AD ILLUSTRISSIMOS CELSISSIMOSQUE PRINCIPES D. FRIDERICUM GUILIELMUM ELECTURAE Saxonicae Administratorem, ET D. IOHANNEM FRATRES GERM. SAXONIAE DUCES, LANDGRAVIOS TURINGIAE, Marchiones Misniae etc. N. REUSNERI PRAEFATIO.
SI ulla ars et disciplina in vita humana, Principes Illustrissimi, Domini clementissimi, certe poetica contemptum et obtrectationem habet multiplicem, non solum apud rude illud et imperitum vulgus hominum, sed plerumque etiam apud eos, qui politi et elegantes haberi volunt. Solent enim permulti nescio quibus dicteriis et calumniis sugillare Poetas: quasi venenum melle conditum mentibus puerorum instillent; et molliant animos hominum etiam fortissimorum et nervos elidant virtutis atque prudentiae: et dentque ad malam rei domesticae disciplinam vitamque umbratilem et delicatam quam plurimos perducant ut non immerito Plato eos eici censuerit ex ea civitate, quam finxit ipse
cum mores optimos et optimum Repub. statum exquireret. Sunt quoque ex eorum numero non pauci, qui artem poeticam Iurisconsulto maxime indignam esse autumant; eamque ob causam recte a Philippo Imperatore in Codice Poetas nulla immunitatis praerogativa iuvari rescriptum esse contendunt. Enimvero si recte considerare et vere iudicare volumus: reperiemus profecto, poeticam eruditionem et doctrinam esse liberalem: vereque esse poetas magistros virtutis et honestae disciplinae, omnisque sapientiae tam divinae quam humanae. Tantum ergo abest, ut mali quid afferat in Rempublicam, et bonos fortesque viros frangat hoc studium et quasi enervet: ut multo etiam eorum animos ad res gerendas in pace et bello reddat acriores atque alacriores. Tales nimirum fuere olim apud Graecos Alcaeus, Archilochus, Tyrtaeus, Sophocles: apud Latinos item Cornificius, Gallus, Tibullus, Germanicus, Silius, et qui instar multorum esse potest Q. Ennius: cuius tanta fuit apud summos Imperatores dignitas et auctoritas: ut Q. Fulvius (nam Africanos consulto latere patior) cum Aetolis eo comite bellavisse, et Martis manubias Musis consecravisse perhibeatur. Tyrtaeus certe poeta (ut alios praeteream) ab Atheniensibus Spartam missus in auxilium contra Messenios, carmine militum animos ita inflammasse scribitur, ut tandem Messenam expugnarint: ob quam causam civitate donatus postea in tanta existimatione fuit: ut foris cum hoste congressuri carmina ipsius canerent: et domi Trichoriam saltationem ex illius praescripto exercerent, teste Pausania. Neque ergo Plato e Repub. sua exterminandam censuit divinam illam Poesin: cuius ipse causam esse dicit Musam, vel potius Deum: propterea quod divini spiritus in hominem transfusi quaedam veluti propago esse videatur: qui et Poetas alias in Ione nominat, quae et religionis purioris,
et virtutis morum labes quaedam est atque corruptela. Fatendum est equidem, Romae Poesin duros ortus et difficiles habuisse, tamquam in agresti et militari populo: minusque honoris huic generi, eoque minora studia initio fuisse: quod satis declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum Marco Nobiliori Consuli, quod is in provinciam poetas, in quibus fuerat Ennius, duxisset. Capta tamen Graecia, in qua antiquissimum e doctis fuit genus poetarum, eo brevi rem evasisse rursus fatendum est: ut inde in urbem migrasse, sedemque in ea et domincilium ponere voluisse viderentur. Quod vel ex uno Saliorum collegio pervetusto, in quo non sacerdotes magis, quam poetas fuisse constat, manifestum est: satisque hoc ipsum praeterea convincit mos ille pervulgatus, et extremis Reipub. temporibus adhuc magis usurpatus: quo poetae publice inter se recitationibus carminum certare, atque alius contra alium, ut populo placuerat, coronari consuevit. Quod vero poetas nulla immunitatis praerogativa, etiam mimis et histrionibus fere concessa, iuvari rescriptum est: id vero eiusmodi est, si Cuiacio credimus, non quod honore isto poetae non sint dignissimi: sed quod lex eo casu deficiat: propterea quod olim, auctore Catone, si quis in ea re studeret, aut sese ad convivia ita applicaret, crassatoris sive adulatoris suspicione se gravaret. Fuisse tamen nihilominus hunc morem Romae, ut poetae modesti in epulis carmina antiqua canerent, in quibus laudes essent Deorum et heroum, non solum assa voce, sed plerumque etiam cum tibicine, M. Varro testatur in libris de antiqua vita populi Romani. Ex quo est Flacci illud:
----- Pueri, patresque severi
Fronde comas cincti cenant, et carmina dictant.
Idemque hoc de Bardis Gallorum poetis a quibusdam traditum est: quem morem sane credibile est accepisse eos ab Atheniensibus: apud quod leges quoque Charondae
in conviviis cani solitas fuisse memorat Hermippus. Sed et Atheniensis ille Solon leges suas carminib. illigare non cogitavisse solum, sed incoepisse Plutarch scribit: cuius operis ab eo inchoati primi hi versus commemorantur: . Sic et Draco ante Solonem tribus versuum millibus hypothecas scripsisse et leges dedisse Atheniensibus perhibetur. Idemque de utroque illo Pittaco memoriae proditum est: quorum alter Mitylenaeis leges sexcentis elegis, alter Corinthus duobus versuum milibus promulgavit, perinde ut et Terpander Antissaeus Lacdaemoniorum leges carminibus complexus est, teste Clemente Alexandrino. Hipparchus quoque Pisistrati tyranni filius, qui Homeri Rhapsodiarum auctor fuit, et poetas poeta ipse plurimi fecit, columnas (quas Hermas vocant) in compitis erectas, legibus et carminibus inscripsisse traditur. Legum severitatem numerorum suavitate condire, et acceptionem facere voluerunt sapientissimi legumlatores: quod et carmina ad memoriam plurimum facere: et nescio quem enthusiasmum in se continere iudicarent. Hinc et M. Cicero pueros sua aetate Leges XII. tab. ut carmen necessarium didicisse affirmat. Quin et oracula ipsa, quorum est quaedam quasi species legislatio, non aliter fere nisi carminibus respondisse legimus. Quae omnia si ita vera sunt: ut profecto sunt vera. non equidem video, quomodo verum esse possit illud, quod nonnulli calumniantur, Iureconsulto Poesin indignam esse: cum ambae artes versum recipiant. Atqui Iurisconsultorum et poetarum disciplinam optime inter se convenire, et communi quasi societatis vinculo contineri, manifestissimum esse arbitror: siquidem utraque haec ars civilium actionum terminis ceu limitibus quibusdam circumscripta omnesque res ambitu suo est complexa: ac proinde ut iurisprudentia secundum Ulpianum rerum divinarum
et humanarum est notitia: sic poesis earundem quoque rerum imitatio quaedam atque effictio esse dicitur, auctore Posidonio. Ac Iurisconsulti quidem et poetae ex aequo oraculorum interpretes vatesque nominantur: et ut Musarum hi, ita illi Iustitiae sacerdotes et antistites dicuntur Stoicorum more, apud quos solus sapiens, dives, formosus, sanctus, rex etiam ac poeta habebatur: ut ex Erennii Philosophi libro illo ad Gallienum Imperatorem apparet, . Hinc et Proclus in Politicis Platonis Poetam nominat : Politici scilicet nomine Iovem, Poetae Apollinem designans: ex quo efficitur, poeticam instrumentum esse quoddam civilis scientiae, quam vocant: Poetam vero instrumentum animatum eius, qui Rem pub. regit ac moderatur. Nam et, secundum Aeschylum, verus finis poetarum est, homines in civitatibus efficere meliores: quod quidem tunc fit, cum mentis et ingenii viribus excitati, et quasi divino quodam spiritu afflati, mores et animorum affectiones ad honestatem carminibus suis conformant: et virtutes eorum mentibus inserunt: vitiaque e diverso evellunt radicitus, atque expurgant: unde a Platone et Aristotele appellatur. Atque hoc est, quod M. Tullius Cicero alicubi scribit, olim homines, nondum neque naturali neque civili iure descripto, fusos per agros et dispersos fuisse vagatos: nec ratione animi quicquam, sed pleraque corporis viribus administrasse: tantumque habuisse, quantum manu per caedem et vulnera aut eripere, aut retinere possent: demum exstitisse viros quosdam consilio et virtute praestantes: qui perspecto genere humanae docilitatis atque ingenii dissipatos unum in locum congregarent: eosque ex feritate illa ad iustitiam atque mansuetudinem traducerent: tum res communem utilitatem continentes: quas publicas appellamus: tum conventicula hominum, quae postea civitates nominari coeperunt: tum
domicilia coniuncta, quas urbes dicimus, invento divino et humano iure, moenibus saepiendo, atque muniendo. Sic nimirum iurisprudentiae ab antiquo socia et comes Themidis fuit Poetica: adeoque, secundum Flaccum,
Fuit haec sapientiae quondam
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.
Porro quanta apud veteres Iurisprudentes auctoritas fuerit Poetarum, tam Graecorum, quam Latinorum: abunde satis eorum monumenta testantur: in quibus testimonia Poetarum passim leguntur, summa cum ipsorum laude et commendatione. Caius quidem iurisconsultus Homerum summum apud Graecos poetarum, Saturninus praecipuum nominavit: sed omnium gravissime Imperator Iustinianus eundem patrem omnis sapientiae et virtutis, perinde ut et Plato in Lachete indigitavit: qui et in Alcibiade Minore Homerum, Theologiae et Philosophiae Oceanum, in eo totum esse scribit: ut iusti et iniusti scientiam una cum virtute edoceat: quod idem quoque ab Anaxagora Philosopho ita fuisse iudicatum memorat Phavorimus. Sed et veteres illos Iurisconsultos ira iuri civili operam dedisse constat: ut semper interim horridam ac tetricam illius severitatem Musarum amoenitate sibi temperandam existimarent. Appius quidem Claudius Caecus vir clarissimus in Repub. Musis ita fuit deditus; ut ante Livium et Ennium versus fecisse dicatur: quos Panaetius Philosophus probasse dicitur, auctore Tullio. Sic Caecilius Plinius inter gravissimos homines, qui animum relaxare scribendis versibus consueverint, numerat in quadam Epistola Scaevolam ac Sulpicium: cuius postremi quoque opusculum prurire et frontem caperare scribit Ausonius. Idemque Plinius nihil tam graviter
insectatur, quam importunam Iavoleni Prisci, summi alioquin Iurisconsulti insaniam: qui cum Pauli Passieni Elegorum Poetae elegantissimi recitationi, ut Paulo amicissimus, adesset, isque coepisset ita dicere, Prisce iubes? ad hoc ille: Ego vero non iubeo, inquit: hinc hominum risus, hinc ioci: eo quidem maiores, quo ille maior et clarior erat. Silentio hic praetereo Domitium Ulpianum Iurisconsultorum coryphaeum ac principem: quem et ipsum poetam fuisse, et poeticae studio delectatum, arguit eius saepe poetica et luxurians oratio. Tantum discipulum Ulpiani Herennium Modestinum magnae auctoritatis Iurisconsultum eo nomine praedicare nobis liceat: cuius argumenta politissima in P. Virgili Maronis opera etiamnum in omnium versantur manibus. Verum quorsum attinet priscorum exempla plura huc comportare, cum in medio sine recentiorum quamplurima. Quid enim an non singulare nobis argumentum praebet vir ille numquam satis laudatus Andreas Alciatus: qui et Solonem Apollini, et Musas Themidi ita conciliare facile novit, ut vel ipsum Modestinum in utroque genere antecellere non immerito videatur: sicut de eo scriptum reliquit Matthaeus Gribaldus, Poeta et ipse, et iurisconsultus clarissimus? Similem quoque laudem merentur nostra aetate, et Poetae et Iureconsulti optimi M. Antonius Natta, Guielmus Budaeus, Adrianus Tornebus, Michael Hospitalius, M. Antonius Muretus, Ioannes Giraldus, Stephanus Forcatulus: cum quibus non immerito comparantur e Germanis Ioannes Ramus, Ioachimus Mynsingerus, Henricus Husanus, Antonius Carchesius, Hartmannus Hartmanni, Ioannes Fichardus, Nicolaus Cisnerus, David Peiferus, Ioachimus Beusthius, aliique complures quorum et poemata, et de iure scripta volumina in medio exstant omni laude et commendatione dignissima. Quorum sane exemplo ego quoque adolescens adhuc iuris civilis studio occupatus, praeter alias optimarum
artium disciplinas, Poeticen complexus sum maxime: quod nimirum eam doctrinae elegantis praecipuam partem esse existimarem: sine qua nemo ullam solidae eruditionis laudem consequi possit. In ea igitur arte cognoscenda exercendaque ita me haesisse libenter fateor: ut ab ea etiam aetate provecta nullo prorsus modo avelli posse viderer. Neque tamen in uno hoc studio consenescendum mihi putavi: sed iuris professione gravissima, et negotiis vitae civilis ac Reipub. occupatus, per otium (si modo otium aliquod allegare possum) animi causa ad pristina haec studia redire, et a gravioribus curis in Musarum campos et Gratiarum hortos amoenissimos subinde divertere studui. In quo sane genere studiorum quantum praestiterim, quia in medio non pauca ingenii mei monumenta exstant literis antehac prodita, aliorum esto iudicium. Quibus nunc quoque accedunt nonnulla alia Schediasmata mea, opera quadam tumultuaria, ut fieri potuit, e magno acervo schedarum, inter quas ea hactenus iacuerunt dispersa atque confusa, in partes aliquot non ita pridem congesta, atque digesta; quae ego rogatu amicorum facta non facta, atque adeo perfecta imperfecta in manus hominum venire eo libentius passus sum: ut tam otii, quam negotii, quantum in me esset, rationem Deo et hominibus redderem. Quamquam vero. haec non eiusmodi esse agnosco, et libens profiteor, ut censurae et animadversionis severitati eruditorum hominum ex omni parte satisfacere possint: facile tamen me veniam apud eos impetraturum arbitrabor; si cogitaverint pleraque ex his, quae in lucem nunc prodeunt, a me in adolescentia, quae iudicii maturitatem desiderat, fuisse scripta et quasi ex tempore: neque ad ea, quae postea aetate paulo firmiore accesserunt, elaboranda otium hactenus mihi aliquod in isto negotioso vitae genere fuisse concessum. Mitto autem ad Celsit. vestras, Principes Illustrissimi atque Clementissimi, volumen
hoc Epigrammatarium: partim obsequii mei subiectissimi significandi causa: partim vero honestissimae de virtute et bonitate vestra opinionis meae testificandae gratia: quam hoc qualicumque pignore proditam esse cupio. Nam et passim nota est singularis vestra erga Deum pietas ac religio: et apud omnes pervulgata in patriam et Rempub. Christianam fides et caritas, et praeterea in omne genus hominum, ac praesertim erga literas et literatos homines bonitas atque clementia incredibilis: tum vero praecipuam laudem meretur eximia illa liberalitas et munificentia Celsit. V. in sumptibus haud mediocribus ad Poematum horum editionem suppeditandis publice declarata: ut vel uno hoc nomine ad patrocinium eorum suscipiendum maxime aptae et idoneae esse videantur. Spero autem vel plane potius confido, bonitatem clementiamque vestram operi huic meo quasi propitium numen adfuturam: et hanc tenuem interim operam meam aequo benignoque animo accepturam: donec maiori aliquo vigiliarum opere, quod propediem divino numine futurum est, aut promerendi, aut proferendi amplioris cuiusdam officii et beneficii locus mihi detur. Idque ut Celsit. V. Illustriss. sponte ac libenter faciat, submisse, ut decet, et obnixe oro. Ienae KL. Ianuariis auspicantibus annum novum Iulianum M. D. XCIII. quem Celsit. V. illustriss. et inclitae domui Saxonicae universae, adeoque toti Reipub. Christianae. et inprimis patriae nostrae Germaniae, faustum, felicem, salutarem opto precorque a Christo Opt. Max: Emanuele: in quo uno est salus, redemptio, victoria: cui sit laus, honos, gloria infinitis saeculis.
IN EFFIGIEM NICOLAI REUSNERI IURECONS. EPIGRAMMATA IOAN. SAMBUCI.
QUi numeris legum titulos exornat abunde, et
Eloqui praestans iungit utriumque decus;
Aspice REUSNERI formam, sub imagine corpus:
Ingenii dotes reddere charta nequit.
Si iuvenis retulit decus hoc, tantosque triumphos;
Qui capitolina arx hunc feret apta senem?
Vis haec Musaea, et iuris venit ardua fama
Caelo: divinus defluit iste vigor.
Ut numeris carmen, legum moderamine et urbes
Constant: sie vatem gloria iuncta manet.
Vive decus vatum, Interpres legumque diserte:
Ingentum exaequans currat honore dies.
Hoc tibi SAMBUCUS devinctus amore recenti
Exposcit, nivea carus et esse fide.
P. MELISSI.
EFfigiem sculpsere tuam, LEORINE, dorum
Tres, mihi perpetuos duret ut illa dies.
Aures Cleio, oculos Phoebus, Cyllenius orae:
Cetera pictoris subdidit arie manus.
Cur ita? nempe aures Musae puer ipse dicaras,
Phoebo oculos iuvenis, vir labra Mercurio.
Splendorem hic, iste eloquium dedit, illae favorem:
Unde puer, iuvenis, vir datae dona geris.
Iamque tua effigies audit, faturque viderque
Ipsamet, in vivo te quod inesse liquet.
Auribus, ore, oculis, ecquis mirabitur hic si
Cleio, et Mercurii forma, et Apollo sedent?
IOANNIS POSTHII.
SAlve cara mihi Leorini vatis imago:
Saepius ut ie te luminibus cupidis
Aspicio venerorque: viri praesentia quando
Hactenus ora mihi cernere non licuit.
At mens, ingeniumque sagax et plurima virtus,
Divitis ae rarum pectoris eloquium:
Iampridem in doctis mihi sunt perspecta liebllis,
Dignis augusto Caesaris ore legi.
PAULI FABRICII.
PIcta tua artifici facies, REUSNERE, figura est:
Sed mores pingunt, ingeniumque libri:
In quibus heroes dum cantas, nomen ad illos
Laude pari servas, perpetuasque tuum.
NICOLAI CLEMENTIS Trelaei.
FOrmae magnus honos, magnus decor oris, amorque
Quamlibet, et valtus gratia magna tui est:
Maior honos, maior decor est, et gratia amorque
Ingenii, monstrant ceu monumenta tui.
Vivit in his Genius, longum victurus in aevum:
Inque genu Genii est, ingeniique decus.
NICODEMI FRISCHLINI.
QUi teneros animos docto sermone figurat:
Antistes Phoebi Pieridumque sacer:
Nobilis orator, iurisque peritus, et aequi:
Sive Latina velit, sive Pelasga loqui:
Qui bona Rhetorico nos pingere verba colore,
Ex libris docuit, MARCE diserte, tuis.
Qui regum mores, et maxima gesta priorum
Ingenu pinxit dexteritate sut:
Nemo REUSNERUM melius depingere novit:
Ingenui pingunt quam monumenta Viri.
Illius hac tabula faciem depinxit Apelles:
O quantum ingenio dissidet apta manus!
IOANNIS LAETI.
QUanta sit in docto REUSNERO gratia formae:
Vix bene pictoris paervae tabella docet.
Quanta viro virtus insit, doctrinaque quanta,
Scilicet egregiis hoc docet ipse libris.
Perlege, de duciubus quaescripsit carmina summis:
Perlege, de iuris quos facit arte libros.
Iurisconsultum magnum, magnumque Poetam
Dixeris: virovis dignus honore fuit.
GEORGII CALAMINI.
ASpice REUSNERUM, corpus cui linea finit:
Arte sed est semet mator, et ingenio.
Exprimere haec cum nulla queat manus aemula formae,
Scripta legas: magnum dixeris esse virum.
Incertum, magis hunc ne Themis, vel honoret Apollo:
Hoc scio, quod cultum praestet utrique suum.
Est optare tuum, superet quo saecula: quando
Uno tot raro corpore dona latent.
FINIS.