20 April 2004 Ruediger Niehl
TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
15 December 2004 Angela Reinthal
Morpheus spell-check performed


image: s001

NICOLAI REUSNERI LEORINI AUREOLORUM EMBLEMATUM LIBER SINGULARIS THOBIAE STIMMERI Iconibus affabre effictis exornatus. AD SERENISSIMUM PRINCIPEM D. HULDRICHUM NORVEgiae Heredem, Friderici II. Reg. Dan. Filium.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI Cum Privilegio Caesareo, Apud Bernardum Iobinum. M. D. LXXXVII.


image: s002


image: s003

AD SERENISSIMUM CELSISSIMUMQUE PRINCIPEM, D. HULDRICHUM, NORVEgiae Heredem, Ducem Slesvigiae, Stormariae, Wagriae, et Dietmarsiae, Comitem Oldemburgi, et Delmenhorstae, Primariae Ecclesiae Magdeburgensis, et Argentoratensis Canonicum, Friderici II. Regis Danorum potentiss. Filium inclitum, NICOLAI REUSNERI Praefatio.

AUREOLORUM libros aliquot in publicum emissuro, HULDRICHE Princeps Serenissime, visum fuit mihi faciendum: ut singularem hunc librum Emblematum seorsim excusum praemitterem: Iconibus ornatum eleganter affabreque depictis: et rudi Minerua (quod aiunt) breviter a me descriptis, aut s altem leviter adumbratis. Studui enim in his maxime, quoad potui, brevitati ac perspicuitati: quod simul utrumque praestare quam sit operosum et difficile: satis profecto ostendit veteris Poetae illud:


image: s004

Brevis esse laboro, Obscurus fio. Sunt etiam alia in medio Emblemata mea explicatiora, Genio, ut arbitror, non malo iam antea in lucem edita: erunt quoque, si Deus volet, non ita multo post eorundem PARALIPOMENA, una cum ceteris AUREOLORUM libris Symbolicis, et Miscellaneis. Ceterum quum opusculum istud praesens non ita pridem in manibus haberem, et de editione eiusdem cogitationem susciperem: singulari quo dam fato accidit: ut sub idem tempus de illustri adventu tuo in celebrem hanc urbem, et Academiam nostram, fama percrebresceret. De quâ ego postea certior factus, cum ex aliorum fide dignorum sermonibus, tum ex relatu Illustris et Generosi Domini ERNESTI Comitis Mansfeldii, Metropolitanae Ecclesiae Coloniensis et Argentoratensis Canonici dignissimi: quem inter sapientissimos suos consiliarios anno superiore delegit pater tuus clementissimus, FRIDERICUS II. omnium saeculorum ac gentium Princeps, et universae


image: s005

Cimbricae regionis Rex Optimus et Maximus: equidem valde, ut debui, laetatus: et urbi Academiaeque nostrae de tantâ, et tam praeclara accessione futurâ, vehementer gratulatus: minime alienum me facturum existimavi: si libellum hunc, quem in manibus tunc commode versarem, sub incliti nominis tui auspicio publicarem, et cum omnibus literarum studiosis communicarem. Quod eo quidem libentius a me factum est: non solum ut de lumine Serenitatis tuae illustri lumen aliquod mutuaretur suum: sed inprimis ut commune hoc gaudium nostrum, de felici adventu tuo passim conceptum, publice contestarer: et hoc veluti Xeniolo tantum hospitem adventantem, quantum in me esset, exciperem, atque cohonestarem. Quan quam vero egregiam illam virtutis tuae in dolem multo maiore et praestantiore munere dignissimam iudico: spero tamen non plane nihil futurum in isto libello, quod aliquo modo eam oblectare valeat: ut si


image: s006

minus fortassis carminum lectio, aut imaginum contemplatio; at tot Principum, Comitum, Baronum, aliorumque virtute et genere illustrium, qui proximis annis quatuor, quibus ego hîc fui, in luce Academiae huius (paucis quibusdam exceptis, quos honoris causâ nominare libuit) magnâ cum laude vixerunt, et adhuc nobiscum vivunt, iucunda et grata sit futura recordatio: quorum memoriam eodem pacto propagare, et posteritati consecrare volvio. De bonitate equidem, et clementiâ tuâ eximiâ eo magis confido: quo certior atque exploratior est, tum illustris naturae tuae indoles, et plena humanitatis ac pietatis voluntas; quam adhuc tenerâ aetate intelligo flagrare incredibili studio et ardore virtutis sapientiaeque percipiendae: exemplo incliti fratris CHRISTIANI Principis Daniae inaugurati: quem ad omnia summa et praeclara summum atque excellens armavit ingenium: tum vero etiam parentum et maiorum vestrorum


image: s007

clarissimorum spectata animi moderatio, et aequitas, et sapientia pene divina: quâ tantam in orbe Christiano potentiam et gloriam adepti sunt: maximis praeterea [(editor); sic: praeteà] in Rem pub. meritis, praestantissimisque rebus gestis accumulata: cuius virtutis et gloriae, perpetuâ multorum saeculorum seriê quasi per manus tradita, et ad te ipsum usque conservata hereditas, magis quotidie ac magis in gente et familiâ tuâ inclitâ propagatur: omnium profecto opum ac divitiarum possessione, omnique regno et patrimonio longe illa praestantior. Nam ut prisca illa et antiqua Cimbrorum regum nomina et decora omittam: de quibus nulla umquam saeculorum aetas conticescet: quis aut parente atavo tuo CHRISTIANO PRIMO trium regnorum Rege potentissimo, clarior unquam fuit Princeps: in quo tanta virtus in bellis, et in pace sapientia ac moderatio enituit? Quis FRIDERICO proavo pacis et tranquillitatis publicae amantior, et legum iustitiaeque


image: s008

fuit studiosior? Quis CHRISTIANO avo tuo aut vitâ sanctior, aut consilio prudentior, aut animi fortitudine prae stantior unquam heros exstitit? nam is quidem regnum motibus intestinis perturbatum non modo ipse virtute suâ pacavit, et restituit: verum etiam finibus eius longe lateque propagatis vehementer auxit, atque amplificavit: idem quoque tranquillis postea rebus patriam ornavit plurimum: verum Dei cultum, ve ramque doctrinam religionis in regno suo instauravit: scholas pietatis et honestatis officinas, tam publicas, quam privatas passim instituit: munivit Rem publicam legibus optimis, atque institutis: summe omnium doctrinarum, et inprimis verae pietatis studiosus: iustitiae praeter ceteros, ac temperantiae cultor maximus: liberalitate, si quis unquam, erga literas, et literarum studiosos maxime delectatus: denique de genere hominum universo quam optime meritus. Eam vero laudem patritam et


image: s009

avitam magno studio et ardore animi aemulatus hactenus parens ille tuus inclitus, FRIDERICUS II. Rex omni laude clarissimus: non solum in bello atque in re militari, excelsâ quadam virtute et prudentiâ, sed in universum heroicâ animi magnitudine, consiliique praestantiâ: maxime vero pietate erga Deum, et caritate erga omnes homines, fideque et benevolentiâ erga Rem publicam singulari: omnium sibi gentium, etiam exterarum et barbararum, amorem favoremque meritissimo conciliavit: cum aliarum maximarum rerum gestarum gloriâ: tum eo quoque nomine praecipue celebrandus: quod non ipse solum per se magni facit literarum studia, et favet ingeniis: nec quicquam deesse literatis hominibus vel commodi, vel ornamenti patitur: verum etiam in eodem studio, et proposito confirmat, vel plane potius iam conformat regiam sobolem inclitam: ut nimirum suo et suorum maiorum exemplo, optimum regni praesidium sibi


image: s010

comparet doctrinam liberalem, principe bono inprimis dignam: adeoque virtutem in se ipso expetat, in aliis vero diligat, et veneretur: neque tam potestate, quam beneficentiâ inter homines eminere studeat. Cuius sane laudatissimo exemplo, et monitis salutaribus ultro te obsequi, Princeps Serenissime: neque solum imitari, sed etiam assequi adhuc primâ aetate praeclara studia, tuis maioribus, et patre tuo, teque ipso et familiâ tuâ digna: in quâ florere vides heroes permultos gentiles tuos, ac insuper fratres germanos, virtutis in studio tantopere defixos: sane, ut debeo, laetor vehementer, et gaudeo mirifice: idque non tam tuâ, quâm Rei pub. et literarum causâ: eoque confidentius minorum vigiliarum opellas istas ad te mitto: et fidei bonitatique tuae, de quâ optime sentio, maiorem in modum commendo: argumentum observantiae in te meae, ut equidem spero et opto, perpetuum deinceps futurum. Deus Opt. Max. inclitam adolescentiam tuam


image: s011

numine suo placide regat: et felicem ab omni laude virtutis et gloriae faciat perpetuo Argentorati. Idibus Novembris. Anno Christiano M. D. XXXIIIC.

LECTORI. Pro Emblemate CX. per errorem bis posito, alterum hoc reponendum habeto, mi Lector. Nocet empta dolore voluptas.

Cantûs plena Cicada, sed est formica laboris:
Illa eget, haec frugum semper abundat ope.
Singn lust Hewschreck/ Amaiß Arbeit/
Jehn mangelt / Vorzath diß hat allzeit.

Ceterum in Lemmate Embl. XIV. sic lege: Morem facit usus.


image: s012

AD INSIGNIA INCLITAE DOMUS NORVEGIAE ET HOLSATIAE.


[Gap desc: illustration]

Bellica sunt, quae cernis: acinace tutus, ovansque
Tot Leo vexillis, et cataphractus Eques.
Cur hoc? Norvegiae regum gens inclita bello
Clâret, et Holsatiae stirps animosa Ducum.
At bello potior Pax? credo. Sed hac quoque praestat
Arte, eadem verae relligionis amans.
Crux notat hoc, Cygnusque. Sed hinc quae gloria surgit,
Pavonis vario pulchrior orbe micat.


image: s013

SYMBOLUM D. HULDRICHI NORVEGIAE HEREDIS, DUCIS SLESVIGI ET HOLSATIAE, FRID. II. REG. DAN. F. DEXTERA DEI SORS MEA.

SORS MEA DEXTRA DEI: Sors ergo nulla nocebit,
Seu bona, seu mala sit: SORS MEA DEXTRA DEI.

Aliter.

Sortis vis est nulla bonae super orbe, malaeve:
DEXTERA nempe DEI SORS MEA sola manet.


image: s014

DE EIUSDEM NOMINE. Anagrammatismus. ULRICUS NORVEGIAE HAERES: LUCI HAERES VIGOR AETERNUS.

SI VIGOR AETERNUS LUCI, flos inclytus, HAERES
Regni: te merito ditat ubique favor.
Sic HULDRICHUS eris: sic nomen, ut omen, habebis.
O quantum est hominum GRATIA ubique frui!

Aliter. HAE RES LUCI VIGOR. AETERNUS.

RElligio, Virtus, Ars, Ius, fundamina regni,
Sint curae tibi, dum vivis, celsissime Princeps:
Exemplo populis ut praesis rite paterno.
HAERES sunt VIGOR AETERNUS, duce numine, LUCI:
Gratia cui populi comes est, et gratia Diuûm:
Quam circum Pax, et Pacis comes, optima rerum
Libertas, et Honos, et Gloria, Lausque triumphat.


image: s015

D. FRIDERICO II. REGI DANIAE, NORVEGIAE, VANDALIAE, ET GOTHIAE, PIO FELICI INCLUTO. FRIEDERICUS SECUNDUS
[Gap desc: greek text]
SINCERUS FIDE DURES.

SAncta fides, fidei constantia sancta professae.
Sola vel ad superos laus bona pandit iter.
Illa fides, fideique decet constantia Regem:
Inte qualis ad huc eminet una magis.
Sancta fides, fideique tibi constantia cordi est:
Felicem quae te iam super astra vehit.
Macte animi, Rex Magne: pius sic euge beatâ
SINCERUS DURES saecula longa FIDE.


image: s016

FRIDERICUS II. REX DANIAE.


[Gap desc: illustration]

RARA FIDES AVIS est: fraus regnat ubique, dolusque:
FIDO DEO, sic fraus nulla dolusque nocet.


image: s017

EMBLEMA I. Maiestas Principis divina. FRIDERICO II. REG. Daniae et Norvegiae.


[Gap desc: illustration]

Principe magnanimo nil maius, ut Hercule magno:
Mille operum victrix cui fuit una manus.
Großmutiger Furst/als Hercules/
Hochg Ehrtvff Erdn an statt Gottes.


image: s018

EMBLEMA II. Astra petit Virtus. CHRISTIANO III. PRINCIPI Daniae inaugurato.


[Gap desc: illustration]

Cum galeâ clypeoque volat super aethera virtus:
Morte carens, caelo strenua facta locat.
Inn Ewigm Rhum schwebt Tugends Ehr/
Mit Helm Schilt in d Hohe fleugt nu mehr.


image: s019

EMBLEMA III. Invia virtuti via nulla. HULDRICHO FRID. II. Reg. Dan. F. II.


[Gap desc: illustration]

Invia virtuti nulla est via: sola beata
Monstrat iter caelo: laus comes huic et honos.
Tugend offnet Himmel vnd Erd/
Kein weg ohnwegsam sein Gferten ehrt.


image: s020

EMBLEMA IV. Laesa magis lucet virtus. IOANNI, FRID. II. REG. Dan. F. III.


[Gap desc: illustration]

Ignem caesa silex, et aquam dat spongia pressa:
Laesa magis virtus lucet, et alta petit.
Schwams art Tugend/auch Kißlingsstein/
Außlescht gtruckt/gubt leucht herfur rein.


image: s021

EMBLEMA V. Virtutis comes gloria. IULIO ERNESTO DUCI Bruns, et Lunaeburg.


[Gap desc: illustration]

Herculis in bivio Virtus sedet, atque Voluptas:
Dedecus huic, illi gloria iuncta comes.
Tugend vnd Wollust/vffn Wegscheid
Herculs/jehn ehr/diß bringt hertzleid.


image: s022

EMBLEMA VI. Capitis corona Sapientia. FRANCISCO DUCI Bruns. et Lunaeburg.


[Gap desc: illustration]

Celsa agitat, capitis Sapientia pulchra corona:
Infima nil curans, monstrat ad astra viam.
Hauptskron/hoch sachn verrricht/Weißheit/
Guldnkron/auch Himmlsphaer solchs lert breit.


image: s023

EMBLEMA VII. Lux mundi Iustitia. GEORGIO SAENEO COMITI Witgenstenio.


[Gap desc: illustration]

Quid sibi fax, quid vult libra? Lex vitae viget aequa
Iustitia: in caelum suspicit, alba togâ.
Fackl vnd Wag hebt/in Himml sicht ebn/
Lebnsliecht Grechtigkeit/gleich maß thut gebn.


image: s024

EMBLEMA IIX. Fortitudo praesidium vitae. ERNESTO COMITI Mansfeldio.


[Gap desc: illustration]

Cingit zona deam, scutum armat cassis et hasta:
Fortis mens, animus, cor, manus omne domat.
Haupt/gmut/hertz/Hand Starck wol verwart/
Helm/schild/gurt/Spieß drum tregt sie hart.


image: s025

EMBLEMA IX. Virtutum penu Temperantia. HERMANNO ADOLPHO Comiti Solmensi.


[Gap desc: illustration]

Virtutum decus omne Modestia: florea serta
Fronte gerit: Veneris flos tamen unus abest.
Allr Tugend Zier Messigung Glantz/
Aussr Venus Ros/tregt allr Blum Kranß.


image: s026

EMBLEMA X. Vir bonus. NICOLAO CASAE MAGNO Regni Daniae Cancellario.


[Gap desc: illustration]

Vir bonus en iusto trutinae se examine pensat:
Mens, animus, manus, os constet ut omne sibi.
Sich wigt wol selbst ein weiser Man/
Hertz/Gmut/mund/hand/soll recht alls ston.


image: s027

EMBLEMA XI. Ex bello pax, ex pace ubertas. HENRICO RANZOVIO Proregi Holsatiae.


[Gap desc: illustration]

Flore oleisque virens mucro serpentinus in arâ,
Bellum, Pax, Mens, Ius, Copia nonne manent.
Kriegbringt Fried/ alles Gut Fried bringt/
Nach Ehr/Tugend/Gut jeder ringt.


image: s028

EMBLEMA XII. Naturâ et arte. ERASMO NEUSTETTERO cog. Sturmero, EQ. FR.


[Gap desc: illustration]

Cur hedera et laurus sacris est sacra Poetis?
Artem haec, ingenii vim notat illa boni.
Durch Kunst vnd Art/was schon ist/gront/
Ebhew vnd Lorbr drumb Poeten kront.


image: s029

EMBLEMA XIII. Ateneris assuescere multum.


[Gap desc: illustration]

Corrige, dum tener est, pueri cor. cernis, ut arbos
Spernit vim: virgam flectit at ungue puer.
Ehe brichst/ als biegst gewachßnen Baum/
Jugend zeuchstu/als Zweig/ offt kaum.


image: s030

EMBLEMA XIV. Mortem facit usus.


[Gap desc: illustration]

Fert collo baculum Canis, et sic lora capessit:
Sit puero vitae virga magistra bonae.
Den Hund der Bengel bandig macht/
Zuchtrutt der Jugend legt den pracht.


image: s031

EMBLEMA XV. Aut verba, aut verbera.


[Gap desc: illustration]

Quos non verba, movent vel denique verbera. nutu
Aut sale, sic gaudet bos, stimulove regi.
Wort gut vnd boß / auch Streich nach art/
So wol Menschn/als Vieh wol verwart.


image: s032

EMBLEMA XVI. Non omnia possumus omnes. BERNARDO RULOVIO.


[Gap desc: illustration]

Macra caro pingui suffarcta sit humida lardo:
Ingenium cultu simplice gaudet hebes.
Durchspickt gschlacht wurd das Magersleisch/
Langsam Kopff eben Lehr macht Reisch.


image: s033

EMBLEMA XVII. Labore et industriâ. HELMHARDO IORGERO Lib. Austriae Baroni.


[Gap desc: illustration]

Doctus amas dici? natura sit, Arsque, Laborque
Praesto comes: docet hoc Lampas, Apollo, Sophus.
Gut Kopff/gut Lehrer/ Arbeit gut/
Zum studirn ghort/das hab in hut.


image: s034

EMBLEMA XIIX. Ratio et Oratio.


[Gap desc: illustration]

Si Ratio, si non Oratio suppetit aeque:
Cetera par brutis iam fit asellus homo.
Red vnd Vernunfft dem Menschen nimm/
Zum Esel spann/zeucht gleich mit ihm.


image: s035

EMBLEMA XIX. Ars baculus vitae. IOANNI REINHARDO Comiti Hanovio.


[Gap desc: illustration]

Aspera sive tonat sors, sive serena refulget:
Praesidium et decus est Ars utriusque bonum.
Hauptschilt ist Kunst / Guldnboden frey/
Gwitter wie es woll/ Regn oder schney.


image: s036

EMBLEMA XX.
[Gap desc: greek text]
SPECULUM SOCRATICUM.


[Gap desc: illustration]

Iudicium formae speculum bene consule: formae
Par impar mens sit, si bona vel mala sit.
Spigl dich offt / seyst Jung oder Alt/
Hupsch bhalt im Gmut/ Hupsch wurd auch Gstallt.


image: s037

EMBLEMA XXI. Ingenio et studio. IOACHIMO ANDREAE COM. Schliggio et Paussaunio.


[Gap desc: illustration]

Dextra facem, fert laeva librum: rotat ala per altum:
Ars, Labor, Ingenium te super astra vehunt.
Gut Gmut/groß Vleiß/hart Arbt im Lebn/
Hoch mit Ehrn all inn Himml erheben.


image: s038

EMBLEMA XXII. Fide et clementiâ. IULIO COMITI SALMAE et Neoburgi.


[Gap desc: illustration]

Carus erit Princeps auro gemmisque decorus:
Carior, ingenuâ cômis ubique fidê.
Groß Gut groß Herrn ziert mit Ehr/
Hertz milt/freygebg hand noch vil mehr.


image: s039

EMBLEMA XXIII. Musae corona Principis. PHILIPPO OTHONI Comiti Rheni.


[Gap desc: illustration]

Princeps indoctus sine doctis totus inermis:
Organa ceu subito follibus orba tacent.
Stumm Orgel ist ohn Plaßbelg Wind/
Vnglehrt Herrstumm/ ohns glehrte Gsind.


image: s040

EMBLEMA XXIV. Nec prope, nec procul. GUILIELMO STREIFIO a Lauenstein EQV.


[Gap desc: illustration]

Ceu flammâ, magni sic utere Principis aulâ:
Si procul est, friges: sin prope flamma, cales.
Alls Fewrs / sich gbrauchen lest Hoflebn/
Nicht znahe/nicht zweit/soll sein gar Ebn.


image: s041

EMBLEMA XXV. Virtutis laus optima. GEORGIO FRIDERICO Comiti Hardeggio.


[Gap desc: illustration]

Fronte placet mannus, pede displicet iste sed aegro:
Sic laus virtutis, non placet umbra tibi.
Gauls wackr Kopff mißfellt/am Fuß krumm/
Tugend mehr gfellt / alls schlechter Rhum.


image: s042

EMBLEMA XXVI. Animo, ratione, consilio. IOANNI ALBERTO COMITI Solmensi.


[Gap desc: illustration]

Consilium, Ratio, Mens adsit fortis agenti
Res magnas: frenum hoc, mucro, liberque notant.
Gut Vernunfft/dapffr Hertz/auch weisr Raht/
Hohe sachn außricht/ vnd grosse That.


image: s043

EMBLEMA XXVII. Nobilitas sola est atque unica virtus.


[Gap desc: illustration]

Si te non generis laus, at virtutis honestet:
Caelitus emerito laurea digna datur.
Vom Gblut schlecht / doch von Tugendrecht/
Wirt gkront/ bleibt dhindem groß von gschlecht.


image: s044

EMBLEMA XXIIX. Sermo index animi. HILTEBRANDO IORGERO Lib. Austriae Baroni.


[Gap desc: illustration]

Corde latens vitium vox prodit, gestus et ipse:
Ceu color in vitro proditur omnis aquae.
Wie Gsang/so Vogl/wie Farb/so Glaß/
Wie Mund/so Hertz/wie Red/so Vaß.


image: s045

EMBLEMA XXIX. Te sine teste time. ERNRICO A GERA EQV. Austr.


[Gap desc: illustration]

Sunt aures etiam silvis, oculique: loquentur,
Si taceat: latet haud cognita culpa diu.
Gsicht hat das Veld/Ohren die Welt/
Kein Sund lang hellt farb in der Welt.


image: s046

EMBLEMA XXX. Qualis rex, talis grex. LEOPOLDO LIB. BARONI a Landau.


[Gap desc: illustration]

Psittacus a domino proba discit, et improba verba:
Sic rex qualis erit, grex quoque talis erit.
Nachm Gehor boß gut redt Papagey/
Hert Hirtens/ Volck Herrn art volgt frey.


image: s047

EmBLEMA XXXI. Certus in re incertâ amicus. MAXIMILIANO COMITI Salmaeo ac Neoburgio.


[Gap desc: illustration]

Fulminis et venti vim spernit aquaeve colossus
aereus: ingenuus talis amicus erit.
Himmlsstral/Wind/Flut/Ehrinseul nit beugt/
Kein Vngluck warer Freund nit scheucht.


image: s048

EMBLEMA XXXII. Melin ore, felin corde. SENDEVOGIO COMITI Ostrorogano.


[Gap desc: illustration]

Citrea poma foris sapida, intus acerba probabis:
Fronte placet, tergo falsus amicus obest.
Gruchlieblich/Gschmack herb Citrinat/
Mundzucker/ Hertzgall falsch Freund hat.


image: s049

EMBLEMA XXXIII. Mens bona regnum possidet. GOTEFRIDO STADLER O RECcersburgi, Freibergae, et Crotendorfii Domino.


[Gap desc: illustration]

Mens hilaris, recte, sine fine triumphat, agendo:
Possidet et regnum mens bona, semper ovans.
Lebhertz frolich/und guter muth/
Triumphirt stets/Reich besitz vnd Gut.


image: s050

EMBLEMA XXXIV. Omnis caro foenum. IN MORTALITATEM Humanam.


[Gap desc: illustration]

Flens moreris, flens natus homo. cur ergo superbis?
Mors venit, en? fastus nil iuvat: omne rapit.
Schmuck wol dein schnoden Madensack/
Todt kompt/nimnts alls/ bricht dir den Nack.


image: s051

EMBLEMA XXXV. Res immoderata libido. IN CUPIDINEM.


[Gap desc: illustration]

Spurce Cupido vale, vale Iynx quoque spurca: iuvet me
Castus amor: furor es tu magis, atque pudor.
Blind Lieb weich dann/vnsinnig bald
Auch Ehrnvergessn machst Jung vnd Alt.


image: s052

EMBLEMA XXXVI. Melius nubere, quam uri. IN LAUDEM CONIUGII.


[Gap desc: illustration]

Ureris? ergo nube. placet communio vitae,
Cur a comûs, sociae gratia, prolis amor.
Frey eher/alls brenn/fleug Hurerey/
Zeug Kindr/mehrs Gut/deim Weib wohn bey


image: s053

EMBLEMA XXXVII. Non ex aspectu, sed ex effectu. IN PANDORAM.


[Gap desc: illustration]

Pandorae mala cuncta volant e pyxide pulchrae:
Saepe sub aspectu noxia damna latent.
Nachm Gsicht nicht vrtl/Pandora schon/
Vnglucks Stifftern/gibt bosen Lohn.


image: s054

EMBLEMA XXXIIX. Bellua dira libido. IN CIRCEN ET ULYSSEM.


[Gap desc: illustration]

Pulchra facit Circe meretrix excordia corda:
Fortis Ulysseâ, qui sapit, arte domat.
Inns Vieh verzaubert Circe vil/
Schlagt Hurn von sich/wer Weiß sein will.


image: s055

EMBLEMA XXXIX. Coniugii fit castus amor. GUSTAVO COMITI Frisiae Orientalis.


[Gap desc: illustration]

Quo Venus alma venit, iunctis venit acta columbis:
Blanda decet thalamos, et sine labe fides.
Venus die Taubn ziehen im Wagn/
Holdselig Lieb Eheleut nicht klagn.


image: s056

EMBLEMA XL. Blanditiâ, non imperio fit dulcis Venus. GEORGIO COMITI Kirchburgio.


[Gap desc: illustration]

Mercurius, Suadela, Venus, Charis insidet uno
En thalamo: blandâ voce fovetur amor.
Mercurius bhut Venus Bett/
Holdselig Red Ehelieb halt stett.


image: s057

EMBLEMA XLI. Obsequio alitur amor. WOLFGANGO LUDOVICO a Crailsheim EQV. Fr.


[Gap desc: illustration]

Pomum dulce manu coniux, frenumque maritus
Cur tenet? obsequio gaudet honestus amor.
Kutnapffl Fraw hat/der Mann Zaums gbieß/
Holdselig Lieb folg bringt mit gnieß.


image: s058

EMBLEMA XLII. Coniugii
[Gap desc: greek text]
concordia. CHRISTHOPHORO LEISERO EQV. Austr.


[Gap desc: illustration]

Iuno sacrum sine felle, sacris praefecta maritis,
Dulce fovet: placitus sit sine felle torus.
Ehertrutin Juno kein Gall liebt/
Holdselig Ehe kein Gifftzorn giebt.


image: s059

EMBLEMA XLIII. Custos domûs uxor. NICOLAO NIC. F. COMITI Salmio.


[Gap desc: illustration]

Orta Venus spumâ concham pede sustinet: uxor
Cochlea grata viro sic domiporta placet.
Fraw Venus steht auff Schiltkrotnhauß/
Haußschneck Ehefrau/ gdenckt nimmer drauß.


image: s060

EMBLEMA XLIV. Coniugii arcana non reuelanda. IN CANDAULEM.


[Gap desc: illustration]

Coniugii secret a tace: nudare maritam
Ausus, Candaules a Gyge pulsus obit.
Heimlich Ehesachn nicht offenbahr/
Candauls Ehebeth sicht Gigs mitt gfahr.


image: s061

EMBLEMA XLV. Res age, tutus eris. HELMHARDO A FRIDESHAIM EQV. Austr.


[Gap desc: illustration]

Pensa trahit fuso Lucretia casta pudoris
Exemplum: coniux casta labore manet.
Haußarbeit Ehefraw wol geburt/
Spinnwerck Lucretiam auch ziert.


image: s062

EMBLEMA XLVI. Amor non Zelotypus. IN CEPHALUM ET PROCRIM.


[Gap desc: illustration]

Aemulus absit amor: Cephali transfixa sagittâ,
Dum Latet in silvis, aemula Procris obit.
Eheyfer thut nicht allzeit gut/
Procris solchs bzeugt/ ligt hie im Blut.


image: s063

EMBLEMA XLVII. Blanditiâ dulcescit Amor. GEORGIO ERNRICHO Pergero EQV. Austr.


[Gap desc: illustration]

Foeta parit melius cantus dulcedine Capra:
Blanditiâ, non vi, fit quoque dulcis amor.
Hirtpfeiff/ Geißtragend hulfft zum werffn/
Freuntlich Ehgsprach mehr nutzt/als scherfn.


image: s064

EMBLEMA XLIIX. Donum Dei, uxor bona. HADRIANO BORCKIO EQV. Pomerano.


[Gap desc: illustration]

Pygmalionis ebur fit coniux, arte Diones:
Felix, cui placitae coniugis usus adest.
Ein frumm Eheweib von Gott kompt her/
Pygmalions Bild gibt die Lehr.


image: s065

EMBLEMA XLIX. In vino veritas. IN BACCHUM.


[Gap desc: illustration]

Quid non, Bacche, vales? recludis operta, ministrans
Sertafacesque, iris pectora, speque foves.
Der Wein nicht leugt/jedoch offt btreugt/
Sobald Hertz vnd Mund Er fast bfeucht.


image: s066

EMBLEMA L. Amor Coniugalis. ANTONIO CAUCIO.


[Gap desc: illustration]

Una caro, mens una duobus: separet ambos
Concretos nec mors, nec torus aut tumulus.
Ein Leib/ein Hertz/zwey gwachßn zusamm/
Nichts scheidt/auch nicht Todts bitter kramm.


image: s067

EMBLEMA LI. Tranquillitas Coniugii. OTHONI QUALIO EQV. Holsato.


[Gap desc: illustration]

Coniugium felix ut sit, blandumque: maritus
Surdus sit, coniux caeca sit OTTO, domi.
Blind sey das Weib/Taub sey der Mann/
Soll Lieb in Ehe lang wol bestahn.


image: s068

EMBLEMA LII.
[Gap desc: greek text]
NICOLAO HAGIO EQV. Holsato.


[Gap desc: illustration]

Felix est uxor, felixque maritus: amantûm
Par, quum par coniux ducit uterque iugum.
Zwey gleich Joch Mann vnd Weib zihn wol/
Dann ist das Ehebeth freuden vol.


image: s069

EMBLEMA LIII. Fundamentum familiae uxor. IN OCNUM.


[Gap desc: illustration]

Spartum Ocnus torquet: turpis mox rodit asella:
Sic partas uxor prodiga carpit opes.
Mannsschweiß verzehrt vnheußlich Weib/
Saylfrassig Eßl zehrt von der Scheib.


image: s070

EMBLEMA LIV. Suo Sorex indicio perit. IN SORICEM.


[Gap desc: illustration]

Prodit Epops nidos, et Picus in arbore: lites
Sic propriae vulgat stultus ubique domûs.
Widhovff/ auch Specht beschmeist sein Nest/
Haußzanck versont bald/macht Ehe vest.


image: s071

EMBLEMA LV. Tutum silentii praemium. HARTMANNO LIB. BAR. a Landau.


[Gap desc: illustration]

Tutus honos siluisse. Leaena elinguis Athenis
Servatae patriae praemia digna tulit.
Lowin Stilletrew/Zung frißt im Mund/
Ehe schwetzt/ Hochgehrtz Athen/ alls kund.


image: s072

EMBLEMA LVI. Nec auro, nec ferro. IN M. CURIUM.


[Gap desc: illustration]

Qui frugi fortisque vir est, nec vincitur auro,
Nec ferro: testis sis mihi, Marce Curi.
Heldn muth weder Golt/ noch Eysen last/
Sich vberwindn/wie Curius/vest.


image: s073

EMBLEMA LVII.
[Gap desc: greek text]
IOANNI COMITI RHENI OTH. F.


[Gap desc: illustration]

Vive domi, tibi vive: sua est domus optima: tergo
Cochlea ceu propriam fertque refertque domum.
Eygn Herd/Golds werd/sein Hauß auff Erd
Als d Schneck jeder hab lieb vnd wert.


image: s074

EMBLEMA LIIX. Aurea libertas. IN PSITTACUM.


[Gap desc: illustration]

Aurea libertas: avis en caveae abdita Graecum

[Gap desc: greek text]
canit, cantûs immemor ipsa sui.
Menschn Stimm Vogllernt/vergist der Sein
Im Kafft / Leb frey/so lebstu fein.


image: s075

EMBLEMA LIX. Fortuna infida. ERASMO LIB. BARONI Starembergio.


[Gap desc: illustration]

Fors triplex: infana, et caeca, et surda: nec audit
Quod decet, aut cernit, nec sapit ipsa bonum.
Gluck dreyerley / nach alter sag/
Blind/ Taub/Vnstnnig/thut was mag.


image: s076

EMBLEMA LX. Fortuna Aulica. EBERARDO RUPIS SPOLEtanae et Vasgoiae Domino.


[Gap desc: illustration]

Sors aulae varia est: Irus fit Croesus ut arte:
Calculus hîc positus plusue minusue valet.
Hoffglueck eim Zahlpfenniggar gleich/
Ligt vndn oder obn/ist Arm und Reich.


image: s077

EMBLEMA LXI. Plus aloes, quam mellis. IOACHIMO LIB. BARONI Zinzendorfio.


[Gap desc: illustration]

Unum damna bonum pensant duo: dolia pravis
Laeva patent Iovis hîc, dextera clausa bonis.
Mehr Boß/ alls Guts auff Erden ist/
Vngleich außtheilt zu diser frist.


image: s078

EMBLEMA LXII. Tria hominis praecipitia. SEBASTIANO AB HATZfeld EQV.


[Gap desc: illustration]

Tres hominis pestes: Auri fames, Ira, Libido:
Praecipitant Erebo sola vel ista viam.
Geiß/Zorn/boeß Lieb drey Laster sind/
In Schand vnd Spott die stuertzen gschwind.


image: s079

EMBLEMA LXIII. Quatuor fenfûs corruptelae. IOAN. IACOBO COMITI Ostrorogio.


[Gap desc: illustration]

Saepe solent hominum sensus pervertere rectos
Quatuor haec: Odium, Munera, Terror, Amor.
Vier ding verkehrn recht Menschen sinn/
Haß/Lieb/Forcht/Gschenck/da witz zerrinn.


image: s080

EMBLEMA LXIV. Adversum stimulum calces. IN THEOMACHVM.


[Gap desc: illustration]

Stulte, quid in caelum iacularis? laedere divos
Haud potes: at laedis te iaculando magis.
Inn Himml absteh zschissen/vil Ehe/
Alls Gott/verletzet dich mit weh.


image: s081

EMBLEMA LXV. Seipsum nosse sapientia summa. CAROLO LIB. BARONI Liechtesteinio Hartm. F.


[Gap desc: illustration]

Qui bene se noscit, bene noscit is omnia: vivam
Sic faciem speculi fulgor in aere refert.
Wer sich wol kennt/kennt all ding schon/
Im Spieglals schaut seins Angsichts kron.


image: s082

EMBLEMA LXVI. Tecum habita, IN SUFFENUM.


[Gap desc: illustration]

Tecum habita: latet en ignoto mantica tergo:
Propria dissimulans cur aliena notas?
Spott niemand/kenn zvor dich recht wol/
Vffm Ruckn dein Sack steckt Laster vol.


image: s083

EMBLEMA LXVII. Corpus excors sepulcrum. MARCO HOHENFELDERO Astershaimi et Almeggi Domino.


[Gap desc: illustration]

Si cui contingit robur sine mente: sepulcrum
Ipse sibi, aut vivum, Marce, cadaver homo est.
Sterck ohn verstand/Corper ohn Seel/
Jalebendig Grab ist/ohn all fehl.


image: s084

EMBLEMA LXIIX. Virtus, non numerus vincit. PHILIPPO LIB. BARONI Vinaburgio.


[Gap desc: illustration]

Virtus, non numerus vincit: perit Herculis ecce
Pressa manu, mortem turba pusilla parans.
Tugend der Vile weit vberlegn/
Hercles zerknitscht Zwerg vil ohn degn.


image: s085

EMBLEMA LXIX. Vincit vim virtus. ERASMO HENRICO EINSIdelio EQV. Misn.


[Gap desc: illustration]

Vincit vim virtus: Crocodilum mellis Ichneumon
Praedonem magnum bestia parua necat.
Tugend fuer Gwalt/Groß Crocodill
Klein Wuermbl listig toedtet gar vil.


image: s086

EMBLEMA LXX. Vim superat ratio. GUILIELMO A KREVTH EQV. Boio.


[Gap desc: illustration]

Plus ratio, quam vis, praestat: Polyphemus Ulyßis,
Cernis, ut arte, ferus lumine caßus abit.
Vlyssis Witz die Augn außsticht
Cyclopis Macht/mit jhm nicht ficht.


image: s087

EMBLEMA LXXI. Neque mel, neque apes. CAROLO ZEROTINIO, LIB. Boem. Baroni.


[Gap desc: illustration]

Spina rosas armat, mel apum ceu spicula: nulla
Sic incommoditas commoditate caret.
Kein Vnglueck ohn Glueck/Kosen Dorn/
Honig Binstachl verwart erkorn.


image: s088

EMBLEMA LXXII. Nihil fecisse benigne. BENEDICTO QUALIO EQV. Holsat.


[Gap desc: illustration]

Cernis, ut altorem canis improba mordet alumna:
Sic mala pro meritis gratia saepe redit.
Mit vndanck lohntd Welt all Gutthat/
Sein Herin der Hund beißt furs Tischbrot.


image: s089

EMBLEMA LXXIII. Spes aulica. IOANNI GUILIELMO a LANDAU Lib, Austr. Baroni.


[Gap desc: illustration]

Aureus est follis flatus, Spes aulica: multa
Somnia, qui nimium sperat, inane cupit.
Bey Hof Hoffnung nichts anders ist/
Vergulter Plaßbelg Wind mit list.


image: s090

EMBLEMA LXXIV. Aut Deo, aut Mundo. FRIDERICO CHRISTOPHORO Comiti Mansfeldio.


[Gap desc: illustration]

Quis poterit caelum pariter, terramque tueri?
Sic mundi simul haud est amor, atque Dei.
Gen Himml zugleich vnd Erd fehn recht/
Gott liebn vnd d Welt niemand kan schlecht.


image: s091

EMBLEMA LXXV. Lux corporis anima. PETRO WOLOVICIO Palatino Polono.


[Gap desc: illustration]

Lux anima est, corpus laterna: ut luceat illa,
Plumbeane sit, et haec ferrea, Petre, cave.
Liecht ist die Seel/ Latern der Leib/
Pleyen seys nicht/noch Eyfrn/ das Liecht bleib.


image: s092

EMBLEMA LXXVI. Sola serenat virtus. IOANNI COMITI Frisiae Orientalis.


[Gap desc: illustration]

Pulchra dies hiemis, fit inops sine crimine virtus:
Ops virtutis egens fit sine Sole dies.
Schon Winterstag/ Tugend ohn Gut/
Ohn Sonn Tag/ Gut ohn Tugend thut.


image: s093

EMBLEMA LXXVII. Medicina animae verbum Dei. IO. PHILIPPO LIB. BAR. Hohensaxio.


[Gap desc: illustration]

Sanat dira canis ceu linguâvulnera: Pastor
Pectora sic verbi languida sanat ope.
Hundszug heilt Wunden/Priefters Zung/
Mit Troft Hertzwundn heilt alt vnd jung.


image: s094

EMBLEMA LXXIIX. Explorant adversa viros. VICTORI AB ALTHAN Lib. Austr. Baroni.


[Gap desc: illustration]

Quod grano plaustrum [(transcriber); sic: plostrum] , quod ferro lima, quod auro
Fornax: hoc homini crux solet eße pio.
Creutzoffn bwert Tugend/ als Fewr das Gold/
Als Eysn die Feyl/als Flegl Korns solt.


image: s095

EMBLEMA LXXIX.
[Gap desc: greek text]
IN AULUM.


[Gap desc: illustration]

AIove sis, moneo, procul, atque a fulmine: saevum
Fulmen, quam fulgur promicat, ante ferit.
Fleuch weit vom Straal vnd groffen Herrn/
Ehe schlaegts/als plitzt/das Wetter gern.


image: s096

EMBLEMA XXC. In securim Principis. E GRAECO.


[Gap desc: illustration]

Si recte facies, argentea tota: bipennis,
Si prave facies, ferrea, semper ero.
Handelstrecht/Silbern bin ich zwar/
Handelst vbl/Eysern werd bald gar.


image: s097

EMBLEMA XXCI. Quatuor pacis hostes. CAROLO LIB. BARONI Burgundiae.


[Gap desc: illustration]

Quatuor hae pestes sunt hostes pacis amicae:
Livor, Auarities, Fastus, et Ira ferox.
Vier Friedsfeind gifftig sein vff Erd/
Neid/Hoffart/Geitz/ Zom/ sein nichts werd.


image: s098

EMBLEMA XXCII. Cede maiori. IN THRASYDILOS.


[Gap desc: illustration]

Sopitum, Lepores, petitis quid dente Leonem?
Uno, nîfugitis, vos premet ungue Leo.
Am schlumenend Lown was zupfft jhr Hasn.
Flihet jr nicht/ Ein Klaw zreift euch d Nasn.


image: s099

EMBLEMA XXCIII. Ne nimis alta pete. IN BELLEROPHONTEM.


[Gap desc: illustration]

Lapsus equo perit alato, dum sidera tranat
Bellerophon: cautus, si sapis, alta fuge.
Steig nicht zu hoch/ Bellerophon
Gen Himml reitt/zur Erd felt mit Hohn.


image: s100

EMBLEMA XXCIV. Vivitur ingenio. LUDOVICO HOHENFELDERO Aftershaimi et Almeggi Domino.


[Gap desc: illustration]

Saluus honor doctis: ceu penna supernatat undis,
Preßalicet: galeis hinc quoque crista datur.
Glehrt vntertruckn lust vil vff Erd/
Noch schwimnt die Feder Ehrenwert.


image: s101

EMBLEMA XXCV. Mundi gratia. GEORGIO ACHACIO Enencelio EQV. Austr.


[Gap desc: illustration]

Ingrato cuculus nutricem devorat ore:
Sic multis pietas officiosa nocet.
Vndanckbar Gauch sein Brutern frist/
Allr Welt Lohn/fur Guts/Vndanck ist.


image: s102

EMBLEMA XXCVI. Livor iners vitium. IN LIUIDUM.


[Gap desc: illustration]

Quo non Livor adit? passim sine lege vagatur:
Serpentis caudam condere nemo potest.
Reich vnd Arm hie/daß Gott erbarm/
Vol haß vnd neids/ Schlangschwantz streckt d Arm.


image: s103

EMBLEMA XXCVII. Clavus clavo tunditur. IN MALIGNUM.


[Gap desc: illustration]

Si non ungue premas, nocet haud tibi Scorpius: ultor
Laesus obest: Aquilae Taurus ut ova necat.
Verletz nicht/bleibst auch vnuerletzt/
Truck Scorpion/Gifft hast zu letzt.


image: s104

EMBLEMA XXCIIX. Probitas laudatur, et alget. IOANNI LIB. BARONI Burgundiae.


[Gap desc: illustration]

Spreta iacet probitas: laudatur saepe, sed alget:
Alget inaccenso ceu focus igne domi.
Frombkeit das hochst Hauptgut man halt/
Doch fast/ohn Fewr wie Herd/erkalt.


image: s105

EMBLEMA XXCIX. Multi vocati, pauci electi. IOAN. CHRISTOPHORO Wilichio, Grondestenii Domino.


[Gap desc: illustration]

Caelo mens defixa, sapit divina: nec audit
Ceruus humum spectans, nî levet ipse caput.
Der Hirsch nichts hort im sehen zur Erd/
Vffsehen gen Himml/bey Gott macht werd.


image: s106

EMBLEMA XC. Fortunam reverere. SVEICCARDO IUL. F. Com. Salmio.


[Gap desc: illustration]

Aestu laeta canit, brumâ fit muta Cicada:
Stat cum fortunâ fastus, et inde cadit.
Sommrvogl Hewschreck im Winter still/
Schnell Gluck/schnell Vnfall gibt fast vil.


image: s107

EMBLEMA XCI. Solus sapiens dives. GEORGIO ERASMO TSCHERnemblio Lib. Austr. Bar.


[Gap desc: illustration]

Quis dives? Solus sapiens. cur? nil cupit ille,
Aut metuit: vitam cum ratione regit.
Weißheit großt Reichthumb man recht acht/
Bsitzt selbst sich/bsitzt alles ohn macht.


image: s108

EMBLEMA XCII. Non in sermone, sed virtute. IN CENSOREM iniquum.


[Gap desc: illustration]

Lusciniae cuculum cantu praeponit Asellus:
Auriculas asini censor ineptus habet.
Gauchsgsang fur Nachtgalls Esel helt/
Nicht alls ist recht/was Langohr gfelt.


image: s109

EMBLEMA XCIII. Latet sub melle venenum. MICHAELI FORGAZIO, Baroni a Gymes.


[Gap desc: illustration]

Quid, nisi melle litum est, oratio blanda, venenum?
Mella liquans, sua per spicula laedit apis.
Binnstachl offt Gifft mit Honig laßt/
Gut Wort/btrogn werck hie sihet man faßt.


image: s110

EMBLEMA XCIV. Medicum honora. MAURICIO WELZERO, Eberstenii Domino.


[Gap desc: illustration]

Par meritis sit honos medico: Phoebeius anguis
Praemia fert, pecudum quae sacrat omne genus.
Allr ehrn der Artzt vff Erdist werth
Gleich Asclepi/vmb Leibs beschwert.


image: s111

EMBLEMA XCV. Luxuriae multa desunt. IN ASOTUM.


[Gap desc: illustration]

Prodigus haud multum heredem iuvat: alea pernox.
Cui placet, et Bacchus, cum citharisque Venus.
Tantzn/spiln/Sauffn/prassn/schlemmn wem wolgfelt/
Hilfft erbn wenig/zum betl ein Held.


image: s112

EMBLEMA XCVI. Auaritiae desunt omnia. IN AVARUM.


[Gap desc: illustration]

Dum sese fraudat, sua rodit et ossa malignus,
quamuis dives opum, vivit avarus inops.
Hundsart der Geitzig hat/nagt Bein/
Ist ihm nichts gnug/das ist sein pein.


image: s113

EMBLEMA XCVII. Magnas inter opes inops. WOLFGANGO HOHENFELDERO, Astersheimi et Almeggi Domino.


[Gap desc: illustration]

Dum parcit numis, genium defraudat avarus:
Inter opes sicco concoquit ore famem.
Geitzig gnug hat/wurd nimmer satt/
ER darbet deß / was Er gnug hat.


image: s114

EMBLEMA XCIIX. Luxuria pestis blanda. HERWARDO AURSPERGIO, Lib. Carniolae Baroni.


[Gap desc: illustration]

Non gladius, Martisque furor tot pectora perdit:
Quot Gula iam passim, Bacchus, Amorque necat.
Fressn/Sauffn/Buln/ ertodt Menschen mehr/
Als scherff deß schwerts/auch Krieg ohn gfehr.


image: s115

EMBLEMA XCIX. Malus pro rumine rumor. IN GASTRIMARGUM.


[Gap desc: illustration]

Quo Gulo plus vorat iste, loquax plus esse laborat:
Lingua cui et podex omnia, et ipse nihil.
Je grosser Fraß / je gspracher Vaß/
Sovndn/als obn vbrgeht ohn maß.


image: s116

EMBLEMA C. Veneris illex Bacchus. IN CORYBANTES.


[Gap desc: illustration]

Bacchus habet comites Bacchas, Satyrosque procaces:
Praesto nî sit, Amor languet, et ipse chorus.
Beim Wein Lieb brinnt/auch Fuß bald gwinnt/
Ohn Wein kein Tantz/noch Lieb brimst blind.


image: s117

EMBLEMA CI. Gulae servitus. IOAN. DAVIDI BOTZHEImio, Bern. F.


[Gap desc: illustration]

Sex menses vitam ducit Gulo: septimus Orco
Cedit: sic tumulum conficit ore sibi.
Halb lebt/halb stirbt Fraß vnuerricht/
Sein Grab mit Zahnen ihm zuricht.


image: s118

EMBLEMA CII. Nusquam tuta fides. ANDREAE BARONI Eilenburgio.


[Gap desc: illustration]

Fallit aves laqueo, vicinos limite fallit
Rusticus: heu toto iam exsulat orbe fides.
So menschn/als vogl btreugt Baur vnd Herr/
Kein Glaub/noch Trew auff Erd ist mehr.


image: s119

EMBLEMA CIII. Male parta, male pereunt. IN PHILO PLUTUM.


[Gap desc: illustration]

Dispereunt male parta: Deum divinaque quaere:
Eumenis iniustas pulvere vertit opes.
Boß gwunnen Gut/zerrunnen boß/
Such Gott/das hochst Gut dir erkoß.


image: s120

EMBLEMA CIV. In Picturam Veneris. WEICCARDO AURSPERGIO Lib. Carniolae Baroni.


[Gap desc: illustration]

Cur Dea nuda Venus? opibus quod nudat amantes?
An potius spoliat quod ratione bonâ?
Wer bult/an Muth bloß/nackt an Gut/
Fraw Venus thut/bloß drumm gmahlt ruht.


image: s121

EMBLEMA CV. Venus cur nupta Vulcano. HERWARDO LAMBERGIO Lib. Carniolae Baroni.


[Gap desc: illustration]

Perpes Amor calor est, et corpor a torret amantûm:
Vulcano docet an hoc quoque nupta Venus?
Venus Vulcano heyrt Voll Fewr/
Voll Hitz Lieb ist gantz vngehewr.


image: s122

EMBLEMA CVI. In Picturam Amoris. HULDRICHO FREUWIRTHIO EQV. STIR.


[Gap desc: illustration]

Caecus Amor, volucer, nudus, face dirus et arcu,
Fulmen ut, incautos, quam micat, ante ferit.
Lieb blind/nackt/ Gfluglt/ Fackl hat vnd Bogn/
Ehe mans gwar wurd/ thuts hertz bewegn.


image: s123

EMBLEMA CVII. FRIDERICO a BRAND EQV. Turingo.


[Gap desc: illustration]

Nec mundus sine Sole, nec est sine prole, (quod aiunt)
Felix coniugium, laetificusque torus,
Ohn Sonn die Welt/ Ehebett ohn Kind/
Kein Freud bringt/ trawrig ist vnd blind.


image: s124

EMBLEMA CIIX. Culpae poena comes. IOANNI THEODOSIO Neruio, 10. F.


[Gap desc: illustration]

Scorpius Oriona necat, clam stupra Dianae
Dum parat: haud poenâ culpa nefanda caret.
Kein Sund ohnstraffbar/Orion
Vmb Vnzuchts willn sticht Scorpion.


image: s125

EMBLEMA CIX. Pietati studendum. CONRADO COMITI Tubingensi.


[Gap desc: illustration]

Ignem res haud magna fovere, calore foventem
Cuncta: Dei sed tu mite cor igne fove.
Fewr auffmachn/ nicht so groß als Kochn/
Frommkeit gring scheint/drauff sol man bochn.


image: s126

EMBLEMA CX. Felicitas subita metuenda. HERMANNO LIB. BARONI Burgundiae.


[Gap desc: illustration]

Aestu laeta canit, Brumâ fuit muta cicada:
Stat cum fortunâ fastus et inde cadit.
Schnell gluck/schnell vnfall/ Hewschreck singt.
Im Sommr/im Winter klein laut ringt.


image: s127

EMBLEMA CXI. Parvus hostis nullus. THEOPHILO DAMASIO Baronia Digonia Gallo.


[Gap desc: illustration]

En Iovis armigerum Scarabaeus provocat ultro:
Consilio superans, viribus ipse minor.
Dem Adler prach Schrotter sein Eyer/
Rath gut thur mehr/als Starck vnghewer.


image: s128

EMBLEMA CXII. Quod potes, id tenta, E GRAECO.


[Gap desc: illustration]

Aethiopem quid stulte lavas? quid tempora fallis?
An tenebris noctem posse carere putas?
Am Mohrn waschstu/bringst Zeit so zu/
Auß Nacht Tag machn vergebns meinstu.


image: s129

EMBLEMA CXIII. Pretio, non prece. IN MERETRICUM pervicaciam.


[Gap desc: illustration]

Flectitur haud prece, si pretium non suppetat auri:
Improba ne meretrix te necet, ergo cave.
Fleuchvppig Weib/nimpt all dein Hab/
Nichts gibt/spott dein/mußt sein Schabab.


image: s130

EMBLEMA CXIV. Nescit vox missa reverti. IN CLERICORUM insignia.


[Gap desc: illustration]

Lubrica verba cave, digito compesce labellum:
Pressa anguilla manu lubrica rite manet.
Dein Mund bewahr/schlupffrig sein Wort/
Als glatter Aal/heb fest/bleibt fort.


image: s131

EMBLEMA CXV.
[Gap desc: greek text]
. HENRICO TSCHERNEMBLIO Lib. Austr. Bar.


[Gap desc: illustration]

Sit Polypi tibi mens vafri, qui protinus illa,
Se quibus admôrit, Saxa colore refert.
So manch Land/so manch Sitten sind/
Nachm Ort verkert Farb Pulpe gschwind.


image: s132

EMBLEMA CXVI. Conscientia mille testes. ALBICO COMITI Tubingensi.


[Gap desc: illustration]

Pisa canis fugit at crepitantia territus vitre:
Conscia mens folii territa voce pavet.
Erbsplasn am schwantz den Hund schreckt sehr/
Boß gewissn den menschn schreckr doch vil mehr.


image: s133

EMBLEMA CXVII. Laetitiae comes dolor. IN DEMOCRITUM.


[Gap desc: illustration]

Perpetuo pulmonem agitas Democrite risu:
Ludus, vita? nego: fit comes immo dolor.
Lach nicht zu sehr/kein Freud ohn Leid/
Vil lachn/ vil trawrn gibt mit der zeit.


image: s134

EMBLEMA CXIIX. Nil nimium. IN HERACLITVM ET Democritum.


[Gap desc: illustration]

Quid fles, Heraclite? quid ô Democrite rides?
Nil nimium: placeat semper utrinque Modus.
Frolock nit zuiel/noch trawr/Maß halt/
Nach Sonn Regn/nach Regn Sonn kompt bald.


image: s135

EMBLEMA CXIX. Quatuor hominis affectus. CHRISTOPHORO COMITI Frisiae Orientalis.


[Gap desc: illustration]

Spes, Metus, Ira, Dolor turbant mortalia corda:
Imperet his Ratio: norma sit ipse Modus.
Frewd/Schmertz/Forcht/ Hoffn /Anfechtung vier/
Halts Mitl/Vernunfft die wol regier.


image: s136

EMBLEMA CXX. Pro aris et focis. GEORGIO FRIDERICO Marchioni Badensi.


[Gap desc: illustration]

Sanguine Pygmaeo Grus rapta ulciscitur ova:
Pro patriis fas est belligerare focis.
Kranch bkriegen zwerg von Eyrraubs wegn/
Feindsgwalt sich gburt wol zwiderlegn.


image: s137

EMBLEMA CXXI. Fama virtute lucranda. CAROLO IVI. F. COMITI Salmaeo.


[Gap desc: illustration]

Si quaeris famam, virtute age Carole famam
Sic eme, quo te humeris tollat ad astra suis.
Ewig Ruhm gibt Tugend allein/
Gen Himml erhebt/die solch Ehrn fein.


image: s138

EMBLEMA CXXII. In utrumque paratus. IN L. AEMIL. PAULUM triumphantem.


[Gap desc: illustration]

Laeteris nimium ne victor, Paule, triumpho:
Nola sonat: sortis fis utriusque memor.
Frolock nicht zuil/von Triumphs wegn/
Beyds Glucks sey mehr ingdenck darnebn.


image: s139

EMBLEMA CXXIII. Vitae via mortalis. FRIDERICO PRINCIPI Norvegiae, Duci Holsatiae.


[Gap desc: illustration]

Vita via est: farrago viae sunt cura dolorque,
Et labor: at mors est ultima meta viae.
Walfart ist Lebn/voll angst vnd noth/
Zillstad ist Todt/Genad vns Gott.


image: s140

EMBLEMA CXXIV. Vive moriture. IN PHILIPPUM MACEdonem Regem.


[Gap desc: illustration]

Mortis es, ô mortalis homo: sic voce moneri
Rex, HOMO SVM, pueri mane Philippe cupis
Sterblicher Mensch/sterbens gedeck/
Vnsterblich such/Sonsthertz nicht kranck.


image: s141

EMBLEMA CXXV. Mundana Gloria vana. HERMANNUS COMES TUBINgensis loquitur moriturus.


[Gap desc: illustration]

Carne meâ, Sol iustitiae, te CHRISTE videbo:
Mors, Satan, Orce, Caro, Gloria vana vale.
Weltlich Ehr ist verganglich Ehr/
Ewig Ehr bgehr bey Christ vil mehr.


image: s142

EMBLEMA CXXVI. Tres mundi aetates. PHILIPPO PRINCIPI NORvegiae, Holsatiae Duci.


[Gap desc: illustration]

Triplex hoc aevum: Vacuum, Lex, Gratia: Adamus
Moses, Christus, Dux: saeclum erit inde novum.
Sechs tausnt jar/drey Welt/Ded/Gsatz/Gnad/
Verkurtzts Gott/macht vnsr Missethat.


image: s143

EMBLEMA CXXVII. Spes altera vitae. VITO CHRISTOPHORO Welzero Eberstenii Domino.


[Gap desc: illustration]

Vere novo remeat, sub Brumam Rana sepulta:
Mortuus in vitam sic redit alter homo
Frosch lebt im Lentz/ Winterszeit todt/
Von Todt erweckt Mensch lebt durch Gott.


image: s144

EMBLEMA CXXIIX. Summa rerum. IESU CHRISTO OPT. MAX.


[Gap desc: illustration]

Felix ô quem parte locas, post funera, caeli
Christe: perennis ubi vita salusque manet.
Selig/den Gott im Himml zu letzt/
Auß dism Lebn ins Ewig versetzt.


image: s145

N. REUSNERI Agalmata XII. Anni Temporum. ITEM Disticha in Icones VII. Artium liberalium. IV. Artium Maiorum. IX. Musarum. III. Gratiarum. VII. Virtutum. VII. Planetarum.


image: s146

NOBILISS. D. HENRICO RAMMELIO FRID. II. REG. DAN. CONsiliario Primario. Anagrammatismus. HENERICVS RAMMELIUS. MIRA VI CLEMENS HERVS.

MIRA VI CLEMENS HERVS omnia recreat unus,
Ceu Phoebus reficit lumine cuncta suo.
Talis es, et tantus, vir maxime. maxima virtus
Te decet eloquii, consiliique fides.
CARUS ob id SUMME Regi, cui Dania pâret:
Tam RE, quam docti cognitus ore LINI.
Tu tamen et bonus es Musis, clemensque patronus:
Maecenas ut avis Regibus ortus Eques.
O vim doctrinae miram: quo clarior exstat,
Carior hoc virtus, commodiorque venit.

N. Reusnerus D.


image: s147

SYMBOLA. XII. ANNI TEMPORUM. Ex Eustachio. HENRICO RAMMELIO REG. Dan. Consiliario. I. Procinctus.


[Gap desc: illustration]

Cessit hiems: Miles iam linque hiberna: sit hasta
Sit clypeus praesto, sit mucro, vere novo.
Lentz kompt herbey/Frey wackr nach gbur
Zum Streit grust tritt ins Feld herfur.


image: s148

II. Foetura.


[Gap desc: illustration]

Nunc foecundus ager, pecoris nunc hora creandi:
Molliat ô partû fistula, Batte, novos.
Pfeiff Bawrle/Viehzucht Fruling mehrt/
Von Stall wanns Vich ins Feld außfert.


image: s149

III. Florilegium.


[Gap desc: illustration]

Maius, amor Veneris: Maio Venus aurea sertis
Gaudet, et innumero flore serenat humum.
Liebsbrunst im Meyen sich rurt ohn maß/
Blumlein/als Stern/Ziert Laub vnd Graß.


image: s150

IV. Fenisecium.


[Gap desc: illustration]

Falce metit nudus, vultu horridus, arua colonus:
Linque toros, ad opus te vocat omnis ager.
Zur Arbeit fordert Hewmonat/
Schaw wie die Sanse in handn er hat.


image: s151

V. Messis.


[Gap desc: illustration]

Messis adest: voti plenus, sata messor agrorum
Oblitus somni, congerit, atque cibi.
Erntzeit ist da/Lieb Sat mit Eyl/
Bawrsman Einernt/last jm kein weil.


image: s152

VI. Aestus.


[Gap desc: illustration]

Sirius urit agros: nunc torridus aestuat aer:
Ipsa sitis potu crescit anhela magis.
Hundsstern all Hitz weit vbertrifft/
Vil trinckens gibt/bringt schadn/als Gifft.


image: s153

VII. Vindemia.


[Gap desc: illustration]

Pampineas novus en Autumnus porrigit vuas:
Purpureique redit vena liquore meri.
Herbst Trauben gibt/Erfrischt das Glut/
Gut Wein/gut Muth/Leichsinnig Gmuth/


image: s154

IIX. Aucupium.


[Gap desc: illustration]

Temperie medius, victûs hiemisque futurae
Sat memores, visco simplice captat aves.
Den Vogln Bawr mit Leinruthen stellt/
Zu Mittlherbstzeit in Schlopff die fallt.


image: s155

IX. Aratio.


[Gap desc: illustration]

Bobus humum renovat cultam spe plenus arator:
Quaestus agri bonus hic nobile foenus habet.
Das Feld von newem pflugt und bawt/
Ackrwerck vil muh hat/doch Gott trawt.


image: s156

X. Satio.


[Gap desc: illustration]

Seminat, atque recondit humo Cerealia dona
Rusticus, humanis apta futura cibis.
Von Newm geseht verscherrt ins Land/
Segnts Gott/ gibts widr mit reicher Hand.


image: s157

XI. Venatio.


[Gap desc: illustration]

Lustra subit nemorum, praedis intentus opimis,
Cum canibus: fruges horrea quando replent.
Nach gschehener Arbeit zeugt ins Feld/
Erlustigt sich mit jagn ein Held.


image: s158

XII. Focus.


[Gap desc: illustration]

Frigore tristis hiems pariter, tristisque senectus:
Splendeat assiduo iam tuus igne focus.
Dem Winter herb gleichts Alter kalt/
Beim Fewr erwarm dein Leib schon alt.


image: s159

IN SEPTEM ARTIUM Icones Disticha. NICOLAI REUSNERI. Grammatica.

Prima fores Sophiae, recluso limite, pando:
Scribere quae puerum rite, loquique volo.

Dialectica.

A falso verum, a curuo distermino rectum:
Discenti dubiae duxque, comesque viae.

Rhetorica.

Si quid dicendum est, dico bene, verba colorans:
Quaelibet eloquio fit bona causa meo.

Musica.

Carminibus neruos aptans, et carmina neruis:
Dulcibus exhilaro pectora maesta modis.

Arithmetica.

Par impar numeris vestigo vite subactis:
Me pete, concinne si numerare cupis.

Geometria.

Mensuras rerum spatiis dimetior aequis:
Quid caelo distet terra, locusque loco.


image: s160

Astronomia.

Aurea sublimis contemplans aetheris astra,
Sidereos motus mente vicesque noto.

En Easdem. HENRICI RANZOVII Grammatica.

Grammatica os tenerum pueri, balbumque figurat:
Scientiarum ceterarum ianitrix.

Dialectica.

Uti hominem ratione docet Dialectica, quare
Merito artium apicem magnus hanc Plato vocat.

Rhetorica.

Rhetorice gratos sermoni astuta colores,
Quo dulcius fluat is ad aures, adicit.

Musica.

Concentum inter se discrimine grata canorum,
Aure erudita deprehendit Musica.

Arithmetica.

Haec contemplandis numeris ars gaudet, eorum
Occulta sollers eruens mysteria.


image: s161

Astronomia.

Astrorum Uranie cursûs, variosque recursûs
Oculis notans, futura mente praevidet.

Geometria.

Vestigare Geometriae intervalla locorum est,
Quamque alta, longa, lata rerum corpora.

In Easdem. INCERTI AUCTORIS. Grammatica.

Grammaticam pueris ego prima Polymnia trado
Et iubeo memores dicta tenere rudes.

Dialectica.

Euterpe delecto bonos: Dialectica nostro
Auxilio, nebulis cassa, docenda venit.

Rhetorica.

Melpomene dulci mea verba recenseo linguâ:
Rhetorices dicor praevia Musa fori.

Musica.

His Erato subeo: nostrum pia Musica donum
Flectere me castâ pectora voce iuvat.


image: s162

Arithmetica.

Terpsichore delecto chorum: concordia nostra est:
Imperioque subest res numeranda meo.

Geometria.

Mensuras doceo, cunctarum et pondera rerum:
Hac iter ad verum monstro Thaleia decus.

Astronomia.

Uranie monstro stellas, et sidera caeli:
Sum decus, et reliqui gloria viva chori.

In Easdem. INCERTI AUCTORIS. Grammatica.

Grammatice reliquis elementa, viamque ministrat
Artibus, et solido cunctans fundamine fulcit.

Dialectica.

De themate omnigeno Dialectica disputat, et quâ
Quaerendum in dubiis sit verum indagine, monstrat.

Rhetorica.

Rhetorice vario delectat splendida cultu:
Ornatumque adhibet dictis, vivosque colores.


image: s163

Musica.

Musica multiplici mentes modulamine mulcet:
Cui praebent operam vox, fistula, tibia, chorda.

Arithmetica.

Tradit Arithmetice numeros, sparsimque vagantes
Colligit, et certâ in summas ratione coercet.

Geometria.

Terrarum spatia et metas Geometria ponit,
Distinguitque plagas, montesque ac flumina lustrat.

Astronomia.

Caelorum varios motûs scrutatur, et orbes
Astrologus, penetratque polos, atque astra pererrat.

IN ICONES QUATUOR Artium maiorum. NICOLAI REUSNERI. Philosophia.

Sermonis, morum, naturae iura professa,
Prudentes reddo, doctiloquosque viros.

Theologia.

Quid Deus, et quâ sit pietate fideque colendus,
Numinis edoceo lumine plena sacri.


image: s164

Iurisprudentia.

Ius aequumque bonum colo: iustitiaeqûe ministra,
Iudicii causas pondero lance pari.

Medicina.

Arte levo morbos, et do Medicina salutem:
Quaeque iuvet, monstro, quaeque sit herba nocens.

IN NOVEM MUSAS. Disticha NICOLAI REUSNERI. Cleio.

Cleio gesta canis regum: castaeque sorores
Applaudunt numeris voce lyraque tuis.

Euterpe.

Dulciloquis calamos Euterpe flatibus urges:
Si dulci misces utile Musa, sat est.

Thaleia.

Tu viridem veluti spatiando Diva per hortum,
Aeterno famae flore virêre facis.

Melpomene.

Lugubres pariter tu praecipis, atque serenos
Cantus: Melpomenes nomina digna geris.


image: s165

Terpsichore.

Tu citharam pulsas, et ducis laeta choreas
Terpsichore: tecum turba novena salit.

Erato.

Si Venus est Dea, Vi Veneris puer auctor amoris,
Dic, Erato, cur tu nomen amoris habes?

Polymnia.

Sive Polymneia es, Dea, seu Polyhymnia dicta:
Mens memor, aut nomen laus tibi multa dedit.

Urania.

Tu caelo genita es, simul et caelestia cantas:
Musa fave, et caelo nos quoque Diva loca.

Calliope.

Maxima Calliope Musarum, carmina donas
Omnia: quam belle nomina bella geris!

In Easdem. HELII EOBANI HESSI. Clio.

Sacri prima chori, Musarum praevia, Clio:
Addo suam rebus temporibusque fidem.


image: s166

Euterpe.

Me chorus Euterpen, quia sum iucunda, vocavit:
Et mea plus aliis fistula dulce canit.

Thalia.

Quod me ceu viridi spatiantem cernis in horto:
Floribus aeternis apta Thaleia fui.

Melpomene.

Melpomene reliquas supero dulcedine cantûs,
Sunt qui me Tragicis moribus esse putent.

Terpsichore.

Terpsichore citharam pulso, ducoque choreas:
Hinc me Sirenas progenuisse ferunt.

Erato.

Quamuis casta Erato castis aspiro poetis:
In sua vota tamen me vocat omnis amans.

Polyhymnia.

Aucupor innumeris Polyhymnia cantibus aures:
Aeternumque canunt organa nostra melos.

Urania.

Uranie caeleste genus, caelestia canto:
Esse deos facio, qui mea regna colunt.


image: s167

Calliope.

Vox bona, Calliope, Musarum maxima dicor:
Singula sunt aliis, omnia nota mihi.

In Easdem. PAULI MELISSI FRANCI. Cleio.

Cleio virtutem laudo, praeclaraque gesta:
Laurea militiae, pacis oliva comes.

Euterpe.

Euterpe delecto animum, mentemque sereno:
Exsulet a laetis turba severa iocis.

Thaleia.

Si quaero silvas hortosque Thaleia virentes,
Nomina res haec est non aliena meo.

Melpomene.

Melpomene liquidi modulamine gaudeo cantûs:
Incito corda sonis, mollio corda sonis.

Terpsichore.

Terpsichore fatuas aversor amoena choreas:
Reddite Germanae mî decus harmoniae.


image: s168

Erato.

Ingenuos Erato fibris inspiro calores:
I procul, illicito quisquis amore flagras.

Polyhymnia.

Polleo mente memor, multâque Polymnia famâ:
Nuncupor hinc doctis propria Musa viris.

Urania.

Uranie callens patrii mysteria caeli,
Ex homine efficio per rata verba Deum.

Calliope.

Calliope varias artes expromere docta,
Pierium bellâ compleo voce chorum.

IN NOVEM MUSAS NOVEM caelestium orbium animas. NICOLAI REUSNERI.

Caelorum Musas animas vocesque fatetur
Docta senis Samii vox, magno teste Platone.
Quot Musae, caeli tot sunto novemplicis orbes.
Stelliferi Uranie caeli: Polyhymnia vox est
Saturni: Martis Cleio: Iovis ardua Siren
Terpsichore: Venerisque Erato: Solisque canora


image: s169

Melpomene: Euterpeque Hermae: Lunaeque Thaleia:
Concentum bona Calliopes vox dirigit omnem.

De Musarum inventis. INCERTI AUCTORIS.

Clio gesta canens, transactis tempora reddit.
Melpomene Tragico proclamat maesta boatu.
Comica lascivo gaudet sermone Thaleia.
Dulciloquis calamos Euterpe flatibus urget.
Terpsichore affectus citharis movet, imperat, auget:
Plectra gerens Erato saltat pede, carmine, vultu:
Carmina Calliope libris Heroica mandat.
Uranie caeli motûs scrutatur, et astra.
Signat cuncta manu, loquitur Polyhymnia gestu.
Mentis Apollineae vis has movet undique Musas:
In medio residens complectitur omnia Phoebus.

TRES GRATIAE. GEORGII FABRICII. Aglaia.

Concilio meritis caras mihi laeta sorores:
Nostraque purpureus pectora candor habet.


image: s170

Thaleia.

Dando augentur opes, et gratia grata sororum:
Inque meis floret pulchra iuventa genis.

Euphrosyne.

Amplector socias multâ pietate sorores:
Et duplicem officiis reddo benigna vicem.

TRES VIRTUTES Christianae. Eiusdem. Fides.

Sola Fides, lateri supremi adfixa Tonantis,
Per varia ad caelum monstro pericla viam.

Spes.

Spes ego possideo, quae sunt venturae, fruorque
Promissis animo non dubitante bonis.

Caritas.

Iungo homines, hominique Deum. namque omnia per me
Dulcia perpetuae foedera pacis habent.

QUATUOR VIRTUTES Morales. Eiusdem.


image: s171

Prudentia.

Ingeniis addo lucem Prudentia, cernens
Quod fuit, atque quod est, quaeque futura trahunt.

Iustitia.

Iustitiâ servo leges: nil amplius opto,
Quam decet, attribuens ius bene cuique suum.

Fortitudo.

Non premor adversis, non laetis efferor: et me
Invictam in diris mens generosa facit.

Temperantia.

Luxuriam fugere, et petulantes frangere sensus,
Atque modum in rebus rite tenere meum est.

In Easdem. IOANNIS STIGELII. Fides.

Praecipuum decus est saluanti fidere Christo:
Quem penes hoc unum est, omnia solus habet.
Der ware Glaub an Ihesum Chrsit/
Die Hochste Zier vnd Tugend ist.


image: s172

Spes.

Omne feret tempus magnae solacia menti:
Quae causam merito, cur bene speret, habet.
Wer hoffen kan auß gutem Grund/
Der sindt sein Trost zu aller Stund.

Caritas.

Omnibus inseruit, temere nil detrahit ulli,
Qui confisa Deo pectora iungit, Amor.
Die Liebe gunt dem Nechsten gut/
Gibt Gott sein Ehr/nichts arges thut.

Iustitia.

Dedit a iustitiae mens, et sibi conscia recti,
Nulla, Deo fati tela tegente, timet.
Wer handelt recht nach billichheit/
Bey dem ist Gott in Lieb vnd Leid.

Prudentia.

Mente vigil, rerumque sciens, et gnara futuri,
Et disco, et doceo: sors mea grata Deo est.
Versuch/erfahr/vnd wurd bewert/
ich lehr vnd lern /wie Gott begert.

Temperantia.

Adde modum rebus, prius et metire, quod audes:
Fructibus est virtus plena, tenere modum.
Sey massig/ fromb ohn vbermuth/
Maß ist zu allen dingen gut.


image: s173

Fortitudo.

Vir bonus et fortis, si cui Fortuna noverca est,
Acta Deo credat: fortibus ille favet.
Starck/Mutig/Fest bey guter Sach/
Traw Gott/Er hilfft auß Vngemach.

IN ICONES SEPTEM PLANETARUM. Disticha NICOLAI REUSNERI. SATURNUS.

Tempus edax rerum: me iuncta Leaena Draconi
Ductat: cuncta voro falcifer ore senex.
Zeit alls verzehrt/drumb Sanß thu tragen/
Drach vnd Lowin mich zeugt im Wagn.

IUPITER.

Currum agitant Aquilae: sunt me penes omnia regna.
Dextra manus sceptrum, frons diadema gerit.
Scepter ziert d Hand/Haupt ziert die Kron/
Mit Adlern prang/Reichsgeber fron.

MARS.

MARS vehor ecce Lupis, ferro metuendus, et igne,
Arbiter armorum, quo duce bella vigent.
Krigsherr Mars/brenn/raub/mord schrocklich/
Im Wagn mich ziehn drumm Wolff haßlich.


image: s174

SOL.

Sol, oculus mundi: radiis insigne coruscis
Promo iubar: niveis invehor altus equis.
Lebns Liecht/ auch Welt Aug bin ich Sonn/
Mit weißn Roßn hoch einher renn schon.

VENUS.

Alma Venus sum mater Amoris: vecta columbis,
Coniugii parili foedus amore rego.
Liebs Mutr Venus/ hab Taubn am Wagn/
Lieb inn der Ehe mach wol behagn.

MERCURIUS.

Ibis me vehit alba: vocor Caducifer Hermes:
Ars, merx, eloquium munus in orbe meum.
Ibsvogl mich fuhrn/Red vnd Kunst gib/
Auch Wahr/die macht offt manchen Dieb.

LUNA.

Luna, soror Phoebi, ceruis invecta iugatis,
Menstrua vix umquam, quo prius, ore mico.
Hirschn fuhr hab Mon/laß vmbher gohn/
Vngleich mein Schein/bleibt nicht bestohn.

FINIS.


image: s175

SYMBOLUM NICOLAI REUSNERI.
[Gap desc: greek text]


[Gap desc: illustration]

Stella quid haec? Fatum. Leo quid? Mens celsa, quid istuc?
FER, SIC FERRE, iubet ferre quod ipse Deus.


image: s176