sabin1 bis 20 June 2003 Ruediger Niehl
typed text -structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


image: s025

GEORGII SABINI BRANDEBVRGENSIS Elegiarum, Liber primus.

AD LIBRVM ELEGIA I.

PARVE liber viridi nobis confectus in aevo,
Quo procul a domino te iuvat ire tuo?
Hei mihi, quam vereor, si limina nostra relinques,
Plurima ne tristi sorte dolenda feras.
Invidiae morsus, et acerbae vulnera linguae
Cogeris, populo te lacerante, pati,
Turpia non aequus faciet convicia lector,
Et pedibus vicium dicet inesse tuis,
Culpatos numeros inducet mille lituris,
Ac tua suffusis polluet ora notis.
Forsitan infelix et proicieris in ignem,
Barbariae critico te peragente reum.
At quaecumque tamen sors eventura manebit
Te liber, ipse tuum non remorabor iter.
Vade bonis avibus: iuvenes totumque per orbem
Consortes longae posteritatis adi.
Ex his invenies aliquos, qui forsan amabunt,
Gaudebuntque suos te subiisse lares.


page 2, image: s026

Nam quibus est praesens aetas minus aequa libellis,
Posteritas illis aequior esse solet.
At non Sidonio te purpura velat amictu,
Ex humeris pendet trita lacerna tuis.
Nec tibi sunt nummi, quorum vagus indiget hospes,
Saepe laborabis frigore, saepe fame.
Hospitis esse gravem fuluo decet aere crumenam,
Non bene longinquum carpit egenus iter.
Fallor? an expectas, ad principis atria cuius
More viatoris pauper egentis eas?
Subsidiumque viae, pro versibus aera dicatis,
Ipse verecundo sed tamen ore petas?
Est sacer Antistes, magnae qui praesidet urbi,
Nobile cui nomen Mogus habere dedit:
Is licet ante tibi multum donaverit auri,
Eius adhuc largas experiere manus.
Nam velut aerei manans e vertice montis
Praebet inexhaustam vena perennis aquam:
Sic largitur opes, et in illos munera confert,
A quibus aeternae munera laudis habet.
Ergo magnificas Antistitis huius ad aedes,
Ne dubita vultu supplice ferre pedem.
Cumque tibi coram dicendi copia fiet,
Talia curuato poplite verba refer:
Hos tibi magne leves, elegos quos affero praesul,
Invenies plenos laudibus esse tuis.
Nomina in his extant [Reg: exstant] maiorum clara tuorum,
Saepe tibi frater, saepe legetur avus.
Musa sed inprimis hic te mea laudibus effert,


page 3, image: s027

Nobile crebra tuum pagina nomen habet.
Nam tua maiores virtus quae praeterit omnes,
Altius in caelum laude vehenda fuit.
Si quis Erythreas gemmas donarit et aurum,
Haud meliora tibi carmine dona dabit.
Carmine laudati vivunt post funera reges:
Carmine noticiam [Reg: notitiam] posteritatis habent.
Quis nunc Aeacidae Mavortia [(transcriber); sic: mavortia] nosset Achillis
Facta, nisi illustri carmine nota forent?
Dulichio nomen regi famamque perennem
Smyrnaei tribuit nobile vatis opus.
Ut tua morte carens vivat post funera virtus,
Nostra tibi princeps et monimenta [Reg: monumenta] dabunt.
His mihi pro meritis quae praemia digna rependes,
Gratia si Musis est referenda meis?
Haec sacer audierit cum verba praecantia praesul,
Illo (ni fallor) munera dante feres.
Iamque graves auro loculos ubi dives habebis,
Quo te cumque iuvat pergere, carpe viam.

AD EOBANVM HESSVM DE aduentu CAROLI V. Caesaris- ELEGIA II.

Quod legis Augusta tibi mittit ab urbe Sabinus
Carmen, amicitiae deditus Hesse tuae.
Hinc, ubi vicinos Lycus irrigat Alpibus agros,
Suevaque Boiorum separat arua solo.


page 4, image: s028

Accipe, si qua tenet rerum te cura novarum,
Quae fuit hic isto pompa peracta die,
Carolus Ausoniis quo venit CAESAR ab oris:
Digna quidem res est cognitione tua.
Concava siderei quo tempore brachia Cancri
Coeperat adductis urere Phoebus equis,
Arctabatque dies noctis longissimus umbras,
Sole Lycaonio iam propiore polo:
Et nova maturis instabat fructibus aestas,
Actaque purpurei tempora veris erant:
CAESAR ab Italia per Norica iugera tendens,
Moenibus huc nostris approperabat iter.
Vix bene contigerat praemissus nuncius [Reg: nuntius] urbem,
Certaque Principibus fama relata fuit:
Mox coit imperii cum nobilitate Senatus,
Omnis in occursum turbaque laeta ruit.
Haud secus, ac victis cum dicitur hostibus olim
Excepisse suos obuia Roma Duces.
Mille bis electi iuvenes e civibus ibant,
Nota quibus saevi praelia Martis erant.
Hi patriae solito frameas de more gerebant,
Transverso cincti militis ense latus.
Cetera cornipedum pars terga premebat equorum,
Ordine qua cives pone secuta fuit.
Urbs stat in excelso procul edita vertice montis,
Incola Fridburgum nomine turba vocat.
Campus odoratis nitidissimus adiacet herbis
Mollis et aprico gramine terra viret:
Obuius hic factus cum CAESAR euntibus esset,


page 5, image: s029

Omnes, quotquot erant, desiluere Duces.
Tunc, tuus excipiens illum Moguntia praesul,
Haec dedit ornatis verba diserta modis:
Felix ille dies, nostris quo redditus oris,
Hesperio incolumis CAESAR ab orbe venis:
Quo repetita tuos iterum Germania vultus
Conspicit, et fruitur numine laeta tuo,
Tantus es invicto qui pectore, tantus et armis,
Quantus ab Augusti tempore nemo fuit.
Nam mihi si rerum per currere gesta tuarum,
Si licet hoc coram te memorare loco:
Insignes omni superas virtute Monarchas,
Quos dedit aut umquam [Reg: unquam] Teutonis ora dabit.
Quae toties Aquilas iniustis terruit armis,
Concidit ante tuos GALLIA victa pedes:
Captivumque pati conspexit vincula REgem,
Qui summus nostri nominis hostis erat.
Debellata tuis accessit ROMA triumphis,
Iniussu quanquam [Reg: quamquam] capta sit illa tuo:
Quique suis orbem Tyberinus [Reg: Tiberinus] subdidit undis,
Te dominum domitis esse fatetur aquis.
Paret, et Adriacus stabili leo foedere iunctus,
Caesareas rapidis unguibus horret aves,
Qui pelago terraque potens, hostilibus armis
Acriter imperio restitit ante tuo.
Sentit adhuc obsessa tuas Florentia vires,
Iamque tibi victas porrigit illa manus.
Ergo tot aduersos cum debellaveris hostes,
Cognite laudato CAROLE maior avo,


page 6, image: s030

Nos tibi gratamur reduci, superosque precamur,
Tempora quo vitae sint diuturna tuae:
Victor ut a nostro depellas limine Turcas,
Teutona qui valido milite regna petunt,
Maestaque dant saevo grassantes funera ferro,
Pannoniae miseros dum populantur agros.
Quod nisi crudeles tua dextera vicerit hostes,
Nos sumus infestis praeda futura GEtis.
At nisi me veterum fallunt oracula vatum,
Sentiet ultrices impia turba manus.
Tempus enim Solymam quo castra locabis ad urbem
Affore, fatidici praecinuere senes:
Quoque Saracenum coges victricibus armis
Subdere Caesareo barbara colla iugo.
Hanc utinam nobis optato Lucifer ortu
Provocet, hanc roseo mox vehat axe diem.
Talia facundo postquam dedit ore: secutum
Ultima sermonis murmur equestre fuit,
Audiit ut quando Ciceronem Roma loquentem
Clamoso fremuit contio tota foro.
Principibus vero paucis pro tempore verbis,
Ipse suo grates nomine Caesar agit.
Et quia se prono condebat lumine Titan,
Ocyus [Reg: Ocius] inceptum carpere pergit iter.
Iamque propinquantes ut moenia celsa subibant,
Pulsa sub aeriis turribus aera sonant:
Intonat ex altis et machina bellica muris,
Sulphureo rapidos quae iacit igne globos.
Compita spectantis populi stant plena viarum,


page 7, image: s031

Augustumque frequens turba coarctat iter.
Saxoniae proceres intrabant ordine primi,
Proximus his socios Marchio iunxit equos.
Pone sequebantur, latis quibus Hessia terris,
Imposuitque suis nomina Rhenus aquis.
Quique colunt patriis flaventem sedibus Istrum,
Quique tenent Francis edita rura iugis.
Praeterea celebri quos alluit amne Visurgis,
Westphala caeruleis qui rigat arva vadis.
Quid tibi commemorem, qui nobile flumen Iberi,
Divitis et ripas deseruere Tagi?
Incomperta mihi quorum nec nomina constant,
His neque conveniunt versibus apta meis.
Innumeri iuvenes misto [Reg: mixto] clangore tubarum,
Quassabant agili tympana pulsa manu.
Binaque Caesarei gestabant sceptra ministri,
Imperii summos qui praeiere Duces:
Equibus auratum Septemvir praetulit ensem,
Saxoniam placida qui modo pace regit.
Hac igitur longa procerum stipante caterva,
Atque Ducum tanta concomitante manu,
Ipse figurata picti sub imagine caeli,
Invectus niveo CAROLVS ibat equo.
Omnis in hunc oculos defixos turba tenebat,
Omnibus hic populis solus in ore fuit.
Inde Bohemorum qui regna vetusta gubernat,
Proximus a Divo Caesare frater erat.
Ultimus Orator Romani praesulis ibat,
Nomine Campeium se vocat ille suo,


page 8, image: s032

Insignis Tyrio quem murice mula vehebat,
Mos ut in Hesperiis urbibus esse solet.
Tempora puniceus cingebat operta galerus,
Cardinei qualem nominis ordo gerit.
Tunc iter Austriaci proceres Heduique secuit,
Atque Tridentinus continuabat eques.
Vindelicique suo redeuntes agmine cives,
Qui prius egressi moenibus urbis erant.
Ardua sublimi spectatur culmine turris,
Hic ubi stat medio curia iuncta foro,
Quae Termanorum veteres ex ordine Reges,
Pictaque clarorum continet acta Ducum.
Hic fera robusti miscent ubi praelia Cimbri,
Attonito pavidos milite Carbo fugit.
Nexa gerit Scaurus captivo vincula collo,
Caesus et hostili Manlius ense cadit,
Impiger Arminius Romanos exuit armis,
Quo duce libertas nostra redemta [Reg: redempta] fuit.
Parte alia Scythicis egressum finibus Hunnum,
Primus Otho forti pectore victor agit.
Multus ad hanc turrim longo stetit ordine clerus,
Caesare contigua praetereunte via,
Omnibus abraso detonsi vertice crines,
Omnibus ex humeris candida vestis erat.
Inde sacram divae subeuntes virginis aedem,
Carmine solenni [Reg: sollemni] concinuere preces.
Arboreis stabant decoratae frondibus arae,
Sparsaque iactatis templa fuere rosis.
Interea toto sub ducta crepuscula caelo,


page 9, image: s033

Ortaque roriferae tempora noctis erant.
Dimissis igitur Ducibus, cum fratre subibat
CAROLVS hospitii tecta propinqua sui.
Atque ita, quam celebri res tota sit acta triumpho,
Omnia descriptis ordine rebus habes.
Cetera praesenti coram sermone loquemur,
Tempore quo repetam moenia vestra: Vale.

AD IOANNEM ET HENRIcum Silberborneros, de spectro Spirensi. ELEGIA III.

O Mihi praecipuos inter dilecte sodales,
O mihi Thesea cognite Iane fide:
Tuque novenarum studiis HENRICE Sororum
Dedite: Pars animae dulcis uterque meae.
Ecquid adhuc memores veteris remanetis amici?
Longus an e vestro pectore fugit amor?
Nos, ad Saxonicum procul hic qui vivimus Albim,
Immemores vestri non videt ulla dies.
Sive soporiferis terrae nox incubat umbris,
Seu nitido Phaebus lumine lustrat humum:
Vestra meis praesens quasi vultibus haeret imago,
Estque frequens vestrum nomen in ore meo.
Plurima vobiscum studiis collata recordor,
Plurima iucundis seria mista [Reg: mixta] iocis:
Quodque dedi vobis mea carmina, quodque dedistis
Carmina iudicio vestra probanda meo.


page 10, image: s034

Quarum nulla mihi venient oblivia rerum,
Donec in hoc aliquis corpore sensus erit.
Vos utinam nostri memorem servetis amorem,
Semper ego hic vestri commeminisse volo.
Atque prius Ligeri gelidus miscebitur Ister,
Aruaque caeruleis Gallica findet aquis,
Influet huc nostrum Rhenusque bicornis Havelum,
Quam meus in vobis diminuetur amor.
At procul hic longa dum vos regione locorum
Detinet a patrio terra remota solo:
Fervidus aestivos ubi nuper Iulius ortus
Moverat, et flavae tempora messis erant,
Incomperta prius, res nostris accidit oris,
Carminibus vobis nec reticenda meis.
Urbs antiqua iacet, celebri contermina RHENO,
Vangionum longe non ea distat humo:
Nescio qui Nemetes hanc incoluisse feruntur,
Sunt ibi Francorum busta quaterna ducum.
Caesareis sedes fuit illa cohortibus olim,
Nomen ob id Graium, Spira vocata, tenet.
Hic humili modicis a stirpe parentibus ortus,
Exiguae quidam navita puppis erat:
Qui calamo pisces linoque madente solebat
Fallere, iam radios sole tegente suos.
Is dum forte leves hamos ac retia tractat,
Non procul a ripa lubrice RHENE tua:
Ecce per obscurae tenebrosa crepuscula noctis,
Obtulit ignoti se nova forma viri.
Atro tectus erat monachum simulante cucullo,


page 11, image: s035

Utque solent, raso vertice tonsus erat.
Nauta propinquantem consueto more salutans,
Ecquid agis serae tempore noctis? ait.
Ille sub haec, assum longinquis missus ab oris
Nuntius, ipse tua me rogo lintre vehas,
Ut cito transmisso contingam flumine ripam:
Dixerat, assumtum navita lintre tulit.
Iamque fere medios cursus nox atra tenebat,
Flexave lenta pigri plaustra Bootis erant:
Cum procul in viridi venientes margine ripae,
Quinque cuculligeros rursus adesse videt,
Exoptatque illis piscator, ut ante, salutem,
Quoque velint media pergere nocte, rogat.
E quibus unus, ait, nos magna pericula cogunt,
Obscura tutas carpere nocte vias.
Omnibus invisi sumus, intentatque nefandam
Sacrificis nobis turba profana necem.
At te si quis amor tangit, si cura piorum,
Transvehe navigio corpora nostra tuo:
Ut tumidas lati superemus fluminis undas,
Neve moraturis impediamur aquis.
Sic optata tuis fortuna laboribus assit,
In tua sic multus retia piscis eat.
Annuit, et remo propellens navita cymbam,
Mox iubet adducta scandere puppe ratem.
Sed mihi quis, dixit, soluet mercede laborem?
Alter ad haec, nullas scis quod habemus opes:
Raraque percipimus discordi munera vulgo,
Non tamen ingratos nos habiturus eris.


page 12, image: s036

Si nos in solido rursus fortuna locabit,
Praemia pro tali digna labore feres.
Soluerat extremo piscator margine navem,
Iamque fere medias illa secabat aquas:
Sidereas removent subeuntia nubila stellas,
Praecipiti fertur puppis et icta noto.
Incipiunt nigris horrescere fluctibus undae,
Saevaque tempestas imbribus orta furit.
Ipse repentino fassus pallore timorem
Nauta, quid haec, inquit, vult nova causa mali?
Nulla tamen pluviae venturae signa notabam,
Sol ubi flagrantes aequore mersit equos.
Nulla lacus usquam circumvolitabat hirundo,
Ulla nec est oculis ardea visa meis.
Tum neque Luna nigro surgebat pallida vultu,
Clarus et occiduo lumine Phoebus erat.
Talia iactanti, disturbant verba procellae,
Impediuntque graves ora loquentis aquae.
Pene procellosi subuersaque tur binis ictu
Navis, et insanis fluctibus hausta fuit.
Ardua sublatas tendens ad sidera palmas,
A superis orans navita poscit opem.
Quid facis? e monachis ait unus, et improbe, dixit,
Desine voce tua sollicitare DEVM.
Moxque gravi tollens immanem pondere contum,
Nauta parum felix quo prius usus erat,
Illius hoc humeros pulsataque terga fatigat,
Caesus ad extremam dum fuit usque necem.
Proditus est tandem peruersi daemonis astus,


page 13, image: s037

Detectusque fuit fraude patente dolus.
Vana recesserunt in inanes corpora ventos,
Mansit et ingratus nave relictus odor.
Mox quoque purgato fugerunt nubila caelo,
Et rediit pulsis aura serena notis.
Territus hoc monstro gelidum sine sanguine corpus
Tollit, et ad ripam navita puppe redit.
Istic in viridi procumbit languidus herba,
Donec ab Eois sol fuit ortus aquis.
Mane sub Oceanum pulsis Hyperione stellis,
Ducitur a puero praetereunte domum:
Omnia commemorans praesentibus aeger amicis,
Clausit adhuc illo fata suprema die.
Postera cum croceis fulgens aurora quadrigis,
Protulerat roseas ore nitente genas.
Accidit et similis diverso tempore casus,
Acta sed eventu res meliore fuit,
Summa procul radiis feriente cacumine Phoebo,
Carpebat solus mane viator iter,
Qui Nemetum postquam digressus finibus esset,
Primus ubi positus distat ab urbe lapis:
Adventare nigro tectum velamine currum
Conspicit, hic monachis currus onustus erat,
Ordine quem iuncti septem traxere iugales,
Quarta sed ablato defuit axe rota.
Quique manu flexas auriga tenebat habenas,
Terribili naso conspiciendus erat.
Attonitos curru stat praetereunte viator,
Nec monachos illos, spectra sed esse videt.


page 14, image: s038

Euolat extemplo sublatus ad aethera currus,
Mista [Reg: Mixta] que cum fumo flamma secuta fuit.
Tristis et infaustum belli mortalibus omen
Horrida per nubes arma dedere sonum.
Ille statim rediens, quae viderat indicat urbi,
Est ea res certa cognita vera fide.
Haec igitur vobis, alius quos sustinet orbis,
Carminibus duxi significanda meis.
Expositurus eram, si res interprete egeret,
Spectra quid infesti daemonis ista velint.
Effera Germanos agitat discordia reges,
Proque cuculligeris impia bella parant.
Haec ea tempestas, hic impar ordo rotarum,
Haec et cum fumo lucida flamma fuit.
Sed Deus est nobis orandus, ut arma quiescant,
Ille precaturis mitia fata dabit.

GERMANIA AD CAESArem Ferdinandum. ELEGIA IIII.

Hanc afflicta tibi Germania mitto salutem,
Quae mihi non tribui, te nisi dante, potest.
Usa diu rebus quae sum tranquilla secundis,
Hoc iaceo multis tempore pressa malis:
De quibus ipsa tuum supplex cum numen adoro,
Ferre mihi solus qui potes, affer opem.
Ecce vides rerum quam tristis forma mearum,
Qualis et imperii sit status iste mei.


page 15, image: s039

Omnia dissidiis, sunt omnia plena tumultu,
Illa fuit quanti res mihi causa mali?
Seruiles acies sumtis [Reg: sumptis] heu vidimus armis
Nuper, et agrestes rure coisse manus.
Testis adhuc extat [Reg: exstat] miserandae Francia cladis,
Tota cadaveribus squallida facta suis:
Ipsaque fertilibus laudata Alsatia campis,
Quae fuit in multis caede cruenta locis.
At pars ulla meo ne possit abesse dolori,
Insuper externo nunc et ab hoste petor.
Turca ferox nostras descendere fertur in oras,
Alterius nobis altera causa mali:
Qui prope cuncta suis cum regna subegerit armis,
Posse suo sperat me quoque marte capi.
Ergo si qua meae remanet tibi cura salutis,
Affer in adversis his mihi rebus opem:
Ne, toties claris quae sum prius aucta triumphis,
Hostibus hoc fiam tempore praeda meis.
Nam tibi si rerum sunt cognita gesta mearum,
Cognita quae cunctis Regibus esse puto:
Semper adhuc invicta fui, nullosque per annos
Ullius invenies me subiisse iugum.
Roma, suis totum domuit quae viribus orbem,
Nominis est nunquam laudibus aucta mei:
Meque lacessivit quoties hostilibus armis,
Hanc liquet incepti paenituisse sui.
In me nil potuit virtus animosa NERONIS,
Funere qui Rheni nobilitavit aquas.
Nil potuere tuae praestantes Vare cohortes,


page 16, image: s040

Quas meus Arminius depulit ense suo.
Nec maris Adriaci tota cum plebe senatus
Nostra suo potuit subdere colla iugo.
Denique nec magni potuerunt lilia Galli,
Lilia saepe mea languida facta manu,
Quin neque Turcarum nos iam superabimur armis,
Auxilio si me iuveris ipse tuo.
Ducat in exemplum celebris te fama Camilli,
Nam patriae vindex et fuit ille vae.
Saecula nulla tuum nomen ventura silebunt,
Inferiorque tua laude Camillus erit.
Tu modo pro nobis et liberate meorum,
In Mahometi genas suscipe bella Getas,
Esse Redemtoris [Reg: Redemptoris] nostri quos novimus hostes,
Impiaque aduersus bella movere DEVM.
Hac de gente fera, Danielis scripta Prophetae
Multa canunt, paucis hic memoranda mihi:
Viderat is quatuor sub imagine regna ferarum,
Aspice vera tibi, non ego ficta loquor.
Regibus. Assyriis, primis fera prima monarchis,
Altera sed Persis assimilata fuit.
Tertia Graiorum referebat bestia sceptrum,
Quarta potestatem Martia Roma tuam:
Huius dira ferae facies truculentior illis,
Dissimilisque tribus conspicienda fuit.
Ferratos dentes, bis cornua quinque gerebat,
Et pedibus plodens [Reg: plaudens] concutiebat humum.
Exiguum vero cornu sub fronte latebat,
De mediis ortum cornibus illud erat:


page 17, image: s041

In quo terrificis oculis, vultuque minaci,
Humani capitis forma videnda fuit.
Hoc cum caelitibus divis violenta gerebat
Praelia, blasphemos ore loquente sonos.
Turca ferox autem caput est immane, quod audis
Impia caelesti bella parare Deo.
Hoc tibi frangendum caput est, hoc concute cornu,
Succumbat manibus bellua victa tuis.
Ergo age, REx animo praesenti suscipe bellum:
Hei mihi quas poenas impie Turca dabis.
Non tibi consuetae mitti post terga sagittae,
Non tibi velocis proderit usus equi.
Aut ultra Tanaim patriis eiectus ab oris,
Ludibrium cunctis gentibus exul [Reg: exsul] eris.
Aut tua submittens iniectis colla cathenis [Reg: catenis] ,
Ante triumphales Regis obibis equos.
Inclita gaudebit conversis Graecia rebus,
Praebuit invitas quae tibi victa manus:
Exultans [Reg: Exsultans] que suis laetabitur amnibus Ister,
Quem tuus infestum reddidit ante furor.
Hoc precor esse ratum caelesti numine CHRISTVS,
Hoc velit omnipotens Rexque paterque Deus.
At prius externos quam progrediaris in hostes,
Certa tibi pax est constituenda domi:
Sedandique graves de relligione tumultus,
Hoc Regem tantum, quantus es ipse, decet.
Nec minor ingenuas studiis florentibus artes,
Ac fovisse novem sit tibi cura Deas,
Quae spretae, sine honore iacent hoc tempore passim,


page 18, image: s042

Hac re nulla tibi gloria maior erit.
Tunc Deus indomitas, tibi Marte favente, cohortes,
Turcarumque dabit vincere posse manus.
Tunc, quas nulla tibi poterit delere vetustas,
Laudes semper erunt, gloria semper erit.
Pluribus uberior ne crescat epistola verbis
Desino: tu felix incolumisque vale.

AD ILLVSTREM PRINcipem Magnum Ducem Megaburgensem. ELEGIA V.

Non humili quanquam [Reg: quamquam] virtus tua carmine Princeps,
Sed graviore mihi voce canenda fuit,
Qua veteri regum laudes de more solemus,
Dignaque clarorum facta referre Ducum:
Grande tamen paruis Elegis committere pondus,
Me iubet ingenii conscia culpa mei.
Debilis in fulua sicut gladiator arena,
Non leve difficilis cum movet artis opus:
Si nequit invalidis contendere viribus hastam,
Exiguo cautas instruit ense manus.
Attamen, ut spero, mea non ingrata voluntas,
Officiumque tibi carminis huius erit.
In magnis voluisse sat est, et parua videmus
Munera caelestes saepe probare Deos,
Quos non icta magis taurorum corpora centum,
Quam data sincero pectore thura [Reg: tura] iuvant.


page 19, image: s043

Unde sed incipiam dignas te Principe laudes?
Nomine quo meritum te super astra feram?
Si quis imaginibus, si nobilitate parentum
Clarus, ab antiquo sanguine iactat avos:
Non tibi nobilitas, non clarum nomen avorum,
Nec celebri dignum Principe stemma deest.
Quem fugit, insigni veteres ab origine Cimbros
Gentis et autores [Reg: auctores] sanguinis esse tui?
Quorum nota viget terrarum fama per orbem,
Qua rubet Eoo candida sole dies:
Quaque sub occiduo condens iubar aequore Titan,
Aurea luciferis frena resoluit equis.
Non gens aerias transgressa potentior Alpes,
In Latium tantis viribus arma tulit:
Atque tuos toties devicit Roma Quirites,
Compulit in turpem versaque terga fugam.
Vix ubi conspexit venientes Carbo cohortes,
Deseruit trepido castra relicta metu.
Manlius infausto committens omine pugnam,
Ante diem Stygias [(transcriber); sic: stygias] pene subivit aquas.
Degenerique suo captus cum milite Scaurus,
Comperit invictas hostibus esse manus.
Diffugiunt Aquilae, vestri formidine Tauri,
Martia qua torua cornua fronte tulit.
Sic, Lybici poterant quas non terrere leones,
Insolito pavidas terruit ille metu.
Iamque bis a nostris duo saecula condidit annis
Phoebus, et innumeri praeteriere dies:
Cum domitis Asiae populis, laudabile nomen


page 20, image: s044

Maiores etiam promeruere tui.
Inque Saracenos victricia signa moventes,
Gesserunt valida prospera bella manu:
Atque subegerunt eversis turribus arces,
Inque peregrinis oppida multa locis.
Corneus infestis non profuit hostibus arcus,
Qui celer aut ventos vincere possit equus:
Non similes curuis Saturni falcibus enses,
Quaeque venenoso spicula felle madent.
Sed quid longa tuae repeto primordia gentis?
Sola quid immensis laudibus illa veho?
Detineoque tuas priscis annalibus aures?
Cum vestrae memoro fortia facta domus?
Quae si cuncta velim dignis extendere verbis,
Ilias est operis longa futura mei.
Quin et multa tuus genitor virtute peregit,
Vina nec illius gloria laude caret:
Principe quo nemo longis prudentior annis,
Nemo toga maior iusticia [Reg: iustitia] que fuit.
Hic sine vi, mitis, regnum sine caede gubernat,
Muneris officium certus id esse sui:
Et, nisi cum iustis delicta ulciscitur armis,
Commoda tranquillae tempora pacis amat.
Sparsit adhuc nusquam funesti semina belli,
Turbavitue suos irrequietus agros:
Ut plerique duces alii, qui sanguine gaudent,
Qui fera plus aequis legibus arma colunt.
Talis et ipsius memoratur gratia linguae
Esse, fuit Pylii qualis in ore senis:


page 21, image: s045

Maeonii cuius perhibetur carmine vatis,
Dulcior Hyblaeis sermo fuisse favis.
Te quoque praeterea matris commendat origo,
Cuius ab Alberto gloria splendet avo:
Quo non laeta minus se Francia iactat alumno,
Ipsaque piscosis Marchia cincta vadis,
Quam claro gaudens laetatur Apolline Delos,
Quamque superba suo Gnosia terra Iove.
Militiae quisquam vix calluit aptius artes,
Cum fuit armata res peragenda manu:
Pluraque nemo suis commisit praelia signis,
Plus neque diverso laudis ab hoste tulit.
Belliger unde tuus Germania dictus Achilles,
Omnibus invicto nomine terror erat.
Norica testatur memori Res publica clade,
Illius haec novies milite victa fuit.
Pallet adhuc trepidus fuluis Pegnesus arenis,
Maenia qui gelida perfluit urbis aqua,
Cum subit haec illi tristissima lucis imago,
Qua patrio totus sanguine tinctus erat.
Testis et est veteri tellus regnata Borusso,
Prussia quae nostro tempore nomen habet:
Haec quoque caede sua laetos auctura triumphos,
Principis hostili concidit icta manu.l
Illius validas experta BOHEMIA vires,
Sensit in Herciniis nil opis esse iugis.
Diceris et supplex maesto Pomerania vultu,
Ante triumphantis procubuisse pedes.
Fortia quid memorem facientes bella Polonos?


page 22, image: s046

Strennuus in celerem quos dedit ipse fugam.
Silesias pulsis seruarit ut hostibus urbes,
Extat [Reg: Exstat] et in multis cognita fama locis.
Denique caeruleus qua flectit cornua Rhenus,
Turbidus immensis qua fluit ISTER aquis:
Balthica finitimos qua Saxonas Amphitrite
Pulsat, et arctoam fluctibus ambit humum:
Vix locus est ullus, quo non vestigia martis
Huius, in hunc restent et monumenta diem.
Hic utinam vivus, nostroque superstes in aevo
Esset, et indigna non tumulatus humo.
Helladibus nobis non Turca minatus ab undis,
Austriacos esset depopulatus agros.
Non foret amissum Pelopis sine vindice regnum,
Captaque crudeli nuper ab hoste Rhodus.
Iste suo diros cohiberet marte latrones,
Nos quibus hoc facti tempore praeda sumus.
Aemonias arces, altasque Propontidis urbes
Subderet, infestis eriperetque Getis.
Ergo tote egregiis maiorum clara triumphis,
Tam vetus et generis cum sit origo tui:
Editus illustri magnorum sanguine Regum,
Exuperas quosuis nobilitate Duces.
Se fortuna tuis etiam natalibus aequat,
Ampla pater censu divite regna tenet.
Imperioque iacet vestro quae subdita tellus,
Omnibus utilium rebus abundat opum.
Fertilis uberibus gaudet Turingia campis,
Miratur fluvios Pannonis ora suos,


page 23, image: s047

Altaque se iactat proceris HESSIA siluis,
HESSIA montanis vix adeunda iugis.
At neque fluminibus, nemorumque virentib. Umbris,
Laeta nec agrorum fertilitate caret.
Irrigui passim labuntur murmure rivi,
Tota paludosis amnibus uda madet,
Retibus unde trahunt varios ad littora pisces,
Qui liquidis habitant rura propinqua vadis.
Florida per ripas depascunt prata iuvenci,
Lanigerae tondent fertile gramen oves.
Tum virides circum pandunt sua brachia silvae,
Lignaque dant avidis materiemque focis.
Chaonis hinc duris curuatur glandibus arbor,
Hinc viret hirsutis pinus odora comis.
Navibus hinc abies, hinc commoda fraxinus hastis
Surgit, et irrigui fontis amica salix.
Atque ubi cultus ager pressis renovatur aratris,
Fertilibus vestit messibus arua Ceres.
Et sua respondent operoso vota colono,
Cum cadit immissa falce resecta seges.
His tua si terris non munera Bacche negasses,
Omnibus haec opibus terra beata foret.
Respicit ad gelidam qua parte Lycaonis Arcton,
Utile mutandis mercibus aequor habet,
Adde tot excelsis invictas moenibus urbes,
Tot circumfusis oppida fluminibus.
Annua quae vobis aut vectigalia soluunt,
Aut patris agnoscunt sceptra verenda tui.
Sed licet haec habeas fortunae dona secundae,


page 24, image: s048

Sisque tot ac tantis dotibus auctus opum:
Nec tua vulgarem mereatur gloria famam,
Plus tamen hoc uno nomine laudis habes,
Quod non ingenuas Musarum negligis artes,
Quod sacra Pegasei numina fontis amas:
Et celebres merito dignaris honore camenas,
Hoc rude quas [(transcriber); sic: qaas] odio tempore vulgus habet.
Quare sera tuum laudabunt saecula nomen,
Et te posteritas omnis in ore feret.
Dumque terunt alii sub inerti tempora luxu,
Plenaque dum vanis otia rebus agunt:
Hic dum gaudet equis, dum saltus ille ferarum
Lustrat, et immanes cuspide figit apros.
Alter ab occasu solis, dum solis ad ortum
Immensi siccat pocula plena meri:
Aut nocturna leves quassans ad lumina talos,
Damnoso patrias dum cane perdit opes:
Intendens animum studiis ac rebus honestis,
Otia tu vitae desidiosa fugis.
Tunc legis aut veterum praeclara poemata vatum,
Aut versas avida scripta soluta manu,
E quibus humanae praecepta salubria vitae
Discis, et ornato cultius ore loqui.
His quae digna tuis reddam praeconia factis?
Aut ita quem studiis incubuisse feram?
Terribiles inter lituos, sonitusque tubarum,
Rex Macedum legit carmen Homere tuum:
Fessaque nocturna cum membra quiete levaret,
Dicitur hoc stratis supposuisse suis.


page 25, image: s049

Scipio, qui victa meruit Carthagine nomen,
Fregit et Ausonia Punica sceptra manu,
Sedulus in medio belli discrimine legit,
Quod Xenophon Cyri nomine scripsit opus.
Hos igitur Reges imitatus amore studendi,
Voluis et autorum [Reg: auctorum] perlegis omne genus:
Ut cum floriferis in odorae vallibus Hyblae,
Cecropiae nitido vere vagantur apes,
Omnia nobilium populantur germina florum,
Ipsa parens rerum se quibus ornat humus.
Nunc Thyma delibant, nunc et Meliloton, et albas
Sanguine tinxisti quas Cytherea rosas:
Atque sub aprico vernantia lilia campo,
Lilia Sithonia candidiora nive.
Ausonia quicquid retulerunt voce Camenae,
Ingenium solers [Reg: sollers] callet id omne tuum.
Nec facunda deest Graiae tibi copia linguae,
Cognita quae hic nullis Regibus ante fuit:
Quae prius innumeros iacuit neglecta per annos,
Nuper ab obscuro vix reparata situ.
Hinc sunt nota tibi clarorum facta virorum,
Nullaque te prisci temporis acta latent:
Sive sub Augusto quae Caesare gesta leguntur,
Roma triumphati cum caput orbis erat.
Sive sub antiquis cum Graecia floruit annis,
Cinxit et Hectoreas obsidione domos.
Quid loquar acceptas primis a patribus artes,
Quas quoque nosse tui muneris esse putas?
Qualia sublimi niteant animalia caelo,


page 26, image: s050

Sintque sub aethereo lucida signa polo:
Scandere clivosum quo tramite Phoebus Olympum,
Aemula qua soleat currere Luna via:
Et quibus emittat ventos Rex Aeolus antris:
Pertinet ad magnos haec quoque cura Duces.
Tum vero studiis adiungis sacra prophanis [Reg: profanis] ,
Atque Deum summa relligione colis:
Quite divitiis tantis et honoribus auxit,
Cuius habes solo munere, quicquid habes.
Macte tuis animi virtutibus inclite Princeps,
Ingenii felix indole macte tui:
Cuius ob insignem doctrinae, gloria famam,
Laudibus implebit solis utranque domum:
Cuius honos omni mansurus tempore vivet,
Semper et aeterno nomine clarus erit:
Dum viridi doctae ludent Helicone sorores,
Dum fluet e sacro Pegasis unda iugo.
Tu modo perge tua quo te vocat indole virtus,
Perge, nec a cepta [Reg: coepta] dimoveare via.
Quodque facis, doctas hoc assere tempore Musas,
Quae sine nunc omni prorsus honore iacent.
Aspice nam quantis oppressae cladibus artes,
Ingenii cultu depereunte, ruant.
Non fuit Aonidum maior contemtus [Reg: contemptus] ab illo
Tempore cum cecidit culmine Roma suo.
Exulat [Reg: Exsulat] ingratas facundia spreta per urbes,
Ulla nec ingenuis artibus aula vacat.
Ergo novem viridi praecinctas fronde puellas,
Hic te luminibus finge videre tuis:


page 27, image: s051

Cum fidibus citharisque suis, a plebe fugatas
Procubuisse tui numinis ante pedes.
Hacque gravem querula testantes voce dolorem,
In dubiis abs te poscere rebus opem:
Si qua tuam nostri tangit miseratio mentem,
Unica, Dux, huius spesque salusque chori:
Respice contemtas [Reg: contemptas] studiis pereuntibus artes,
Quas odio cunctis gentibus esse vides.
Hac nisi tu solus nos tempestate iuvabis,
Humana prorsus destituemur ope.
Incertae toto sine sedibus orbe vagamur,
Sorte nihil nostra durius esse potest.
Fraterna Eoi postquam discordia regni,
Excitos patrio traxit ab orbe Getas,
Impius Argolicis nos expulit orbibus hostis:
Ausonis hinc nostra terra petita fuga est.
Sed nimis hic feruent dum tristibus omnia bellis,
Cessimus hostili territa turba metu,
Inque tuas tandem Germania venimus oras,
Hic ubi iam nullo nos in honore sumus.
Tu nisi quod solus nostras amplecteris artes,
Ipse iacet nostri nominis omnis honos.
Pro quibus officiis tibi praemia digna rependent
Inclite Dux grato carmina nostra sono:
Perpetuamque tuis famam virtutibus addent,
Quam poterunt nulli diminuisse dies:
Quae tibi venturos semper durabit in annos,
Donec erit caelum, sidera donec erunt.
Omnia nam toto quaecumque sub aethere mundus


page 28, image: s052

Continet exigua sunt peritura mora:
Legibus haec atrae sunt omnia subdita mortis,
Sola sed extremo gloria fine caret.
Quaeque semel nostra celebrari voce meretur,
Vivit et aeterno tempore fama manet.
Sic Ithacus, sic Aeacides, sic Troius Hector,
Perpetuum nostro munere nomen habent:
In cinerem quamuis illos mutaverit aetas,
Ac tegat obducto cespite putris humus.
Perge favere sacris igitur Dux inclite Musis,
Ut sublime tuum nomen in astra ferant:
Et, quas a teneris miratus es hactenus, artes
Nullius impulsu destituisse velis.
Sic tua speratam contingat vita senectam,
Nestoreos superent sic tua fata dies.

AD IOANNEM CARIONEM Principis Electoris Brandeburgensis Mathematicum. ELEGIA VI.

QVA pater excepit redeuntem Marchio natum,
Cum referenda mihi carmine pompa foret:
Et tamen istius non posse subire triumphi
Imbelles elegos grande vererer onus:
Inclita quo memorant Heroum facta Poetae,
Maeonio coepi nectere verba pede.
Longa sed imparibus quae carmina versibus addit,
Nos affata levis sic Elegia fuit:


page 29, image: s053

Si duce me veterum cecinisti praelia regum,
Qui sacra Caesarea sceptra tulere manu:
Tunc neque commisso magnarum pondere rerum,
Grande meas vires debilitavit onus.
Nil nisi quae molles elegos cantare solebat,
Cur opus affectat nunc tua Musa novum?
Dixit, et imparibus numeris exorsa triumphum,
Apposuit longis versibus ipsa breves.
Si mea principibus tamen haec placitura putabis,
Commendata iuves scripta favore tuo.
Hoc te Pegasidum per numina casta sororum,
Per, quibus intentus semper es, astra rogo.

DE REDITV IOACHIMI II. Marchionis Brandeburgensis depulsis Turcis, An. M. D. XXXII. ELEGIA VII.

Austricais postquam saevissimus hostis ab oris,
Auspice depulsus Caesare, Turca fuit:
Iamque domum referens victricia signa parentis,
Marchio venturus cum Ioachimus erat:
Nuncia, quem belli ductorem, fama ferebat
Milia Turcarum multa dedisse neci.
Exultabat [Reg: Exsultabat] ovans animis, plausuque fremebat,
Principis aduentu Marchia laeta sui,
Ut cum magnanimos excepit Roma Quirites,
Si qua triumphandi gloria parta fuit.
Marchiacis fama iacet urbs celeberrima terris,


page 30, image: s054

Quae Ducis Arminii nobile fertur opus:
Vicinaque gerit praeclarum nomen ab arcto,
Hic est Marchiaci Regia celsa Ducis.
Labitur irriguo per moenia flumine Suevus,
Vandalicum dictus qui SPREA nomen habet.
Magnificos nato pater exhibiturus honores,
Eductis illinc obuius ibat equis.
Pone seque batur cum fida plebe Senatus,
Pompa sacerdotum quos comitata fuit.
Femineus pariter chorus, innuptaeque puellae,
Florida quae passis serta tulere comis.
Omnis at huc postquam progressa frequentia vulgi
Esset, ubi Princeps excipiendus erat:
Iamque propinquassent victricibus agmina signis,
Agmina depulsis quae rediere Getis:
Desiliebat equo fulgentibus impiger armis
Filius, insidens quo faciebat iter.
Nec mora, quadrupedis descendens terga reliquit,
Militibusque pater frena tenenda dedit.
Fusus in amplexum post haec tulit oscula nato,
Laetaque testatus gaudia mentis, ait:
O praedulce meum decus, o mea nate voluptas,
O animi votis mille petite mei,
Quo duce grassantes compescuit Austria Turcas,
Nostraque libertas vindice tuta fuit:
Comprecor, hic felix aduentus ut auspice Christo
Sit tuus. Haec postquam pauca locutus erat,
Effusis vultum lacrimis, et utrumque rigabat
Lumen, in humentes imbre cadente genas.


page 31, image: s055

Astitit orator de sanguine natus equestri,
Dicere qui coram Principe iussus erat:
Is sua facundis tum vocibus ora resoluens,
Haec sermone gravi verba diserta dedit,
Anxia quod cupidis optabat Marchia votis,
Incolumem gaudet te rediisse domum:
Huncque tibi laeto decernit honore triumphum,
Parta quod est belli gloria marte tuo.
Laudibus auxisti patriam, famaque perenni,
Notus ad Euxinas nomine factus aquas.
Nam licet affuerint diversa tot agmina regum,
Te confecta tamen res duce tota fuit:
Ore quod affirmant uno, quicumque secuti
Prospera militiae signa fuere tuae.
Scilicet Illyricis ubi iungitur Austria terris,
Et cohibent fines Pannonaregna suos:
Norica qua summis aequant iuga nubibus Alpes,
Quae nive perpetua frigoribusque rigent:
Dicitur immani grassatus caede tyrannus,
Funera crudeli saeva dedisse manu.
Dissecuit raptas ad stupra nefanda puellas:
Et quod adhuc multo plus feritatis habet,
Saevior infixit pueros Busiride palis,
Cuncta quibus belli parcere iura solent.
At prope Caesareus quamuis exercitus esset,
Ferre tot afflictis qui potuisset opem:
Quamuis iunctus erat forti Germanus Ibero,
Qua sita sublimi turre Vienna iacet.
Ex his nemo tamen violento restitit hosti,


page 32, image: s056

Nemo, latrocinium qui foret ultus, erat.
Donec es eductas hortatus ad arma cohortes,
Et gravis exarsit pectoris ira tui.
Namque tot occidi miseros sine vindice cives,
Totque puellarum milia capta trahi:
Funditus everti crudelibus oppida flammis,
Haud poteras animo dissimulante pati.
Et quia bella gerit fugiendo, more latronum,
Confidens celeri Turcicus hostis equo:
Te cum militibus properantem, nulla quietis,
Nulla voluptatum cura morata fuit.
Noctes atque dies, per inhospita saxa, per Alpes
Diceris asssiduam continuasse viam:
Absque cibo magnos potuque tulisse labores,
Ne fugiens retro vertere posset iter.
Turca propinquantes turmas ut vidit equestres,
Inclite tu quarum Marchio ductor eras.
Conspexitque viros, non quos nigra sole colorat
India, vel quales Graecia mollis habet:
Arma sed ex solido totum quibus aere tegebant
Corpus, et obductus casside vultus erat:
Ipse Scythas quanquam [Reg: quamquam] secum Parthosque trahebat,
Versa repentino terga pavore dedit.
Inque latebrosas se territus abdidit Alpes,
Ceu lupus a praeda quem cane pastor agit.
Nec tamen elabi trepidae potuere cohortes,
Nil fuga, nil celeris profuit usus equi.
Sed quocumque vagas pavor et metus acer agebat,
Faucibus occlusis non patuere viae.


page 33, image: s057

Denique paucorum post interualla dierum,
Spes ubi nulla fugae, nulla salutis erat:
Barbarus ex latebris erupit, et aspera tecum
Praelia funestas conseruitque manus.
Tum vero patuit saevos tuus ardor in hostes,
Cum tibi pugnandi copia facta fuit.
Intrepidus dubii discrimina Martis adibas,
Quae cum militibus sunt adeunda Duci.
Nec similes rigidis metuebas falcibus enses,
Nec quae mortiferum spicula virus habent.
Atque tot inferior numero licet hostibus esses,
Tu conferre manus cum quibus ausus eras:
Hique tuerentur se fortibus acriter armis,
Tanquam vita quibus marte tuenda fuit:
Interfecta tamen bis milia quina virorum,
Ex Mahometi genis occubuere Getis.
Nec Germanus eques fuit ullus ab hoste peremtus [Reg: peremptus] ,
Tam fortuna tuis partibus aequa fuit.
Victor ademisti captivae vincula plebi,
Hostili fuerat quae peritura manu.
Hic tua cum multos seruarit dextera cives,
Civica danda fuit iure corona tibi.
Iudice laudata est igitur tua Caesare virtus,
Qui tibi militiae splendida dona dedit,
Auratas phaleras, auratum calcar, et ensem:
Quo tibi nil tribui maius honore potest.
Nuncia Turcarum fuit ut perlata tyranno
Fama, trucidatos damna tulisse suos:
Exitioque datas a paucis esse cohortes,


page 34, image: s058

Praecipue quarum robore fisus erat:
Sic tua degenerem victoria terruit hostem,
Ut dare sit verso terga coactus equo:
Inque Propontiacas sine laude recesserit oras,
Qui sua iuratus sceptra, deosque fuit,
Quod nisi castra prius Rheni movisset ad undas,
Ipse relaturus non foret arma domum.
His tuus ex rebus pater, inclite Marchio, gestis
Mille voluptates, gaudia mille capit:
Exhibet ac reduci similes tibi laetus honores,
Ut proavi natis exhibuere tui.
Sic patris exceptus pater est, ab Achille, Iohannes,
Cum rediit populo victor ovante domum.
Arma Bohemiaci quo tempore fregerat hostis,
Et fera pugnacis robora Lusatiae:
Silesiaeque suis adiecerat oppida terris,
Per quas irriguis Odera tendit aquis.
At plus una tibi peperit victoria laudis,
Quam tot avo gestae res peperere tuo.
Nam quibus ille suos victor compescuit hostes,
Pro patriis tantum civibus arma tulit.
A Mabometigena, tua dextra, tyrannide cuncto;
Asseruit, CHRISTVM qui pietate colunt:
Totiusque feros praedones contudit orbis,
Nemo sua poterat quos cohibere manu.
Nominis aeterna victurus laude, parasti
Immortale tibi perpetuumque decus,
Nulla tuas umquam [Reg: unquam] virtutes, nulla silebit
Posteritas famam, sit modo grata, tuam.


page 35, image: s059

Scilicet a magnis quoties Heroibus olim
Clarorum fuerit mentio facta ducum:
Pro populo CHRISTI, pro relligione tuenda,
Qui pia gesserunt vindice bella manu:
Ex seris referens tua facta nepotibus unus,
Non minor hic magno, dicet, Othone fuit.
Caesare pugnaces hic contudit auspice Turcas:
Armigeros Hunnos tradidit ille neci.
Sic tua virtutum memorandaque gloria rerum
Omnis in ore frequens posteritatis erit:
Historicique tuas laudes annalibus addent,
Qui patriae condent facta legenda suae,
Nunc tibi det plures utinam fortuna triumphos,
Semper et in bellum sic rediturus eas:
Id pater, id cupiens cum plebe senatus, id optat
Nobilitas, tota qui tibi mente favent.
Haec et plura gravi fuit ut sermone locutus,
Ista verecundi verba fuere Ducis:
Grata mihi laeti patris officiosa voluntas,
Acceptus populi debet et esse favor.
At quod parta fuit nostro victoria ductu,
Gratia non nobis, est sed habenda DEO:
Qui mihi Caesareo pro nomine bella gerenti
Affuit, et reduci prospera fata dedit.
His ubi respondit paucis: conversus ad urbem
Cum patre, cum tota nobilitate, fuit.
Vulgus Io Paean, omnesque triumphe canebant,
Per loca, per cunctas voce sonante vias.
Progrediens inter fratrem carumque Parentem


page 36, image: s060

Marchio Turcarum victor ovabat equo.
Innumeri circum custodes corporis ibant,
Bellica qui forti Gesa tulere manu.
Ut fuit ingressus portas exercitus urbis,
Tympana cum raucis signa dedere tubis.
Pendula sacratis in turribus aera sonabant,
Undique sublatus plausus ad astra fuit.
Machina sulfureas iaciebat ahenea glandes,
Cuius humi sternens moenia pulsat onus:
Unde resultabat caelum, ceu fulmine misso
Cum venit aethereo magnus ab axe fragor.
Humida Nympharum perterritus atria Suevus
Clausit, et e mediis sustulit ora vadis.
Alga virens barbam, crines uligo tegebat,
Densus in undoso corpore muscus erat.
Ut nova conspexit sed ovantis gaudia turbae,
Et ducis agnovit signa relata sui:
Intorquens madido rorantia lumina vultu,
Fatidico tales edidit ore sonos:
Salue magnanimum genus armipotentis Achillis,
O decus, o patriae spes IOACHIME tuae:
Vindice quo pulsus Thracum regnator ab Istro
Cessit, et amisso milite terga dedit.
Olim tempus erit, Solymorum ductor ad orbem
CAESARIS auspicio cum pia bella geres:
Et tua cum vacuas submittet ad arma pharetras,
Tota triumphanti Turcia capta manu.
Dixit, et ima petens flavum caput abdidit antro:
Utraque dissultans ripa fremebat aquis.


page 37, image: s061

Alaeva geminas ubi separat alueus urbes,
Fuluaque conspicuum signat arena locum,
In quo nobilitas contendit equestribus armis,
Ludicra cum ficto praelia marte facit:
Ardua spectatur bipatentis limina templi,
Marchio Romanus condidit autor opus.
Huc ubi peruentum, sacra limina pompa subibat,
Suntque piis precibus vota soluta DEO.
Ipse salutatus Princeps est nomine cleri,
Hic orante gravi verba latina viro:
Callet enim geminae discrimina Marchio linguae,
Ausonio novit doctus et ore loqui.
Cum patre digrediens fuit hinc deductus in arcem,
Non procul e templi quae regione iacet:
Hic quoque multiplici tormenta fragore sonabant,
Sulphure fumantes eiaculata globos.
In media stabat comitantibus arce puellis,
Ipsa suo coniunx obuia facta viro,
Quae reducem teneris ulnis complexa maritum,
Principis e collo dulce pependit onus.
Taliter Andromache cum virgineo comitata
Fertur in amplexum coniugis isse sui:
Priamides quando fugientib. HECTOR Achivis,
Dardana conversis tecta subibat equis.
Tum pater invitans cum coniuge Marchio natum,
Ad thalami duxit limina celsa sui.
Plaudere coeperunt ad tympana mota choreae,
Atria festivis perstrepuere tubis.
Mollia formosae pro dono serta puellae


page 38, image: s062

Principis ornatis imposuere comis:
Quod pro femineo sexu, castisque tuendis
Virginibus, belli grande subisset onus:
Totque redemisset captivae milia plebis,
Quae ferus exitio praedo daturus erat.
Haec [(reading uncertain: print faded)] ita, cum victis rediisset Marchio Turcis
Ducta triumphanti Principe pompa fuit.


page 39, image: s063

GEORGII SABINI BRANDEBVRGENSIS Elegiarum Liber secundus.

HODOEPORICON ITIneris Italici.

CYNTHIVS emensus Nemeaei fulua Leonis
Terga, per Astreae signa regebat equos,
Italiam quando digressus ab urbe petebam,
A duce quae Brenno condita nomen habet.
Caeruleus tardis ubi flexibus errat Havelus,
Cuius ad instabiles mons iacet altus aquas,
Qui iuga pampineis adopertus summa racemis,
Gignit arenoso dulcia vina solo:
Qualia spumantis Rheni producit ad undas
Vangionum pingui consita vitis agro.
Maestus uterque parens amplectebatur euntem,
Anxia mens quorum plena doloris erat:
Humida manantes lacrimaeque per ora fluebant,
Iam mihi cum vellent dicere: nate vale.
Ut loca contigeram siccis arentia glebis,
Saxones ALBI tuum quae prope flumen arant:


page 40, image: s064

Vallata aggeribus me Vuittenberga recepit:
Sol erat Hesperias tum subiturus aquas.
Protinus ingenui me convenere sodales,
Cum fuit aduentus cognita fama mei:
Seraque ducentes patrio convivia ritu,
Longa fefellerunt tempora mille iocis:
Arctophylax donec vertisset plaustra Bootes,
Inde thoro [Reg: toro] fessus membra levanda dedi.
Postera vix nitidos aurora reduxerat ortus,
Umbra soporiferae pulsaque noctis erat:
Ingressurus iter, peronibus induo plantas,
Alligo ferratum calcar utrique pedi.
Impono tegimen, quod crinibus arceat imbres,
Armatum valido cingitur ense latus.
Posthaec ingredior docti conclave PHILIPPI,
Discipulus pariter cuius et hospes eram.
Hunc, ubi facta fuit coram mihi copia fandi,
Alloquor, ac tales profero voce sonos:
Quas tibi docte tua pro sedulitate Melanchthon,
Pro meritis grates, hinc abiturus, agam?
Qui rude formasti, teneris praeceptor ab annis,
Artibus ingenium per duo lustra meum.
Non haec labra sacro perfusa liquore rigasset,
Pegaseae fons est qui mihi potus aquae:
Si mea non esset primae lanuginis aetas
Tradita praeceptis erudienda tuis.
Ardua conscendi Parnasi culmina montis,
Te duce Nasonis molle secutus iter.
Ergo quod annumerat me Teutona terra Poetis,


page 41, image: s065

Notaque principibus quod mea Musa placet:
Me debere tibi fateor, semperque fatebor,
Dum mea vitalis spiritus ossa reget.
Hinc sed ad Euganeam cum nunc Antenoris urbe,
Praeceptore meo te cariturus eam:
Vive tuaque vale saluis cum coniuge natis,
O mihi vir cari patris amate loco.
Ipse sub haec, pleno singultibus ore locutus,
Carpe DEO felix auspice, dixit, iter.
Quae cum fatus erat pro tempore pauca: minister
Cornipedem frenis impediebat equum.
Tum formosa mihi patre nata Melanchthone virgo
Serta profecturo, matre iubente, dedit.
Castaque demittens pudibundo lumina vultu,
Hoc tibi sit nostri pignus amoris ait.
Dulcia suscipiens innuptae dona puellae,
Ipse resoluebam talibus ora iocis:
Mollia si dextro me sidere fata reducent,
Anna tori consors efficiere mei.
Iam sed arenoso postquam digressus ab Albi,
Attigeram ripas advena MOLDA tuas,
Nomen ubi paruae, quam praeterlaberis, urbi
Campus et asperitas fecit amara loci:
Ecce coloratum signans in nubibus arcum,
Nuncia Iunonis concipit Iris aquas:
Carceribus clausos emittit et Aeolus austros,
Crebraque cum tonitru fulgura ventus agit.
Me fera tempestas et caeli compulit imber,
Rustica vicinae tecta subire casae.


page 42, image: s066

Liminis horrebant atri fuligine postes,
Cespite gramineo stabat operta domus.
Excipiens madidis me vestibus exuit hospes,
Datque fatigato pabula iussus equo.
Instructura dapes, riguo prope limen in horto,
Collectum foliis hospita truncat olus,
Atque cavam lymphis implet fluvialibus ollam,
Admovet hanc plenam caulibus illa foco.
Tempus erat saturae redeunt cum nocte capellae,
Balantemque solent claudere septa gregem:
Sternitur arte carens ac divite mensa paratu,
Agricolae qualis pauperis esse solet.
Sistitur e rigida tornatus cantharus orno,
Illitus Hercinia qui pice totus erat.
Huc neque Rhenanus Bacchi neque Fracicus humor,
Cum lupulo coctae sed liquor implet aquae:
Nectare quo gelidam Boreae spirantis ad Arcton,
Gens solet arentem pellere dura sitim.
Denique post epulas amor ut compressus edendi,
Fessaque iam somno membra daturus eram:
In quibus ante focum sopitus nocte quievi,
Straminibus vilem composuere torum.
Ortus mane novo cum sol dimoverat umbras,
E stipulis surgens ingrediebar iter.
Mons procul ostentat, Galilaei nomine PETRi
Dictus, in excelso condita fana iugo.
Hunc ubi transieram, fumantibus Halla Salinis
Cernitur, urbs oculis facta propinqua meis:
Cuius amoena virent, ut tempe, pascua, cuius


page 43, image: s067

Seminibus multis fetus abundat ager.
Huc ubi peruentum, consulti tecta subibam,
Hospitio cuius non semel usus eram.
Dulcia securis hic otia rebus agentem,
Continuos tenuit me mora quinque dies.
Interea templum memorabile; celsaque vidi
Principis egregium regia quicquid habet.
Scilicet ad Zephyri flatus, solemque cadentem,
Qua Sala contiguis moenia stringit aquis:
Erigitur miris lapidum compagibus aedes,
Condidit ALEERTVS nobile praesul opus,
Mauritio divaeque sacrum, quae vidit adorans
Prima, resurgentis numen et ora DEI,
Quando sub hortorum cultoris imagine Christus,
Ad tumulum flenti, quid lacrimaris? ait.
Vestibulum sculptis insignibus, area templi
Strata pavimento versicolore nitet.
Cingitur aulaeis paries festisque tapetis,
Quae gens artifici Belgica pinxit acu:
In quibus elucent fuluo radiante metallo,
Aurea solerti [Reg: sollerti] stamina ducta manu.
Organa marmoreo pendent sub fornicis arcu,
Aemula cantantes haec imitantur aves,
Ac si vere novo frondentibus abdita siluis,
Mille daret volucrum turba canora modos.
Haec eadem raucis clangoribus aera tubarum,
Et referunt sonitu tergora tensa boum:
Tergora tensa, quibus violentos incitat hostes,
Bellicus insani martis ad arma furor.


page 44, image: s068

Quid loquar insignes, ad quas collata, tabellas,
Cedat Apellaeo picta colore Venus?
Nulla sed effigies istic obscena, nec ullum
Spurca locum turpis mater amoris habet.
Casta repraesentat tabulis pictura, luerunt
Quam grave supplicium turba professa fidem.
Utque pia natus de virgine rector Olympi,
Nos docuit summi iussa verenda patris:
Et datus ipse neci, genus hoc mortale redemit,
Quod voluit precium [Reg: pretium] sanguinis esse sui.
Qualis et extremo venturus tempore mundi,
Ad nigra damnatos tartara CHRISTVS aget.
Nec quod imaginibus tantum modo lumina pascit,
Dives in hunc usum talia praesul habet:
Inde sed ut discant exempla sequenda piorum,
Historiae si qui cognitione carent.
Est locus in medio qua iactat ad aethera templo
Sedulus alterna carmina voce chorus,
Ferrea cancellis ignobile ianua vulgus
Arcet, ibi magnae conspiciuntur opes.
Plenaque collucent rutilis altaria flammis,
Fulget ut astrorum lucidus igne polus.
Omne quod argentum fodit, omne quod eruit auru [Reg: aurum]
Tota metalliferis Pannonis ora iugis:
Quodque Tagus, divesque vehit Pactolus, in unum
Hoc ibi congestum dixeris esse locum.
Aurea nam gazas et opes aequantia Croesi,
Stant super extructis [Reg: exstructis] hic simulacra tholis.
CAROLUS insigni spectandus imagine Caesar,


page 45, image: s069

Hic stat, et augustum fert diadema comis,
Quale gerit, summa cum maiestate verendus,
Regia principibus dicere iura solet.
Fulgentemque manu gladium suspensaque collo
Aurea Phryxeae vellera gestat ovis.
Astat et Albertus, qui talia sumtibus [Reg: sumptibus] emit,
Haec quibus est aedes condecorata, suis.
Grandibus hic duplicem gemmis auroque coronam,
Fronte gerit, dextra Pontificale pedum.
Talibus innumeris simulacris ara repletur,
Ara ter excelsos quattuor alta gradus.
At super effigies argenteus eminet omnes,
Qui patrio ritu stat cataphractus eques.
Mauritiique refert procero corpore formam,
Cuius clausa pii militis ossa tenet.
Multus et extremo lapis hic oriente petitus
Est, in Erythraeis lectaque gemma vadis.
Ictibus infragiles Adamantes, totque Smaragdi,
Quot vix dive tuus Marce senatus habet.
Albaque concharum preciosae [Reg: pretiosae] germina baccae,
Est quibus ingentis forma rotunda globi.
Haec ego defixis oculis dum singula lustro,
Miror et immensas obstupefactus opes:
Principe magnificam pompam ducente sacrorum,
Tympana cum lituis mota dedere sonos.
Festus agebatur, qui te paritura tonantem,
Edidit in lucem, virgo beata, dies,
Longa sacerdotum qua templum turba subibat,
Lato pandebat limite vulgus iter.


page 46, image: s070

Ipse sub insigni preciosis [Reg: pretiosis] tegmine gemmis,
Ductus regali praeses honore fuit.
Inter texta, genus patrium trahit unde, nitebant
Inclita Marchiacae signa videnda domus:
Terribiles aquilae, formidandique Leones,
Et quos semiferos India Gryphas alit.
Magnanimos inter proceres, equitesque secutos,
Quorum turba frequens ac populosa fuit:
Principis orando qui summa negotia tractat,
Vir celebri dictus nomine Turcus erat:
Cuius ab ore, velut resoluti nubibus imbres,
Verba Pericleo culta lepore fluunt.
Iste mihi vacuum monstrans ex aere sepulcrum,
Haec ea sunt, dixit, quae monimenta [Reg: monumenta] vides,
In quibus Antistes post ultima fata quiescet,
Tunc ubi ventura morte solutus erit.
Digna sacro tumbam sententia praesule signat
Quae, quod vita brevis sitque caduca, docet:
Morte nec intereat virtus, quae sola perennis
Effugit extremi tristia fata rogi.
Talia iussit enim, Vivit post funera virtus,
Grandibus inscribi verba legenda notis.
Haec ubi vidissem, culti sacraria templi
Ingredior docto me comitante viro:
Pharmaca quo nemo miscente peritius aegris,
Paeonia medicas applicat arte manus.
Innumeros calices hic aurea vasaque vidi,
Apta ministeriis, usibus apta piis.
Ac plures chlamydes gemmis auroque rigentes,


page 47, image: s071

Quam quot luciferos integer annus habet.
Mollia praetereo quae Seres vellera quondam
Nere, sed Ausonides iam didicere nurus.
Nec refero tinctas concha Sidonide vestes,
Nemo sacerdotum quas numerare potest.
Aedituus decies centenis milibus auri
Aestimat hoc templum nobile quicquid habet,
At nihil in tantis opibus conspectius ipso
Praesule rem sacram dum faciebat, erat.
Is pia solenni [Reg: sollemni] seu carmina voce canebat,
Sive precabatur supplice voce Deum:
Omnes quotquot erant magnates, omne videres
Vulgus ad hunc oculos composuisse suos:
Nam quas principibus multis natura negavit,
Innumeras dotes corporis unus habet.
Grandibus accedit facies Heroica membris,
Qua vetus Heroum se genus esse probat:
Et patriis magnum virtutibus aequat Achillem,
Egregia cuius laude superbit avi.
Elucet pietas vultu: certissimus index
Vultus enim taciti pectoris esse solet.
Nulla patent oculis metuendi signa tyranni,
Mitior hoc umquam principe nemo fuit.
Ipse suos populos sine vi, sine caede gubernat,
Aspera nec praefert laudibus arma togae.
Huius adhuc semper civilia bella diremit
Cognitus in dubio tempore pacis amor.
Nec sibi divitias et avarus possidet aurum,
Largus habet promptas ad pia dona manus.


page 48, image: s072

Felices o ROMA tuos omnesque futuros,
Ausonium quotquot nomen in orbe colunt:
Tempora triplicibus gesturus cincta coronis,
Si regat hic lacerum pastor ovile DEI.
Quae modo palantes sine curatoribus errant,
Nullae praeda lupo destituentur oves.
Dura coercebant inclusum vincula Ianum,
Ne tristi reseret condita bella manu.
Aurea restituet solidam concordia pacem,
Priscaque falciferi saecula regis erunt.
At prope delubrum fossis munita profundis
Arx stat, et aerium tollit in astra caput.
Buchhemerus erat qui me comitatus euntem,
Hanc quoque visuri, numquid eamus? ait.
Nec mora, festino me duxit in atria gressu,
In foribus quorum picta tabella fuit,
Ambigua referens ipsius imagine vultus,
Qui regit immensi CAROLVS orbis opes.
Per teres inspicias nisi luminis orbe foramen,
Hanc similem curuae dixeris esse rati.
Quin etiam nostris ignotam vidimus oris
Exiguam pennae versicoloris avem.
Haec allata procul, Nabathaeis venit ab Indis,
A pedibus, quibus est orba, vocatur Apus.
Ipse gerit simili raras ex alite pennas
Thracius in coni vertice Turca sui.
In mediis aulae penetralibus, aenea moles,
Pyramidis factum surgit et instar opus:
Id septena movet revolutis sidera sphaeris,


page 49, image: s073

Quae vagus ambiguis cursibus error agit.
Talis erat stellas imitataque machina caelum,
Facta Syracusii quae fuit arte senis.
Quid memoranda tibi referam Simulacra Deorum?
Quae vetus artificum duxit in aere labor:
Et quibus exhibuit sacrum rude vulgus honorem,
Mundus adhuc expers cum pietatis erat.
Extrahit haerentem maerens e vulnere spinam,
Indoluit fixum qua Cytherea pedem,
Tunc ubi purpureum rosa, quae fuit alba,colorem
Duxit, Acidaliae sanguine tincta DEAE.
Promta [Reg: Prompta] pharetratus iaculatur tela Cupido,
Aegida caelatam Gorgone Pallas habet.
Thyrsifero pendent Lenaeo fronte corymbi,
Mercurius loculis condita lucra gerit:
Amplexique ligant spiris ingentibus angues,
Troia sacerdotem Laocoonta tuum:
Iliacos intra muros arcemque locari,
Completum Danais qui prohibebat equum.
Aurea conspicias nec non Idola, neparum,
Quae levis aut formam papilionis habent:
Aut imitantur aves, dapib. quae Phinea fraudant:
Haec Anthropophagum gens simulacra colit.
Vidimus Arminii gladios ensesque vetustos,
Quintilio Varo qui peperere necem.
Deque rudi saxo factas lothoque secures,
Dura quibus nudum praelia vulgus init.
Belliger extremo quod Iberus in orbe subegit,
Ultra gemmiferae littora Taprobanes.


page 50, image: s074

Ramus et Assyrii mihi monstrabatur Amomi,
Longaque Niliaco canna resecta lacu,
Dulcia producens quae condimenta ciborum,
Intus nativi semina mellis habet,
Tum quibus unguntur magnorum corpora regum,
Pinguia Iudaeo Balsama nata solo.
Exuviaeque leves avium, quibus India vestit,
Membraque feruenti sole perusta tegit.
Et quae proveniunt hybernis [Reg: hibernis] poma diebus,
Tempore quo nullas educat hortus opes.
Scilicet extremo cum Bruma Decembre reducit,
Annua natalis tempora CHRISTE tui:
Nudaque frigoribus pomaria Caurus adurit,
Aruaque candenti sub mive tecta latent:
Qua vicina iacet lato Moguntia Rheno,
Fructus insolito crescere more solent.
Praeterea clypeum caelatum mille lapillis
Vidimus, ipse quibus nomina Turca dedit.
Is fuit Eoi gestamen nobile regis,
Dives ubi Phariam Nilus inundat humum.
Nautilon et rarum sub navis imagine piscem,
Qui secat aequoreas more triremis aquas:
Quaeque gerunt instar pictarum rostra volucrum,
Nata procelloso monstra stupenda mari.
Regis Amyntiade quid prisca numismata [Reg: nomismata] dicam,
Ac tua, cornigero qui Iove natus eras?
Quidue figuratam curuo delphine tabellam?
Cuius tale lapis carmen adesus habet:
Dedicat aequoreis ereptus Lucius undis


page 51, image: s075

Scaevola, Neptuno munera vota DEO.
Est quoque gemma, potest in qua depicta videri
Urbs vetus, a Drusi coniuge dicta ducis.
Olim visa fuit res mira, quod esset HOMERI
Ilias exiguo tegmine clausa nucis.
Tanta sed ingeniis nunc est solertia nostris,
Ampla quod angustum moenia claudit opus.
Denique ne pergam describere singula, vidi
Conspicuum tota quicquid in arce fuit.
Inde salutatos nos ad convivia duxit,
Clarus ab antiquo sanguine natus eques:
Inclita magnanimi quo regia principis ullum
Vix habet ingenio candidiore virum:
Quique minus doctos, et honestas oderit artes,
Ex equitum numero quas modo rarus amat.
Nam praeferre solent virtutibus arma togatis,
Qui genus a magna nobilitate trahunt,
At iam regificis epulis cum functus, et illic
Totos ipse dies quinque moratus eram:
Quadrupedis frenans iniectis ora lupatis,
Rursus iter cogor, rursus inire vias.
Post ubi transieram Mavortis habentia nomen
Moenia velocis tergore vectus equi:
Dives opum sera me LIPSIA NOCTE RECEPIT;
Lubricus humectat cuius Elister agros.
Hic mihi tres fidos iunxit fortuna sodales,
Euganeam mecum qui petiere scholam:
Assyrii regis gaudentem nomine Belum,
Ac te Minguitiae gentis ERASME decus:


page 52, image: s076

Baldasaremque vetus Silvani nomen habentem,
Cuius fida mihi pectora iunxit amor:
Cuius et Austriacis fortissima nuper in oris
Dextera Turcarum cognita strage fuit:
Turrigerae pugnans ad moenia quando Viennae,
CAESARIS in castris aera merebat eques
Usta sed hinc postquam Neopyrgi moenia flammis,
Irriguasque Salae transieramus aquas:
Ingredimur populosa tuas ERPHORDIA portas,
Hic ubi Tyrigetae pinguia rura colunt.
Et quia devexo caput inclinabat olympo
Phoebus, in hac noctis traximus urbe moram.
Mane salutantes vatem convenimus Hessum,
Cuius ut est dextrae dextera iuncta meae.
Laus erit Hesse mihi, summum vidisse poetam,
Atque tuam, dixi, me tetigisse manum:
Primus ab Aonio qui sacras vertice Musas
Ducis in arctoo subdita regna polo:
Quemque vehens amplis Germania laudibus effert,
Ut solet Andinum Mantua ferre senem.
Sic ego: sic contra doctissimus incipit HESSVS,
HESSVS Apollinei maxima fama chori.
Dulcis amicitiae mihi mutua foedera tecum,
Dum concessa mihi vita manebit, erunt.
Edita nam primum tua quando poemata legi,
Ausa loqui de te sic mea Musa fuit:
Me nisi fama chori vatum vulgata fefellit,
Gloria Pieridum prima SABINVS erit.
Omnibus idcirco connitere viribus hortor,


page 53, image: s077

Ut sis, iudicio qui potes esse meo.
Haec ubi respondens Eobanus verba dedisset,
Ocyus [Reg: Ocius] inceptum nos celeramus iter.
Ut procul a tergo lapido si flumen Hierae,
Tyrigetum nobis urbsque relicta fuit:
Ilicibus piceisque frequens stabulisque ferarum
Imus is Hercinium per iuga celsa nemus.
Huius at ima cavae subsidunt tartara valles,
Quis radiis nunquam Phoebus adire potest,
Sive rubescentis patefecerit ortus Olympi,
Gemmea puniceis atria plena rosis:
Sive laborifero conscenderit aethera curru,
Sive sub Oceanum lumine pronus eat.
Ter nemus antra colunt immanes unguibus ursi,
Et loca sunt multis plena latrociniis.
Saepe sub arborea reperitur fronde viator,
Dextera praedonum quem dedit ense neci,
Vermibus aut plenum taboque fluente cadaver,
Ilicis e ramo flebile pendet onus.
Huius ut emensi per mille pericula silvae,
Horribiles saltus densaque lustra sumus:
Vitiferumque cava traiecimus arbore Moenum,
Irriguas cuius Francia potat aquas:
Francia quae tribuit tibi nobile Gallia nomen,
Subdidit invicta cum tua regna manu:
Venimus huc sacro coniunx ubi diva sepulcro
Caelitis HENRICI regis humata iacet.
Haec veteri genuit claraque e stirpe creatum
Urbs Camerariadum te IOACHIME decus,


page 54, image: s078

Cecropias aequat facundia cuius Athenas,
Argolicosque refert inclita Musa sonos.
Hic aliquot fessi post taedia longa viarum,
Substitimus noctes, substitimusque dies.
Dulcibus intravi cultum radicibus hortum,
Quas alibi nusquam Teutona gignit humus.
Lustravique sitas in apricis collibus arces,
Templaque frondosis non inamoena iugis.
Hic undose tuam Pegnese petivimus urbem
Gens sata quam forti Norica marte colit.
Haec sibi congesto circumdedit aggere muros,
Qui superant moles urbs Patavina tuas.
Ardua consurgunt quadrato moenia saxo,
Moenia bellaci non capienda manu.
Tota licet Scythicas adducat Thracia vires,
Teutonibus diram saepe minata necem.
Amplas huius opes, excelsaque tecta referrem,
Ni cantata tuis versibus Hesse forent.
Splendida magnorum nam sive palatia regum,
Sive quis artifices, sive requirat opes:
Sive peregrinas merces, ac dona Canopi,
Quae procul Aegaeum per mare nauta vehit:
Non habet his ullam Germania moenibus urbem,
Tota nec Arctoo terra sub axe, parem.
Nuper at intulerat canis Erigoneius aegris
Pestifero miseram civibus igne luem.
Egrediens quocumque pedem, quocumque ferebam
Lumina, funestus nil nisi luctus erat.
Hic affecta gravi languebant corpora morbo,


page 55, image: s079

Funeris extremam mox obitura diem:
Illic tristis erat deplorabatque parentem
Natus, et extinctum femina maesta virum.
Me trepidum vitae discrimine luridus horror
Occupat, et gelidus concutit ossa tremor.
Namque ibi correptus violenta peste timebam,
Hospes in ignota ne tumularer humo.
Nec pavidos tenuit minus anxia cura sodales,
E quibus attonito pectore Belus ait:
Hinc procul o procul hinc, dum vescimur aetheris aura,
Dum sumus incolumes, arripiamus iter:
Utile paruimus socio rectumque monenti,
Peste acrem nobis incutiente metum.
Iamque dies alterque dies iteraverat ortus,
Pulsaque bis gelidae sidera noctis erant:
Huc Pegnese tua cum venimus urbe fugati,
Sunt ubi Danubii moenia iuncta vadis.
Susceptura monet quoties Germania bellum,
Inque Getas saevo concita marte fremit,
Arbiter imperii solet hic lustrare cohortes,
Usibus armorum conveniente loco.
Danubii vero postquam traiecimus amnem,
Amnis in Euxinum qui mare fertur aquis:
Vindelicae portas et celsa subivimus urbis
Quae vetus Augusti moenia nomen habent.
Hic nitidas auro, pictasque coloribus aedes,
Ac solido tectas vidimus aere domos:
Regia quae possint aequare palatia Romae,
Hinc aliquis magnas aestimet urbis opes.


page 56, image: s080

Nec formosa tibi dubitem conferre puellas
Tyndari, vindelicae quas peperere nurus:
Summus, Agenorea pro virgine Iuppiter optet
Has, magis et rapta gnoside Bacchus amet.
Ignea sidereis contendunt lumina stellis,
Purpureas vincunt ora colore rosas.
Collatum flavis hebetatur crinibus aurum,
Sithoniam superant candida colla nivem.
Tanta puellares commendat gratia formas,
Tantus inest castis virginibusque decor.
At novus his quando succedit moenibus hospes,
Qui genus a priscis nobile ducit avis:
Aut quicumque caput per honestas extulit artes,
Principis aut aliquod nomine munus obit:
Hospes ut aduentum primoribus indicet urbis,
Legibus aediles constituere suis.
Ergo salutatos cum nos exceperat hospes,
Sanguine quo nati simus, et unde, rogat.
Audit ubi claris nos esse parentibus ortos,
Consulibus, quales simus et unde, refert.
Ad nos continuo missis de more Senatus
Vina satellitibus multa ferenda dedit.
Duximus ad mediam laeti convivia noctem,
Siccaque perluimus pectora nostra mero.
Clara rubescentis patefecerat atria caeli,
Quadriiuges iungit quae Dea lucis equos:
Hinc, Lycus undoso qua gurgite fertur ad Alpes
Tendimus aequantes nibila summa iugis:
De quibus in praeceps tantum vallesque sub imas,


page 57, image: s081

Ardua suspectus quantus ad astra, patet.
Grando cacuminibus nixque indurata recumbit,
Semper in his acri frigore saevit hiems:
Atque resoluuntur nimbi, Caurique furentes
Importuna nigro turbine bella gerunt:
Auulsasque ferunt ornos et fragmina montis,
Fragmina quae tanto lapsa fragore cadunt,
Ac si vasta ruat sublimis machina caeli:
Attulit incautis saepe ruina necem.
Saepe viatores aestivis mensibus illic,
Gorgone ceu visa diriguere gelu:
Saepe per angustas fauces oppressit euntes,
Labentis moles conglomerata nivis.
Nec minus innumeri decurrunt Alpibus amnes,
Grandia qui rapido vortice saxa rotant,
Quaque volutatur per adesas spumea cautes,
Proruit insani gurgitis unde vias.
Exhalant nebulas imae fumosque cavernae,
Hi loca caeruleis nubibus apta petunt:
Protinus inque nives abeunt imbresque soluti,
Aerii montis cum tetigere iugum:
Aut saliente movent cum grandine fulminis ignes,
Icta repercussis Alpibus aura fremit.
Hos igitur montes altoque minantia caelo
Saxa, fatigatis dum peragramus equis:
Indurata genis mihi stiria saepe pependit,
Algentesque gelu diriguere pedes.
Vicimus interdum mordentia frigora cursu,
Et tepido calidas fecimus ore manus.


page 58, image: s082

At pede calcanti duras mihi saepe pruinas,
Orta sub allisa pustula calce fuit.
Iamque tenebamus, qua spumifer aestuat Oenus,
Ardua carpentes sub iuga montis iter,
Cuius in abrupto per noctem vertice CAESAR,
Dive tuus quondam CAROLE sedit avus:
Silvestres quando capreas damasque bicornes
Ausus in aeria figere rupe fuit:
Culmen et ascendit iuvenis temerarius, unde
Cum vellet potuit non revocare gradum.
Inde Tridentinae portas intravimus urbis,
Hospita nos illic excipiebat anus,
Quae iam facta licet rugosa senilibus annis
Esset, adhuc scortum Thaide peius erat.
Haec ad amatorem veniebat adultera noctu
Contemerare sui coniugis ausa torum.
Atque ita nescio quo discessit ab urbe profectus
Vir meus ante dies non rediturus, ait.
Dum locus ergo datur, cupidisque occasio furtis,
Praebeat hac nobis gaudia nocte VENVS.
Dixerat ingreditur thalamos, ultroque sequentem
Turpis amatorem duxit amica suum.
At simul in Venerem, somnosque fuere solutim,
Criminis exigitur vindice poena DEO.
Vir procul a laribus quem discessisse putabant,
Tecta gradu strepitum non faciente subit.
Vidit ut ingressus temerati crimina lecti,
Crimina cordato non patienda viro:
Intumuit iustaque fremens expalluit ira,


page 59, image: s083

Ultrici gladium corripuitque manu.
Conscia mens scelerum formidine terruit ambos,
Attoniti gelido stantque paventque metu,
Iratumque virum precio [Reg: pretio] precibusque fatigant,
Cum precio [Reg: pretio] vanas respuit ille preces.
Fulmineoque petens meretricia pectora ferro,
Perforat infidae coniugis ense latus,
At se praecipitem dedit ex bipatente fenestra,
Legitimi thalami qui violator erat.
Fugerat elapsus metuendi tela mariti,
Sed non iudicium fuger at ipse Dei:
Nam loca nocturnis tenebris dum caeca pererrrat,
In puteum fato mortis agente cadit.
Sic ubi praeteriit vitatae monstra Charybdis,
In Scyllam stolidus navita tendit iter.
Reddicit hic animam sontem, culpamque piavit,
Talia sed fatus, cum moreretur, ait:
Hei mihi quanta fero proiecti damna pudoris,
Res est insani plena furoris amor.
Alterius violare torum qui coniugis audes,
Hoc scelus exemplo disce cavere meo.
His actis: postquam nox importuna recessit
Lucifero clarum iam retegente diem,
Nos iter ingressos rapidorum cursus equorum,
Huc, Athesis lato qua fluit amne, tulit.
Cuius, ubi bello Veneti petiere Tridentum,
Perdidit ad flavas signa Robertus aquas,
Stirpe Severina natus, vitamque sub undis
Edidit, effusus cum raperetur equo.


page 60, image: s084

Sunt ibi ruricolae, magni quibus uberis instar,
Crebra sub inflato gutture struma tumet:
E pulmone prius nisi suspiratibus haustis,
Nulla locuturi promere verba queunt.
Trans Athesim, sese demittunt molliter Alpes,
Dives et ITALIAE terra patescit agris.
Mitius hic raro tristatur frigore caelum,
Laeta bis hic gravidis frugibus arua virent.
Nec densae sterili surgunt hic arbore silvae,
Quales Maenalio terra sub axe gerit:
Sed pingues oleae, sed onustae vitibus ulmi,
Altaque fatidico laurus amata DEO:
Citrus et amittit quae nunquam frondis honorem,
Et prope labentes consita ficus aquas:
Malaque dependent curuatis Punica ramis,
Lucida sub quorum cortice grana rubent.
Salue terra ferax Cereris dulcisque Lyei,
Omnibus optatis terra referta bonis.
Non ager Aegypti pinguissimus ubere glebae,
Laudibus aut certent rura beata tuis:
Quamuis illa quidem natas sine semine fruges,
Agricola bobus rus nec arante ferant.
Salue magna parens doctorum altrixque virorum,
Exculti qua nos erudiente sumus.
Induit ingenuos per te Germania mores,
Doctrinaeque tuis fontibus hausit opes.
Quam te magnificae decorant urbesque potentes,
Maius terra tuis urbibus ecquid habet?
At postquam gelidas a tergo liquimus Alpes,


page 61, image: s085

Contigimus patriam docte Catulle tuam,
Vasta Gigantei moles hic Amphitheatri
Cernitur, annoso facta caduca situ:
In quo magnanimus pugnas Gothus edidit olim,
Italiae praeses cum Theodricus erat:
Contudit audaci saevos qui marte Tyrannos,
Bella quibus cordi, pax odiosa fuit.
Ut Vicentinam nos inde petivimus urbem,
Conscia funestae quae loca cladis habet,
Cernere cura fuit veteris vestigia pugnae,
Squallidus hic multis ossibus albet ager.
Teutonicus miles qui Caesaris arma secutus
Italiam ferro iam populatus erat,
Versa Tridentinas cum signa referret ad Alpes
Iussus ab Euganeo castra movere solo:
Liviades magno fortissimus agmine ductor,
Hostibus occlusum praepediebat iter.
Esse putabatur non anceps alea Martis,
Inferior numero Caesarianus erat.
Laeta sed in tristes abierunt gaudia luctus,
Dura gravi Venetus vulnera clade tulit.
Urbs procul inde iacet crudeli diruta bello,
Adriacus pelago qua premit arua sinus:
Mestrum nomen habet, cultissima moenibus olim
Divitibusque potens civibus illa fuit.
Nunc ibi rara tenent inopes magalia nautae,
Vela per aequoreas qui moderantur aquas.
Hinc ab arenoso soluentes littore cymbam,
Carpimus insuetas per vada salsa vias.


page 62, image: s086

Insurgunt nauTae remis, et caerula verrunt,
Uncta per impulsas labitur arbor aquas.
Apparent Venetae mediis in fluctibus arces:
Ut, quas Aegeum, Cyclades, aequor habet.
Quas ubi vidissem, nullos ego moenia, dixi,
Arbitror haec homines, sed posuisse Deos.
Ambit aquis Nereus pro muro spumeus urbem,
Fluctibus est omni tutus ab hoste locus.
Nec minus excelsis in moenibus aestuat aequor,
Per medias agitur remige cymba vias.
Arcibus aequandas urbs inclita continet aedes,
Principis est magni regia quaeque domus.
Plenaque divitiis sunt atria, cernitur illic
Quicquid habet tellus, aequora quicquid habent.
Quid magnos referam proceres, amplumque senatum?
Mille Senatorum continet ordo patres,
Splendida regali quos purpura vestit amictu:
Talis prisca tuus ROMA Senatus erat.
Templa sed inprimis divique palatia Marci,
Ingentes Venetum testificantur opes,
Condita Taenario quae marmore, plenaque gemmis
Intus et aurato fornice culta nitent.
Quatuor alta tenent summi fastigia templi,
Qui similes vivis conspiciuntur equi.
Maximus imperii iuraverat arbiter olim,
Infestus Venetis qui FRIDERICVS erat:
Quod foret e templo stabulum facturus equorum,
Adriaci caperet moenia quando maris.
Acre sed in longos bellum cum duceret annos,


page 63, image: s087

Nec Venetae posset frangere gentis opes:
Hos ibi iussit equos in summo culmine poni,
Nominis extarent [Reg: exstarent] ut monumenta sui.
Area lata patet Marci contermina templo,
Illo turba frequens itque reditque loco.
Non audita mihi quae visa nec ante fuerunt,
His oculis et sunt auribus hausta meis.
Marmaride ibi Psyllus erat, quem posse ferebant
Nescio qua nocuum tollere virus ope:
Ille venenatam suspenderat aspida collo,
Et lambenda nigris anguibus ora dabat.
Hic quoque cantabat Venetae primordia gentis
Thuscus ad auratam Musicus ore chelyn.
Iliacis olim referebat sedibus actos
Adriacum Venetos incoluisse sinum:
In mediisque novam fundasse paludibus urbem,
Cum ferus Illyricis Attila terror erat.
At quaesisse diu victum praedantibus hamis,
Humida consuetos ducere lina manu:
Regna Lybrnorum, fecundaque rura Timavi,
Publica res armis donec adepta fuit:
Atque triumphatas Insubribus abstulit urbes:
Talia cantabat dulcibus ille modis.
Hinc ad Graecorum nos vexit nauta sacellum,
Forte dies illo tempore festus erat.
Argolicos ritus cognoscere, meque iuvabat
Mutua cum Graio praesule verba loqui,
Sciscitor unius cur tantum Graecia divi,
Cetera divorum nec simulacra colat:


page 64, image: s088

Torquet in immanem qui tela Georgius hydram,
Solus habet sacra pictus in aede locum.
Ad mea non durus respondit verba sacerdos.
Atque ita picturae te latet usus, ait,
Non vestro colitur nobis pro numine ritu,
Officii Reges admonet acer eques.
Ipse sed haud temere cataphractus pingitur heros,
Convenit armatas principis esse manus:
Ut cum bella tument, saevitque licentia ferri,
Ultor ab iniusto protegat hoste suos.
Impia vindicibus rex arma coerceat armis,
Iustaque pro populi bella salute gerat.
Tunc ego: cur rigidi non ergo Georgius: inquam,
Militis, at nomen rura colentis habet?
Ille refert, pax arua colit, pacemque tuetur
Dulcia qui laeti commoda ruris amat:
Hicque viget mitis pietas, ubi curuus aratri
Vomer, et augusta pace fruuntur agri.
At fera securam rumpunt ubi bella quietem,
Martia soluuntur corda timore DEI:
Proque ligone trucis fert militis arma colonus,
Asper et incultus sentibus horret ager.
Ergo pii seruent reges ut foedera pacis,
Agricolae gaudet nomine fortis eques.
Dic age cur figit sed cuspide terga Draconis.
Duraque pro molli virgine bella gerit?
Haec afflicta malis, ait, est Ecclesia CHRISTI,
Horridus immani quam petit ore Draco.
Bellua significat divini nominis hostem,


page 65, image: s089

Quo, sacra relligio, damna nocente facit:
Qualis, pestiferae teterrimus haeresis autor,
Arrius, Eumenidum sanguine cretus, erat.
Qualis et est, sanctum qui nomen acinace [Orig: acinace] Christi
Persequitur, torvo saevior angue Getes.
Hos decet a magno configi rege Dracones,
Regibus est CHRISTI namque tuendus honor.
Hactenus haec: nobis de ritibus inde sacrorum
Facta per alternas verba fuere vices.
Quos tamen, aiebam, sacros Ecclesia ritus,
Vestra quid antiqui Graecia moris habet?
Ille, sacramentum specie sub utraque ministro,
Cena redemtoris [Reg: redemptoris] cum celebratur, ait.
Cetera conveniunt cum ritibus omnia vestris,
Est nisi quod lecto femina iuncta meo.
Quisque sui gaudet thalami consorte sacerdos,
Ulla mihi non sunt iura negata tori.
Unica sed postquam fato concesserit uxor,
Tunc mihi legitimus non iteratur Hymen.
Plura locuturo peregrinus ab Hellade civis
Nescio de tristi quae nova clade refert.
Interea navem conscendere iussus, abibam,
Hospite sermones impediente meos.
Denique, dum totam vagus omnia lustro per urbem,
Me videt, ac saluum Bomphius esse iubet.
Is non exigue mihi consuetudinis usu
Bomphius Augustae cognitus ante fuit:
Tunc ubi de magnis cum Caesare rebus agebat,
Ad quem Pontificis nomine missus erat.


page 66, image: s090

Ipse mihi summum quo testaretur amorem,
Carpere me secum remige iussit iter:
Meque diserte tuas HIERONYME duxit in aedes,
Nomen Aleandro cui sacra Musa dedit:
Plurima qui calles variae discrimina linguae,
Et Clario plenum numine pectus habes:
Sacrarumque datas rerum moderaris habenas,
Post ipsum Veneta summus in urbe Ducem,
Hic per Apollineas mihi ianua protinus artes
Esset amicitiae cum patefacta tuae:
Tu mea cingebas Daphneide tempora lauro,
Invitoque mihi nomen equestre dabas.
At iam Phoebus erat permensus Virginis astrum,
Libraque solares excipiebat equos:
Cum nos inde cava trabe rursus aravimus aequor,
Plenaque spumantem vela tulere ratem:
Huc ubi Medoacus pelago se turbidus infert,
Adriacasque suo flumine miscet aquas.
Nobis Euganeae tum succedentibus urbi
Est iter et longae meta peracta viae.
Hic firmata novo cinguntur moenia vallo,
Splendida portarum marmore claustra nitent:
Nec minus Euganei sunt propugnacula muri
Vasta, Semiramiae quam Babylonis erant.
Multa vetustatis, clarorum multa virorum
Omnibus hic extant [Reg: exstant] et monimenta [Reg: monumenta] locis.
Quattuor hos tumuli scriptos in marmore versus
Troius Euganeae conditor urbis habet:
Inclitus Anteor, post eruta Pergama bello,


page 67, image: s091

Transtulit huc Henetum, Dardanidumque fugas:
Expulit euganeos, Patavinam condidit urbem,
Quem tegit hic humili marmore caesa domus.
Artibus at claros homines opibusque potentes
Protinus ardebam conciliare mihi.
Haec igitur misi facundo carmina Bembo,
Quo non est Latio maius in orbe decus.
Quid ferat ignotae miraris epistola dextrae,
Redditur imparibus quae tibi scripta modis:
Hanc tibi qui mittit, doctissime Bembe, Sabinus
Optat amicitiae foedus inire tuae.
Nam procul huc patriis, ubi nunc agit hospes, ab oris
Quod grave difficili tempore fecit iter,
Non, ut perspiciat longinquas advena terras,
Causa fuit, quamuis haec quoque causa fuit.
Sed magis ipse tuum nomen famamque secutus
Venit, ut optato possit amore frui,
Cuius in extremis Germania finibus audit
Docta Lycaonio scripta sub axe legi:
Laudat et eloquium, vivo CICERONE probasset
Ipsa quod in medio Roma diserta foro.
Ergo prius si quem dignatus amore fuisti:
Qui tibi non usu cognitus ante fuit:
Se petit ipse tuos ut quemlibet inter amicos,
Ex animo cum te diligat, esse velis.
Attica Romuleae Bembus facundia linguae,
Ut digitis legit verba notata meis,
Omne suum studium mihi pollicitusque favorem,
Dixit, amicorum tu mihi summus eris.


page 68, image: s092

Nec, schola quo gaudet celebri Patavina magistro,
LAZARVS obscure me Bonamicus amat.
Me Baptista suos Egnatius inter amicos,
Praeditus et summa vir pietate colit.
Se mihi quinetiam peramanter Caelius offert,
Caelius Aonia clarus in arte senex:
Imparibus numeris qui culto digna Tibullo,
Dignaque Peligno carmina vate canit.
Nec iuvenis, quo se domus Augerspergia iactat,
Me secus, Euryalum Nisus ut alter, amat,
Cuius Caesareo pro nomine fortibus ausis
Bella sub his gessit moenibus acer avus.
Inter ad haec, quae visa mihi sunt digna relatu,
Carmine fons debet nomen habere meo:
Qui calidis hic fumat aquis, ubi crebra sub alto
Euganei frondet montis oliva iugo.
Est Apono nomen fonti: praesentius aegris
Nil, ubi Paeoniae deficit artis opus.
Corporis haec reparat mortalibus unda vigorem,
Attulit acre quibus noxia damna gelu.
Cuius iners stomachus sumtas [Reg: sumptas] male digerit escas,
Languidus haec intret balnea, sanus erit.
Quae steriles uteri non reddunt pignora nuptae,
Concipiunt Aponi quando lavantur aquis.
Felices nimium fortunatosque colonos,
Proluit hic quorum fervidus humor agros,
Non aliquo miscent aegroti pocula succo,
Ulla Machaonia damna vel arte levant:
Simplicibus curantur aquis, obnoxia morbo


page 69, image: s093

Cum gravis illorum corpora languor habet,
Pandite, nostis [Reg: novistis] enim Libethrides omnia divae,
Unde sit haec medicae vena salubris aquae.
Mintiadae sacro celebratus carmine vatis
Tros fuit, Iasides dictus Iapis erat.
Nosset [Reg: Novisset] ut herbarum vires, usumque medendi,
Numinis ille tui cultor APOLLO fuit:
Troianumque ducem curavit, arundinis ictu
Saucius a Rutulo vulnus ut hoste tulit.
Maesta sed arceret cum fata potentibus herbis
Euganei peragrans hospita rura soli:
Iuppiter indignans Parcarum fila teneri,
Torsit in illius tela trisulca caput.
Condidit extinctum Phoebus, Nymphaeque perennem
Quo situs est venam supposuere loco.
Fervidus emanat fons pumice, vimque medendi
Seruat adhuc, Aponus sed modo nomen habet.
Haec apud Euganeos in amoeno lusimus horto,
Cantantes liquidis vocibus inter aves:
Plurima frondet ubi Peneae virginis arbor,
Actuus humectat BEMBE Pluicus agros.
Dulcia si vacuum concesserit otia tempus,
Nos id quod superest conficiemus iter.
Aequantem summis iuga nubibus Apenninum,
Musa per abruptas scandet itura vias:
Ad vada Sebeti, viridisque cacumina Gauri
Tendet, et ad flavas hinc Anienis aquas.
Nunc pertaesa viae pedibus procedere claudis
Ex, Antenoria longius urbe nequit.


page 70, image: s094

GEORGII SABINI BRANDEBVRGENSIS Elegiarum Liber tertius.

AD CLARISSIMVM VIRVM Petrum Bembum Patritium Venetum de natali suo. ELEGIA I.

HAec sacra Bembe dies, victa qua morte redemtos [Reg: redemptos]
Christus ab inferno carcere duxit avos,
Nascenti mihi prima dedit cunabula vitae,
Memnonis orta nigri tunc ubi mater erat,
Aurea cum Geminis Venus ascendebat Olympum,
Quos peperit summo cognita Leda Iovi.
Inde sequebatur, testudineusque subibat
Splendida magnarum limina Cancer opum.
Illic HERCVLEI fulgebat stella Leonis,
Qua patet extremi cardinis ima domus.
Erigone Martem gremio complexa fovebat,
Is male falcifero cum sene iunctus erat.
Iuppiter in sexta morborum sede, premebat


page 71, image: s095

Dira venenatae signa timenda Nepae.
Haemonio stabat Chiron Phillyrius arcu,
Vesper ubi liquidis exerit ora vadis:
Aegocerumque procul telo feriente petebat,
Auspice quo capiunt Phoebus et annus iter.
Alta vehebatur nitido Latonia curru,
Hic ubi caelestes urna tenebat aquas.
Caeca per aethereos pisces fortuna meabat,
Quae mihi se facilem, non odiosa, dedit:
Solis agebantur, per tauri signa, iugales,
Qua domus a maesto carcere nomen habet.
Ales ab aurorae nitido Cyllenius ortu,
Luciferos ibat pone secutus equos.
Haec ita fulgebant subterlabentia caelo
Sidera, natalis tempore BEMBE mei.
Euentura dedit super his responsa petenti
Talia fatidico Gauricus ore mihi:
Haud obscura sacros inter tua fama poetas,
Si quid habent veri sidera dixit, erit.
Nam quibus in primo nascentibus affuit ortu
Lucida cum gemino Castore iuncta Venus:
Et quibus utiliter positos Caducifer ignes
Praebuit, eloquii qui dator esse solet:
His faciles dictant blandissima carmina Musae,
Carmina Peligni qualia vatis erant.
Nec te deficient fortunae grata benignae
Munera, nec paucas accumulabis opes:
Id tibi promittit nitidi soror aemula Phoebi,
Quae stetit in medio, culmen adepta, polo:


page 72, image: s096

Quaeque per aethereos fecit vestigia pisces,
Vecta volubilibus lubrica diva rotis.
Alta frequentabis magnorum limina regum,
Digna tuo quorum carmine facta canes.
Hinc tibi divitiae, seros hinc nomen in annos,
Magnaque continget gloria, magnus honor.
At procul externas urbes et regna videbis,
Immensaeque feres taedia longa viae.
Italiam per mille petes discrimina rerum,
Carpere difficili tempore iussus iter,
Non ut militiae studium, vel castra sequaris,
Ferrea proque tuo Caesare bella geras,
Acriter Insubres dum fortibus asserit armis,
Et Lygurum captas marte tuetur opes:
Inde sed ut ducas gelidam rediturus ad Arcton,
Virgineo castas ex Helicone Deas.
Adriacam, veniens istuc, miraberis urbem,
Inque procelloso moenia iacta mari.
Nec non, Euganeis quosadvena fertur in oris
Antenor positos constituisse, lares.
Hinc, caput imperii Romam visurus, abibis,
Per quam caerulei Tybridis unda fluit.
Parthenopenque petes, docti quae sacra Maronis
Ossa, sub herboso condita monte, tegit.
Italiae vero postquam lustraveris urbes,
Ignibus accendet cor Cytherea tuum.
Tunc tibi (ni fallunt me conscia sidera fati)
Subdola lascivus retia tendet amor.
Hic, ubi Saxoniam lapidosus perfluit Albis,


page 73, image: s097

In thalamos virgo crescit itura tuos.
Talia fatidico mihi Gauricus ore canebat,
Ipse mei quando principis hospes erat:
Quae referenda tibi doctissime BEMBE putavi,
Tempore natalis conveniente mei.

AD PETRVM Bembum. ELEGIA II.

Missa salutatum te longis venit ab oris
Littera sermonis nuntia BEMBE mei.
Hinc, ducis Arminii veteres ubi possidet urbes,
Lataque Septemvir Marchio regna tenet:
Flavus et arua secat Suevus, densisque palustres
Voluit arundinibus creber Havelus aquas.
O utinam dextro Tithonia sidere coniunx,
Hunc mihi felicem proferat orta diem:
Venturis iterum quo te semel alloquar annis,
Ac tua conspiciam vultibus ora meis.
Nam tua quando mihi subit officiosa voluntas,
Immemorem nunquam me sinit esse tui.
Me fueris quanto complexus amore recordor,
Dum tuus in Patavi moenibus hospes eram.
Saepe sub efficta contemplor imagine vultus,
Est manus artificis quos imitata, tuos:
Hos ego mente colens amplexor, ut Aemonis olim
Coniugis effigiem Laodameia sui.
His ego pallentes hederas, floremque marini


page 74, image: s098

Roris, et e molli baccare serta fero.
Te quoque vatis adhuc illic meminisse SABINI
Duco nec oblitum nominis esse mei.
Ipse sed a vestris longe cum finibus absim
Forte quid hoc rerum tempore, quaeris, agam?
Deditus incumbo studiis, quibus ante solebam:
At sua me captum sub iuga traxit amor.
Scilicet Euganea cum nuper ab urbe reversus
Huc, ubi populifer labitur Albis, eram:
Aligerum ducens ad me Dea Cypria natum
Venit, et his blandis vocibus usa fuit:
Matris Acidaliae puerum carissime vates
Suscipe, discipulus debet is esse tuus.
Nolo Machaonias discat, quas odimus, artes:
Iura nec insani litigiosa fori.
Sed tua miratus facundae carmina Musae,
Discat in alternos cogere verba pedes.
Compensabo tibi iusta mercede laborem:
Basiolum merces erudientis erit.
Dixerat: intueor puerum, matrisque rogantis
Accipio pacta conditione preces.
Utque daturus eram praecepta magister amori,
Non tulit imperii frena Cupido mei.
Eduxit pharetra sed acutas ille sagittas,
Nostra quibus postquam pectora fixit, ait,
Hoc grave virgo tibi patre nata Melanchthone vulnus
Leniet, indomitus quod tibi fecit Amor.
Protinus ingenti succensus amore puellae,


page 75, image: s099

Ardet ut inducto sulfure taeda, fui:
Nec secus ambivi precibus connubia, fessus
Quam gelidi ceruus fluminis optat aquas.
Obtestabar amans illam, verbisque rogabam
Talibus: o virgo, quae mihi sola places,
His precor aequa meis ardentibus annue votis,
Sponsus ut amplexu perfruar Anna tuo.
Me dignare thoro [Reg: toro] , nec amantem despice, quamuis
Sit tua candidior corpore forma meo.
Claudicat ac tristi fuligine Mulciber horret,
Illius ipsa tamen gaudet amore Venus.
At mutata nigrum duxit mea forma colorem,
Haud adeo nuper fuscus et ater eram.
Lampade me Phoebus, me frigore Caurus adussit,
Acer ad haec faeva me face torret amor.
Dotibus ipse tamen magnis haec parua rependo,
Damna Meduseae gloria dicor aquae:
Sunt mihi Pieridum felicia dona sororum:
Uxor es ingenio clara futura meo.
Inferius Coa nec Battide nomen habebis,
Si dignata tuo nos eris Anna toro.
Sic ego: virgo meos postquam cognovit amores,
Tu meus, aiebat, mutuus ardor eris.
Sol ubi iam vero Nepheleia signa tenebat,
Certam coniugii spem mihi nupta dedit.
Astrinxere fidem nobis data pignora dextrae:
Factaque solenni [Reg: sollemni] sponsio more fuit.
Scribere plura libet, sed desino, ne qua legendi
Offendant animum taedia BEMBE tuum.


page 76, image: s100

AD PETRVM Bembum. ELEGIA III.

Claudicat alterno dispar quod epistola versu,
Aspera laesit hiems, et via longa, pedes.
Nam suscepit iter, feruentis tempore brumae,
Cum fuit in rigidis Alpibus acre gelu.
Reddita laeticiam [Reg: laetitiam] faciunt mihi scripta legenti,
Quae testantur adhuc te meminisse mei.
Carmen et ipse meos quo sum complexus amores,
Id non iudicio displicuisse tuo.
At mihi sunt longe gratissima vota, quod optas
Sit meus ut felix et sine labe torus.
Euganeis utinam contermina finibus esset
Marchia, Sarmatico terra propinqua solo:
Te meus ambiret precib. socer ipse Melanchthon,
Huc ut susciperes BEMBE rogatus iter,
Cum mihi consortem vitae, sociamque cubilis,
Legitimo pactus foedere iunget Hymen.
O quibus officiis, si tunc optatus adesses,
Hic animum vellem demeruisse tuum.
Scilicet ad citharas et fila sonantia, tecum
Nostra iuberetur ducere sponsa choros:
Patriciaque tibi pro nobilitate daretur
Et locus, et Rhodio milite dignus honor.
Ante sed, Autumnum quam Pleias orta reducet,
Nulla mei possum gaudia ferre thori [Reg: tori] .
Nam duo complevit nondum septennia vitae,


page 77, image: s101

Quam mihi coniugii taeda pudica dabit.
Ob teneros igitur dilectae virginis annos,
Cogimur ingratae taedia ferre morae,
Donec ab occiduo fugientes orbe recedent,
Quae fera Pygmaeis bella minantur aves:
Maturasque leget serus vindemitor uvas:
O desiderio tempora longa meo.
At sacra Pieridum miles ne signa relinquam,
Me tua postremo littera fine rogat.
Ingenuas olim desertor Apollinis artes
Legibus, atque foro posthabiturus eram.
Nam rude pangentem me carmina vulgus adibat
Talibus ecquid iners carminis autor agis?
Vana relinque novem deliramenta sororum,
Inque foro tristes iure tuere reos.
Duitis ampla feret tibi munera Bartolus auri,
Musa nihil praeter nomen inane dabit.
His ego motus eram verbis, animusque ferebat,
Aoniae nunquam tangere plectra lyrae.
Iamque voluminibus iuris, studioque forensi
Deditus ipse tuus Bartole miles eram.
Blanda sed addictum me noluit esse severis
Legibus, inque suum Musa retraxit opus.
Cur placet, o demens, tibi sollicitumque probatur
Virgineo, dixit, plus Helicone, forum?
Et quibus Heroum prius inclita facta canebas,
Cur tua prostitues turpibus ora reis?
An quia Causidicis, quam Vatibus, amplior est res,
Divitias animi dotibus anteferes?


page 78, image: s102

Dispereant, quaestus quicumque cupidine ducti
Ingenuas artes utilitate probant.
Vatib. obicitur, quod iniquae sortis HOMERVS,
Aonia nullas arte pararit opes.
At bona Maeonides quanto meliora reliquit?
Immortale suo carmine nomen habet.
Quam non omne potest largiri Regibus aurum,
Attalicas super at fama perennis opes.
Vilius hoc studium si legibus esse videtur,
Artibus his magni cur studuere Duces?
Nescit ab AVGVSTO quis amatos Caesare vates?
Cultor [(transcriber); sic: Cultur] Apollinei numinis ille fuit.
Victor Amyntiades qui Persica regna subegit,
Dignas esse novem duxit honore Deas:
Inter tela quibus, dubiique negotia martis,
Quicquid erat vacui temporis omne daret.
Stratus et ipse super quo nocte iacebat Homeri
Nobile pulvino subiciebat opus.
Ergo relinque forum, doctisque operare Camenis:
Quod reges decuit, nec tibi turpe puta.
Talibus auscultans monitis, legesque perosus,
Cum vestro, dixi, iura valete foro.
At maiore sacras studio complectar ut artes,
Iam tua BEMBE mihi littera calcar erit.
Unde decus summumque mihi promittis honorem,
Numina Pegasei fontis amabo: vale.

AD ANDREAM CRITIVM Archiepiscopum Gnesnensem.


page 79, image: s103

ELEGIA IIII.

Tempore Sarmatici quo regis in urbe Sabinus
Quae tenet a Gracho condita nomen, eram.
Est ubi iucundae mihi consuetudinis usu,
Ianua noticiae [Reg: notitiae] praesul aperta tuae:
Blanda mihi laeto declarans gaudia vultu,
Talia gratanti pectore verba dabas:
Cum nova ducetur cupido tibi nupta marito,
Quae promissa toro dicitur esse tuo,
Et sacra legitime quibus astringuntur amantes,
Coniugio dulcis vincula nectet Hymen:
Tunc ego ne dubites, aliquo si carmine fiam
Certior, Ipse tibi CRITIUS hospes ero.
Haec et plura dabas animo promissa benigno,
Quae retinens memori condita mente gero,
At iam tempus adest, cum nata Melanthone virgo
Est thalami consors Anna futura mei.
Namque ubi maturo curuantia pondere ramos,
Divitis autumni munera carpet hiems.
Percipienda feram concessi gaudia lecti
Sponsus, et optato laetus amore fruar.
Ergo per hos elegos me certior indice factus,
Non potes huc quamquam carpere praesul iter:
(Regia namque procul nostris tua distat ab oris
Nomen honorati Principis unde geris)
Illic vota tamen pro sponsi concipe taedis,
Ut sint coniugii prospera fata mei.
At si carminibus licet addere tristia laetis,
Accipe maerori quae tibi praesul erunt.


page 80, image: s104

Sustulit indigno mors funere nuper Erasmum,
Perdidit o quantum Teutona terra decus,
Illius asseruit nobis facundia laudem,
Roma prius vivo quam CICERONE tulit:
Barbariemque rudem nostro quibus expulit aevo,
Invicto calamo scripta diserta dedit.
Illius ubertas, et divitis aurea linguae
Instar inexhausti copia fontis erat.
Hei mii, quanta novem fecerunt damna sorores:
Publica res quali concidit orba viro.
Ille beatorum sed vivit sede receptus,
Et capit in CHRISTI, gaudia vera, sinu,
Cuius magna sacri pandens oracula verbi
Reddidit eloquio lucidiora suo.
Tutus ab iniustis est detractoribus illic,
A quibus infando multa dolore tulit.
Despicit invidiam, novitque quod aequius olim
De se iudicium posteritatis erit.
Prosequar haec alio sed tempore fata querelis,
Me nova laeticiae [Reg: laetitiae] iam dare signa decet.
Condita non tristi gratetur epistola versu,
Amplior accessit quod tibi nuper honos:
Quodque suprema tenes sacrae fastigia sortis,
Inclita Sarmatiae Rex ubi sceptra gerit.
Euehit indignos fortunaque tollit in altum,
Saepe malis amplas caecaque praebet opes.
Haec tua sed meruit pietas, haec praemia virtus:
Nemo magis tanto dignus honore fuit.
Namque Lycaoniae quae subdita virginis Arcto


page 81, image: s105

Terra Borysthenidis limite iuncta iacet,
Te vehit insigni pietatis laude, fatetur
Se nihil ingenio maius habere tuo.
Comprecor his felix ut honoribus ergo fruaris,
Quae mea ne careant pondere vota, Vale.

AD CHRISTOPHORVM Turcum Alberti Cardinalis, Archiepiscopi Moguntini Cancellarium. ELEGIA V.

Maestus eram, nemorumque dolens secreta petebam:
Saevus amor maesti causa doloris erat.
Tristia flebilibus iactans ibi verba querelis,
Cur mea, dicebam, vota moraris Amor?
Ante duos annos mihi quae capienda fuerunt,
Coniugii capiam gaudia quando mei?
Fruge carens an messis erit mea semper in herba?
Quid iuvat agricolam non resecanda seges?
Aut ego currentis convertam vela carinae:
Tu minus aut longa me puer ure mora.
Haec ubi questus eram, pharetratus maesta querentis
Audiit a tergo verba secutus Amor.
Atque ita respondens, animo cur angeris? inquit
Haud procul a portu iam tua navis abest.
Sextus ubi gelido venturi mense Novembris
Lucifer, Aurorae mane reducet equos:
Cinctus Hymen serto redolentis tempora myrti,


page 82, image: s106

Tunc tibi lucentem praeferet igne facem.
Hactenus: et celeres movit, quibus utitur, alas:
Eque meis oculis praepes abivit Amor.
At mihi quando tori iam foedera sponsus inibo,
Nullus amicorum gratior hospes erit,
Quam tu, dulce meum decus, o charissime [Reg: carissime] : nemo
Plura voluntatis quo mihi signa dedit.
Ardua quae nunquam tetigissem limina regum,
Auspice sunt Musis te patefacta meis.
Ob tua complexus studia immensumque favorem
Me fuit ALBERTVS praesul amore suo:
Quo generosa nihil Germania Principe maius,
Nec sacra Romanae Curia sedis habet.
Te meus expectat socer, et quicumque frequentant
Saxonicae docti culta Lycea scholae.
Quin et Apollineae nectunt Daphneide Lauro
Florida venturo iam tibi serta Deae.
Si vacat, ergo tua precor ut cum coniuge laetus,
Ad thalami venias gaudia Turce mei.

AD CHRISTOPHORVM Carlevitium Georgii Ducis Saxoniae Praefectum. ELEGIA VI.

Blanda coegit amor tenerae me verba puellae
Dicere, coniugio nupta fruere meo.
Iamque vocatus Hymen aderit, dulcisque pudicum
Coniugis intrabit sponsa cubile sui:


page 83, image: s107

Lux ubi, quam toties ego spe votisque petivi,
Orta pruinosi sexta Novembris erit.
Missus ab ALBERTO legatus praesule Turcus
Pars erit hic pompae, spero, decusque meae.
Nec minus has cupio, iuvenis clarissime, taedas
Ornet ut insigni splendor honore tuus.
Iure sodalitii [Reg: sodalicii] primis tibi iunctus ab annis,
Hic quoque FRANCISCUS Vinariensis erit:
Inter amatorem qui me, nuptamque puellam,
Legitimi sanxit foedera casta tori.
Duce nec hinc aberit Charitum decus atque leporum,
Grande saginati Cario ventris onus:
Qui vaga scrutatus revoluti sidera caeli,
Coniugii dicet fata futura mei,
An Venus, et nostro sit Iuppiter aequus amori:
Inspicietque cavae signa notata manus.
Ergo meos inter conviva futurus amicos
Huc ades, utque queas sospes adesse, Vale.

AD DAMIANVMA Gois, Lusitanum. ELEGIA VII.

Quae tibi missa ferunt optatam verba salutem,
Condita sunt numeris hic Damiane meis,
Pandit ubi doctis hederae cultoribus Albis,
Sacram Gorgonei flumine fontis aquam.
Si fortasse tuas nondum pervenit ad aures,
Hinc procul ex aliquo nuncia fama loco:


page 84, image: s108

Dulcibus illecebris captum, formaque puellae,
Me tener uxorem ducere iussit Amor.
Quid tibi legitima cum coniuge forsitan inquis?
Nil nisi femineus iurgia lectus habet.
Libera me Veneris sine munere vita iuvabat,
Et sacra coniugii iura perosus eram.
Ante meos oculos adducto constitit arcu
Promta [Reg: Prompta] ferens dextra tela Cupido manu.
Cumque meum volucri fixisset arundine pectus
Tunc ita, cur vitam caelibis, inquit, agis?
Solus an odisti connubia? solus amorem?
Nulla tenet sobolis, te neque cura tori?
At ne sacra meae contemnas numina matris,
En grave traiecto pectore vulnus habes.
Risit: et ostendens forma praestante puellam,
Haec tua, dicebat, si cupis, uxor erit.
Illico corripuit mihi subdita flamma medullas,
Inque meo sedit corde receptus amor.
Denique succensus sic igne Cupidinis arsi,
Feruida Trinacriis ardet ut Aetna iugis.
Difficilem cupido nec se praebebat amanti:
Annuit optatis virgo rogata meis.
Sexta pruinosi cum lux erat acta Novembris
Dulcia percipiens gaudia nocte tuli.
Tunc, mihi despondit quam pronuba Iuno, puellam
Legitimo functus munere iunxit Hymen.
Quid laetos referam plausus, aut glorier, illo
Tempore contigerit quam mihi magnus honor.
Ad mea Legatos misit connubia Princeps,


page 85, image: s109

Nobile qui Mogi nomen ab urbe gerit.
Quique vetusta potens Suevorum regna gubernat,
Ampla dedit sponsae Marchio dona meae.
Nec minus egregio testati munere vates,
Laeticiae [Reg: Laetitiae] nobis signa dedere suae:
Per quos Argolicis et vocibus usa Latinis
Musa meo cecinit carmina digna toro.
Mollibus haec elegis tibi significanda putavi,
Esset ut ardoris cognita flamma mei.
Cetera de nostris scitabere rebus ab isto,
Qui procul adveniens haec tibi scripta tulit.
Summos ille mihi fuit intimus inter amicos,
Omnia deque meis cognita rebus habet.
Longior a nobis venisset epistola, si non
Scribenti calamum surripuisset amor.

AD ERASMVMEBNERVM Noribergensem, de Cometa, qui mense Augusto conspectus est, An. M. D. XXXI. ELEGIA VIII.

Haec tibi Saxonicis Ebnere Sabinus ab oris,
Imparibus mittit condita verba modis.
Hinc, ubi fulgenti ripas interlitus auro
Albis ad Arctoas cornua flectit aquas.
Mensis agebatur, Nemeaei terga leonis
Quo rapidis feruens Cynthius urit equis:
Terribilem diro cum vidimus igne Cometen,


page 86, image: s110

Nubibus infelix exeruisse caput.
Se negat huic similem vidisse prioribus annis
Tota Lycaonio subdita terra polo.
Solis ab occasu flammas spargebat ad ortum,
Bis spacio denos conficiente gradus:
Nec rutilo solitum ducebat ab igne colorem,
Mistus in ardenti corpore pallor erat.
Tempore quo surgunt variantia sidera celum,
Horida diffusis extulit ora comis.
Postque duas imo caput aequore condidit horas,
Quo solet occiduos mergere Phoebus equos.
Illinc, octipedis feruent ubi brachia cancri,
Praecipiti motus turbine fecit iter:
Longaque fumoso tulit huc vestigia passu,
Aequat ubi nocti pendula libra diem:
Hic Astraea tuo geminas cum sidere lances
Ambustumque suo torruit igne Iovem.
Praevia veloci cursuque secutus in Austrum
Terga recedentis Martis ab axe fuit:
Donec in obscuras moriens evanuit auras,
Lumine sopitas destituente faces.
Exitus ostendet quibus hoc fatale minetur
Sidus, et ingentis conscia stella mali.
Aut procul adductos Germania sentiet hostes,
Principis aut magni funere tristis erit:
Aut proprio tinctas foedabit sanguine dextras,
Motaque civili bella furore geret:
Nuper ut agresti cum sanguine rura madebant.
Ortus et insana plebe tumultus erat.


page 87, image: s111

Semper adhuc diri quoties arsere cometae,
Certa secuturi signa fuere mali.
Vertat in immanes utinam Deus omina Turcas,
Qui nova Pannonicis gentibus arma parant:
Rursus et Austriacas bellum meditantur ad oras,
Marte subacturi Teutona regna suo.
Quod nisi falsa movent vatum praesagia mentes,
Haud procul optatam suspicor esse diem,
Germano domitos qua marte videbimus hostes:
Ferrea captiva vincula ferre manu:
Atque triumphatas Helles Athamantidos urbes,
Mite sub invicti CAESARIS ire iugum.
Haec precor eveniant optatis omina rebus:
At quoque vestra novi Gallia si quid habet,
Huc ferat a Ligeri flaventes Albis ad undas
Nuncia sermonis littera missa tui.

AD CARDINALEM Petrum Bembum. ELEGIA IX.

Nuncius Ausonia qui venit ab urbe Quirini,
Huc tua BEMBE mihi verba legenda tulit,
Urbs qua Danubii flaventibus adiacet undis,
Velivolae clarum nomen adepta ratis:
Nunc ubi sceptrigeri divo cum Caesare Reges,
Pax ut in Europa constituatur, agunt.
Non ita gaudebat qui tristia carmina vates
Ad maris Euxini condidit exul aquas,


page 88, image: s112

Dulcibus accipiens ab amicis quando salutem,
Legit honorati verba diserta viri:
Ut iucunda mihi diffudit epistola vultum,
Non dubiam fecit quae mihi lecta fidem,
Nomen inoblito te pectore ferre SABINI,
Ex animo necdum me cecidisse tuo.
Infinita dedi iucundae basia chartae,
Laeticiam gestu testificante meam:
Atque ita, dispeream tristi modo funere, dixi,
Hac mihi grata magis littera si qua fuit.
At quod agis mecum, fera dum discordia serpit,
Quae summi lacerum carpit ovile DEI:
Ne graver afflictis fidei succurrere rebus,
Et placide studium pacis ut ipse iuvem:
Non his sufficio quamuis ego rebus agendis,
Estque meis impar viribus istud onus,
Omnes docte tamen conatus BEMBE parabo,
Ipse quibus paci consuluisse queam.
Vulnera dissidii qua convenit arte levabo,
Summaque cura mihi relligionis erit.
Ac nisi restituat concors modo gratia pacem,
Obruet heu nostrum quanta procella caput?
Sentiet hostilem discors Germania Turcam,
Et magni amittet nominis orba decus.
Quin hae dissidiis labefactae tristibus artes,
Funditus eversa cum pietate ruent.
Iam med, quae vario celebrabat carmine Reges,
Territa fatali tempore Musa silet:
Ut, Notus insano silvas ubi turbine perflat,


page 89, image: s113

Daulias occluso gutture maeret avis,
Atra sed obducunt non semper nubila caelum,
Ire solet pulsa nube serena dies.
Horrida tempestas nec tempore saeviet omni,
Quae modo perturbat commoda nostra malis.
Hos DEVS optata sedabit pace tumultus,
Caesare tranquillos efficiente dies.
Musica tum rursus me tangere plectra iuvabit,
Carmina quaeque legas, his meliora, canam.

AD LVDOVICVM BECcatellum Bononiensem. ELEGIA X.

Sol duodena regit qui signa volubilis anni,
Signiferi medium paene peregit iter:
Ex quo Danubii gelidum flaventis ad amnem,
Hic procul a patria sede remotus ago.
Iam desiderio me flebilis afficit uxor,
Pignore quae nostri dicitur orba tori,
Tristibus et lacrimis natam lugere sepultam,
Eius ab uberibus quam fera Parca tulit.
Ergo ubi roriferae noctis dimoverit umbram
Candida lucifero cras oriente dies,
Hospita Boiorum discedens arua relinquam,
Et patriae repetam dulcia rura meae.
Caesar inutilibus terat hic conventibus aevum,
Taedia me cogunt longa redire domum.
At mihi quem concors animorum gratia iunxit,


page 90, image: s114

Docte sodalitii [Reg: sodalicii] pars Ludovice mei:
Quemque, velut Pyladen Agamemnone natus amavi,
Iamque dolens tristi corde relinquo: Vale.
Dividimur vastis terrarum tractibus ambo,
Vivere quam vellem nos propiore loco.
Nubifer his longe iacet Apenninus ab oris,
Sub gelidis cuius natus es ipse iugis:
Aemilioque nimis distat procul Odera Rheno,
Odera flaventes accolo cuius aquas.
Forte Lycaoniam nunquam rediturus ad Arcton,
Conspicies oculis lumina nostra tuis.
Ecquid enim veteri regnata Tuiscone tellus,
Huc retrahat gelidam te quod ad Arcton, habet?
Non, ut in Italia, cultis hic myrtus in hortis,
Non citrio fragrans spirat odore nemus.
Frondea crescenti tentoria surgere buxo,
Eque maris nusquam rore theatra vides,
Cerea sed tantum vel pruna, vel educat uvas,
Si quis habet raras cultior hortus opes.
Tu quoque, magna licet Romae mihi cura videndae,
Vix oculis posthac conspiciere meis.
Non ego ferre graves aestus sub sole recuso,
Non me longinquum carpere taedet iter:
Nec calcare nives piget: aeriasque per Alpes
Invia praeruptis scandere saxa iugis.
Sed thalami consors, sed dulcia pignora lecti,
Me procul a patriis sedibus ire vetant.
Ante tamen vivus mea spiritus ossa relinquet,
Absentis nequeam quam meminisse tui.


page 91, image: s115

Ipse meos inter numerabere primus amicos,
Usque adeo tecum vivere dulce fuit.
Redde vicem, et longe tepidum submotus ad austrum,
Tu memori nostrum pectore nomen habe.
Inciderit quoties et mentio facta SABINI:
Ille mihi est fratris iunctus amore, refer.
Quin et ubi dominam venies ad Tybridis urbem,
Praestantes habitant qua tot in urbe viri:
Ausonios vates mihi conciliabis amicos:
Carminis autores [Reg: auctores] carminis autor amo.
Fronde triumphali redimitum tempora Vidam,
Quem tulit Eridani iuncta Cremona vadis.
Blandaque Nasonis referentem carmina Molsam,
Cuius habet similes vix Elegia modos.
Nec non Flaminium, cuius lepidissima vatis
Omnes insigni carmina laude ferunt.
Inprimis vero BEMBVM saluere iubebis,
Inclita quo gaudet Flamine Roma sacro.
Adriacae BEMBVM gentis decus, Attica cuius
Verba, velut dulci nectare tincta, fluunt,
Historico cuius calamo pater Adria tantum
Ob populi debet facta legenda sui:
Tybridis urbs quantum Patavino debet alumno,
Romuleos calamo qui celebravit avos.
Anglorum veteri natumque propagine Polum,
Cui triplicem linguam docta Minerua dedit.
Et Ciceroneo Sadoletum more loquentem,
Facundo Charites cuius in ore sedent.
Ac tot Aleandrum linguarum dotibus auctum,


page 92, image: s116

Cinxit Apollinea qui mihi fronde comas.
Omnibus his igitur me commendabis, et horum
Ipse salutabis nomine quemque meo.
Mollia sic ducant gelidas te fata per Alpes,
Sic patriae sospes restituare tuae.

AD CHRISTOPHORVM Turcum. ELEGIA XI.

Ecquid adhuc saeva correptus febre laboras?
Torret ut ardenti quae tua membra foco:
Horror et algentes tibi frigore concutit artus?
Mox ubi destituit fervidus ossa calor.
Bis cessante suas finivit voce querelas,
Cecropis Ismarium quae gemit ales Itym:
Bisque seges demessa fuit, cum languidus aegro
Semper et affecto corpore Turce iaces.
Iamque senescenti tabescis, ut audio, morbo,
Robur et aetatis concidit omne tuae.
O utinam pro te quantumvis dura liceret
Fata per alternas sustinuisse vices:
Ipse libens aliqua morbi te parte levarem,
Ne tantis aeger conficerere malis.
Namque voluntatis mihi talia signa dedisti,
Ut tua sit potior vita salute mea.
At tu, quarta tribus furiis soror addita, tandem
Ipsa fatigato corpore febris abi.
Quid iuvat insontem crudelibus urere flammis?


page 93, image: s117

Supplicium hoc debent, qui meruere, pati.
Non hunc Enceladi ducis impia castra secutum,
Constat in aeternos arma tulisse Deos.
Cur genus humanum nullo discrimine torques?
Si tibi fas, homines perdere: perde malos.
Illos conficias, Epicuri scita professi
Ludibrio nomen qui pietatis habent.
Vos o Pierides, vos si medicamina nostis [Reg: novistis] ,
Quaeso laboranti ferte salutis opem.
Paeoniae crescunt in odoris vallibus herbae,
Celsus ubi gemino mons petit astra iugo:
Emanatque sacro fons ex Helicone salubris,
Fecit Abantiadae quem pede regis equus.
Illinc Pegasei vos pocula ferre liquoris,
Plenaque odorato flore canistra decet.
Ah prohibete nefas mites prohibete puellae,
Afferat aegroto ne fera parca manus.
Vester honos agitur: vestros hic iuvit alumnos,
Officio semper demeruitque suo:
Qui si conciderit, morboque peribit acuto,
Nobis Maecenas vatibus ecquis erit?
Omnibus ex hedera voveo thymbraque coronas,
Si vestra incolumis restituetur ope.
Haec si vota tuae nil prosint Turce saluti,
Attamen optati signa favoris habent:
Declarantque meum, quo te complector, amorem:
Meque tuam tristi mente dolere vicem.
Et licet, affecto dum corpore deficis aeger,
Sit tibi conditio sortis acerba tuae:


page 94, image: s118

Fer tamen hanc animo non indignante ruinam,
Quam tua concussa vita salute facit.
Ortus es, ut mundi subiectus casibus esses,
Nullus in hoc expers funeris orbe fuit.
Vel cito vel sero, vitam mors omnibus aufert,
Quae tibi sunt aequa mente ferenda, feras.
Adde quod egisti melioris tempora vitae,
Nostraque sunt tantis saecula plena malis.
Aerumnas hominum si quis consideret omnes,
Triste sit ut nobis vivere: dulce mori.
Aspice, quae Regum discordia, respice surgat
A male pacatis quanta procella Getis.
Te DEVS in tanto vult hoc discrimine rerum,
Forte secuturis eripuisse malis.
Ergo valetudo tibi non erit aegra dolori,
Te DEVS hinc poscens ad meliora vocat.
Afferet aeternam vitae iactura salutem,
Flebilis optatum mors tibi munus erit.
Illud quin etiam de me solamen habebis,
Post obitum, si non utile, dulce tamen:
Quod non decedes ex hoc inglorius aevo,
Prosequar aeterno funus honore tuum.
Soluit ut erepto Pelignus iusta Tibullo
Naso, soluturus sic tibi iusta feram.
Neu quis praetereat tua nescius ossa viator,
Extabunt [Reg: Exstabunt] elegis saxa notata meis.
Verum, sive gravi morbo relevaberis aeger:
(Namque Deus morbo te relevare potest.)
Sive (quod avertant superi) spes nulla salutis


page 95, image: s119

Restat, et est vitae meta peracta: Vale.

AD GERMANIAM. ELEGIA XII.

Quo tua bellatrix abiit Germania virtus?
Dissimilis nostro tempore facta tui.
Vindelicis olim pepulisti finibus Hunnos,
Imperium magno cum sub Othone fuit.
Ad Solymas arces victricia signa tulisti,
Sceptriger imperii cum FRIDERICVS erat.
Nunc procul a Tanai ducentes agmina Turcae,
Danubii ferro depopulantur agros:
In tua grassatur terrarum viscera praedo,
Ausa nec hostiles es cohibere manus.
Te quibus ostentas, nunc utere grandibus hastis,
Et quibus in circo ludicra bella geris:
His animosa pias hastilibus assere gentes,
Si quid in audaci pectore martis habes.
Ah pudeat Scythicis egressum finibus hostem,
Militiae nobis praeripuisse decus.
Mollia dum sequimur nos desidis otia vitae,
Aspera bellator praelia Turca facit.
Dum cane venamur lepores, aut cuspide damas
Figimus, ille suo milite regna capit.
Denique nos tantum sine sanguine ludimus armis,
Ille gerit forti seria bella manu.
At generosa tuis Germania consule rebus,
Coge pharetratos vertere terga Getas.


page 96, image: s120

Ipsa tuas urbes e faucibus eripe lethi,
Et vetus imperii marte tuere decus.
Si secura mali non profligaveris hostem,
Tristia crudeli vulnera clade feres.

AD ILLVSTRISSIMVM Principem Ioachimum II. Electorem, Marchionem Brandeburgensem de instaurato Gymnasio Francofordiano. ELEGIA XIII.

Hospes ab exilio revocatas odera Musas,
Instaurare sua gaudet in urbe choros:
Unde fugata novem cum Phoebo turba sororum
Nuper, barbarie regna tenente, fuit.
Nam modo tempus erat, doctas profitentib. artes
Nullus habebatur quando Deabus honor:
Ingeniosa rudi sordebant carmina vulgo,
Spreta Medusaei numina fontis erant.
Tunc procul excedens hac Delius urbe recessit,
Vertit et exilio turba novena solum.
At res ista tibi magnum IOACHIME dolorem
Attulit, Heroi nec toleranda fuit.
Ac patriae postquam tibi tradita cura regendae,
Artibus ingenuis est revocatus honor.
Barbaries dedit acta fugam, dulcesque Camenae
Auspiciis Princeps huc rediere tuis:
Iamque frequentatur schola, quae deserta iacebat,


page 97, image: s121

Aonias docta pube colente Deas.
Nec studiosa cohors, Heliconiadesue puellae,
Hospitio poterant commodiore frui.
Summa racemifero vestit iuga collis amictu,
Sub quo Pieridum colle theatra iacent.
Talia nimirum loca sunt gratissma Musis,
Quae viridi cinctus palmite Bacchus amat.
Nec liquidi desunt fontes, qui murmure rauco,
Per iuga frondenti consita vite fluunt.
Actus ab umbrosa per acernos valle canales
Fons ruit, ac dulces eiaculatur aquas:
Inde quod erumpens pulcre [Reg: pulchre] fluat unda, vocavit
Callirhoe fontem numine Nympha suo.
Nec minus hausta sacros haec efficit unda Poetas,
Quam vel Gorgonei fons celebratus equi.
Hanc Eobanus aquam bibit Hessus: et acer eodem
Dicitur Huttenus fonte levasse sitim.
Fontibus adde lacus, et stagna virentia musco,
Innumero quorum pisce natantur aquae.
Labitur obliquis hic flexibus Odera, cuius
Altera Lenaeo palmite ripa viret:
Frondibus umbrosae praetexitur altera silvae:
Utraque montanis undique cincta iugis.
Odera, quo nullus piscosior irrigat amnis
Teutona Vandalico rura propinqua solo:
Perspicua sub cuius aqua, vitreoque profundo
Humida formosae Naiades antra tenent.
Quid molles referam viridanti gramine campos,
Florida qui certant vallibus Enna tuis?


page 98, image: s122

Hic iuvat aestivum captare sub arbore frigus,
Igneus Erigones cum canis urit agros:
Et volucrum dulces audire per avia cantus,
Pulsa quibus maesti cura doloris abit.
Floribus hic texunt operosae serta Napeae,
Hic agitant Satyri laeta per arua choros.
Urbs quoque dives opum: varias huc advena merces
Sulcato aeratis puppibus amne vehit.
Accedit populi cultus, non qualis ad arcton
Esse, sed Italica qualis in urbe, solet.
Incola nec similes habitat magalibus aedes:
Magnificae ostentant ardua tecta domus,
Quarum summa gerunt tales fastigia pinnas,
Quales magnorum prisca theatra Ducum.
Hectorei vero posuerunt moenia Franci,
A quibus urbs clarum nomen adepta tenet.
Ergo quod hic dulci frondent iuga consita Baccho,
Laetaque fontanis arua rigantur aquis:
Urbsque viris opibusque potens, quod rebus abundat
Omnibus, ac turpi rusticitate caret:
Gratior exulibus [Reg: exsulibus] , magis optatusque, Camenis
Nullus in arctoo contigit orbe locus.
Frivola quin etiam nisi sunt oracula Phoebi,
Gymnasium magni nominis istud erit.
Inclita nam reduces Musae cum templa subirent,
In quibus hic artes turba professa docet:
Ipse futurorum non inscius augur APOLLO,
Tales ore dedit vaticinante modos:
Soluite maesticiam [Reg: maestitiam] , tristes iam ponite curas,


page 99, image: s123

Quae sacra liquistis Phocidos arua Deae:
Non minus haec olim clarum loca nomen habebunt,
Ardua Parnasi quam iuga montis habent.
Innumeros iuvenes terrarum ex omnibus oris
Alliciet sedes huius amoena loci.
Haec procul aurorae roseo surgentis ab ortu
Dulcia visuri Pannones arua petent.
Nobilis insignes huc Istula mittet ephebos,
Huc Rheni properans accola carpet iter.
Balthica permensi venient huc aequora Cimbri,
Quique bibunt flavi Saxones Albis aquam.
Denique vix capient studiosus atria coetus:
Ad mea concursus limina tantus erit:
Hauriet hic varias artes linquasque iuventus,
Rite colet numen quae venerata meum.
Aut celebres discet vates aequare canendo,
Quos olim Latium, Graecia quosque tulit:
Aut sontes gravibus legum compescere poenis,
Civica pro trepidis armaque ferre reis.
Aut medicaminibus tristes depellere morbos,
Aut vaga siderei noscere signa poli.
Omnibus haec studiis schola sic florebit, ut olim
Cecropis urbs studiis floruit aucta meis.
Talia fatidico Latonius edidit ore:
Quae rata non dubiam sunt habitura fidem,
Scilicet externis procul e regionibus ingens,
Confluit huc doctas turba secuta Deas.
At tu macte tuis virtutibus optime Princeps,
Dulcia qui Musis otia agenda facis:


page 100, image: s124

Propagasque artes, quibus emollescere mores,
Et fera duriciem [Reg: duritiem] ponere corda solent.
Sic melius tota de posteritate mereris,
Aonidum reparas quod IOACHIME decus:
Alter ab Hesperidum quam si Tirynthius hortis
In patriam referas aurea mala tuam.
Quare magnificis extollent laudibus omnes,
Immensoque tuum nomen in orbe canent.
Omnibus a doctis celebrabere, Tuscus ut olim
Maecenas atavis regibus ortus eques.
Vive novenarum columen Ioachime sororum:
Utque diu florens sit schola nostra: Vale.


page 101, image: s125

GEORGII SABINI BRANDEBVRGENSIS Elegiarum Liber quartus.

AD CARDINALEM Petrum Bembum. ELEGIA I.

ILLE Sabinorum qui gaudet nomine vates,
Te procul a Viadri Bembe salutat aquis,
Cuius ad algentes ludit modo carmina ripas,
Aoniae tangens plectra sonora lyrae.
Si fortasse rogas, quibus amnis hic erret in oris,
Teutona Vandalico separat arua solo:
Quemque alias Viadrum Germania nuncupat, idem
Dictus ab indigenis Odera nomen habet.
Sed moror ipse tuas longis ambagibus aures,
Accipe nostra procul quid tibi Musa ferat:
Annua forte dies aderat, cum prisca biformem
Tybridis urbs Ianum devenerata fuit,
Providus ut caeli custos emittere pacem,
Et rigida vellet condere bella sera.
Moenibus exieram solus, vinetaque lustrans,


page 102, image: s126

Per nive candentes ingrediebar agros:
Versabamque graves maesto sub pectore curas,
Temporis expendens tristia fata mei:
Ut iuga Dalmatiae, ripasque binominis Istri,
Turca Pelethroniis depopuletur equis.
Arma nec Europae capiant ultricia reges,
Effera gens quorum marte domanda fuit.
Ergo trahens imo suspiria corde, fremebam,
Haecque dabam gelidis verba ferenda notis:
Nunc ego Dircaeus vates, fidibusque canoris
Inclitus Oeagri filius esse velim:
Non ut aves, rigidasque feras, nec saxa, vel ornos
Ducere, sed regum corda novere, queam.
Dicite summa quibus rerum concessa potestas,
Vestra quis ignavus pectora torpor habet?
Quod non indomitum bello compescitis hostem,
Cuius Pannoniam dextera caede replet.
Me miserum, quantas clades hic barbarus orbi
Intulit, est quarum commeminisse dolor
Aeoliae domitis mare Thracibus abstulit Helles,
Captaque ByZanti moenia victor habet.
Phoenicum vastavit agros, quaeque altus opacat
Florida palmifero vertice rura Thabor.
Caedibus implevit septemplicis oppida Nili,
Ac te Carpathio marmore cincta Rhodos.
Saevit in Istricolas iam nunc, Budaque potitus
Austriacis praedam finibus hostis agit.
Ne fera praedonis victoria longius iret,
Cura piis Ducibus suscipienda fuit.


page 103, image: s127

Graecia si rapta Menelai coniuge bellum
Gessit, et est hostem fortiter ulta suum:
Cur caelestis erunt Christi sine vindice gentes?
Nullus an innocui sanguinis ultor erit?
Proque tot abductis Hominum caesisque, piorum
Milibus, Europam sumere bella piget?
Heu quanto miseri gemitu suspiria ducunt,
Diripuit quorum barbara turba lares:
Quique manus vincti duris post terga cathenis [Reg: catenis] ,
Verbera coguntur tortaque lora pati:
Quod non sacrilegi Mahometi numen adorant,
Te sed adorantes optime CHRISTE colunt.
Ah si fata darent reduces hoc tempore reges,
Francia quos olim, Suevia quosue tulit:
Non ita falcato saeviret acynace passim,
Maestaque crudelis funera praedo daret.
Fortibus indomitos Auares compescuit armis
Magnus ab Hectoreis CAROLVS ortus quis:
Atque Saracenis, qui Betica regna tenebant,
Hesperii captas orbis ademit opes.
Primus in Armenia FR Idericus castra locavit:
Ad Solymos alter trans mare signa tulit.
Hac decus Heroes quondam sibi laude parabant,
Insitus hic animi regibus ardor erat.
Non ut dissidiis civilibus arma moverent,
Exitioque suos marte furente darent:
Sed procul arcentes ut avitis sedibus hostem,
Pro patriae gererent bella salute suae.
At modo nulla gerunt nisi bella domestica reges,


page 104, image: s128

Sustinet ex Ducibus praelia nemo foris.
Alter in alterius sic viscera saevit, ut olim
Gens quae Cadmeo semine nata fuit.
Efferus interea grassatur Turca per orbem,
Qui contundendus fulmine martis erat:
Templa prophanatis [Reg: profanatis] et disicit impius aris,
Stupraque cum saeva caede nefanda facit.
Non sic acta furit rabie Gangetica tigris,
Si qua vel est catulis orba leaena suis:
Nuper ut ille furens, violentis saeviit armis,
Hic ubi Pannoniam Noricus Ister adit.
Sepibus infantum suffixa cadavera pendent,
Ubera matronis ense resecta iacent.
Nec tamen e summis Europae regibus ullum
Afficit, et clades haec miseranda movet.
Felices animae, nostro quibus attulit aevo
Funeris extremam mors properata diem:
Ne Geticos metuant arcus, possintque ruentis
Excidium patriae triste videre suae.
Haec ubi verba leves iactabam questus ad auras,
Iamque petiturus moenia rursus eram.
Ecce bifrons, alto delapsus ab aethere, Ianus
Astitit: ancipiti territus ore fui.
Utque tremit ventis agitata palustris arundo,
Sic mea concussit luridus ossa pavor.
Illi Sithonia candens nive barba rigebat,
Aegoceri tectum vellere corpus erat:
Dextera gestabat baculum manus: inque sinistra
Clavis, qua superum panditur aula, fuit.


page 105, image: s129

Utque nives humeris, gelidos excussit et imbres,
Anteriore loquens hos dedit ore sonos:
Desine mirari solos quos FRANCIA reges,
Quosque potens olim Suevia marte, tulit.
Nondum tota iacet virtus extincta, supersunt
Hoc fera quos acuent tempore bella Duces.
Ecce suis quae nunc Germania dissidet armis,
Concordi iunget foedera pace domi:
Proque focis, arisque, et libertate tuenda,
Sumpta pharetratis inferet arma Getis.
Affectum miseris tot cladibus asseret Istrum.
Graiaque barbarico subdita regna iugo,
Inde citam ducens longinqua per aequora classem
Figet Idumaeo clara trophaea solo.
Non est fractus adhuc rex Ferdinandus, et alter
Augusti titulum qui modo frater habet.
Hic aget Hesperiae fortes in praelia gentes,
Ille Bohemorum robore bella geret.
Ergo pone metum, tristes ac siste querelas,
Quem metuis posthac non metuendus erit.
Dixit, et in tenues evanidus exiit auras,
Et mea coniciens sparsit in ora nivem.
At non vana mihi caelestis ianitor aulae
Rettulit, imperii iam coiere Duces:
Et modo confirmant aeterno foedere pacem,
Omnibus inque Getas viribus arma parant.
Martia terribili feriuntur tympana pulsu,
Tolluntur media bellica signa foro.
Ex Ducibus vero, quos pugnae ac cincta sequentur


page 106, image: s130

Agmina, septemvir Marchio, primus erit.
Marchio Teutonici pronepos animosus Achillis,
Virtutis specimen qui dedit ante suae,
Austriacis cum te grassantem depulit oris,
Vertit et in celerem saeve Tomita fugam.
I, decus imperii, patriaeque tuere salutem,
I tua quo virtus te IOACHIME vocat.
Te pridem cupidis expectat Achaia votis,
Ut semel excutiat triste redemta [Reg: redempta] iugum.
Maenalus inclinat prona tibi rupe cacumen,
Adventu gaudent Pindus et Ossa tuo.
Nec metuas enses, nec spicula tincta veneno,
Prospera suscipies auspice bella DEO.
Ille tuus protector erit, partoque triumpho
Ut laetus redeas victor ab hoste dabit.
At Romana pio quo Flamine curia gaudet,
O sacer Aonidum nobile BEMBE decus:
Te decet hortari Venetos, populumque Quirini,
Quos tua dulce loquens flectere lingua potest:
Omnibus invadant ut eundem viribus hostem,
Subsidio nobis, neu superemur, eant.
Nam velut accurrunt exciti sedibus omnes,
Cum vagus incensa Mulciber urbe furit:
Sic quoque vos sumtis [Reg: sumptis] accurrere convenit armis,
Ne rigidis simus praeda cruenta Getis.
Graecia suppetias olim si Thracibus isset,
Subdita Turcarum non foret ipsa iugo:
Nec modo lugeret superatus ab hostibus Ister
Paeona si Danais terra tulisset opem.


page 107, image: s131

Quare vestra nisi vicinos arma iuvabunt,
Tristia (crede mihi) vos quoque fata manent.
Nec minus alternae discordia semina litis
Tollere, BEMBE tuae pars pietatis erit:
Et sedare graves motus, quos tempore nostro
Turbata populus relligione facit.
Nam cum praecipue Latii sacer ordo senatus
Te colat, inque oculis urbs Tyberina [Reg: Tiberina] ferat:
Optimus assertor fidei, pacisque sequester,
Vulnera fomentis nostra iuvare potes.
Respice quas hominum reddens pro crimine mortem,
Abluit ipse suo sanguine CHRISTUS oves:
Optatamque gregi pastorum confice pacem,
Quorum dissidium tristia damna parit.
Nam fera dum motis certamina litibus instant,
Excubias nullus pro grege pastor agit.
Destituuntur oves et ruptis sepibus audent
Undique raptores in pecus ire lupi.
Summus in illustri Deus hac te sede locavit,
Ingeniique tibi flumina larga dedit:
Ut tua conciliet mitem facundia pacem,
Et verae partes relligionis agat.
Ergo tuos Venetos hortare, tuosque Quirites,
Ut sua nobiscum iungere castra velint:
Immanemque iuvent armis excindere [Reg: exscindere] gentem,
Quae nos exitio, sit nisi fracta, dabit.
Effice concilium simul ut solenne [Reg: sollemne] vocetur,
Elucescat ubi gloria vera DEI.
Id cupit, id votis ardentibus optat, id unum


page 108, image: s132

Expetit, et CHRISTI te pia sponsa rogat.

AD IOACHIMVM II. MARchionem Electorem, in expeditionem contra Turcas proficiscentem. ELEGIA II.

Sic tibi laurigeros victoria laeta triumphos,
Sic tibi converso terga det hostis equo:
Suscipe militiae Princeps fortissime curam,
Pro patria duri suscipe martis onus.
Et velut, ultorem quem sensit Amilcare natus,
Unicus Aeneadum Scipio murus erat:
Acer ut opposuit se fortibus HECTOR Achivis:
Sic patriae murus sis IOACHIME tuae.
Excitet aeternae te laudis ad arma cupido,
Qua solet Heroum mens generosa trahi.
Namque duces valido, patriam qui marte tuentur,
Hos ut Semideos cernis in orbe coli.
Exacuant etiam te saeva pericula, nobis
Instant a trucibus quae metuenda Getis.
Hoc igitur patriae non solum gloria bello,
Sanguine maiores quam peperere suo:
Sed quoque libertas, quam si Germania perdet,
Impia sacrilegi serua latronis erit.
Scilicet impuris cogetur dedita sacris,
Veri ludibrio nomen habere DEI:
Aspice Pannoniam, quae nunc subiecta tyranno,


page 109, image: s133

Cogitur in templis multa nefanda pati.
Ante colebat ubi CHRISTIVM solennibus [Reg: sollemnibus] aris,
(Heu scelus) ipse locum nunc Mahomentus habet.
Eripe nos igitur crudelibus eripe Turcis,
Iustaque pro patriis suscipe bella focis:
Assere Christiadum cum libertate salutem,
Atque redemtoris [Reg: redemptoris] templa tuere tui.
Hoc rogat, hoc series exoptat longa nepotum,
Quaeque cupit nasci libera, quaeque mori.
Clarorum hoc animae poscunt manesque virorum,
Pro patria vitam qui posuere suam.
Denique captivi tensis ad sidera palmis,
Hoc maesto gemitu, nocte dieque petunt,
Hinc procul a nostris abductos finibus atrox
Quos instar pecudum fustibus hostis agit.
At tu magnanimi Ducis annue fortibus ausis,
Aeterni soboles unica CHRISTE patris.
Non fera bella gerit scelerati more tyranni,
Pro populo vindex induit arma tuo.
Illius a cunctis vitam defende periclis,
Quae dubii praeceps alea martis habet.
Tu validas illi vires, animumque ministra,
Frangat ut audaci barbara tela manu:
Qualiter invictus caelesti robore SAMSON,
Mota Philistaeis contudit arma viris.
Sacrilegis vero Turcis immitte pavorem,
Quo dent in celerem terga cruenta fugam:
Non secus Isacidis ac bella gerentibus hostes
Versa repentino terga dedere metu.


page 110, image: s134

Quod precor, eveniet: neque enim sine numine, tantus
Prosequitur populi te IOACHIME favor,
His in dissidiis patriaeque tumultibus, omnes
Unanimes gaudent quod tua castra sequi.
Tanta Mycenaeus non agmina duxit Atrides,
Concidit Argolica quo duce Troia manu,
Quantas ipse equitum turmas, peditumque cateruas
Maximus imperii nomine ductor agis.
Teutonico cuius languore ferocia crevit,
Nunc tibi turcarum gens scelerata cave.
Iam video Scythici fluvios undare cruoris,
Corpora squallenti caesa iacere solo:
Inque potestatem redigi durissima Thracum
Regna, ferus quorum sceptra tyrannus habet.
Vos et io tristi nunc soluite pectora luctu,
Quos in compedibus barbara turba tenet.
Ultor adest, qui vos dominorum caede redemtos [Reg: redemptos]
Liberet, ac vinclis eximat, ultor adest.
O quos ille dies plausus, o quanta videbit
Gaudia, quae nullum sunt habitura modum,
Aspera finieris laetis ubi bella triumphis,
Vindice tutatus nos IOACHIME manu:
Cumque cathenati [Reg: catenati] reges proceresque Scytharum
Ante tuos ibunt inclite victor equos.
Aureus hanc utinam properantibus afferat horis
Lucifer, et celeri Cynthius axe, diem.
At iam tempus adest, ut agas in bella cohortes,
Te fera cum lituis tympana pulsa vocant.
I felix, avibusque move tua castra secundis,


page 111, image: s135

Excidat imperio te duce Turca suo.

CUR SERPENTES exuant senectutem. ELEGIA III.

Iuppiter imperium quo tempore cepit Olympi,
Et superis pulso iura parente dedit:
Sanguine taurorum faciebat sacra Tonanti
Vulgus, agebatur festus in orbe dies.
Iuppiter his motus sacris, quodcumque rogarent,
Id fore, iurabat per sua sceptra, ratum.
Conveniunt hominum coetus, omnesque iuventam,
Laedere quam posset nulla senecta, petunt.
Annuit omnipotens, tardumque vocabat Asellum,
Quo senior Bacchi vectus alumnus erat.
Haec age dona piis, dixit mortalibus affer:
A Iove mandatum munus Asellus obit.
Quid tibi cum tali, pecudum turpissima, dono?
Te grave lignorum dignius esset onus.
Ecce sitim fessus dum colligit inter eundum,
Flectit ad irrigui flumina fontis iter.
Quadrupedem vidit qui talia dona ferentem,
Servator liquidi gurgitis Hydrus ait,
Fluminis huius erit tibi copia nulla bibendi,
Ni mihi quae portas tergore, dona dabis.
Heu pecus ignavum, caelesti nectare munus
Nobilius, vili vendit Asellus aqua.
Anguibus exuitur mutata pelle vetustas,


page 112, image: s136

Tristia nos senio fata premente manent.
At rudibus caveat ne quid committat Asellis,
Qui bene curatas res volet esse suas.

DE PVELLA Francofordiana. ELEGIA IIII.

Torrida cum rapidis arderet solibus aestas,
Flavaque maturis frugibus arva forent:
Virgo sub arborea capiebat fronde quietem,
Cespitis in viridi gramine, propter aquam,
Hic ubi vitiferos allabitur Odera colles:
Fessaque dum placido membra sopore levat.
Clara quiescenti vox est audita puellae,
Surge, tibi magnae, surge, dabuntur opes.
Surgit, et attollens excusso lumina somno,
Haud procul insignis conspicit ora viri.
Hic ita, virgo tuum si me dignaris amantem,
Divitiis, dixit, sola fruere meis:
Thesaurosque tibi magnos tellure recludam,
Illa sub haec, noster quisquis es, inquit, eris.
Cumque fidem verbis his astrinxisset amanti,
Pristina mutatur forma repente viri.
Grandes igne micant oculi, frons torua minatur
Cornua, semicaper qualia Faunus habet.
Concipit his virgo perterrita, mente furorem,
Fertur et humanis sensibus orba domum.
Nunc ea compedibus duris et vincta cathenis [Reg: catenis] ,


page 113, image: s137

Se Stygii gazas promere Ditis ait.
Exhibet argentum custodibus, exhibet aurum,
Dextera signato nec vacat aere manus.
At nisi praeripiant aurum, dextramque prehendant,
In sua per buccam viscera condit opes.
Fallor? an insolito sunt plena quod omnia luxu,
Admonet haec auri prodigiosa fames:
Quodque Dei spreto, mortalia pectora, verbo
Sola parandarum cura fatigat opum?

AD CHRISTOPHORVM Turcum, de Oratione Isocratis ad Philippum Regem Macedonum, ex Graeca a se conversa. ELEGIA V.

Cum tua facundae mihi gratia cognita linguae
Esset, et ingenii dextera fama tui:
Nec meus auderet sine Maecenate libellus
Solus ad ignotas Principis ire fores:
Commendata tuo mea scripta favore putabam
Posse sacro tanti praesulis ore legi.
Ergo vir eloquii clara celeberrime fama,
Te puer his supplex versibus oro meis.
Hic liber ingenuo tibi si candore probatus
Dignus honorato Principe visus erit:
Ut nostrae exhibeas illi non no xia scripta,
Mollia cum fandi tempora nactus eris.
Haec nova quae Latiis oratio reddita verbis,


page 114, image: s138

Graeca sed, a summo rhetore scripta fuit,
Suadet ab Herculeo Macedum rex natus Amynta,
Adversus patriam ne ferat arma suam:
Vertat in externas sed bella domestica gentes,
Subdat et Argolico Persica sceptra iugo.
Sic tuus hoc utinam discordi tempore Princeps,
CAESARIS ingenium flectere mite queat:
In patria gratae conseruet ut otia pacis,
Bellaque cum diro iusta latrone gerat,
Qui Ducis Austriaci tot cladibus afficit urbes,
Vastat et hostili Pannona regna manu:
Seque triumphato moturum victor ab Istro,
Ad liquidas Rheni castra minatur aquas.
Si mea (quod spero) te iudice scripta placebunt,
Atque videbuntur praesule digna tuo:
Quem damus augusta precor hunc de pace libellum,
Ut tua propenso lingua favore iuvet.

AD ALBERTVM CARdinalem, Archiepiscopum Moguntinum et Madeburgensem. ELEGIA VI.

Ante, tuas gelidis qui fluctibus alluit urbes,
Ad fontem versis Sala recurret aquis:
Arctousque retro tepidos fluet Albis ad ortus,
Unde vehit nitido lucifer axe diem:
Quam tua pro misso mihi munere gratia Princeps,
Et meriti fama est interitura tui.


page 115, image: s139

Si victura meae iuvenilia carmina Musae,
Digna vetustatem posteritate ferent:
Nullius immemorem me temporis arguet aetas,
Proque tuo semper munere gratus ero.
Inclita Marchiacae referam primordia gentis,
Multaque te summo Principe digna canam:
Ut genus antiqua ducas ab origine Regum,
Nobilis illustri sanguine natus ab avi,
Bellica quem magno virtus aequavit ACHILLI,
Istius intexam laudibus acta tuis.
Utque sacerdotum tibi suffragante senatu
Contigerit triplex Pontificalis honor,
Vix ubi transieras tenerae lanuginis annos,
Eque rudi puero factus ephebus eras.
Innumeras alias et persequar ordine laudes,
Clara quibus fiet nominis aura tui.
Interea memorem testantia carmina mentem
Accipe, tantisper dum meliora dabo.

AD CARDINALEM Petrum Bembum. ELEGIA VII.

Si te prisca iuvat cognoscere nomina regum:
Hos oculis numeros excute BEMBE meos.
Illic Sarmaticosque Duces, ignotaque Romae
Bella, Lycaonio gesta sub axe, leges.
Nemo sed Arctoas, quas educat Istula, gentes
Pieriis celebres reddidit ante modis:


page 116, image: s140

Et mihi difficile his peregrinis addere rebus
Lumen in obscuro quae iacuere, fuit.
Ergo meae veniam dabis, ignoscesque Camenae,
Si minus haec forsan carmina lucis habent.
Dura nec offendant te regum nomina quaedam,
Haud satis in teneros molliter acta pedes.
Nam licet excellant animi virtute Poloni,
Barbara Vandalico nomina more tenent.
Quin et disparibus tentans silvestria cannis
Sibila, de Gallo carmen agreste dedi,
Qui fuit obsessam Ticini captus ad urbem,
Cum Iovis armigero dum fera bella gerit:
Haec rogo scripta legas, nobisque cupita vicissim
Ingenii mittas ut monumenta tui:
Nempe leves elegos, quos pubescentibus annis
Te iuvenem blandus ludere iussit amor.
Horum si fuerit mihi copia facta legendi,
Non erit ulla magis res mihi grata: Vale.

DIALOGVS VENERIS et Cupidinis, ex Luciano.

Cypria compellans pharetratum mater Amorem,
Flebilis audita est talia verba queri:
Venus. Dic age qui fiat dulcissime nate CUPIDO,
Omnes cum timeant numinis arma tui,
Humanumque genus, manes Erebique profundi,
Sollicitent superos et simul illa Deos:
Sola tamen doctis quae praesidet artibus, omne


page 117, image: s141

Effugit imperium casta Minerua tuum?
Iuppiter immensi moderator et arbiter orbis,
Ipse tuas sensit captus amore faces:
Sensit et aequoreis Neptunus victus in undis,
Iunoque furtivo saepe reperta toro.
Ut taceam reliquos, et tu quoque nate parentem
Iura pudicitiae me violare iubes.
Degener an solum quo Pallada vincere possis,
Extinctus nullam vim tuus ignis habet?
Desine diva parens mirari, et quaerere causam, Cupido.
Hanc mea cur nequeant tela ferire Deam:
Cumque potestati sint omnia subdita nostrae,
Sola meas spernat cur tamen illa faces.
Hanc ego perculsus metuo, cum lumine tantum
Aspicit aut vultu me truculenta notat.
Sed tamen aggressus sumtis [Reg: sumptis] quandoque sagittis,
Cum Dea non esset casside tecta, fui,
Celavique meum perplexis artibus ignem,
Ne tacitos posset prodere flamma dolos.
Nemo sed occultum quantumvis celat amorem,
Ipse meo semper proditus igne fui.
Insidias igitur postquam cognovit apertas,
Me procul in celerem depulit illa fugam.
Concita tum quoties galeam Dea vibrat et hastam,
Pectore cuncta mihi membra pavente tremunt.
Quid galeam metuis? quid acutae cuspidis hastam? Venus.
Nate tuo vanos excute corde metus.
Marte quid asperius fuit, aut quid durius ipso?
Succubuit regnis trux tamen ille tuis.


page 118, image: s142

Qui prius indomitus tibi tela necemque parabat,
Nonne dedit victas in tua vincla manus?
Cup. Mars Deus armorum nobis se dedidit ultro,
Ipse nec impositum ferre gravatur onus.
At quoties oculis me conspicit improba Pallas,
Quas iracundo non iacit ore minas?
Quam gerit, horrendam magna vi concutit hastam,
Taliaque insano dicta furore refert:
Ne mihi tela puer, mihi ne puer arma mineris,
Erras, haudquaquam nos tua turba sumus.
Si tamen accedes, nec me sinis esse quietam,
Nostra tibi saevas afferet ira manus.
Aut ego te pedibus rapiens ad Tartara mittam,
Aut tibi transfiget lancea nostra latus.
Hoc pater ipse Deum, cuius sum vertice nata,
Iuppiter, hoc Erebi Rex mihi testis erit.
Tales quando refert irato pectore voces,
E manibus nobis tela facesque cadunt.
Praeterea anguicomae gestat caput illa Medusae,
Cuius ad aspectum lumina nostra pavent.
Hoc ubi praetendit, fugio, ceu cerua leonem,
Aut fugit infestum territa dama lupum.
Ven. Siccine tu metuis conterritus aegide divam?
Magnanimi curas qui Iovis arma nihil.
At quoque contemnunt quare tua spicula Musae?
Imperiumque fugit turba novena tuum?
Num galeas vibrant etiam, aut hastilia torquent,
Dirave praetendunt Gorgonis ora tibi?
Cupido. Aonides vultu sunt, o Cytherea, pudico:


page 119, image: s143

Unice et illarum numina sancta colo.
Artibus hae semper, studiisque tenentur honestis,
Iuris in his igitur nil meus ignis habet.
Cantibus invigilant, ducuntque per arua choreas,
Luxuria vero desidiaque vacant.
Adde quod illarum captus dulcedine vocis,
Saepe voluptates, gaudia saepe fero.
Ven. Denique casta manet quare Dictinna, nec ullum
Vulnus habet iaculis saucia facta tuis?
Cup. In nullo manet illa loco, cursuque pererrans
Omnia, conatus effugit illa meos.
Nunc iuga montis adit, curuis nunc vallibus errat,
Aut nemorum saltus irrequieta tenet.
Nunc ibi veloces sequitur per devia ceruos,
Subdola nunc alibi retia tendit apris:
Suspensumque humeris arcum gestatque pharetram,
Armat et illius cuspidis hasta manum.
Haec, super Aonio coetu, castisque Deabus,
Arcitenens matri verba CVPIDO dedit.
Quisquis ad insani vitare Cupidinis arcum,
Ignibus et vacuum pectus habere cupit,
Numina Pieridum, venatricemue Dianam,
Aut colat armigeram Pallada: tutus erit.

EPITAPHIVM MAGDALEnae, Filiae Georgii Ducis Saxoniae, coniugis Ioachimi II. Marchionis Brandeburgensis.


page 120, image: s144

Hospes ad hoc venies casu quicumque sepulcrum,
Quae fuerint vitae perlege fata meae.
Ipsa sub hac capio quae mole sepulta quietem,
Marchiaci quondam Principis uxor eram:
Et vetus a magnis Ducibus genus orta trahebam,
Protegitur quorum Saxona terra manu.
Acer erat bello genitor meus, acrior armis
Aspera cum Phrysiis praelia fecit avus:
Caesareumque sua iuvenem virtute redemit,
Is cum Brugi tua captus in urbe fuit.
Nec minus illustris materno glorior ortu,
Mater Sarmatici filia regis erat,
Saepe rebellantes cuius victoria Moscos
Compulit imposito subdere colla iugo.
Vix egressa fui sextae trieteridis annos,
Quo domino nupsi tempore sponsa meo.
Hoc sine labe duo cum coniuge lustra peregi,
Legitimi seruans foedera casta tori.
Quinque mares, formaque duas praestante puellas
Ex ipsa coniunx me pariente tulit.
Quin et in hoc numero natos enixa gemellos,
Gloria fecundae rara parentis eram.
Qui superant, columen regni dominosque futuros,
Hos precor ut seruent numina summa patri.
Vivaque sincerae cultum pietatis amabam,
In te spesque meae CHRISTE salutis erat:
Cuius ut in gremio nunc morte soluta quiescam,
Summa animi semper vota fuere mei.
Concedes igitur caelestis munere vitae,


page 121, image: s145

Ut possim tecum maxime CHRISTE frui.

EPITAPHIVM IOANnis Carionis.

Haec tibi post obitum statui monimenta [Reg: monumenta] SAbinus,
Nominis ut vivat CARIO fama tui:
Historiae quamuis extant [Reg: exstant] operumque tuorum
Multa vetustatem quae monimenta [Reg: monumenta] ferent.
Cum tuus aethereos animus conceperat ignes,
Thestorides nostri temporis alter eras:
Saepe graves belli motus instare canebas,
Veraque fatidico pectore verba dabas.
Florida languescent, dicebas, lilia Galli,
Sentiet hostiles captaque Roma manus.
Gallus ab Augusto magni Iovis alite victus,
Roma triumphato praesule capta fuit.
Et procul a Scythico ventura Borysthene nobis
Agmina Turcarum vaticinatus eras:
Pannona vastarunt vicinaque regna Tomitae,
Omnia sunt nostris cognita vera malis.
Sed tibi propterea ruperunt stamina Parcae,
Funere sublatum teque dedere neci,
His maiora latent quae nos arcana futuri,
Indicio fierent ne manifesta tuo.
Non tamen Elysiis in vallibus umbra vagaris,
Nec te caeca nigri regia Ditis habet:
Quae prius ipse tua scrutari mente solebas,
Lucida sub pedibus conspicis astra tuis.


page 122, image: s146

EPITAPHIVM ALberti Turci.

Quisquis ad hoc elego signatum carmine marmor,
Deplorata gemens corpora, tendis iter:
Sic tibi longa neant ducentes stamina Parcae,
Ne pigeat vitae discere fata meae.
Christophori claro genitoris sanguine Turci
Cretus eram, summi quem coluere Duces.
Dictus ab ALBERTO ducebam praesule nomen,
Magnificas huius qui tenet urbis opes.
Is me lustravit perfusum rore salutis,
Gaudebatque mei compater esse patris.
Qui tenet Henricus Brunonis moenia Princeps,
Me quoque de sacrae fonte leuavit aquae.
Aequassem virtute meum famaque parentem,
Si concessa mihi debita vita foret.
Sed mea ruperunt fatales pensa sorores,
Ingressus vitae vix ubi limen eram.
Nona, sequebatur laeti quae gaudia partus,
Tristibus exequiis lux fuit atra meis.
Ne vixisse tamen me postera nesciat aetas,
Infida quem fato mors properante tulit:
Maesta mihi statuit pater haec monimenta [Reg: monumenta] sepulto,
Omnibus ut vivat nomen in ore meum.

EPITAPHIVM ILLVSTRISsimi Principis Ioachimi I. Electoris Marchionis Brandeburgensis.


page 123, image: s147

Hic IO ACHIME tui sita corporis ossa quiescunt
Marchio, qui primus nominis huius eras.
Nullus in imperio fuit obseruantior aequi,
Nec patriae rexit mitior alter opes.
Sanguine cum pascant animos et caede Tyranni,
Quos fera plus hominum bella salute iuvant:
Publica tranquillae tu commoda pacis amasti,
Nulla tuo strages edita marte fuit.
Cum tamen ulcisci tua dextera debuit hostem,
Acer eras: quamquam bella perosus eras.
Autor es, infesti quod non timet arma latronis,
Per tua qui carpit regna viator iter:
Nam consueta diu praedis ac vivere rapto
Te grave supplicium vindice turba dedit.
Quin etiam facundus eras: Germania novit,
Eloquii fuerit gratia quanta tui.
Nestoris es linguae dulcedine nomen adeptus,
Ut tuus Aeacidae nomen Achillis avus.
Marchia, Caesareis te legibus auspice gaudens,
Sustulit e patrio barbara iura foro.
Gymnasiumque recens fundasti, docta iuventus
In quo Pieridum dulcia plectra movet.
Ergo prius Suevus mutabit et Odera cursum,
Per tua qui liquidis regna feruntur aquis:
Caeruleusque retro sua cornua flectet Havelus,
Quam virtutis erit fama sepulta tuae.
At pia nunc animae concedat gaudia Christus,
Qui tibi confugium spesque salutis erat.


page 124, image: s148

EPITAPHIVM EIVSDEM Autore Matthia Illyrico.

[Gap desc: Greek section]


page 125, image: s149

[Gap desc: Greek section]


page 126, image: s150

GEORGII SABINI BRANDEBVRGENSIS Elegiarum Liber quintus.

ROMA A CAESARE Carolo v. capta.

URbs ego, quae genui praestantes marte Quirites,
Iuraque sceptrigeris regibus ante dedi:
Imperio cuius terrarum paruit orbis,
Quicquid et aethereo sub Iove mundus habet:
Me miseram, duris quam nunc exercita fatis,
Damna sub indigna conditione fero.
Multa diu fuerim cum passa miserrima rerum,
Flebilis est postquam sors mea facta semel:
Heu quoque Caesareos auxi captiva triumphos,
Ne pars ulla meis possit abesse malis.
Cum subit infelix igitur mihi lucis imago,
Hunc miserae casum quae mihi prima tulit:
Cum repeto tempus, quo tristia vincula nobis
Marte triumphantes imposuere manus:
Tunc ego distineor gemitu, tunc squallida semper


page 127, image: s151

Nostra repentinis imbribus ora madent.
Iunxerat Ausonius cum Callo foedera praesul,
Caesaris ut Latio pelleret arma solo:
Praesul, cui tribuit falsum clementia nomen,
Is mihi funestae cladis origo fuit.
Iamque dies aderat Maiis vicina calendis,
Pompa coronatis qua solet ire comis,
Annua quae veteris celebrat solennia [Reg: sollennia] Florae,
Hac ego ducebam gaudia laeta die:
Omnis eram secura mali, cum nuncia belli
Ecce volans penna praepete fama venit,
Caesareoque refert compleri milite fines,
Ocyus [Reg: Ocius] et Romam marte furente peti.
Improba quae pavidas ut vox mihi contigit aures,
Nullus in exanimi pectore sensus erat:
Haud secus obstupui, quam proditus ansere quondam
Cum Capitolina Gallus in arce fuit:
Aut ubi nubiferas conscendens Hannibal Alpes,
Terruit aduentu moenia nostra suo.
Nec spacium [Reg: spatium] , nec vis belli fuit ulla parandi,
Spe citius tanti venerat hora mali.
Non mihi miles erat, non armis apta iuventus,
Namque potens non sum Martis, ut ante fui.
Alloquor externos confcstim tristis amicos,
Vix tulit e multis unus et alter opem.
Fida mihi duris Florentia cognita rebus,
Non poterat fati certior esse mei.
Nec cito suppetias mihi Gallia ferre, nec armis
Adriacus poterat miles adesse suis.


page 128, image: s152

Quo cumque aspiceres, cives terrore pavebant,
Omnia plena metus, plena doloris erant.
Tristia maerentes edunt lamenta puellae,
Femineus tota plangor in urbe sonat.
Grandaevique senes evellunt vertice canos,
Infortunatos seque suosque vocant:
Nec non Pontificem simul execrantur [Reg: exsecrantur] , et omnes
Foedera cum Gallo quos iniisse iuvat.
Iamque mihi trepidam mentem spes ne qua levaret,
Additares fatis prodigiosa meis:
Quae velut haec inter mihi saeva pericula belli,
Improvisa novi causa pavoris erat.
Namque gravis tanto belli flagrante tumultu,
Plebs dum sollicito fletque doletque metu:
Qualis Apollineo correptus numine Python,
Irruit in medium vir sine mente forum.
Incola Baptistam cognomine turba vocabat,
Pauper hic Albani montis alumnus erat.
Me miseram, dixi, quid et haec mihi monstra minantur?
Parcite tam diri conscia fata mali.
Forma horrenda illi, pallens sine sanguine vultus,
Marmor ut in Pariis montibus esse solet.
Ardentes oculi tremulo fulgore micabant,
In liquidis tanquam luna refulget aquis.
Denique fatidico cum numine concitus esset,
Afflatusque sacro Phoebe furore tuo:
Bis caput attollens, bis ad ardua sidera palmas,
Terruit indigno meque meosque sono.
Atque ita, Vae miserae, vae quam tibi flebilis assum


page 129, image: s153

Nuncius [Reg: Nuntius] immensi Roma doloris, ait.
Gens inimica venit, venit huc effrena iuventus,
Nescio quid nobis illa minata mali.
Haec tibi: sed quid ego patriae sum tristis aruspex?
Imminet heu fatis magna ruina tuis.
Sextus ab Eois consurgens Lucifer undis,
Protulerit Phoebo cum redeunte diem,
Quantus erit gemitus, caedes o quanta tuorum?
Quantaque crudeli damna sub hoste feres?
Cladibus insignes mirari desine Cannas,
Ad Trebiam bello desine victa queri:
Pugnaque feralis cedat Thrasimenia, cedat
Quae gravis in fastis Allia nomen habet.
Lux ventura tibi tantum dabit illa malorum,
Praeterito quantum tempore nulla dedit.
Haec et plura, mihi lacrimis referebat obortis,
Cognita non levibus postmodo vera malis.
Tunc demum trepidare magis miserabile vulgus,
Acer et augeri coepit in urbe metus.
Tunc ego flaventes rupi de fronte capillos,
Turritum gemitu concutiente caput.
Maestaque sublatis percussi pectora palmis,
Et prece caelicolas sum venerata Deos,
Irrita vesani facerent oracula vatis,
Aeoliisque darent ista ferenda notis.
At mea vota nihil (neque enim mutabile fatum
Hoc erat) ad superos nil valuere preces.
Ergo sexta suos postquam produxerat ortus,
Illa secutura clade nefandae dies,


page 130, image: s154

Ecce propinquabat Romani praesulis hostis,
Sic vir ut ille mihi vaticinatus erat,
Cumque omni populo sua castra movebat ad urbem,
Heu multis miseram castra datura necem.
Tempus erat rutilo quo primum frigida caelo
Nox abit, ac vitreo rore madescit humus:
Quo nitidum scandens Hyperione natus Olympum,
Candida luciferis sidera pellit equis:
Tristis ad aethereum solis iubar ore levabam,
Sol oculis iterum tene videbo meis:
Conspexi longe fulgentibus obuia telis,
Agmina per latas approperare vias.
Protinus exoritur clamor, clangorque tubarum,
Raucaque taurorum tergora pulsa fremunt.
Turba ruunt, murosque petunt, ferrumque capessunt,
Summus ubique timor, summus ubique pavor.
Regis ut Hippotadae luctantibus insula ventis
Nutat, et aequoreo mota tridente tremit:
Sic mea prae magna formidine membra videres,
Instantisque mali contremuisse metu.
Ardua ducit iter per mollem semita clivum,
Unde procul cerni moenia nostra queunt.
Hinc contemplatus Borbonius aspicit urbem,
Sub duce quo totum Caesaris agmen erat.
Is satus antiqueo Gallorum sanguine regum,
Natali sed erat pulsus et exul [Reg: exsul] humo,
Pontificisque flagrans odio huc adduxerat agmen:
Efferus Aeneadum vidit ut ergo domos,
Instar cristati caput altaque colla draconis


page 131, image: s155

Tollit, et intorquens lumina, bile tumet,
Deque iugi tergo, mihi fanda nefanda minatus,
Ipse maniplares [Reg: manipulares] nomine quosque vocat.
Aspicite has (inquit) sedes, haec tecta Quirini,
Quicquid in his vestrum, si capientur, erit.
Illic Pontificis Gazas, et habebitis amplas,
Turba sacerdotum quas cumulavit, opes.
Quin et posteritas, aeternaque fama loquetur,
Non minus audaces vos habuisse manus,
Quam veteres illos Celtas, quos Principe Brenno
Romuleos aiunt diripuisse lares.
His dictis rabies, praedaeque nefanda cupido,
Quae stimulis mentes excitat, aucta fuit.
Iamque emensus iter, nec longius hostis ab urbe [(transcriber); sic: urb] ?
Quam bombarda globum mittere posset, erat.
Apparet densis acies instructa cateruis,
Armatisque viris ferreus horret ager.
Florida quam multae per rura videntur aristae,
Aureus aethereis cum Leo feruet equis:
Quam tumido multi voluuntur in aequore fluctus,
Oceani liquidas cum subit Haedus aquas:
Ante meos oculos, tot tela, tot arma videbam,
Civibus exitium triste minata meis.
Tandem missus adest praeco, qui moenia dedam
Imperat, haecque mihi iussa superba refert:
Caesareum qui ductor agit Borbonius agmen,
Te sibi portarum pandere claustra iubet.
Huius nolueris si iussa facessere, saevi
Militis hostili diripiere manu.


page 132, image: s156

Quid faciam? summus recludere moenia praesul,
Dum timet offensi CAESARIS arma, vetat:
Acer et hortatur cives, ut marte resistant,
Ac perferre prius tristia quaeque velint,
Quam victas praebere manus, quam pandere portas
Hostibus, et firmam destituisse fidem.
Interea caelum nebulis obducitur atris,
Quas exhalabat mane palustris aqua:
Maestaque conspicuos ne Sol in funera vultus
Praebeat, obscura nube recondit equos.
Admovet extemplo Borbonius agmina muris,
Ut nebulae tenebris eripuere diem:
Inter et arma fremit, qualis cum tecta ferarum
Lustrat terribili rugit et ore, leo.
Appositis illos conscendere moenia scalis,
Hos iubet audaci frangere claustra manu.
Illico tormentis muralibus intonat aether,
Telaque brumali grandine plura cadunt.
Tollitur immensus per propugnacula clamor,
Vox et ab hostili missa cohorte redit:
Nube sub aeria qualem clangoribus edunt,
Quae cum Pygmaeis belligerantur aves.
Murus erat longi consumtus [Reg: consumptus] temporis aevo,
Porta triumphalis quo fuit ante loco.
Hunc Tartessiacis legio quae venerat oris,
Gens et Aragonio sanguine creta, subit:
Et celeri cursu, pavidae formidinis expers,
Emicat, in praedae spemque vocata ruit.
Aeneadae contra propugnant moenia: torquent


page 133, image: s157

Non profectura, spicula, saxa, manu:
Dumque licet, totis arcent conatibus hostem,
Omni, qua possunt, seque tuentur ope.
Haud secus, ac quando solet oppugnare carinam,
Saeva procellosi fluctibus ira maris:
Nautica turba latus munit, fluctusque refundit,
Et rabidis ventis turgida vela negat,
Donec ad extremum victricibus occupat undis
Impetus, et captam mergit in ima ratem.
At ferus Hispaniae Borbonius agmina gentis,
Dum monet, ac segnes increpat ore moras,
Atque per infandam stragem, per caedis aceruos,
Acrius inferri bellica signa iubet:
Ictus glande cadit, quam sulfure machina belli
Impulit, ex altis eiaculata iugis:
Traiectoque necem tulit inguine [Reg: inguene] : victor acerbo
Perciperet luctu gaudia ne qua meo.
Gaudebam cecidisse caput, rebarque peremto [Reg: perempto]
Iam duce, confestim signa datura fugam:
Sed mihi laeta malo fuit haec damnoque voluptas,
Spemque fefellerunt fata maligna meam.
Nam ducis interitum pugnax ubi vidit Iberus,
Omnibus inceptum viribus urget opus,
Vindictamque parat: nec tela minantia quicquam
Exhorrescit: iter sed furibundus agit,
Perruptoque omni munimine densus inundat,
Totaque crudeli moenia caede replet.
Non sic aggeribus violento gurgite ruptis
Per Lygurum fertur spumeus arua Padus,


page 134, image: s158

Involuitque rapax armenta, trahitque rotatas
Vorticibus silvas, et sata sternit aquis.
Teutonis interea legio non segnius urbem
Occupat, atque alia praelia parte facit,
Qua nova surgebant alti fastigia muri,
Stabat et Aeneadum qua glomerata manus.
Nunc quibus infelix lacrimis, quo funera fletu
Prosequar, hostili funera facta manu?
Non si plura mihi cum linguis pluribus essent
Ora, queam strages enumerare meas.
Multa trucidantur scelerato milia ferro,
Haud remanet vacuus caedis in urbe locus.
Patricii cum plebe simul discrimine nullo,
Integra decrepito cum sene turba cadit.
Nec sacrata Deo quemquam delubra tuentur,
Haec quoque funesta sunt violata manu.
Strata cadaveribus populi foedoque cruore,
Area templorum, ceu laniena madet.
Poplite procumbens iugulatur Clerus ad aras,
Vos adeo nulli templa tulistis opem.
O scelus infandumque nefas, quis barbarus umquam [Reg: unquam]
Sanguine sacrata tinxit in aede manus?
Inclita belligeri Germania filia Martis,
Insolita haec feritas gentibus unde tuis?
Olim cum Totilas simili mea caede replebat
Moenia, templorum limen, asylon erat.
Territus in sacram quisquis confugerat aedem,
Sacri tutus erat relligione loci.
Nemo profanabat delubra cruore, nec aras:


page 135, image: s159

Miles quippe tuus mitior ante fuit.
At quid saevitiam Germanorumque furorem,
Ceu non saevierit cetera turba, queror?
Caesaris implebant Latiae quoque castra cohortes,
Aequabant animi quae feritate Scythas.
Primus in his ductor Gonzaga, Columnius alter,
Terribili dictus nomine Sarra, fuit.
Hi duo marte truces, similesque frementibus ursis,
Quos stimulat rabies improba ventris, eunt:
Septimiique petunt dictam cognomine portam,
Qua sub Ianiculo moenia colle iacent:
Illatisque illuc signis, fora caede cruentant,
Nullibi funestae maior imago necis.
Inde replent largo Xystinum sanguine pontem,
Sanguinis in cursu Tybridis unda rubet.
Tybri quid infestis es passus ab hostibus umquam [Reg: unquam]
Tristius? heu quantum sanguinis amne vehis.
Non sic Iliaca funestus clade Scamander,
Diri quando manus sensit ACHILLIS, erat.
Ipse cruentato tot funera gurgite voluis,
Ut tibi pene tuum praepediatur iter.
Iam sed luciferum currum, Phoebique iugales,
Doris Atlantea suscipiebat aqua:
Spissa reducebat telluris et umbra tenebras,
His finem tantis impositura malis.
Post tot enim caedes sub noctem solis ab ortu,
Spes erat extinctam sanguinis esse sitim.
Non minus ira tamen saevitque licentia ferri,
In multam rursus continuata diem.


page 136, image: s160

Tum quassi evulso procumbunt cardine postes,
Frangitur excussis ianua clausa seris:
Illataeque faces tectis incendia praebent,
Mars rigido ferro, Mulciber igne fuit.
Perque domos fiunt incensaque limina caedes,
Restinguenda velut sanguine flamma foret.
Hic herus in mediis prosternitur aedibus, illic
Oppetit ante sui filius ora patris.
Denique ut ad praedam conversae a caede cohortes,
Certatim spoliant, atria, templa, domos.
Diripiuntur opes, tota nihil urbe relictum,
Omnia, quae tenui, barbarus hostis habet.
Talis erat facies et maestae noctis imago,
Pergama Durateo cum caperentur equo.
Me vero non sic argenti praeda nec auri,
Totaque per noctem facta rapina movet,
Ut miseranda dolet veterum iactura librorum,
Hei mihi sacrilegae quas rapuere manus.
Quisquis es, immitis te Gnosius arbiter Orci
Puniat ardenti sub Phlegethontis aqua,
Cuius prima manus scelus hoc conata nefandum,
Ausaque Musarum perdere dona fuit.
Turpia praetereo castis illata puellis
Stupra, verecundo non referenda sono.
Praeterea tormenta, quibus captiva iuventus,
Cumque viro coniux excruciata fuit:
Ut proferret inops, et avaro traderet hosti,
Sicubi defossas occuluisset opes.
Ipsa recluduntur quoque busta cupidine praedae,


page 137, image: s161

Tuta sepulcrorum nec monumenta manent.
Iulius eruitur tumulo, qui nominis huius
Alter, Apostolica sede potitus erat:
Eius et articulis est aureus orbis ademtus [Reg: ademptus] ,
In quo gemma tamen non preciosa [Reg: pretiosa] fuit.
Forte sed acciderit quid in ista clade requiras
Pontifici: tanti qui mihi causa mali.
Praesul ubi captam perterritus audiit urbem,
Et rigido passim funera marte dari:
E Vaticano propere confugit in arcem,
Quae stat munito non capienda loco.
Huc quoque Cardinei patres formidine mortis
Fugere, et vitae consuluere suae.
Verum dura tamen senserunt vulnera cladis,
Omnibus exuti quae tenuere bonis.
Iamque rubescenti genitrix ubi Memnonis ortu
Surgeret, arx denso milite cincta fuit.
Arx munita quidem, sed nulla siliginis illic,
Nullaque triticei copia farris erat.
Ergo nec potuit, quanquam [Reg: quamquam] tutissima fossis,
Longa ferre graves obsidione moras.
Vix ubi plena semel Phoebe lustraverat orbem,
Praesule deditio facta iubente fuit.
Eloquar? an taceam diris convicia linguis
Quae tum clavigero facta fuere patri?
Postquam marte furens, scriptisque imbuta malignis,
Constitit in capta Teutonis arce cohors,
Ecce quatit risu caput, oraque soluit amaris
Vocibus, hosque refert ludificata iocos:


page 138, image: s162

Alme pater salue: tua nunc ubi clavis? Olympum
Diceris, ac Stygias qua reserare fores.
Illud ubi nunc fulmen habes, conterruit olim
Imperii summos quo tua dextra Duces.
Quam bene consuluit caelesti CHRISTVS ovili,
Ipse suas cum te iussit obire vices?
Per te quippe sata est omnis discordia, per te
Christicolae nulla pace fruuntur oves.
Tu funesta trucis iecisti semina belli,
Quo nunc Italiae flagrat et ardet humus.
Te suadente ferox bis rupit foedera Gallus,
Saeva bis offenso movit et arma Deo.
Has tibi postremo clades, haec vulnera debet,
Plena cadaveribus quae modo Roma iacet.
I nunc teque Dei summum refer esse ministrum,
Fungeris egregie munere nempe tuo.
Talibus insultat dictis Germanica pubes,
Pontificem qua tunc mente fuisse putas?
Inde loco angusto custodia suscipit illum,
Cuius in arbitrio cuncta fuere prius:
Sollicitoque datur Princeps in carcere, cuius
Regia maiestas procidit ante pedes.
Nec tamen ista satis, sed adhuc maiora coactus
Subsannante pati milite saepe fuit.
Namque die medio, post lautae gaudia mensae,
Incaluit quoties Teutona turba mero:
Gestabatur iners lectica miles eburna,
Vestibus utque sacer praesul amictus erat.
Binis ille crucem digitis cum pollice iunctis


page 139, image: s163

Signabat, Latius quo Papa more solet.
Plurima stipabat lecticam turba clientum,
Ludicra quaque suum pompa tenebat iter,
Vociferabantur viles per compita lixae,
Igne tuos hostes nunc Papa dede neci.
Erexere etiam furcas pendentibus aptas
Furibus, in campo Flora vetusta tuo:
Plurima cumque forent auri numeranda talenta,
Ipse nec in promptu praesul haberet opes;
Cardineos traxere senes huc compede victos,
Supplicii miseros excruciante metu:
Et placata trucis nisi militis ira fuisset,
His deformis erat mors obeunda viris.
Singula quid referam? nil non immane peregit,
Impius effrenae gentis in urbe furor.
Advena quot Tybris limosas voluit arenas,
Quot sub Aventino gramina colle virent,
Tot mala pertulimus quae si narrare liberet,
Longior hac nostra nulla querela foret.
At quibus offendi caelestia numina rebus,
In caput ut rueret tanta procella meum?
Scilicet hoc merui, claris ubi feta triumphis,
Asserui valida iusque piumque manu?
Astrinxique feros homines ubi legibus aequis?
Imposito domuit quos mea dextra iugo:
Cumque bonas artes mihi propagare per orbem,
Curaque mortales erudiisse fuit?
Ergo ego terrarum victrix, tot regna subegi?
Tantaque difficili bella labore tuli?


page 140, image: s164

Ac tot inhumanas docui mansuescere gentes,
Iusticia [Reg: Iustitia] , studio, relligione, fide?
Talia pro meritis ut demque praemia ferrem,
Nulla quibus tribui deteriora queant.
O utinam, si me tam tristia fata manebant,
Auspice te nunquam Romule structa forem:
Aut aequata solo, disiectaque funditus essem,
Igne meas ussit rex ubi Brennus opes:
Tota vel excisis iacuissem diruta tectis,
Cum tulit in nostrum Vandalus arma caput.
Felicem Priami, quam tellus occulit, urbem,
Densque permistis vepribus herba tegit.
Vos et Agenorei felicia moenia Cadmi,
Quae modo convellens vomere taurus arat.
Illa ego sum, belli quae tot perculsa procellis
Spiro, nec extingui [Reg: exstingui] marte furente queo.
Illa ego sum, nullo quae possum funere mergi,
Iam quamuis iaceam semisepulta diu:
Utque iecur Tityi nunquam perit, atque renascens
Semper ab assidua dilaniatur ave,
Sic ego perpetuos cogor sufferre dolores,
Interitus hora non veniente mei.
Vos tamen o superi, nostrae miserescite sortis,
Si precibus flecti numina vestra queunt:
Hancque mihi factam crudeli vulnere cladem,
Hostis mortifera clade piate mei.
Militibus precor his lethalem [Reg: letalem] immittite pestem,
Quorum sacrilega sum modo capta manu:
Ne reduces videant patriam, laetique triumphent


page 141, image: s165

De nobis, sed in hac emoriantur humo:
Ut periere truces Galli, de nomine quorum
Nomen adhuc etiam Gallica busta tenent.
Aut funesta lues quos non demiserit Orco,
Hos feriant caelo fulmina missa, precor.
Si luit Argolicus poenas exercitus olim,
Ictus terrifico fulmine, mersus aqua,
Unius ob furias Aiacis, dextera cuius
Fecerat in sacra Palladis aede scelus:
Fulmine num pereant? qui tot delubra, tot aras,
Ausi sanguinea sunt temerare manu?
At tu bellipotens et felicissime CAESAR,
Nostra tuo victor qui pede colla premis:
Tu mihi sis oro placabilis, armaque condas,
Mille quibus plagas, vulnera mille tuli.
Utque suo vulnus quod Achilles fecerat hosti
Auxilio rursus leniit ipse suo:
Sic tu, magnanimo quem virtus aequat Achilli,
Nobis auxilium vulneris oro feras,
Non incuso tuam, qua fortiter usus es, iram:
Nam tua iusta quidem iudice causa Deo est:
Sed de saevitia queror, illorumque furore,
Iniussu qui me diripuere tuo.
Nec dubito, capta si praesens urbe fuisses,
Ipse mei motus quin pietate fores:
Non ita vastari sivisses ignibus urbem,
Augusti titulum CAESARIS unde geris:
Ipse repressurus truculenti militis iram,
Et moderaturus frena furoris eras,


page 142, image: s166

Ingenio nam te placido natura creavit,
Ac tuus hanc laudem sanguis avitus habet,
Quod sit ab Hectoreis deductus origine Francis,
E quibus immiti pectore nemo fuit.
Per superos igitur, quibus aspirantibus urbem
Ipse subegisti CAROLE dive meam:
Per patriam veteri natamque Tuistone gentem,
Contulit imperii quae tibi sceptra sui:
Perque domum Austriacam, quae fortib. inclita factis,
Nobile terrarum nomen in orbe gerit:
Parce, tuumque meis excedere moenibus agmen,
Saevaque iam tandem ponere tela, iube.
Nam prope quarta suum reparavit Cynthia cornu,
Dum ferus hac miles ducit in urbe moram:
Et miseris plagas sine fine Quiritibus affert,
Ausonias necdum perdere cessat opes:
Dumque mihi notat ungue genas, laceratque capillos,
Hasque manus, supplex quas tibi tendo, ferit.
Si quid mitis adhuc superest pietatis et aequi,
Eripe me tantis eripe quaeso malis.
Sic tuus infringat scelerato cornua Nilo
Rhenus, et Euphratis sub iuga mittat aquas:
Sic Deus extendat totum tua regna per orbem,
Hacque diu vitae det tibi luce frui.

IN DIEM NATALEM Christi Salvatoris. ELEGIA II.


page 143, image: s167

Nunc te vera Dei soboles hominumque redemtor [Reg: redemptor]
Christe, Palaestina virgine nate, canam:
Namque dies agitur, quo laudatissima quondam
Te peperit, salua virginitate, parens.
At tua cantabo quibus incunabula verbis,
Nate DEO: laudes ordiar unde tuas?
Tu patris es verbum, quod erat, cum nulla fuerunt
Saecula, cum nondum terra, nec unda fuit:
Atque per hoc ipsum sunt omnia condita verbum,
Teque nihil factum non operante fuit.
Lumen es aeterno de lumine, veraque vitae
Lux, sine qua caeli lumina luce carent:
Tu fulgor, nec non ipsius imago parentis,
Consimilem quite gaudet habere sui.
Aequaevusque patri cum sis et originis expers,
Nasceris: arcanum quid magis esse potest?
Nasceris: ipse puer, mundi sator, arbiter aevi,
Ante tuae vitam qui genitricis eras.
Totus et immensi quem non capit ambitus orbis,
Clausit in angusta te quasi sede caro:
Quae tamen intactae matris caro sanguine tantum,
Nec fuit admisto [Reg: admixto] semine creta viri.
Verus homo, verusque DEVS, consorsque duorum,
Tu simul illius nomen et huius habes.
At quae causa fuit, cur aethere lapsus ab alto
Indueres hominis corpus et ossa DEVS?
Numinis ipse tui cur maiestate relicta,
Sponte tot ac tantis subicerere malis?
O nimium nostros nimium miserate labores,


page 144, image: s168

Unica nascendi nos tibi causa sumus.
Nam tua te bonitas, et nostrae cura salutis,
E patris eduxit maxime Christe sinu:
Consortemque Dei suprema in sede morantem,
Debile te fieri carnis adegit opus.
Quippe revelares ut inenarrabile verbum,
Quo promissa piis vita salusque fuit:
Et, quibus heu Patris iustam commovimus iram,
Nostra piarentur crimina morte tua.
Natus ob has causas, totique salutifer orbi
Es datus, et nostras iussus obire vices.
Utque dedit casto te virgo puerpera partu,
Asperior quavis sors tua sorte fuit.
Non tepidi Veris, nec aprici contigit anni
Tempus, erant acri rura perusta gelu.
Tristius horrebat brumali sidere caelum:
Frigore concretam noxque tegebat humum.
Nec domus excepit te splendida divite cultu,
Sed casa, quae vili Stramine tecta fuit.
Haec eadem vento casa peruia stabat et imbri,
Nam paries raro vimine textus erat.
Nec molli pluma, sed acuta carice, lectos
Sordidus hospitio praebet egente locus.
Siderei vero domus aurea plaudit OLYMPI,
Fulgida natali gaudet et aethra tuo:
Lux diffusa polo nocturnas dimovet umbras,
Ignea quin solito clarius astra micant:
Auditi resonant, caeli per inania, cantus,
Angelicus laeto quos dedit ore chorus.


page 145, image: s169

Ipse etiam Stygius [(transcriber); sic: stygius] carcer gaudentibus umbris
Plaudit, et exultat [Reg: exsultat] laetus ovante sono.
Salue, nate puer castae sine labe parentis,
Aeternae salue vera propago DEI:
Tu nisi sumsisses [Reg: sumpsisses] humani corporis artus,
Nos Phlegethonteae poena maneret aquae.
Nec vis Eumenidum saevique potentia Ditis,
Fracta nec horribilis mors superata foret.
Iam sumus exemti [Reg: exempti] poena, divinaque nobis
Gratia, natali conciliata tuo est.
Ergo quibus verbis, et quo tibi carmine grates
Humani generis CHRISTE redemtor [Reg: redemptor] agam?
Laus tibi sit nato, sit honos, et gloria semper,
Cuius adoptati nos bonitate sumus,
Rursus ut aeterno regno, vitaque fruamur,
Quae trucis imperio mortis ademta [Reg: adempta] fuit.
Quin itidem Patri sit honos et gloria, cuius
Munere tu nobis natus es, atque datus.
Nec non Spiritui sit honos et gloria sancto,
Virgine conceptus filius unde DEI es.
Per tua te vero cunabula, dulcis IESV,
Per tua te supplex viscera sancta precor,
Si te corde pio colimus, bella impia bella
Discute, quae nostro tempore mota fremunt:
Aspice nos propius summi patris unica proles,
Daque tui nobis agnitione frui.
Et licet hoc graviter te nos offendimus aevo,
Tu tamen Emmanuel, tu bonus esse velis.
Est pueris brevis ira bonis, placabilis aetas


page 146, image: s170

Haec facile offensam deposuisse solet:
Tu nobis igitur placabilis omnibus esto,
Quo melior non est natus in orbe puer.

AD PHILIPPVM BVCCHEmerum Alberti Cardinalis et Archiepiscopi Moguntini Medicum. ELEGIA III.

Cum mihi se praestent faciles in carmine Musae,
Quae nova sit forsan causa PHILIPPE rogas:
Cur magis historiae, quam carminis, autor haberi,
Posthabito tandem nunc Helicone, velim.
An, quia nulla manent hoc tempore praemia vates,
Me sacri titulum vatis habere pudet?
Non ita nam dulces amplector, ut ante, Camenas,
Et plus Aonia me nihil arte iuvat.
At modo plana dedi numeris quod scripta solutis,
Non levis autoris [Reg: auctoris] iussa verenda sequor.
Scilicet armipotens hoc me Germania vatem
Historico filo texere iussit opus.
Est gelidas inter valles, lucumque silentem,
Herbidus ad Viadri rauca fluenta locus:
Hic ego dum sedeo nemoralibus abditus umbris,
Blandaque consueto carmina more cano:
Ecce gerens frameam dextra, parmamque sinistra,
Femina castrensi venit amicta sago.
Atque ita, pone metum, neque enim, licet arma feramus,


page 147, image: s171

Martia nos tecum bella geremus: ait.
Illa ego sum genitrix magnorum clara virorum,
Urbs quibus imperium nunc Tyberina dedit.
Inclita Teutonicis qui gentibus indidit heros
Nomina, me natus matre Tu isto fuit.
Multa quidem gessi diversum bella per orbem,
Multaque sunt armis parta trophaea meis.
Ipsa meos illuc deduxi invicta colonos,
Qua rapido spumans amne Garumna fluit.
Ipsa Caledoniis incussi bella Britannis,
Anglorumque recens nomen habere dedi.
Quid loquar Hunnorum durissima regna? quid urbes
Hesperias: nostrae quas domuere manus.
Hei sed iniqua mihi sors hunc invidit honorem,
Clara voluminibus ne mea gesta forent.
Ecquibus Aeneadum non vivit gloria chartis?
Graecia praecones est quot adepta suos?
At mea laude caret virtus: quia nemo notavit
Res, nisi scriptorum barbara turba meas.
Haud tamen indignor, meritis fraudata quod olim
Laudibus, et nullo nomine clara fui:
Tum populus nostri de stirpe Tuistonis ortus,
Nil minus eloquii quam studiosus, erat,
Non sacra Musarum, sed Martis castra, colebat,
Tempora non doctis artibus ulla dabat.
Culta sed haec postquam studiis effloruit aetas,
Quod meritae careo laudis honore, queror.
Namque meos quanquam [Reg: quamquam] multi nunc inter alumnos,
Facundae docta Palladis arte valent,


page 148, image: s172

Quamuis eloquii praestantem dotibus aequent
Cecropium latio cum CICERONE senem:
Nullus in his peragit nostrae praeconia famae,
Nec patriae curat facta referre suae:
Tu nisi quod tenero cecinisti carmine nuper
Praelia Caesaribus facta SABINE meis.
Ergo per Aonii te fontis amabile nomen,
Te per Apollineas, quas colis, oro DEAS:
Ut patriae dignas ad sidera tollere laudes
Primus, et historici munus obire, velis:
Quamuis impariter iunctos deducere versus
Aptius, inque pedes cogere verba, queas.
Aspice Pontanum, Sebetida cuius ad undam
Nobilis historicum Musa recepit onus:
Nonne senis calamo Patavini, bellica scripsit
Gesta, licet melior carminis autor erat?
Nec tamen immensa rerum te mole gravabo,
Tantum clara tui temporis acta refer.
Quantas ediderit me CAROLVS auspice strages,
Gallica dum regnis expulit arma suis:
Egerit et capto quantum de rege triumphum,
Aurea qui clypeo lilia trina gerit.
Utque rebellantem Tyberim superarit et Arnum:
Depulerit Libyca victor ut urbe Scytham:
Duxerit Algerae quantas ad littora classes,
Maurus ubi rapido sole perustus agit.
Denique quam celeri virtute subegerit hostem,
Freta Sicambrorum quo duce terra fuit.
Haec precor intexas victuris gesta libellis,


page 149, image: s173

Teque sinas patriae, quaeso, movere preces.
Si tamen aut precibus minus, aut pietate moveris,
Acre tibi calcar fama perennis erit.
Nam bene si longa de posteritate merentur,
Condere quos patriae non piget acta suae:
Haec, quibus historiam referes, patriaeque triumphos
Scripta, tibi quantum sunt paritura decus?
Desierat, coepi: faciam matrona quod optas,
Et praestabo libens omne quod ipsa iubes.
Illud enim quanquam [Reg: quamquam] nostris est viribus impar,
Haud tamen impositum ferre gravabor onus.
Nec meus egregia conatus laude carebit,
Nam pius est patriae facta referre labor.
Vix ea fatus eram, per opacae devia silvae,
In sua bellatrix illico castra redit.
Ergo opus aggrediens, primis exordia cepi
Rebus, ab extincto CAESARIS huius avo,
Gallus ut ipse sibi desponderit orbis habenas,
Mortuus imperii cum moderator erat,
CAROLVS eximia virtutis et indole Princeps,
Ut sit in augusta sede locatus avi.
Haec modo complexi paruo sumus acta libello,
Cetera quod referam grande volumen erit.
Unica nunc rerum tutela PHILIPPE mearum,
Hoc opus auspicio nominis edo tui,
Qui mihi cum talis sis foedere iunctus amoris,
Taurica vix nostram soluat ut ara fidem,
Inter honoratos merito tu primus amicos,
Ingenii debes munus habere mei.


page 150, image: s174

Hoc igitur laeto, quo convenit, accipe vultu,
Hoc tibi sinceri pignus amoris habe.
Quin et contigerint ubi mollia tempora fandi,
Fac tuus ut Princeps haec monimenta [Reg: monumenta] legat,
Eius in hoc fiunt etiam praeconia scripto,
Laudatique frequens nominis extat [Reg: exstat] honos:
Nempe quod is fuerit suffragatoribus autor,
Liligero Regine sua sceptra darent:
Tradere sed mallent ut CAESARIS illa nepoti,
Teutona ne patrium perderet ora decus.
Quod nisi tam constans ac providus ipse fuisset,
Publica res quantis nunc foret aucta malis?
Legibus orba suis Germania, turpiter esset
Iussa sub externi Principis ire iugum:
Quique feris Scythiae cum gentibus impia iunxit
Foedera, Caesareas Gallus haberet opes.
Ipsius aeternas igitur testantia laudes,
Exhibeas illi scripta legenda velim.
Sic triplices ducant tibi stamina longa sorores,
Sic tua sit felix sospite prole domus:
Sic, alter veluti Podalirius, arte medendi
Languida mortifera corpora tabe leves.

IN PEREGRINATIONEM Stanislai a Lasco. ELEGIA IIII.

Lascus, Iasoniam cuius celeberrima navim
Gens, insigne vetus nobilitatis habet,


page 151, image: s175

Heroum similis, quos longa per aequora vexit
Phasidos ad gelidi Pelias arbor aquas,
Non ignava domi, nec inerti perdita luxu
Otia, natali duxit agenda solo:
Ipse sed ignotas urbes et regna petivit,
Quae procul a patria sede remota iacent.
Arua peragravit, quae spumifer alluit Albis,
Quaeque virens laeto palmite Rhenus obit.
Hinc ad liligerum se contulit advena Regem,
Magnificasque tuas Sequana vidit opes.
Bellica quin etiam Gallorum signa secutus,
Anguigeri subiit moenia capta Ducis:
Cumque foret stratus Ticini miles ad urbem
Gallicus, et versis terga darentur equis,
Non turpem dedit ipse fugam, sed vulnus honestum
Cumque triumphato vincula rege tulit.
Insubrium vero cum digrederetur ab oris,
Rursus Aquitanam tum peragravit humum.
Inde tetendit iter per nubiferam Pyrenen,
Et procul accessit flumen Ibere tuum:
Cuius in herboso riparum margine quondam
Ditia Geryonis pascua Regis erant,
Vidit et extremo semotos orbe Britannos,
Pulsaque ventoso Danica regna mari.
Te quoque lustravit gelido Noruegia caelo
Subdita, candenti quae nive tecta iaces.
Balthica Vandalicae perspexit et oppida gentis,
Quasque potens urbes Prussia martis habet.
Denique natales ubi rursus contigit oras,


page 152, image: s176

Et loca quae patriis Sarmata bobus arat,
Protinus accessit terram quae fortibus Hunnis,
Quaeque pharetratis est habitata Getis.
Inde petens adiit veterum Byzantia Thracum
Maenia, crudelis quae modo Turca tenet,
Adque Propontiacas urbes huc vectus et illuc,
Legit Abydeni littora curua freti.
Hinc, ubi Myrtoum sulcasset navibus aequor,
Turgida Carpathium per mare vela dedit,
Inque Palaestina, CHRISTI cunabula vidit,
Regnaque primaevi quae tenuere patres.
Adde quod Aegypti Regem, quod et ostia Nili,
Pyramidas vidit Memphi quod alta tuas,
Et Libyae tractus, et quae Sidonia Dido
Imperio tenuit Punica regna suo.
Quid loquar undantem flammis ardentib. Aetnam,
Cuius Mulciberi follibus antra gemunt?
Et cinctam canibus latrantibus inguina Scyllam,
Attractas vidit quam lacerare rates?
Aut quid Parthenopem? aut quid loquar inclitae Romae
Moenia, flave tuis Tybri propinqua vadis?
Aut dites Arni populos? urbemque potentem,
Quae tenet Adriaci regia sceptra maris?
Inde Tridentinas ad Norica rura per Alpes
Venit, et ex illis contulit hospes iter
Huc, ubi regna tenet, saltuque virente tuetur
Cincta Bohemorum candidus arua leo.
Tandem post varios casus, et longa viarum


page 153, image: s177

Taedia, natali vix requievit humo:
Continuo Litavosque Borysthenidasque Rutenos,
Ac desolatos advena vidit agros,
In quibus effrenis Scytha sanguine pastus equino,
Errabunda suo cum lare plaustra movet:
At vagus immensum Lascus quaecumque per orbem
Vidit, ut Aonio carmine nota forent,
Cultor Apollineae praestans Holtorpius artis,
Grandibus haec numeris ipse legenda dedit.
Interitura quidem tantorum fama laborum,
Quae nunc insigni laude feretur, erat:
Aspirante sacro, Phoebi nisi numine vates,
Versibus illustrans hoc celebrasset iter.
Ergo peragratis ut Iasona gentibus aequat,
Argoam meruit cuius habere ratem,
Sic etiam docti praeconia vatis adeptus,
Egregio nomen carmine Lascus habet.

AD CARDINALEM Petrum Bembum. ELEGIA V.

Unde leves Elegi missam tibi Bembe salutem,
Num procula viadro, quaeris ut ante, ferant?
Non: tuus hoc vates discessit ab amne Sabinus,
Hucque suos nuper transtulit inde lares,
Regius algentes ubi mons consurgit ad undas,
Bregela quas crebro vortice tortus agit:


page 154, image: s178

Bregela Iunipero praecinctus et ilice ripas,
Culta Borussorum qui secat arua vadis.
Quid tibi finitimis Scythiae cum gentibus? inquis,
Quae rigidi tantum praelia Martis amant:
Quaeque truces siluis horrentibus educat uros
Prussia, mutata cur tibi sede placet?
Huc mea traxerunt me fata: sed accipe paucis,
Mutandi fuerit quae mihi causa solum.
Caerula tendebat liquidi per nubila caeli
Arcas Atlantea Pleiade natus iter,
Lustrabatque nemus densum frondente salicto,
Nostra quod ad Viadri Musa colebat aquas,
Inter Hamadryadas ludens et Oreadas inter,
Dulcia tunc illic carmine voce dabam.
Protinus auratis ad me talaribus ibat,
Hauserat argutae vocis ut aure sonum.
Implicitam torto virgam serpente gerebat,
Ducere qua manes ex Acheronte solet:
Instar et incurui gestabat acynacis ensem,
Pictus et in flavo crine galerus erat.
At me compellans his vocibus: accipe (dixit)
Quae Iovis aetherea missus ab arce fero,
Est mutanda tibi sedes: te iussa Deorum,
Te procul hinc alio fata SABINE vocant.
Terra remota iacet, pigro subiecta Bootae,
Quam satus indomito Marte Borussus arat:
Terra ferax Cereris, fecundaque melle: sed expers
Aonidum: Scythiae namque propinqua iacet.
Belliger hic amplas Albertus possidet urbes,


page 155, image: s179

Teutonici referens nomen Achillis avi.
Acribus armorum studiis fortissimus heros,
Intrepido cuius pectora Marte calent.
Is dum pacis agit cessantibus otia bellis,
Promovet urbanae castra quieta togae.
Erigit impulsas bellorum turbine leges,
Ac populo dicens iura dat aequa suo.
Ut quoque vulgus iners doctas traducat ad artes,
Laurigero Musas ex Helicone vocat:
Hospitiumque recens illis, et nobile condit
Gymnasium, cuius tu moderator eris.
Is te magnificis augebit honoribus illic,
Is tibi dona, quibus dignus es, ampla dabit.
Nam quos ingenium commendat et inclita virtus,
Largus in hos confert, Cyrus ut alter, opes.
Ergo verte solum, patrias et desere sedes,
Illo fata manent te meliora loco.
Haec ubi fatus erat, paribus se sustulit alis,
Turbarunt animum nuncia verba meum:
Triste videbatur patria discedere terra,
Sed facienda tamen iussa tonantis erant.
Sic igitur laribusque meis hortisque relictis,
Quos Viadri retinent moenia iuncta vadis,
Ignotos adii mutata sede Borussos,
Succina littoribus qui preciosa [Reg: pretiosa] legunt.
At non falsa mihi Tegees praedixit alumnus,
Hic ego nam tali sum modo BEMBE loco.
Ut desiderio patriae non angar, et aequa
Mente Lycaonio fata sub axe feram:


page 156, image: s180

Talis in his etiam Princeps mihi contigit oris,
Qualis in Italia Borsius ante fuit:
Qualis et excellens fuit ille Feretrius heros,
Ingenii laudant quem monimenta [Reg: monumenta] tui.
Semina virtutum quo propagentur et artes,
Tecta novem Musis hic habitanda dedit.
Utque bonis studiis, ita moribus, excolit urbes,
Imbuit ac vera relligione DEI.
Namque ferox hominum genus est et agreste sub arcto,
Noticiam [Reg: Notitiam] nondum quod pietatis habet:
Caeruleos instar sed adorat numinis angues,
Mactatoque litat sacra nefanda capro.
Discat ut ergo pios ad Balthica littora ritus,
Exuat et mores vulgus agreste suos,
Optimus ingenuas Princeps hic excitat artes,
Adductasque Deas ex Helicone fovet.
At tibi ne pariat longum fastidia carmen,
Finiat hic elegis littera clausa modum.

AD STVDIOSOS LITERArum in Academia Regii montis. ELEGIA VI.

Quisquis es Aonidum consors, et docta frequentas
Atria, quae gemini Bregela stringit aquis:
Cras, ubi sol medio libraverit aethere currum,
Ad sacra Musarum tecta vocatus ades.
Scilicet ALBERTO factas a Principe leges,


page 157, image: s181

Iuraque Gymnasii tum recitanda dabo.
At tibi sit quanti legum facienda potestas,
Condita divino numine scripta docent,
Quae referunt legum iustis parere ministris,
Officium summo gratius esse DEO,
Victima solennes [Reg: sollemnes] quam si mactetur ad aras,
Victima sacrifici rite litata manu.
Sunt etenim leges urbani vincula coetus:
Ni fuerint leges, quis status orbis erit?
Iuraque civilis sunt propugnacula vitae,
His sine nulla queunt moenia pace frui.
Plurima defendi sine turribus oppida possunt:
Nulla regi certo sed sine iure queunt.
Recte igitur leges amplis ubi laudibus effert
Discipulus magni SOCRATIS unus ait,
Optimus est civis, patriae qui legibus urbis
Paret, et obsequium pluris id ipse facit,
Quam vel Olympiacae victricia praemia palmae,
Quamue triumphanti parta trophaea manu.
Talia te moveant praeconia, docta iuventus,
Ut subiecta istis legibus esse velis,
Quas tibi ventura proponam luce: nec ausis
Aequa magistratus temnere iussa tui.
Quod si forte nihil mea te vindicta movebit,
Aspera te moveat vindicis ira DEI.
Qui pia legitimi contemnit iussa senatus,
Hunc gravis offensi numinis ira manet.

AD EOSDEM.


page 158, image: s182

ELEGIA VII.

Gnosia constituit qui legibus oppida Minos,
Dicitur Ideum consuluisse Iovem:
Ecquid oporteret legum praestare ministros,
Ut rata perpetuo tempore iura forent?
Iuppiter, ut maneant infracta repagula legum,
Fac tua saepe palam scita legantur: ait,
Paruit his Minos, recitandaque iura quotannis
Ter populo fertur proposuisse suo:
Eius enim iussu Rhadamanthus bina per urbes,
Per pagos totidem Talus et aera tulit,
Ex quibus, in coetu populique frequente corona,
Publica iura stato sunt recitata die.
Exemplum vero custodibus utile legum,
Praebuit Europae filius atque Iovis.
Nam velut insultans aurigae iussa recusat,
Qui non saepe minas auribus haurit, equus:
Sic quoque nullius sese permittit habenis,
Saepius audita plebs nisi lege, regi.
Ergo quod exemplum Gortynius edidit heros,
Hoc ego, Gymnasii qui rego frena, sequar.
Neve revellantur nostrarum vincula legum,
Aoniae tradam iura legenda scholae.
Unde recognoscat Musis addicta iuventus,
Expleat officium qua ratione suum.
Scilicet ingenuas ut naviter excolat artes,
Otia nec studio Palladis anteferat:
Doctrinaque suos mores ita formet, ut ardens
Pectora divini numinis intret amor.


page 159, image: s183

Foeda nec immodico ducat convivia Bacho,
Nec studeat Veneris castra nefanda sequi:
Neve sub aestatem fluvialibus abluat undis
Membra, vel hortorum depopuletur opes.
Cumque sit exosus doctam Tritonida Mavors,
Martia pugnaci ne gerat arma manu:
Praebeat immani trepidum nec voce tumultum,
Humida telluris cum tenet umbra polum.
Si trucis horrendus Polyphemi clamor in antro
Fratribus Aetnaeis nocte molestus erat,
Ebrius, amisso cum luminis orbe, fremebat
Saevo terribiles ore sonante minas:
Qui Siculis non est Cyclopibus incola natus,
Hac ferat immanes vocis in urbe sonos?
Haec et plura, quibus mores regat, ipsa iuventus
Audiet in sacra Palladis arce legi,
Bregela quam pallae glauco velamine tectus
Praenatat, et liquidis stringit utrinque vadis.
At mea si quod habent edicta minantia pondus,
Omnibus officii nomine mando mei,
Publica Gymnasii cum iura legentur, ut assint,
Dulcibus hac Musis quotquot in urbe vacant.

AD EOSDEM. ELEGIA VIII.

Quod faustum felixque novem sit et utile Musis,
Per quas Aoniam Bregela volvit aquam,
Rursus adornabo pro consuetudine pompam,


page 160, image: s184

Sexta reducetur Februa quando dies:
Iuraque proponam nostri recitanda Lycei,
Ac simul officii quemque monebo sui.
Ergo dies actis aderit cum proxima Nonis,
Et medium carpent aethera solis equi,
In coetum (iubeo) veniat, quicumque Camenis
Deditus hic sacro vult Helicone frui:
Namque, gubernari legum quae debet habenis,
Nosse [Reg: Novisse] iuventutem publica iura decet.
Nunc vere iustas ut turba scholastica leges
Diligat, ac mores corrigat ipsa suos,
Offensi monet ira DEI, seriesque malorum,
In quibus infelix Teutona terra iacet.
Horrendum genitrix peperit discordia bellum,
Quo nihil exortum tristius ante fuit.
Impius armorum socias furor occupat urbes,
In quibus augustae gaudia pacis erant.
Nuper ubi citharae Dircaeaque plectra sonabant,
Nunc ibi Bellonae classica dira fremunt.
Diffugiunt divae sumtis [Reg: sumptis] Libethrides alis,
Disturbante sacros Marte furente choros:
Haud secus ac quondam trepidantibus aera pennis
Findentes, celerem corripuere fugam,
Daunia vastabat cum barbarus arua Pyrereus,
Captaque Threicio milite Phocis erat.
Has pater ipse suis deplorat sedibus actas,
Saxoniae gelidam qui rigat Albis humum:
Has etiam Philyrae Misneidos urbe fugatas,
Flavus arenosis luget Elister aquis.


page 161, image: s185

O miseranda parens quantum Germania luctum
Hauris, Marte tuum depopulante solum:
Quanta novenarum coetu fugiente sororum,
Heu perculsa gravi vulnere, damna facis.
Hoc igitur tanto nos in discrimine rerum,
Tristibus admonitos cladibus esse decet:
Legibus ut cursum vitae moresque regamus,
Et simul oremus supplice voce DEVM,
Ut, cum tota fremat bellis Germania, saltem
Laeta Borussorum pace fruatur humus:
Nequoque Gradivo no bis praebente tumultum,
Hinc doctas abigat saeva procella Deas.

AD EOSDEM. ELEGIA IX.

Ebria dum totam discurrit turba per urbem,
Hisque furens Bacchi festa diebus agit:
Festa, quibus turpes nudabat Roma Lupercos,
Stulticiae [Reg: Stultitiae] que olim signa pudenda dabat:
Nos, meliora quibus Musarum sacra coluntur,
Dissimiles vulgi moribus esse decet.
Sobrius Aonidum chorus Orgia vitat Iacchi,
Nullaque lymphatae gaudia mentis amat.
Multa nefanda facit petulantibus hisce diebus,
Percita Thyrsigeri turba furore DEI.
Saepe cruentantur funesta caede penates,
In medio dantur vulnera saepe foro:
Castaque virginei violantur iura pudoris,


page 162, image: s186

Coniugii thalamos et vagus intrat amor.
Filia dum celebrat Pandionis Orgia Progne,
Ismarium iugulans ense peremit Ityn.
Anne datus letho Rhodopeius occidit Orpheus,
Dum peragunt Ciconum Bacchica sacra nurus?
Orgia Romanis violavit agentibus olim,
Anne maritales foeda libido toros?
Nec bene conveniunt haec tristia tempora ludis,
Est aequum patriae nos doluisse vicem.
Nam perculsa gravi Germania vulnere Martis
Languet, et extremum sustinet aegra diem:
Haud secus ac quondam turbantibus omnia belis,
Languida civili vulnere Roma fuit.
Quin factura novas iam Turcica spicula clades,
Bistonios trepidans Ister et horret equos.
Heu quales animo gemitus, quas ore querelas
Edit, et heu quantis fletibus auget aquas?
Pluribus adduci dum signa cohortibus audit,
Pannonios iterum quae populentur agros:
Quae gremio matris, ducentes ubera natos
Abripiant, saeva dilanientque manu:
Moenia prosternant, captasque nefanda puellas
Cogant ingenuo corpore stupra pati.
Adde quod aethereo tristantur sidera caelo,
Et velut hoc rerum turbine maesta dolent.
Luna bis hoc atra caligine conditur anno,
Phoebus et horribili lumina nocte tegit.
At nil haec quanquam [Reg: quamquam] populus lugubria curat,
Dum levibus soluit libera corda iocis,


page 163, image: s187

Nos tamen excoluit quorum Tritonia mores,
His decet attonitos ingemuisse malis.
Ergo Lupercales nemo per compita ludos,
Qui sacra Gymnasii sceptra veretur, agat.
Nec velut Aetnaeus tingat fuligine Cyclops
Ora, nec Ogygii pars sit inepta chori:
Quisque sed ingenuis studiis incumbat, et oret
Fiat ut offensi mollior ira DEI.

AD EOSDEM. ELEGIA X.

Anni tempus adest, quo factus victima Christus
Sanguine delevit crimina nostra suo:
Fractaque Tartarei sunt limina carceris, in quo
Posteritas primi capta parentis erat.
Posthabitis vero studiis rebusque profanis,
Templa per hos nobis sunt adeunda dies.
Scilicet hisce decet nos commeminisse diebus,
Nostra sit ut CHRISTI morte redemta [Reg: redempta] salus:
Et quam non fuerit placabilis ira Tonantis,
Aeternum nobis ira minata necem.
Nulla gravem poterant delere piacula culpam,
Quae commissa fuit crimine sontis ADAE,
Unica pro nobis nisi redderet hostia vitam,
Oppeteretque necem filius ipse DEI.
Heu quas sustinuit nostro pro crimine poenas,
Quamque DEI nato non toleranda tulit.
Sanguinis emisit sudanti corpore guttas,


page 164, image: s188

Vincula captivas impediere manus:
Vulnificis plagas sub iniquo iudice virgis,
Ac tulit implicitis spinea serta comis.
Impia quid referam dirae convicia linguae?
Inque cruentatis livida signa genis?
Cum trabe penderet palmas distentus in ambas,
Ferrea divinum transiit hasta latus.
Haec indigna videns alto spectacula caelo,
Sol stetit attonitis obstupefactus equis:
Indoluitque diu maestus, terrisque negavit
Lumen, et in medio nox fuit orta die:
Motaque contremuit vasto sub pondere tellus,
Saxaque concussis dissiluere iugis.
Ista recordari solennibus [Reg: sollemnibus] acta diebus
Nos, et inoblito pectore ferre, decet.
Indignum fuerit, Solem, atque carentia sensu
Saxa, creatori condoluisse suo.
Nosque dolere nihil, nec acerba morte moveri,
Reddita qua nobis vita salusque fuit.
Ergo cohortamur iuvenes, ut templa frequentent,
Quaque decet celebrent hos pietate dies.


page 165, image: s189

GEORGII SABINI BRANDEBVRGENSIS Elegiarum Liber sextus.

IN DIEM NATALEM ILlustrissimi principis, Alberti Marchionis Brandeburgensis, primi Ducis Prussiae. ELEGIA I.

SI vetus Iliadae celebravit Roma Quirini,
Natalemque Iovis Gnosia terra diem:
Te decet hanc merito celebrare Borussia lucem,
Nasci fata tuum qua voluere Ducem:
Hic tibi nimirum Princeps, hic praestitit heros,
Qualia non populis ille vel ille suis.
Cum perculsa fores immani turbine belli,
Hostibus eripuit strennuus [Reg: strenuus] arma tuis,
Et secura tibi tranquillae tempora pacis
Restituit, bellis imposuitque modum.
Impia cum coleres deliramenta sacrorum,
Et rectam fidei non sequerere viam,


page 166, image: s190

Ipsa per hunc, qui te iussit meliora doceri,
Ad veros cultus es revocata DEI.
Cumque rudes nuper populos inculta foveres,
Nulla quibus studii cura nec artis erat:
Primus hic e sacro Musas Helicone vocavit,
Quae populi mores excoluere tui.
Ergo secuturus Maias ubi Lucifer Idus
Iam matutinis extulit ora vadis,
Arte laboratas tu laetior indue vestes,
Electroque graves divite pande sinus:
Aurea gemmato suspende monilia collo,
Iunipero flavum cinge virente caput:
Proque salute Ducis, fortunataque senecta,
Candida natali suscipe vota die.
Vos quoque Pierides, quas haec pro Phocide tellus,
Et pro Castalio Bregela fonte tenet:
Vos decet aurata laetum testudine carmen
Ludere, et hac festos ducere luce choros.
Namque Borussorum vos sedibus esse receptas
Contigit unius Principis huius ope:
Qui nisi productus vitales esset in auras,
Ecquis in arctoa vos reperiret humo?
At tu Semideis Heroibus edite Princeps,
Annua natalis lux modo cuius adest:
Tu depone graves et amaras exue curas,
Tristior hoc si quas tempore forte geris:
Signaque laeticiae [Reg: laetitiae] plaususque agnosce tuorum,
Gratantes hilari qui tibi corde favent.
Floribus halanti convivaturus in horto,


page 167, image: s191

Quae genio debes, munera solue, tuo.
Nec, licet infensi quidam tibi bella minentur,
Prospera te dubita fata manere senem.
Sidera namque tuo fulserunt laeta sub ortu,
Et propiore simul iuncta fuere gradu,
Ut tibi praesidio, si res ita postulet, essent,
Viribus arcerent duraque fata suis.
Scilicet in primo congressi limine caeli,
Delia, Mars, Aries, Iuppiter, Arcas erant.
Ibat et aethereos Phoebi comitata iugales,
Cum geminis Helenae fratribus alma Venus.
Falcifer at longe submotus agebat ab illis,
In nona stabas qua Capricorne domo.
Talia felicem promittunt sidera vitam,
Non importuno si coiere loco.
Adde quod ipsa trium Parcarum maxima Clotho
Dicitur ad cunas haec cecinisse tuas:
Cresce puer, quo nullus erit laudatior olim
Eximia praestans indole cresce puer.
Mollia ducuntur nostro tibi stamina fuso,
Longaque fatali pensa voluta colo.
Nil tibi deceptrix hominum fortuna nocebit,
Quae solet ancipiti mobilis ire gradu:
Quamuis iniciet curas tibi saepe molestas,
Rebus et existet [Reg: exsistet] non satis aequa tuis.
Omnia consilio vinces, et ad omnia fortis,
Quae subeunda viris obiciuntur, eris.
Ad tua pilatae trepidabunt signa cohortes,
Marte lacessitus praelia quando geres.


page 168, image: s192

Turpia saepe dabunt hostes tibi terga fugati,
Quorum densa premens agmina victor ages.
Fortia te divo pro CAESARE bella gerentem,
Itala Gallorum strage videbit humus.
Te vetus Hunnorum regnataque Paeone tellus,
Naviter invictum sentiet esse manu,
Cum tibi commissas illic tutaberis arces,
Quasque tuus partas frater habebit opes.
Denique virtutemque tuam, dextramque potentem
Sarmatis agnoscet cladibus ora suis:
Postque cruenta feri Martis certamina, tecum
Foedus et optatam iunget amicitiam.
Nec tamen invicto laudatus pectore tantum,
Sed multis aliis dotibus auctus eris.
Iura dabis, legesque feres, moderataque semper
Non rectis animi motibus anteferes.
Te non ebrietas, non implacabilis ira,
Te faciet praedam mens nec avara suam.
Invisent iterum te Principe numina terras
Quae scelerata hominum vita fugavit humo:
Cana fides, libramque gerens Astraea bilancem:
Quaeque acri pietas flagrat amore DEI.
Inque tuo ponent haec numina pectore sedem,
Te superis ipsis efficientque parem.
Tu columen patriae, miseris tu dulce levamen
Exulibus [Reg: Exsulibus] , Christum qui profitentur, eris.
Ad te confugient longis e finibus omnes
Artibus insignes et pietate viri,
In tua qui soluent doctas praeconia linguas,


page 169, image: s193

Teque super caeli sidera laude ferent.
Sic, ubi natus eras, occulti praescia fati
Lanificis cecinit de tribus una soror.
At tu laeta dies, revoluto saepius annno,
Principe salua meo sceptra tenente, redi.

AD FRIDERICVM ARCHIepiscopum Magdeburgensem, Ioachimi II. Marchionis Brandeburgensis Filium. ELEGIA II.

Quam cito posteritas obliviscentibus annis
Inclita magnorum deleat acta Ducum,
Indicat, haec Princeps, maiorum vita tuorum,
In lucem studio nunc revocata meo.
Horum fama diu latuit, multosque per annos,
Obscura veluti nocte sepulta suit.
Ecquis enim patriis Hugonem novit in oris
Hactenus? Hic cuius nomen et acta legis.
Ecquis et hoc meminit Theodrici Principis aevo?
Per me noticiam [Reg: notitiam] nunc quoque cuius habes.
Facta sed illorum si concelebrata fuissent
Scriptis, quae famam perpetuare solent,
Non exempla forent aevo: non longa vetustas
Sic ea lethaeis [Reg: letaeis] mersa dedisset aquis.
Omnia mandantur scriptis quaecumque disertis,
Illa vetustatem non moritura ferunt.


page 170, image: s194

Ergo tempus edax ne longaque deleat aetas
Famam, Marchiaci quam meruere Duces,
Eruta diversis annalibus, inclite Princeps,
Collegi patriae gesta vetusta meae:
Emisique tuo sub nomine, cuius honori
Mens mea propenso dedita corde favet.
Ac merito: quis enim te praecellentibus auctum
Dotibus ingenii, non reverenter amet?
Te matura senem reddit prudentia, quamuis
Signet adhuc teneras vix tibi barba genas.
Te sibi relligio custos fidissima caeli
Vendicat, inque tuo pectore templa tenet.
Te quoties puerum studiis incumbere vidi,
Ad gelidas viadri quando morabar aquas,
Talia sum tacito sub pectore verba locutus:
Lumen eris patriae tu FRIDERICE tuae.
Ista fefellerunt nec me praesagia mentis,
Praesulis insigni munus honore geris.
Nec dubito, quin sit divino numine factum,
Rebus ut antistes praeficerere sacris.
Namque status rerum, fortunaque temporis huius
Flagitat insignem relligione virum,
Excubias qui pastor agat, ne turba luporum
Irruat in CHRISII sanguinolenta gregem,
Quique salutari medicamine vulnera curet,
Tot quibus heu miserae conficiuntur oves.
His tibi de causis faveo: mea scriptaque duxi
Esse tibi tanquam iure dicanda tuo.
Exiguum vero non aspernabere munus:


page 171, image: s195

Accedente brevi tempore crescet opus.
Illustrabo Duces omnes tenebrisque malignis
Eripiam dignos posteritate viros:
Sub quibus antiqui Brenni Mavortia tellus
Claruit, et liquidae rector Havelus aquae.

AD STVDIOSOS LITERArum in Academia Regii montis. ELEGIA III.

Si qua prius tristem meruerunt funera luctum,
Si fuit hac umquam [Reg: unquam] iustus in urbe dolor:
Iam dare funesti lugubria signa doloris,
Tristia iam lacrimis ora rigare decet.
Namque Borussiaci ducis occidit inclita coniunx,
Afflicta est populi qua moriente salus,
Nunc gemat et maesto suffundat lumina fletu,
Prussia: nam matrem perdidit orba suam.
Illa nurus, inopesque senes, aegrosque fovebat,
Munificam viduis illa ferebat opem.
Ante alios vero quibus est hoc funus acerbum,
Et quibus haec fletum tristia fata movent,
Nos plorare decet, nos indulgere dolori,
Illa bonis princeps artibus aequa fuit:
Illa suum dominum, quo conderet atria Musis,
Impulit, hocque pium sedula iuvit opus:
Quique darent studiis operam, Musisque vacarent
Pauperibus larga praebuit aera manu.
Aest quoque fas tristi nos Principis ore moveri,


page 172, image: s196

E cuius pendet nostra salute salus:
Cernis ut incedat pullo velamine tectus,
Vestibus auratis qui modo cultus erat.
Ille sua quando viduatus coniuge luget,
Nos minime lacrimas continuisse decet,
Aegra valetudo, vel si qua molestia, regem
Afficit, Hyblaeae quem reverentur apes,
Nonne vides ut maesta fremant examina luctu,
Cereaque affectis maereat aula favis?
Conglomerantur apes, planguntque trementibus alis
Pectora, nec laeti germina Veris amant.
Nos simili studio lugentes, tristia nostri
Convenit afflicti fata dolere Ducis.
Ibimus et maestum testabimur ergo dolorem,
Funere quem nobis attulit atra dies,
Ibimus: utque frequens oculis humentibus assit,
Doctaque nobiscum turba (iubemus) eat,
Quando sepultura iam signa dabuntur, et edent
Mota sub aeriis turribus aera sonum.
Ipse ego (parua licet mihi sit facundia linguae,
Acer et impediat fletibus ora dolor)
Tristibus interitum Dominae plorabo querelis
Hic, media fanum quo stat in arce loco.
Emeritae faciam praeconia debita vitae
Ipsa quibus gaudet nescia fama mori.
Namque tot insignem virtutibus Heroinam,
Non decet orbatam laudibus esse suis.


page 173, image: s197

IN TVMVLVM NOBILISSImae Principis Dorotheae, filiae Friderici Regis Danorum, coniugis Alberti Ducis Prussiae. ELEGIA IIII.

Hic iacet Alberti primi Ducis inclita coniunx,
Quae patre Danorum rege creata fuit:
Maternumque genus praelustri duxit ab ortu,
Mater Teutonici neptis ACHILLIS erat.
Et, quo dicta fuit, dignam se nomine gessit
Dorotheae: donum nam fuit ipsa DEI.
Non tantum voluit Princeps, sed mitis haberi
Mater: et est inopum commiserata vicem.
Virginibus, quorum fuit orba parentibus aetas,
Pronuba consortes tradidit ipsa tori.
Nec dedignata est humiles intrare penates,
Et medicas aegris applicuisse manus.
Affuit et gravidis nuribus, partuque levatis
Miscuit ut nutrix officiosa dapes.
Sacra colens etiam divinis tradita scriptis,
Nil habuit vera relligione prius.
In populi coetu doctos audire solebat
Omni pene die verba referre Dei:
Nec meritis hominum, sed Christi morte redemtam [Reg: redemptam] ,
Seque pia iustam credidit esse fide.
Adde quod ipsa suum dominum constanter amavit,
Inque vicem a Domino semper amata fuit.


page 174, image: s198

Corpore namque decens, et amabilis extitit [Reg: exstitit] omni
Laude: fugax litis, sobria, comis erat.
Edidit in lucem duo mascula pignora lecti,
Feminea quater est factaque prole parens.
Denique suscipiens Musarum provida curam,
Nobile Gymnasii cum Duce struxit opus.
Iamque duos annos, mensesque peregerat octo,
Post totidem vitae lustra decemque dies,
Cum desiderium non uni triste relinquens,
Heu praematura morte soluta fuit.
Illius immensum peperit iactura dolorem
Omnibus indigenis, Prussia quotquot habet.
Ad superos animi rediit vigor: ossa sepulcro,
Inque beatorum spe tumulata cubant.

AD STVDIOSOS LITERArum in Academia Regiimontis. ELEGIA V.

Festa dies agitur, qua caelitus edidit olim
Signa tot omnipotens et monumenta Deus.
Corniger hac vates testatur luce Tonantem
In Sina legem monte tulisse suam:
Atque inter lituos piceaeque micantia nubis
Fulgura terribili voce dedisse sonos,
Nos quibus admoniti sumus ut ne vana colamus
Numina nec scelerum turpe sequamur iter.
Hac quoque luce sacer consolatorque piorum
Spiritus aetherea missus ab arce fuit,


page 175, image: s199

Suntque soluta patrum diversis ora loquelis,
Nos fidei rectam qui docuere viam.
Hanc vero lucem celebrataque tempore longo
Festa, pio ritu nos coluisse decet,
Aeternumque rogare patrem, quo languida et aegra
Excitet afflatu pectora nostra suo:
Inque animis acres flammas accendat amoris,
Igne salutari qui pia corda fovet:
Utque manere potens et dulci numine praesens
Ipsius in nobis Spiritus esse velit:
Ut placidam studiis aspiret et artibus auram,
Turba novem Musis quas operata colit.
Ille dat humanae caelestia semina menti:
Cuncta, quibus vitam ducimus, ille regit.
Illius est donum facundae gratia linguae:
Ingenuis aptos artibus ille facit.
Ergo frequentemus templum coetusque piorum,
Ore soluturi vota precesque DEO:
Nostraque consueto de more feramus ad aram
Munera. nam pietas haec quoque grata Deo est,
Nos offerre decet fidis sua dona ministris,
Qui pia sincero munere verba docent.

AD EOSDEM. ELeGIA VI.

Iam quater incenso canis Erigoneius aestu
Solis anhelantes sensit anhelus equos,
Cum sacer hic Musis Helicon algente sub arcto


page 176, image: s200

Est Aganippeae fons et apertus aquae:
Cumque Ducis iussu, doctique favore senatus,
Ad me Gymnasii summa relata fuit.
Tradita perpetuus tenui moderamina Rector,
Semper et ex illo tempore sceptra tuli:
Meque fatigavit multis Res publica curis,
Sustinui dura mole gravatus onus.
Namque magistratus, seu publica cura regendi,
Est gravis, ac magnum sarcina pondus habet
Nec semel oravi, quo Principis aequa voluntas
Hac humeros vellet mole levare meos:
Utque crearetur nostri successor honoris,
Pierii coleret quem sacer ordo chori:
Quique subiret onus pro me, velut ille subibat
Caeliferi Alcmena natus Atlantis onus.
At nihil obtinui tota trieteride supplex,
Nil mea vota, meae nil valuere preces,
Donec me miserum properata morte reliquit
Uxor, et aucta gravi cura dolore mea est.
Nunc oneris tandem removendi facta potestas
Est mihi, ne nimium duriter ipse premar.
Plus onerosa satis me cura domestica torquet,
Est mihi nunc viduo tota gerenda domus.
Dumque tori lugent amissam pignora matrem,
Nunc ego maternas cogor obire vices.
Ergo Gymnasii cras depositurus habeas,
Ipse magistratu laetus abibo meo.
Sicut ad optatum delatus navita portum,
Per mare qui longo tempore vela dedit,


page 177, image: s201

Alterius dextrae regimen committere gaudet,
Atque ministerio se removere suo.

IN TVMVLVM ANNAE uxoris suae. ELEGIA VII.

VXor in hoc tumulo vatis iacet Anna SABINI,
Femina non humili quae fuit orta loco.
Ad celebres Albis patre nata Melanchthone ripas,
In quibus Aonidum plectra moventur, erat.
Utque viros inter doctos pater eminet omnes,
Quo non maius habent tempora nostra decus:
Sic quoque laude sua matronas inter honestas
Claruit, ac tanto digna parente fuit.
Ipsemet infantem tulit ad baptisma LVTHERVS,
Quando salutifera perlueretur aqua:
Erudiitque piis monitis, ut adulta timeret
Ac coleret vera relligione DEVM.
Quin et docta fuit, linguaeque perita Latiae:
Nam Latio poterat reddere verba sono.
Nec minus ore decens, et honesto praedita vultu
(Laudari facie si qua meretur) erat.
Annos bis septem florente peregerat aevo,
Legitimi consors est ubi facta tori.
Inde remota procul natalibus abfuit oris,
Cumque suo vixit coniuge lustra duo.
Et semel aucta fuit tantum modo prole virili,
Natas Lucina quinque favente dedit.


page 178, image: s202

Frigida mors animam placide sub duxit et artus,
Pars melior caelo est reddita, corpus humo.

AD ILLVSTRISSIMVM Principem Albertum, Marchionem Brandeburgeusem, primum Prussiae Ducem. ELEGIA VIII.

Est Erebi pestis,, quae tristibus implicat orbem
Dissidiis, passim diraque bella serit,
ATE nomen habet: validis haec gentibus olim,
Terrarum et dominis exitiosa fuit.
Haec Agamemnonias affecit clade cohortes,
Cincta quibus Priami moenia regis erant:
Haec quoque Thesidas, haec regna potentia fregit
Invicti Macedum quae peperere duces.
Haec simul imperii spoliavit honore Quirites,
Dum fera civili sanguine bella gerunt.
Threicias eadem gentes haec pestis et urbes
Perdidit, Argolicas haec labefecit opes,
Tunc ubi prorupit Scythicis Othomannus ab oris,
Hellespontiacas et superavit aquas.
Namque voluntates distraxit et agmina regum,
Iunctis ille quibus terga daturus erat.
Haec quoque discordes hoc tempore compulit Hunnos
Turpi servitio triste subire iugum.
Dum geminos quaerunt reges: scissique duabus
Partibus, huc illuc arma cruenta ferunt.


page 179, image: s203

Denique Germanis nunc bella domestica nobis
Excitat, ac turbas irrequieta facit.
Nosque feris itidem conatur prodere Turcis,
Alter in alterius dum movet arma necem.
Vidit id imperii moderator et arbiter olim,
Qui genuit patrem CAROLE Quinte tuum:
Utque graves casus, tristesque averteret orbi
Clades, et patriae damna timenda suae,
Devincire pios optato foedere reges,
Conatusque domi tollere bella fuit,
Fortior ut iunctis in praelia viribus iret,
Saevaque grassantis frangeret arma Scythae,
Huius enim rabiem cohibere, piosque tueri,
Esse DEO gratum non dubitabat opus.
Ante sed armatus quam sese movit in hostem,
Et regum sociae quam coiere manus,
Optimus in medio belli molimine Princeps,
Funere sublatus praeveniente fuit:
Atque opus inceptum (proh tristia fata) reliquit,
Immortale decus quo pariturus erat.
Invida mors, quare regum conatibus obstas,
Pro lacero Christi qui grege bella movent?
Fallor? an illius quod es olim victa triumpho,
Pro Mahometigena stat favor hoste tuus?
Nam sic Pontificem Turcis quoque bella parantem,
Diceris Aeneam saeva tulisse Pium.
Net tamen ignorent haec Caesaris acta nepotes,
Acta boni debent quae meminisse duces,
Sunt calamo conscripta meo: Nam talia refert


page 180, image: s204

A memori semper posteritate legi.
Olim forsan erunt quos haec explere iuvabit
Consilia, et studio pacis amante sequi.
At veluti quondam patris induit arma peremti [Reg: perempti] ,
Rex qui Pellaea natus in urbe fuit:
Atque triumphata confecit Perside bellum,
Ipsius genitor quod meditatus erat:
Sic quoque nunc utinam se Carolus armet in hostem,
Exoptata suo bellaque sumat avo.
Ast ego quicquid id est operis, tibi dedico Princeps
Laeta Borussorum quo Duce gaudet humus.
Nec dubito, quin paris amans, hostisque Scytharum
Talia Divini Principis acta probes.
Nam Quoties audis civilia bella moveri,
Inter Christicolas Marte furente duces,
Et Scythicum nostra gaudentem lite tyrannum,
Omnia victrici carpere regna manu,
Ipse gemens, imo suspiria pectore ducis,
Temporis et nostri tristia fata doles.
Teque licet multis exhausta laboribus aetas
Occupet, arma tamen sumere dura iuvat:
Cumque pharetratis committere praelia Turcis,
Et procul ad Solymas castra locata sequi:
Si modo suscipiat concors Germania bellum,
Suppetiasque piis, auxiliumque ferat.
Viventi quoque carus eras: doctore sub illo
Tempora militiae prima fuere tuae,
Euganeos quando populos urbesque premebat,
Martius Adriacae quas leo gentis habet.


page 181, image: s205

Saepius ille tuis applaudens fortibus ausis,
Macte animi, aiebat, macte: vir acer eris.
Et quaecumque tenes belli praecepta gerendi,
Tyroni senior tradidit ille tibi.
Te peditum cuneos, et equestres ducere turmas,
Te docuit tuto ponere castra loco:
Explorare vias, nec aperto praelia tantum
Marte, sed hostili conseruisse dolo.
Adde quod ipse meos tibi consecro iure labores,
Pro meritis videar gratus ut esse tuis.
Namque meae peragunt secura quod otia Musae,
Id tua nimirum cura benigna facit.
Ampla mihi tribuis studiorum praemia vati,
Caesare Virgilius qualia dante tulit.
Aurea quid referam, quorum mihi multa dedisti,
Pocula? quid celsae splendida tecta domus?
Pro quibus ingratum me ne qua redarguat aetas,
Nominis est aequum me meminisse tui.
Tempus erit, laudum praeconia quando tuarum
Maeoniis peragat nostra Thalia modis:
Namque opus institui, validae quo praelia dextrae,
Atque tuae laudes commemorabo togae.
Mons ubi sublimis Helicon se tollit in auras,
Roscida Musarum floribus arua nitent,
Quos neque sol aestu, Boreas neque frigore laedit,
Nec spoliant ulli veris honore dies.
His tibi contexam de floribus ipse coronam,
E ducibus qualem nemo sub axe gerit.
Interea Princeps hunc accipe quaeso libellum,


page 182, image: s206

Qui licet eloquii forsitan arte caret,
Attamen egregias res continet, actaque pacis:
Quo tibi praecipue nomine gratus erit.

IN OBTRECTATOrem Gallum. ELEGIA IX.

Non ita Cadmeae lacerarunt Penthea matres,
Diceris ut famam tu lacerare meam.
Hoccine tunc merui de te, cum causa salutis,
Praesidium vitae cum tibi Galle fui?
Quippe mea poenam tibi supplice voce leuavi,
Ad grave supplicium cum rapiendus eras.
Si tibi non praesto tunc o ingrate fuissem:
Esses in Viadri praecipitatus aquas.
Quique Theoninis mihi vulnera dentibus infers,
Iampridem tacitis piscibus esca fores.
Acre quid ingenium iactas? ac plurima legum
Condita quae memori pectore verba tenes?
Verba quidem (fateor) tibi mente tenaciter haerent,
Nulla recordari sed benefacta potes.
At nisi desieris rapido me carpere morsu,
Qui modo cristatus Gallus es, Ibis eris.

AD EVSTACHIVM A KNObelsdorff Canonicum Varmiensem, Poetam clarissimum.


page 183, image: s207

ELEGIA X.

Maesta quibus defles extincti funera Regis,
Legimus hic elegos culte Poeta tuos:
Miratique sumus lugubri carmine tantas,
Tamque graves a te res potuisse cani.
Nam tua dum tristes deplorat Musa querelas,
Atque Sigismundi fata suprema dolet:
Imbelli peragit praeconia bellica versu,
Ac tenero quiddam grandius ore sonat.
Inducit gelidum trepidare Boristhenis amnem,
Tela Polonorum dum violenta pavet:
Spumiferumque Tyran hostili caede rubentem,
Occultare vado cornua fracta suo.
Quid referam, numeros sedati fluminis instar,
Qui neque per salebras, saxa nec alta, cadunt?
Nec splendore carent illo, nec divite cultu,
Florida Nasonis quo monimenta [Reg: monumenta] nitent.
At tibi quando favent sic aspirantque Camenae,
Non decet Aoniam te posuisse chelyn:
His, quibus excellis, felicibus utere donis,
Pluraque disparibus carmina conde modis.
Sic insigne feres nomen, sic gloria fontis,
Pegasus alato quem pede fecit, eris.

IN NATALEM ALBERTI Friederici, Marchionis Brandeburgensis, Filioli Alberti Senioris primi ducis Prussiae.


page 184, image: s208

ELEGIA XI.

Qualia Dardanii capiebant gaudia cives,
Natus ubi Priamo filius Hector erat:
Talia percipiunt ac gaudia tanta Borussi,
Alberto soboles est ubi nata Duci.
Gaudet ovans laetis animis Res publica, gaudet
Principis haeredem [Reg: heredem] quod senioris habet.
Omnia laetifico resonant hinc compita plausu,
Moenibus exultant [Reg: exsultant] oppida pene suis.
Regius imprimis hilari mons urbe triumphat,
Quam bifidus multa Bregela ditat aqua:
Inter et humentes vitreo sub fornice Nymphas,
Ipse choros plausa corniger amnis agit.
Quaeque tenent ripis vicina palatia Musae,
Aoniis soluunt ora canora modis:
Blandaque ludentes modulantur carmina plectris,
Fausta quibus puero laetaque fata canunt.
Ut cecinere prius, cum sanguine clarus avito
Romulides tetigit Pollio natus humum.
Fortunata dies, nitidi quae Solis anhelos
Idibus a Maiis quarta reducis equos,
Hanc tibi laeticiam [Reg: laetitiam] populosa Borussia debet,
Principis egregia prole superba sui.
Luce tua Caeli productus venit in auras,
Qui columen patriae (sit modo sospes) erit.
Cynthius Hesperias tendebat fessus ad undas,
Et prope lucis erat meta peracta tuae:
Iam comes aethereis octava iugalibus ibat
Hora coloratas sole notata genas,


page 185, image: s209

Cum tulit ac partu feliciter edidit illum
Inclita Guelphorum sanguine nata parens.
Penniger incedens Phoebeos ante iugales
Illo Mercurius tempore laetus erat.
Is per Agenorei properabat lucida Tauri
Signa, vagus per quae Sol et habebat iter:
Deque Borussorum referebat principe nato
Ocyus [Reg: Ocius] Idaliae nuncia verba deae.
Namque propinqua tenens aestivi brachia cancri
Stabat in octava Cypria sede Venus.
Audiit hinc Mavors: et ab illo rector Olympi:
Iunctus enim Marti Iuppiter ipse fuit,
Inque domo nona, fuluique calente Leonis
Sidere, coniunctus duxit uterque moram.
Diva levat gravidas uteri quae pondere matres,
Et vaga Lucinae Delia nomen habet.
Felicem puero nascenti praebuit ortum,
In primo niveis cardine vecta rotis.
Noxius obstaret sed ne felicibus astris,
Tum loca possedit falcifer ima senex.
O generose puer, felicibus edite stellis,
Spes populi, patris gaudia, matris amor.
Cresce, tuosque refer proavos, insignia quorum
Omine non laevo nomine bina geris.
Cresce potens magni soboles et Principis haeres,
Te populo felix divite terra manet,
Quae gravidas fruges, quae dulcia munera mellis,
Succina quae liquidis gignit odora vadis.
Et licet haec eadem rigidis assueverit armis,


page 186, image: s210

Indomitosque ferat martia terra viros,
Tu tamen exactis olim puerilibus annis
Quando reges patriae tradita sceptra tuae,
Posthabitis armis pacem cole: pacis amantes
Multos ex proavis, quos imiteris, habes.
Pace nihil melius, nil pace salubrius orbi
Terrarum, omnipotens qui regit astra, dedit.
Pace DEI cultus, legumque verenda potestas,
Et sacra Musarum gloria pace viget.
Pace frequens affert Hymenaeus gaudia sponsis,
Educat et castus pignora casta torus.
Pace suas mercator opes, sua rura colonus
Possidet, absque metu carpit et hospes iter.
Tunc resonant citharae, tunc saltibus apta iuventus
Ad numerum coetu ducit ovante choros.
At nihil est peius belloque nocentius: affert
Omne malum belli perniciosus amor.
Bella timore DEI mortalia pectora soluunt,
Bellicus evertit publica iura furor.
Bella novenarum studiis inimica sororum,
Terrificis cogunt cedere plectra tubis.
Bella novas violant dominante libidine nuptas,
Dira verecundo bella pudore vacant.
Bella suis viduant crudelia civibus urbes:
Eruta bellorum moenia clade ruunt.
Nullus opes auget: nullas locat advena merces:
Nullus agit belli tempore tutus iter.
Fertile nemo solum patrii tunc conserit horti:
Tunc sterili squallent arua relicta situ.


page 187, image: s211

Ergo colas pacem: nec laudibus arma togatis
(Quantum vis fueris strennuus [Reg: strenuus] ) anteferas.
Sic Deus incolumem te seruet, et omnibus ornet
Dotibus ornatum te quibus esse decet.

AD IOANNEM BOGVM, Regis Poloniae aulicum. ELEGIA XII.

Cum novus Aonidum cultor puerilibus annis
Celsa petiturus culmina montis eram,
Culmina lauriferi montis, quem fonte perenni
Bellerophonteus nobilitavit equus.
Ingrediebar iter vestigia nulla secutus,
Meque per ignotos error agebat agros.
Obsita nunc dumis, limosaque rura vaganti,
Nunc mihi lassabant scrupea saxa pedes.
At procul aerio residens in vertice montis
Vidit ut errorem Calliopea meum,
Risit: meque vocans, puer hac puer (inquit) eundum
Est tibi, pars nostri si cupis esse chori.
Ostenditque viam, quae recto tramite, planum
Ad sacra Musarum limina ducit iter.
Est via, non salebris, neque callibus aspera duris,
Sed laeto viridis gramine, mollis humo.
Nec tamen inventu facilis: nec quilibet illam,
Floribus et lauris cum sit opaca, videt.
Hac ego, certa sequens veterum vestigia vatum,
Conscendi propero culmina celsa gradu.


page 188, image: s212

Tunc alacri plausu testatae gaudia Musae,
Imposuere meis laurea serta comis:
Et Sulmone satus pharetrati lusor amoris,
Ipse mihi dono plectra sonora dedit.
At memor errorisque molestorumque laborum
Quos subii quondam sustinuique puer.
Omnibus hanc doctis tyronibus esse putavi
Monstrandam, ostendit quam mihi Musa, viam.
Nam video simili multos errore vagantes,
Pegasei frustra quaerere fontis aquam,
Limosasque pigrae sordes haurire lacunae,
Dum nequeunt sacro fonte levare sitim.
Ergo brevem pueris confeci Boge libellum,
Aonius quorum pectora versat amor,
Ut qua perveniant ad docti limina Phoebi,
Indicio fiat semita nota meo.
Hunc legisse tibi si non est forte molestum,
Dum meus hic praesens hospes es, oro legas.

IN TVMVLVM ERARDI Hegelmanni viri integerrimi ELEGIA XIII.

Ut quoque post obitum supremaque funera paucis
Versibus, ac tumuli notus honore forem,
Nec simul extincto cum corpore tota periret,
Famaque Lethaeis nostra daretur aquis:
Condidit haec vates mihi iunctus amore Sabinus


page 189, image: s213

Carmina lectores admonitura mei.
Teutonico genitríx me sanguine Francia natum
Aspera montanis edidit ora iugis.
Dulcia legitimi sum foedera pactus amoris,
Hic electriferi sunt ubi stagna maris,
Acta per immensos brevis est mihi vita labores,
Difficili functus munere scriba fui
Detulit Albertus secreta negotia Princeps
Multa ministerio conficienda meo.
Officiis homines ac publica commoda iuvi,
Inque meo nullus pectore livor erat.
Inprimis me cura sacrae pietatis, et ardens
Sincerae tenuit relligionis amor.
Nota secuturis haec opto nepotibus extent [Reg: exstent] :
Sub tumulo mecum cetera condat humus.
Qui fuit aeternae Christus mihi causa salutis,
Exuviis rursus vestiet ossa suis.

AD EPISCOPVM VARMIENsem Stanislaum Hosium. ELEGIA XIIII.

Invida me cogit fortuna relinquere sedem,
Quam mihi Regali Bregela monte dedit:
Praepetibusque meus se Pegasus incitat alis,
Ad liquidas viadri iam rediturus aquas,
Ergo vale praesul, quem Varmia, Monsque salutis,
Arbiter et flavi gurgitis Alla, colunt.
Sis felix nostrique memor, te nostra vicissim


page 190, image: s214

Semper ino blito pectore Musa feret.
Te canet ad viadri ripas, et ubique locorum
Soluet honorificis laudibus ora tuis.
Quam mihi dulcis amor, quam nomen amabile Bembi,
Lumine vitali cum frueretur, erat:
Et pars quanta mei Dantiscus pectoris olim:
Tu modo pars animae tanta futura meae.
Utque illos colui, sic te dignissime Praesul,
In quacumque licet sim regione, colam.
Ac meus ante suas amittat Pegasus alas,
Hosius ex animo quam cadat ipse meo.

AD POSTERITATEM PRO Illustrissimo Principe Electore Ioachimo II. Marchione Brandeburgensi, contra Paulum Iovium. ELEGIA XV.

Candida posteritas, olim quae temporis huius,
Vivere quo nobis contigit, acta leges:
Historiam, Iovius quam nostro condidit aevo,
Plurima pro veris falsa referre scias.
Ille quidem veri studiosus (ut arbitror) egit,
Ederet ut scriptis non nisi vera suis,
(Tam praestantis enim clarique voluminis autor,
Quod facit, ingenii non levitate facit)
Saepe sed, Euganeae quod et accidit urbis alumno,
Commentis habuit credulus ille fidem:


page 191, image: s215

Falsaque narranti deceptas praebuit aures:
Hinc, quae cassa fide, sint quasi vera, refert.
Ut cum magnificis Perenum laudibus ornat,
Confecit patriae qui mala multa suae:
Cumque ducem belli Ioachimum appellat inertem,
Magnanimique viri pectus habere negat,
Principe quo vix est animi praestantior alter,
Illi militiae detrahit omne decus.
Ad vada Danubii cingentem moenia Pesti
Narrat degeneri sic trepidasse metu,
Ut sese abdiderit, neque sit conspectus ab ullo,
Marte fero quoties pugna cienda fuit.
Infausta culpam belli derivat in illum,
Ut qui nescierit munus obire ducis.
Multaque praeterea de Principe narrat eodem,
Quae nimis a vera sunt aliena fide.
Ergo secuturo ne tempore forsitan erres
Posteritas Iovii cum monimenta [Reg: monumenta] leges.
Accipe vera, quibus mendacia tanta refellam:
(Quod dictum tanti pace sit oro viri)
Non ego scriptoris proscindam carmine nomen,
(Haud adeo nostro cessit ab ore pudor)
Sed referam fraudes intestinosque tumultus,
Deploranda quibus Marchio damna tulit,
Et quibus est factum, licet imperterritus esset,
Neg ereret ductu prospera bella suo.
Praeterit has fraudes Iovius tacitasque relinquit,
Quas tamen historici prodere munus erat.
Subventura suae Germania fida sorori


page 192, image: s216

Pannoniae, duro quam pede Turca premit,
Iusserat armari validas in bella cohortes,
Ipsa quibus miserae ferre parabat opem,
Atque arcere procul nostris a finibus hostem,
Regia qui Budae moenia capta tenet.
Totius imperii Ioachimus voce rogatus,
Difficilis belli suscipiebat onus.
Iamque viris armisque suis instructus ad Istrum
Venerat: inque hostem ductor iturus erat:
Sed non imperii miles confluxerat omnis,
Ante sub aduentum iussus adesse ducis.
Maxima pars aberat, lenteque trahebat eundo
Tempus: erat subito pars revocata domum.
Nam cum fama levis de Caesare sparsa fuisset,
Naufragus aequoreis quod periisset aquis:
Horrida tempestas armorum mota procellis,
Teutona diversis perculit arua locis.
Effera Caesareos invasit Gallia fines,
Urbibus ac rupto foedere damna dedit,
Quas pater umbrosa redimitus arundine Scaldis,
Quasque videt ripis surgere Mosa suis.
Belgica quin etiam populatus rura Sicamber
Funesta populi non sine clade fuit.
Atroci fremuit tellus quoque Iulia bello:
Sumsit [Reg: Sumpsit] in hanc ultrix Caesaris arma soror.
Nobile Brunonis cognomen ab urbe tenentem
Saxones armata vi pepulere ducem.
Territus hoc subito violenti turbine Martis,
Vicini metuit fulmina quisque sui:


page 193, image: s217

Pannoniae nec opem tulit auxiliaribus armis,
Cuique suae propior cura salutis erat.
Auxilium quis enim, ducendaque mitteret istuc
Agmina, dissidio bella movente domi?
Nec minus Hungariae proceres, quos arma iuvabat
Nostraque sancito foedere signa sequi,
Obstantem fecere moram, Germania postquam
Languida distracto corpore facta fuit.
Ardua res ipsis est visa, lacessere Turcam,
Marte domi nostros impediente duces.
Cumque forent tandem bis terque quaterque vocati,
Viribus auxerunt agmina nostra suis,
Castraque iunxerunt castris: sed idonea bello
Aestas interea temporis acta fuit.
Et iam Pannonicis ubi iuncta cohortibus esset,
Nostraque robustis viribus aucta manus,
Non adducta prius belli tormenta fuerunt,
Expugnanda quibus moenia quassa ruunt,
Quam nitido caeli fulgentem sidere Libram
Aureus alatis sol peragraret equis.
Obstitit aduerso validus luctamine ventus,
Tunc ubi Danubii subueherentur aquis:
Flatibus assiduis animosus inhorruit Eurus,
Ceu foret Eois aequior ipse Getis.
Inde procellosis agitatae fluctibus undae
Tormentis gravidas impediere rates.
Tristia quid referam saevae contagia pectis?
Quae quoque pro nostris hostibus arma tulit,
Multorumque dedit crudeli funere stragem,


page 194, image: s218

Lethifera [Reg: Letifera] spargens noxia tela manu.
Qualia senserunt Danai, cum cincta premebant
Pergama, et Iliacas obsidione domos.
Humidus autumnus, vento turbataque caeli
Temperies dirae pestis origo fuit.
Adde quod in castris quoque nulla pecunia praesens,
Militibus ductor quam numeraret, erat:
Non suggessit enim discors res publica sumtum [Reg: sumptum] ,
Unica vel legio quo potuisset ali.
Aeger, nudus, inops exercitus aera petebat,
Indigno renuens murmure iussa ducis.
Haec ea causa, nihil cur sit memorabile gestum:
Ecquid enim ductor, qui caret aere, gerat?
Quod vero Iovius plenum formidinis illum
Infami memorat delituisse loco,
Tunc ubi tormentis Pecti concussa fuerunt
Moenia, non vero teste probata refert.
Conveniente loco turmas erat inter equestres
Marchio, sublimi conspiciendus equo:
Omnibus hoc illis notum, quicumque secuti
Bellica tunc armis signa fuere suis.
Quodque sit intrepidus Princeps expersque timoris,
Ipsius ante manu parta trophaea probant.
Vix ingressus erat florentis prima iuventae
Tempora, virtutis cum documenta dedit:
Turcica Casani fudit ducis agmina, quorum
Austria montanis occulit ossa iugis.
Cumque sit Heroum generoso sanguine cretus,
Non hominis certe pectus inertis habet.


page 195, image: s219

Fortibus eduntur fortes, claroque parentum
Semine progenies orta, timore caret,
Non pavidam Veneris volucrem Iovis armiger ales,
Imbellem generat, non leo fortis ovem.
Ergo posteritas Iovio ne crede, sed omnem
Hac in parte illi detrahe, deme, fidem.
Et vos Aonides, quibus est concessa potestas
Ornandi aeterno laudis honore viros,
Hoc precor impressum Ioachimo nominis ingens
Dedecus, hanc turpem vos abolete notam.

IN ANNVLVM INCLITAE coniugis, Illustrissimi Principis Nicolai Radevilae, Ducis Olycae, Palatini Vilnensis. ELEGIA XVI.

Annule quem digito tulit inclita Principis uxor,
Ac mihi pergratum munus habere dedit.
Tunc ubi longinquas orator missus in oras,
Quas vicina polo despicit arctos, eram,
Meque potens Olycae Dux in sua tecta vocari
Iusserat herboso tecta locata solo:
Unde brevi distant spacio [Reg: spatio] celeberrima Regis
Moenia, quae Vilnae nomen, ab amne tenent.
Ecquibus ornabo te laudibus annule? primum,
Non levis es precii [Reg: pretii] vile nec artis opus.
Insignem rutilo gemmam complecteris auro,
India quam calido sole perusta tulit.


page 196, image: s220

Orbis et ex auro tuus est, quod nascitur illic,
Surgit ubi aeriis Pannona terra iugis.
Artisicisque manus te docta coloribus ustis
Pinxit, ut hac rara gratior arte fores.
At licet excellas gemma preciosus [Reg: pretiosus] et auro,
Fecerit artificis teque perita manus:
Hoc tamen inprimis mihi nomine gratus haberis,
Femina quod dono te mihi tanta dedit,
Illustri quae nupta Duci, quae clara parentum
Stirpe decus magnae nobilitatis habet,
Laudatamque refert Helenae pulcerrima [Reg: pulcherrima] formam,
Sed thalami non sic frangit, ut illa, fidem.
Namque pudicitiae leges, et honesta tuetur
Casto legitimi corpore iura tori.
Pluris ob id fies, carisque videndus amicis
Saepius in digito conspiciere meo.
Te mea quin etiam festis quandoque diebus
Induet articulis uxor amata suis.

DE CRATERE SVO Philothesio. ELEGIA XVII.

Inter inauratas pateras, et munera regum,
Quae mensam decorant conspicienda meam,
Talis hic est crater fulgenti splendidus auro,
Docte fuit crater qualis Erasme tuus,
Dulcia quo musis et amicis vina solebas
Propinare, tuos cum subiere lares.


page 197, image: s221

Ille potentis erat preciosum [Reg: pretiosum] et nobile munus
Principis: hunc etiam Principe dante tuli:
Principe, quo gaudent Litavi: quem regia iactat
Vilna Palatini nomen habere sui.
Ille ministrabat Musarum nectar alumnis,
A quibus et crater dictus amoris erat:
Hic quoque Pieridum, quibus est sacratus, alumnos
Nectare concordes exhilarante facit.
Illum fama manet nullo interitura sub aevo,
Huius erit similis carmine fama meo.
Hunc ego sive meis proponam laetus amicis,
Sive tuo plenum Bacche liquore bibam,
Verba relaturus sum talia, pignus amoris
Hoc mihi Nicoleus Dux Radevila dedit.

AD IOANNEM SCHOSSErum, laurea Poetica et insignibus nobilitatis a se ornatum. ELEGIA XVIII.

Regia qui gestant trabeati sceptra Quirini,
Distinctos hominum constituere gradus,
Ut virtus in honore foret, nec inertibus essent
Hi, quibus ingenium nobile et acre, pares.
Nam velut agricolae distinguunt semina frugum,
Et meliora serunt fertiliore solo:
Sic quoque secerni decet hos a plebe, merentur
Qui clarum ingenio nobiliore decus.
Ergo magnanimo qui pectore castra secuti
Fortiter hostiles sustinuere manus:


page 198, image: s222

Aut qui virginei conscenso culmine montis:
Aonidas studio demeruere suo:
His tribuunt reges, vel nobilitatis honorem,
Laurea vel nitidis serta gerenda comis.
Cum vero teneant spacio [Reg: spatio] distantia longo
Oppida, nec possint omnibus esse locis:
Mandavere suis munus regale ministris,
Qui tribuant claris nomen equestre viris.
Et celebres ornent vates Daphneide lauro,
Dulce canens quorum labe Camena caret.
Roma Palatinos Comites hos nominat ipsos,
Tale quibus regum munus obire licet.
Hos inter Comites ego sum quoque nomen adeptus,
Aula Palatinum me Laterana vocat.
At mihi si quisquam lauro donandus: haberi
Hic SCHOSSERE tibi candide debet honos.
Aequat enim celebres tua carmine Musa Poetas,
Quos vetus Augusti tempore Roma tulit.
Lenia ceu placido labuntur flumina cursu,
Consita quae blandis floribus arua secant,
Sic iucunda fluunt leni tua carmina ductu,
Et nihil in numeris asperitatis habent.
Insignique nitent cultu, referuntque sonoros,
Naso dedit quales ore canente, modos.
Ergo laurigeri quo vatis honore fruaris,
Cingo tuum lauri fronde virente caput.
Nec pudeat nostro te munere ferre coronam,
Haud minus iste meo munere crescet honos,
Quam si bellipotens eadem tibi serta dedisset


page 199, image: s223

CAROLVS, imperii qui moderatur opes.
Namque ego iudicium de carmine carminis autor
Belligero melius CAE SARE ferre queo.
Praeterea quo maior honos et gloria maior
Excitet ingenium docte Poeta tuum,
Confero Laurigero vati tibi nomen equestre,
Quicquid et ordo simul iuris equester habet.
Hinc tua posteritas generosa vocabitur omnis,
Est e legitimo si qua futura toro.
At quibus utaris clarorum more virorum,
Haec monimenta [Reg: monumenta] tuae nobilitatis erunt,
Caeruleus clypeus: viridi galea aurea lauro
Praecincta: in clypeo fortis imago viri.
Arma vir indutus fuluo caelata metallo
Stabit: is alatos debet habere pedes.
Falcatum dextra gladium, laevaque tenebit,
Impexum torto Gorgonis angue caput.
Talia tradantur tibi cur insignia quaeris?
Inachidae vatem Regis imago decet.
Ille nisi anguicomae secuisset colla Medusae,
Ipse Medusaeus non foret ortus equus:
Irrorare quibus soliti sunt ora Poetae,
Pegaseas Helicon mons nec haberet aquas.
Te virtute sua Danaeius excitet heros:
Inflamment animos illius acta tuos.
Horrendam gladio confecit ut ille Medusam,
Sic te barbaries conficiente cadat.
Quod superest, istis insignibus utere felix:
Lauriger ac titulum nobilitatis habe.

FINIS.