Quae sacra virgineo pondera ventre tulit.

LOTHARIVS SAXO.

Saxo rebellantes virtute Lotharius urbes
Compulit imperii foedus inire sui.
Hostilem domuit Capuam, domuitque Cremonam:
Multaque diversis oppida capta locis,
Addua quae gelidis, quae perfluit Aufidus undis,
Ac taurina gerens cornua fronte Padus:
Noricus ultori Pegnesidos accola ripae,
Obsessa domitam tradidit urbe manum.
Captaque de Nemetum victorem plebe triumphos
Spira coronatis ducere vidit equis.
Formidanda sui spernentem fulmina Martis,
Te quoque Caesareo subdidit Ulma iugo.
Nec minus urbanas ad pacis idoneus artes,
Fortia quam belli promtus [Reg: promptus] ad arma fuit.
Restituit veterum neglecta volumina legum,
Inque scholis iussit publica iura legi,


page 214, image: s238

Quae prius obscura sub nocte sepulta iacebant,
Plenaque squallebant puluere, plena situ.
Ipse suo dictam de nomine condidit urbem,
Mortuus in patria qua requiescit humo,

CONRADVS SVEVVS.

Magnanimos Conradus agens in praelia Suevos
Ad Solymas longum per mare fecit iter:
Adventusque sui formidine terruit hostem,
Victor Idumaeam qui populatus erat:
Vindice quem dextra Iordanis ab amne fugavit,
Humectat varios huc ubi Nilus agros:
Ac celebrem partum ducturus laude triumphum,
Cum reduci patriam classe petebat humum.
Nomen ubi Ponto Nepheleias induit Helle,
Vastus et Euxinas Bosphorus arctat quas:
Perdidit invictas amisso milite vires,
Hospitis indigna proditione sui.
Ergo nec immeritas expendit Thracia poenas,
Nunc ab inhumanis capta Borysthenidis.
Sustinet imperium Getici crudele tyranni,
Quod fuit in iustos fraude maligna duces.

FRIDERICVS BARBAROSSA.

Inclita Germanae Fridericus gloria gentis,
Ingenio duri Martis amante fuit.
Sedibus ac regno Gelphos eiecit avito,
Pingue Cheruscorum qui tenuere solum:
Saxonici pulsis quibus Electoris honores


page 215, image: s239

Abstulit, Ascaniae Principibusque dedit,
Quos tribus augustis natos ab Othonibus aiunt
Nobile Caesarei sanguinis esse genus.
Eruit Insubrium disiectam funditus urbem,
Tempore quo summi praesulis hostis erat:
Remque brevi gestam signari carmine iussit,
Hic stetit Insubrium nobile gentis opus.
Mos antiquus erat, qui publica commoda pacis
Caesare turbasset bella gerente foris,
Totius imperii reus inspectante senatu,
Ut canis impositum, corpore ferret, onus.
Ergo quod Italicis dum concita gessit in oris
Bella, Palatinus moverat arma domi:
Hunc, licet invitum detrectantemque, coegit
Inclita per Nemetum moenia ferre canem.
Imposuitque duci nomen regale Bohemo,
Qui sua militiae signa secutus erat:
Cuius in ambiguo saevi discrimine Martis,
Saepe fuit virtus, saepe probata fides.
Cum Veneto gessit quo tempore bella senatu,
Procubuit summi Praesulis ante pedes:
Supplice delicti veniam, quibus, ore precatus,
Oscula cum turpi fixa rubore dedit.
Terrarum dominum quid inani ludere fastu,
Iuvit Pontificem Roma superba tuum?
Armeniae vitam submersus in amne reliquit,
Forita cum saevis intulit arma Getis.
At nisi crudeli praeventus morte fuisset,
Imperii fines ultima Bactra forent:


page 216, image: s240

Hostis et Europae qui nunc affectat habenas,
Vix Asiae minima parte teneret humum.
Hoc stetit, hoc cecidit Res publica Caesare Christi,
Quae sine nunc ullo vindice lapsa iacet.

HENRICVS VI.

Tristia submersi natus post fata parentis,
Regia concordi sceptra favore tulit.
Obsidione premens Ubiorum moenia cinxit,
Ultus et est capta Praesulis urbe fidem:
Qui Burgundiacae confisus robore gentis,
Imperii lapsas despiciebat opes.
Edomuit victor Calabras et Iapigis oras,
Pulsaque Sicanio Trinacra regna mari:
Sunt ubi Cyclopum fumantibus antra caminis,
Urget et Enceladi mollibus Aetna caput,
Cuius anhelanti prorumpunt ore favillae,
Bracchia cum saevo fulmine tacta movet.
Funeris ante diem nato commisit habenas,
Imperium certo ne sine rege foret.

PHILIPPVS.

Caesarea pepulit de sede Philippus Othonem,
Proque suo regni frena nepote tulit:
Donec is utilibus crescens adolesceret annis,
Qui patris electus tempore Caesar erat.
At Romana pium damnavit curia regem,
Curia quae nunquam regibus aequa fuit:
Caesaream stygii animam devovit et undis,


page 217, image: s241

Praesul enim pulsi fautor Othonis erat.
Motus ob id saevos tulit arma Philippus in hostes,
Consilio quorum res ea gesta fuit.
Diripuit captas Ubiorum praesulis urbes,
Qui totius erat fons et origo mali.
Tyrigetasque acres domuit, quos nostra Doringos
Barbara corrupto nomine lingua vocat.
Post varios belli casus, actosque labores,
Dum secura trahens otia, solus agit:
Ac iubet incidi turgentem sanguine venam,
Traditus occubuit militis ense neci.

OTHO IIII.

Summus ad imperium praesul reuocavit Othonem,
Mox ubi sublatus caede Philippus erat.
At Deus exegit poenam iustissimus ultor:
Caesareas paruo tempore rexit opes.
Excidit imperio Romani fulminis ictu,
Laesus ubi spreto numine praesul erat.
Hic, quibus incessit dominandi prava cupido,
Exit us iniustis regibus esse solet.


page 218, image: s242

DE CAESARIBVS GERMANICIS. Liber secundus.

FRIEDERICVS SECVNDVS.

IMperium pulso Friedericus Othone secundus
Cepit, ubi natus bis duo lustra fuit.
Quem prius exosum Romanus praesul habebat,
Cum regale puer nomen adeptus erat.
Legitimusque patri succedere debuit haeres,
Praeripiente fero munus Othone suum.
Suevus hic Argolicis potuit depromere verbis
Omnia, quae voluit scribere, sive loqui.
Eque Saraceno versos sermone libellos
Transtulit in linguam Roma diserta tuam.
Marte Barbantiacas urbes populosque rebelles,
Atque Lotharingos contudit acre genus:
Adductoque procul ferientes Pannonas arcu,
Quos Savus et gelidis asperat Ister aquis.
At dum vindicibus repetitas asserit armis,
Quas sacer imperii praesul habebat, opes:
Ianitor intumuit caelestis Honorius aulae,
Formidata movens numinis arma sui.
Offensi metuens Fridericus praesulis iram,


page 219, image: s243

Posset ab hostili tutus ut esse dolo,
Imperii natum consortem in sede locavit,
Falsa sed heu quantum pectora fraudis habent:
Natus ad infestum descivit perfidus hostem,
Quo patris adiutor tempore factus erat.
Captus ob id facinus, vinclisque coercitus arctis,
Supplicio poenas conveniente dedit.
Expulerat Solymum Nili ferus accola regem,
Caesaris implorans ille petebat opem.
Caesar Idumaeas cum classe profectus ad urbes,
Auxilium regi Marte favente tulit?
Sed procul externis dum belligeratur in oris,
Ausoniam praesul fraude subegit humum:
Atque per insidias, ab Hetruscis capta, recepit
Oppida, Caesareae quae ditionis erant.
Idcirco Solyma Fridericus ab urbe retractus,
Movit in infidum praesulis arma caput.
Effera tunc Italas turbavit factio gentes,
Factio perpetui noxia causa mali.
Partibus Augusti fautor Gibelinus adhaesit,
Pontificique tulit transfuga Gelphus opem.
Ipse suis praesul sed cum diffideret armis,
Auxilio tutus posset ut esse DEI:
Regis in exitium templis decreta fuerunt
Mille sacerdotum murmura, mille preces.
At DEVS iniustis obstruxit vocibus aures,
Irrita praecipites verba tulere noti.
Qui pugnacis erant fera praesulis arma secuti,
Caesarea victi succubuere manu:


page 220, image: s244

Euganei Phrygia Veneti de stirpe creati,
A quibus Adriacum nunc mare nomen habet.
Interea Solymas hostis Mahometicus arces
Occupat: haec illa commoda lite tulit.
Ergo quod a Scythico Iudaea subacta tyranno
Oppida sinceram destituere fidem:
Quodque prophanatus [Reg: profanatus] locus est, ubi rector olympi
Sanguine delevit crimina nostra suo:
Hoc Romana tuae debetur curia fraudi,
Praesulis haec bellum culpa gerentis erat:
Qui nisi victoris remoratus coepta fuisset,
Acta sub imperium Caspia regna forent:
Impia sensisset Suevorum Turcia vires,
Ac dominus Nili Rhene futurus eras.
Pulsus ab infelstis sed cum Ptolemaide Turcis,
Teutonicae miles nobilitatis erat:
Aduersus Scythiae populos Asiaeque, relictus
Caesare qui Solymis digrediente fuit:
Vicit adorantes idola vetusta Borussos,
Aequor ubi canis succina gignit aquis.
Ipse sed aethereas qua morte reliquerit auras,
Non perhibet certam cognita fama fidem.
Si quid habent priscis annalibus edita veri,
Creditur extremam non obiisse diem.
Arx vetus ect, primus fundasse Lotharius illam
Fertur ab autoris [Reg: auctoris] nomine nomen habet:
Istic rumor ait somno dormire solutum,
Ante nec effeto corpore posse mori:
Quam Geticus Solyma pellatur ab urbe tyrannus,


page 221, image: s245

Caesareumque ferat Turcia capta iugum.
Huius enim viva sub regis imagine spectrum,
Conspicitur tepido membra fovere toro,
Frigida cum medio voluuntur sidera lapsu,
Et subuecta rotis nox tenet atra polum.

CONRADVS IIII.

Mortuus in tristi cum carcere filius esset
Regis, ab offenso qui patre captus erat:
Frater adoptatus fratris Conradus honores
Auspicio regni prosperiore tulit.
Hic cum Tyrigetis ad Moenum proelia fecit,
Dura gerens forti pro patre bella manu.
Sed fuit a summo devotus praesule diris,
Dum negat illius iussa superba sequi.
Urbs ubi Parthenope sublimibus ardua muris
Surgit, et aequoreis pulsa feritur aquis,
Reddidit expirans [Reg: exspirans] animam, natoque reliquit
Frena parum fausta suscipienda manu:
Deficiente suae qui stirpe propaginis, haeres
Ultimus ex tota gente superstes erat.
Hunc Papa crudeli violenter caede necavit,
Suevia principibus sic fuit orba suis.
O faciles animos, et mitia pectora regum,
Haec a praesulibus quod potuere pati.
Iusticiae [Reg: Iustitiae] ficto quoties te nomine iactas,
Hoc agnosce tuum crimine Roma scelus.

GVILHELMVS.


page 222, image: s246

Dum gerit incautis bellum temerarius armis,
Nec satis instructo praelia Marte facit:
Occidit a Phrisio Guilhelmus milite caesus,
Per geminos annos vix ubi sceptra tulit.
Huius ab interitu sedes sine rege vacavit,
Dum tria sunt annis addita lustra tribus.
Interea magno fremuit Germania motu,
Factaque sunt multis praelia multa locis.
Cum duce dux bellum, Princeps cum Principe gessit:
Ulla nec urbs solida pace quieta fuit.
Scilicet ut certo naves rectore carentes
Obruit insani fluctus et unda maris:
Sic labefactatur belli civilibus undis,
Imperii sedes cum sine rege vacat.

RODOLPHVS.

Composuit mitis civilia bella Rodolphus,
Temporibus pacem restituitque suis.
Marte Doringiacas latronum subruit arces,
Advena frugiferos qua Sala findit agros.
Ultus et est iustis Odoacrem fortiter armis,
Regna sub arbitrio Vandala cuius erant.
Boiorumque ducem domuit, Suevumque ferocem
Qui duo cum gemino cornua pisce gerit.
Norica finitimis iacet urbs contermina Francis,
Divitiis usquam vix habet illa parem.
Huius honorificum titulum nomenque Rodolphus,
Principibus dono cum regione dedit,
Qui piscosa tuae dominantur Marchia terrae,


page 223, image: s247

Ac titulos hodie Noridos urbis habent.

ADOLPHVS.

Austriaco bellum cum Principe gessit Adolphus,
Sceptra trucidatus quo capiente fuit,
Hic ubi Vangionum sedes urbemque vetustam,
Alluis instabili Rhene bicornis aqua.
Urbs fuit haec vastis habitata Gigantibus olim,
Corpora cum tellus prodigiosa tulit:
Ut testantur, ubi gravibus quae nexa cathenis [Reg: catenis] ,
In medio pendet ossa stupenda foro:
Qualia Trinacrio memorant subiecta Peloro,
Grandia congestis molibus ossa premi.
Quin et Misniacae Fridericus Marchio terrae,
Qui profugae morsus dente parentis erat:
Hunc fera miscentem superavit praelia victor:
Moenibus angustis urbs ubi parua iacet,
Tyrigetis fortes quae limite separat Hessos,
A crucis et nomen monte vocata tenet.

ALBERTVS I.

Intulit ALBERTVS violentis arma Bohemis,
Attribuens nato regna tenenda suo.
Et Moguntiaco gessit cum Principe bellum,
Cum duce quod Bavaro foedere iunctus erat,
Qui cupidus regni summos ambibat honores:
Contudit hostili victor utrumque manu.
At misere periit iugulatus fraude nepotis,
Qua iacet Austriaci fertilis ora soli.


page 224, image: s248

Utque parum iustis armis oppressit Adolphum,
Sic obiit caesus vindicis ense necem.

HENRICVS VII.

Quae florente statu regum Florentia nomen
Urbs tenet, ac ripis adiacet Arne tuis:
Caesaris HENRICI parere negabat habenis,
Freta suis opibus, robore freta suo.
Hanc, ubi vindicibus cinctam legionibus urbem,
Ipse subacturus fulmine Martis erat:
Thuscia conduxit sceleris mercede ministrum,
Dominici tonso de grege frater erat:
Toxica qui praebens illi sub corpore CHRISTI,
Manducanda sacro pane venena daret.
Allatura piis mortalibus esca salutem,
Causa necis regi perniciosa fuit.

LVDOVICVS BAVARVS ET FRIDERICVS AVSTRIACVS.

Regibus incessit discordis magna duobus,
Summa quibus rerum tradita cura fuit.
Aspera collatis inierunt praelia signis:
Qua celer humectat Neccarus arua vadis.
Attulit optatam Bavaro victoria palmam,
Austriaci vires succubuere ducis.

CAROLVS IIII. ET GINTHERVS.


page 225, image: s249

Hos quoque saeva duos elegit factio reges,
Sed lis alterius morte diremta [Reg: dirempta] fuit.
Inclita qua Moeni lapidosis adiacet undis,
Urbs a Francorum nomen adepta vado:
Atria civili moturum bella tumultu
Funere Gintherum mors properata tulit.
Qui ramosa gerit velocis cornua cerui,
Indomiti fregit Carolus arma Ducis:
Gymnasiumque recens ad flavum condidit Albim,
Hic ubi turrito culmine Praga iacet.

VVENCESLAVS IGNAVVS.

Pigra quod ignavo traduxerit otia luxu,
Nactus id a vita deside nomen habet,
Gloria non illi, sed turpis inertia curae,
Atque saginato corpore venter erat.
Militiam fugit, pacis virtute nec umquam [Reg: unquam]
Egregio dignum Principe fecit opus.
At piger ingluviem dapibus vinoque replebat,
Et grave distenti ventris alebat onus.
Omnibus invisus ceu detestabile monstrum,
A proprio captus vincula fratre tulit.
Hoc inventa fuit sub Caesare machina belli,
Cuius ab impulsu moenia quassa ruunt:
Concipiens rapidum quae fomite sulfuris ignem,
Acta procul nitri puluere saxa iacit:
Atque coruscantis flammas imitatur Olympi,
Aethera terribili concutiente sono:


page 226, image: s250

Ceu vibrata cadunt trifidis ubi fulgura telis:
Hoc sibi Germanus vendicat autor opus.

ROBERTVS.

Insuber infregit Galeatius arma ROBERTI,
Cum tulit auxilium gentibus Arne tuis,
Pro quibus aduersi discrimina Martis adibat,
Victor ubi Thuscos est populatus agros.
Inclita qua doctis iacet Edelberga Camenis,
In patria leni morte quievit humo.

SIGISMVNDVS.

Terra iacet gelido sub sidere Maenalis ursae,
Terra paludosis invia fluminibus:
Marchia nunc, quondam sed dicta Nomarchia Graecis
Est, et ab imperii praeside nomen habet.
Summus enim praeses Romani Caesaris olim
Argolica dictus voce Nomarcha fuit.
Unde quidem prisci vestigia nominis extant [Reg: exstant] ,
Una sed est primo syllaba demta [Reg: dempta] loco.
Tempore quo pugnax rapuit Germania Drusum,
Indigenas Suevos hic habitasse ferunt.
Hoc Sprea testatur gelidis uberrimus undis,
Qui veteri dictus nomine Suevus erat:
Caeruleum cuius perlabitur agmen aquarum,
Hanc et arenoso flumine radit humum.
Post, ut ab Augusto deducto Caesare, Suevi
Mutavere, prius quos tenuere, lares:
Teutonibus pulsis, multos habitata per annos


page 227, image: s251

Vandalicis regio gentibus ista fuit.
Donec ab aucupio nomen qui dictus habebat,
Caesarea meruit sceptra tenere manu.
Expulit externos hoc vindice Marchia reges,
Urbis ubi fractas debilitasset opes:
Quam bibulae dirimit sulcator Havelus arenae,
Humida qui patriae perfluit arua meae.
Haec nisi clara suis Heroibus ante fuisset
Terra, SIGISMTNDO Principe clara foret.
Natus enim veteri magnorum sanguine regum,
Is prius arctoae Marchio gentis erat:
Quam vel Pannoniae fuit accersitus in oras,
Aut regni tenuit frena boheme tui.
Mitis ut optata concordia pace coiret,
Cum sacra plena diu curia litis erat:
Concilium solenne patrum regumque vocavit,
Qua fuit HVS duram passus in urbe necem.
Tres ibi Romano solio priuavit iniquos
Pontifices: inter quos grave schisma fuit.
Signa Borysthenidas ultricia movit in hostes,
Marte sed aduerso tristia damna tulit.
Ingenuas habuit summis in honoribus artes,
Atque viris doctis munera multa dedit:
Cum quibus interdum convivia laetus agebat,
Ex humili quamuis ordine plebis erant.
Sicque suos proceres hortari saepe solebat,
Artibus ut vellent incubuisse bonis:
Fama per ingenuas et gloria quaeritur artes,
His favor ac regum conciliatur amor.


page 228, image: s252

Ipse sed incertis patrias haeredibus [Reg: heredibus] urbes,
Morte relicturus cum sine prole foret:
Marchiacas dono FRIDERICO tradidit oras,
Inclitus is praeses Noridos urbis erat:
Bellaque vindicibus pro Caesare gesserat armis,
Tunc ubi Pannonio captus ab hoste fuit.
Teutonici genitor fuit hic FRIdericus Achillis,
Cuius et hic paucis versibus acta canam.

ALBERTVS MARCHIO BRANDEBVRGENSIS, GERMANICVS ACHILLES APPELLATVS.

Qualis erat, quantusque fuit bellator Achilles,
Hectora qui circum Pergama traxit equis:
Talis erat, tantusque fuit victricibus armis,
Qui ducis Aeacidae Marchio nomen habet.
Militiae teneris hic castra secutus ab annis,
Conseruit fuso saepius hoc te manus:
Quam plerique duces belli sub imagine, ficto
Ludicra viderunt praelia Marte geri,
Nec fugiens umquam [Reg: unquam] tergo, sed pectore semper
Fortis in aduerso cognitus hoste fuit.
Ora manusque gerens, conscissaque brachia ferro,
Mille cicatrices, vulnera mille tulit.
Invictos domuit populos gentesque feroces,
Frigida quas rigidis educat ursa plagis:
Quas nive duratas et Rheticus asperat Icter,
Non tulit in molles strennuus arma viros.


page 229, image: s253

Quae preciosa [Reg: pretiosa] legit canis electra sub undis
Prussia, Sarmatico limite iuncta solo:
Ipsius audito tremuit clangore tubarum,
Victaque pugnaci milite terga dedit.
Ipsius attoniti fugerunt arma Poloni,
Territa montanum ceu fugit agna lupum.
Norica quae duris viget artibus inclita belli,
Istius urbs novies Marte cruenta fuit.
Adde quod Hussitas compescuit, adde quod agmen
Silesii pepulit victor equestre Ducis.
Qui parere ferox illique subesse negabas,
Contudit ac forti te Pomerane manu.
Bella sed assiduo licet irrequietus agebat,
Si qua fuit, nunquam pax odiosa fuit.
Huius adhuc vivunt gemini de stirpe nepotes,
De quibus hoc addam pauca sed apta loco.

IOACHIMVS PRIMVS ELECTOR MARCHIO BRANDEBVRGENSIS.

Quae Ioachime tuis praeconia laudibus addam?
Qui trabis a magno natus Achille genus:
Nam tua promeruit tantam facundia laudem,
Magnanimi quantam dextera fortis avi.
Os quoties caeleste moves linguamque disertam,
Exuperas [Reg: Exsuperas] dulci Nestora voce senem:
Suavior Hyblaeo tibi copia melle redundat,
Verbaque ceu densis imbribus acta fluunt.
Te mirata frequens fuit urbs Augusta loquentem,


page 230, image: s254

Rhetoris imposuit cum tibi Caesar onus.
Ipse nec es patrio tantum sermone disertus,
Cuncta potes Latio, quae cupis, ore loqui.
Edita testatur cultis oratio verbis,
Omnibus ingenii nomine grata tui.
Nec varias piguit rerum te discere causas,
Quae sacra caelestis semina mentis habent.
Quas honor antiquis Aegypti regibus olim,
Summaque Principibus gloria nosse fuit.
Cognita siderei tibi sunt animalia caeli,
Praescius et longe fata futura vides.
Cumque bonis faveas studiis, ac rebus honestis,
Ingenuas artes qui coluere, colis:
Quos, ut ab Hetruscis Maecenas regibus ortus,
Sic tua profusis sumptibus aula fovet.
Atria struxisti doctisque palatia Musis.
Auspiciisque recens est schola cepta tuis:
Hic ubi Marchiacos disterminat Odera fines,
Ac tua Sarmatico iungitur ora solo.
Nec divina tui clementia pectoris umquam [Reg: unquam]
Bellica civili praetulit arma togae.
Publica tranquillae conseruas otia pacis,
Nullaque funesti praelia Martis amas.
Haec te semideis virtus Heroibus aequat,
Non habet hoc similem tempore Roma tui.

ALBERTVS CARDINALIS ELECTOR, ARCHIEPISCOPVS MOGVMTINVS, ET MARCHIO BRANDEBVRGENSIS.


page 231, image: s255

Nec te carminibus nostris ALBERTE tacebo,
Nobile praesul avi nomen adepte tui,
Ipsa gubernatrix caput et Germania mundi,
Quo nihil excepto Caesare, maius habet.
Omnis cura tibi magnarum tradita rerum,
Inque tibi humeris grande recumbit onus.
Tu medium pacis te conditionibus offers,
Teutonis armorum dum pavet ora metu:
Dumque ducum tacitae fraudes, et operta tumescunt
Bella domi nobis, bella timenda foris:
Et sacra turbatur variis Ecclesia lectis:
Omnia mista [Reg: mixta] quibus fanda nephanda [Reg: nefanda] iacent.
Ergo quod exultant [Reg: exsultant] securis publica terris
Otia suppresso bellaque Marte silent:
Quodque gravi nondum Germania mota tumultu,
In sua convertit viscera caede manus:
Se debere tuis meritis ALBERTE fatentur,
Compositae quotquot commoda pacis amant.
Ne qua sed existat [Reg: exsistat] metuendi causa furoris,
Afflictis fidei rebus et affer opem:
Induat ut verum pietas renovata nitorem,
Quae modo dissidiis tot labefacta ruit.
Quod si composito, per te sublata, tumultu
Schismata turbatae relligionis erunt:
Donec adorabit nomen Germania CHRISTI,
Laudis erit nunquam fama caduca tuae.

ALBERTVS SECVNDVS CAESAR.


page 232, image: s256

Contulit Alberto regale Bohemia sceptrum,
Ac subiecit opes Pannona terra suas:
Nupta quod illius thalamo, lectoque iugali
Nata SIGISMVNDI regis Elissa fuit:
Quae, velut exemplum Lucretia casta pudoris,
Aequabat morum nobilitate genus.
Teutonici ductu Thaboritas fudit Achillis,
Colluvies quaedam gens ea plebis erat,
Templa Bohemiacis quae disiciebat in oris,
Atque sacerdotum diripiebat opes.
Illaturus erat Turcarum bella tyranno,
Morte sed extinctus praeveniente fuit.

FRIDERICVS TERTIVS.

Tertius utilior FRIDERICVS ad otia pacis,
Aspera quam duri Martis ad arma fuit.
Quo Burgundiones Ubiorum depulit oris,
Teutonici bellum gessit Achillis ope.
Quae dedit ars nobis impressos aere libellos,
Facta sub hoc primum Caesare nota fuit:
Haec, si temporibus priscis inventa fuisset,
Qua nihil utilius totus hic orbis habet:
Nostra libris hodie frueretur pluribus aetas,
Defraudata quibus saecula nostra carent.
Hanc operosa novam Moguntia protulit artem,
Quae celebris Mogi nomen ab amne tenet.

MAXIMILIANVS.


page 233, image: s257

Maximus occiduis fuit Aemilianus in oris
Captus, ab indigenis perfida Brugi tuis.
Ipse sed ereptus celeri virtute parentis,
Vincula qua tulerat, mox tulit arma manu.
Depulit Hunniaden a sedibus ultor avitis,
Qui fuit Austriacis Marte potitus agris.
Signaque regalem victricia movit ad Albam,
Horruit invicti Caesaris arma Savus,
Pannones eversis et submisere pharetris
Spicula, quae ferro tinctile virus habent.
In Mahometigenas deduxit et agmina Turcas,
A quibus affectus clade Liburnus erat.
Ante sed aggressus, quam praelia miscuit, hostem:
Versa metu pavidi terga dedere Getae,
Contudit indomitum debellavitque Sicambrum,
Victa prius nunquam dextera cuius erat.
Norica vastantes occidit et arua Bohemos,
Marte Palatinas cum sequerentur opes.
Nec semel est ultus rumpentem foedera Gallum:
Instabilem summi Pontificisque fidem.
Conscendens Tyrii ductoris et aemulus Alpes,
Fudit in aeriis montibus Heluetium.
Quid loquar Euganea Venetum cum plebe senatum?
Quos domitos terra, quos superavit aqua.
Adriaci vasto [(transcriber); sic: vesto] trepidabant aequore nautae,
Mercibus ac plenas destituere rates,
Urbis ubi victor Patavinae moenia cepit:
Tantus erat terror, tantus ubique metus.
Ultima, post duros aerumnososque labores,


page 234, image: s258

Fata pium terris eripuere senem.

CAROLVS V.

Dive quibus caelo te CAROLE laudibus aequem?
CAROLE non ipso quem regis orbe minor:
Caesare quo maior validisque potentior armis,
Nullus ab Augusti tempore sceptra tulit.
Imperium terris, animos aequabit olympo,
Auspiciis felix Teutona terra tuis.
Qui prius ibat ovans Gallus plaudentibus alis,
Praeda tuis Aquilis sanguinolenta fuit:
Signaque Ticini captus submisit ad undam,
Militis invicti robore fracta tui.
Clavigerique Petri sub nomine regnat tenentem,
Arcta coegisti vincula ferre Papam:
Saeva cohortatus Venetum quod ad arma senatum,
Et nova cum Gallo foedera pactus erat.
Tendere te Latias Florentia sensit in oras,
Sanguineo Martis fulmine capta tui:
Quae confisa suis opibus, rebusque secundis
Irridere tuum non metuebat avum:
Illum retrogradi cum tergo insidere cancri
Pinxerat hoc titulo: Tendimus in Latium.
Turca triumphato qui formidabilis Istro,
Barbara Germanis tela minatus erat:
Et cessura suo sperabat cuncta furori,
Iuratus patrios, numina vana, Deos:
Quod foret Euxinas numquam rediturus ad undas,
Ni prius ad Rheni castra locasset aquas:


page 235, image: s259

Ante tubam fugit, nec bellica degener hostis
Militis est ausus signa videre tui.
Marchio vertentem Ioachimus terga secutus,
Auspice te magna funera strage dedit:
Milia praedonum bis quattuor intulit Orco,
Austriacam quorum caede piavit humum.
At procul ad septem fugiat licet ostia Nili,
Aspera vindictae sentiet arma tuae.
Edita nam priscis oracula versibus extant [Reg: exstant] ,
Qualia Cumeae carmina vatis erant:
Quae tibi de Solyma promittunt urbe triumphum,
Illa quod imperium sit subitura tuum.
Ergo nisi veterum sunt irrita carmina vatum,
Quae reor eventus mox habitura suos:
Tempus erit, cum te spoliis Orientis onustum
Quadriiugis referet currus eburnus equis:
Liventique gerens immania vincula collo,
Ante tuas ibit Turcia capta rotas.
Plaudentesque tuis resonabunt laudibus urbes
Argolicae, per quas victor iturus eris:
Laeticia [Reg: Laetitia] que fremet conceptaque gaudia ducet
Pannonis hostili terra soluta metu.
Tunc ego non paruis elegis, humilique Camena,
Sed tua Maeonio carmine facta canam:
Si modo quae vitae dispensant fata sorores,
Temporibus dederint stamina longa meis.

FERDINANDVS.


page 236, image: s260

Hoc opus exegi florentibus integer annis,
Bis duo cum natus lustra SABINVS eram:
Tempore quo Geticos rex Ferdinandus in hostes
Arma, suo bellum fratre gerente, tulit:
Unanimis cum quo regni moderatur habenas,
Et grave terrarum sustinet orbis onus.
Vivite Semidei, concordes vivite fratres:
Omnia sub vobis, vesper et ortus, erunt.
Vos metuat primus, vos ultimus horreat orbis:
Vos et si qua parum terra veretur, amet.

FINIS.