LAuriger Uraniae vates, mi candide SCHWARZI sodalis?
Dispar ingenio nomen adepte tuo.
Numquid adhuc es amans veteris, velut, ante,
Numquid adhuc servas nomen, ut ante, meum!
Ipse quidem stabili, Musis et Apolline teste,
Mente, fideque tuum nobile nomen amo.
Quod quoties mihi cumque subit, mea lingua salutem
Tamquam praesenti dicit, et inquit, AVE.
Ieque meum vocat: et te nostros inter amicos
Par cum Phoebaeo lumine lumen ait.
Et pius hic animus nulla mutabitur hora:
Talis in extremum stabit eritque diem.
Et mea vita leves prius evanescet in auras:
Quam vere dicar non memor esse tui.
Spero etiam, quod adhuc clausum ROSALECHIUS intra
Cordis amice, tui scrinia nomen habet.
Non aliter: quia te redamas vehementer amantes:
Testis in HELISABEN est tua flamma tuam
Ast amor in Sponsam differt ab amore virorum,
Exemplis aliis est opus ergo mihi.
Ut taceam reliquos, qui te venerantur amicos,
Quos tua, par ipsis, mens reverenter habet:
HETTLERUS (cuius ditat suadela, Themisque.
Ut ver ditat agros, pectora) testis erit.
Ipse tui velut est venerator nominis ultro,
Utque suo laudes ornat honore tuas:
Sic a te colitur, sic a te semper amatur,
Non leviore side, non meliore fide.
It meliore fide coleretur protinus a te,
Si modo, quod summum est, altius esse queat.
Cum vos hîc olim vinosa Ciconia iunxit,
Ut vino, et studiis, sic et amore, mihi.
Tunc vos tam similes mirabar amoris in usu,
Quam vix est lacti lac, vel oloris olor.
Tunc ego vos tacite fratrum par tale vocabam:
Quale suo par cum Castore frater erat.
Quale fuit caro cum Niso iunior alter:
Quale pius Theseus, Pirithousque fuit.
Quale fuit Saulis soboles, sanctusque Propheta,
Qui prius Upilio, rexque deinde fuit.
Sic igitur, quantum satis est, quantumque volebam,
Constat, amice, tua de pietate mihi.
Quae me prosequitur parili quoque suaviter igni,
Et non affectu vult minor esse meo.
Iam quia sub placido communis numine Musae,
Mutuus in nostro pectore constat amor.
Quae nova, mi SCHVARZI, ceu quoddam pignus amoris,
Debeo nunc titulis mittere dona tuis?
Dum plaudente Schola, Musisque canentibus hymnos,
Doctorem iuris te Basilea creat.
Dumque tuas laudes Cathedra decantat ab alta,
Et quam sis gemini iuris in arte sagax.
Quam Papa nil dederit magno cum Caesare legum,
Quod tu non proprio rectius ungue scias.
Additur et, quod, aquas ut vasto flumine Rhenus,
Sic novatu fundas carmina, quando libet,
Unde fit, ut gestes ederam, laurumque virentem,
Caesare sic frontem condecorante tuam.
Additur et, quod nemo Sophus quid scripserit unquam,
Quod lateat sensus, ô Sophe docte, tuos.
Ergo etiam meruit studium tibi tale Magistri
Nomen, ut ingenii nomina prima tui.
Quis plus optaret? quam sic cum laude suprema
Ex triplici studio nomen habere triplex?
O dives titulis, ô praedite pectore docto,
Musarum, Sophiae, Iustitiaeque nitor:
Quale Minerva decus reliquarum est flava Dearum,
Quale est in silvis laurus opaca suis:
Quale bilanx decus est inter sacra sidera libra:
Tale inter summos es decus ipse viros.
Quo tua se iungunt tria splendida nomina festo.
Lumine clarificant splendidiore diem.
Et cum Iustitia, Phoebo, Musisque novenis,
Instaurat plausum laeta Minerva novum.
Dantque tibi totidem quater hi tres munera Divi.
Gratantes titulis per sua dona tuis.
Ast ego, qui tantos etiam tibi grator honores.
Qualia largiri debeo dona tibi?
Si gemmas vellem, nullas mea possidet arca:
Si nummôs cuperem, sors prohiberet idem.
Aes mihi saepe deest: et cum net aranea telas,
Non timet in loculis nidificare meis.
Si mihi tam faciles fluerent, quam carmina, nummi:
Iam premerent digitos aurea dona tuos.
Si mihi tam faciles fluerent, quam carmina, gemmae:
Iam premerent digitos gemmea dona tuos.
Ast auri non vult imitari copia versum.
Promptus ille venit, tardius illud adest.
In plateis igitur cum praeterit obvius hospes,
Cuius heri madido gutture vina bibi:
Non salve mihi, sed diverso murmure, solve.
(Invertens solitae verba salutis) ait.
Nec mihi divitias parit hoc, quod carmina scribe,
Quodque lyra modulor, quodque Poeta vocor.
Sed me commendat tantummodo sacra Poesis.
Et me Lectori Musa placere facit.
Cumque recens emisit opus mea sedula cura,
Quisque cupit Musae cognitor esse meae,
Qui cupit, ille capit: nullique recuso, quod optat:
Estque mihi facilis dextera, datque libens.
Cumque legor, dicor venae facilisque bonaeque,
Et sic sit pretium gloria sola meum.
Ore meum carmen lector collaudat aperto,
Sed laudatoris dextera clausa manet.
Et quamvis sumptus faciam persaepe recentes:
Sive premant versus publica praela meos:
Seu quod pro certis, quos solvo laboribus eius,
Describat nummis amanuensis opus.
Nemo tamen ferme sumptus considerat illos,
Et vult expensum reddere nemo mihi.
Unde ingens oritur rerum iactura mearum,
Cum multa studii per ditione mei.
Adde, quod huc offert alius mihi saepe canendi
Materiam utque canam carmina, saepe rogor.
Tunc quasi contractus tacitus coit inter utrumque
Illi ego do versus, aera det ille mihi.
Quamvis non habeant venalia carmina vates:
Sicut habet libros Bibliopola suos.
Attamen officio debetur gratia grato,
Et promptus meruit praemia prompta labor.
Ast ego seu cano sponte mea, seu forte rogatus,
Difficiles video ad munera danda manus.
Si laus sufficeret, possem ditescere laude,
Et mihi tunc pretium solveret omnis homo.
Sed mihi plus opus est praeterlaudantia verba,
Plus plus est praeter nomen honoris opus.
Virtutis merces honor est, nummusque laboris:
Qui simul ergo mihi iungit utrumque, placet.
Gloria quantalibet nihil est, si gloria tantum:
Nullus enim stomachum nutrit honore suum.
Non est contentus miles, si strenuus esse
Dicitur: at laudi praemia iunge, sat est.
Iustitiae lex est, sua cuique relinquere iura,
Et nulli fructum deminuisse suum.
Cur igitur tantum virtus ornatur honore?
Et defraudatur nobilis aere labor?
Nascitur ex multo virtus veneranda labore:
Et tamen hunc pretio vis spoliare suo.
Difficiles igitur redduntur protinus omnes.
Quos sallit studii gratia vana sui.
Deque labore suo nisi quis sua commoda speres:
Qui quid agat gratis, nemo paratus erit.
I, pete consilium: Iuris tibi iura peritus
Non, nisi te nummos pollicitante, dabit.
Vade. roga medicum, quae abigant medicamina febres,
Si coquit uxorem febris anhela tuam.
Quod cupis, ille dabit: sin munera nulla redonas,
Crede mihi frustra post revocabis eum.
Mitte tuum puerum sitiens Hydropicus ipsi,
Ut fuget ex venis haec mala tanta tuis.
Mox puero famulus, mandato iussus herili
Dicet: herus dormit: cras pete. cras quid? abest.
Sic quoque defugient alii quoscumque labores,
Unde parum vel nil utilitatis habent.
Et malunt segnes in paupertate sedere:
Quam frustra vires attenuare suas.
Nec possunt semper gratis sudare, tametsi
Illorum bonitas officiosa velit.
Nam robur sensim, virtusque minuta labascet,
Si, vacua patina, venter inanis erit.
Non bene pugnabit gravibus bellator in armis,
Ventre querente famem, fauce querente sitine.
Et male cantabit siccato musicus ore:
Sed bene cantor erit, cum bene potor erit.
Non satis, ut debet, spectacula Comicus edet,
Si nihil est, quod edat. quod sitiensque bibat.
Deponit falcem plenorum messor agrorum,
Cum ciet in stomacho murmur avara fames.
Ast ubi visceribus saturis post prandia surgit,
Spiciferos calamos gnaviter inde secat
Nam cibus in requie reficit, reparatque labori,
Lassa labore gravi corpora, lassa fame.
Unde cibos autem sumet, quicumque laborat?
An non ex studiis officiisque suis?
Viribus ingenii quaeri manuumque labore
Ipse iubet panes aut alimenta Deus.
Quosque merendo petit, fructus adiudicat illi,
Qui vigil, inque sua sedulus arte fuit.
Ergo bonos fas est bene compensare labores,
Et dare pro meritis praemia digna piis.
Adde, quod ars nunquam gratis sua contigit ulli.
Sed magno sumptu perficienda venit.
Praeterea quanto quis opus praestantius audet,
Tanto plus in eo, quod facit, aeris aeget.
Quis sumptus igitur factos in carmine reddit?
Cum vates aliquod grande poema facit.
Sic igitur perdunt operas oleumque Poetae,
Cum bene de multis saepe merere volunt.
Sic quoque dum mea lusa facit vigilantia damnum,
Exhausto vacuus sacculus aere caret.
Unde sit, ut, praeter, Musarum munera versus,
Nil mihi iam ferme restet in orbe meum.
Et tamen Aonidum pergo venerator haberi?
Et tamen hae tenues sunt, inopesque Deae.
Dant decus ingeniis, sed non dant dentibus escam.
Et comes est vatum laudis, iniqua fames.
Quanto plura cano, tanto minus aeris in arca est:
Et redit in loculos rara moneta meos.
Ergo lyram tanquam mutam deponere cogor,
Nec toties aliud carmen, ut ante, canam.
Ingratis etenim cecini, chordasque refregi:
Empturoque novas aes pretiumque deest.
Scilicet est aevo fortuna poetica nostro
Pessima: et incassum dives honore macro.
O nimium viles et inania numina Musae:
O nimis a pingui turba remota lucro.
O potius nimis ingratas in carmina dextras.
Quae tantum cupiunt sumere, nilque dare.
Dives alit, stultos, meretrices, Cercopythecos.
Et Libycos Ursos, terribilesque feras.
Sed nemo sacros nunc vult nutrire Poetas,
Nullaque fert manus his auxiliaris opem.
Si nunc Traianus cum Maecenate rediret,
Si daret hoc tales tempore terra viros.
Ut reducem patrem miseri post arma puelli,
Exciperet dominos quisque Poeta suos.
Et caneret plectro numerosi digna Maronis
Carmina, et ingenio congrua, Flacce, tuo.
Plus etiam rerum non solum carmen haberet,
Et bene suppeteret, quod satis esset ei.
Nec mora: mox fieret celsa Regumque Ducumque
Inter torquatos primus in arce viros.
Nunc quia sollicitae Musae, maestique Poetae,
Utraque praesidio turba relicta carent.
Angimur: et si quid meditamur carminis: illud
Non satis ingenii, non satis artis habet.
Nilque fere in terris est ultra carmina nostrum.
Cetera fortunae munera, dives habet.
Quae sors quandoquidem mihi nunc quoque sola supersit,
Hos elegos donum dic ABRAHAME tuum.
Mox, scio, tempus erit, quo iungam versibus aurum:
Interea carmen consule vile boni.
Nec semper, veluti modo carminis autor egebit,
Nec status hic omni tempore noster erit.
Dives erit, nummosque sua numerabit in arca,
Et loculos plenos aere Poeta geret.
Incipietque in eum novus esse benignior ultre
Lector, et accepto carmine gratus erit.
Sed tua rite tibi SCHWARZI sapientia cavit,
Coniungens Musis aurea Iura tuis.
Quod mox exemplum sequar, Aonidesque Themisque
Ornabunt donis me tutulisque suis.
Inde decem Divas, fratremque ciebo Dianae,
Iamque canam versus, iam sacra iura legam.
Sic me vel Musas nunquam spes fallet inanis,
Sed mea florebit res in utroque statu.
Tu vero, de quo Respublica prospicit ampla
Commoda, vir praestans artis honore tuae,
Sparge dehinc magnos fecundo ex pectore fructus.
In populos alios in patriamque tuam,
Inque Dei laudes, in Divi Caesaris aulas,
Inque alios Reges, magnanimosque Duces.
Cernis, ut immineant cunctis nova praelia terris,
Et quocumque oculos verteris, arma vides,
Hinc illincque minae veniunt sine fine recentes,
Et passim rabies irrequieta furit.
Quemque putabamus stabilem fore semper amicum,
Ex improviso miles et hostis adest.
Quique diu vixit felix, in pace, stupescit,
Et desueta diu civis in arma redit.
Sic nunc impietas, dolus, ira, insania gliscunt,
Sic homines auri cogit iniqua fames.
Ergo piis precibus: vindicta: Iuris et aequi
Arte resistendum est his aliisque malis.
Tu quoque nunc rebus turbatis optima suade,
Consiliisque tuis ad meliora voca.
Et lites compone hominum, et conscende tribunal.
Et Clavem pacis Iustîtiaeque tene.
Quod magis ut possis: sanctus tibi spiritus adsit,
Et regat ingenium Iudiciumque tuum,
Et det amans hominum, mundique redemptor Iesus,
(Cuius ut arbitrium vult, ita vivit homo)
Ut reliquus vitae cursus feliciter, eque
Divino superûm munere dexter eat.
In te nulla dies contra tua vota dolorem,
Laedere qui possit, teque, tuosque, trahat.
Sed tua vita tibi sit prospera semper, et in te
Quolibet effundat gaudia mille die.
Et sic securus, tranquillo tempore, Musa
Admirante lyram, tange Poeta lyram.
Et sic magnifice, consummatissime Doctor,
Iure duplex Themidos sis in utroque decus.
Et sic quicquid amas, quicquid tuus exiget usus,
Ni res sit (nec erit) flebilis, illud habe.
Donec non etiam, cantans sua funera, Cycnus
Candidior possit crinibus esse tuis.
Postea te caelo stellis excelsior infer,
Pars superûm, Domino grata placensque Deo.
Cuî supra versus, imitans Davidica plectra,
Laetus in aeterna prosperitate cane.
Iam satis est: et ut haec fieri tibi prospera vota
Incipiant, SCHWARZI suavis amice, vale
Tot, sivit totidem, posthac noctesque diesque,
Salva anima, salvo corpore, vive vale:
Quot caelum stellas, quot nobilis Austria nymphas
Continet: ex quibus est pulchrior una tua.
Una puella tua est, ita splendens lumine frontis.
Splendet ut ignita luna globosa face.
Unaque stella tua est, quae te coquit igne superno,
Cui tribuit nomen Cypria Diva suum.
Tot soles noctesque, Astraeae summa voluptas,
Dulce cor Helisabes, Calliopesque VALE.
QUi colit ingenuas pietatis ut organa Musas:
Et vacat his studio nocte dieque suo.
Huic tribuit largam mercedem fautor Apollo,
Cultores vacuos nec sinit esse suos.
Evehit hunc fama celsi sub sidera caeli,
Nominis aeternum datque tenere decus.
Vidi ego contectum pretiosae vellere lanae,
Qui modo depexa cannabe tectus erat.
Vidi ego principibus iam curae et regibus esse,
Ante a qui populi nullo in honore fuit.
At quae causa rei? Phoebum Phoebique sorores,
Aetatis coluit tempore quoque suae.
Hinc didicit servire DEO, prodesseque multis,
Et studiis, multis consuluisse, suis.
Ergo Phoebaeas adamat quicumque sorores,
Sit quamvis humilis, scandit ad astra tamen.
ABRAMUS quoque nunc cognomine SCHWARTZIUS ipse.
Me probat exemplo dicere vera suo.
Non is desidia traduxit tempus inerti,
Languidus haud illi pectora torpor erat.
Non Venerem turpem, non est sectatus Iacchum
Non animum cupidis lusibus ille dedit.
Sed coluit Phoebum sincero semper amore,
Aonias coluit semper amore Deas.
Dum iaciunt alii nocturna ad lumina tales.
Lusibus et perdunt tempora longa suis.
Dum convivantur sociis, dum ludicra tractant,
Corpor a dum librant multicolore solo.
Ille domi affixus libris, scribitque legitque
Invigilat studiis nocte dieque bonis.
Carmina componit quae quondam sera vetustas
Miretur, Phoebo digna putetque legi.
Aut volvit lati sinuosa volumina iuris,
Promovet Ascraeam consiliisve Deam.
Hinc viridi Phoebus praecinxit tempora laure
Ipsius, et vatis nomen habere dedit.
Hinc dat ei titulum grandem, nomenque perenne,
Doctoremque facit iam Basilaea gravem.
Non decet ignavos tam grandis gloria fucos,
Atque voluptates quos iuvat usque sequi.
Perge vir ingenuas caput exornare per artes.
Quâ bene coepisti currere perge via.
Sic aeterna tuum decorabit gloria nomen,
Nomine sic tanges sidera celsa tuo.
Sic feret optatam multis tua cura salutem,
Sic hominum generi commoda multa feres.
Ipsa licet Nigrum tibi nomen fata dedêre,
Pectora sunt Cygno candidiora tamen.
Gratulor ex animo quo nunc decoraris honorem,
Opto salutaris sit tibi sitque tuis.
Sit tibi, sitque tuis sit multis ille saluti,
Quod tibi det mitis qui regit astra DEUS.
Utque pater multis populis olim exstitit ille,
Cuius tu celebris nomen et omen habes.
Sic multa Dominus faciat te prole beatum,
Et videas natos multo in honore tuos.
Et videas natos, et qui nascentur ab illis,
Qui similes celebris sint in honore patris
Detur inoffensae spatium procurrere vitae,
Et tandem rutili vita beata Poli.
Hos tibi Pierides iusserunt nectere versus,
Quae sint signa animi qualiacumque mei.
GEnte novem te progenitum vidêre sorores
NIGRUM, mox etiam vidit et ipse parens
Vidit et alma Themis, (neque enim hanc nescire putabis
Quae potis est aliis Fama referre Diis.)
Ergo ingens illis haesit sub pectore vulnus,
Quod discordarent nomen et ingenium.
Nec minus haec duro praecordia tristia pulsu
Sollicitans, doluit supplice voce vicem.
Non iuvit coeptos prius ire redire per aestus
Maestitiae, ut fieret quae medicina malo,
Quam sacra consilium Themis explicuisset, et ipsum
Acceptans Phoebus rite tulisset opem.
Phoebo igitur placuit serto tua tempora cingi,
Doctoris Themidi nomen habere viri.
Pulsa nigredo fugit, serti beneolentis odore,
Nomine Doctoris pulsa nigredo fugit.
Ergo dumtaxat nigredo nomen oberrat.
Virtutes et honos candida quaeque ferunt.
Hinc laudem sibi sancta Themis conquirit, Apollo
Cum natis laetus laeta trophaea gerit,
Non dolor aut maeror praecordia verbere pulsant
Amplius, inque vicem fata reposta silent.
Albe Niger salve, salve mihi candide Schwarzi,
Nomine qui Niger es, candidus ingenio es.
Salve iterum. Phoebique opibus praeclarus, et almae
Muneribus Themidos, vive, vige atque vale.
PRaemia si magno debentur magna labori,
Donaque sunt meritis aequiparanda suis.
Et virtutis honos pretium est aequabile: quis te
Doctrinae hos titulos commeruisse neget?
Nam neque te quisquam vel fallere tempora luxu,
Otia vel vidit desidiosa sequi.
Ipse sed a teneris Musarum operatus in hortis,
Quicquid erat studiis temporis omne dabas.
Socraticae nec tantum nota volumina sectae:
Nota sed et iuris sunt utriusque tibi.
Ergo tribus merito iam partis ante coronis
Iungitur haec iuris laurea quarta tibi.
Quam quo maiori peperisti ABRAHAME labore,
Hoc magis et nomen floreat opto tuum.
FINIS.