PRAESCRIPTIO.
AD Tria vulnera, GIRSNERE Amplissime Consultissime, ab Adamo per inoboedientiae malum posteris inflicta, quibus ratione CORPORIS amiserunt sanitatem, in dolores quantitate vehementes, loco profundos, motu fixos inciderunt, Morbos qua Dyscrasia simplici, composita, qua Ametria conformationis, Magnitudinis Numeri, coniunctionis, collocationis: qua lu/sei e(nw/sews incurrerunt, et tandem vel spirituum exhalatione, vel suffo catione, aut Humidi primigenii defectu et excessu, aut Calo ris Naturalis extinctione et remissione inevitabilem Corporis et animae seiunctionem perpessi sunt: Ratione ANIMAE, Naturali cognitione VERI, actione morali BONI exciderunt, Ignorantiae crassae Tenebrarum densarum, Errorum inextricabilium Alumni facti: Ratione MENTIS cognitione divina, faciendorum et fugiendorum Regula credendorum et sperandorum
norma privati sunt: TRIA REMEDIA Sapientissimus Mundi Architectus constituit: Corpori Medicinam, Animae Philosophiam, Menti Hierodidascaliam ex gemino Naturae et scripturae libro offerens. Ad MEDICINAM quod attinet, ILLA non tantum corporis Humani Historiam exacte rimatur, Morborum caussas, Symptomata, signa, sollerter investigat: sed etiam victu, Pharmacis, manu praesentem sanitatem conservare et absentem reparare, Praeeunte DEO cooperante NATURA gnaviter novit. Huic debemus NOSTRI NOTITIAM, qua scimus, quae partes in quavis Regione corporis lateant inclusae. INFIMA, quae anteriori sui parte Epigastrio Inferiori, Hypogastrio, media umbilicali circum scribitur, offert nobis conspicienda viscera quae ad xu/lwsin ventriculum, omentum, panceas, Intestina cum Mesenterio: quae ad ai(ma/twsin, venas Mesaraicas venas portae cum Radicibus, cavam cum Radicibus, Epar, folliculum fellis, canalem bilarium Lienem cum vase brevi et venis haemorrhoidalibus, capsulas atrabilarias ureteres, vesicam urinariam: quae ad ge/nhsin faciunt tam ex parte viri, vasa spermatica, corpora varicosa, Testes, vasa deferentia, vesicas seminarias
nerveas prostatas, penem, fistulam urinariam, quam ex parte mulieris, vasa spermatica praeparantia deferentia, corpus varicosum, Testes intus reconditos, vasa eiaculatoria, uterum cum sua cervice, fundo et sinu pudoris, Membranas fetum involventes, vasa umbilicalia. MEDIA Thorace a claviculis supra, infra a Diaphragmate, ante a sterno, retro ab ossibus dorsi, lateralis parte a costis circumdata, exhibet nobis mammas. Musculos inter costales, Diaphragma, Pleuram, Mediastinum, Thymum, Cor cum pericardio et humore in eo contento cum auriculis, cavitatibus duabus, septo distinguente, vasis et valvulis undenis, pulmonem, Tracheam Laryngem, Ramos venae cavae Thymo suffultos in iugulo, Arteriae magnae, dextri sinus venam cavam, venam arteriosam; sinistri Arteriam venosam magnam. In SUPREMA Regione Pericranio, periostro Cranio membranis illustrata admiramur cerebrum pro sensu, cerebellum, Medullam albam pro motu, cuius pars quaedam globosa in qua tres ventriculi siti, quaedam oblongata, in qua quartus ventriculus in quo vera animalis spiritus generatio: Medullam spinalem ex unitis quatuor maioribus radicibus medullae
oblongatae ab anteriori cerebri parte et duabus minoribus a cerebelli parte interiore ortam, venas plurimas et arterias capillares per cerebrum disseminatas, Rete mirabile ex arteriis carotidibus a corde sursum ad Basin cerebri latis, Glandem pituitariam superne concavam, inferne gibbosam, Infundibulum, cavitatem orbicularem ad foramen Tertii ventriculi, corpus callosum substantia duriori, speculum lucidum Fornicem figura Trianguli, Anum, Nates, Testes, plexum choroidem ex venis et arteriis tenuissimis contextum, Glandulam pinealem, penem cerebri, foveam inter Eminentias oblongas. Frontem, oculos, Aures, Nasum, Os, Gingivas, Linguam, Palatum, Dentes, uvulam, fauces, os gutturis. Huic debemus, quod in artibus melioris vitae gratia datis Musculos motus organa, venas ab Epate a porta a cava tam quam matribus geminis ex clusas, Arterias a corde, ab arteria magna, ex sinistro cordis Thalamo egrediente, derivatas: Nervos a Medulla oblongata, prout partim est intra cranium partim extra in spina, deductos: ossa firmamenta artuum, illorumque varias connexiones per articulationes qua obscuras qua manifestas, Coalitiones absque medio, suturas,
compages lineares, conclavationes: cum medio, intercessu cartilaginis, Ligamenti, carnis vel musculi perite distinguimus.
Huius adminiculo Tincturas impuras seminales et sanguinales dignoscimus: Meteora volatilia, sicca, fumosa, sulpurea; Humida, vaporosa, flabilia labilia, Mercurialia; Fixa, coagulata, tartarea, salsa, deprehendimus: Excessus, defectus in victu cibo potu, Aeris usu, somno vigiliis, calore Frigore, Motu Quiete, Redundantia Inanitione, Perturbationibus animi averruncamus.
Huius ope et opera Balsamum vitae nostrae spiritu aetherio, oleagine in combustibili et crystallino sale impraegnatum conservamus et a corruptione praeservamus. Hac praeeunte varia remedia contra morbos insiticios in mumia magnete sanguine Asciticios ab animatis et inanimatis in carne, ossibus, nervis, musculis, vasis, Ligamentis: Magicos atque Astrales in imaginationis caelo praeparamus. Hac adiuvante salutem et noxam afferentia discernimus, Integritatem virium tuemur, aetatem protrahimus, Genus nostrum feliciter propagamus. Hac informante continua solvimus, coniuncta disiungimus, superflua exstirpamus, deficientia recuperamus.
Sequitur PHILOSOPHIA, quam recte veritatis et virtutis Amorem a luce Naturae ingeneratam vim intelligendi, sensum et appetitum, contemplatione, Actione, factione, Ignorantia et falsitate, malitia et socordia profligatis, perficientem dixero. Huius Beneficio Artes poeticas, puri et ornati sermonis conformationem, texnikh\n i(storikh\n kritikh\n apprehendimus: Rationem, veritatis sextuplici gradu 1. Rerum 2. Perceptionis 3. discursus 4. scientiae 5. sermonis 6. scriptorum, dispositae venamur. Huius ductu Principia corporum Naturalium universalia, Communia. particularia, inclinationem in inanimatis, Instinctum in sentientibus, intelligentem voluntatem in rationalibus agnoscimus: Accidentia corporum Naturalium propria, Quantitatem Localitatem, Temporalitatem, Mutationem, substantialem, Generationem a non esse ad esse, corruptionem ab Esse ad non Esse: Accidentalem, secundum Quantum, Accretionem Imminutionem, secundum Quale alterationem, secundum locum, Motum simplicem mixtum et violentum contemplamur. Huius luce Corpora cognoscimus Naturalia simplicia, Caelum eiusque orbes, Elementa quatuor, in
quibus Qualitates primae, calor congregans Homogenea, disgregans Heterogenea: Frigus congregans Homogenea, Heterogenea: Siccitas suo termino facile alieno difficulter contenta: Humiditas suo Termino difficile alieno facile limitata: Secundae Raritas Densitas, Subtilitas crassities, Levitas Gravitas: Ex quarum mixtione, Temperies, colores, odores, sapores, soni proveniunt. Mixta imperfecte vapores, fumos, ex quibus Meteora vera. Apparentia, Ignea pura impura: Aeria Informia figurata: Aquea potentialia Actualia, Liquida concreta proveniunt. Mixta perfecte eaque vel Inanimata, Fossilia; Lapides vulgares, pretiosos: Metalla Nobilia, Ignobilia: Mineralia. Vel animata; Vegetabilia Maiora, arbores, frutices, Minora, Suffrutices, Herbas. Sentientia, Animalia irrationalia: Volatilia Natatilia Gressilia Reptilia. Rationalia Homines in quibus corpus partibus continentibus similaribus dissimilaribus contentis: Labilibus Insiticiis Adventiciis, Naturalibus praeternaturalibus: Flabilibus insitis influentibus consideratur, tum Animae vis Germinans Altrix, Auctrix, cui concoctrix, Attractrix, Retentrix alteratrix, expultrix in serviunt. Procreatrix, Immutatrix. conformatrix. Sentiens quae vel sensitiva et
sensibus quinque externis, tribus internis Communi, Phantasia Memoriâ constat: vel Appetitiva cupiditatibus necessariis Speciei, Individuo: atque affectibus simplicibus, Bonis, malis, Mixtis occupata vel Locomotiva: Intelligens, Intellectu agente apprehendente componente dividente discurrente Patiente recipiente intelligibile, Adepto coniungente agentem cum patiente: Voluntate Eligente Exsequente cuius Libertas contradictionis contrarietatis: Actio Elicita Imperata Appetitui Sensitivo politice Locomotivae Despotice, praedita. Huic acceptas ferimus scientias Mathematicas de Numero, abstracte de linea, de corpore in Genere, in specie mobili immobili, de qualitate visuali, Audibili figurabili: Ex quibus resultant Thaumatopoeetice, Sphaeropoeetice, Gnomonica, Dioptrica, Meteoroscopica, Hydrologica, hydroscopica, Organopoeetice, Hydraulica Pneumatica, Clasmatica, Belopoeetica, Cheiropalaestrica, Centrobatica. Huic debemus primam Sapientiam, et Entis attributa Verbalia; ALIQUID REM: Realia; Principium Essentiam Exsistentiam: Et Affectiones primas absolutas unitatem, respectivas ratione intellectus veritatem, voluntatis Bonitatem: Secundas easque
vel unitas Ordinem Numerum Perfectionem pulcritudinem: vel divisas Actum, Potentiam, Simplicitatem, Compositionem, per se, per accidens: universalitatem singularitatem. Substantias Independentes Dependentes, easque spiritales separatas coniunctas; Corporeas completas, in completas: Accidentia primaria absoluta relata, Secundaria ex Loco, Tempore, Situ, Habitu. Considerationes Entis oppositas. Non Enti Incomplexo Negativo Privativo: Complexo secundum Contingentiam et Necessitatem falso. Ex hac Prudentiam et disciplinas Practicas hausimus, Methodicam Generalem, Specialem Oeconomicam Politicam Scholasticam Monasticam Exemplarem Historicam. Haec una est, quae leges sancit, regit domos, honorat Capitolia, forum atque rostra sustinet, munit urbes, amplificat agros, tuetur moenia insultus efferos, rapinas infandas, Incendia damnosa, incursiones Hostiles reprimit. Haec denique omnes Laudatissimas orbis universi curias, Respublicas celeberrimas, Aulas Principes, Nobilissimas Regiones, Imperia Universalia, Regna particularia, Nationes cunctas, omnesque populos gubernat. Subsequitur HIERODIDASCALIA, quam DEUS Pater
revelavit, DEUS Filius e sinu Patris apportavit, DEUS Spiritus Sanctus propagavit. Haec per LEGEM nos monet de committendis et omittentis: De fidelitate, Reverentia, obsequio debito supremo Numini, de Amore probante bonum declinante malum proximi, ne inferatur illi Noxa vel facto in Persona propriâ, coniuncta, in rebus propriis, vel verbo vel voluntate Libidinis et Cupiditatis. Per PRECATIONEM docet de rogandis Bonis vitae Praesentis et alterius, Declinatione mali culpae praeteriti, futuri, poenae aeternae, persecutione Boni: collatione Boni Naturae Gratiae, Gloriae ab illo qui Essentia firma nunquam deficiens, Bonitas summa omnibus sufficiens vera caritas omnes reficiens, pura veritas omnes erudiens, in Nomine eius, cuius misericordia sumus liberati, Electione adoptati, Nobilitate educati, salubritate informati. Per EVANGELIUM de credendis et sperandis informat: de DEI Natura, de Personis, de Attributis Essentiae, unitate simplicitate Immutabilitate, Spiritualitate, Infinitate, Aeternitate, Immensitate: de Attributis Personarum A)genhsia Patris genh/sei Filii e)kporeu/sei Spiritus Sancti: De CHRISTI Incarnatione, qua unio Naturae Divinae et Humanae facta
a)sugxu/tws, a)tre/ptws a)diaire/tws a)xwri/stws a)diasta/tws observanda venit, et Naturarum, Proprietatum, operationum Distinctio. De eius officio SACERDOTALI; Expiatione pecatorum, Intercessione apud DEUM, PROPHETICO Revelatione Voluntatis Divinae, Institutione Ministerii REGIO Ecclesiae collectione conservatione gubernatione: Sathanae repressione et Regni eius destructione per adiudicationem poenarum, De Praemiis vitae beatae, ex parte Mentis, visione DEI clara per fidem, firma retentione per spem perfecta fruitione per charitatem: Ex parte corporis, Agilitate, Impassibilitate, Immortalitate claritate. Per SACRAMENTA obsignat et Exhibet Bona caelestia: Regenerationem exaqua et spiritu: Remissionem Peccatorum, ad quorum perfruitionem salutarem, requiritur vera Fides Fiducialis ut o)/rganon a)ntilhptiko\n. Haec unica est, quae a peccato, a Miseria, a Necessitate nos eximit, animam vivificat, mentem inlustrat, voluntatem renovat, Cor gaudiis spiritualibus replet. Tria ista Remedia Propheta noster capite secundo versu 21. et 22. nobis Compendiose offert, quae utique si non grato animo agnoscimus, omnium Hominum postremissimi simus necesse est; Quid enim vita nostra sine sanitate?
Quid sanitas absque Ratione? Quid Ratio carens FIDE? Sine sanitate quae mater Actionum Naturalium, Vitalium, Animalium, neque Theologus pro suggestu, neque Iuris Consultus pro Rostris, neque Medicus in Nosocomio, neque Philosophus in cathedra, neque Pater Familias, in domo, muneris quisque sui dignitatem recte sustinere possunt. Sine Ratione neque veritas Rerum sensibilium et Intelligibilium conservari, neque Bonitas Actionum in vita Communi Privata propagari apte potest. Sine Fide nec hanc qua nunc fruimur, nec alteram, quam omnibus votis desideramus vitam, vivere digne possumus. Quae cum ita sint, facile patet, quam male faciant illi, qui corpus Medicastris ineptis, animum sectariis indoctis, Mentem Haereticis Ambitiosis committunt, a Theatro Naturae, a Sapientiae subselliis, ab Ecclesiae verae catholicae unitate se subducunt. Deploran dum est, Tot ubique videri mortes, per Experimenta actas, Tot audiri opiniones a VERI ET BONI Regula exorbitantes: Tot credi de Religione suspiciones, quibus DEI VERI cultus infringitur, Caritas Proximi negligitur, spes nostri infirmatur. Redeamus itaque ad sanitatem per Temperantiam, ad Scientiam per iustitiam, ad Religionem per Pietatem! Tum demum vitam hanc vere
felicem vivemus et illam beatam bene moriendo obtinebimus, si sobrii simus in cibo et potu, iusti in veritate et Bonitate, pii verbis factis. Ad haec si Principes defendant Bonos vigore iustitiae, et puniant malos. Sacerdotes Fidem doceant monendo, non minando imperent, vitam ab Invidia, ab Avaritia, ab Ambitione, a calumnia alienam transigant, sacramenta ex CHRISTI Institutione legitime administrent, paenitentes corrigant, impaenitentes coerceant: Populus cultum DEO debitum, obedientiam Magistratui convenientem, Reverentiam Ministerio dignam praestet. In Scholis iuventus ad auditum sincerae Praedicationis verbi divini, Lectionem scripturae sacrae, Meditationem naturae, et legitimam morum honestatem mature assuefiat. Quam VITAM TIBI GIRSNERE AMPLISSIME CONSULTISSIME tanquam viro, quoad te sofro/nws, quoad proximum dikai/ws et quoad DEUM eu)sebw=s agenti PROPRIAM; PERPETUAM omnino ex Fato et voto non solum hoc anno adpetente, sed aliis pluribus insequentibus ob plurima in me collata Beneficia MAGNO DEO FORTUNANTE esse volo et iubeo! Scr. in Novo-FORO PR. KAL. IAN. sub finem Anni MDCXVI.