May 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

APOTHEOSIS IANI DOUSAE PATRIS, NORDOVICI DOMINI, SUPREMI ORDINUM CONFOEDERATORUM Belgii Concilii Adsessoris, Archivorum in Batavis custodiae praef. et Acad. Lugdunens. Curatoris: Auctore, seu potius collectore et editore CUNRADO RITTERSHUSIO IC. Nomina auctorum, qui ad hunc libellum symbolas suas contulerunt, ad calcem eius adiecta sunt.
[Gap desc: illustration]
NORIBERGAE, Typis ABRAHAMI WAGENMANNI. MDCV.


image: s002

Clarissimis in Belgio, etc. Viris, NATALIUM, VIRTUTIS, PRUDENtiae et litterarum pariter atque armorum laude ac splendore longe lateque conspicuis, Amicis et Necessariis, ut plurimum, Dousaeis: (Sine fraude esto ipsis, mihi, aliis, sineque praeiudicio ordinis dignitatisve cuiusquam, ita, uti fors tulit, eorum nomina in hac pagella collocasse.)

IOsepho Scaligero.

Theodoro et Lamberto Canteris, P. et F.

Reginaldo Brederodio.

Ioanni Oldenbarneveldio.

Guil. Suleno de Nyeveldt.

Nicolao Cromhoutio.

Rocho van den Honaert.

Andreae Schotto.

Iano Grutero.

Iusto Lipsio.

Abrahamo Gorlaeo.

Diederico Santheno.

Leonhardo Voochdio.

Francisco Franconi.

Hadriano Burchio.

Hadriano Buckio.

Victori Giselino.

Ioanni Bocchio.

Cornelio van der Myle.

Cornelio Miropio.

Cornelio Neostadio.

Cornelio de Groot.

Iano et Hugoni Grotiis, P. et F.

Everhardo Bronchorstio

Bonaventurae Vulcanio.

Balduino Berlicomo.

Paullo Merulae.

Erico Dimmero.

Petro Borrho.

Rumoldo Hagerbetio.

Alberto Schagio.

Dominico Baudio.

Iano Charitaeo Lernutio.

Petro Scriverio.

Danieli Heynsio.

Iano Hauteno.

Petro Bertio.

Alberto Eufremio.

Ioanni Clem. Drusio.

Ioanni a Wouvern.

Rodolpho Heblaeo.

Fran. et Theodo. Sweertiis

Ioanni Moreto.

Fran. et Iusto Raphelengiis.

Ubboni Emmio.

Franc. et Stephano Dousis, Iani f. f.

(Notis, ignotis mihi, sed plurimum utique observandis) Hanc Apotheosin L. MQ. D. D. CONRADUS RITTERSHUSIUS


image: s003

DEDICATIO.

SAlvete, ô Batavae clarissima lumina terrae,
Qui Latium, doctasque migrare iubetis Athenas
Ad Belgas, mundique in faecibus aurea saecla
Instauratis, et invidiâ affirmante beati:
Salvete: Et ne vos luctum illum tangere solos,
Ac desiderium, moriens quod DOUSA reliquit,
Credatis forsan, legite haec quoque carmina, silvis
Noridos atratae quae dictavêre Napaeae,
Multa super DOUSA lacrimantes, multa querentes,
Non sine laude viri, meriti tria vivere saecla:
Quin, si fata sinant, aeternum vivere digni,
Et vivit superûm stellanti in sede receptus:
Vivet et in terris, dum litterae erunt in honore.
Haec me fasciculum voluêre adstringere in unum
Sanctae, noster amor, et dulcis cura, Camenae,
Mittereque in vestras pro tristi munere terras;
Tristi equidem, sed quod pietas tamen officiosa
Commendet, gratum faciens dum debita solvit
Manibus, et meritis virtutem laudibus ornat.
Si tamen ulla viri meritis par esse potest laus:


image: s004

Accipite ista igitur, Clarissima corda virorum,
Aequis, quod vestrum est, animis, linguisque favete
Conanti ingentes DOUSAE diffundere laudes,
Diffusas licet ante satis, quâ vesper, et ortus
Promunt-ve alterno, vel condunt munere Solem.
Vos, quibus Herois propius fuit inclita virtus,
Militiae simul armatae, et spectata togatae,
Cognita, quam nobis clararunt fama, librique,
Vos meliora date his, ut partim etiam ante dedistis,
Sic clara aeterno mors vestro in carmine vivet,
Cuius et in scriptis numquam delebilis exstat
Gloria, candidulae monumentis insita famae.
Sic olim vobis facient quoque mutua multi,
Rebus ab humanis ubi vos exemerit aevi
Arbiter emeritos, civesque adscripserit astris.
Sed prius officii numeros implebitis omnes,
Humanumque genus meritis cumulabitis amplis,
Quod facitis, facere et nullis cessabitis annis.
DOUSAE autem ornantes tumulum super addite versus:
Flos DOUSA Aonii coetus hac clauditur urna,
Quem virtutis honos ad caeli sidera vexit.
Aut etiam saxo Graium hoc inscribite carmen:
Tu/mbos o(/d' e)/ndon e)/xei Dou=san kluto\n a)/nqos a)oido=n,
Ou(= a)reth\ polu/olbos e)s a)/ntugas h(=ken o)lu/mpou.

Cunradus Rittershusius.


image: s005

SCIPIO GENTILIS IC. S. D. CL. V. CUNRADO RITTERSHUSIO IC., Coll. et comp. cariss.

ANte tuo fusis quam dulci ex ore querelis,
Rittershusiade, eximii de funere DOUSAE
Acciperem, meque in lacrimas, laudesque vocares,
Audieram, et tacitus meditabar talia mecum:
Aetherias liquit Vates clarissimus auras:
Atque illum certatim homines, Divique benigni
Laudibus accumulant meritis, et carmina dicunt.
Illum etiam montes, etiam vaga flumina lugent,
Et nemus omne canit. Solum Pegnessia nulli
Antra cient gemitus, mutoque a fonte sorores
Tam celebrem nullis venerantur vocibus umbram.
Nec minus hîc docti torpent. Ubi nobilis illa
Cunradi nunc Musa mei? celebrare sueta
Aut claro iuvenes ortu, aut praestantibus ausis
Insignes, pulchrâque viros virtute micantes.
Quo se Piccarti subduxit amica Thalia?
Per Cilicumne oras, Cydnumque vagatur amoenum?
Et simas Nereî pecudes, (fera saecla animantum
Nuper enim cecinit,) Graio cum vate recenset?
Ne plures memorem, quibus olim Academia nostra,
(Dicere si licet,) aeterno se tollit honore.
Nam quanto est melior nobis haec copia, tanto


image: s006

Dedecus est maius: nostrumque Helicona colorat
Iste rubor, nostras premit haec iniuria silvas,
Non ita Namque meam licet in studia aspera mentem
Raptet amor, totumque alius sibi poscat Apollo,
Nullaque iam pridem moveat pellacia Musae:
Attamen experiar. Nihil est nimis arduum amanti,
Et te nos pueri quondam, divine Poeta,
Vidimus ad Tamesis sacras incedere ripas,
Atque pharetratae comitem splendere Minervae,
Mollia fundentis calamos in terga ferarum.
Vidimus, atque tui magno simul arsimus igni:
Et mox alloquiis concessum est dulcibus uti,
Mox et amicitiae sanctas coniungere dextras.
Impius ut merito, vel duro e robore dicar,
Aut silice excalptus Marpeside, si tua mullis
Facta canam, nullis tua funera versibus ornem:
Sed me Scaligeri magni tamen incluta virtus
Terret, et ingenuis mea vota retardat habenis:
Scaligeri, quo non maius, nec clarius ullis
Ingenium terris Divi, et laeta astra dedêre,
Aut etiam fortasse dabunt: quo vindice doctas
Barbaries penitus mentes excisa reliquit.
Ille suum, ille canens, in caerula tollet amicum
Templa, Deûmque omni vatem sacrabit honore.
Ergo mihi paucos, humiles quoque candida versus
Calliope concede, meum quo munere saltem
His memorem silvis, aut magnum soler amorem.
Talia sic inquam meditabar pectore mecum:
Blanda super venit pietas tua, meque coegit
Haec, Conrade, tibi, lucis educta propinquis,
Mittere. Tu nostris facies haec maxima Belgis.


image: s007

ELEGIA eiusdem, de obitu IANI DOUSAE, V. N.

IANE, decus populi, columenque insigne potentis,
Dousiacaeque idem clara corona domus:
Dignus eras, non iam Pyliae tria tempora vita
Vincere, et Haemonii saecla recocta senis,
Tithonoque annos, rosei prope claustra diei
Adiectos blandae coniugis imperio:
Dignus eras numquam exstingui, nec cuncta trahentis
Ferrea Parcarum iura subire colus.
Atque id pollicitae fuerant non perfida Clotho
Cum gemina ducens pensa sorore tua;
Sed Musae Aonides, sed carminis auctor Apolle
Talia fatidicis concinuêre modis:
Unde tibi exsortem senii, lethique futuram
Expertem vitam quilibet augurio
Non vano cepisse sibi tum visus, ad ipsas
Cum starent cunas numina magna tuas.
Illum praedixêre etenim te, Dousa, fore, almo
Cuius perpetuum dulcis ab ore liquor
Cecropii flueret mellis, flueretque Latini,
Amne procul Lethes. Elysiisque plagis:
Te fore, qui reduces Parnassi e vertice divas
Coetibus humanis sisteret in mediis:
Cuique suum imperium Phoebus transcriberet omne,
Cuique suas artes cederet, atque fides.
Transcripsit, cessitque. Illis nec segnius usus
Donatore unquam, Dousa [(transcriber); sic: Duosa] , ferêre tuo.
Aurea te arguto moderantem pollice fila
Obstupit Rheni regia lympha tui.


image: s008

Mox Scaldisque Albisque, et amoenis Sequana ripis,
Et Tagus auriferis ille opulentus aquis.
Denique te rerum dominus postquam audiit, acri
Invidia exarsit Thybris, et ingemuit.
Ite mei, quondam soboles Mavortia, cives:
En civilem alium terra Batava dedit.
Ille armis, hic ingenii nos vincit honore,
Doctrinae hic nobis eripit omne decus.
Deque triumphatis studiis, atque indole nostrâ,
Iam spolia hostili figet opima tholo.
Sed bene habet: tumidos premet ille infestus Iberos,
(Non minus est nostris hostis Iberus agris)
Nec solum caedes et caedibus oblita stupra
Aeternis orbi tradet inusta notis:
Arma etiam in validas, et ovantes sanguine turmas
Cinget, et infaustis agmina foeta dolis.
Leida, tibi insolitos tuus, ô tuus ille triumphos
Obsessae referet, chomataque alta tua
Rumpet, et in mediis effundet Nerea terris,
Hostis quo attoniti castra superba natent.
Olli gramineae solves tu grata coronae
Praemia, libertas quo duce tuta fuit.
Cui, meus ut Brutus, candenti subdita plumae
Scripta Dioneas ferre docebit aves.
Proderit ecquid Ibere tibi, occlusisse viarum
Omnia? per caelum nuntius ecce volat.
Haec fatus Thybris, glauca caput abdidit ulva,
Diluit ut tali fellis amara modo.
Cetera quis memoret? postquam te grandior aetas
Ad patriae admovit celsa guberna tuae,


image: s009

Ingentis patriae: gestarum lumine rerum
Una omnes hodie quae superat populos:
Cuius fulmineae late Neptunia classes
Regna tenent: clarum cuius ad imperium
Ubertate nova terrae nascuntur, et orbes;
Naturae finis nec modo Brasilia est.
Quis belli, pacisque artes? quis maxima dicat
Oppida? et Oceani ditia dona patris?
Velivolasque undas, et pinea texta carinas,
Omnibus innumeras urbibus adpositas?
Amsterdama, tuos propero dum visere portus,
Totque procul malos conspicor aligeros;
Silva videbatur, muris quae praeiacet altis;
Silva erat: at medio currere docta mari.
Coeperat haec sanus, Dousa dignissimus haeres,
Scribere Germana nobilis historiâ,
Coeperat: Eurotae ac veluti prope flumina myrtum
Pubentem evellit turbinis ira feri:
Abstulit illa eadem iuvenem Parca invida nobis,
Germanaque unguem fixit in historia.
Ah pater, ah miserande, tuo quis pectore sensus
Tunc erat? (in toto si tamen ullus erat):
Cum generis spes tanta tui, gentisque Batavae
Aetatis primo flore iaceret honos?
Cum tu ageres scribenda pater, sed filius acta
Scriberet, haud ulla dissoluenda die.
Vincit amor patriae: nec te luctu obruis atro;
Appares casu celsior ipse tuo.
Annosa ut quercus, saeva licet icta bipenni.
Ipso etiam a ferro saucia ducit opes.


image: s010

Aspectu in patriae tibi sunt solacia cuncta,
Tota in re summa mens tibi fixa manet.
Nunc eat, et molles aliquis mihi dicere Musas
Audeat, et fluxos tantum agitare iocos:
Nempe etiam doctrina animos bona roborat, et nas
Alte praecingi sape Camena iubet:
Saepe acies, et castra minis horrentia ferre,
Et torquere manu Martia pila docet.
Qualis erat quondam mitis sapientia Galli,
Qui Phoebum Getico iunxerat ante Deo
Ambobusque simul Macetum devicerat arma,
Dum fessa obductis Luna laborat equis.
Qualis Scipiadae magni fuit acer alumnus,
Atque comes, parvis editus in Rudiis.
Ille suo aeternos, multis licet obsitus annis,
Carmine magnaminos condidit Aeneadas.
Nec ritu effeti, spatio qui saepe supremo,
Victor ab Eleo pulvere venit equus:
Membra senectute, et longo confecta labore,
Antiquo posuit languidus in thalamo.
Ingenium morbi est, tristisque immune senecta:
Clara potest nullus scripta operire cinis.
Dum mare praenubet terras, digestaque mundi
Ludent lascivo sidera fulva choro:
Dousa tuus florebit honos: tua gloria nullis
Canescet saeclis; sed magis, atque magis
Laeta, vigensque erit, ac fama pernicior alis,
Viset puniceum Solis utrumque larem.


image: s011

MEMORIAE NOBILISS. ET CL. VIRI IANI DOUSAE S.

HUmani generis flos, deliciumque perenne
Musarum IANUS DOUSA, ain', occubuit?
An pote virtutem, atque aeternam occumbere Famam?
Sublime excelsi num decus ingenii?
An studia in patriae dumtaxat commoda mortem
Cernant? tot meritis an bene partus honos?
Non sic. Quin vivit, vivetque in saecula DOUSA,
Et parte haut tantum nobiliore sui:
Inter candidulas animas in luce serenâ,
Quâ fulgent summi caelica templa DEI.
Verum etiam in terris, atque inter corcula Amorum,
Adspiciet quaecumque haec pia posteritas.
DOUSAE illis candor, virtus, et nobilis ardor,
Inque animo praesens usque erit, inque oculis.
Nec sanctas quis quam devoto pectore Musas,
Atque colet numen, maxime Phoebe, tuum.
Quin simul et DOUSAE celebrent venerabile nomen,
Sic nempe aeternum DOUSA superstes erit.

LUDOVICUS Camerarius I. C. consiliarius Palatinus.


image: s012

PIIS IANI DOUZAE V. INL. MANIB.

Ten', Douza, eheu! Lachesi, nesciae
Exorari, concessisse!
Quod pronuper fama beatam
Ad Pegnessi ripas conditam,
Nuntia veri, pertulit urbem.
Ten', Dousiade, (quo non dulcius
Altis Thressae sub Rhodopes iugis
Orpheus citharam tetigit, silvas,
Et bruta trahens: quo nec Areion [Reg: Arion]
Vectore aequor delphine errans
Chely demulsit suavius undas;)
Heu! lugubri morte peremptum
Telluris nunc antra subire!
Ten', DOUZA, bonum Phoebi mysten,
Heroae, soli solem BELGICI
Et tutelam, pro! succumbere
Fatis! dolor ô! Flemus casum.
Hinc te Batavum littora fortium
Plangunt: Batava lugent oppida:
Batavum, quîs hoc pol iure suo
Laus debetur Martia saeclo.
Hinc te, quotquot culta bicornis
Rheni rura, et MOSAE coles,
Scaldique adfines campos excolunt,
Lugent: Lugent te confines


image: s013

Istri, Eridani, Sequanae et Albulae,
Neili (fallor?) ripis populi: et
Uls Oceanum, divisi istoc
Orbe, Britanni: ac Baltica te Thetis
Fluctu atrato dolet amissum.
AGANIPPE ipsa, atque Hippocrene
Tardius undas visae solito
Fundere. tandem et lacrumabunda
TE, DOUZA, suum personat ECHO
Praeconem. Elegi te omnes lugent.
Nam Parnasus vatem te optimum
Adgnovit: te curiaque audiit
Oratorem: Patria patrem
Habuit; vallo cum Lygodunum [Reg: Lugdunum]
Bellona ferox circum cingeret
Circa, te fortem hyperaspisten
Vidit, tum TU moenia patriae
Obsessores contra barbaros
Propugnasti; sudore, minis,
Pretio penitus frangi nescius.
Facinus tantum, ac tam memorabile
Nullum (sic fas) obruet aevum.
Totam porro pius, et felix
Vitam egisti, sceleris puram.
O DOUZA parens, thalamo casto
Prolem eduxti: quos inter erant


image: s014

Vitali aurâ digni vescier
IANUS, patriae doctrinae aemulus,
Et ByzantI qui fuit hospes,
Nempe Georgus: quorum crescet
Fama superstes tumulis orbe.
Ergo nos nunc desiderium
Tui habet. Semo maxime DOUZA.
Verum, quod Sors omnibus aequa
Siet, ac natos velit emorier,
Legi immotae atque immutabili
Bene parueris. Pone sequemur,
Quando ordo nos tanget iustus.
Pietas tua te in sidere vexit.
Tua restabunt carmina saeclis
Tingenda cedro: funeris expers
Sortite aevum nomen vives,
Dum Pierides, dumque Historia,
Dum Suada inter vivent homines:
SOL, DOUZA, soli fulgida BELGICI.

EPITAPHE.

SOubsce tombeau gistle grand DOVZE,
Du quoy fut tantamie la Muse,
Ove nulle harpe sonnoit si douse.
Et mourut (voyez, Amys, quel bon heur!)


image: s015

Plein d' ans, plein de biens, plein d' honneur.
Plein de DIEV et des hommes du faveur.

GEORG. REMUS, I. C.

THEOPHILI RICHII CONSILIArii Elect. Hendecasyllabi.

TRigam terra Batava fovit olim,
Trigam sidera ad usque celsa notam,
Trigam nobilium solo vitorum:
DOUZAM, SCALIGERUMQue, LIPSIUMQue.
Eheu, Douza, obiisti! Abivit ille:
Heros tu superas (Iova ah supersit
Nobis!) Scaliger, ô corusca gemma,
Illustres Batavos Camena inaurans,
Priscae ocellule ô eruditionis!
Sic humana ruunt ab aevo in aevum.
Lugetis merito Patrem, atque natum
IANOS DOUZIADAS (polo entheatos)
Illustres Batavi. Dolent Camenae,
Maerent curiae, et ingemunt boni omnes,
Si non, Iova, pares bonos reponas.


image: s016

DE OBITU NOB. et CL. VIRI, IANI DOUSAE PATRIS, Dialogismus, kata\ proswpopoi/an.

IAMBUS PURUS, et C. RITT. colloquuntur.

R. IAMBE pure, quid gemis? quid est tibi?
Quid ista stagna lacrimarum habent novi?
Quid imber iste fletuum mali advehit!
Quibus tumescit unda Rheni, et aequoris?
Quid ater iste vult sibi peplus tuus?
Quid ora pallor, et genas tibi occupat?
Quid est quod urat, aut quod angat? Ede, age,
Dolor repressus ipse se incitat magis:
At editus foras, subinde fit minor.
I. Doloris ansa nata maxima est mihi.
IANUS ille DOUSA, corculum meum,
Magister (heu!) peremptus est mihi meus.
Meus Magister occidit! nec amplius.
Ut antea solebat, integro statu,
Modos facit stupente Phoebo Iambicos!
R. Cave istud ore decidat tuo, cave,
Tuum interisse DOUSAM, et haud fore amplius:
Iambe pure, lacrimis modum face,
Nigrumque candida exuat peplum stola.
An interiret ille, quem vetat mori,
Camena, candor, integer DEI metus,
Deique amor perennibus scatens bonis?


image: s017

An occidat, cui ipse vita, qui tibi est?
Tibi est vir ille vita; vita tu viro es.
Iambe pure, lacrimare desine:
Procul, procul facessat omnis hinc dolor.
Io triumphe, dic mage. Ille, gloria
Mea, et decus perenne, iam beatus est.
IANUS ille DOUSA, corculum meum!
I. Age, obsequar, manumque gaudio dolor
Dabit fugatus; at redibit in genas
Nitor: ferent nec ulla DOUSAM oblivia.
Meus Magister ille, corculum et meum est,
Cui perenne vivere, haud mori, datur.

ECHO, NON IAM IOCOSA, SED lugubris, IANO DOUSAE commortua.

PUella silvarum, atque montium incola,
Audita saepe, visa numquam quae latet,
Imago vocis ultimae, quam sublegit,
Responsa rapta quae ferens DOUSAE modis
Iocosa nuper, atque blanda vixerat;
Ab omnibus remota, lugebat iocis,
Maestum reclamans tantum eheu! eheu! eheu!
Causam roganti talibus vix annuit:
DOUSAE ne maestam, virgo, mors facit? E facit.
Iocosa cuncta secum et abstulit? E. tulit.
Sed num tibi idcirco stat emori? E. mori.
Ita una mors duos simul necat? E. necat.
Nec postea, vocata centies licet,


image: s018

Respondit Echo, mortuo commortuae.
DIVASne secum DOUSA defunctus rapit?

o( Filo/mousos kai\ Filo/dousos.

IANI DUSAE PATRIS EPITAPHIUM, Auctore Cunrado Rittershusio, IC.

QUaeris, Viator, Marte et Arte nobilem?
Quaeris supremum literarum antistitem?
Quaeris fidelem conditorem Annalium?
Quaeris Latinaeque arbitrum elegantiae,
Graiaeque? Plauti sospitatorem alterum?
Petronio a quo vita reddita Arbitro est?
Et erga amicos integrum, atque candidum?
Quid multa? DUSAM quaeris? Ille hic conditus
Qua corpus: In libris poloque mens viget,
Et liberis gaudet beatis reddita,
Felicitate infelix quos praemiserat.

PARONOMASIA IN EUNDEM.

DUSAM, atque Musam litera una separat,
Sexusque, prorsus at gemellos cetera:
(Ni fors et armorum excipis scientiam)
Qua destituta Musa; Dousa excelluit,
Utrisque parta est carmine immortalitas.

AD CL. IANUM GRUTERUM, de Manibus Dusicis condecorandis, incentivum Decastichon.

CUi Manes Guliemiaci debere fatentur,
Aonidum ô flos, et dulce, Grutere, decus:


image: s019

Fallor, an officium et Dusae praestabis id ipsum?
Nemo hoc te poterit rectius, et melius.
An memorem moneo, et Musis currentibus ultro
Nil stimulis dices tute opus esse meis?
Scilicet hoc volui: Campo et qui excurrit aperto,
Si quis adhortetur, fortius ibit equus.
Felices animae, quas tantus carminis auctor
Prosequitur, decorans funeris arbitria!
Est tanti ut moriar, dum vivere carmine possim,
Si minus ipse meo, at, docte Grutere, tuo.

C. RITTERSHUSII DECASTICHON ALTERUM, AD IOAN. BLANSdorff. Dresd. domesticum, et convictorem suaviss: Elegia celebrantem Iani DUSAE memoriam.

QUid magni sic fles, Blansdorfi, funera Dusae?
Exstingui Dusam funere Musa vetat.
Ut tua laudanda est pietas, ita ei error abesto,
Vivus enim volitat Dusa per ora virûm.
Nonne eo in historiâ, pariterque in carmine vivo
Perfrueris, quando mellea scripta legis?
Parce igitur lacrimis, maestamque reconde Elegiam,
Quin recinat laetum candidus Hymnus epos.
Convenit hoc divis: lacrimae at mortalibus aptae;
Dusica iam mens est addita Caelitibus.

DECASTICHON TERTIUM, ad eundem.


image: s020

POstquam cognatis se Ianipor intulit astris
Dusa, cui fuerat cum Patre nomen idem;
Nec minus ingenium, nati hic post fata superstes,
Quid mihi, ait, supero funus ego ipse mei?
Sic omnem in lacrimis vitam, squaloreque traxit,
Heu tu ubi, Nate, mihi es, aut ubi ego! ingeminans.
Audivit gemitus Divûm pater, et miseratus,
Tandem eadem post natum et Patrem in astra tulit.
Vere ibi vitalem adsuescens iam degere vitam,
Funera, Blansdorfi, nos sua flere vetat.

EIUSDEM DECASTICHON QUARTUM, Ad Tobiam Adami Variscum, acceptâ ipsius Elegiâ funebri.

TU quoque Dusiacos, Tobia, carmine Manes
Dum celebras, ipsis grata, mihique facis.
Iamque probo factum, euge, meum, quo te exstimulavi,
Ut faceres tanto debita iusta viro.
Nimirum cotis functus vice, reddidi actum
Ingenium ipse tibi, quam quam acies mihi hebet.
Fallor, an hos cantus cum nobilis audiet umbra,
Optabit studiis mitia fata tuis!
Unum at ego hoc vereor, ne quis legat invidus ista,
Purpura panno aiens addita quid sibi vult?

IDEM LAUDES SIBI A IANO DUSA ADSCRIPTAS (SALINArum libro V.) modeste recusat.


image: s021

NUlli secundum litterarum gloriâ
Virum vocas me, DUSA. Sed quonam meo.
Id iure feceris, meritove? videris.
Ignosce: Non credo hoc tibi, ut credam omnia.
Mihi haud placet, cui falsa laus viro placet:
Nefas tamen te, DUSA, falsi arcessere,
Cui veritas amica, si cuiquam, fuit,
Sinceritas, candorque fuci nescius,
Summum eruditos inter adscripsit locum,
Et crimen haud est crimen a quo abest dolus.
Error tibi ex amore at obrepsit magis,
Tanto gravabas quando laudum pondere,
Vix litterarum conscium mediocrium.
At ipse quanto iustius vocavero
Primum omnium te literarum gloriâ?
Mihi sat est, si non siem omnium ultimus.
Prurigo quos, scabiesve lurida occupat;
In tertiisque si quid obtingat loci,
Unde ad te anhelem, et ad tui similes viros,
Nulli secundos literarum gloriâ,
Magisque primos omnium mortalium.

ALIUD.

DOUZAE quando patri mors abstulit invida natum:
Nobilis interiit spesque decusque domus:
Nunc etenim Batavae sua dempta est gloria genti,
Amisitque suum, Patria terra, patrem:
Qui bene consiliis academica tecta, virosque [(transcriber); sic: viroqsue]
Largiter et promptâ fovit, et auxit ope.


image: s022

Saevos a patriae qui finibus arcuit hostes:
Cuius certa salus mente, manuque fuit.
Atque ita militiae qui praefuit unus utrique:
Auxilio moriens orbat utramque suo.

NICOLAUS TAURELLUS Medic. Professor. MEMORIAE IANI DOUSAE, IANUS CHUNRADUS RHUMELIUS, PHIL. ET MED. DOCTOR, Physicus Novifori, hoc consecrab. Hexastichon.

DUSA fuit! faciant tristes ante omnia Musa
Nunc Dusae lessum carmine; Dusa fuit!
DUSA fuit! doctam statuit qui Pleiada nobis
In Sophiae caelo, sed sine nube, sacro.
DUSA fuit! DUSA est, quod plus, erit ipseque DUSA,
Corpore, laude solo; flamine, mente polo.

ECHO DUSOPHILE, IANI CUNRADI RHUMELI PHILOSOPHO-MEDICI, URNAE MAGNI illius Viri sacra.

MEcum ECHO modo lacrimare! Ec. amare
Magna est causa TIBI doloris E. Oris


image: s023

Testare ah gemitus dolendo! E. flendo
Laeto sepositoque amore E. more
In lessum querulum resolve! E. Solve
Scis DOUSAM DEA iam fuissen'? E. is ne?
Quem RHENUS gemit, atque Scaldis? E. Albis
Quem plorat lacrimunda LEIDA, E. Heu! ah!
Et tellus Batavûm gemiscit: E. hiscit.
An non tu quoque DIVA plangis? E. angis!
Sueta es saepius hunc vocare? E. Care
Dixti verbaque plena laudis: E. audis?
Huic fecit ne modos Apollo? E. Pol, ô.
Quis fuit Cytharâ ille DOUSA? E. Musa
Dignus nomine christiani E. Iani
Virtutumque favore Magnus E. agnus
Verâ Relligione mactus E. actus
Num pacis pius ille cultor? E. ultor
Bello in foedifrago severus? E. Heros
IBERIS fuit anne pestis? E. estis
Nordvici eximiusque rector? E. Hector
Belgis Eloquiove NESTOR? E. E)/stwr
Batavae Historiae atque Fautor? E. auctor
Quo sparges tumulum ipsa rore? E. Flore
Et atros Cineres odore? E. Ture
Fundes munera di-que-vina? E. Vina.
Dousae ut nominitas sepulcra? E. pulcra
Num caelos GENIUS subivit? E. Ivit
Floret Fama velutque Palma? E. alma
(Nunc cordis gemitus repono. E. pono
Mea ECHO veniâque abibis. E. ibis.

XV. KAL. IUNI.


image: s024

ELEGIA GEORGII CAROLIDAE a CARLSPERGA, P. C.

MArs postquam Belgas, genus insuperabile belle,
Viderat haud ferro vindice posse capi:
Parte aliâ adgrediemur, ait: subitoque vocavit
Nocte Ereboque satas in sua castra Deas:
Mandatumque dedit raptim optima quaeque ferendi
E. Batavo ad Manes, nomina lecta, sinu:
Succisis tandem ut nervis ignobile corpus
Corruat, infestis praeda petita lupis.
Expediunt celeres mandata, arcusque prehendunt,
Lethaeisque vibrant spicula tincta vadis.
Innumeros feriunt: Sed te, Dousa, optime Vatum,
(Heu fatum!) ante diem sub cava busta trahunt,
Deflen dum merito cunctis, Patriae unicum ocellum,
Delicias Charitum, Pieridumque iubar;
Deflen dum in primis patriae, doctisque Lyceis,
Quae haud ultra succo caelite cultor ales:
Non illam conflictantem civilibus armis,
(Si tamen hoc nomen Belgica bella merent)
Consilio attolles, fortive tuebere dextra:
Non palmam victo victor ab hoste feres:
Non alios dulci solabere carmine; non iam
Grandisonâ accendes Martia corda lyrâ:
Non gesta Heroum, laudesque, eventaque belli
Victuram referes scriptor in historiam.
Omnia tecum unâ haec perierunt commoda nocte,
Tecum omnes Musae, et deliciae, et Veneres.


image: s025

Non omnis tamen interiisti, Dousa; perennem
Te pia vita dedit, te bona scripta dabunt.
Exemptus turbis, liquidi novus incola caeli
Pace merâ, nullo gaudia fine capis.
Indiges, aeternum salve, exclusamque theatro
Ante DEUM gratâ mente resume chelyn.
Nos tibi, dum super est aliud nihil, ultima rapto
Dona, rosas, lacrimas, lilia, plectra damus.

Ei)s to\n makari/thn Dou/san.

ERgo etiam, ô DOUSA, terris te sustulit, illae
Invida, quae nulli parcere Parca solet!
Necte Pieridum felicia dona Dearum!
Acre nec ingenium! iudiciique decus!
Nec facilis texit facundae copia linguae,
Historiaeve (tua est quae bona fama) fides!
Mnemosyne luget, lugent ante omnia Musae;
Luget et obductâ phoebus Apollo lyrâ.
Scilicet haec miseri sors immutabilis aevi,
Ut cogant omnes fata severa mori.
Fata mori cogunt omnes: Mors omnia perdit:
Sola manet virtus, et fugit una rogos.
Hic operum vivent etiam monumenta tuorum,
DOUSA, tuum toto nomen in orbe cluet.
Irata celebrabit memori tua pectore scripta
Posteritas laudes fama loquetur anus.
Interea, ô Musae, violas date, spargite flores,
(Vester erat) blandis floreat urna rosis.
Nulla salus mundo. Felicem, hoc turbine rerum,
Exutum his vinclis, cui licet esse polo!

CHRISTOPH. GIRSNERUS.


image: s026

IN EXSEQUIAS DUSIACAS CLARISS. et consultiss. V. Conr. Rittershusii, Antecessoris Norici, etc.

DUsiadae manes, dignas qui solvere vobis
Exequias nostro posset in orbe, quis est?
Posthius occubuit iam dudum: Posthius ille,
Cui duplici laurum Phoebus in arte dabat.
Occubuit pariter Musarum prima Melissus
Gloria: sincera notus uterque fide.
Occubuere alii nuper: quos enthea virtus
Aequabat caelo, morteque fama carens.
(Quos isthic volupe est nunc coram cernere iunctos,
Et dare siderios [Reg: sidereos] , atque referre sonos.
Felices animae, consortia laeta Deorum
Quae colitis, pastae nectar, et ambrosiam!)
Unus id est digne qui praestet, scilicet ille
Pieridum, et Charitum mysta, Dicesque sacrae;
Noriaci Rittershusius lux summa Lycei:
Qui vobis itidem notus amore fuit.
Officio hoc ergo promptus dum fungitur ipse:
Nos dabimus tumulo florea serta novo.
Extremumque vale pallente ciebimus ore:
Pax sit, et aeternans manibus hisce quies!

B. PRAETORIUS REIP. Nor. Synd. f.

Heu! decus hoc tumulo tegitur (date lilia Musae)
Nobile Dousa sagi, nobile Dousa togae.

PAUL. NIGRINUS F.


image: s027

ALIUD.

OCcubuit (quid enim superet mortale quod orbe est.)
Consiliis, bello, et DOUZA, potens numeris.
Corporis at tantum vigor ille evanuit acer;
Aeternum superat spiritus ante Iovam:
Ingenii ante homines monimenta operosa perennant,
Stabit ab his, Vestâ stante, Douza parens.
Mortuus, hem, superat, dum non mortalia habebat
Consiliis, bello, et Douza potens numeris.

MEMORIAE V. ILLUSTRIS fundeb. hoc Epigrammation. M. Christophorus Donaverus Ecclesiastes Ratisbonensis, et P. L. C.

AD LEIDAM URBEM, De Obitu Magnifici Viri Domini Iani Dousae, Philosophorum Principis.

NUmquid Leida tuos casus, et tristia fata
Plangis, tam varias cernere sueta vices?
Iungimus ecce tuis lacrimas, nostrasque querelas,
(Quod ratio officii poscit, amorque pius)
Causa equidem maeroris adest iustissima, cum sit
Ereptus terris, Castalioque gregi,
Dousa no venarum rarissima gloria, vestrae
Maxima qui fuerat spes, columenque scholae.
Spem, columenque scholae dico, quem rectius hercle
Orbis mira clum dixero, corque Iovis.


image: s028

Si nescis, quantus fuerit, monumenta revolve,
Exstant quae passim Dousica, plena sale:
Plena vetustatum mirâ dulcedine, plena
Omni doctrinâ, plena lepore gravi.
Cui soli puros Divorum gratia Iambos,
Et plane puro fundere ab ore dedit.
Si genus, et proavos et quo sit sanguine cretus,
Quaeris, ab illustri stemmate natus erat;
Si spectes ausus, atque inclita facta, merentur
Inscribi fastis splendidiore typo.
Hinc equidem dignus fuerat tria vivere saecla,
Luminis aspectu perpetuoque frui.
Sed quid vana peto? communi subdimur omnes
Legi, nec quisquam funere liber erit.
Spes superest vobis, Batavûm qui rura tenetis,
Floret adhuc vestri magna columna soli,
Scaliger ille Iovis gnatus, generosaque proles
Palladis, Aonius Scaliger ille Deus.
Qui bene, Grotiadis iuncto sibi vindice plectro,
Vindice dulcisonâ Scriveriique lyrâ,
Dousaeos manes, vestrasque tuebitur oras,
Nobilis ingenii divitiore penu.

IOHAN. HAGIUS Pal.

MEMORIAE NOBILISS. VIRI IANI DOUSAE S.

VIvus DOUSA pater secum bona vivere iussit
Plurima, longa etiam nocte sepulta prius.
Floruit hoc vivo virtus, prudentia rerum,
Marte, togâ patriae saepe probata suae.


image: s029

Floruit hoc sedes Musea superstite Leida,
Constitit et studiis in violatus honos.
Hoc solo ausa fuit duce rursum dia poesis
Demersum tenebris exseruisse caput,
Atque omnem amissum, quondam rescribere honorem, et
Adserere in decoris pristina iura sui.
At nunc DOUSA fuit: Virtus, prudentia rerum,
Illaque proh! Leidae gloria parte fuit:
Partem ille inlustris tutatur Scaliger, absque
Quo foret, in cineres iret, et ipsa lubens.
Carmina si vati forte exsequialia desint,
Et digne nemo duxerit exsequias:
Ne mirare, etenim moriturus Dousa, suisque
Vicinus fatis, mente superna agitans,
Et mox iungendus phoebo, secum abstulit omnes,
A Phoebo acceptas carminis illecebras:
Nempe Fides, quae magna viro, bene credita iussit
Reddere, et in duxit pauperiem ingeniis.
Ingeniis, quae libabant hinc carminis omnes,
Tanquam de puro gurgite, delicias.
Ingeniis, quae non alium ambitiosius ornent,
Si possint, nec item iure magis merito.

M. MICHAEL PICCARTUS, FR. Professor Noricus.

EPIGRAMMA EIUSDEM M. PICcarti, in eundem illustrem virum.

DOUZA fuit, qua terra fuit, qua DOUZA, superstes
Divisum cum DIS imperat imperium.


image: s030

Cum Iove regna tenet, cum Pallade corda gubernat,
Cum Marte hostili sanguine foedat agros.
Carmina cum Phoebo dictat trahicorda poetis,
Cum Musis doctis praesidet ingeniis.
Adstite Mercurio, sesamo atque papavere verba
Tingit: cum Charisin, pectora amoena iocis.
Anne fuisse illum, qui DIs se miscuit? Immo
Nunc demum vere vivere crediderim.

ALIUD EIUSDEM, IN EUNDEM.

DUm vixit terris, nequit maioribus addi
DOUZA Diis, carnis pondere pressus humum.
Ast ubi se nostris exemit faecibus, astris
Additus, ecce, uno nunc minor ille Io ve est.
Quam multi optarent tantisper vivere terris,
Dum possent tandem sic obiisse, Dii!

ALIUD ADAM GOLDEYSEN.

GErmanus patriâ, Romanus mente, Pelasgus
Doctrinâ, virtute OMNIA, DOUZA fuit.
DOUZA fuit, Phoebi fraterculus ille, vel alter
Sol ipse, Aonidum filius, anne pater:
Ille fuit. Fuit? et tu haec spectas Phoebe? Quid ergo?
Iam Musas dicam, et te quoque posse mori.
Sic ego, sic contra pro se, turbaque novenâ
Phoebus: Vivit, ait, quem periisse putas:
Vivit DOUZA, neque hoc tantum Sed perpete vita.
Seque, suosque libros induit, et patriam.


image: s031

Illi illis, istique aeternis vivere saeclis
Fas: nisi quid forsan vita quoque ipsa mori.
At ceu vita mori nequit, haud secus inscia mortis
Mors DOUZAE est vitae causa, et origo novae.
I nunc! doctorum redivivaque funera plange,
Queis nova vita ipso surgit ab interitu.

IN OBITUM IANI DOUSAE, VIRI ET POETAE NOBILISSIMI, SCAzontes Michaelis Virdungi, P. C. et Historiarum Profess. Publ.

POstquam entheatus ardor ille DOUSAE
Mentis reliquit corpus, ac polum scandit,
Conticuit Helicon universus, ac lymphae
Repente mutae constitêre Permessi.
Animare plectrum desiit chelyn Phoebi,
Et facta pausa est musici inde concentus.
(Inhorret orbis tum silentio in sueto.)
Mox luctus universus undique erupit.
Pindo sonores flebiles resultante,
Cirrhaeus ille coetus impetu toto
Paret dolori, frena questibus laxat:
Flent saxa guttis, Aonesque secessus
Maestum loquuntur sibilis cupressorum.
Ipsa Hippocrene limpidum prius rorem
Iaculata. fonte turbido ferox surgit,
Nec aurum, ut ante, nitida, sed lutum voluit.
At funeratae nablio prius chordae,
Spirante luctu, Cynthio reviviscunt,
Dum voce cantat flebili melos maestum:
Lugete Musae, tuque amabilis triga


image: s032

Luge Sororum, quicquid et Dionaei est.
Ille en, alumnus vester, ille qui vestro
Crevit tenellus lacte DOUSA, quem quondam
Nitidastis almae fontibus Venustatis:
Cui melle Peitho musico imbuit linguam,
Cui farsit arte Pallas ebriam mentem,
Leporibus madere cui dedit Cypris:
Ille, ille DOUSA, patrii soli splendor,
Lux litterarum, lux, decusque Parnassi,
Qui voce liquida provoca verat cygnos:
Qui plectro eburno, dum entheum ferti carmen,
Cantu propinqui mulserat pecus Nereî,
Irasque strarat fluctuum rebellantum:
Ille, ille leto stratus, ah, iacet DOUSA.
At dum Batae vis fulminat furor campis
Iberus, ac Leidam quatit fame, et bello;
Indomitus atque in victus inter horrendas
Martis cruenti constitit minas solus:
Ridensque tumidas perduellium buccas,
Horum columbâ tela retudit imbelli,
Martemque fregit ludibundus Hispanum.
Acuens tremendos interim in scelus dentes
Ibericum, atque turpitudinem diram,
Armavit Hipponacte felleo Musam,
Hostem cruento lancinaret ut morsu,
Totosque viscerum sinus renudaret.
Non sic alumnus veteris acer Auruncae
Infremuit ardens, tela nec ferox strinxit
Vitiis Aquinas, acriter-ve acetato
Morsu tenella rasit aurium Flaccus,
Salibusve lusit Horatius perurbanis,


image: s033

Numeros ut omnes exsecutus est DOUSA,
Amara dulci, condiens sales felle.
Quid? Pindareâ cum levatus est aurâ?
Sublime nubium arduos petit tractus:
Vel cum remissus hortulis Dionaeis
Ludens oberrat, basiatur aut Idam:
Tunc nectar immortale basium fragrat,
Thymoque redolent Attico ioci tincti,
Adductiore iam severa cum vultu,
Pangens Batavûm facta fortium, tractat,
Afflat verenda dignitas Senatoris.
Subtilis at nec ima deest Aristarchi,
Configit obelo cum libriariûm culpas.
Atque haec labores inter, inter et curas,
Suspirat altâ mole pressus undarum
Dum Civicarum, doctus elaboravit.
At cuncta fecit scaeva non pili Clotho,
Ac nos acerba hac orbitate percussit.
Dousaea Siren, heu, fuit, fuit nobis!
Quin vivit astris collocata iam Siren,
Vivitque Siren insita aureis chartis,
Victura, vivet litterata dum virtus.

IN OBITUM NOBILISSIMI IANI DOUSAE, M. GEORGII MAURICII Wittenbergensis Hexametri versus in Academia Noricâ scripti, Anno 1605.

SIc aliquis secum tristi dum corde volutat
Funera Dusiadae, quem non virtutis egentem
Abstulit, et terris in vidit Parca Batavis:


image: s034

Ergone quis posthac studiorum incensus amore,
Sacra ferat Divis, umbrosi Heliconis alumnis?
Quarum fluxa fides spe multos lactat inani
Cultores, frustraque sonat tam grandia verba:
Dignum laude virum prohiberi morte perire,
Musarum auxilio prohiberi, et vivere in aevum,
Multa fidem promissa levant. En mortuus ille
Dusa iacet, quo non vir erat laudatior alter,
Seu genus excutias, seu doctae Palladis artes,
Seu Martis spectes usum, seu flumina linguae:
Seu vitam integram, ac puros a crimine mores,
Seu merita in quosvis, probitatis, et artis amantes.
Occidit heu sidus tam illustre! nec amplius eius,
Ceu soliti nuper, gaudent splendore Batavi.
Anne haec Pieridum quondam promissa fides est?
Siccine laudatos vetat atra occumbere morte
Musa viros? I nunc, et turbae crede novenae.
Audiit haec animo versantem, ac multa querentem,
Et mulsit dictis maerentia pectora Cleio:
Parce nihil meritas, atque omni labe carentes
Incusare Deas: neque enim has sententia vertit,
Nec Dusa interiit, quem tu iam plangis ademptum:
Mens etenim uniuscuiusque, homo iure putatur:
Non ea, quam digito possis monstrare, figura.
Quod si non corpus, sed mens divinior, ipse
Est homo: promittens homini immortalia saecla,
Haec animo spondet qui tanquam nobilis hospes
Corporeas habitat sedes: pretiosaque gaza
Conditur in fragili vase occultata parumper.
Ergo licet tardâ sint debilitata senecta
Dusiadae membra: et quidquid mortale gerebat,


image: s035

Reddiderit terrae, viridanti cespite opertum:
Mens tamen aethereas hilaris migravit ad arces,
Ortus unde suos traxit; subiectaque cernit
Sidera iam, nubesque sibi: mixtusque beato
Concilio Superûm, et priscis heroibus aevi,
Dusa agitat vitam, quae vita est sola vocanda,
Cuineque sunt fixae metae, neque tristia mixta.
Quin etiam viget, ac vivit clarissima DUSAE
Fama: nec in Belgis tantum, sed didita cunctis
Eminet in populis, et quos Sol spectat Eous,
Quosque adit, Hesperium properans tetigisse cubile:
Quosque suis urit radiis, faciemque colorat:
Et qui rura tenent, Arcto vicina nivali:
Sic etenim, vitam quicumque per ultima linquunt
Funera, viventum memori sub pectore vivunt.
Sic DUSA exstinctus superat, vehiturque per ora
Docta virûm, quaqua triplicis patet ambitus orbis.
Carminibus virtus longaeva, expersque sepulcri est.
Dusaque cum multis dederit per carmina vitam;
Iure idem recipit multorum carmine vitam.
Eccuî iam dubium est, an sint immunia culpae
Numina Thespiadum? an iactent sine pondere verba
Irrita, quando viris aeterno nomine dignis
Promittunt aeterna, et fine carentia saecla?
Sint modo, qui Musas vero amplexentur amore,
Musarumque artes ventura in saecla propagent,
Exemplum Dusae, et vestigia recta secuti:
Officio haud dêerunt Musae, et cultoribus addent
Non moritura suis clarae praeconia famae.
Hoc Cleius sermone animus conversus, et omnis
Impetus in Musas queruli compressus alumni est.


image: s036

AD CUNRADUM RITTERSHUSIUM IC. et Antecessorem Noricum.

UT male sopitos levis aura resuscitat ignes,
Utque levi tactum vulnus ab ungue dolet:
SIC RITTERSHUSI, quem dico! (ignosce dolori,)
Vox tua non ignes suscitat, ast lacrumas.
Vox tua quod ferme medicatum vulnus in annum
Innovat, et medio in vulnere vulnus arat:
Vox tua DOUSAEAE mortis memor, aura quod igni,
Quodque unguis crudo vulneri, id ista mihi est.
Cernis uti furtim lacrumarum depluat imber,
Saucia at haud cernis pectora vulneribus.
Sed modo sic cernas, prae singultu lacrumisque
Indicio occulti verba deesse mali:
Attamen et cernis, pariterque dolere tibi ipsi
Innuis, et multis iam doluisse aliis.
An vero et monstras, quae sint medicamina tanto
Pellendo in totum commoda cordolio?
Quin imo monstras. Vitam virtute perennem
Dum meritum Divorum inseris ordinibus.
Commoda nonne rear? Libitinae ut sentio censu
Exemptum cum Dîs vivere caelicolis.
Nec solum; ast patriae qui ipsissima mentis imago
Vivus erat post ipsissima fata parem.
En ergo et nostrae signum tibi mentis in istum,
Atque istum similem, nunc proprie similem.


image: s037

Sint aliis, patiar, sint numina magna bifrontes
IANI; DOUSAEI Numina magna mihi.

M. Christian. Acidalius Wistoch. March.

TOBIAE ADAMI VARISCI ELEGIA AD CLARISS. V. Cunradum Rittershusium, Antecessorem Noricum. De obitu Iani Dousae, Nordvici Domini.

ET tua, quae pridem iam noram interprete chartâ,
Credere nunc eadem litera missa iubet,
Rittershusiade, tam tristia nuntia. Utramque
O mendax mallem crimen habere manum:
Hei mihi! fortunae quod nil est fulminis expers,
Quodque nihil fluxâ conditione vacat.
Optime sic columen Musarum Dousa maneres,
Te Nordvix Dominum sciret et usque suum.
Nunc divine iaces Libitinae pressus acerbo
Arbitrio, aeternum maxime Dousa iaces.
Haec igitur tua sit meritorum ac unica merces,
Non miserum Mortae frangere posse iugum?
Ah decuit saltim tanto superesse Dynastae,
Cui pene imperium cessit Apollo suum:
Aut decuit saltim Pylii superare senectam,
Et merita in Musas accumulare pia.
Fata volunt aliter, stat non mutabilis ordo
Omnes aequalis. Sors sua quemque manet.


image: s038

Sic igitur tantum potuit domuisse caput mors,
Sic potuit doctae claudere vocis iter.
Lugito Lugdunum lugendo lugito Donum,
Saeva tuum rapiens Nobile Parca tulit:
Saeva tulit Dousam, tibi qui Mars, et tibi Phoebus
Arma dedit Batavae conciliare togae.
Hocce minas tutum potuisti vindice Iberas
Spernere, cumque fame maxima bella pati.
Absque pii tanta Dousae vigilante fuisset,
Hispanum premeret iam tibi colla iugum.
Et sine consilio Dousae vigilante fuisset,
Non colerent doctas sic tua recta Deas.
Nunc tuus aeternae magna ô schola Martis et Artis
Laudis nonos, solis pulsat utramque domum.
Nunc Germana tibi, nunc invidet Itala tellus,
Ipse tuo hostis Iber par negat esse decus.
Dousae opus est magni: quo deficere auspice numquam
Semideos Batavis vidit Apollo suis.
Ceu fertur traxisse feras Oeagrius Orpheus,
Numine divinae vivificante lyrae:
Allicere iste viros potuit sic undique magnos,
Cum melicam diâ tangeret arte chelyn.
Tanto maiori cum laudis nomine, quanto
Brutum homo, sed sapiens hunc superare potest.
Lance fuit Varro criticâ, sed carmine Phoebus,
Crispus at, historicum si dare vellet opus.
Sic animo dudum fingebam talia nostro;
Forte fluet voto pronior aura meo.
Et cito tempus erit, batavûm quo visere terram,
Quoque queam Dousae conspicere ora senis.


image: s039

Laetus ut alloquio tanto gaudebo fruisci!
Notior ut Dousae forte superbus ero!
O stultas hominum mentes, ô nescia vota!
Quo cecidit genii spes levis ista mei?
Si tamen optatam dabitur contingere terram,
Si propius cari busta videre viri:
Inspergam tumulo vernantes munera flores,
Sit cineri, dicam, paxque, salusque sacro.
Sperneret ô utinam me non immitis Apollo,
Quam vellem meritis carmina ferre tuis!
Carmina lugubri Dousam resonantia questu,
Qualia dat miserum cum vocat ales Ithyn.
Sed quis tanta tuae aequabit praeconia famae?
Ingenii magnum divitis illud opus.
Interea Patri praestet tibi Scaliger heros,
Expensum Gnato quod tulit ante tuo.
Tuque tuo Lipsi veteri aptas concipe laudes,
Cognitus has dudum prodere cogat amor.
Et vos Heinsiades dignissima numina Musae,
Manibus ante alios pangite maesta piis.
Dousiaci cineres, et flebilis umbra canentes
Audiat, et vestro gaudeat officio.
Quosque foves alios iam Belgia docta Poetas,
Scriveriosque tuos, Grotiadasque tuos.
Immo patet quam lata suas Europa per oras,
Quamque patent Phoebi musica iura Dei.
Carmina restentur lacrumas, lacrumisque dolorem,
Exequias Vatum ceu decet ire duci:
Segnior ire mihi nec tu, Grutere, videris,
Grutere Aonii gloria summa chori.


image: s040

Te merito vivus coluit Nordvicius heros,
Tu cari letho munera redde tui.
Expertus teneris talem Gulielmius annis
Laetus in Elysium dicitur isse nemus.
Myrtea sic tempe, queruli sic flumina Nicri
Emeriti discant nomina digna senis.
Tu quoque quem Musas, et conciliare Themista
Incluta laetantur Norica rura sibi,
Rittershusiade, paullum sepone labores,
Quos tibi iam Criticos Pelusiota parit,
Nempe toga comitem quem iam simul ire latinâ
Ingenii cernent tot monumenta tui.
Te decet, argutae rupisse silentia Musae,
Et maestum facili promere mente melos.
Quale solet moriens ad flumina rauca Caystri
Clangere cantanti gutture tristis olor.
Praestitit hoc idem Dousa ante ad funera IunI,
Funera flebilibus condecorata modis.
Fas igitur sanctos cepisse reciproca manes,
Crede, labor nullus dignior alter erit.
Par tibi sic quondam certabunt reddere vates,
O nimium serus sit, precor, ille dies!

ELEGIA AD CLARISSIMUM IC. CUNRADUM Rittershusium, Antecessorem Noricum, in qua incomparabilis viri Iani Dousae, patris, obitum acerbiss. deplorat IOAN. BLANSDORFF. DRESDEN.


image: s041

ILle ego, qui lepidis tribui sine crimine nugis,
Qui lasciva meis hactenus ora iocis;
Ille ego, cui toties laetum Venus aurea pectus
Armavit septum mille Cupidinibus:
Otia ad insuetos cogor deducere luctus,
Otia inexhaustis ebria deliciis.
Gaudia siqua capit mortalis. gaudia demens,
Si non sunt prorsus nulla, pusilla capit.
Illa dies laetis venit usibus apta, sed illa,
Sic res sunt hominum, luctibus apta venit.
Non uno mens nostra valet contenta tenore,
Sed permutatâ gaudet avara vice.
Me satis exemplum posuisse sit; hactenus alter,
Laetior, edocuit res velut ipsa fuit?
Verum iam querulis miser impleo vocibus auras,
Singultu maestos abripiente sonos.
Heu! planctum luctumque, catenatumque dolorem,
Exsuperat lacrumas scilicet ille meas.
Quin non huic umquam possum satis esse dolori,
Ora cui adsiduis lusibus apta crepant.
Hinc, RITTERSHUSI, fer opem mihi, fletibus ah! ah!
Quaeso meis, quaeso, nam potes, adde tuos.
In partem succede mali, succede doloris,
Qui mea continuus conficit ora, mei.
Forsitan ast huius vis certior esse doloris,
Qui lacerat mentem, dilaniatque meam?
Nobilis (ah nosti!) tristissima funera DOUSAE
Adficiunt mentem, diminuuntque meam?
DOUSA fuit, restant nil praeter nomina DOUSAE,
Nil restat, praeter dicere: DOUSA fuit:


image: s042

DOUSA fuit, Clarii dux agminis, aurea Suadae
Progenies, Batavâ primus in Historiâ:
DOUSA fuit, Batavae gentis decus, ipsa senatus
Mens Batavi, patrii Marsque, Paterque soli.
DOUSA fuit: quid enim tibi iam nisi tristia restat
Pangere, quae nuper carmina pactus eram?
Quae tibi pactus eram nuper iam carmina mitto,
Quorum materiam, verbaque luctus habet.
Carmina pactus eram fortassis laeta, sed audi:
Quae capis, illa statum temporis huius habent.
Ah! RITTERSHUSI, quid agam? quid dicere pergam?
Suggere, consiliis fortior ibo tuis.
In lacrumas ibo te consultore, videsne,
Totus ut in lacrumas fluminis instar eam?
Heu! mea continuo funguntur lumina luctu,
Aque meo solitus carmine risus abest.
Ah! RITTERSHUSI, fer opem mihi, fletibus ah! ah!
Quaeso meis, quaeso, nam potes, adde tuos.
Fles una, fletusque meis tristissimus addis,
Quos non fucato fundis ab ore, tuos.
Sed me flere cupis modice, dum talibus instas:
IANE datum lacrumis, parce dolere, sat est.
Morem sponte tuis gero, vir clarissime, iussis:
Vere, non nimium qui dolet, ille dolet.
Quin non his possum par esse doloribus. Ergo
Subscribat lacrumis ille, vel ille meis.
Esto: meis parent illustria, nomina votis,
Nomina divinis aemula nominibus.
Sollemnes lacrumae [Reg: lacrimae] , et magnae Musa enthea SCALAE
Ad suprema tibi Dousa aditum astra parat.


image: s043

Huic adsunt Clarii funebria munera GROTI,
SCRIVERIUS lessum, flebile carmen, amat.
Heinsius hinc etiam palmaria gloria vatum,
Accedit tantis, non minor ipse, viris.
Imo etiam posthac, Dousae memor, omnis in illo
Desinet illius versus, et incipiet.
Tu, RITTERSHUSI tumulum iam construe Dousae,
Flagitat officium nobilis umbra tuum.
Improbus hoc prohibet labor, obicis: ergo quiesces
Inquis, et hoc pro me IANE subibis onus.
Idcirco statuam tumulum tibi, maxime Dousa,
Praebentem suetis talia signa notis:
Possidet hic patris tumulus membra incluta Dousae,
Mens superest, sed avis addita caelitibus.
Dum vixit, patriae vixit, Musisque, suisque,
Qui potuit vere vivere, Dousa fuit.
Quis quis es huic ergo aeternam gratare salutem,
Gaudebit voto nobilis umbra tuo.
Intima gratantes hinc strident ossa susurros:
Gratia pro voto sit tibi multa tuo.

CLARISSIMO IC. et PHIL. DN. GEORGIO REMO CONSIL. et Adsessori Norico, S. D. Ioan. Blansdorff. Dresdensis.

SI tristes animi morsus, si cura, pavorque
Non dubia assidui signa doloris habent;
Si gaudere modo, modo maestas edere voces,
Iudicia insignis certa doloris habent;
Si spondere suis absentia vocibus ora
Maxima supremi signa doloris habent;


image: s044

Si cari vitare iocos, coetusque sodalis,
Signa dolentis habent, REME: nimis doleo.
Non bene cor laetum, etsi vult, sua gaudia celat,
Non bene cor laesum gaudia ficta subit.
Sed quis tanta meo indulget fomenta dolori?
Temporibus res est omnibus apta dolor.
Dousa meo indulget (fateor) fomenta dolori,
Ille meos lusus avocat, ille iocos.
Qui postquam vesci vitali desiit aura,
Desiit, (heu!) nostros blanda Thaleia iocos.
Illa meo impatiens attendere desiit ori,
Sic proprias quaevis possidet hora vices.
REME, pater Charitum, Themidos decus, adnue votis,
Quae iam pro Dousa vota litabo meis.
Quippe tuis apta lugubria carmina plectris,
Quod Dousae scribas flebile carmen habes.
Scilicet hoc a te supremum munus habebit,
Qui suprema dabit munera, magna dabit
Ut scribas mecum unâ RITTERSHUSIUS instat,
Quosque alios Clario de grege Phoebus amat.
Scribere me tristes funebria carmina Musae,
Inde haec te paucis flagito, REME, vetant.

EPIGRAMMA AD EUNDEM.

TE petii nuper funebria carmina, REME,
Carmina [(transcriber); sic: Carmnia] Dousaeis propria funeribus:
Nunc eadem repeto, quae non repetenda, sed adi?
Hoc poscunt nostri munera SCHERBIADAE.
Huic, ut nobilius surgat post funera nomen,
Effice carminibus, maxime REME, tuis.


image: s045

Hinc quoque nobilior tibi surget nominis ordo,
Ordo magnificis aemulus ordinibus.
Qui magnis scribit lugubria carmina, (ceu mos
Noster ait, nec mos frivolus ille) viris:
Si nondum, quod quaerit habet, nomenque decusque
Nominis [(transcriber); sic: Nommis] , hinc quoddam nominis omen habet.

Ioan. Blansdorff. Dresd.

IANI DUSAE, V. CL. TUMULUS.

UT stetit Idalio Venus aurea vecta columbis,
Ut reducem sensit nobilis ora Deam:
Placatum nituit diffuso lumine caelum,
Spirarunt Zephyri, floruit omne nemus.
In primis tu, myrte, comas es pandere visa,
Quasque cruor caeso fudit Adone, rosae.
Illius lateri grex adglomeratus Amorum
Mille dedit plausus, iubila mille dedit.
Nec Charites aberant, nec Equini numina fontis,
Nec Dryadum facilis, Naiadumque chorus.
Tunc Venus Euphrosynen accivit, Terpsichorenque,
Cumque decens geminis oscula fixet, ait:
Floribus his Batavi tumulum decorate Poetae,
Cui mea materies carminis Ida fuit.

Theod. Sitzman. Thuringus. Scribeb. Aldorfii.


image: s046

THEODORI SITZMANI Thuringi, ELEGIA AD DANIELEM HEINSIUM, ACAdemiae Lugdunensis Professorem clarissimum, etc.

DUm Batavûm miraris opes, Leidaeque virentes,
Qua placido Rhenus flumine serpit, agros:
Postque tot ingenio partos florente libellos,
Quos probet in medio Roma vetusta foro;
Indulgens studio maiora prioribus addis,
Laude repleturus solis utramque domum:
Extollunt meritâte Mercurialia voce
Pectora, non priscis deteriora viris.
Seu recitans Tragico regale melisma boatu,
Auraicum cogas fortis in arma Ducem:
Sive genas Rossae celebres, flavosque capillos,
Deque cothurnato vate triumphet Amor:
Scaliger intentos voluit Dictator ocellos,
Orphea confirmans increpitasse fides.
Ignea vis MERULAE, patrio contermina caelo,
Carminis eripitur vi potiore sibi.
Exoptat tot habere bonus VULCANIUS aures,
Lumina, quot capiti Iuno dat Arge tuo.
GROTIUS antistans humanis mentibus, et flos
SCRIVERIUS diae Pallados ora tenent:


image: s047

Ora tenent defixa solo; queis BAUDIUS adstat,
BAUDIUS et medicae lux, melicaeque rei.
Non etiam, tenues nî nuper abisset ad umbras,
DUSA meis numeris praetereundus erat.
Cuncta vorans, nullis parcens avidissima Clotho,
Huncne rapis? rapias; nesciet ille mori.
Si cui fama fuit per stemmata prisca decori:
Belgica Dusiadum regna loquuntur avos.
Nobilis antiquos exaequat vena Poetas.
Nec radiat titulis fultus utrinque suis?
Proloquar, ut Leidam defenderit, ater Iberus
Undique cum Batavis finibus horror erat?
Vix ita pro patriâ contra pugnavit Achillem
Hectoris in caelum laude vocata manus.
Si recitem fuse miracula iuncta periclis,
Nox adimet longum, sidere picta, diem.
Obsidio tristi tunc Protheus moenia solvit,
Maure furens, famae non sine labe tuae.
Rebus et in dubiis tunc mansit fida volucris
Cypridos, obsessi spesque metusque gregis.
Haec inclusisti pridem vivacibus HEINSI,
Quos relegent gnave saecla futura, modis.
Iam porro totam ducens in lumina frontem
Excutis ex omni pectore laetitias.
Omne tuum studium, mentem Dusaeius omnem
Abstulit, ô (lacrimae! ô dolor!) interitus.


image: s048

Maesta prius cesset Tithonis fundere rores,
Flensque prius Niobe non pluat e Sipylo:
Quam luctus patiare tibi discrimina poni,
Vulneris ad sanum non coit iste rigor.
Sed coniecturâ non vera nitere, si fors
Dusiaden solum te gemuisse putas.
Vestra suos mittunt ad plures fata dolores,
In Batavâ claudi nec regione queunt.
Quâ pater apricis errat Pegnessus in arvis,
Quâque Palaecomes pulpita docta nitent:
Audieris multo repeti suspiria lessu,
Heu! Saidos lumen nobile DUSA FUIT.
Imbuis exemplum primus Riterhuse querelae
Huius, et adsiduis fletibus ora rigas.
Flevit et Ausoniis oriundus Scipio terris,
Cuius ab ingenio Norica terra viret.
Flevit Taurellus, flevit Piccartus; et ille
Nomina cui Blando blanda Camena dedit.
Nec dilecte mihi Virdunge silebere; nec tu
Potor Hyantaei Zinzerelinge vadi:
Nec tu, mi BUSSI; cui crinem frangit Apollo,
Seu canis Hetruscum, seu Latiale melos.
Felices animae! queis contigit ore diserto
Magnanimi laudes concelebrare viri:
Dum vehet aureolis Dusam victura quadrigis
Gloria, dum vates charta loquetur anus:


image: s049

Nulla dies scabra vestrum rubigine nomen,
Livor ut intacto tabe at osse, teret.
O etiam nobis iam [(reading uncertain: print faded)] cultis esse liceret,
Vix datur exili carmen hiare lyrâ.
Ne tamen Harpocraten ignavior aemuler, ista
Inserui vestris carmina carminibus.
Sic corvus residens in ripis forte Caystri
Inter Apollineos scit crepitare cycnos.
Sic mala Cecropias concinnat pica querelas,
Atthide famosam molle-gemente necem.
Haec mea laudetur (non plura requiro) voluntas,
Gratia queis pectus mollit amica, viris.
Et tibi praecipue. Tibi, quem super alta Cythera
Aeneadum genitrix ingeniosa tulit,
Terque favos labris infudit hiantibus, ut te
Mollius et melius carmina nemo canat.
Hinc procul, hinc Graii, Latiique facessite vates:
Nescio quid peperit Ganda venusta boni!
Ignosces etiam, si puri cultor amoris
Condiero licitis seria verba iocis.
Cura sit ingenuo potior prodesse Poetae,
Altera iucundis flectere sensa modis.
Quam primum lacrimis urgere peperceris urnam
Dusiacam (quid enim profuerint lacrimae?
Mittere si posset, has voces mitteret umbra:
Desine: Non curat ianua nigra preces.)


image: s050

Inque sinum Dominae te suave receperis, uda
Siccet ut admoto lumina linteolo:
Cum tibi nec fastus opponere quaeret iniquos,
In tua nec segnis colla venire volet;
Incipe: ROSSA meum sidus! mea vita! meum cor!
Quae volo, suspensis auribus, oro, bibas:
Nympha Thuringiacis mitissima vivit in oris,
Candidior cycnis, fulgidiorque rosis.
Nomen an ignoras? est CYCNI-ROSILLA poetae
Dicta suo, pura quem colit una fide.
Nulla prius tales concordia iunxit amantes
Foedere, qualis amor cor utriusque ligat.
Iste quidem mores tam valde virginis ardet,
Possit ut arderi virgo nec ulla magis.
Hoc dolet, hoc illi cor vellit, (si modo vera
Nuntiat [(transcriber); sic: Nunctiat] imparibus vecta Thalia rotis)
Quod magnis animis, et digno carmine laude.
Non valeat Dominae concinuisse suae.
Hinc a me curtum petiit epigramma, puellae
Et decus, et meritus, quo celebretur, honos.
Haec, mea commoditas, cave res tibi suggerat iram,
Portio non laudi demitur ulla tuae.
Papinius Stellae fulgentis Ianthida laudat,
Nec minus istius fida marita viget.
Haec recitans, cupidis contanti [Reg: cunctanti] surripe labris
Saviolum suavi suavius ambrosiâ.


image: s051

Si promptam iustis precibus se gesserit, et tu
Fuderis eximio pectore blanda mele:
Non mihi maluerim Phrygiis innixa columnis
Tecta, nec Eoi lucida dona maris.
Haec siquidem viduat series aetatis honore:
Illa Noti flabris, imbribus, igne ruunt.
At catus Heinsiades, et quae facit ille sonor
Carmina, fatorum littora transsilient.

IN OBITUM DOUSAE, Ad clarissimos viros, DANIELEM HEINSIUM, et PETRUM SCRIVERIUM.

PAr vatum, quo vix Elegos deducere molles
Promptior Augusto principe NASO fuit:
HEINSIADE Ausoniaeque, et Graiae famine linguae,
Et reduce ex cippis nobilis ITALICO:
SCRIVERIque sagax priscorum evolvere libros,
Inque-nothas-illis docte notare notas:
Quid nos vestra iubet geminante BAT AVIA fletu
Diffluere? Heu! siccis cur vetat esse genis?
Pleiados occubuitne Aganippeae pater? Heu! quam
Flebilis it nostris auribus ille sonus?
Scilicet haud satis est, integrae nomina dudum
Pleiados invidiâ non superesse necis:
Luminaque ex illa pol! siderei aemula mundi
Luminibus radios occuluisse suos.


image: s052

Mansit idem Patrem paullo post tempore fatum,
Quique fuit BATAVûM gloria, DOUSA fuit.
Dicere sed quid id est? Non uno eodemque labore
Dico: Charis, Phoebus, Musa, Heliconque fuit?
Nescit enim Charis ipsa Charis magis esse: neque audis
Hoc Phoebus, sed praefiscine, Phoebe magis:
Musa magis neque Musa fuit: quemque ungula fontem
Fecit equi, Dousae funere delicuit.
Hoc est, Dousa fuit, verbis efferre duobus,
Si nescis quid sit dicere, Dousa fuit.
Alcaei quis plectra dehinc suavissima sumet
Chorditraham digitis doctus obire lyram?
Agmine iam obsessos muros questurus Ibero,
Iamque iterum merso milite laetus aquis
Fulmine quis Satyrae feriet? Quis ludet amores,
In paribusque vehet te Venus alma rotis?
Heu! mihi quam frontem purus-caperavit-iambus.
Orbibus ex oculorum imbre ruente madens!
Se Dousa moriente mori iam cogier aiens,
Et querulus vitam non superesse sibi!
Nec se solari passus, sine voce fuisset
Rittershusiadae fletum abigente mei.
Quin tibi ne sedeat quicumque es inanibus ECHO
Vocibus ex illa sollicitare die.
Occubuit. Nec forte taphum quaesiveris. Illam,
Dousiacos cineres quae tegit, urna tegit.
Cetera nec referam, quae multa togaque sagoque
Dousa habuit, Dousâque orbis habente habuit.
Cur habuit nec habet fas dicere Dousaque et orbis?
Heu quae disparitas illud, et istud habet!


image: s053

His aliisque bonis orbata Batavia luget,
Et lacrimas iungit Teutonis ora suas.
Ast aliquis de gente ferox insultor Iberâ
Gaudia non modio admensa, sed horreo, agit.
Talibus atque aliis detracto e fronte pudore
Manibus insultans, non sine felle, piis:
Siccine habes tandem, Dousa inter prime rebelles,
Subgestor ligni his ignibus atque olei?
Non aliter decuit cantantem epinicia tanta
Ante triumphatos occubuisse Duces.
Tune es, qui salso solitus donare cavillo
Inmersum subitis Principis agmen aquis?
Scilicet hae mansit vindicta te, ut ipse natares
Lethaeis numquam ad nos rediturus aquis.
Tune es, qui gnaras hinc inde volare columbas
Donasti streperae voce sonante lyrae?
Spiritus ecce tui exuviis e corporis exit,
Quoque volant animae post sua fata, volat.
Urticae tumulum talis decoranto Poetae,
Urere cui nostros tanta lubido fuit.
Pocula nec vini, sed aceti adfundere fas est;
Acris enim in Satyris copiam aceti habuit.
Urnam praeteriens, et rerum gnare, viator
Huic optato gravem terram, aliisque levem.
Taliter os impurum hominis fortassean infit,
Aut aliud longe non modulatur epos.
Quid mirum: penitas inquisitricis Iberae
In Batavos vires quando cohors animat:
Et spuere sceleratae in eosdem toxica linguae,
Verbaque verberibus iungere acerba suis?


image: s054

Laus ea, nec macula est. Quid enim laudabile faxis,
Contemeret quod non Zoilus et sciolus?
Non ita vos geminum Ledae et praenobile sidus,
Heinsi, Scriveri, hisque aemule Grotiade:
Quos Batavumque alios mons sustinet ille bicornis,
Quos Batavumque alios illa Aganippa rigat.
Plurima, sat scio, se pietas centuplice laudum
Exseret et fiet nota aliis cumulo.
Quamquam nota satis, post quam obturata fuerunt
Lactucâ tragorae conveniente labra,
Quique pios olim negitaverat esse poetas,
Ipse parum tanta relligione pius.
Cernere iam videor, quamquam tot milibus absim,
Exsequias tanto vos properare viro.
Iam voces audire puto lacrimabile questas,
Iamque aures penitrat nenia maesta meas.
Ah quoties dixi: cur non contollere gressum
Est licitum Batavi vatis ad exsequias.
Lilia quid dare me prohibetis manibus eius,
Heu! quid odoratos, spargere, Fata, rosas.
Ah nimis, ah cupio amplexu pressare sepulcrum,
Telluremque levem Dousa vovere tibi.
Nominibusque prae omnibus ista vocabula ferre,
Ut pius in cineres praedicer esse tuos.
Vos quibus indulsit facere ista Diespiter aequus,
Corcula laurigeri nobiliora DEI:
Si grave non: qua DOUSA iacet natusque paterque,
Haec animi nostri scribite verba notas:
Filius et Pater heic recubant: Non occidit ante
Huic Patri et soboli par Pater et soboles.


image: s055

EPIGRAMMA IN IANI DOUSAE, et PHIL. SCHERBI obitum. GERMANIA AD BATAVIAM.

DOUSA tuus vitae satur et iam gloriâ abundans,
Cum tibi supremo diceret ore VALE;
Deflebas longo, non DOUSAE, sed tua fletu
Funera, sic ut non sufficerent oculi.
Iunxi egomet, vidi cum talia damna Sororis,
Haut parce lacrimas commiserata meas.
Nunc me sollicitant tristissima fata vicissim,
SCHERBIUS ut terris exit ad astra meus.
Ast iam delicuêre oculi, nec propria possum
Vulnera, lugebam quae tua, flere satis.
Chara soror, socias mecum descende vicissim
Ad lacrimas, hoc te neu piguisse velit.
DOUSA tuus velut exemplum super eminet omne,
Eminet haut aliter Scherbius iste meus.
Scherbiadaeque parem, (sed quis sperabit?) habebis
Quando parem Dousae, rursus habebo meo.

ALIUD.

DUSA FUIT: totus querulum cum diceret orbis:
Auribus insonuit vox mihi: MUSA FUI.

Iustus Zinzerling.

Eiusdem [(transcriber); sic: Eusdem] Epigramma AD CL. V. CUNRADUM RITTERSHUSIUM in funere ScherbI.


image: s056

QUid me Dousaeos lacrimis adspergere cippos,
Et tam longinquum fletibus ire iubes?
Nonne satis poscunt nos fata domestica luctum,
Quando animam Sophiae Scherbius efflat apex.
Iudice me certe paullum sapientius egi,
Frenavi lacrimas huc quod ego usque meas.
Nam si deflessem, veluti tua littera iussit,
Nordvicis paullo liberius Dominum.
Pumice nunc fierem aridior, nec lacrimulam unam
Exspuerent oculi, ceu decet, hercle mei.

ALIUD.

INvida cum raperet duri inclementia fati,
Illum, qui Batavae gloria gentis erat:
Immo, eheu, illum (quam triste et flebile dictu!)
Totius excelsum qui decus orbis erat:
Obstupuit Caelum, planxitque exterrita Tellus,
Et pariter luctus indoluere suos.
Exstinguit supero cuncta illud sidera mundo,
Et faciem horrendas occulit in tenebras:
Haec sua perpetuis praecingit timpora [Reg: tempora] dumis,
Seque magis flores gignere velle negat:
Usque adeo Douzae interitu sua gaudia utrique
Interiere ullo vix reparanda modo.
Sed quid ego interitu dixi, cum sanctula dudum
Douzae anima aethereis adsociata animis?
Illic victricem laetans ubi nacta coronam
Nullos nunc aestus, frigora nulla timet.
Solum reliquias heic liquit corporis, atque
Famam, quam celsi vis dedit ingenii;
Famam, quae superans post mortem, nobile cunctis
Exemplum saeclis historiisque siet:


image: s057

Despicit ex alto modo terram, et ab axe [(reading uncertain: print faded)] relucet
Stella nova, empyreis aemula sideribus,
Et nobis pelagi caecas sulcantibus undas
Fida suo in caelum lumine monstrat iter.
Quid iuvat ergo tot in lacrumas, tot abire dolores
Totque modis lessus ingeminare novos?
Enthea mens Douzae: diae sapientiae imago,
Ad superos, a quîs venerat ante, redIt.
Quod sublime fuit, curavit, terrea numquam:
Non igitur terras cur habitaret erat.
Sed tu diva anima, quae iam tua regna petisti
Regna perexcelso numine digna tuo:
Respice nos miseros, lacrumasque has respice nostras,
Quo fugis? ha quibus heic linquimur in tenebris!
Heu dolor! et carum nimis et nimis heu pretiosum
Thesaurum, Fati trux manus eripuit!
Ast tua, qua frueris, non planctu gloria fleri,
Nec tua turbari gaudia debuerant:
Quis frenare tamen luctum et suspiria possit?
Hei nimium tanta luce carere dolet!

Theodorus Bussius Kalenb. Saxo-Bruns.

CONQUESTIO, AD CLARISS. et EXCELL. VIRUM D. Cunradum Rittershusium, I. C. Antecessorem Noricum, ILLUSTRIS V. IANI DUSAE NORDWICI, Historici, Philosophi, Philologique maximi, Tumulum Suis lacrimulis, et amicorum suorum neniis rigantem, et adornantem.


image: s058

ECce novum nostri dum saecli pondero lustrum,
Terra mihi subito displicet, astra placent.
Iam tria lustra tuis, Germania, viximus oris.
Quorum hoc postremum per mihi triste meat.
Huius principium (quae passim vidimus ipsi)
Orbavit doctis multa Lycea viris.
Deinde mihi patriam bellum crudele fatigat.
Vulcanusque ferox ustulat igne larem.
Sed nostri medium sane est mihi flebile lustri,
Cuius vulneribus nulla satest lacrima.
Tristibus ut patriae Musis prodesse laboro,
Pannonicisque scholis Lexica condo nova:
En opere in medio Cyllenius advolat atrox,
Atque mei mortem nuntiat ecce patris!
O dolor! ô lacrimae! semper mihi maestaque lux haec,
Quâ spoliat me trux Parca parente sene!
Desino ploratu, mea scribere Lexica pergo:
Atque operae fructus spe nova damna levo.
Post ubi nostro operi colophonem est addere tempus,
Inscriptumque librum Caesaris aula videt:
Vix patet accessus (mens spe frustrata fuisset,
Ni mihi Waccheri Musa tulisset opem)
Commoror, exspectans pro munere regia dona,
Plurima sic video, comperioque nova.
Rasa cohors patriae nostrae mala quaeque minatur,
Et mihi, nî mutem relligionis iter.
Talia quando meas aures sine lege fatigant,
Conqueror, ac summo fundito vota Deo.
Stella nova exoritur: sequitur mox iste tumultus,
Qui natale solum concutit usque meum.


image: s059

Hinc illae lacrimae mihi sunt, gemitusque frequentes,
Inde novi saecli tristia fata queror.
Verum tristibus his heu finis amarior adstat,
Ex Helicone ferit sidera triste melos.
Norica lamentant pullata veste Lycea,
Flebilibusque modis quaeque Camena gemit:
Singultus iterant, gemina sic voce querentes:
Scherbius occubuit, Scherbius occubuit!
Sed Rittershusi duplicat mihi Musa dolores,
Cum Batavi DUZAE fata suprema dolet.
Luctifera ô Lachesis, trux Atropos, improba Clotho!
O infesta nimis numina terricolis!
Siccine proripitis clarissima lumina terris?
Stinguentes rutilos Palladis arte viros.
Invida Parca cato debebas parcere DUZAE,
Unde tibi Parcae nomina vera forent.
DUZA fuit Batavae gentis praeclara columna,
Musarumque decus nobile DUZA fuit.
Hic poterat veteris res gestas promere mundi,
Noverat hic priscos emaculare libros.
Noverat hic doctis epigrammata scribere metris,
Atque gravi norat spargere scripta sale.
Huic erat infractum per Martis praelia robur,
Mens fuit in dictis, consiliisque potens.
Plurima virtutum cum sic monumenta relinquat,
Atropos haud potis est haec resecare viri.
Haec tibi nota loquor, Rittershusi; ergo dolori
Pone cito finem, flebile pone melos.

Albertus Molnar Szenciensis Ungarus.


image: s060

IN OBITUM IANI DOUSAE, Viri et Poetae nobilissimi, Dialogiko\n M. Christophori Reich. ALUMNUS: MUSAE.

QUo ruitis Musae? Musas lugere nefas est?
Conveniunt vobis Citharae, non syrmata, quanta
Atratae trahitis: sed quo dimisit Apollo?
M. Imus ad exequias Dousae. AL. quemnam mihi Dousam?
M. Illum quem toties Mavors et Thressa virago
Impulit in pugnas acres et multa pericla:
Illum, cui toties fortem Victoria Martem
Annuit, et palmam vincenti applausit amoenam.
Illum, qui superis ope Palladis hostibus haustis
Par exstat: cui tot veniunt a Marte trophaea
Hostis ab infesto rorantia sanguine caesi:
Illum, cui virgo, patrio quae vertice nata est,
Debuit ex Helicone suo de fronde perenni,
Idque iubente quidem Phoebo, deferre coronam.
Al. Ergo est militiam Martemque secutus in armis;
Et coluit Musas; et sic in utrumque paratus
DOUSA fuit? M. Sic. Hastatum se semper Achillem
Praestitit in pugnis caedendo terga subacta
Hostis terrifici, totum qui Marte fatigat
Circuitum maris et terrae, nigrosque per Indos
Edidit infandas strages, et funera Regum
Non aliqua dignâ pompâ sed caede probavit.
Qui licet arbitrio Regnorum sceptra superba
Quatuor atque decem subiecerit arte cruentâ,
Hunc tamen in castris propriis hic DOUSA peremit
Saepe suis, docuitque fidem non esse, quod esse


image: s061

Ille putat. Tantus castris rebusque gerendis
Fortiter hicce fuit praestanti robore DOUSA.
Iam, si de studiis lis orta est, iudice nostro
Composita est DOUSA: numquam bonus ille Palaemon
In lapides albos imprudens pressit amussim
Albam. De Plauto nihil est iaculatus aratro,
Quem sibi per Plautum critice limâque voraci
Restituit, sub iudicium vel singula verba
Ad genuina sui scriptoris metra vocando.
AL. O lepidûm DOUSAE caput et memorabile nomen
Maius et invidiâ. M. Vel nobis testibus ipsis.
Non tenui penna super aethera DOUSA feretur
Eximius Martis miles Phoebique, biformis
Vates: in terris nec longius ille morando
Urbibus insistet: non paupere sanguine cretus
Patrum: non stygiis unquam cohibebitur undis.
Cruribus inque suis nunc aspera, Alumne, residit
Pellis, et in niveam volucrem mutatur ab alto
Vertice, nascunturque leves sub pectore plumae,
Et iam brachia iam pennas humerique resumunt;
Iam vox est tenuata viro, mollesque capillos
Dissimulant plumae, caput atque a pectore longe
Porrigitur: digitos ligat et iunctura micantes:
Et iam pennatus vento velocior omni, et
Icariis alis ipsis prudentior orbis
Quatuor inque plagas extremas divolat, atque
Cimmerium littus gemebundum et visit avaras
Iam medias Syrtes ales Cygnusque canorus,
Nunc et Hyperboreos campos superare volatu
Est potis: et Dacum Marsae qui damna cohortis
Dissimulat: iam iam Colchum videt atque Gelonos


image: s062

Extremos: iam noscet et hunc bellacis Iberi
Turba ferox, Rhodanusque celer, magnusque Garumna
(Vir bonus et sapiens nomen diffundit ad astra,
Nomen et aeternum Virtutis fama meretur.)
Huius ad exequias, ut diximus, imus: at absit
Nenia cum turpi luctu pro funere inani,
Et tu clamorem nimium compesce sepulcri, et
Mitte supervacuos tumulo superaddere honores.
AL. Mittam equidem: verum ne prorsus asymbolus adsim,
Manibus ecce duos DOUSAE de funere versus.

Epitaphium in IANI DOUSAE tumulum. Conditur hoc tumulo, cuius se splendor in orbem Diffundit geminae Palladis Artis ope.

IN OBITUM NOBILISS. CLARISS:QUE VIRI Iani Dousae.

POstquam Dousa Pater vitali cassa vigore
Materno voluit reddere membra solo:
Musa, Themis, Virtus, Pietas, Aglaia, Minerva,
Certatim induitur quaelibet ora Viri.
Exin crebrescunt variis sermonibus aurae:
Saxa queri discunt, discit arena queri.
Crescit continuis geminata querela querelis:
Quid causae est? senas haec tegit urna Deas.
Ergo etiam periere Deae? periisse negabis?
Si potuit, raptus funere, Dousa mori.

Abraham Roth Silesius.


image: s063

GEORG. REMUS, IC. Epitaphium Iani Douzae Nordovicis.

HIc situs Oceani est Batavi fax lucida, Douza,
Nobilitatis apex, Pieridumque decus:
Martis honos: cuius nomen super aethera notum
Canescet saeclis innumerabilibus.
Haga, decem Douzas opto tibi, regia sedes
Belgarum imperii! Sint rata vota precor!

FINIS.

Nomina AUCTORUM, qui ad huc libellum symbolas suas contulerunt.

1. Scipio Gentilis, IC.

2. Ludovicus Camerarius.

3. Georgius Remus, IC.

4. Theophilus Richius.

5. Cunradus Rittershusius, IC.

6. Nicolaus Taurellus, Med. D.

7. Iohannes Conradus Rhumelius, M. D.

8. Georgius Carolides a Carlsperga, P. C.

9. Christophorus Girsnerus.

10. Bernh. Praetorius, P. C. et Reip. Norib. Synd.

11. Paulus Nigrinus.

12. M. Christophorus Donaverus.

13. M. Iohan. Hagius.

14. M. Michael Piccartus.


image: s064

15 Adamus Goldeysenius, Francus.

16. Michael Virdungus, P. C.

17. M. Georgius Mauritius.

18. M. Christianus Acidalius Marchicus.

19. Tobias Adamius Variscus.

20. Ioan. Blansdorff. Dresdensis.

21. Theodorus Sitzmanus [(transcriber); sic: Sitzmauus] , P. C.

22. Iustus Zinzerlingius, P. C.

23. Theodorus Bussius, Kal. Saxo-Brunsv.

24. Albertus Molnarus Ungarus.

25. M. Christophorus Reich. P. C.

26. Abrahamus Roth. Silesius.


[Gap desc: illustration]

NORIBERGAE, Typis ABRAHAMI WAGENMANNI, MDCV.