02/2010 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed


image: s001

OPERUM NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII IURISC. ET CONSILIARII SAXONICI PARS TERTIA continens EPIGRAMMATUM LIBROS XXIV. INSCRIptos nominibus HORARUM III. GRATIARUM III. MUSARUM III. HESPERIDUM III. SIRENUM III. EUMENIDUM III. EUPHRONON [note of the transcriber: in the print with a Greek letter: EUPHRON *w N] III. PARCARUM III. Quibus accessit EPIGRAMMATUM GRAECORUM LIBER SINGULARIS. 1593 IENAE Typis Tobiae Steinmanni.



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

AD ILLUSTRISSIMOS CELSISSIMOSQUE PRINCIPES D. FRIDERICUM GUILIELMUM ELECTURAE Saxonicae Administratorem, ET D. IOHANNEM FRATRES GERM. SAXONIAE DUCES, LANDGRAVIOS TURINGIAE, Marchiones Misniae etc. N. REUSNERI PRAEFATIO.

SI ulla ars et disciplina in vita humana, Principes Illustrissimi, Domini clementissimi, certe poetica contemptum et obtrectationem habet multiplicem, non solum apud rude illud et imperitum vulgus hominum, sed plerumque etiam apud eos, qui politi et elegantes haberi volunt. Solent enim permulti nescio quibus dicteriis et calumniis sugillare Poetas: quasi venenum melle conditum mentibus puerorum instillent; et molliant animos hominum etiam fortissimorum et nervos elidant virtutis atque prudentiae: et dentque ad malam rei domesticae disciplinam vitamque umbratilem et delicatam quam plurimos perducant ut non immerito Plato eos eici censuerit ex ea civitate, quam finxit ipse


image: s004

cum mores optimos et optimum Repub. statum exquireret. Sunt quoque ex eorum numero non pauci, qui artem poeticam Iurisconsulto maxime indignam esse autumant; eamque ob causam recte a Philippo Imperatore in Codice Poetas nulla immunitatis praerogativa iuvari rescriptum esse contendunt. Enimvero si recte considerare et vere iudicare volumus: reperiemus profecto, poeticam eruditionem et doctrinam esse liberalem: vereque esse poetas magistros virtutis et honestae disciplinae, omnisque sapientiae tam divinae quam humanae. Tantum ergo abest, ut mali quid afferat in Rempublicam, et bonos fortesque viros frangat hoc studium et quasi enervet: ut multo etiam eorum animos ad res gerendas in pace et bello reddat acriores atque alacriores. Tales nimirum fuere olim apud Graecos Alcaeus, Archilochus, Tyrtaeus, Sophocles: apud Latinos item Cornificius, Gallus, Tibullus, Germanicus, Silius, et qui instar multorum esse potest Q. Ennius: cuius tanta fuit apud summos Imperatores dignitas et auctoritas: ut Q. Fulvius (nam Africanos consulto latere patior) cum Aetolis eo comite bellavisse, et Martis manubias Musis consecravisse perhibeatur. Tyrtaeus certe poeta (ut alios praeteream) ab Atheniensibus Spartam missus in auxilium contra Messenios, carmine militum animos ita inflammasse scribitur, ut tandem Messenam [correction of the transcriber; in the print Messanam] expugnarint: ob quam causam civitate donatus postea in tanta existimatione fuit: ut foris cum hoste congressuri carmina ipsius canerent: et domi Trichoriam saltationem ex illius praescripto exercerent, teste Pausania. Neque ergo Plato e Repub. sua exterminandam censuit divinam illam Poesin: cuius ipse causam [gap: Greek word(s)] esse dicit Musam, vel potius Deum: propterea quod divini spiritus in hominem transfusi quaedam veluti propago esse videatur: qui et Poetas alias in Ione [gap: Greek word(s)] nominat, quae et religionis purioris,


image: s005

et virtutis morum labes quaedam est atque corruptela. Fatendum est equidem, Romae Poesin duros ortus et difficiles habuisse, tamquam in agresti et militari populo: minusque honoris huic generi, eoque minora studia initio fuisse: quod satis declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum Marco Nobiliori Consuli, quod is in provinciam poetas, in quibus fuerat Ennius, duxisset. Capta tamen Graecia, in qua antiquissimum e doctis fuit genus poetarum, eo brevi rem evasisse rursus fatendum est: ut inde in urbem migrasse, sedemque in ea et domincilium ponere voluisse viderentur. Quod vel ex uno Saliorum collegio pervetusto, in quo non sacerdotes magis, quam poetas fuisse constat, manifestum est: satisque hoc ipsum praeterea convincit mos ille pervulgatus, et extremis Reipub. temporibus adhuc magis usurpatus: quo poetae publice inter se recitationibus carminum certare, atque alius contra alium, ut populo placuerat, coronari consuevit. Quod vero poetas nulla immunitatis praerogativa, etiam mimis et histrionibus fere concessa, iuvari rescriptum est: id vero eiusmodi est, si Cuiacio credimus, non quod honore isto poetae non sint dignissimi: sed quod lex eo casu deficiat: propterea quod olim, auctore Catone, si quis in ea re studeret, aut sese ad convivia ita applicaret, crassatoris sive adulatoris suspicione se gravaret. Fuisse tamen nihilominus hunc morem Romae, ut poetae modesti in epulis carmina antiqua canerent, in quibus laudes essent Deorum et heroum, non solum assa voce, sed plerumque etiam cum tibicine, M. Varro testatur in libris de antiqua vita populi Romani. Ex quo est Flacci illud:

----- Pueri, patresque severi
Fronde comas cincti cenant, et carmina dictant.

Idemque hoc de Bardis Gallorum poetis a quibusdam traditum est: quem morem sane credibile est accepisse eos ab Atheniensibus: apud quod leges quoque Charondae


image: s006

in conviviis cani solitas fuisse memorat Hermippus. Sed et Atheniensis ille Solon leges suas carminib. illigare non cogitavisse solum, sed incoepisse Plutarch scribit: cuius operis ab eo inchoati primi hi versus commemorantur: [gap: Greek word(s)] . Sic et Draco ante Solonem tribus versuum millibus [correction of the transcriber; in the print millibns] hypothecas scripsisse et leges dedisse Atheniensibus perhibetur. Idemque de utroque illo Pittaco memoriae proditum est: quorum alter Mitylenaeis leges sexcentis elegis, alter Corinthus duobus versuum milibus promulgavit, perinde ut et Terpander Antissaeus Lacdaemoniorum leges carminibus complexus est, teste Clemente Alexandrino. Hipparchus quoque Pisistrati tyranni filius, qui Homeri Rhapsodiarum auctor fuit, et poetas poeta ipse plurimi fecit, columnas (quas Hermas vocant) in compitis erectas, legibus et carminibus inscripsisse traditur. Legum severitatem numerorum suavitate condire, et acceptionem facere voluerunt sapientissimi legumlatores: quod et carmina ad memoriam plurimum facere: et nescio quem enthusiasmum in se continere iudicarent. Hinc et M. Cicero pueros sua aetate Leges XII. tab. ut carmen necessarium didicisse affirmat. Quin et oracula ipsa, quorum est quaedam quasi species legislatio, non aliter fere nisi carminibus respondisse legimus. Quae omnia si ita vera sunt: ut profecto sunt vera. non equidem video, quomodo verum esse possit illud, quod nonnulli calumniantur, Iureconsulto Poesin indignam esse: cum ambae artes versum recipiant. Atqui Iurisconsultorum et poetarum disciplinam optime inter se convenire, et communi quasi societatis vinculo contineri, manifestissimum esse arbitror: siquidem utraque haec ars civilium actionum terminis ceu limitibus quibusdam circumscripta omnesque res ambitu suo est complexa: ac proinde ut iurisprudentia secundum Ulpianum rerum divinarum


image: s007

et humanarum est notitia: sic poesis earundem quoque rerum imitatio quaedam atque effictio esse dicitur, auctore Posidonio. Ac Iurisconsulti quidem et poetae ex aequo oraculorum interpretes vatesque nominantur: et ut Musarum hi, ita illi Iustitiae sacerdotes et antistites dicuntur Stoicorum more, apud quos solus sapiens, dives, formosus, sanctus, rex etiam ac poeta habebatur: ut ex Erennii Philosophi libro illo ad Gallienum Imperatorem apparet, [gap: Greek word(s)] . Hinc et Proclus in Politicis Platonis Poetam nominat [gap: Greek word(s)] : Politici scilicet nomine Iovem, Poetae Apollinem designans: ex quo efficitur, poeticam instrumentum esse quoddam civilis scientiae, quam [gap: Greek word] vocant: Poetam vero instrumentum [correction of the transcriber; in the print iustrumentum] animatum eius, qui Rem pub. regit ac moderatur. Nam et, secundum Aeschylum, verus finis poetarum est, homines in civitatibus efficere meliores: quod quidem tunc fit, cum mentis et ingenii viribus excitati, et quasi divino quodam spiritu afflati, mores et animorum affectiones ad honestatem carminibus suis conformant: et virtutes eorum mentibus inserunt: vitiaque e diverso evellunt radicitus, atque [correction of the transcriber; in the print radicitus,, atque] expurgant: unde a Platone et Aristotele [gap: Greek word(s)] appellatur. Atque hoc est, quod M. Tullius Cicero alicubi scribit, olim homines, nondum neque naturali neque civili iure descripto, fusos per agros et dispersos fuisse vagatos: nec ratione animi quicquam, sed pleraque corporis viribus administrasse: tantumque habuisse, quantum manu per caedem et vulnera aut eripere, aut retinere possent: demum exstitisse viros quosdam consilio et virtute praestantes: qui perspecto genere humanae docilitatis atque ingenii dissipatos unum in locum congregarent: eosque ex feritate illa ad iustitiam atque mansuetudinem traducerent: tum res [correction of the transcriber; in the print traducerent tum: res] communem utilitatem continentes: quas publicas appellamus: tum conventicula hominum, quae postea civitates nominari coeperunt: tum


image: s008

domicilia coniuncta, quas urbes dicimus, invento divino et humano iure, moenibus saepiendo, atque muniendo. Sic nimirum iurisprudentiae ab antiquo socia et comes Themidis fuit Poetica: adeoque, secundum Flaccum,

Fuit haec sapientiae quondam
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.

Porro quanta apud veteres Iurisprudentes auctoritas fuerit Poetarum, tam Graecorum, quam Latinorum: abunde satis eorum monumenta testantur: in quibus testimonia Poetarum passim leguntur, summa cum ipsorum laude et commendatione. Caius quidem iurisconsultus Homerum summum apud Graecos poetarum, Saturninus praecipuum nominavit: sed omnium gravissime Imperator Iustinianus eundem patrem omnis sapientiae et virtutis, perinde ut et Plato in Lachete [gap: Greek word(s)] indigitavit [correction of the transcriber; in the print indigetavit]: qui et in Alcibiade Minore Homerum, Theologiae et Philosophiae Oceanum, in eo totum esse scribit: ut iusti et iniusti scientiam una cum virtute edoceat: quod idem quoque ab Anaxagora Philosopho ita fuisse iudicatum memorat Phavorimus. Sed et veteres illos Iurisconsultos ira iuri civili operam dedisse constat: ut semper interim horridam ac tetricam illius severitatem Musarum amoenitate sibi temperandam existimarent. Appius quidem Claudius [correction of the transcriber; in the print Claudus] Caecus vir clarissimus in Repub. Musis ita fuit deditus; ut ante Livium et Ennium versus fecisse dicatur: quos Panaetius Philosophus probasse dicitur, auctore Tullio. Sic Caecilius Plinius inter gravissimos homines, qui animum relaxare scribendis versibus consueverint, numerat in quadam Epistola Scaevolam ac Sulpicium: cuius postremi quoque opusculum prurire et frontem caperare scribit Ausonius. Idemque Plinius nihil tam graviter


image: s009

insectatur, quam importunam Iavoleni Prisci, summi alioquin Iurisconsulti insaniam: qui cum Pauli Passieni Elegorum Poetae elegantissimi recitationi, ut Paulo amicissimus, adesset, isque coepisset ita dicere, Prisce iubes? ad hoc ille: Ego vero non iubeo, inquit: hinc hominum risus, hinc ioci: eo quidem maiores, quo ille maior et clarior erat. Silentio hic praetereo Domitium Ulpianum Iurisconsultorum coryphaeum ac principem: quem et ipsum poetam fuisse, et poeticae studio delectatum, arguit eius saepe poetica et luxurians oratio. Tantum discipulum Ulpiani Herennium Modestinum magnae auctoritatis Iurisconsultum eo nomine praedicare nobis liceat: cuius argumenta politissima in P. Virgili Maronis opera etiamnum in omnium versantur manibus. Verum quorsum attinet priscorum exempla plura huc comportare, cum in medio sine recentiorum quamplurima. Quid enim an non singulare nobis argumentum praebet vir ille numquam satis laudatus Andreas Alciatus: qui et Solonem Apollini, et Musas Themidi ita conciliare facile novit, ut vel ipsum Modestinum in utroque genere antecellere non immerito videatur: sicut de eo scriptum reliquit Matthaeus Gribaldus, Poeta et ipse, et iurisconsultus clarissimus? Similem quoque laudem merentur nostra aetate, et Poetae et Iureconsulti optimi M. Antonius Natta, Guielmus Budaeus, Adrianus Tornebus, Michael Hospitalius, M. Antonius Muretus, Ioannes Giraldus, Stephanus Forcatulus: cum quibus non immerito comparantur e Germanis Ioannes Ramus, Ioachimus Mynsingerus, Henricus Husanus, Antonius Carchesius, Hartmannus Hartmanni, Ioannes Fichardus, Nicolaus Cisnerus, David Peiferus, Ioachimus Beusthius, aliique complures quorum et poemata, et de iure scripta volumina in medio exstant omni laude et commendatione dignissima. Quorum sane exemplo ego quoque adolescens adhuc iuris civilis studio occupatus, praeter alias optimarum


image: s010

artium disciplinas, Poeticen complexus sum maxime: quod nimirum eam doctrinae elegantis praecipuam partem esse existimarem: sine qua nemo ullam solidae eruditionis laudem consequi possit. In ea igitur arte cognoscenda exercendaque ita me haesisse libenter fateor: ut ab ea etiam aetate provecta nullo prorsus modo avelli posse viderer. Neque tamen in uno hoc studio consenescendum mihi putavi: sed iuris professione gravissima, et negotiis vitae civilis ac Reipub. occupatus, per otium (si modo otium aliquod [correction of the transcriber; in the print allquod] allegare possum) animi causa ad pristina haec studia redire, et a gravioribus curis in Musarum campos et Gratiarum hortos amoenissimos subinde divertere studui. In quo sane genere studiorum quantum praestiterim, quia in medio non pauca ingenii mei monumenta [orig: monimenta] exstant literis antehac prodita, aliorum esto iudicium. Quibus nunc quoque accedunt nonnulla alia Schediasmata mea, opera quadam tumultuaria, ut fieri potuit, e magno acervo schedarum, inter quas ea hactenus iacuerunt dispersa atque confusa, in partes aliquot non ita pridem congesta, atque digesta; quae ego rogatu amicorum facta non facta, atque adeo perfecta imperfecta in manus hominum venire eo libentius passus sum: ut tam otii, quam negotii, quantum in me esset, rationem Deo et hominibus redderem. Quamquam vero. haec non eiusmodi esse agnosco, et libens [orig: lubens] profiteor, ut censurae et animadversionis severitati eruditorum hominum ex omni parte satisfacere possint: facile tamen me veniam apud eos impetraturum arbitrabor; si cogitaverint pleraque ex his, quae in lucem nunc prodeunt, a me in adolescentia, quae iudicii maturitatem desiderat, fuisse scripta [gap: Greek word(s)] et quasi ex tempore: neque ad ea, quae postea aetate paulo firmiore accesserunt, elaboranda otium hactenus mihi aliquod in isto negotioso vitae genere fuisse concessum. Mitto autem ad Celsit. vestras, Principes Illustrissimi atque Clementissimi, volumen


image: s011

hoc Epigrammatarium: partim obsequii mei subiectissimi significandi causa: partim vero honestissimae de virtute et bonitate vestra opinionis meae testificandae gratia: quam hoc qualicumque pignore proditam esse cupio. Nam et passim nota est singularis vestra erga Deum pietas ac religio: et apud omnes pervulgata in patriam et Rempub. Christianam fides et caritas, et praeterea in omne genus hominum, ac praesertim erga literas et literatos homines bonitas atque clementia incredibilis: tum vero praecipuam laudem meretur eximia illa liberalitas et munificentia Celsit. V. in sumptibus haud mediocribus ad Poematum horum editionem suppeditandis publice declarata: ut vel uno hoc nomine ad patrocinium eorum suscipiendum maxime aptae et idoneae esse videantur. Spero autem vel plane potius confido, bonitatem clementiamque vestram operi huic meo quasi propitium numen adfuturam: et hanc tenuem interim operam meam aequo benignoque animo accepturam: donec maiori aliquo vigiliarum opere, quod propediem divino numine futurum est, aut promerendi, aut proferendi amplioris cuiusdam officii et beneficii locus mihi detur. Idque ut Celsit. V. Illustriss. sponte ac libenter faciat, submisse, ut decet, et obnixe oro. Ienae KL. Ianuariis auspicantibus annum novum Iulianum M. D. XCIII. quem Celsit. V. illustriss. et inclitae domui Saxonicae universae, adeoque toti Reipub. Christianae. et inprimis patriae nostrae Germaniae, faustum, felicem, salutarem opto precorque a Christo Opt. Max: Emanuele: in quo uno est salus, redemptio, victoria: cui sit laus, honos, gloria infinitis saeculis.



image: s012

[gap: illustration: half-length portrait of the author (IMAGO NICOLAI REUSNERI I. C.)]

COrporis effigiem REUSNERI caela diserti:
Exculti mentis dant monumenta libri.

IO. LAUTERBACHIUS.



image: s013

IN EFFIGIEM NICOLAI REUSNERI IURECONS. EPIGRAMMATA IOAN. SAMBUCI.

QUi numeris legum titulos exornat abunde, et
Eloqui praestans iungit utriumque decus;
Aspice REUSNERI formam, sub imagine corpus:
Ingenii dotes reddere charta nequit.
Si iuvenis retulit decus hoc, tantosque triumphos;
Qui capitolina arx hunc feret apta senem?
Vis haec Musaea, et iuris venit ardua fama
Caelo: divinus defluit iste vigor.
Ut numeris carmen, legum moderamine et urbes
Constant: sie vatem gloria iuncta manet.
Vive decus vatum, Interpres legumque diserte:
Ingentum exaequans currat honore dies.
Hoc tibi SAMBUCUS devinctus amore recenti
Exposcit, nivea carus et esse fide.

P. MELISSI.

EFfigiem sculpsere tuam, LEORINE, dorum
Tres, mihi perpetuos duret ut illa dies.
Aures Cleio, oculos Phoebus, Cyllenius orae:
Cetera pictoris subdidit arie manus.
Cur ita? nempe aures Musae puer ipse dicaras,
Phoebo oculos iuvenis, vir labra Mercurio.
Splendorem hic, iste eloquium dedit, illae favorem:
Unde puer, iuvenis, vir datae dona geris.
Iamque tua effigies audit, faturque viderque
Ipsamet, in vivo te quod inesse liquet.
Auribus, ore, oculis, ecquis mirabitur hic si
Cleio, et Mercurii forma, et Apollo sedent?



image: s014

IOANNIS POSTHII.

SAlve cara mihi Leorini vatis imago:
Saepius ut ie te luminibus cupidis
Aspicio venerorque: viri praesentia quando
Hactenus ora mihi cernere non licuit.
At mens, ingeniumque sagax et plurima virtus,
Divitis ae rarum pectoris eloquium:
Iampridem in doctis mihi sunt perspecta liebllis,
Dignis augusto Caesaris ore legi.

PAULI FABRICII.

PIcta tua artifici facies, REUSNERE, figura est:
Sed mores pingunt, ingeniumque libri:
In quibus heroes dum cantas, nomen ad illos
Laude pari servas, perpetuasque tuum.

NICOLAI CLEMENTIS Trelaei.

FOrmae magnus honos, magnus decor oris, amorque
Quamlibet, et valtus gratia magna tui est:
Maior honos, maior decor est, et gratia amorque
Ingenii, monstrant ceu monumenta tui.
Vivit in his Genius, longum victurus in aevum:
Inque genu Genii est, ingeniique decus.

IANI IACOBI BOISSARDI.

REUSNERI faciem pictam qui viderit, et quas
Vivaci suevit lumine ferre faces:
Talis erat quondam frons (inquiet) alta Solonis:
Si tegerent cani tempora, Nestor erat.
Tu bonus es iudex, spectator candide: sed tu
Solius cernis corporis effigiem.


image: s015

Quod si doctrinam noris, moresque politos,
Polleat et quantis dotibus ingenium:
Delie, tu dices, spretaeque valete Camena:
Hic mihi erit Phoebi, Caestalidumque loco.

NICODEMI FRISCHLINI.

QUi teneros animos docto sermone figurat:
Antistes Phoebi Pieridumque sacer:
Nobilis orator, iurisque peritus, et aequi:
Sive Latina velit, sive Pelasga loqui:
Qui bona Rhetorico nos pingere verba colore,
Ex libris docuit, MARCE diserte, tuis.
Qui regum mores, et maxima gesta priorum
Ingenu pinxit dexteritate sut:
Nemo REUSNERUM melius depingere novit:
Ingenui pingunt quam monumenta Viri.
Illius hac tabula faciem depinxit Apelles:
O quantum ingenio dissidet apta manus!

IOAN. LAUTERBACHII.

REUSNERUS toto fama notissimus orbe,
Pluriuma postgenitis qui monumenta parat:
Ne vivat tantum monumentis notus et arte,
Qua, mira sapiens dexteritate, valet:
Hac etiam vultus dat picter imagine formam,
Moribus ut constent corpus et ora suis.
Est ea vis hominum, monumentis noscere coepis
Praeclari mentis quum data dona viri:
Ut praesens vultus cupiat quoque noscere formans
Suaevis, et a pectu colloquioque frui.


image: s016

Hoc tibi si forsan locae per longinqua negatur,
Pictoris, cupido forma dat illud, ope.
Est tibi REUSNERUS monumentis notus et aerte?
Moribus effigies sit quoque nota suis.
Egregii praestans vultus, pictoris imago,
Et morum, et mentis dant tibi signa libri.

IOANNIS LAETI.

QUanta sit in docto REUSNERO gratia formae:
Vix bene pictoris paervae tabella docet.
Quanta viro virtus insit, doctrinaque quanta,
Scilicet egregiis hoc docet ipse libris.
Perlege, de duciubus quaescripsit carmina summis:
Perlege, de iuris quos facit arte libros.
Iurisconsultum magnum, magnumque Poetam
Dixeris: virovis dignus honore fuit.

GEORGII CALAMINI.

ASpice REUSNERUM, corpus cui linea finit:
Arte sed est semet mator, et ingenio.
Exprimere haec cum nulla queat manus aemula formae,
Scripta legas: magnum dixeris esse virum.
Incertum, magis hunc ne Themis, vel honoret Apollo:
Hoc scio, quod cultum praestet utrique suum.
Est optare tuum, superet quo saecula: quando
Uno tot raro corpore dona latent.

FINIS.



page 1, image: s017

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII HORAE EUNOMIA DICE IRENE.



page 2, image: s018

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EUNOMIA.

AD RUDOLPHUM II. IMP. ROM. AUG.

CUM tibi Iustitiae et legum sit maxima cura:
Et pacis per te floreat auctus honos:
Praemia virtuti persolvere debita nescit:
Qui tibi miratur scripta, RODOLPHE, dari.
Scilicet EUNOMIA, IRENEque, DICEque libelos
Triplex en tibi iam dedicat Hora suos.
Tu legum, tu Iustitiae, tu pacis es auctor
Magnus, et o CAESAR sis maneasque diu.

AD HORAS.

QUas ego vos, HORAE, dicam? quo nomine laudem?
Aut quae pro meritis munerae digna feram?
Tres Charitum comites vos estis nempe sorores:
Patre IOVE, et dia matre Themiste satae.
Cultrix EUNOMIE legum veneranda, DICEque
Iustitiae et iuris fida ministra sacrae.
Pacis at IRENE custos, concordia vitae,
Mater opum, Cereris dives alumna bonae.
Maturare quibus curae est mortalia factae:
Ac caeli stabili pandere lege fores.


page 3, image: s019

Pellitis ut caeli, sic nubila pellite mentis:
Carmina sic laeto corde serena canam.
Maturate simul, simul et decorate libellos;
Tam bene qui per vos nomina digna gerunt.

AD EUNOMIAM.

QUod leges facis ipsa bonis, factasque tueris:
Iuppiter EUNOMIAM te vocat inde suam.

AD DIVUM MAXIMILIANUM II. CAESAREM.

SIquis erit reges inter numerandus aevitos,
Quos tactat Graium Romuleumque solum.
Si quis amans patriae, pacique paratus et armis,
Qui curat sanctae relligionis opus.
Si quis Cercropiae doctus Latiaeque Minervae
Artibus, et Clarii cura salusque chori.
Si quis erit custos iuris venerandus et aequi:
Dispeream, nisitu, Max me Caesar, eris.
Imperii qui nunc rerumque potitus habenis,
Praegrave sustentas gentis et orbis onus.

DE MAXIMILIANO II. AUGUSTO, ET RUDOLPHO II. CAEsare, Patre et Filio.

FIlius AEMILIO renat cum patre RODOLPHUS,
Romani numen, Caesar uterque, soli.
Augeat Augustos opibus Deus, augeat annos
Laeta det augusta tempora pace diu.



page 4, image: s020

AD LUDOVICUM ELECTOREM PALATINUM.

LEx Dea, lex regum simul est reginae, ducumque
Qui paret legi, rex magis iste placet.
Imperet ut bene rex, sic lex animata sit ille:
Legis et imperium sponte Deique ferat.
Qui Legem deminaem facit, ille facit quoque regem,
Ac dominum secum, qui regit astra, Decum.
Sic dum lege regis populos, et regna tot ampla,
Inclite Dux: regem iam facis ipse Decum.
Sis felix, sis opto diu: reginaque semper
Auspice Lex, quod agis, Prosperet omne Deo.

AD AUGUSTUM SAXONIAE ELECTOREM.

ET bene qui facit, et bene qui facta inclitae dicit;
Uterque laude dignus est, et laurea.
Bella gerunt animosa Duces: magnosque triumphos,
Pro lege pugnantes merentur, et grege.
Bella canunt vates operosa, sacrosque triumphos
Aeternitati litteris mandant suis.
Laurea victores ornat sacrae, laurea vates:
Nam bene merentur ambo de Republica.
Sic Deus actorem rerum te fecit in orbe,
AUGUSTE Dux Elector augustissime:
Cui Pietas, et sancta fides, et clara triumphis
Virtus, Palatinam dat uliro lauream:
Quam pia maiorum meruit quoque turba tuorum:
Praestantium bello, togaque principum.


page 5, image: s021

Quorum virtutes sanctas, bellique tropaea,
Plenis honorum muneribtis, vates tuus
Per memores fastos, titulosque aeternat in aevum:
Apollinaeri cinctus olim laurea.
At tu magne fave Princeps, AUGUSTE: bonique
Munusculum levidense quaeso consule.
Tempus erit, quando, meriti non immemor huius,
Heroica tantas canam laudes tuba.

AD IOAN. GEORGIUM MARCHIONEM BRANDEBURgicum Electorem.

SUnt aliquid cerae veteres, sunt plenae triumphis
Atria: sunt aliquid nomina clara patrum:
Stemmata sunt aliquid regum: quae saepe tueri
Expedit: et verum carpere laudis iter.
Summa ducum sed nobilstas est, unica virtus:
Carmine Musarum nobilitata sacro.
Carmine fit vivax virtus, expersque sepulcri:
Cerae perit; virtus carmine nota manet.
Laus stimulaet mentes heroum: laudeque virtus
Crescit, et immensum gloria calcar habet.
Flamma velut motu crescit iactata frequenti:
Et secum tandem proxima quaeque rapit:
Sic animos hominum laudis succendit imago:
Hoc decus, hoc pretium mens generosa petit.
Si libet, has veteres ceras, haec atria laetus
Aspice, Septemvir Marchio, summe ducum:
Quae veterum laudes, et splendida facta parentum,
Symbola virtutis non moritura, notant.


page 6, image: s022

Nam benefactorum capiunt oblivia multos:
Gloria defunctis omnis, honosque perit.
Sed Musis cantatae sacris, cum laude perennae
Aeternis virtus condecorata bonis.

AD RUDOLPHUM II. CAESAREM.

SEu tibi consilium nomen dedie auxiliumque,
Seu potius requies: nomen ut omen habes.
Consilio tu regnae iuvas, reficisque quiete:
Pacificus Caesar, Rexque RODOLPHE lonus.
Perge tuum nomen factis aequare: diuque
Consilium regnis da, requiemque tuis.

AD CHRISTIANUM DUCEM SAXONIAE.

QUis Deus ardores animis iuveniliubus addit?
Pectora quis refovet spiritus alta Ducum?
O, qui nominibus cum sis generosus avitis,
Ingeminas morum nobilitate genus:
Inclite Saxoniae princeps, spes magna turorum,
Quae laudes poterit lingua referre tuas?
In te non patriae solum virtutis imago,
Ingeniique vigor, consiliique nitet.
Quin laudes virtus longe tua vincit avitas:
Tantus honor mentis, gratia tanta tuae.
Quod si sic coepto decurrere tramite perges;
Nemo tibi meritis aequiparandus erit.



page 7, image: s023

AD GEORGIUM FRIDERICUM MARCHIONEM Brandeburgicum.

QUi regit imperio populos, memor esto, potente
Quod regit imperio sic homines, ut homo:
Quod regit ex legum preasecripto: denique semper
Quod non imperio, quos regit, ipse regit.
Sic regit imperio melius; pater ipse futurus
Subiectis, soboli quod pater esse solet.
Felicem populum, te Principe patre GEORGI:
Det Deus imperio tempora longa tuo.

AD FRIDERICUM GUILIELMUM SAXONIAE DUCEM.

SI quis male gubernat hic Rem publicam,
GHILHELME, displicet Deo:
Sin bene, Deo placet, ast hominibus displicet.
O temperamentum malum!
Atqui Deo praestat placere, quam Dei
Sic hostibus mortalibus.
Sic tu tuam gubernas bene provinciam:
Placere quo possis DEO.
Si quis Deo placet, satis tutus manet
Ab hostibus, queis displicet.

AD LUDOVICUM PRINCIPEM VVIRTEBERGICUM.

QUi sibi, quam populo magis haud prodesse laborat,
Principis officio fungitur ille boni.


page 8, image: s024

Tu facis, et laudem miti pietate mereris:
Principis hinc nomen fers LUDOVICE boni.
Te sceptro populus dignatur, Musaque plectro:
Nam populo pariter consulis, atque tibi.

AD PHILIPPUM LUDOVICUM ET IOANNEM PRINcipes Palatinos.

CLarae Palatinae gentis duo lumina fratres,
Quos ornat pietas relligioque Dei:
Conspicui virtute duces, tu, magne PHILIPPE,
IO ANNESque, Patris quos modo regna manent.
Cuncta Dee resonant pro vobis compita laudes:
Applaudunt sceptris templa domusque datis.
Mittat opem DEUS, et casus in prospera vertrat:
Regnaque sustineat numine, vosque suo.

DE VVOLFGANGO ET PHILIPPO LUDOVICO, PRINcipib. Palatinis, Gymnasii Lavingani

QUinque ter aetates, bis sex quinquennia Titan
Viderat, a partu virginis usque saecrae:
Quando Palatinae VVOLFGANGUS regulus orae,
Nobile Gymnasii condere coepit opus.
Filius imposuit fastigia summa PHILIPPUS
LUDVICUS, Clarii spes columenque chori.
Tempore quo celebrat connubia Principis ANNAE,
Semine IULIACAE quae fuit orta domus.



page 9, image: s025

DE IISDEM.

VVOLFGANGI pietas, et virtus magna PHILIPPI
LUDVICI, haec Musis tecta colenda dedit.

IN ALBERTUM MAGNUM EPISC. RATISP. LAVINGAE in turri depictum.

ALBERTUS MAGNUS, civis clarissimus olim
LAVINGAE, magnus doctor, Praesulque sacrorum
Magnus, et amnigenae scriptor simul inclitus artis:
Sic oculos vultusque senex, sic ora ferebat.

IN GISELAM SVABECCAE COMITEM, REIP. LAVING. Patronam.

GISELA Pannoniae regum de sanguine nata;
Casta fide virgo, casta pudore fuit.
Illius meritis quondam Res publica facta
Auctior, hoc statuit posteritatis opus.

AD CAROLUM COM. PALATINUM RHENI.

QUo quis maior erit, sibi licere
Scit hoc CAROLE, pauciora. namque
Qui sibi imperat, Imperator ille;
Et qui se regit, ille summus est Rex.
Recte vivere, summa sic potestas
Est, et nobilitas, et una virtus.



page 10, image: s026

AD IULIUM COMITEM SALMAEUM.

SI quid homo patitur pius: ipse licet sine culpa
Hoc patitur, minime patitur tamen hoc sine causa,
IULI magne Comes, regali sanguine crete.
Quod fit, sponie Dei fit id omne. quis improbet amens
Facta, Deus quae sponte probat? qui, quod libet, omne
Solus aegit, solus seit et omne, quod egit agetque;
Omnipotens regum rex ipse, deusque deorum.

AD RUPERTUM STOZINGIUM CONSIL. CAES.

SUmmam qui Sophiae docet duobus
Verbis, iure Sophus putandus hic est.
Sunt haec: SUSTINE et ABSTINE. quid istud?
Sustine bonum, et abstme a malo: vel
Sustine Deum, et abstine abs te ipso.
Solus namque Deus bonus, malusque
Omnis est homo. quid potest amabo
Aut dici sapientius duobus,
Aut concinnius his, RUPERTE, verbis?

AD MARCUM FUGGERUM BARONEM.

QUas aliis, et quas tibi servans, crescere dande
Cernis opes; veras MARCE putabis opes.
Nam quae marcescunt languore laboreque partae;
Ac cruciant dominum sollicitantque suum;


page 11, image: s027

Sunt inopes fortassis opes: timor hasce tenere
Magnus: at has dolor est perdere maior opes.

AD REINPRECHTUM A POLHEIM BARONEM.

DUm metuit, ne vivat inops, et semper egenus:
Inter opes eget, et vivit avarus inops.
Spargitur ac nive, dum metuit REINPRECHTE pruinam:
Iamque miser patitur, quae timet usque pati.
Sic et opes pereunt in eo male. namque misellus
Alget in his, et in his esurit, atque sitit.
O quam iusta Dei lex est, quod poena redundat
Semper in his, per quae peccat avarus homo!

AD HENRICUM RUTHENUM POSTHUMUM, PLAVAE Dominum.

VIrtus est sibi praemium, metusque.
Cur hoc, POSTHUME, quaeris? ipse dicam.
Ut vivas bene, praeinium bonorum;
Neu pecces, metus hoc facit malorum.
Virtus ipsa sui decoris index,
Utrumque hoc gremio tenet beato.

AD OCTAVIANUM FUGGERUM BARONEM.

QUam bene conveniunt AUGUSTI nomina magnae
Caesaris, OCTAVI magne SECUNDE tibi!
Ille quidem princeps regum fuit, atque monarcha:
Tu Phoebi princeps es, comitumque novem:


page 12, image: s028

Ille caput sacrum per honestas extulit artes:
Tu sollers artes combibis usque bonas.
Ille sacri suris cultor, legumque peritus:
Tu legum custos es, Themidisque sacer,
Ille bonus vates fuit, oratorque disertus:
Nec genius latet hic, eloquiumque tuum.
Ille viros coluit doctos, et honoribus auxit:
Tu das sponte bonis praemia digna viris.
Si ius, eloquium, virtus, ars denique vobis
Conveniunt: vobis sit quoque nomen idem.

AD MAXIMILIANUM POLHAEMIUM BARONEM.

QUaeris, cur crescant BARO magna volumina legum?
In promptu causa est: crescit ubique dolus.

AD OTHONEM HENRICUM COM. PALATINVM RHENI.

DEUM TIME: REGEM HONORA.

AStra Deo nil maius habent, nil Caesare terrae:
Sic Caesar terras, ut Deus astra regit.
Caesaris in populos tantum, regumque: sed ipsos
Caelitis in reges est Iovis imperium.
Nam regum rex est, posita est cuiregia caelo:
Possidet imperii Caesar in orbe thronum.
Primus honor superis debetur, regibus alter:
Quos voluit divum nomen habere Deus.



page 13, image: s029

AD PHILIPPUM PRINCIPEM NORVEGIAE, DUCEM HOLsatiae.

FLos est venustas herbae, frons ut arboris:
Utrumque sed campi decus.
At magna magni Principis fit gloriae,
Regina mundi, VERITAS.
Carina robur navis, aedium basis,
PHILIPPE, Princeps inclite.
At magna magni Principis vis, cum fide
Sit subditorum caritas.
Cunctas domat sub orbe res ut Veritas,
Nulla ipsa vi domabilis:
Sic regna fundat hic Fides et Caritas,
Cunctis bonis amabilis.

AD ERNESTUM DUCEM BRUNSVIG. ET LUNAEBURG.

LYdius ut purum lima lapis arguit aurum,
Quem Tmolus amnis procreat:
Sic quae sit virtus hominis, sapientiae mentis,
Ac veritas monstrat potens.
Quod sapiens, quod sis verax, ERNESTE, quis ausit
Negare? name res hoc probat.
Quanta sit hinc virtus, et queae vis mentis honestae,
Quis, me tacente, non videt?



page 14, image: s030

AD IACOBUM CURTIUM A SENFTENAV SARCR. ROM. IMP. Procancell.

SUnt triae civilis fundamina consona vitae:
Fulta quibus bene Res publica firma viget.
LEX Regina, Magistratus REX, GREXque popellus
Si bene habent, tunc et publica res bene habet.
LEX ceu rex mutus, REX ceulex viva gubernat:
GREX Legi et Regi paret utrique volens.
Quam bene tunc floret, CURTI, Res publica munus
Si curant REX, LEX, GREX bene quaeque suum!

AD CAROLUM ZEROTINIUM BARONEM.

TRiplex est vitae status, et coniunctio triplex:
Comugii firmat copula quemque sui.
Primus sit staties ille domus: quo CAROLE vivune
Consortes uno femina virque toro.
Alter civila status est Res publica, iuncti
REX et LEX coeunt foedere quando pari.
Teritus at status est sacer hic, Ecclesia CHRISTO
Sponsa manet Sponso quo sociata suo.
Felix coniugium! felix o copulis triplex!
Omnia tunc lona sunt, haec triae si bona sunt.
Priva salae, et publicares, et gloria divum,
Tunc commune bonum, tunc viget omne decus.



page 15, image: s031

AD MARCUM GERSTENBERGIUM Cancell. Vinar.

INter tot doctas artes ars optima iuris,
Iudice me, palmae fert sine lite decus.
Scilicet haec normam virtutis monstrat: et aequi
Provida notitiam, AMRCE, bonique docet.
Cuique suum tribunens, haec reddit cuique suum ius:
Prodesse omnibus, et nemini obesse cupit.
Praemia virtuti, vitiis praescribee poenas
Docta, tenet veri cum pietate vias.
Publica consiliis conservat denque iustis
Commoda; sicque aliis commodat, atque sibi.
Ars haec nempe tuo regnat sub pectore tota,
O patriae cor et os nobile MARCE, ducum
Per te de caelo terras Astraea revisit:
EUNOMIEque viget vursus, et ipsa Themis.
Hinc solidis perstat Res publia fulta columnis:
Hinc pax, hinc populi floret et alma salus.

AD EUNOMIAM.

LEgum sanctae parens, iuris fidissima custos
Cum sis, EUNOMIAE quam bene nomen habes!

AD SUEIPOLDUM A BRANDSTEIN EQU. AULAE Vinar-Consil.

BRachia sunt mundi duo Leges Armaque: princeps
Ille potens, quisquis brachio utroque valet.


page 16, image: s032

Tu leges, SUEIPOLDE, simul tractare peritus,
Armaeque: praesidio sic potes esse bono.

AD IACOBUM REMBOLDUM FUNCCIUM.

SI legum vallum Sophia est et fossa, IACOBE:
Legum peritus haud, sed leguleius est,
Qui Sophiae numquam didicit praecepta: magistra
Quae sola vitae, quaeque dux est optima:
Quaeque parens est consiliorum fida bonorum,
Et Iuris, omniumque mater artium.
Partus honor Sophiae sic prosper sit tibi FUNCCI:
Sis Iuris ut peritus ac legum bonus.
Ceu Pater, et Patruus, ceu magnus Avunculus ille,
Quo Caesaris se iactat aulae, CURTIUS.

AD HIERONYMUM ET CRISPINUM REUSNEROS FR.

QUaeritis, an medicus praestet, Iurisne peritus?
Nescio: salvus honos sit volo cuique suus.
Quaero tamen, sit uter melior, qui vivere donat,
An potius bene qui vivere posse docet?
Materiam medicus vilem, consultus habere
Sanctam (par ut honos sit pretiumque) solet.
Et medicos alit, et Iuris gens vestra peritos:
Sed probet ingenium consulo quisque suum.
Fas haud invita studium tentare Minerva:
Plus valet ingenium saepius arte bonum.
Ingenium sortita bonum doctrina triumphat:
Quodque facit, praestans semper id omne facit.



page 17, image: s033

AD PHILIPPUM GUALTERUM DRECHSELIUM.

SI quis non metuit, quae sunt metuenda, PHILIPPE:
Hic metuet, quae non sunt metuenda sibi.

AD IOAN. BUSEREUTHUM IURECONS.

QUi medicus pridem fueras, consultus haberi
Iuris quid gaudes nunc utriusque? quid est?
An quod maior honos consultis Iuris habetur,
Quam medicis? an quod copia maior opum,
Quam medicos, Iuris consultos saepe sequatur?
Haud reor: ex merito laus sua quemque maenet.
Cui Deus et Fortuna favet, saetis ille beatus:
Seu medicus, potius sive Agoraeus erit.
Desino plurae rogare: Dei rata nempe voluntas
Esto: qui tali te cupit esse loco.
Pro vitae, praecepta bonae nunc incipe vitae,
Ac Ius pro merito reddere cuique suum.
Sic nec honor, nec opum deerit tibi copia largae:
Si, quod habes, merito nomen ut omne habes.

AD LEONHARDUM VVEIHEMARIUM I. C.

LAureola haec Sophiae, quae nunc tibi parta secunda est:
Unde Magisterii tam tibi surgit honos:
Laureolam Iuris modo provocat omine Laeto:
Cuus tu dici nunc studiosus amas.
Sit felix precor ista tibi, LEONHARDE: simulque
Germinet ex ista Tertia laureola.


page 18, image: s034

FErrea mens, podex sit plumbeus, aurea pera:
Iuriscensultus sic potes esse bonus.

AD STEPHANUM BERCHTOLDUM. I. C.

PRaemia non tribuit victrix sine pulvere fama:
Nec imputata floret usquam vinea:
Nec Cererem reddit tellus inarata quotannis,
Sudore, BERCHTOLDE, hic et sanguine est opus.
Non Fors, non Virtus, non Ars sic aere lapsa
Cuiquam oscitanti devolat statim in sinum.
Multa ferat faciatque, cupit qui vivere felix.
Nam per labores Fors, Ars, Virtus, eminent.
Sic multo studio, STEPHANE, assiduoque labere
Cedit tibi nunc parta iuris laurea.
Accipe, sacra tibi quam dat Themis omine fausto:
Et fruere felix hac, et insignis diu.

DIALOGUS IN TRIUMPHUM DOCTO RALEM BARTHOLOMAEI Fuchsii, et Ioan. Freistenii

QUis chorus? Horarum. quae nominae, fare, sororum
EUNOMIA haec, PAX est illa, sed ista DICE.
Quaenam dux? Themis. at comites quae? Gratia, Musa,
Cum Sophia, Petitho, Iuno, Minerva, Venus.
Quid chorus ille sibi vult obsecro? festa frequentat.


page 19, image: s035

Quae Themidis mystis iam celebranda novis.
Quos mystas vocitas? hic FUCHSIUS, alter at ille
FREISTENIUS, Iuris doctor uterque sacri.
At quis Agonothetes? REUSNERUS: et ecce Palaestrae
Iuridicae titulum donat utrique novum.
Symboln est codex, pileus, simul anulus: illis
Ars, et libertas, nobilitasque venit.
Sed quae dona ferunt Divae? sua praemia laudi
Debita. nam meret ars docta, coronat honos.
Eunomie legum iurisque, Diceque sacratae
Iustitiae, Irene munerae pacis habet.
Ipsa Themis Pallam tam pulchri donat honoris:
Ingenii genium Gratis: Musa melos:
Eloquium Pietho; Sophia artes sancta ministrat,
Mystes quae iuris lustitiaeque decent.
Spondet opes certas, sapiens et pectus, et una
Coniugium felix Iuno, Minerva, Venus.
O vos felices, Mystae, tot munera divum,
Cum titulo capitis qut, vel honore novo!

PRO SAMUELE MOSBACHIO SAM. I. C. F.

In Panegyri Doctorali.
QUis putet? in natis fervet quoque curae parentum:
Motus et in tacito gaudia corde ciet.
En ego dum patrii modo sum spectator honoris:
Amplius haud tacita gaudia meme premo.
Gratulor, et, si quid possum, congaudeo tecum,
Mi Pater: ac studiisymlolon addo mei:


page 20, image: s036

Quaesitumque, scholae pro more, tibi offero duplex:
Faec compos votisim, precor, ipse mei.
Lis decisa semel iurando, si male constet
Iuratum, dic, num sit renovanda magis!
Periurumne mavet civilis poena scelestum?
Suppliciine sat est ultio magna Dei?
Certior haec per te fac ut, Pater optime, reddar:
Consultus Iuris sic mihi dignus eris.

AD SAMUELEM MOSBACHIUM I. C.

FOrtunata dies, niveo signanda lapillo:
O Themidis, SAMUEL, pulcher alumne sacrae:
Qua decoro merita dudaum tuae tempora lauro:
Amplisicoque novo nomen haebere tuum.
Te non ambitio titulos captare superbos
Impulit, aut turpis dira cupido lucri.
Sed commune bonum, cuitus tibi maxima curae,
Te iussit partum tam bene ferre decus.
Conspirant virtus in te, doctrinaque Iuris,
Eloquiique nitor, consililiique vigor.
Testis erit Comes ALBERTUS Schvartzburgicus heres:
Testis erit meriti Saxonis aula tui.
Lipsia testis erit, simul haec Academiae testis:
Per me quae titulium dat tibi sponte novum.
Nil equidem titulus tibi, sed tu denique confers
Eximium titulo, quem capis, ipse decus.
Sic ergo mea vota tuis coniungo, precorque
Prosper hic et felix sit tibi semper honos.



page 21, image: s037

AD IOANNEM KECKIUM IURISCONS.

TAm bene quod calles aenigmata solvere iuris,
Civibus et patriae reddere iura tuae.
Per me laureolam pulchri decernit honoris
Conscia doctrinae, IANE, Salana tuae
Applaudit Themis, et Themidis simul inclitae proles:
Coniungit tecum quae sua vota lubens.
Iura docet legesque fideli mente tueri
EUNOMIE, legum et Iuris amica sacri.
Iustum cum ratione sequi, rectumque bonumque
Sancta DICE monet, et ius dare cuique suum.
IRENE pacem colere, et decernere lites,
Laedere nec quemquam vel violare iubet.
Sit felix (clamant) honor iste tibique tuisque:
Ac patriae pariter serviat, atque DEO.

AD BARTHOLOMAEUM REUSNERUM I. C.

QUos tibi decernit titulos Academia Iuris,
Me nunc dante capis, BARTHOLOMAEE, novos
Quod Themidis studium multis amplexus es annis:
Iustitiae cupidus nunc sacra ferre Deae.
Pulcher honos pulchrae merito sollenniter arti
Competit, et cuius maximus usus erit.
En librum cathedrae novus en cape doctor apertum
Ac clausum: forma ius et utraeque doce,
Cum libro et absque libro; mysteris suris operta


page 22, image: s038

Sint reprobis, eadem rursus aperta probis.
Aurea libertas: sit libertatis hic index
Anulus, et pileus, quem tibi dono, ruber.
Summus honoris apex simul his confertur et una
Iustitiae sanctae pronuba pacta fides.
Iustitiae defende decus, rectique, bonique:
Consilio patriae commoda rite iuva.
Quodque decet, mecum felix his utere donis:
Cunctis ut prosis, desque cuique suum.
Iustitiae sic antistes, Iurisque sacerdos
Sanctus eris, homini commodus, atque Deo.



page 23, image: s039

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII DICE.

AD RUDOLPHUM II. CAESAREM.

PRima dedit primo moderatrix nomina legum
EUNOMIE, Themidis natta Iovisque, libro.
Iustitiae custos aequique, RODOLPHE, secundo,
Praeside te, CAESAR, nunc dabit alma DICE.
Magne fave CAESAR: praestes tu maximus ipse
Iustitiae, placido banc suscipe quaeso sinu.

AD DICEN.

SEu placet Astraeae nomen, Themidisve, Dicesve.
Seu potius nomen nobile iustitiae.
Sponte suum tribui vis cuique: nec amplius optas,
Quam deceat: legum maxima cura tibi.
Sic soror Eunomie tibisis germana, parensque:
Legum quippe parens creditur Eunomie.

AD CHRISTIANUM IV. REGEM DANIAE.

QUi vult atque potest beare multos,
Se enissime CHRISTIANE Princeps a


page 24, image: s040

Rex est ille beatus atque felix.
Sors est aurea nempe sola regum,
Posse et velle homines beare multos:
Rex ut dixit Anaxilaus olim.

AD IACOBUM V. REGEM SCOTIAE.

AIove principium Princeps, finemque IACOBE
Iustus habet: metui vult et uterque coli.

AD MAXIMILLANUM ARCHIDUCEM AUSTRIAE, Electum Regem Poloniae.

QUid est vivere? Militare
Namque est militia ipsa vita.
At dux summus et Imperator
Christus est; sociique Christiani:
Hhostes sunt, Caro, Mundus, ipse
Daemon: arma, Fides et aequae
Conscientia. MILITEMUS
Christo sic duce et auspice uno.
Victores iuvat ille victor,
Serto iustitiae coronans
Semper storidulo; piisque
Vitae praemia dans beatae.

AD AUGUSTUM SAXONIAE ELECTOREM.

SI pietas anima est orbis, AUGUSTE, fidesque:
Qui clie hanc, orbem vult animare pius.


page 25, image: s041

At qui sublatam cupit hanc, eviscerat orbem
Exanimatque, vel hanc exuit orbe malus.
Sic tu nos animas pietate, piissime Princeps:
Exemploque pios nos facis esse tuo.
O decus eximium! nimirum maxima laus est,
Quum princeps, alios quod iubet, ipse facit.

AD IOACHIMUM FRIDER; ICUM MARCHIONEM Brandeburg.

UT recte sapias, Decum timeto.
Name FONS est SAPIENTIAE, TIMERE
Toto corde DEUM, Deumque amare.
Sic nos rex Salomon docet, sub orbe
Quo nullus sapientior Monarcha
Vixit, magnificentiorque princeps.
Probas hoc, FRIDERICE IOACHIME,
Lingua, menteque symbolum, manuque.
Fons vitae tibi sic, modestiaeque
Finis, fit DOMINI TIMOR metusque
Ignis SAPIENTIAE CORONA.

AD HENRICUM IULIUM DUCEM BRUNSVIGIUM.

QUaeris, Rei quae publicae sint anchorae,
HENRICEIULI Princeps? POENA ac PRAEMIO
Tamquam anchoris, fulta omnu est Res publica.



page 26, image: s042

AD CHRISTIANUM AUG. F. SAXONIAE DUCEM.

QUando nil sub orbe tutum,
Aut periculi fit expers:
Cuncta sunt cavenda. namque
Vox mihi vetus probatur;
Quae monet, lapide sub omni,
Mordeat ne scorpius, cavert,
FIDE, SED cui VIDE, nec
Cuique fide. Quippe diffidentis prudente nil est
Tutius, securiusve:
Sentit ut verum Sophocles.

AD FRIDERICUM GVILI. ELMUM SAXONIAE DUCEM.

CUi licet, ut libet, haud est liber, ducere vitam:
Sed bene qui paret legibus, atque Deo.
Nam legum servum sic esse, Deique ministrum
Quemque decet, liber vivat ut ipse sibi.
Sic Princeps, GUILIELME, bonus se legibus ultro
Alligat, imperio dignior inde suo.

AD PHILIPPUM LUDOVICUM PALAT. RHENI.

SI quaeris, sapientiae PHILIPPE
Quis sit verus amator, ipse dicam.
Is verus sapientiae est amator,
Quisquis verus amator est lebovae.
Nam fons est sapientiae IEHOVA.



page 27, image: s043

AD FRIDERICUM ET PHILIPPUM DUCES HOLSATIAE.

SI pater est legum Princeps: si conditor idem
Iuris, et est auctor maximus ipse sacri:
Ipse magistratus fi lex est viva loquensq:;
Sapius ut iuris pagina sacra notat:
Principe quid melius iuris legumque perito?
Aut Deus, aut certe proximus ille Deo est.
Quo maior, meliorque, DUCES, laus vestra futurae est,
Quos legum et iuris tantus honestat aemor.
Sufficit haud vobsi, me prima elementa magistro,
Quamlibet indigno, vos didicisse prius:
Pandectas didicisse placet quoque: praeter et illas
Codicis hic vobis lectio sacra placet.
Sic quae principium, finem vox addit et ipsae
Principis, et tanto gaudet honore coli.
Felix o regio tantis dominata dynastis;
Quos legum et iuris dixeris esse patres!

AD FRIDERICUM COM. PALATINUM RHENI.

QUem sua non tam vota movent, quam publica;
Ille patrem populi, se, FRIDERICE, gerit.
Nam patriae potius sic, quam sibi consulit: et re Princeps
Subiectos pariter consilioque iuvat.
Ac quia praescriptos non vult transcendere fines:
Dignus is est nominum, dignus amore Dei.



page 28, image: s044

AD IOANNEM CASIMIRUM SAXONIAE DUCEM.

SUmma petit semper pius, ac terrena relinquit,
Summi qui flagrat cognitione boni.
Namque bonum summum Deus est: at summa petenti
Sola fides summum praestat ubique bonum.
Sancta fides caelo sic te levat, inclite Princeps;
Compos es hinc summi IANCASIMIRE boni.

AD OTHONEM HENRICUM COM. PAL. RHENI.

SI quae boni sunt ornamenta Principis,
OTHO me roges HENRICE, paucis dixero
Princeps suis ornatus est virtutibus:
Capitis corona si sit huic, metus Dei:
Si pectoris monile sit, prudentiae,
Ac liberalium scientiae artium.
Si corporis munimentum firmissimum
Iustitia sit, favorque hominum, non principem
Ferri tuetur sic vis, aut exercitus:
Quam subditorum benevolentia et fides.

AD IULIUM CO MITEM SALMAE.

SAnctus ubi pudor est, et ubireverentia sancta,
IULI, tuta fides est ibi, tutae salus.



page 29, image: s045

AD LUDOVICUM PRINCIPEM VVIRTEBER GICUM.

QUi princeps vult esse bonus, Patriae pater ille
Sit bonus, et gentis curasalusque suae.
Perfugium populi LUDOVICUS nomine fertur:
Si modo Germanae vocis origo placet.
Sic tu perfugium populi iam grande futuros;
Auspiciis Patris hoc nomen et omen habes.
Magna ducis utrtus, si sit fiducia gentis,
Ac portus populi, confugiumque sui.
Dii precor hoc iubeant: et sospite prole virili,
Dent Pylios aequent ut tuae fata dies.

AD IOANNEM SAXONIAE DUCEM.

TUta timere Decum res est, expersque pericli:
At sapiens res est noscere rite Deum.
Nosse Deum, pariterque timers, haec propria laus est
Saxonicae, Princeps inclyre IANE, domus
Quinovit, metuitque Deum, discrimina nulla
Ille timet: sapiens sic probat omne bonum.

AD CAROLUM COM. PALATINUM RHENI.

QUi vult, CAROLE nemini nocere,
Prodesse omnibus: is Deum aemulari
Seper discet, et hunc amare iustus.
Nam iustissimu est Deus; nocetque


page 30, image: s046

Nulli, commodat omnibus libenter:
Regnum hoc nempe Dei Optimi beatum est.

AD IACOBUM MARCHIONEM BADENSEM.

DIlige iustuiam, terram quicumque gubernas
Iudex: sic vates regius ille canit.
Symbolon hoc tibi nempe placet. te quippe IACOBE
Commonet officii, MARCHIO magne, tui.
Iudicet ut princeps bene, lanx hoc ponderet omne
Iustitiae: vires temperet inde suas.
Felicem populum, si princeps iure velaequo
Se magis, arbitrio quamregit ipse suo.

AD CAROLUM IUL. F. COM. SALMAE.

ILie bonus princeps, et rex est dignus honore:
Subditae cui, non quem CAROLE turba timet.

AD IOANNEM SIGIS MUNDUM MARCHIONEM BRANDEBURGENSEM, IOACH. FRID. F.

FElicem quicumque cupit traducere vitam;
Periculis ab omnibus
Liber, et insano fortunae tuts ab aestu:
Uni hic aedhaereat Deo.
Atque pio sacrum veneretur pectore numen:
Sapientiam hinc veram hauriet.
Hinc et opes veras, verumque parabit honorom.
Quicquid bonorum est uspiam,


page 31, image: s047

Scilicet hoc ex fonte fluit SIGEMUNDE perenni,
Felicitatis inclitae:
Quo sine, possideas mundi licet omniae regnae
Dives, miser vivas tamen.

AD MAGNUM DUCEM LUNAEBURGENSEM.

PRincipis ut magni nomen tueare decusque:
Aurea sic vitae regula, MAGNE, tuae.
Sit speculum populo tua vita: Deique vicissim
Sit scopus hic, vitae gloria sola tuae.
Pura mente Deum cole: sanctum numen adora
Ius homini atque Deo redde cuique suum.
Aeque ac te ipsum patriam, patriaeque salutem
Dilige: sit populi lex tibi summa salus.
Publica quam privata, magis sic commoda cura:
Praefer humanis caelica tura magis.
Sic praesis, prosis ut cuivis, nemini et obsis:
Nec sapiens, iustus nec nimis esse velis.
Denique Christicolam te semper in omnibus esse
Sis memor, et Christi viere lege saord.
Si facis, ut facis, hoc cupide, Dux inclite, princeps
Magnus es, et MAGNI nomen et omen habes.

ADR UPERTUM A STOTZINGEN CONSIL. CAESAR.

E Graeco.
Si mora consilium maturat, laudo RUPERTE:
Smminus; illius paenitet, atque piget.



page 32, image: s048

AD EGENOLPHUM RUPI SPOLETANAE DOMINUM.

CUnctos beave qui scit, et vult, et potest
Unus; vir hic beatus est.
Prudentiae pvimum: clementiae est alterum:
Felicitatis tertium.
Perfecta virtus hinc fit: et fit maxima,
EGENOLPHE, virtutum purens
Iuscitia, quae regnat tuo sub pectore,
Tot dives affatim bonis:
Magno quibus cunctos beas cum foenore,
O oroinis decus tui.
Quod dico, verum dieo: multis hoc modis
Expertus, in thermis sacris;
Sectatus aprum quas venator repperit,
Nymphis creatas blandulis.
Prudentius mlte vidi, nil mitius;
Nil suavius, vel iustius.
Tot liberalis tot benignae dexterae
Communicasti munera:
Ingratus ut sim, si velim silentio
Obluterari livido.
Dii dent tibi longam senectum sed gravis
Metu podagrae liberam:
Ac contugem cum filio castam diu,
Ambasque vatis sospitent.



page 33, image: s049

AD CAROLUM GUNTERUM COM. SCHVARZEBURG.

CAROLE, non male vivit, equus quem portat, alit rex:
Ne sit huic pedibus, neve opus are suo.

AD VICTOREM AB ALTHAN BARONEM.

SAnguine si quis emit regnum, merx cara profecto est:
Carius ast emitur nil nisi (erded) prece.
Pro prece, sit pretium, pro merceque debita merces
Sit mihi. peius emit, qui prece, VICTOR, emit.

AD LAZARUM SCH V. V. ENDIUM BARONIM.

VEritas numquam latet, interitque
Numquam. filia Temporis Iovisque
Civis est caeli: fruiturque sola
Convictu superum beatiore.
Pressa nec mox opprimitur, genetrix
Virtutis Dea VERITAS: sed inde
LUCET ET DURAT magis. o beatum
Septum robore veritatis uno!

AD IOANNEM CRATONEM A CRAFTHEIM.

FElices alios, CRATO, qui facit atque beatos:
Hic merito felix atque beatus erit.



page 34, image: s050

AD CHRISTOPH. POPPELIUM LOBCOVITIUM BARONEM.

QUi mala fert animo, quum res ita postulat, aequo,
Pavoris expers ac metus:
Fortis hic est, promptus differre, patique pericla,
Nec verterese, ac retro dare:
Fortiter ast obstare malis ingentibus. hinc et
FORTES PROBANTUR IMPETV.
Quae latet, inque bonis fit iners obscuraque rebus,
Fit nota virtus in malis.

AD NICOLAUM CAAS MAGNUM REGNI DANIAE CANCELLARIUM.

QUisquis opes et virtutem lance aestimat una:
Una, videt, virtus quod opes praeponderet omnes
Sic quo quisque aenimo est vitiosior; imae requirens,
Fortunam caelo locat, et ceu numen aedorat
Propter opes. at quo sapientior ille, subinde
Contemptis opibus, virtutem quaerit amicam,
Fortunae securus, et omni ditior auro.
Qualis te merito sequitur laus omne per aerum,
Magnorum decus et flos inclite CASA virorum.

AD IOANNEM MELGHIOREM A VVITTERDA EQ. V. CONSIL. SAXON.

INiustum ius saepe vocaet, iurisque peritos
Christicolas Ocnus nominat usque malos.


page 35, image: s051

Stultitiae sic hercle suae fit proditor ipse.
Scilicet haud vitium est MELCHIOR officium.
Nec par est, id habere malum, bene quo licet uti:
Sic vinum prodest, sed malus usus obest:
Sanctum sic ius est, et sancta professio iuris:
Quamvis saepe malus ius male dicit homo.

AD IUSTUM REUBERUM I. C.

SI mundo potis haud sis semper IUSTE placere:
Sit satis, hac te nunc arte placere Deo:
Mente agitas dum iustas, et discis vera, docesque
Recta, probaet loqueris, et bona IUSTE facis.

IN SECURIM PRINCIPIS. E GRAECO.

SI recte facies, argentea tota: bipennis,
Si prave facies, ferrea semper ero.

AD LUDOVICUM A KONIGSBERG BARONEM.

SI sit luxuriosus egens, si dives avarus,
Iniustusve potens sit, petulansve senex:
Quattuor haec, anima est quorum LUDOVICE superbae,
Sunt invisa homim, sunt odiosa Deo.

AD SEBASTIANUM ROETINGERUM I. C.

SI fas est violare ius cuiquam;
Sit fas hoc violare, promerendi


page 36, image: s052

Saltem causa bominis SEBASTIANE.
Lex hoc summa necessitas requirn,
Ac dilectio sancta. ceteroquin
Semper ius magis est sacorum colendum.

AD ALEXIUM MOROLDUM CONSIL. PALAT.

AIustis iniusta viris iniustus ALEXI,
Stultus ab iniustis iusta MOROLDE petit.
A iustis pete iusta. vetat Nemesis Dea vindex,
Ne speres, iustos nec nisi iusta neges.

AD IOAN. GEORGIUM GOEDELMANNUM I. C.

IUdicii normae, normae sunt iuris et aequi:
Pro merito quae ius reddere cuique suum;
Laedere nec quemquam, sed vivere semper honeste
Iustitiae vera cum ratione docent.
Qui tenet has, vere sapiens et iustus habetur;
Quique docet, sapiens, iustus et ille maegis:
O te felicem titulo vel nomine tanto:
Edocet egregius quod labor iste tuus.
Victurus genio (quod et opto, et spero) perenni:
Cui Peitho pariter, IANE, Themisque favet.

AD DAVIDEM CHYTRAEUM S. TH. D.

CUstos virtutis pudor est, et fidus honoris
Assecla: sed pudor est semper, ubi metus est.


page 37, image: s053

Si metus omnis abest, et abest pudor: inde CHYTRAEE
Ius, pietas, virtus, laus, honor omnis abest.

AD MELCHIOREM IAEGERUMA GRAETINGEN, CONsil. U Virteberg.

QUis sit vivere, MELCHIOR, beate,
Pulchre Marsilius docet Ficinus.
Primum noscere verae sit: secundum
Consultare bene: atque tertium sit
Semper velle bonum: bonumque quartum,
Quod vis, hoc agere. absoluta virtus
Constat quattuor hisce rebus omnis:
Prudens ut, sapiensque sis, et una
Iustus, perpetuoque perseverans.
Qui sic vivit, homo beatus ille
Vivit: qui secus, ille non homo, sed
Turpis bestia iure nominatur.

AD SAMUELEM GRYNAEUM IURECONS.

QUantum luce sua supereminet astra minora
Phoebus ab Eois splendidus ortus aquis:
Laude sua tantum, SAMUEL supereminet omnes
Consultos Iuris BARTOLUS ille sacri.
Per quem civilis iuris lux fulget in orbe,
Tot tamque egregiis clarificata libris.
Civilis merito Lux ergo Lucernaque Iuris
Dicitur et Themidis lumen honosque sacrae.



page 37, image: s054

AD BASILIUM AMERBACHIUM I. C.

QUantus erat Labeo consultus, Nervaque Iuris:
Quantus erat Celsus filius atque pater:
Tantus es, et tantus pater audit iuris in arte
Ille tuus passim clarus AMERBACHIUS.
Dignus prole pater, proles patre digna vicissim:
Quis Iuris, BASILI, te neget esse basin?

AD IOANNEM SCHNEIDEVINUM I. C.

DUm ius rite doces, ius dicis et omnibus aeque;
Consultus iuris, sed mage iustitiae:
Iustitiae merito dicaeris IANE sacerdos,
Par Celso, aut magno, hoc nomine, Sulpitio.

IN VALENTINUM VOLZIUM I. C.

QUando VALENTINUS superas migravit in oras
VOLZIUS, et terras mente reliquit ovans:
Quid mihi fiet? ait Themis. o mihi vivere tecum
Fas, Astraea, soror, sit modo cara polo!
Iuris honos, et iustitiae perit omnis in illo:
Iustitiae et iuris qui corphaeus erat.



page 38, image: s055

AD N. REUSNERUM IURECONS. PETRUS ALBINUS.

PRisca MODESTINUM si laudant saecula vatem;
Cultor qui iuris iustitiaeque fuit.
ALCIATUM memorant si saecla recentta vatem;
Qui Musas Themidi iungere doctus erat:
Te merito iactant, REUSNERE, haec saecula nostra:
Par studium laudis quem super astra vehit.

AD EUNDEM PASCHASIUS BRISMANNUS I. C.

DUm venere tuae mentis consulta sub auras
De te inter magnos lis fuit orta deos.
Iure suo totum toto te vendicat orbe
Ut Themis alma suum, sic et Apollo suum.
Mussat in occulto sed cetera turba deorum:
Ac docto numeros provocat ore tuos.
Dum canis, o REUSNERE, tuis mox victa deorum
Murmura carminibus marmora facta silent.
Consiliis iuris Themidi par, carmine Phoebo,
Cetera par reliquis ipse deabus erat.

AD EUNDEM IOAN. ORTELIUS CYGNOCOMAEUS.

SIfelix, REUSNERE, vir est, si laude suprema
Dignus, qui rebus consulit ipse suis:


page 39, image: s056

Si primo par est, et dignus laude secunda,
Qui paret iussis consiliisque bonis:
Cur non e cunctis felix, REUSNERE, nec vao
Casurum nomen tempore solus alas?
Qui studio summo sinuosa volumina Iuris
Rimatus, rebus consulis ipse tuis:
Et quiae iura doces, dubiasque resolvere causas
Tot lepidis libris, consiliisque potes.
Qui legit, et scriptis paret subtilibus; expers
Laudatae numquam prosperitatis erit.



page 40, image: s057

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII IRENE.

AD RUDOLPHUM II. CAESAREM.

PAcis es auxilium, RUDOLPHE, quietis et almae:
Consilii pariter, CAESAR, es auxilium.
Quam bene pax nomen tibi donat, consiliumque!
Virum vis, populis auxiliator ades.
Tu quoque pacis amans hunc suscipe quaeso libellum:
IRENE cui dat nomen amica suum.

AD IRENEN.

IUris Iustitiaeque soror fidissima Pax est:
Pax vitae custos, una, animique quies.
Sic soror Eunomies IRENE fida Dicesque
Diceris, Horarum tertia nempe soror.

DE EADEM.

IUstitae si pax opus est, iurisque: sorores
EUNOMIAM, IRENEN, iure DICENque voco.

AD DEUM OPT. MAX. ANNO MDLXVI.

TAndem Pannonicum coniunctis itur in hostem
Viribus: auspiciis his, DEUS alme, fave.


page 41, image: s058

Alme fave DEUS, et per tantae periculae Martis
Fulminiei, sanctos assere quaeso duces.
Pro patria, Christi mortem pro laude pacisci,
Quos pietas iubet, ac relligiosa fides.
Te duce, victor ovans redeat, te praeside Caesar,
Ac socii belli militiaeque duces.
Non vis, aut numerus, tandem bona causa triumphat:
Sed per te victrix sit bona causa, DEUS.
Quae datur e caelo, praestat victoria felix:
A magno pulchrum est ferre tropaeae DEO.

AD MAXIMILIANUM II. CAES. AUG.

DUm nova Threicii narratur gloria belli:
Dum litat adreditas quaelibet ara tuos:
Dat populus, dat gratus Eques, dat vota Sovatus:
Et rogat unanimi numina sancta prece:
Spe certa, CAESAR, nos exspectare triumphum
Fas est, de Scythico quem dabit hoste Deus.
An tu des sancta dubitas pietate tuorum?
Post superos, laus est maxima, nosse suos.

AD DANUBIUM.

TErrarum dominum pro te dum bella gerentem,
Ac regna perfidae domantem Thraciae,
Magne vides ISTER, tumidarum rector aquarum;
An non, velut magnum Deum, laetus colis?
Laetus et attonitus, conspecto praeside mundi,
An non bonam spem concipis victoriae?
Pannonicas laeto CAESAR fac omine terras
Intret, manusque militum fortissima:


page 42, image: s059

Pro patria, pro laude Dei certare parata;
E servitute vindicans te barbara.
Publica Caesareos testantur vota triumphos,
Ac gaudium commune multam lauream.
Faxit id omnipotens hominum rex atque deorum:
In cuius omnis est manu victoria,

AD VVOLFGANGUM COM. PALATINUM RHENI.

CAEsareae te militiae VVOLFGANGE laborum
Dum socium praebes, armigerumque ducem:
Quanta magistratus in te reverentia summi,
In patriam pietas quanta sit, inque Deum;
Nempe doces. hinc rursus amat te Caesar, et ipsae
Patria: moxque dabit praemia digna Deus.

AD PHILIPPUM LUDOVICUM COM. PALATINUM RHENI.

SIgna sagittiferae contra Mahometicae Lunae
Cum Patre, num iuvenem te quoque ferre iuvat?
Ferre iuvat, video, te signa PHILIPPE professa:
Caesareas acies, castrapaternae sequi.
I felix, victorique redi cum Caesare magno:
Claraque priscocrum vince tropaea ducum.
Perge age, vince tua laudes modo laude paternas:
Neu dubita factis ire per astra tuis.
Quos imiteris, habes reges: tibi clara parentis,
Caesaeris et magni cernere gesta licet.
Segnior haud unquam se virtus extulit astris:
Pracipita tardos clarior esse dies.



page 43, image: s060

IN NICOLAUM COMITEM SERENIUM.

PAnnonicum bello dum fulminaet hostis ad Istrum,
Et vastat miseros trux SOLIMANNUS agros:
Castra capit tandem Sigettiae: tempore longe
Praesidiis, Heros inclute, tuta tuis.
Dum licet, et fas est, hosti virtute resitis:
Quaeque pavent cuncti, Marte animoque domas:
Fortiaque adversis opponis pectora rebus:
Nec vitam trepidus, nec tua regna times.
Sed tandem vincit quam robore barbarus hostis;
Nec servare magis teque tuosque potes:
Mille petis solus: nec vis servire Tyranno:
In patria gaudes, pro patriaque mori.
Magna fides, et magna tuae constantia mentis
Semper ad extremum perstitit usque diem.
Salve magne Comes: caelo tua gloria vivit,
Ac terris; sic est gloria magna mori.

AD ERNESTUM ARCHIDUCEM AUSTRIAE.

SI gloriari vis, contemne gloriam:
Veramque soli redde gloriam DEO,
ERNESTE Principum Austriae celsissime:
Sic gloriosior futursu es ominbus.
Nam glroiari neminem, nisi in suo
Fas est. homo sed haud tenet quidquam suum,
Id prater, ae Deo quod aeccepit semel.
Soli ergo sit DEO laus, honor, et GLORIA


page 44, image: s061

Ceu symboli docet tui sententis:
Sic gloriari, vera est gloriatio.

AD PHILIPPUM LUDOVICUM COM. PALATINUM RHENI.

EDite Caesareo Boiorum sanguine Princeps,
Magna Palatinae spes LUDOVICE domus:
Fortunet tibi regna Deus, Deus augeat annos:
Sorteque felici te populumque beet.
Sancta Ducem pietas ornat, doctrinaque clarum:
Clarius haec in te luminae Sole micant.
Macte nova virtute, novum decus addite sceptris:
Imperium firment numina sanctae tuum.

AD FRIDERICUM GUILIELMUM ELECTOR. SAXON. Administratorem. De Halone tricolore VVitebergae consepcto 5. Martii MD XCII.

CUm populo fidei renovans dum foedera sanctae,
Splendida Leucorea templa sub orbe petis:
Plucher halo, varios indutus mane colores,
Inclite Dux, caelo suspiciendus adest:
Iridis in formam, picto spectabilis arcu,
Circinat humentis nubila quando poli.
Clarior in medio fulget Sol aureus orbe:
Laetior ac signum foederis istud amat.
Opti ne Dux, tanto superum laetare favore:
Nempe manet tecum gratia magna Dei.


page 45, image: s062

Tuque Ducis tanti simul urbs laetata salute
Leucoris, aetherio fac pia vota Deo.
En Sol iustuiae fausto tibi lumine rursus
Promicat, et caeli gratia fida comes.
Foedus dulce sacrae fidei sic ipse Iehova
Foedere confirmat caelitus usque suo.

AD LUDOVICUM DUCEM VVIRTEBERGICUM.

QUam tua supplicibus domus est assuetae iuvandis:
Tam patet hospitibus regia celsa tuis.
Vidi ego mansuetso vultus, visosque notavi:
Ingenii vidi fluminae magna tui:
miter exceptum quando me nuper in aula,
Ausus es alloquio sustinutsse tuo.
O quam prompta fuit nostris tua gratia rebus!
Quantus amor nostri! quantus ubique favor!
O ut name meritas liceat persolvere grates!
Sed, dare quod neveo, Dii LUDOVICE dabut.
Carmina promitto memorem testantia mentem;
Ne longa pietas excidat ista die.

AD IOANNEM ADOLP HV PRINCIPEM NORVEGIAE, DUCEM HOLSATIAE.

NOn homini qui servit homo, sit servus ADOLPH
Qui servit vitiis, servus haebetur homo.
Fas hominem servire homini. quo plus homo servit,
Hoc magis ille homini non homo, sed Deus est.


page 46, image: s063

Namque sui sic rite potens, se possidet ipse
Liber: et est sapiens, et sibi dives homo.

AD IOACHIMUM CAROLUM DUCEM BRUNSVIG. ET LUNAEB.

PAce frui si vis in terris, CAROLE, pacem
Cum caeli Domino fac prius ipse Deo.
Solus habet belli claves, pacisque Iehova:
Praeside quo nec Eris Ius, nec Erinys habet.

AD IOANNEM GEORGIUM MARCHIONEM BRANDEBURG.

PHoenicem reparat ceu Phoenix igne novellum;
Cinnama cui faciunt lecta subinde rogum:
Te sibi Phoenicem meliori sorte renasei
Sic gaudet vivo cum patre vivus avus.
Ingenium, vultus, mores, et nomina niagni
Sunt ut Avi: bona sic cetera Patris habes.
Cresce deum soboles, flos o generose parentum:
Sospite patre diu sospes, avoque maene.
Sospite te, simul et patre sospite sospes avoque,
Per longos maneat longa propaego dies.

AD MAURICIUM LANDGRAVIUM HASSIAE.

TE Graiae doctum pariter Latiaeque Minervae,
Inclite Dux, Clarii splendor honosque chori:
Musa canit saecli decus admirabile nostri:
Optat et ingenio prospera cuncta tuo.
Macte iuventutis Germanae maxime Princeps:
Macte animi! nescit laus tua tanta mori.


page 47, image: s064

Ante fores veneranda tuas en Gloria dudum
Excubat, et famae sternit ad astra viam.

AD HENRICUM RANZOVIUM PROREGEM HOLSATIAE.

UNa dies, similis vitae sit, et horae diei,
Aut horae similis sit quoque vita tibi.
Sic similis tibi semper eris: aequabilis omni,
Atque sui similis, tempore vita placet.

AD IACOBUM CURTIUM A SENFTENAVV, PROCANCELL. ROM. IMP.

BEllica quum virtus maior foret, arsque togata:
Magnus honor vatum semper in orbe fuit.
Bellica quum virtus facta est minor, arsque togata:
Iam minor est vatum, vel quoque nullus honos.
Quod si maior honos vatum soret: ilico maior
Bellica tunc virtus, arsque togata foret.
Sic quontam Musas et vates semper honoras
CURTI, iam virtus hinc tua magnae patet.
Nec facis hoc frustra: Musae vatesque patronis
Munera retribuunt nonperitura suis.

AD IOAN. SEPTIMIUM LICHTENSTEIN BARONEM.

FAs iustumque fovet divino numine pacem:
Inde quies populi crescit, et alma salus.
Scilicet hinc Themidis IRENE filia sanctae
Creditur, Eunomiae nempe Dicesque soror.



page 48, image: s065

AD NICOLAUM CAAS MAGNUM REGNI DANIAE CANCELLARIUM.

QUi sese dignum sceptro parat, imperet ille
Comprecor, et sceptrum tempora longa gerat.
Nam persona decens ut mimo convenit apta:
Sic regno cuivis convenit aeptus herus.
Fidere saepe vetaet regno fortuna potenti:
Fulgida ni virtus sit quoque fida comes.
Atte, non metus est, ut sors temeraria fallat:
Cui comes est virtus, ac sine labe fides.
Namque paras dignum te sceptris, inclite CASA:
Dii faciant, haec ut tempora longa geras.

AD GOTEFRIDUM POLHEIMIUM BARONEM.

AUt est dives iniquus, iniqui aut proximus haeres:
Plebs loquitur, simul hoc res GOTEFRIDE probat.
Polline sed quocumque luori pinguescat iniquus;
Spongia fit, legis forte premenda manu.

AD REYMUNDUM REYMANNUM.

PRimae Deo: paetriae, RE?MUNDE, secunda patrique:
Tertia, si nescis, fidis debentur amicis.

AD ANDREAM GASPARUM EBENLEBIUM EQU. CONSIL. SAXON.

AMissam pulla pacem qui veste requirit;
Ceu Phryx insipiens, serius ille sapit.


page 49, image: s066

Civibus Actaeis Demades hoc obicit olim,
Sic bellt cupidos quos docet esse nimis.
At nos, tot post damna, tamen vix ponimus arma:
Alter in alterius stringat ut illa latus.
Quin animis, GASPAR, concordibus itur in hostem:
Longa sit ut tandem pax, et amica quies.

AD BALDASARUM ZUGERUM.

QUatuor hae pestes, pacis sunt BALDASAR hostes
Livor, avarities, fastus, et ira ferox.

AD GUALTHERUM DRECHSELIUM CARNCELL. PALAT.

AUt fert laeborem, aut est laboris praemium,
Cuncti quod optant otium.
Hoc dulce, triste est illud. hoc GUALTHERE commodum,
Illudque semper noxium:
Placet ottum negoti felix hic dies
Anni pater qui fit sui.

AD MARCUM GERSTEN BERGIUMCANCELL. VINAR.

CO Enas fas aliis sit concelebrare deorum:
Cenam, MARCE, tuam fas celebrare mihi.
Lautitias equidem nolo laudare ciborum:
(Si faciam, videar forsitan ipse cupes)
Sermo Ducum patriae quas condit amoenus, et una
Musica laetificis tot variata modis.
MONTISONA ut laudem magis, aut Sonimontia vina
Munifica fundit quae tua cella manu:


page 50, image: s067

Musa iubet, dulci tantum recreata Lyaeo:
Spiritus hinc rediit pristinus, atque vigor:
Laude nec hac vereor vini vinosus ut ipse
Arguar, aut probrum nominis inde feram:
Laudibus ut vini vinosus Homerus, et alter
Ennius arguitur vatibus ipse pater.
Fas laudare bonum, fas et laudare salubre;
Sive animum, corpus debile sive beet.
Sic quia me tua vina beant, aegrumque resanant:
Perpetuo cenam carmine laudo tuam.
Pro vino dum, MARCE, bono mala carmin areddo,
Censear an gratus sic satis esse tibi?

AD PAULAM MELISSUM.

DEsipere est hosti non posse et velle nocere:
Si potes, et non vis PAULE nocere, sapis.

AD IOSUAM SCHAERUM EQU.

CUi non est hostis, numquid satis ille beatus?
Sic puto. Sed nulli qui sit, IOSUA, hostis, et hoste
OMnia que careant, longe ille beatior. at cui
Contigit hoc utrumque, Doe par esse videtur.

AD GUNDACCARUM BARONEM POLHAEMIUM.

MArs hominum pestis, BARO, non scit iusta: sed idem
Iniustos iuste vivere saepe facit.
Pax belli finis, regni tutela salusque:
Cui Themis et Lex est sancta Diceque comes.



page 51, image: s068

AD DANIELEM PRINCIUM CAES. CONSIL.

SEnsibus ut brutum pecus hic ac corpore vivit:
Sic animo vivit menteque solus homo.
Sed mens ut vivat sibi iugiter enthea, PRINCI:
Sensibus a brutis hanc revocare decet.
Qui facit hoc, miser esse nequit: ter maximus Hermes
Sic docet, et nota cognitus arte Plato.

AD RUDOLPHUM BONRIEDERUM. I. C.

NOn bene conveniunt regnum pietasque RODOLPHE:
Abstineat regno, qui volet esse pius.

AD MARCUM HOHENFELDERUM ACHACII F.

QUi citeo consilium capita, et cito iudicat, ille
Ad paenitendum cum malo
MARCE suo properat. mora sic tutissima semper
Deliberare est optima.
Consilio superat constantior alter: at alter
Cursu anteit velocior.
Quicquid agis, prudens age, MARCE: diuque volutae
In mente, quod statuas semel.
Nem neque decipitur ratio, neque decipit unquam,
Prudentiae dux optima.

AD GEORGIUM ACHACIUM ENENCCAELIUM EQU. AUS.

AEmulus eiusdem Musae sit semper amicus,
Si sapis, aut socius studiorum fidus, ACHACI.


page 52, image: s069

Unus vir, nullus vir: nec videt omnia solus:
Plus oculi cernunt, unus quam cernit ocellus.

AD PAULUM CONSTANTINUM PHRYGIONEM MEDICUM.

QUae sequitur, non quae virtutem praevenit ipsaem,
Si qua est, haec selida est gloria, PAULE mihi.

AD MICHAELLEM VVIRTH I. C. CANCELL. COBURG.

QUi frugi sibi nescit imperare
Vitam: nominis is sui, suaeque
Sortis prodigus est, suaeque vitae.
Sic est quisque faber sui, suaeque
Fortunae, MICHAEL, suaeque vitae,
Nominuque sui boni malive.

AD IAN HENRICUM SCHERTELINUM A PURTEBACH.

CEu putredo trabes, et lignum consicit ignis:
Sic torpor mentem curaque, IANE, necat.
Et ceu vomer iners scabrescit esorde situque.
Sic mens pigritia lentitiaque perit.
Cuncta potest usus: labor improbus omnia vincit:
Quem quicumque fugit, iam decus omne fugit.

AD CAROLUM BARONEM LYMBURGIUM.

BEllo cum prorsus nihil insit, CAROLE belli:
Bellum cur bellum, dic mihi, nomen habet?


page 53, image: s070

SIt quamvis bellum non bellum, CAROLE; belle
Multa facit tamen: hinc nominis omen habet.
Quid belle facit ergo? rogas? optabile pacis
Tutius est, beilo vindice, nempe bonum.
Sic belli finis bonus est: mala cetera cuncta:
Nulla salus bello: Pax habet omne bonum.

AD NICOLAUM GERBELIUM V. I. D. [gap: Greek word(s)] .

QUi studiis animoque refers et nomine magnum,
Officii simul et munere, clarus Avum:
THEODOSIUMque patrem pulchris virtutibus aequas;
Cuius consilis urbs fuit usa diu.
Felicem merito te dixero, terque beatum,
GERBELI, Themidis luxque decusque sacrae.
Quem patritus honor simul auget, et ornat avitus:
Et suus ex merito concomitatur honor.
Sic triplex tibi fulget honos: nam tertius haeres
Pro meritis magnis patris, avique subis.
Plus fidei patria velut ergo mereris in urbe;
Patria nota quod est huic, et avita fides:
Sic virtute tua laudem virtutis avitae,
Ac patriae statuis nobiliore loco.
Livor abi. sed enim triplici de nomine clarum
Audeat invidia quis temerare decus?
Tuque bonis tantis, et tanto clarus honore
Gaude, cum patria, cum propriaque domo.
Augeat et quantus natus cognominis haeres,
Tam bene quod triplex ipse tuere decus.



page 54, image: s071

AD TYCHONEM BRAHE EQU.

NEc timeam, nec ego timear quoque rursus: utrumque
Crux est: multa timet, quem T?CHO multa timent.

AD IOAN. VVOLFGANGUM FREIMONIUM CAES. CONSIL.

AEqualitas amicos, non hostes facit,
Pro dignitate cuique si datur suum.
Nam si secus fit; summa, IANE, aequalitas
Iniquitas fit summa, vel inaequaelitas:
Quando omnibus sunt omnia hic aequaelia.
Aequalitate nil fit ut inaequalius,
Aequaliter ferenda quum sententia est.

AD PAULUM MELISSUM.

PIrithoo Theseus, Pylades comes ivit Oresti:
Patroclo amor, candorque fidesque:
Qualis in Atridis, Tyndaridisque fuit:
Fratribus in Siculis qualis, geminisque Palicis:
Corpus bisgeminum, mens quibus una fuit.
Sic ego te fratrem, sic tu me dilige frater,
O animo penitus P AULE recepte meo.
Sim tuus Euryalus: sim certus amicus Orestes;
Patroclusque tuus, Pirithousque tuus:
Tuque meus Nisus, Pylades meus, oro, MELISSE,
Tu sis Aegides, Aecidesque meus.
Sim tibi Castor ego, sis tu mihi denique Pollux:
Tu sis Amphion, sim tibi Zethus ego.


page 55, image: s072

Sim minor Atrides ego, sis tu maior: amore
Sic certare duos fasque piumque reor.

AD N. REUSNERUM. P. MELISSUS.

FRancorum reges, veterisque exordia gentis
Usque per innumeros ducta potenter avos:
Dehinc LEORINE canes, non haec tibi Musa pudori,
Non erit haec numeris res aliena tuis.
Spreveris ah Manes pronas tibi tendere palmas,
Suppliciterque Elegos saepe vocare tuos?
O te durum et inhumanum, si corda refutas
Tet regum precibus mollia, totque ducum!
FRANCIA te duplex simul obtestatur, ut illis
Ne desis. duplex fama paratae tibi est.
Gratia pro meritis et si qua fruenda refertur;
Bis felix, gemina cui datur inde frui.

AD EUNDEM CHRISTOPHORUS VVINERUS.

MOrtaelis cum sis; mortales inter et ipsos
Famam immortalem post pia fata feres.
Tam bene de vivis simul et mortalibus ipse
Es meritus: dignus vivere perpetuo.
Te tuae scripta mori prohibent: te vivere censent
Diva Themis, Clarii et numina sacrae chori.



page 56, image: s073

IN HORAS N. REUSNERI I. C. MICHAEL FENDIUS.

ITe Poetarum soriptis non laude minores,
Quos olim vidit Roma Latina, libri.
Auctori cumulate decus, quacumque per orbem
Undae Caballini fontis amoena fluit.
Nam neque vos pueris statuet legisse magister
Poenaem; iudicio qui placuere senum.
Nec gravis in templo fietis sarcina mystae:
Nec si quae studiis apta pulla vacat.
Quin avide vos turba leget non casta: cynaedis
Suave pudicitiam conciliabit opus.
Quod geritis, qui sacra docent, tenerumque pudorem,
Haud aliud debent nomen habere libri.



page 57, image: s074

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII CHARITES SIVE GRATIAE AGLAIA EUPHROSYNE THALEIA.



page 58, image: s075

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII AGLAIA.

AD FRIDERICUM GUILIELMUM SAXONIAE DUCEM, ELECTOR. ADMINISTRATOREM.

SI laudes superum canere et factae inclita regum
Carminibus proprium vatis habetur opus:
Te merito, Dux magne, meo quoque carmine gratus.
Concino; sim vates pessimus ipse licet.
Quando tot heroas claris virtutibus heros.
Anteis, et caeli sidera laude reples.
Hinc te Musa canit, triplex canit Hora, Charisque:
Atque favet laudi Phoebus Apollo tuae.
Interea parvo haec Epigrammata consule cultu
Quaeso boni: tempus cetera nempe dabit.

AD CHARITES.

TRes Charites Veneris famulas comitesque vetustas
AGLAIAM, EUPHORSYNEN, teque THALEIA vocat.
Laetitia Euphrosynae, Aglaiae dat nomen, honoris.
Splendor: at officii flore Thaleia viret.



page 59, image: s076

AD AGLAIAM.

OFficii quod honos aeternum splendet in aevum
AGLAIA, hinc pulchrum nomen honoris habes.
Tu quoque, Diva tui splendoris honore libellos
Condecora: Charitum sic bene nomen habent.

IN NUPTIAS CHRISTIANI DUCIS SAXONIAE, ET SOPHIAE IO. GEORGII ELECT. Brandeburgic F.

QUi Sophiam primis animo complexus es annis:
Gratia quam donat caelitus ipsa Dei:
Mirum! nunc SOPHIAM cupidis amplecteris ulnis,
Atque foves thalamo, Dux generose, tuo.
Quam Pallas Chritesque suam profitentur alumnam;
Atque suis donis muneribusque beant.
Par animo facies huic est, morumque venustas;
Parque pudicitiae Gratia blanda suae.
Felix o Princeps, rectae rationis alumnae
Cui SOPHIA haec constans adlatus ipsa sedet.
Nullum numen abest, vitae Sapientia custos
Si praesit. nam tunc Sorsque Deusque favet.
Si qua sede sedet Sophia et Sapientia Diva;
Illa sede sedet Gratia magna Dei.
Praecipue CHRISTI si sit Sapientia iuncta:
Quod Sponsi et Sponsae nomen utrumque notat.
Ergo bono tanto gaude, celsissime Princeps:
Et nomen fac sic omen babere bonum.
Sit Pietas CHRISTI, SOPHIAE sit Gratia iuncta:
Ac thalamo fetus procreet innumeros.



page 60, image: s077

CHARISTERIA CHARITUM NUPTIIS GUILIELMI DUCIS BOIORUM, ET RENATAE Francisci Ducis Lotharingiae F. SPONSI SERTUM.

ACcipe, quam ferimus Charites tibi Sponse, coronam:
O ingens patriae, Dux GUILIELME, decus.
Hoc tua denamus connubia munere: quod tu
Iucunda clemens sumere fronte velis.
Gemmeus est orbis, gemmis auroque decorae
Taenia: quam variat ros maris, atque rosae.
Sunt gemmae Pietas; virtus laudabilis aurum:
Sincerus Domini taenia pulchra timor.
Sis pius in primis: Pietas tutissima gaza:
Felix, in superos qui pius esse potest.
Primae Dei vere timor est sapientiae: recte
Ut sapias, sancte disce timers Deum.
Tnm cole virtutem: virtius haebet omnia dives:
Exaequat virtus regibus una Deum.
Sub te pacis amor, sub te reverentia iusti
Floreat: ut floret ros maris, atque rosa.
Triste gelu rorem laeditque necatque marinum:
Et nimio Solis laguet ab igne rosa:
Sit curae bonitas, armisque potentius aequum:
Iustitia vires sic moderare tuas:
Iura tuis populis sapienter ut aeque ministres:
Sontibus iratus, supplicibusque bonus.
Sic patriae Princeps sanctus dicere, Paterque:
Sic tuus aterno flore virebit honos.



page 61, image: s078

SPONSAE Monile.

NOs etiam ferimus Charites munuscula prompta:
Adque sacrum facimus candida vota torum.
Accipe, quod generosa damus tibi Sponsa monile:
Signa voluntatis non aliena piae.
Ambitus aureus est: lucens viridante Smaragde
Funda brevis: gemmis haec variata micat.
Casta Fides aurum, Pietasque Pudorque Smaragdus,
Sunt Gemmae, mores cum probitate boni.
Sis pia, sis fidel culirix, custosque pudoris:
Casta, fides, castus res pretiosa pudor.
Suffisit, et longum pietas perdurat in aevum:
Perque suos annos hinc bone pendet amor.
Addimus hos flores, et nata Corallia Ponto:
Roborat haec, illos tristis adurit byems.
Forma bonum fragile est, semper durabile virtus:
Illa perit, spaecto crescit et illa suo.
Delige perpetuas animi castissima dotes:
Nil virtute prius, nil pietate putes.
Tu Dominum reverenter habe, curaque fideli
Dilige: quaque potes dote placere, place.
Illius ad nutus mores compone pudicos:
Arbitrio migni vivere disce Ducis.
Sospite sic te sit coniux quoque sospes: et olim
Imperet hoc natus cum seniore senex.



page 62, image: s079

SPONSI SPONSAEQUE ANNULUS.

IAspis, onyx, adamas, carbunculus, opalus uno
Quam bene Sponsorum fulget in articulo.
Concordes animos, ardentis foedus amoris,
Coniugiique fidem, laetitiamque notant.
Salve Dux animi praestans, Sponse inolyte salve:
Inclita Boiaricae spes GUILIELME domus.
Flos Regum, quibus est orbis data summa potestas:
Alter avus Caesar, Dux fuit alter avus.
Salve dulce decus Patriae, Sponsa inclita salve:
E Lothoringorum sanguine nata Ducum.
Francisci Patris, Christinae filta quondam
Matris, Avi Regis neptis, aevique Detcis.
Sit felix; faustumque precor: iam Rhenus, et Ister
Unanimes digne vos venerantur aquae.
Este una, laetique annos implete iugales:
Crescite fecundo, sed sine lite, toro.
Dulcis in innocuo regnet concordia lecto:
Complicet amborum mutuus ossa calor.
Ferveat una fides, caro ferveat una duobus:
Spiret in amborum mentibus unus amor.
Taentus amor, taentus vos arctet, et uniat ignis:
Quantus Ceycis Halcyonaeque fait.
Sint patriae, populis sint prospera gaudia vestris;
Duret in aeternos laeta propago dies.



page 63, image: s080

AULAEA GRATIARUM. NUPTIIS CAROLI SUECIAE PRINCIPIS, DUCIS SUMMERLANDIAE, ET MARIAE LUdovici Elect. Palatini F.

I. LEO PALATINUS.

QUAE, Veneris iussu, Charites aulaea superba,
Ariisici ferimus, CAROLE, picta manu:
Accipe: Finnonicae Dux inclite gentis: et haeres
Carole Gotthorum rex, Sueonumque potens.
Aureus iste Leo est: ALEMANNI nobile munus
HERCULIS: a quo gens Boia nomen habet:
Quae modo Rhenani moder atur scepira Paelati:
Scilicet hac coniux est nova gente sata:
Principis illustris LUDOVICI filia QUINTI:
Septem de ducibus quem sua Roma colit.
Magna iuvant magnos: magnum decet esse Leonem:
Qui vult invicti nomen habere Ducis.
Cur? animo magnus LEO, rex dominsque ferarum
Quadrupedum: somnis pervigil: ungue minax:
Sponte sua parcit prostratis: denitbus urget,
Quos videt armata velle nocere manu.
Sic et magnanimum regem, populique paerentem
Pro regno fas est pervigilare suo:
Parcere subietis, et debellare superbos:
Innocuis damnum, vim prohibere bonis.
Talis erat quondam LEO, cum Patre filius HYLLUS
HERCULE; cui nomen fecit utrique LEO.


page 64, image: s081

Talis Boiorum priscus sator, Herculis olim
AEmulus Alcidae, rex ALEMANNUS erat.
Talis et, Ugrorum terror, LUTHOLDUS, et alter
ARNULPHUS: Boiae sidus uterque domus.
Talis Septemvir Primus LUDOVICUS: OTHONE
Cum Patre, qui Magni nomen, et omen habet.
Talis RUPERTUS: talis LUDOVICUS: uterque
Caesar, et imperii rexque paterque sacri.
Denique (ne morer exemplis aequantibus ipsos)
Talis avus Sponsae dux FRIDERICUS er at.
Quam dum coniugio stabili tibi CAROLE iungis:
Tot tantosque duces iungis amore pari:
Tot tantosque duces geniturus, coniuge magna:
Ceu fortis quae te prole Leaena beet:
Prole beet sancta, fortique [correction of the transcriber; in the print sancta,, fortique], bonaque: paternum
Quae geminet morum nobilitate decus.
Auguror: augurium firmet LEO fortis Iudae:
Qui rex est regum, dux et in orbe ducum.

II. URSUS FINNONICUS.

ET te, Sponsa decens, donat Cytherea tapete:
ANNA Palatinae stella MARIA domus:
Inter Germanas longe pulcherrima nymphas:
Principe digna viro, principe digna Patre:
Fulvus hic est Ursus: gladio praesignis acuto:
Finnonici signum nobile nempe Ducis:
Cui par est Sophiae laus, et par cura Deorum:
Ingenio virtus nec minor, atque fides.


page 65, image: s082

Felix nupta viro: felix et Principe tanto:
Parrhasius maius quo nihil orbis habet.
At quorsum ihi pondus iners: et bestia turpis,
Munere pro magno, cur datur Ursus? ais.
Nempe manus lambit placidus, digitosque suorum
Ursus: et haud cuiquam dente vel ungue nocet:
Si tamen est laesus nimium, ruit acer in hostem:
Pectus et ad luctam, grandeque robur habet.
Sic placidus tuus est princeps, facilisque bonusque:
Dum licet, ad poenas suppliciumque piger
Quod si vi sit opus non hunc impune lacessit,
Quamvis immanis viribus, hostis atrox:
Ursus erit; belloque ferox, et cladibus asper,
Proteget invicta subdita regna manu:
Proteget et sanctum verae pietatis honorem:
Ultor Elisaei ceu senis ursus erat.
Scilicet eiusdem est (quamvis pugnare videtur)
Sontibus esse malum, supplicibusque bonum.
Talis erat sanctae pietatis amator OLAUS:
Talis STENCHILLUS, VVALDEMARUSque potens.
Talis CHRISTOPHORUS, Sueonum rex, Botus heros:
Talis GOSTAVUS: talis ERICUS erat:
Hic avus: ille pater Sponsi: rex Fortis uterque:
Et pater, Et patriae miles uterque suae.
At tu, de tanto tibi coniuge, Diva Virago,
Sic forma natos ad decus omne duces:
(Ceu format genitrix informes Ursa catellos)
Per grave virtutis quo gradiantur iter
Et laudis patriae memores, et laudis avitae:
Pace beent populos, divitiisque suos.


page 66, image: s083

Eventur a precor: votum probat alma Dione:
Fortunantque sacrum Diique Deaeque torum.

DE IISDEM NUPTIIS ETEOSTICHON ANNI MDLXXIX.

Finnonicus Princeps, GUSTAVO CAROLUS ortus
Fit coniux, Maii lux ubi quarta venit.

DE NUPTIIS OTHONIS HENRICI, PRINCIPIS PALATINI, ET DOROTHEAE MARIAE, PRINCIPIS VVIRTEBERGICAE.

QUem genus, et genius commendat, et inclyca virtus:
Magnus OTHO HENRICUS dux, et honore potes:
Coniugio MARIAM sibi, non sine numine divum,
DOROTHEEN iungit, consociatque parem:
Quam genus, et species commendat, et aurea virtus:
Teccia gens sic, et Boia propago coit.
Felicem thalamum! felicia foedera! tantis
Coniugibus soboles ecqua futura nova est?
Nonne aquilas aquilae generant? et nonne suorune
Est in equis virtus, visque, vigorque patrum?
Fortibus atque bonis sunt ambo parentibus orti:
Fortes hos pariter quis neget, etque bonos?
Faxit coniugii Deus auctor, et auctor amoris
Ipse novi: votum qui velit omne ratum:
Ut nati natorum, et qui nascentur ab illis,
Sint patribus similes fortibus, atque bonis.
Floreat et semper, nec longo desinat aevo
Teccia gens, simul et Boia propago sibi:


page 67, image: s084

Ipsa renascent em se laeta propagine multa,
Innumeris videat caelitus aucta bonis.

DE IISDEM NUPTIIS. ISTER ET NICER.

SPonsus OTHO HENRICUS, Maria cum Principe, Princeps
DOROTHEA, thalami dum nova festa parat:
Ille Palatini Comes, et Dux sanguinis haeres:
Tecciacae Princeps nobilis ista domus:
Patrius exsultat Nicer hic, et patrius illic
Ister: uterque novo foedere aetus ovat.
Tunc sic pauca Nicer: Quantum mea gloria crescit,
Ister: quum mecum foedus amoris inis.
Foedus idem Rhenus, fluviorum rector, amoris
Iam colit: haud te iam Tibri, vel Arne moror.
O me felicem tantorum numine divum!
Foedera, (Dii faciant) sint rata nostra diu.
Ister at huic contra: Crescat tua gloria semper:
Et crescat generis sic utriusque decus.
Nam licet adversus Rheni sit cursus, et Istri:
Foedera, diis aequis, haec rata semper erunt.
Auguror: augurium firmat Deus: Ilmus, et Albis,
Et Lanus, et Viadrus, Salaque vota probant.
Gaudet OTHO HENRICUS, MARIA cum Principe Princeps:
Ille suae coniux coniugis, ista sui.



page 68, image: s085

AD OTHONEM HENRICUM PALATINUM RHENI.

De nomine Dorotheae Mariae Sponsae.
MYrrha MARIA maris, dominae vel amara potestas:
DOROTHEE donum dicitur esse Dei.
Cur OTHO vis HENRICE novam hoc age nomine nuptam?
An quod coniugii, dulcis amaror, amor?
Sed fatale Dei donum est, caelesteque munus?
Sic puto: namque mel est non sine felle suo.
Coniugii sit dulcis amor licet, atque voluptas:
Comugii tamen et crux comes esse solet.
Macte animo, Dux magne: Deo parere decorum est:
Atque crucis laeto pectore ferre iugum.
Perfer, et obdura. nam sic dulcescet amarum,
Acceptum si vis munus habere Dei.

AD DOROTHEAM MARIAM DUCEM VVIRTEBERGICAM.

Denomine Othonis Henrici Sponsi.
SI data conveniunt inter dum nomina rebus:
Omina nominibus sicut inesse solent:
Coniugis HENRICI tibi nomen spondet OTHONIS,
Fecundum multa prole, MARIA, torum.
Nam pater est OTHO: sed multae, ceu magnus Abramus,
HENRICUS sobolis dicitur esse parens.
Prolis erit dives, Patriae Pater, optimus heros:
Quisquis OTHENRICI nomen, ut omen, amat.


page 69, image: s086

Quod precor, eveniet. nam cuius amabile munus
Diceris, is lecti pignora multa dabit.
Quot natos, tot habet genios domus alma piorum:
Felices, quibus haec dat sua dona Deus!

AD LUDOVICUM DUCEM VVIRTEBERGIUM.

QUalis erat, quantusque Pater tuus optimus ille
CHRISTOPHORUS, tot avis Dux, atavuque potens:
Quem pietas, et sancta fides, spectataque virtus,
Laude sua clarum celsa per astra tulit:
Talis es, et tantus Princeps, LUDOVICE: verenda
Cuius in ore senis vivit imago Patris:
Cui pietas, cui sancta fides, et strenua virtus
Invenient ullum vix super orbe parem.
Cetera ne memorem: pater es pietate sororum
Ipse quibus fueras frater amore prius:
Quas dum Principibus magnis sociare maritas
Gaudes: has opibus, consiliisque iuvas.
Ergo Pater Patriae merito, gentisque vocaris
Custos, et tutor, Dux LUDOVICE, tuae,
Felicem populum, sub tanto Principe: secuns
Felices alios qui facit, atque suos!
Scilicet haec nota felicis certissima regni est:
Posse alios, simul et posse iuvaere suos.



page 70, image: s087

AD PHILIPPUM LUDOVICUM, COMITEM PALATINUM RHENI.

TV quoque, care deo Princeps, LUDOVICE PHILIPPE
Fratris OTHENRICI foeder a pacta probas:
Quando novas ornans, ANNA cum Principe, taedas
Iulea: Patris iam geris ipse vicem.
Nam cui naturae modo frater lege fuisti:
Mente pia nunc huic incipis esse pater.
Magnus erat pietate pater, virtuteque princeps
VVOLFGANGUS: pariter Marte, togaque bonus:
At tu non pietate Patri, virtuteque cedis,
Inclite Dux: pariter mente manuque potens.
Cura tibi bene de cunctis est una mereri:
Atque genus meritis sic cumulare tuum.
Er go prosper abi, cum Principe coniuge, Princeps
Maxime: sed prosper mox tamen ipse redi.
Ipse tuos abitus, reditus Deus ipse secundet:
Et tribuat vitae mollia fata tuae.

AD GEORGIUM FRIDERICUM, MARCHIONEM BRANDEBURGICUM.

SI tua te, velut ante, domi Francoa teneret
Regia: Marchiacae Dux FRIDERICE domus:
Spes mihi certa foret, te non his abfore taedus:
Cum duce quas boio Teccia virgo petit:
Alter avus Sponsae gaudes quod avunculus esse
Sanguine: quam curas tu velut alter avus.
Nam tua, CHRISTOPHORI quonda fuit inclita coniux,
Magna soror, Princeps ANNA MARIA parens:


page 71, image: s088

Cuius adhuc genitrix, HENRICO Saxone natae,
AEMYLIE vivit, vivat et, opto, diu.
Sed quia patrono te Prussia magna carere
Posse negat: cuius dux es, et alter herus:
Legatos huc ipse tuos quoque mittis: ut ornent
Pro te iam pactum, concelebrentque torum:
Coniugibusque novis sic omina fausta precentur:
Coniugibus donent et tua dona novis.
Fallor? an et praesens animo es? sic corpore quamvis
Absens. o mitem corde, piumque Ducem!
Dii tibi sint faciles: et dent, quaecumque mereris,
Et quacumque cupis, commoda mille precor:
Primaque si prolem tibi nupta negavit ELISA:
Altera sit multa prole SOPHIA ferax:
Cui pater aeternas post saecula tradat habenas:
Proleque sic vivat cum sene mater anus.

AD IOANNEM COM. PALATINVM RHENI.

NEc tu fraternis aberis, Dux inclite, taedis:
MAGDALIS aut consors Iulia, IANE, tori.
Nam tua te pietas vocat huc, et amica voluntas:
Quicquid habet cari lar tuus, omne vocat.
Scilicet hospitibus tu gratus es omnibus hospes:
Tu potes et Sponsi splendor, et esse decus.
Magnus ut ingenio, sic docta magnus es arte:
Qua tibi, qua poteris utilis esse tuis.
Et te commendat facundia Principe digna:
Cunctaque, quae Phoebus, quaeque Minerva probat.


page 72, image: s089

Sis felix, vivasque diu: tua gloria caelo.
Et tuus aeterno tempore vivet honos:
Quodque facis, condi sale magna Charistia docto
Laetus: et exhilara pectora car a iocis.

AD GUILIELMUM LANDGRAVIUM HASSIAE.

QUamvis luctus adhuc tibi pectus conficit aegrum:
Maxime Cattorum, Dux GUILIELME, ducum:
In mentem quoties, heu trifti funere rapta
Ante diaem, coniux sancta SABINA venit:
Dulce SABINA decus gentis: te digna marito
Coniux: CHRISTOPHORO filla digna Patre:
Te pia delectant tamen haec quoque gaudia: nubia,
Quando Palatino Teccia virgo duci:
Cui pater, et tutor, cui fidus avunculus esse
Gaudes: et vera quem pietate colis.
Et bene. nam gaudere pium reor, atque dolere
Cum socio: gaudet quum pius, atque dolet.
Nam gaudet magis ille, cui congaudet amicus:
Et magis ille dolet, qui sine teste doler.
Lentius at luctus mordent, lacrimaeque dolentem:
Quas simili fletu turba frequentat amans.
Dii faciant, nova ne mox luctus amaricet ullus
Gaudia, successus non habitura malos.



page 73, image: s090

AD LUDOVICUM COMITEM PROVINCIALEM HASSIAE.

QUis te digna canat vates praeconia? laudem
Quis meritis aequet, Dux LUDOVICE, tuis:
Nam tua te virtus sublimibus intulit astris:
Ingenio pietas nec minor ipsa tuo:
Quaeque tuo sibi delegit sub pectore sedem,
Sancta Themis, Sophiae concomitata bonis.
Cura tibi pacem populo, patriaeque quietem:
Quodque iubet ius, hoc reddere cuique suum.
Posse cuique suum dare, magna in Principe laus est:
Sic patriae pietas, relligioque Deo:
Cognatis amor, atque fides debetur amicis:
Omnibus hinc aequum civibus, atque bonum.
Qui facit hoc, vere princeps iustissimus hic est:
Namque homini tribuit, quod decet, atque Deo.
Sic ut amor constet tuus ille fidelis amicis:
Officio nescis dissimulare pio:
Quando iter emensus longum, novus hic ades hospes
Coniugibus, multo dignus honore, novis.
Salve, magne Heros, magna cum coniuge salve
Tecciaca, HEDVIGIS quae bene nomen habet.
Sis bonus o, felixque tuis, et amabilis hospes:
Semper erit laudis vivida sama tuae.



page 74, image: s091

AD GEORGIUM ERNESTUM, COMITEM HENNAEBERGICUM.

FInibus affinis novus en accedit avitis:
Teccia quos ducibus protulit aucta domus:
Magnus OTHO HENRICUS, Boiae dux inclitus orae:
Ille Palatinus, Rhene Alemanne, tuus.
Iamque parat MARIAE festum geniale sorori
DOROTHEAE, clarus tot LUDOVICUS avis.
Turba ruunt: magnique duces huc, agmine magno,
Feminea tendunt concomitante manu.
Fallor? an huc via te quoque ducit, magne GEORGI
ERNESTE: o gentis cura, salusque tuae?
An pro te nuptae soror isthuc uxor ELISA,
Clara animi, formae clara decore venit?
Lux brevis est, fateor: via longa, et frigida caeli
Tempestas: multa nec via pressa rota.
Corpore si non hic aderis: at pectore certe
Non aberis: novus hic te quoque mitlcet bymen.
Mulcet bymen, foedusque novi delectat amoris:
Atque parit cordi gaudia mille tuo.
Quicquid erit, tua sit pro facto grata voluntas:
Sic decet: in magnis et voluisse sat est.
At tu, magne Comes, felicibus utere fatis:
Ac sponsis eadeus fata precare novis.



page 75, image: s092

AD IOACHIMUM ERNESTUM, PRINCIPEM ANHALTINUM.

QUi Nymphae modo ductor eras, et pronubus iden
Principis, Elysio nupsit ut ANNA duci:
Forsan aves MARIAE quoque nunc hic pronubus esse
DOROTHEAE Boio nubit ut ista duci.
Optat idem, nuptae soror, ELEONORA: parente
Principe CHRISTOPHORO, te duce digna viro.
Femina par illis, quas aurea protulit aetas:
Inter Germanas gloria prima nurus.
Sed fera tempestas multum remoratur euntes:
Et brevis ipsa dies, et via longa satis.
Copia cum desit, tamen est laudanda voluntas:
Sic est pro facto saepe quod esse potest.
At vos laeta novis spes est, et fausta precari
Coniugibus, thalamo quos modo iungit bymen.
Scilicet ut vitae traenquillos proroget annos:
Atque novis sponsis det bona multa Deus.
Et facis hoc: bonitas satis est tua nota, fidesque,
Et pietas genti debita magna tuae.
Sic tu vive diu, Princeps ERNESTE, valeque:
Et faveat votis sors, IOACHIME, tuis:
Aurea sic coniux, sic et tua tota propago
Floreat aeternis lata vigensque bonis.



page 76, image: s093

AD RICHARDUM, COM. PALATINUM RHENI.

BLanditiis cui blanda Venus blanditur Amoris:
Blandinam potes hanc dicere iure tuam.
Qualis blanda Venus tua, Princeps magne, RICHARDE,
AEMYLIA est: lecti Gratia blanda tui.
Flos aevi, virtusque sui: sata sanguine Divi
CHRISTOPHORI: cuius fama perennis erit.
Aemyliam Graii, Blandinam nomine dicunt
Ausones: hinc blandum nomen, ut omen, haebet.
Illa tibi iam nunc sua blandimenta reservat:
Et Veneres spirat, deliciasque meras.
Fallor? an AEMYLIE tecum quoque blanda RICHARDE
Germanae visit coniugiale sacrum:
Elanda soror quae coniugibus blandita novellis,
Exhilaret festi gaudia magna tori.
Sic reor. o magno felices hospite taedas!
O mira laetum prosperitate diem!

AD IOANNEM GEORGIUM DUCEM LIGNICIUM ET BREGANUM.

QUi nuper thalamo, Dux magne, potitus es ANNAE
Coniugis, et patriae gaudia laeta facis:
Tecciacae genuit quam princeps maximus orae
CHRISTOPHORUS, vera relligione pius:
Abstrahe ne quaeso taedis his IANEGEORGI:
Taedia nec longae dura morare viae.


page 77, image: s094

Sorte pius gaude MARIAE cum coniuge Divae
DOROTHEAE: cuius fausta precare toro:
Utque Palatino vivat cum coniuge sospes
Sospite, iam summo fac pia vota Deo.
Sic caeli vobis aspiret Gratia: casto
Sic tua te recreet nunc Charis ANNA toro.
Sic vos dius amor secura pacis in umbra
Servet, et aeternum copulet alma fides.

AD FRIDERICUM GUILIELMUM DUCEM SAXONIAE.

PRincipis egregii nomen, laudemque tueri
Qui studet; esse velit Marte vel arte bonus.
Pace bonus princeps, fortis bellator in armis
Esse velit: quod te picta Minerva docet:
Marte vel arte simul pugnare, in utrumque parata.
Namque arti et Marti praesidet una Dea.
Talis erat pater ille tuus GUILIELMUS: et alter
Tot proavis celebris IAN FRIDERICUS avus.
Talis ut esse velis, exemplo Patris Avique,
Quae geris, hoc quoque te nomina bina monent.
Pacis enim dives FRIDERICUS: Martis abundans
Casside (sic loquitur Teuto) VILHELMUS erit.
Quid? quod et hoc te pulchra docent, quibus uteris, arma
Quippe notas simul haec Martis et artis habent.
Spondet et hoc ipsum tua virtus: pectoris ardor
Spondet, et ingenii vis, animique vigor.
Tempus erit, tua quando licebit cernere facta
Inclite Dux: quam sis Marte vel arte bonus.


page 78, image: s095

Nubere iam tempus: tecum, tua nupta, sororis
Sollennes celebret nunc SOPHIA ergo faces.
O SOPHIAE nomen dulce! o et amabile nomen!
Haec placuit multis una petita procis.
Parva mora est, laetis tibi quum lux orta iugalis
Auspiciis, eadem gaudia festa dabit.

AD FRIDERICUM COM. PALATINVM RHENI.

DUm festum celebrare sacri geniale cubilis,
Concordes animis et pletate Duces:
Despicit excelso magnus VVOLFGANGUS Olympo:
Ille tuus quondam, Dux FRIDERICE, parens:
Quum mortalis (ait) fueram, mihi foedera pacis,
Principe CRISTOPHORO cum Patre semper erant.
Gratia magna Deo, rata qui vult foedera genti,
Ista piae: mihi quae nunc renovata placent.
Tu modo, summe parens, omen votumque secunda:
Et firma thalamum numine quaeso novum.
Fac Deus, ut meus ille diu, cum sospite gente,
Sanguis: cum patria sospite, sospes agat.
Principis haec laus est, heredem linquere gent:
Posse pium: quo gens sit duce salva diu.

AD CAROLUM COM. PALATINUM RHENI.

SI, quae dos hominis sit maxima, CAROLE, quaeris,
Inclite Dux, dicam: scis tamen ipse prius.
Prima hominis dos est Pietas: dos altera virtus:
Tertia nupta pudens, nec sine prole tamen.


page 79, image: s096

Cetera sunt quaedam veluti mantissa bonorum:
Quamvis vulgus iners haec bona summa putet.
At tibi nec pietas dos prima, nec altera virtus
CAROLE, doctrina sed comitata, deest:
Tertia dos restat tibi nupta paranda pudica:
Munere divino quae tibi sola datur.
Illa, favente Deo, dabitur quoque tempore iusto:
Ut tua sint numeris gaudia plena suis.
Sic vere felix, et ab omni parte beatus:
Sic bene dotatus, CAROLE, semper eris.
Interea Sponso frater cum Principe fratre
Gaude: quodque iubetlex, UT AMERIS, AMA.

AD ERNESTUM FRIDERICUM MARCHIONEM BADENSEM.

QUo maior fortuna Ducis: conspectior hoc est
Vittus, et radiis clarior ipsa suis:
Quem fas est magnae fortunae iungere magnam
Virtutem: sine qua non viget ullus honor.
Hoc ERNESTE facis FRIDERICE, piissime Princeps:
Qui virtutis ut es, sic pietatis amans:
Quique bonas ut amas, sic discis sedulus artes:
Et studiis auges nomina magna bonis.
Sit fortuna licet tua censu magna, vel ortu:
Ingenio claret maior at ipsa tuo.
Macte animi Princeps: quem longum vivere fas est:
Ut sint virtuti tempora longa tuae.
Cui precor, ut qualis Boio modo nubit amanti
Sponsa decens, talis nuliat amica tibi:


page 80, image: s097

Quae felix tecum sociales impleat annos;
Sospitet et gentem sospite prole tuam.

AD FRIDERICUM COMITEM [correction of the transcriber; in the print COMISEM] VVIRTEBERGICUM ET MOMPELIGARDIUM.

FOrtunam virtus premit: haud Fortuna, quod aiunt,
Virtutem, servit cui dominata, regit.
Victrix Fortunae Sapientia pectora cuius
Possidet: imperium totius orbis habet.
Nam fortes animos metuit Fortuna, bonosque:
Nec plus consilii Sors ratione potest.
Quod si virtuti par est fortuna, fidesque:
An non hic velut est alter in orbe Deus.
Gratulor hanc FRIDERICE tibi: fortunaque, firma
Cum virtute, tibi firma sit, opto, diu.
Par quoque sit toti virtus, fortunaque genti:
Quae nunc est thalamis sic oper ata novis:
Qua iacet ad Nicri colles Studgardia dives:
Tecciaco sedes regia digna duce.

AD LUDOVICUM DUCEM VVIRTEBERGICUM.

SCribitur ipse magis fidus, quam nascitur haeres,
Inclite Dux: Mimus sic docet ille Syrus.
Concedo, patriae si laudis degener haeres
Filius, indignus sit patre nempe bono.
At tu patre bono ceu dignus, sic bonus haeres,
Ac fidus genti natus es ipse tuae:
Cuius in ingenio virtus nunc patria vivit:
Sic res heredem repperit illa suum.


page 81, image: s098

Quo fers cumque gradum, Bonitas comitatur euntem:
Castaque Sophrosyne, cum Pietate duce.
It comes Eunomie, Astraea stipata sorore,
Et Pudor, et veri Candor, et alma Fides.
Quid mirum, si par sit gratia debita facto:
Et tua gens si te, ceu decet, omnis amet:
At tu vive diu genti fidissimus haeres?
Cui precor heredem, Dux LUDOVICE, suum:
Te tua DOROTHEE quo coniux URSULA, pulchra
Egregium faciat mox sibi prole patrem:
Fidus ne genti suus unquam desin at haeres:
Et tua perpetuo sit tibi salva domus.

AD OTHONEM HENRICUM COM. PALATINUM RHENI.

SInt precosa licet, quae donat, carmina, vates:
Munera vix cuiquam sunt pretiosa magis.
Cur hoc? in pretio pretium est: nec ccarmine quisquam
Digna facit: minus hinc carmen honoris habet.
Tu melius sentis, cui sunt mea carmina curae,
Inclite Dux: et qui carmine digna facis.
Dispereunt et opes, geminae franguntur, et aurum:
Carmina quam donat, gloria sola manet.
Aurum, et opes, gemmasque potens tibi donet amicus:
Ast ego, quae possum, carmina dono tibi.
Carmina quae dono, si tantum fronte serenae
Accipis, illa satis iam pretiosa puto.
Munera non semper, qui dat, bonus auctor: at alter,
Qui capit, auctori sic pretiosa facit.



page 82, image: s099

AD CAROLUM COMITEM PALATINVM RHENI, DUCEM BOIORUM, CELEBRANTEM NUPTIAS CUM DOROTHEA GUILIEL. DUCIS LUNAEBURG. F.

DUm thalamos erycina parat tibi CAROLE laeta:
Quos intret casto DOROTHAEA pede:
Ridet Amor: ridet formosi mater Amoris:
Cum Nymphisridet, frater Amoris, Hymen.
Felices ambos, praesenti numine divum,
Quos in amore pari coniugat alma Venus.
Dii faccant, amor hic longum perduret in aevum:
Nec Lis dissociet, nec Libitina torum.

IN NUPTIAS FRIDERICI COMITIS VVIRTEBERGAE AC MOMPELGARDI, ET SIBYLLAE IOACH. ERNESTI PRINC. ANHALDINI F.

COnsilio dum nupta Dei tibi casta SIBILLA
Fit coniux, Princeps Principe digna viro:
Macte esto FRIDERICE tuis, Comes inclite, taedis:
Ac, quod habet coniux, nomen ut omen ama.
Cui Deus inspirat magnam cum pectore mentem
Composito; mens est Nympha SIBRLLA Dei.
Felix, cui datur illa Deo sic auspice coniux:
Consilium secum hic utile semper habet.


page 83, image: s100

Felix Aegeria fuit ut Nume coniuge Nympha:
Illa utripectus consiliumque fuit.
Sic tibi dum Princeps FRIDERICUS, pacis amator
Fit coniux, modo vem numinis instar habes:
Macte tuis esto taedis, generosa SIBRLLA:
Ac, quod habet Sponsus, nomen ut omen ama.
Pacis amatorem faciunt quem numina divum:
Ille vir est Salomon nomiise reque pisu.
Felix Sponsa, viro quae nubit pacis amanti:
Pectoris haec secum gaudia seniper habet.
Felix ceu Suamitha fuit Salomone marito:
Coniugu hic dulcis pax requiesque fuit.
Dii faciant, sis ut FRIDERICO casta SIBRLLA:
Seu dea, seu mens huic grata futura Dei.
Dii faciant, sis pacificau FRIDERICE SIBRLLAE
Dux Salomon; sapiens pectore, corde pius.
Illa Sibllinos mater longaeva, paterque
Nestoreos felix vivat ut iste dies.
Haec ego: FRISCHLINO, quae restant, cetera mande:
Qui thalami praeco maximus unus erit.



page 84, image: s101

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EUPHROSYNE.

AD FRIDERICUM GUILIELMUM SAXONAE DUCEM, ELECT. ADMINISTR.

SEmper laeta Charis, laetae fert gaudia menti:
Seu confert aliis, seu benefacta capit.
Sed dare, quam capere est mens laetior indolis altae:
EUPHROSYNE sedem quatenet alma Charis.
Talis mens regum solet esse, ducumque mereri
Qui bene cum possmt, promptius usque volunt.
Quorum sors merito felicior inde putatur;
Quod meritis illos vincere nemo potest.
Sic tu de cunctis bene, DUX GUILIELME, mereris:
Munera cum donas, gaudia vera capis.
Laetus es ut dando: capiendo sic quoque latus
Sis precor, EUPHROSYNE munera si qua parat.
Parva dat EUPHROSYNE, sed laeta munera mente:
Magna facis, laeta si quoque mente capis.

AD EUPHROSYNEN.

LAEtitiae genitrix, et laeti mater Amoris
EUPHROSYNE, Laeto me quoque corde bea.


page 85, image: s102

Sit tua praesto mihi, mea GRATIA, gratia laeto:
Laetificos fundam laetus at ipse modos.
Et prodesse volunt, et delectare Camenae:
Si dulci misces utile, Diva, sat est.
Sis o EUPHROSYNE, sis o mihi Diva canenti
EUTERPE; liber ut nomina digna gerat.

AD RICHARDUM STREINIUM BARONEM SCHVVARZENAVIUM.

QUam tibi triste fuit, viduo male vivere lecto;
Tam socio nunc est vivere dulce toro.
Reginae rex cuique placet suus. ergo RICHARDE
REGIANAM socias, victus amore, tibi:
Quae Veneris formam, mores Iunonis adumbrat:
Principibus natis, principe digna viro.
O te felicem, REGINA coniuge regem,
In quapar animo forma genusque nitet!
O te felicem rege hoc REGINA marito,
Qui geminat mentis nobilitate genus!
Sit felix regnum, CHRISTO sic auspice coeptum?
Sit sine dissidiis, et sine labe torus.
Unus amor, mens una, fides vos copulet una:
Fecundetque pia prole beetque domum.
Turex REGINAE placeas: Regina vicissim
Gaudia det vitae mille RICHARDE tuae.

AD IOANNEM NOSTIZIUM EQU. SIL.

CAstae Fides castos iterum coniungit amantes;
Ac renovat thalami gaudia castus Amor.


page 86, image: s103

BARBARA quando suo nubit castissima IANO:
Auspicioque facit, quod facit, omne Dei.
Illa quidem generis praelustri nobilis ortu;
Munera cui sua dat luno, Minerva, Venus:
Editus hic atavis claris Silesidos orae;
Cui Musae, Charites, Suada, Themisque favent.
Consilioque regit patriam qui providus aulam:
Et sua cui Princeps nosse secreta dedit.
O faustos ignes! o et par nobile amantum!
Unde sibi sperat commoda multa Venus.
Innumeram sobolem claram virtute parentum;
Perpetuus sit ut hic nobilitatis honos.
Fortes nempe bonosque bonis ac fortibus ortos
Sic fas est generis perpetuare decus.
Dii faveant coeptis, et gaudia laeta secundent:
Spesque me as faciant, comprecor, esse ratas.
Sitque malum procul omne, boni sit copia praesto:
Melque fluat vestro lacque merumque toro.

AD IOANNEM PHILIPPUM STIBARUM A PUTENHEIM.

FEsta parat thalami Venus aurea laeta iugalis:
Ac nova fert pleno gaudia nata sinu.
Nempe domum coniux tibi ducitur ANNA MARIA,
O generis splendor, IANE PHILIPPE, tui.
Diique deaeque omnes certatim munera Sponso,
Certatim Sponsae munera digna ferant.
Aureolum aureolo thalamo Venus aurea lectum
Inferat, et fausto numine sternat Amor.


page 87, image: s104

Liliolis Charites ornent violuque rosisque:
Addat et his flores Chloris amoena suos.
Carmina laeta canant Musae, doctaeque Camenae:
Personet aurata Phoebus Apollo lyra.
Compositos hinc Nympha choros iam ductet in orbem:
Exhilaret Bacchus pectora laeta mero.
Misceat ipse sales Lepor et Suadela, iocosque:
Iungat opes Iuno, Pallas et ipsa, suas.
Ilithria lovis cunas huc adferat ambas:
Pignoribus simul has impleat ipsa tori.
Iuppiter omne bonum cumulet, caelestibus aequis:
Ac tribuat votis commoda plura piis.

AD IOAN. GEORGIUM A ROTENHAN EQU.

QUae satis apta novis moduler modo carmina taedis!
O decus, o Clarii lux RUBIGALLE chori.
Casta precor faveat Venus, et Charis alma novellis
Coniugibus, fausti numina magna tori.
Pax et Amor thalami custodes limina servent:
Cumque Fide mensam Gratia dia beet.
Omnia tranquillet placido Concordia valtu:
Perpetuis seateat Copia larga bonis.
Pignora det lecti pariter Lucina iugalis:
Longa neat vita stamina Parca triplex.

AD VVOLFGANGUM RECHLINGERUM PATR. AUGUSTANUM SPONSUM.

QUae thalamo nubit tibi nunc VVOLFGANGE iugali
EUPHROSYNE, Charitum nomine laeta trium.


page 88, image: s105

Laetitiae una tibi vel Gratia sola futura est.
Nam Charitum trias est sola, vel una monas.
Sic anunae est anima, et cordis cor amabile nupta
EUPHROSYNE, et vitae vivida vita tuae.
Nec lis iam turbare torum, nec cura valebit:
Laetus amor Charites paxque quiesque decet.
Faxit Hymen, unum cum sitis corpus, Amores
Tu generes, Charites nixa det illa novas.

AD. EUPHROSYNAM HAINZELIAM IOAN. BAPT. F. PATR. AUGUST. SPONSAM.

TRes quondam Charites finxit veneranda vetustas,
Euphrosynen, Thalian, Aglaianque deas.
Finxit et has saltem, sed re non praestitit unquam:
At mihi vera magis, quam modo ficta placent.
Aut ut ficta minus credam: quam mortua, vivos
Semper delectant corpora viva magis.
Quid sibi vult istud? Charis aut es sola, vel una
EUPHROSYNE, Charitum maxima quae soror est.
Gratia, forma, decus vespondet, et ipsa venustas
Corporis: et nomen res facit esse ratum.

AD CAROLUM VVOLFGANGUM RECHLINGERUM PATR. AUG.

SIquis sensus inest defunctis, CAROLE, morte;
Dum celebras nato connubiale sacrum:
Credo equidem, socer ille tuus SEUTERUS, et unae
CONRADUS prosocer PEUTIGER ille tuus:
Musarum Antistes, et iuris cultor uterque;
Percipiunt animo gaudia verasuo:


page 89, image: s106

Quando sua gentem cum gente coire vetustam,
Tot claram cernunt, conspicuamque bonu.
Quam Pater ille novae commendat denique nuptae:
Sospite quo nuper patria sospes erat.
Quo moriente, mori simul ipsa videtur: et orbae.
Flet maestis, tamquam patre, gemitque modis.
Et merito. nam laude sua simul atque suorum
Censeri, generis marior habetur honos:
Sicque manet patrum virtus in gente nepotum
Semper: et augetur mentis bonore genus.
Dii faciant, ut sic tua sorte propago secunda
Crescat, et aeterna laude perennet ovans.

AD IOAN. HENRICUM ET IOAN. BAPTISTAM HAINZELIOS PATR. AUGUSTANOS.

NOn eadem fortuna, nec est sors una deorum:
Tempestas eadem nec solet esse diu.
Ipsa dies pia nunc mater, nunc dira noverca est:
Post tenebras lux, post nubila Phoebus adest.
Omnia tempus habent; luctus et gaudia secum,
Sed vice fert grata, proxima quaeque dies.
Namque voluptatis comes est dolor: urnaque sortes
Fert Iovis, una bonas, altera plena malas.
Post Iuctum sic laeta refert modo gaudia vobis
Fausta dies, versu concelebranda meo.
Qua soror EUPHROSYNE VVOLFGANGO cara marito
Nubis, Acidalia pulchrior EUPHROYYNA:
Exemplum morum magnum, castique pudoris,
Ac decus; et sexus gloria magna sui.


page 90, image: s107

Sic RECHLINGERA cum gente HAINZELIA foedus
Gens init, et pactum connubiale facit.
Gratulor, et, si quid possum, mea pectora cara,
Largiter ex animo iam bona verba precor:
Gaudia ne luctus, vel maeror amaricet ullus:
Et, quod coepistis, sic bene cedat opus.

AD CAROLUM RECHLINGERUM PATR. AUGUST.

SOspes ab Ausonia quod sis regione reversus,
Gratulor, ac laetor CAROLE sponte tibi.
Nam cum fratre tuo festum celebrare iugale
Sic potes, et thalamum condecorare sacrum.
Fallor? an et sponsus tu nunc fis alter ab illo?
Saepe novum secum fert hymenaeon hymen.
Spectatum venies: venies specteris ut ipse;
Crede mihi, spes mox huius et huius eris:
Optet amatorem quae toto pectore fidum:
Ac sponsum cupido te vocet ore suum.
Nam blandos in te una vel altera figet ocellos:
Protinus in niveo cui micet ore rubor.
Laudo, nec invideo. nam dignus coniuge digna es:
Tu decoras animi nobilitate genus.
Omen in eventu est: eventum deinde gubernet,
Qui mentem vobis hanc dabit, ipse Deus.

AD NICOLAUM RHEDINGERUM STRISAEUM.

QUae RHEDIGERE tibi coniux HEUGELIA nubit
BARBARA, barbaricum non bene nomen haebet.


page 91, image: s108

Nam neque isthaec est barbara, nascitur unde:
Patria barbariem nec quoque dulcis amat.
Gens armis invicta SILESIA, legibus aequa:
Urbs VRATISLAI patria cara manet.
Sed neque barbarico se sanguine iactat avorum:
Odit barbariem mater, et ipse pater.
Ipse pater iuris praecellit in arte disertus:
Ipsa fide praestat mater, et arte sua.
Barbara nec mens est placitae, nec forma puellae:
Utraque nempe opibus clara potensque suis.
Par forma, sanctaque fide, probitateque morum
(Sic fama est constans) BARBARA Diva, tibi.
BARBARA cur igitur? ratione vocatur eadem
BARBARA, qua bellum dicitur esse bonum.
Sit felix opto thalamus: sint iurgia longe
Barbara, barbarico sola relicta toro.

AD CAROLUM LORCHERUM CONSULEM ARGENTORATENSEM.

SIcor dulce sui coniux est fida mariti:
Et si fons vitae principiumque, cor est:
Qui sociam amittit concordem CAROLE vitae,
Nec vitae multum, nec mage cordis habet.
Nam male vivit homo, si laesus corde sit ipso:
Nec vivit bene, cui mortua vita domi est.
Sic ne sis excors vel, CAROLE, morivus; uxor
Ducitur in viduam iam nova MARTHA domum.
MARTHA decens forma, mentisque decentior altae
Laude, sed inprimis relligione Dei.


page 92, image: s109

O sit vita precor, sit cor tibi dulce marito:
Sitque diu concors, et sine morte torus.

NUPTIIS EUCHARII MARCI ET ANNAE MARCAE.

QUam bene MARCE tibi nubit cognominis ANNA:
MARCORUM columen MARCA futura domus.
Felix augurium! felix et nominis omen!
Dii precor hoc firment, perpetuentque ratum.
MARCOS ut MARCUS generet cum coniuge MARCA,
Persimiles soceri, persimilesque sui.
MARCOS MARCA parens ferat ut cum comiuge MARCO,
Persimiles patris, persimilesque viri.
Floreat et thalamo Charis et bona Gratia casto,
(Coniugis ut nomen spondet utrinque) diu.
ANNA sit EUCHARIO Charis, EUCHARIUSque sit ANNAE:
Fertilis Eucharios det Charitesque torus.

NUPTIIS MATTHAEI FROBENII ET DOROTHEAE COBERAE.

SEU vis MATTHAEUS, Theodorus sive vocari
Sponse, Dei donum te tua Sponsa vocat.
Seu vis DOROTHEE, seu vis Theodora vocari,
Sponsa, Dei donum te quoque Sponsus amat.
Felicem Sponsum THEODORAE munere Sponsae:
Quae datu, a Domino Sponsa pudica datur.


page 93, image: s110

Felicem Sponsam THEODORI munere Sponsi:
Sponsus et a Domino, qui datur, ille datur.
Omen habet nomen: Deus omen numine firmet
Augeat in vobis et sua dona DEUS.

AD LUDOVICUM GUILIELMUM MOSERUM.

LUDVICO nubit CATHARINA GRUBERA MOSERO:
Dii faciant, felix ut sit utrique torus.
Sit felix Sponso, CATHARINAE laetus amore,
Muneris ut penset tristia quaeque sui.
Sit felix Sponsae, LUDOVICI laeta favore,
Expleat ut vitae gaudia cuncta suae.
Multa simul soboles succrescat utrique parenti,
Pro se ceu lampas substituenda Deo.
Absens hoc votum fero connubiale: rogatus
Ad thalami nequeo quando venire sacrum.

AD PHILIPPUM HEILPRONNERUM S. TH. D.

SIschola coniugium est, si Ecclesia parva PHILIPPE
Coniugio quis te posse carere putet?
Sed schola coniugium, sed et est Ecclesia: cuius
Doctor es, et praeses, sic moderante Deo.
Sit schola coniugium, sit et hoc Ecclesia felix
Comprecor: inque Deo mens sit, et una fides.

AD MARTINUM CAPLERUM.

CAsta suo nubit MARTINO SARA Marito:
Dii faciant, pactus ne male cedat hymen.


page 94, image: s111

Sic oleam vitis, vitem desider at ulmus:
Sic rutam ficus, cynnama nardus amat.
Sic chalybem magnes, sic unio cordis amica
Coralium, socio iungit amore sibi.
Turture sic gaudet turtur, corniceque cornix:
Compare sic compar gaudet amata suo.
Perpetuo Charites sedeant, Suadelaque lecto:
Sitque Venus custos, Mercuriusque tori.
Composito socialis eget sermone voluptas:
Quae data sunt apto tempore,, verba valent.
Blandos blanda decent: quod postulat unus, id alter
Sponte velit coniux, et sine lite, ratum.
Sit praesto faveatque piis Concordia votis:
Sit Pax, sit bona Sors, sit comes alma Salus.
Copia sit cornu praesens opulenta benigno:
Fecundoque fluant mellaque lacque toro.

AD IACOBUM MONAVIUM PATR. VRATISL.

QUam bene nupta tibi nubit SUSANNA, IACOBE!
O amor! o nexus unio grata sacri?
Sit felix faveatque tuo Deus aequus amori:
Eveniant taedis omnia fausta tuis.
Candida pax ornet thalamum, concordia firmet:
Firmaque cum firmo duret amore fides.
Sit tibi laeta domus, sit muita prole beata:
Sit sine dissidio, sit sine labe torus.



page 95, image: s112

AD IOANNEM CELLARIUM AUGUSTANUM.

MAgnus Amor deus est: Ratio dea magna: repugnant
Ambo sibi, captum si cor amantis habent.
Saevus Amor stimulis instigat pectus amantis:
Sed Ratio Frenis reirahit inde suis.
Magna quidem laus est, ratione domare furorem:
At ratione furor plus aliquando potest.
Maximus orandus Deus est; qui numine magno
Flectat in hoc bivio dexter amoris iter:
Ne libeat, quod non liceat: ratione magistrae
Sic furor, et pravus terga Cupido dabit.
Sanctus Amer sic coniugii fit sponsor et obses:
Quo vir amat nuptam, nuptaque rite virum.
Quod dum, IANE, Facis, tibi gratulor: orsa secundet,
Coniugiumque beet gratia dia tuum.

AD LAURENTIUM BESLERUM MEDICUM.

QUae tibi LAURENTI, mox uxor HONESTA futura est;
Conveniens virgo quam bene nomen habet!
Moribus ac vita formaque et corpore honesta est,
Atque pudicitiae fulget honore suae.
An nondum sat honesta tibi est? quid? nonne futurus
Sponsus bonestabis rursus honore tuo?
Tunc et honoratum laeta te prole parentem,
Uxor honestabit rursus honore suo.



page 96, image: s113

AD MICHAELEM VVEIHEMAIERUM IURECOS.

SAt viduo, MICHAELE, datum; sat BARBARA lecto
Virgineo: thalamos apparat ecce novos.
Blandus Hymen, sterilique Venus discedere lecto
Mandat: et immensas increpat usque moras.
Quis fructus viduae vitis? nisi iuncta marito
Ulmo, mellifluos educet aucta botros?
Quis fructus vidui lecti? nisi virgo marito
Nupta suo, sobolem procreet aucta novam?
Si te primus amor quondam MICHAELE Fefellit:
Gaudia iam reddet mille secundus amor.
Post Sarae mortem, Tharidae sic iungitur olim
Altera legitinio nupta Cetura toro.
Si te virginitas delectat, BARBARA, non haec
Tota tua est: thalamus gaudia mille dabit.
Casta Deum genitrix sic semper virgo MARIA,
Coniux ante tibi facta IOSEPHE, parit.
Dii faciant, felix et ab omni Parte beatus,
Et sit prole ferax ut bene pactus hymen.
Complexuque suo vitis velut implicat ulmum:
Sic vos unanimes implicet unus amor.

AD IOANNEM ORTELIUM CYGNOCOMAEUM.

MAGDALIS, ORTELI, tibi dum MEIDELIA nubit
IANE rogas, mittam quae nova dona tibi?
Quae? Myrti sertum. quaeris, cur? nempe Voluptas
Et Genius, myrti symbolon istud amat.


page 70, image: s114

Sive voluptatem, genium seu sorte requiris:
Iste voluptatem frons, geniumque dabit.
Floret enim dilecta deu, et amabilis arbos
Myrtus odoratis perpetuisque comis:
Index Laetitiae, Fideique, Bonaque Salutis:
Coniugium felix quae tria iuncta decent.
Formosae myrtus Veneris sacra dicitur inde:
Qua victrix olim te, Pari, teste fuit.
Quam myrto venerans, meruit certamine victor
Ipse Pelops thalamos, Hippodamia, tuos.
Convivae myrtum, myrtum veneramur amantes:
Ambo gerunt myrtum fronte manuque sacram:
Inque vicem cantant, et ovant, et vina coronane
Ambo: Venus ducit quam Cytherea choros.
Sit nobis hilaris, tibi sit coniugula myrtus
Sponse precor: laetos myrtus utrosque decet.
Sit Genius, sit praesto simul tibi dia Voluptas,
Laetitiaeque Fides, et Bona iuncta Salus.

AD GEORGIUM CALENTIUM.

QUi calet, et sancto pulchrae calet igne puellae;
Si datur hac illi coniuge posse frui:
O fortunatus ter et amplius! hac sine regum
Gaudia, delicias, munera nulla volet.
Nam neque divitias Croesi, nec regna requiret,
Auratasve trabes, Yanariosve lares:
Et quae praeterea plebs suspicit invida frustra:
Exsuperat cunctas hic calor orbis opes.
Sic tu non aliter dives cupis esse, CALENTI:
Dum sancto pulchrae virginu igne cales.


page 71, image: s115

Quae tibi connubio stabili modo sacra dicatur:
Quae tibi sola Venus, Gratia sola placet.
Quae tibi curarum requies: quae nocte vel atra
Lumen, et in solis est tibi turba loeis.
Quid, nisi ut optato semper caleatis amore,
Comprecer? et numquam desinat iste calor?

AD IOANNEM IACOBUM HAINZELIUM PATR. AUGUSTANUM.

SIcui sancta datur coniux et casta marito,
Et sanctae Pariter relligionis ainans:
Illa sui quaedam velut est dea magna mariti:
Et bene nomen habet dulce SABINA suum.
Qualis IANE datur coniux tibi casta IACOBE
Sancta fide, cultua sancta SABINA Dei:
Tot, NEIDHARDA decens, spes invidiosa procorum:
Invidiam patitur sic quoque forma decens.
At nihil invidiam tu curas: quam nisi fortis,
Aut felix quisquam vix bene ferre potest.
Quid facis ergo? ratum quoque nomen, amabile nomen,
Ceu felix omen IANIACOBE, Facis.
Namque tuae tu VICTOR amabilis esse SABINAE
Gaudes: quae tecum pugnat amore pari.
Felix pugna quidem! felix victoria! pulchre
Vincit, victricis victus amore suae.



page 72, image: s116

AD IOANNEM LUDOVICUM HAINZELIUM PATR. AUG.

SIve rosae nomen, seu lilia dulce dederunt
SUSANNAE, nubit quae LUDOVICE tibi:
Omen habet nomen: SUSANNA est nempe Rosina,
Liliolis pulchris pulchrior atque rosis:
Flos sexus generisque sui: tua magna voluptas:
Et lux, et virtus cordis amicatui.
Tu quoque fac habeat nunc omen amabile nomen
(Sic decet) Hainzeli IANLUDOVICE tuum:
Semper ut EUCHARIUS sis, et sis magnus Amyntas.
Praesidium Sponsae, deliciumque tuae.
Sic tibi perpetuo generet flos iste ROSILLAE
Pulcher, cum pulchris lilia pulchra rosis.
Sic SUSANNA, tui lecti pulcherrima Flora,
Filiolos tibi det filiolasque precor.

AD MARTINUM CRUSIUM

POstquam primus amor deceptum morte fefellit;
Tempora sub vidua traxit acerba domo.
Nunc ubi iura tori repetit sacrata beati
CRUSIUS, Aonii luxque decusque chori:
Mille voluptates persentit pectore, mille
Gaudia: felici munere laetus ovat.
Et merito. sed enim casta quid coniuge tandem
Dulcius, aut homini carius esse potest?
Coniux casta viro requies, et sera voluptas:
Coniux virtutum nobile casta penu.
Illa domus columen, fax illa serena cubilis:
Solamen curae, laetitiaeque decus.


page 73, image: s117

Talis quando tibi quoque contigit omine fausto,
Sorte simul laetus gaudeo nempe tua.
Sit suavis sine labe torus, felixque bonusque:
Gratia vos arcta vinciat alma fide.
Sit quae longaevae cornici vivitur aetas:
Sit quae turturibus mens viget una piis.

AD DAVIDEM HAGIUM SECRET. PALAT.

FEsta paras, DAVID, dum connubialia SARAE
Millefuit quae spes invidiosa procis:
Pro votis iubeo te Sponse iugalibus, et te
Sponsa simul memorem nominis esse tui.
Cur ita? forte rogas? UT AMERIS, AMABILIS esto:
Sic Sponsae DAVID, sic Agapetus eris
At tu, quo vincas, te VINCE ET VINCERE rursus:
SARA tui VICTRIX sic potes esse viri.
Omnia vincit amor: sic vosmet amore vicissim
Vincite: fit nomen tunc utriusque ratum.

AD DANIELEM PRINCIUM CAES. CONSIL.

MIlle vias dum blandus Amor vestigat amoris:
FATA VIAM INVENIUNT, quae tibi sola places.
Sola placet cor dulce tui sic URSULA cordis,
PRINCI: fatalis quam tibi iungit amor.
Sit bene fatali, sit fauste semper amori:
Et bene qui coepit, sic bene cedat amor.



page 74, image: s118

IN EUPHROSYNEN.

LAEtitia EUPHROSYNE, EUPHROSYNE solamen ocelli:
O oculi atque animi sis, precor, EUPHROSYNE.

AD MARTINUM ZIMMERMANNUM I. C.

FElix coniugium vitae pars magna beatae:
Si quis habet, quod amat: si quis amat, quod habet,
Coniuge tu selix MARCA, MARTINE: vicissim
Coniuge te felix MARCA sit, opto, diu.
Felicis thalami felix accessio proles:
Felicis columen grande futura domus.
Te sobolem det MARCA parens, MARTINE, parentes
Consimilem patris, consimilemque viri.
Iuris uterque bonus claret consultus et aqui:
Sentiat heredes laus precor ista suos.
Floreat et sancta cum relligione per istos
Aequi iuris honos, iustitiaeque decus.

AD RUDOLPHUM BONRIEDERUM IURISC.

DUm thalamum MEMMINGA tibi parat, atque marit
Nubilis exspectat te CATHARINA suum:
Me quoque convivam tadis dignatus amicis,
Ad geniale sacrum sponte RODOLPHE vocas.
O utinam tua vota mihi praestare liceret:
Quod petis, ut faciam, maxima causa subest.
Proximitas generis, et nostri mutua cura:
Et quod consortes artis uterque sumus.


page 75, image: s119

Patruus hoc optat (scio) tecum IANUS: et alter
Ingens Memmingae STAEBENHABERUS honos.
Sed mea nunc vetat hoc absentia: quando Ferinis
Membrorum reparo debile robur aquis.
Sum praesens animo, licet absens corpore. namque
Pro te, proque tua coniuge vota fero.
Detur inoffensae vitae quo tangere metam;
Atque pari vobis semper amore frui.
Floreat ut vestrum fecundo germine semen:
Mensque sit in sano corpore sana diu.

AD IOANNEM HESSUM.

COniugium quo sit felix, expersque querelae;
Surdus vir, coniux caeca sit, HESSE, domi.

AD IOANNEM CFLLARIUM BUDISSINUM.

TAndem finis adest incerti laetus amoris:
Finis et errorum iam tibi laetus adest.
Quando tot sortis iactatum saepe procellis
Excipit in cupido te nova nupta sinu:
Inter Franciacas longe castissima nymphas
MARGARIS, ac multis digna puella procis.
Ah quoties astus hiemesque geluque tulisti,
Et denso mixtas saepius imbre nives!
Coviugii portum tetigisti donec amicum;
Securus quo nunc et requietus ames.


page 76, image: s120

Ludite nunc alios Spes et Fortuna per orbem.
Navigat in portu saepe repulsus amor.
Gratulor hanc sortem tibi IANE tuisque: precorque,
Sit Deus ut vitae portus et aura tuae.
Sis ut amor caraetu coniugis unus: ut unae
MARGARIS est coniux unio cara tibi.



page 77, image: s121

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII THALEIA.

AD FRIDERICUM GUILIELMUM SAXONIAE DUCEM, ELECT. ADMINISTR.

SI quando simplex laetae tibi gratia mentis
A me pro meritis, DUX GUILIELME, redit:
Gratia non simplex, sed duplex inde recurrit:
Par ut sit meriti gratia nulla mei.
Foenerat Aglaiam Euphrosynenque THALEIA repente:
Sic remanet duplex una abeunte Charis.
Hoc est, quod geminae conversa THALEIA sorori
Implicat alternis brachia nexa modis.
Quid rum? mens sit grata piae quoque gratia menti:
Perpetuusque animi debitor usque placet.
Sit precor o sit grata tibi quoque nostra THALEIA:
Grata sit haec comitum, nomine grata suo.
Semper inoblita repetet tua munera mente:
Floreat ut laudis gloria sera tuae.



page 78, image: s122

AD THALIAM.

SIve Charis, DEA, vis, seu Musa THALEIA vocari.
Seu Charis es, simul et Musa utriusque chori:
Quae viridem veluti spaciaris laeta per hortum;
Aeterno famae flore virere facis.
Per te sic vatum laus omni germinat aevo
Inclita: nec spatio carpitur usque suo.
Ceu laurus tibi sacra viret, qua tempora vaetum
Cingis, Apollineae quos tenet artis aemor.
Si mereor, lauri frondem da, Diva, virentis?
Cumque sacra famae fronde perenne decus.

AD RUDOLPHUM II. CAESAREM.

AUstria ceu gaudet primo regnante RATHULFO:
Quo maior nemo Marte togaque fuit:
Austria sic gaudet te nunc regnante RODOLPHE:
Qui parili dici laude SECUNDUS amas.
CONSILIUM sapiens, populis sit denique praesens
AUXILIUM: PAX cui sit comes, atque salus.
Euge! placet dulci cum nomine dulcius omen:
Consilio populos tu rege, pace iuva.

AD IOANNEM GEORGIUM MARCH. BRANDEBURG.

AGricola ut vivat semper, serit ille libenter:
Postgenitis prodest, si minus ipse sibi.
Sic te ne pigeat serere hic benefacta, futuro
Quae prosint saeclo, si minus illa tuo.


page 79, image: s123

Principis est virtus haec optima, IANE GEORGI:
Perpetuo cuius tempore vivet honos.

AD HULDRICHUM FRID. REG. DAN. F. PRINCIPEM NORVEGIAE.

UDALRICE, tuum sit an Latinum
Nomen, Teutonicumne, certus haud sum.
Isto seribere si modo licebit,
ALARICUS et HULDERICUS idem
Olim dictus: at HULDERICHUS ill.
Peno Teutonibus vocatur ore:
Graecis EUCHARIUS scite: Laetinis
Bello nomine forte GRATIANUS:
FAVORINUS et ipse notus: idene
Ebraeis melius sonat IOANNES.
Plenus nomine ratiae, favoris
Plenus re quoque teste sic vocaris,
Alter ceu Charitum decens alumnus.
UDALRICE. quid ergo? fas favere
Musas sic tibi Gratiasque pulchras:
Musis dum modo Gratiisque pulchris,
Princeps inclite, quod facis, favebis.

AD CAROLUM COM. PALAT. RHENI.

SI bene cui faciaes, auges tibi CAROLE vitam:
Mantissa haec vitae sunt benefacta brevis.
Si bene cui factum est, in mente, recentat, et ore:
Semper ut haec vivat posteritatis homo.



page 80, image: s124

AD MAGNUM DUCEM BRUNSVIGIUM AC LUNAEBURGIUM RECTOREM ACAD. SALANAE.

MAgnificos offert titulos Academia, Princeps
MAGNE tibi: magnae laudis et inde decus.
Et merito. MAGNUS tamre, quam nomine Rector.
(Si verum mihi mens augurat) unus eris.
Ingenio magnus; maior virtute futurus:
Maximus aeterni relliogione Dei.
Macte animi, Dux MAGNE: novos age laetus honores
Accipe: te magno fit Duce magnus honor.
Quodque facis, MAGNI virtutem extendere factis
Perge Ducis: magnum te manet inde decus.
Ducat in exemplum te virtus magna parentum:
Suscitet hinc gemini par quoque fratris honos.
Albiaci ERNESTUS fuit, AUGUSTUS que Lycei:
Saelanae MAGNUS tu mihi Rector ades.
Magnifici, dum magna facis, sic grande mereris
Nomen: et hinc MAGNI nomen et omen habes.

AD IOANNEM DUCEM HOLSATIAE, NORVEGIAE HEREDEM.

FRaternis prius auspiciis emblemata misi
Edita, ceu sidei pignora certa meae.
Iam cultu reparata novo quoque Agalmatamitte,
Inclite Dux, nomen rite professa tuum.
Septem Virtutes, Artes fas ordine septem,
Tres Charites, Musas cernere nempe novene:


page 81, image: s125

Bissenas anni partes, septemque Planetas:
Et quae praeterea continet iste liber.
Magne fave Princeps, et suscipe fronte serena
Parvum opus, et studium nosce probaque meum.
Sic pirtus, sic ars, sic Musa, faventibus astris,
Sic Charis ad caelum sternat amica viam.

AD ADAMUM DIETRICHSTENIUM BARONEM, PRAEFECTUM SACRI PALATII CAESAREI.

SI vacat, et si iam non est tibi forte molestum,
Inclite Caesarei praeses AD AMEthroni:
Perlege, quem mitto, sed tota fronte receptum;
Sustentaque tuo quaeso favore librum:
Quo timidus minus, et minus anxius audeat a te
CAESARIS in magnas inde venire manus.
Mite patrocinium trepidi, BARO magne, clientis
Sucipe: sis voti duxque comesque mei.
Nam secreta licet tibi pectora nosse sereni
CAESARIS, et placidi tempora laeta Ducis.
Quod si te fas est uti, ceu spero, patrono:
Caesaris ingenio iam propiore fruor.

AD ACHACIUM HOHENFELDERUM, ASTERSHEMII ET ALMEGGAE DOMINUM, CAES. CONSIL.

MAgnos magna decent: magnos heroas, ACHACI,
Magno, si pateris, sic ego mitto viro:
At quos? imperii Romani lumina magna:
Magnam nos virtus quos super astra vehit.


page 82, image: s126

Magno animo magnes heroes suscipe quaeso,
Magne vir, et magni muneris instar ama.

AD CASPARUM VVINDISCHGRAETIUM BARONEM.

SI Gratiarum Musarumque amabilem
Sint hospites intra numerum; convivium
Tunc optimum sit, atque iucundissimum,
CASPARE Gratiarum o inclitum decus.
Convivium septem, novem convicium est,
Inhospitalis hospitalitas daum.
At gratae plus huic inest, si sit trium
Sodalitas, tres aemulata Gratias;
Quae praesident laetis Deae conviviis.

AD PHILIPPUM EDOVARDUM FUGGERUM, DOMINUM KIRCHBERGAE ET VVEISSEHORNAE.

QUo maior, et quo Phoebus est illustrier,
Caeli tot inter siderae:
Hoc melior, hoc luce effic acior sua
Quod vivit, omne recreat.
Sic tu, PHILIPPE, quo vel es peritior,
Vel maior, aut illustrior.
Hoc melior, hoc mihi sis indulgentior.
Et gratia profusior.
Sic omne magnum sit bonum: sic est bonuae
Communic ans semper sui.
At quid rependam gratiae, quaeris? nihil
Quod nunc rependam gratiae


page 83, image: s127

Scis:nisi mentis sidelem memoriam
Gratae, tibi quam spondeo.
Sic ipse vitae dux nihil desiderat
Sibi referri gratiae
Pro luce, qua Sol recreat mundum, sud,
Suis adundans gratiis.

AD IANREINHARDUM COMITEM HANOVIVM.

SI tibi quid dederit fortuna benigna, benigna
Sis facilis iniseris reddere IANE manu.

IN TRISAGIUM LOSIORUM FRATRUM NOBILIVM.

TRes Charites sunt EUPHROSYNE, AGLAIA atque THALEIA:
Feminei sexus nec tamen esse reor.
Sint figmenta procul: IOACHIMUS, CHRISTOPHORVSque,
NICOLEUSque magis tres mihi sunt Charites:
Aut Charitum fratres, LOSIAE tria lumina gentis:
Musarum sobolem dixeris esse probam.
Ille chely, cithara valet hic, fide et iste canora,
Musicus, o fratrum copula pulora trium.
Alter hic Amphion cluet, Orpheus alter, Arton
Alter. o artificum nomina digna trium!
Gratia quos decorat morum, concorsque voluntas,
Ac vera praestans relligione fides.
Tales nempe fuisse reor Gerionas olim:
Qui tres corporibus, mentibus unus erant.


page 84, image: s128

Musarum o, Charitumque tribus diuturna voluptas,
Fratribus et concors sit sine labe fides.

AD NICOLAUM CAES. REGNI DANIAE CANCELLARIUM. [gap: Greek word] .

VOx est prisca: Parit gratia gratiam:
Et fit semper Amor parens amoris.
Nam si non sit amor mutius, interit.
At par, CASA, pari tibi rependam
Quo pacto? placet hem dulcis amor tuus:
Pulcri gratia muneris probatur.
Quod si non tibi par gratia redditur:
Par est semper amor meus futurus.

AD BALDASARUM KITLIZIUM BARONEM. E GRAECO.

PErtusum vas est ingratus: quic quid in istud
Infundis Charitum, BALDASAR, omne perit.

AD ARNOLDUM DE REUGER NOB. I. C.

QUaerat opes, quicumque volet per saxa, per ignes:
Per mare, per terras lucrio quaerat opes.
Me saturet tucunda quies, dulcisque voluptas:
Cum Musis Charitum quam sacra turba facit.
Sortis opes opibus mentis praeponere turpe
ARNOLDE: haec homini, casibus illa subest.



page 85, image: s129

AD NICOLAUM ISTVANFI PROPALATINUM REGNI HUNGARIAE.

CAEcias nubes velut, atque ferrum
Attrabit magnes: hominum favorem
Sponte sic virtus quoque, NICOLAE,
Allicit sensim COMES: ipsa numquam
Indigens laudis, vel opis profanae.
Ipsa sed merces sibimet fit ampla
Ac trahit secum, velut umbra corpus,
Gloriam semper comitem perennem.

AD IOAN. ERNESTUM A TEUTLEBEN EQU.

IANERNESTE duplex nomen geris omine fausto:
Consona sunt rebus nomina saepe suis.
Conveniens morum gravitati gratia mentis
Te decorat: sic es nomine dignus herus.
Propater hoc utrumque dedit tibi nomen uterque:
Saxoniae Princeps Propater unus erat:
IANERNESTUS amans hominum populique Deique:
CURIA cui tribuit nomen HONORIS amans.
Alter at ERNESTUS Brunsvigae Propater heros
Gentis erat, vera relligione pius.
CAROLE testis eris mihi QUINTE ter optime Caesar
AUGUSTE, Augustae magne Dynastae tuae.
Sis maneasque diu tam sausto nomine felix:
Gratia te procerum prosperet atque Dei.



page 86, image: s130

AD HENRICUM RANZOVIUM PROREGEM HOLSATIAE.

SOrs dat opes ac regna bonis, pariterque malignis:
Unde bonus dici nemo vel esse potest.
At virtus facit una bonos, pariterque beatos,
Quae potior regnis est, opibusque ducum.
Sic sors virtuti, vis cedit inviilis arti,
Ingenio robur, consilioque labor.
At tibi Sors pariter dat opes HENRICE: beatum
Ac pariter Virtus te facit, atque bonum.
Auget utrumque decus pietas doctrinaque digna,
Et splndor generis, nobilitasque probi:
Et favor, et regum magnorum gratia magna:
Et qui te paribus passibus ambit honos.
Sic merito ter eris HENRICE quaterque beatus:
Tot bona quem, divum munere, tanta beant.

AD CHRISTIANUM DISTELMAIERUM CANCELL. ELECT. BRANDEBURG.

SI sunt amicorum communia omnia;
Et si deorum amici sunt viri boni,
Quod Socrates sensit philosophorum Deus:
Sic ergo, quae deorum sunt, ut omnia
Sunt, iam bonorum sunt virorum eadem omniae.
O grande nomen! o magnum viri decus
Boni! Quis esse iam non optet vir bonus,
Flos o bonorum CHRISTIANE et lux virum:


page 87, image: s131

Si vir bonus Dei est amicus optimus,
Ac cum Deo bona omnia habet communia?

AD IOANNEM A MINGERRODA AULAE HOLSATICAE PRAEFECTUM.

PRincipis a vultu quemquam discedere tristem
Haud decet: hoc verum te quoque teste, probo.
IANE, tuus Princeps laeta me fronte serenat
Hactenus, atque probat se satis esse bonum.
Quod si me laeta vis hinc discedere fronte;
Fac compos voti sim prius ipse mei.
Sic quem marmoreum forsan pro tempore feci:
Aureus hic (faveat si modo numen) erit.

AD HIERONYMUM VVOLFIUM.

MErcurium Baccho, Charites coniungere Musis,
Ars magna, magna virtus:
Ingenii laus experientis magna putatur:
Potes hoc utrumque, VVOLFI.
Mercurium socias Baccho, si quando leopores
Vino, salesque misces:
Suavibus et doctis oblectans pectora dictis
Sodalium bonorum.
Commisces Musis Charites: tot quando libellis,
Quos laudat omnis aetas,
Ingenii lenocinium, geniumque beatum
Aspergis eruduis.
O os dulce viri! sapiens o pectus amici!
O copulam suavem!



page 88, image: s132

AD LAETUM.

CUi des LAETE vide: Cato sic monet: ipse libenter
Si dederis digno, munera digna puta.

AD PAULUM MELISSUM.

NUllus in hoc vivit mihi te dilectior orbe:
Crede, mihi nimium, PAULE MELISSE, places.
Sive locem placido languentia membra sopori:
Seu Cereris sumam munera, sive bibam:
Carmina seu pangam Phoebo: seu denique blandae
Sollicitem tenero pollice fila lyrae:
Nulla subire tui possunt oblivia vultus:
Tecum dulce mihi vivere, dulce mori.

AD HUGONEM DONELLUM IURECOS.

COmmendat qui sponte bonos, commendat is ipsum
Se simul, HUGO, viro vir bonus ipse bono.
Sic tibi CORFINUM commendo, discipulosque
Antiqua generis nobilitate satos.
Sic ut comm endem tibi me quoque rursus: amoris,
Acstudii veteris dum mihi cura subit.
HOLLIA clara domus tibi cara sit, HUGO: simulque
CORFINI mecum sit tibi cara fides.
Sic Charitum trigas forsan remeare videbis
A me, et CORFINO, nobiliumque grege.

AD PETRUM BERNHARDUM.

QUem tibi candorem praesens animumque probavi:
Vix absens potero PETRE negare tibi.


page 89, image: s133

Tu quoque constanti me perge favore tueri:
Nec labi memori me sine corde tibi.
Quamque mihi praesens servasti, frangere noli
Absens hanc (numquam quod fore credo) fidem.
Fallere grande fidem: gaudet qui frangere pacta,
Perfidiae poenas perditus ille luit.

AD MELCHIOREM IAEGERUM A GERTRINGEN.

QUid melius meliore foret? quod sis bonus, euge
Mi MELTOR, certum nomine reque facis.

AD IOANNEM REYMANNUM CANCELL. BREGANUM.

PRobatos ut amare, sic amicos
Fas est, IANE, probare nondum amatos.
Aurum Lydius ut lapis velignis;
Sic tempus probat, atque sors amicum
Tristis: cui bene qui facit, fidelis
Ac constans sibi semper est amicus.
Casum turpe sequi, levique sorti
Statim cedere, IANE: nec tenaci
Passu stare, sed hinc pedem referre,
Afflictumque suum negare amicum.
Quire, inre dubia, iuvat libenter,
Quando re est opus, hic amicus esto.

AD IOAN. BAPTISTAM CRATONEM A CRAFTHEIM.

SImens quando tui recolit benesacta parentis:
Ceu recolit, quum se cogitat esse piam:


page 90, image: s134

Angitur, et mixto nimium dolet aegra pudore,
A se retribui nil potuisse boni.
Namque mihi desunt vires, non prompta voluntas:
Debetur patri gratia magna tuo.
Scit Deus, his ultro cuperem potiora referre:
Deforet haud studium, copia si qua foret.
Ut tamen haud aliquid possim praestare; fidelis
Perpetuus mentis debitor esse volo.
Quodque licet, nostris insoribam nomina libris:
Ne longa pietas excidat ista die.
Interea pro patre brevem, BAPTISTA, libellum,
Pro magno parvum munere munus habe.

AD CAROLUM UTENHOVIUM.

SI bene ciu facias, auges tibi CAROLE vitam:
Mantissa haec vitae sunt benefacta brevis.
Si bene ciu factum est, in mente recentat et ore
Semper ut hic vivat posteritatis homo.

AD THOMAM MOLLIUM PRAEFECTUM VVARTENBERGAE.

MOLLI, molliculo dici cur nomine gaudes,
Mollicies animi si tibi nulla subest?
Fallor? an ingenium tibi quod natura benignae
Molle dedit, miti quod tibi corde sedet?
Molliculae Charites an quod sub pectore regnant,
Musarum molli concomitante choro?
An quod et ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores, nec sinit esse feros?
An quod MOLLE placet tibi IUS, aequumque bonumque?
Summum ius, crux est hercule summa magis.


page 91, image: s135

An quod et obsequiis tractas sic laetus amicos
Mollibus, obsequii dignus honore pari?
An potius mollis procerum quod corda, ducumque,
Eloquii molli saepe lepore tui?
Ingenium, mores, ars, ius, favor, eloquiumque,
MOLLI, si regnat pectore molle tuo:
Carmine dignus eris molli, parilique favore:
MOLLIUS es sic tu nomine reque bonus.

AD IOAN. ERNESTUM A TEUTLEBEN EQU.

SIs quamvis ERNESTE Severus, Amabilis esto:
Sic mihi IOANNIS nomen et omen habes.

RESPONSIO.

QUid dubit as? simul ipse Severus Amabilis optas
Sim tibi? sim, quod sum nomine reque, sat est.

AD IOAN. MICHAELEM BEUTHERUM.

O Quam numina grata Gratiarum
Dicam? Gratia Gratiam parit, ceu
Verbum vult vetus. ecde! Gratiarum
Aprimis, MICHAEL, alumnus annis,
Artes dum colis usque liberales;
Ac libas sacra Gratiis venustis:
Tanto iam memores Deae labori
Addunt praemia, debitos honores:
Auro ornant digitos, caput galero.
Et pandunt Sophiae volumen ingens,
Coniunctae niveis simul lacertis
Carum carminibus suis alumnum


page 92, image: s136

Cantant; et faciles movent choreas:
Addunt et lepidos sales, iocosque.
Quam sunt numina grata Gratiarum!

AD PETRUM MONAVIUM MEDICUM.

SI vitae probit as laudem, virtusque ineretur:
Te non immerito Laus tud, PETRE, manet.
Nam laudem virtute meres, probitateque vitae:
Condecorat pulchrae quam sacer artis honos.
Ipse tibi meritos Phoebus decernit honores:
Ac titulum confert iam Panacaea suum.
Addunt et librum Charites, aurumque decorum:
Cumque mitra pallam Pallas amica novam.
Vive sine invidia, et tam pulero laetus honore
Perfruere, ac sospes tempora longa vale.
Sentiat hinc magnos fructus Res publica tota:
Res privata simul commoda multa ferat.

AD MELCHIOREM IUNIUM ACAD. ARGENTOR. RECTOREM.

Sunt duo VIS et IUS sibimet contraria verba:
Transpositum sed inest alterum in alterutro.
Cur itae? nam iuris vis est ut maxima: sic vis
Maxima ius summum, MELCHIOR, esse solet.

AD DANIELEM CROMERUM.

QUic quid agis, recte DANIEL age: sic bene de te
Ponte loqui coges, bene vel sentire malignes.
Nempe placet VIRIUS semper, vel in hoste colenda.



page 93, image: s137

AD IOAN. CHRISTOPHORUM LUCIUM, CONSIL. VVIRTEBERG.

MEndico si das multum, plus ille requirit:
Si nil, te diris opprobriisque premit.
Quicquid das, satis esse negat sibi: sed dare malis
LUCI, tamquam homim et tamquam homo quod satis est.

AD DIONYSIUM GOTOFREDUM I. C.

SI quis debet, et unde det vicissim,
Aut solvat, GOTOFREDE, creditori,,
Nec scit, nec videt, insepulta mors est:
Nam debere nihil beata vita est.
Praeter mentem animumque fidi amoris
Plenum, quem tibi debeo libenter.

AD MICHAELEM VVIRTHUM.

A Straeae mater Sophia est, Iovis inclita proles
Utraque, perpetua consociata fide.
Oscula det matri, natae qui sperat amores:
Sic fiet voti compos et ipse sui.
Sic Astraea tibi Sophiae quo filia nuhat:
Ante cupis Sophiae matris amore frui:
Quam tibi concilias studio vigilique labore,
Praemia retribuit nunc quoque grata tibi.
Praemia digna loquor. nam clarus es arte Magister:
Et Sophiae, MICHAEL, nomina digna geris.
Agmina te circum Phoebi stant pulchra sororum:
Et Charitum Musis semper amica trias.


page 94, image: s138

Prosperd cuncta tuis titulis et honoribus optant:
Prosperet hoc votum, comprecor, ipse Deus.

AD LAURENTIUM RHODOMANNUM.

CUra magistratus ingens, et plena pericli
LAURENTI imperii non honor, ast onus est.
Expertus loquor: imperium depono libenter:
Grande onus et sic me deposuisse reor.

AD N. REUSNERUM LAUR: RHODOMANNUS.

QUando magistratus bene gesti munera ponis:
Unde tamen meritus non tibi cessat honos:
Haec libuit crassis Epigrammata texere filis:
Quae certum fidi pignus amoris habe.

AD CHARITES.

QUam vereor, CHARITES, frustra me poscere librie
Tutelam vos iam, praesidiumque meis?
Cur ita? vestra parens, CHARITES, Venus exulat inde:
Cum Venere et Veneres, Gratiolaeque simul.
At qui nec genitrix, CHARITES, VENUS IMPROBA VOBIS:
Quae Veneres secum ductar inepta suas.
Casta Venus genitrix: hanc sector, et huius amores
DUmcano, fortassis non Venus omnis abest.
Casta Venus faveat, CHARITES, mihi vestra favebit
Gratia: sic Charites carmina casta probant.



page 95, image: s139

IN GRATIAS N. REUSNERI MICHAEL FENDIUS.

UT mundo posset mores suadere vetustos,
Iamdudum fecit qui benefacta nihil.
REUSNERI docuit tribus argutissima libris
Musa: sit officio qui referendus honos.
Praecipue deceat thalamos quae GRATIA castos:
Et Charitum quam sit dulce litare choris.
Non exstat manifesta quidem doctvina libellis:
Attamen exemplis ingeniosa latet.
Qui non vult operam, carum nec perdere tempus:
Saepe vel hoc CHARITUM nomine volvat opus.



page 96, image: s140

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII HESPERIDES. AEGLE ARETHUSA HESPERTUSA.



page 97, image: s141

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII AEGLE.

AD PHILIPPUM LUDOVICUM COM. PALATINUM RHENI, DUCEM BAVARIAE.

AUreus Hesperidum decor, aurea forma sororum:
Auriferum profert aurea poma nemus.
Qui colit Hesperides, fert aured munera tandem:
Magnus ut Alcides, et love dignuw herus;
Sustulit Atlantis tergo cum caelifer orbem;
Hesperidum vindex aurea mala tulit.
Tu quoque te magno dignum finge Hercule, PRINCEPS
Inclite: et Hesperidum munera parva cape.
Sint oculis indigna tuis licet ista, fatebor:
Nempe tuus valet haec reddere digna favor.

AD AEGLEN.

QUanto splendidior, quam cetera sidera, fulget
Lucifer, aurorae praevius ille suae:
Tanto tu nymphis relisquis formosior AEGLE:
Nomen et hinc formae splendor honosque dedit.


page 98, image: s142

Te facies oculique decent, quibus anrea Phoebe
Cedit, et ignivomi siders clara poli.
O quam te venerer, parili fulgore libellos
Si modo collustres, Diva serena, meos?

IN GUILIELMUM SENIOREM DUCEM BAVARIAE.

QVae pictura mihi colitur violisque rosisque:
Regia magnamm Principis ora refert.
In quo cana fides, et vitae cander: et omni
Labe carens vutus, arsqueo togata fuit.
Quicquid honorificum, quicquid landabile dici
Promeruit: faciles huic tribuere Dii.

IN IACOBAM GUILIELMI BOIORUM DUCIS CONIUGEM.

OVae forma Venerem, Iunonem moribus aequat:
Boiarici coniux digna fuisse ducis:
Praecipuum IACOBA decus de gente Padana:
Artificis vivo picta colore nitet.
Omne magistertum superat mortale, decusque:
Virtutes tantae pingere velle Deae.

AD ALBERTUM DUCEM BAVARIAE

QUanta fuit gravitas in avo, sapientia quantae:
Contigit ingenio nunc quoque tanta tuo.
Par nomen, factes eadem, prudentia, virtus:
Par bonitas, valido corpore robur idem.
Par, opto, quoque sit sors et quaecumque mereris,
Dii tibi dent faciles, et data certa velint.



page 99, image: s143

DE ANNA CONIUGE ALBERTI BOIORUM DUCIS, FERDINANDI CAES. F.

QUae praestat virtute sua, vitaque pudica:
Filia FERNANDI Caesaris ANNA pii:
Nobilis ALBERTI, Boiorum Principis, uxor:
Principibus natis, principe digna viro:
Talis erat. vultus equidem simulare decoros:
Sed mentem nequiit pingere docta manus.

IN GUILIELMUM II. DUCEM BAVARIAE.

QUis te peniculo formatum Zeusidis esse?
Aut quis Apellaeae non putet artis opus;
Ipsa suum loquitur dominum pictura, ducemque:
Et placido vivus ridet in ore decor.
Artisicis laudatur opus, sollersque figura:
Maior at in libris fulget imago meist.
Casibus haec nullis, nullo delebilis aevo
Vivet: Apellaeum quum morietur opus.

IN FERDINANDUM DUCEM BAVARIAE.

ASpicis, ut iuvenis, vix iam trieteride sexta,
Princeps se plenos exserat ante dies.
Felix ingenio Princeps, virtuteque felix,
FERNANDUS, magni gloria magna Patris.
Magnus honor, solido virtus in corpore magna:
Pulchrior artificis iam nequit esse manu.


page 100, image: s144

Qui dotes animi ingentes effingat, et aertes:
Nohilis hic pictor, sed, puto, nullus erit.

IN ERNESTUM DUCEM BAVARIAE.

QUae facies? in se quod sic trahit ord videntum:
In qua tanta Venus, gratis tanta sedet.
Sentit, et haud tacita respondet imagine cbarta:
ERNESTI speciem Principis esse docet.
Creverat hic vultus bissenis fortior annis;
Praesulis ut coepit munus obire sacri.
Qua nitet apricis Fruxinum nobile campis,
Pace regit cives, iustitiaque suos.

AD PICTOREM.

PIcturam vocitas poema mutum:
Sit Pictura loquens poema rursus.
Pingit, quae loquitur poeta, pictor:
Visum hic pascit, et ille pascit aures.

IN EFFIGIEM PHILIPP! LUDOVICI COM. PALAT, RHENI.

QUi proavos atavosque refert, et nomina magna,
Maiorum laudes sentit et esse suas:
Principis haec vultus en spirat et ora PHILIPPI
LUDVICI, artificis picta tabella manu.
Respondent animo vultus, et moribus ora:
Fulget in his virtus ambrosiusque vigor.
O si virtutes sanctas ars fingere nosset;
Pulcrior in toto non foret orbe labor.



page 101, image: s145

AD MATTHIAM ARCHIDUCEM AUSTRIAE.

SYmbola donavi grato Augustalia corde,
MATTHIA, Austriacae summe dynasta domus.
Tu poclum laeta fronte augustale redonas,
Auro caelatum nobiliore, mihi.
Pectore quam veneror grato Augustalia dona!
Symbola munifici certa futura Ducis:
Aurea quem caelo virtus et Goria tollit,
Nota per Eoas Hesperiasque plagas.
Quo maior virtus Ducis, et quo gloria maior:
Carior hoc crater iste futurus erit.
Potus amabilior quoque cunctis inde futurus:
Quem fundet facili dextera larga manu.
Ac fundet quoties, toties pia vota sonabit:
Vivat io, vivat muneris auctor io.
Austriades vivat MATTHIAS inclitus heros:
Munisicum fas est sic celebrare Ducem.

AD CAROLUM COMITEM PALATINUM PHENI.

PUlcra velut res est virtus: sic CAROLE pulchrae
Virtatis merito pulcher habetur honor.
Caecus is est, pulchri causam qui nescit amoris:
Caecus ut est, Solis luminae nulla videns.

AD ERNESTUM FRIDERICUM MARCHIONEM BADENSEM.

TAntae tuae mentis clementia, gratia tanta
Me tibi devinxit, MARCHIO magne, prius:


page 102, image: s146

Baiarum tecum recolo dum sacra lavacra:
Pro merito satis haud quam celebrare queo
Tot meritis iam nunc superaddis pocula tantis
Aurea, tot clypeis nobilitata tuis.
Semper apud memorem stabit bene gratia tanti
Muneris; et fidei crater hic obses erit:
Perpetuam tibi quam conceptis spondeo verbis:
Spondeo quod verbis, re quoque Praesto lubens.

AD IOANNEM SIGISMUNDUM MARCHIONEM BRANDEBURG.

GLOria virtutem sequitur, ceu debita merces:
Claraque magnerum laus decet acta Dacum.
Sic tua materiam virtus mihi laudis, et acta
Splendida, si vivam, IANSIGEMUNDE, dabunt!
Carminibusque meis addet lucem inclita virtus:
Et mea virtuti carmina forte tuae.
Alter ab alterius sic lumine lumen habebit:
Ac duplici fiet clarus uterqueface.
Conchae magis sic Inda nitet praefulgida gemmis:
Sic decus a concha gemma nitente capit.

AD MAURICIUM GVIL. F. LANDGRAVIUM HASSIAE.

LIbertas iuvenes, viros probare
Magistratus honosque fertur: aurum
Lapis ceu probat Herculanus. At te
Fas est nec iuvenem, virum nec ista
Norma utraque probare, MAURICI Dux:
Praeclarii ingenii indoles, futurae
Virtutis lapis Herculanus esto.



page 103, image: s147

AD IOACHIMUM CAROLUM DUCEM BRUNSVICENSEM.

SVavis odor violae, rosa cui sit CAROLE mixta:
Aurum condecorat lucida gemma magu.
Ingenuos mores studiis si iunxeris: aurum
Accumulas gemma sic, violasque rosis.

AD LUDOVICUM DUCEM VVIRTEBERGICUM.

POcula quae donas mihi, Dux LUDOVICE, favoris
Gratus ut agnosco pignora certa tui:
Sic inter pateras procerum fulgere, Ducumque
Crateras, faciam semper habere locum.
Quin etiam Musis haec, Musarumque ministris
Propinabo libens, sed memor ipse tui.
Proque salute tua superis bona vina litabo:
Quando aliter reddi gratia digna nequit.

AD GUILIELMUM ROBERTUM DUCEM BULLIONIUM.

VIrtutis immortalis est ut gloria:
Post fata sic superstitat
Virtute partum nominis decus tui,
RUPERTE, Princeps inclite.
Caelum recludit Virtus: ad superos iter
Proclive pandit Gloriae.



page 104, image: s148

AD MARCUM FUGGERUM BARONEM.

SI fas est homini virtutem cernere Divam:
Qua nihil immensus pulchrius orbis habet.
Pulchrius haud quemquam virtutem cernere Divam
Posse reor, quam quae fulget in ore tuo:
Quaeque tuos animos et sensus MARCE gubernat:
Laudibus et cumulat, divitiisque beat.
Patria virtutem Res publica cernere Divam
Dum cupit, in te oculos conicit hercle suos:
Te laudat, tibi grata suos commendat honores:
Et tua te virtus iam super astra vehit.

AD HENRICUM RANZOVIUM EQU. PROREGEM HOLSATIAE.

QUod sis ingenio felix, virtuteque praestans:
Sancta quod Aonii numina fontis ames:
Quad sis doctrina magnus, pietateque constans:
Officio nescis dissimulare pio.
Munere quid dignum tamen hoc, HENRICE, precabor?
Restituat magno foenerore dona Deus.

AD CAROLUM GUNTHERUM COMITEM SCVARCEBURGICUM.

MUlti regna colunt, non reges, CAROLE: regem
Si quis forte colit, sic cupit esse potens.
Nam colit is regem, quo calcet et opprimat omnes:
Omnibus ut noceat, commodet ipse sibi.


page 105, image: s149

Sed plures nitidae fulgor quoque convocat aulae:
Aut honor, aut auri dira cupido premit.
Stipatus tot eat populis licet ipse monarcha:
Crede, tot in populis vix erit una fides.

AD IULIUM COMITEM SALMAE ET NEOBURGI. De Cratere Philotesio sibi ab eo donato.

ITaliam dono: magnum cratera redonas,
IULI, Salmaeae celsa propago domus.
Ferrea non equidem mea sunt, chartacea tantum:
Aurea sed nihilo sunt tua dona minus.
Tu tamen ista probas, quae mitto: fimulque probari
Munera, quae donas, tam pretiosaerogas.
O amor! o bonitas! quid? tanti Ponderis aurum,
Caelatum affabre sic tot ubique notis:
Praecipueque tuis armis, tantoque decorum
Nomine, quod cumulat muneris omne decus:
Quid ni mente probem grata? mea quando probari
Sic video, quamvis vilia dona, tibi.
Gratum auri munus, sed multo gratior auctor:
Munera, quae donat, qui pretiosa facit.
O utinam tanto praestem me munere dignum!
Praestem equidem cupidus, copiae si qua foret.
Ipse tamen memor illius, quoad vixero, doni;
Perpetuusque animi debitor huius ero.
Quantumcumque Charis mea, vel mea Musa valebit:
Semper ertt meriti gratia viva tui.


page 106, image: s150

Quumque coronabunt mecum bena vina sodales:
Solus hic e multis CRATER AMORIS erit.
Primus et hospitii vindex. Ceu pondere magno,
Sic reliquos superat qualibet arte scyphos.

AD IOANNEM SEPTIMIUM A LIECHTENSTEIN BARONEM. [gap: Greek word(s)] .

QUantum quisque pecuniarum
Posstdet, aut opum, SEPTIMI:
Taenti fit. Genus atque formam
Magna Pecunia auget deae
Ac regina: cui per orbem
Semper oboediunt omniae.
Quin et vita viri atque sanguis
Dicitur. hac miser qui caret,
Vivos inter obambulat vir
Mortuus: immo nec iam probus
Nec prorsus vir habetur ullus.
Sic vetus hoc facit. SEPTIMI,
Vox verum illa: PECUNIAE, VIR:
Quam probat ipsa passim fides.

AD CASPARUM VVINDISCHGRAECIUM BARONEM.

OStentare genus titulis insigne superbis
Haud satis, et patriae iura tenere domus:
Quin potius famam egregiis extendere factis,
Dignum, CASPAR, erit nobilitatis opus.


page 107, image: s151

Unica nobilitas est virtus, unica gazae:
Qua si quis careat, nobilis esse nequit.

AD IOACHIMUM ANDREAM SCHLICKIUM COMITEM.

NOn quod es illustri Comitum de stirpe creatus:
Aut quod fortunae tot bona dives habes:
Sed quod es humanus, comisque, bonusque, probusque;
Quod pius, ac verae relligionis amans:
Adde quod ingenuas caput effers mite per artes,
Ac geminas animi nobilitate genus:
Hinc amo te, venerorque magis: teque, auspice Phoebo,
Carmine concelebro nunc IOACHIME meo.
Expertus loquor, Et do nil hic duribus. ergo
Te vetat ipsa memor iam quoque Musa mori.
Dignum Musa virum fato sic eripit: aevum
Cui donat longum perpetuumque decus.

AD HERMANNUM COMITEM A NOVA AQUILA.

QUod bene vis doctis, Comes o HERMANNE, Camenis:
Quaeris et ingenii laude parare decus:
Scis bene, quam brevis immenso lux oscidat orbi:
Quam properet tacito curva senecta pede.
Formae vanus honos, et gloria deperio aevo:
Et gazae subeunt, divitiaeque rogos.
Sola Manet virtus, omni durabilis aevo:
Supremaque necis conditione vacat.
Qui saepit, aeternam meritis extendere famam
Credet opus proprium muneris esse sui.



page 108, image: s152

AD IOANNEM CRATONEM ARCHIATRUM CAES.

SIc te serior et beata quondam,
Aequis caelitibus, beet senectus,
Aequa sorte tuis favente votis:
Carmen Caesare si meum volente
In magna placide legetur aula:
(Forsan aure frui solent Monarchae)
De me dicere, si merebor, aude:
Aevi bis duo lustra vix peregit:
Ingen I bonitas et indoles se
Annos exserit ante fortiores.
Si maturius is notabit aevum;
Maior caermine, maior arte doctd,
Praeclaris minor haud erit poetis.
Hoc mihi satis est: Deifavori
Laetus cetera mando praepotentis.

AD NICOLAUM CAAS REGNI DANIAE CANCELLARIUM.

SIt regina quidem, sed bruta, Pecunia mundi:
At virtus opibus praevalet ipsa suis.
Namque viri virtus, pecudisque pecunia, CASA,
Nomen habet. causam quaeris? aperta sat est:
Tantum virtuti quod bruta pecunia cedit:
Quantum turpe pecus cedit inersque viro.
Sic virtus hominis, pecudumque pecunia fiet
Propria. nam virtus possidet omne bonum.



page 109, image: s153

AD HIERON: VVOLFIUM.

LAureola CAESAR me ultro, cratereque donat:
Munus utrumque datum teste CRATONE probe.
Plumbea Musa mea est; pro divite Caesaris auro
Munifici, plumbum vile reportat iners.

RESPONSIO VVOLFII.

NE moveare, precor, si plumbea capsa Camenis
Traditur: aureolam turba profana rapit.
Praemia decernunt reges, quos annulus unus
Excipit insculptus: sit quotus ergo bonus?
Quanta tyrannorum seges est, turbaeque malignae;
Munera qui rapiunt, quaetribuere boni.
Praemia sed cumulat tibi iam, REUSNERE, perennis
Gloria, quae regum firmat et ornat opes.

AD RUPERTUM STOZINGIUM CAES. CONSILIARIUM.

DUm vacat horae brevis, dum magna negotiae cessant;
Ac positis curis aula quiescit iners:
Otia da parvo secretae RUPERTE libello,
Quanta libet, Clarii magne Patrone chori.
Ac si forte placet (quod vix sperare licebit)
Trade Duci, cuius praeses es atque pater:
Quattuor bune verbis commendans: HAEC TUA LAUS EST:
Forsan erit votis aequior inde meis.
Otia nec male sic, operamque locabis, et horam,
Nam perit haud, Musis quae datur hora sacris.



page 110, image: s154

AD GEORGIUM GUILIELMUM ZINZENDORFIUM BARONEM.

SIt quamvis gemma obryzo pretiosior auro;
Culmen ut hanc pretii, principiumque vocant:
Sive tamen spectes auri vim, sive colorem;
Praevalet hoc gemmae semper honore suo.
Auri vis ingens, humani certa medela
Cordis, et innumeris ops, GUILIELME, malis.
Auri lucidior color, instar Solis aprici,
Fulget, et irradiat cuncta decore suo.
Auri sacra fames cesset tamen, atque cupido:
Quae suadet multis multa subinde mala.

AD IOAN. CRATONEM.

SCilicet igne, CRATO, purum spectatur ut durum:
Sic auro pariter quisque probatur homo.
Sed non est eadem ratio: purum excoquit aurum
Ille: sed impurus saepius hoc sit homo.

AD HIERON. REUSNERUM.

NEc mundus caepit iste duos, HIERONYME, soles:
Nec regnum dominos, vel demus una duos.

AD IOANNEN BAPTISTAM VVEBERUM, SACR. ROM. IMP. PROCANCELLARIUM.

TE quoque fama meas est collaudare Camenas:
Saepius ac de me splendida verba loqui.
Tanta tuae bonitas est, et sapientia mentis;
O sidus patriae, magne VVEBERE, domus.


page 111, image: s155

Iure mades, varioque togae limatus es usu;
Et tua Cecropia pectora voce madent.
Scit bene, quae tua sit facundia, Curia regni
Splendida Romani, Caesarei quo fori.
Mellitoque placet tibi carmine compta poesis
Et quia digna facis carmine, carmen amas:
Laudati laus pulchra viri delectat, et ingens
Calcar habet: tua laus sic mihi calcar erit.

AD IACOBUM CURTIUM A SENFTENAU, PROCANCELL. CAES.

SI laus est hominis, bonis placere:
Laus est haec quoque, displicere pravis,
CURTI, maxime laudis aemulator.
Namque infamia verae, laus putanda est
Eius, qui malus est, nihilque fecit
In vita simul ipse laude dignum.
Sic Hector cupit ille Naevianus
Laudati ore viri, atque laude digni
Laudari. Levis ore de maligno
Laus, et putida sit cito bonorum.

AD IOANNEM SAMBUCUM.

CArmina quod nec amamt reges, SAMBUCE, nec ernat,
Nil mirum est: rarus carmine digna facit.

AD ANDREAM CRUSIUM I. C.

QUem donas, CRUSI, gemmis auroque coruscum,
Annulus aeterni pignus amoris erit.


page 112, image: s156

Aurum sinceri testis mihi certus amoris:
Gemma virens memorem me iubet esse tui.
Crede, tui potero quando deponere curam:
Non auri, gemmae nec valor ullus erit.

AD IOAN. VVOLFGANGUM FREYMONIUM CAES. CONSIL.

SAcras quod tibi, FREYMONI, Camenas
Tantum concilias favore magno:
Sollerti bene mente deprehendis,
Musae quae bona, quosve dent honores:
Quam firmum nihil, et nihil perenne
Immenso pariter sub orbe duret,
Praeter ingenii decus sagacis,
Ac vatum vigiles simul labores:
Quos nec longa dies potest, nec aevum,
F rtunaeque abolere vis iniquae.

AD IO. GEORGIUM, GUILELMUM ET VVOLFG. CHRISTOPHORUM A ROTENHAN EQU. FR.

QUem mihi dona estis, sinceri pignus amoris:
Credite, perpetui crater amoris erit.
Si pretium specto, foris auro fulget et intus:
Ornat et hunc rara mirus ab arte decor.
Maior at est pretio, formaque decentior ipsa,
Cognitus hic longo tempore vester amor.
At nec amor pretium minuit: sed gratius inde,
Ex animo munus quod datur, esse solet.


page 113, image: s157

Et quia iam non stare magis, sed crescere vultis
Munera, perpetuus debitor esse volo.
Carminibus, si quid praeconia nostra valebunt,
Vivere vos faciam tempus in omne meis.

AD IULIUM COMITEM SALMAE ET NEOBURGI.

MAgna quidem donas, IULI; maiora subinde
Munerae promittis te mihi velle dare.
Te tamen ipse colo non propter munera magna:
Propter te potius munera semper amo.
Multiplicat magni gravitas auctoris honorem
Muneris: et pretium res data dantis habet.

IN AEDES SIGISMUNDI FEIERABENDII BIBLIOPOLAE FRANCOFURTENSIS.

MIraris forsan magnas, quas conspicis, aedes
Hospes mirari desine, quisquis ades.
Quippe SIGISMUNDUS sibi non has exstruit uni:
Omnibus has cupit hic nempe patere bonis.
Omnibus ut pateant, magnas has esse necesse est:
Nec dominum capiunt hae tamen usque suum.

AD MARQUARDUM FROERUM I. C.

ACcipe, quem donat librum tibi Musa tenellum,
MARQUARDE, o Iuris lumen honosque sacri.
Auro splenderet rutilo pretiosus, et ostro:
Ocius optasset ni liber esse tulis.



page 114, image: s158

AD IOAN. CHRISTOPHORUM FUCHSIUM A VVALLENBURG EQU. FR.

MAgnus honos generis, sed census maior habetur.
Nam vulgus censu divite cuncta probat.
Ille quidem miser est, cui nobilitare dolorem
Nobilitas vitae, pauperiemque solet.
Sed male nam quamvis paupertas vilis habetur;
Nec bene nobilitas poscit egend famem:
Si tamen illa genus magnis virtutibus auget;
Immensas superat totius orbis opes.
Quae venit es opibus, quid erit, nisi fumus ab igne
Gloria, qui parva saepe gelatur aqua?
Qui recte vivit, solus mihi mobilis ille,
Et bonus, et sapiens, et bene dives erit.
At tibi nec splendor generis, nec copia dives,
Nec virtus, FUCHSI, desicit, arsque potens.
Felix o nimium felix! sic nobilis ergo,
Sic bonus, et sapiens, et bene dives eris.

AD GEORGIUM SEBASTIANUM STIBARUM EQ. FR.

POcula PANCRATIUS, fratresque GEORGIUS atque
ALBERTUS tres iam prima dedere mihi.
Altera sed tecum IOANNES sponte PHILIPPUS
Obtulit, o animo care SEBASTE meo.
Tertia iam donas solus, patre nempe volente:
Ac quoties crescunt munera, crescit amor.


page 115, image: s159

Iam satis o satis est: numero Deus impare gaudet:
Perfectus numerus dicitur esse triplex.
Quid? quod tres Charites sunt. et tres insuper Horae:
Gratia nunc tandem me triplicata decet.
Multa tibi memor, atque tuis ego debeo multae
Fratribus: et gratus vix satis esse queo.
Carmine, quod possum, si non mortale suturum est,
Perpetuum vobis conciliabo decus.



page 116, image: s160

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ARETHUSA.

AD IACOBUM MARCHIONEM BADENSEM.

QUando Palatino cum principe sacra Dianae
Suscipis, et nemorum lustra IACOBE subis:
Ac iaculis fixos capis, aut in retia pressos
Venator cervos conficis ense bonus:
Spestator pulchri certaminis ipse, comesque;
Disparibus lusi carmina pauca modis.
Scripta tibi quae mitto, tuo sub nomine, Princeps
Inclite: sit fas haec nomen habere tuum.
Musarum cultor pariter, domitorque ferarum,
Magnus ut Alcides, tu simul esse potes.
Sis bonus o, vatique fave tibi magne faventi
MARCHIO: quaeque legis, consule quaeso boni.

AD ARETHUSAM.

SEu soror Hesperidum, seu vis ARETHUSA Dianae
Ac Nymphae pariter Elidis esse comes:
Si libet, hos mecum saltus pete cinctapharetrae:
In sua me quando Delia castra vocat.


page 117, image: s161

Splendida venantum simul est, et amoena voluptas:
Felicem dextram porrige, Nympha fave.

AD PHILIPPUM LUDOVICUM COM. PALAT. RHENI.

DUm calet, et medio Solest altissimus orbe;
Et micat Icarii stella PHILIPPE, canis:
In nemus ire iuvat, celsosque in cornua cervos
Figere, seu pedicis fallere, sive plagis.
Sunt comites fratres ambo FRIDERICUS et OTTO
HENRICUS, Patriae splendor uterque domus.
Illustris nec abest coniux, ceu magna Diana,
ANNA: parique fide BARBARA iuncta soror.
Circumstant equites, sed operti frondibie omnes
Arboreis: medii qua patet aequor agri.
Sic pradeae cervos intenti Marte fatigant:
Ac nova militiae sic simulacra cient.
Consonat omne nemus magno clamore virorum:
Latratuque canum consonat omne nemus.
Sic latebras cervi pariter, cervaeque relinquunt:
Agmina sic glomerant pulverulenta fuga.
Pars ferro plumbove cadit: pars plurima praedae
Incidit in casses exagitata Ducum.

AD ERNESTUM FRIDERICUM MARCHIONEM BADENSEM.

MIlitiae species venatio dicitur esse,
Praeludiumve Martis.


page 118, image: s162

Militat at male, qui luxu modo corpus, et otio
Ignaviave frangit:
Militia est labor: et Mars duro milite gaudet:
Perit otiosa virtus.
Otia fic vitat venator, amatque labores:
Torpere nec veterno,
Nec languere situ vires sinit: ipse libenter,
Sudarit aleseritque;
Pernoctans gelidis in montibus atque privinis
Ac Solibus perustus
Corporis ut duret vires, Martique subinde
Se praeparet futuro.
Magnanimos hic magnanimus non extimet hostes
Venator atque miles.

AD DEOS DEASQUE NEMORALES.

DUm gelidos vocor in saltus, viridique sub umbra
Altorum nemorum figere disco feras:
Non ego vos nymphas, neque vos ego carmine Faunos
Invoco: nec numen curo Diana tuum.
Ah valeant commenta deum: Deus unicus esto,
Qui pariter silvas, et moderatur aquas.
Si vultu tamen esse, quod estis, sponte faventes
Principibus sitis, comprecor ipse, meis.
Nam Solis radios, et mites aetheris auras,
Quae gerit in silvis Cynthiae, tela notant.
Si faciles aurae sint, telaque lucida Solis:
Venatrix nemorum sponte Diana favet.


page 119, image: s163

Tunc nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenentes
Gaudent, semidei semideaeque duces.

AD OTHONEM HENRICUM COM. PALAT. RHENI.

Cinihius est vatum, venantum Cynthia praeses:
(Fabula sic vetus est) frater hic, illa soror.
Quid mirum? studiis operarime quoque Phoebes
Ac Phoebi quando, Dux animose, iubes.
Cynthia sed praesto tibi sit, mihi Cynthius: untes
Sic fuerit voti quisque repente sui.
Sic felix celebrisque simul venatio nostra
Forsan erit: virtus carmine viva manet.

AD FRIDERICUM COM. PALAT. RHENI.

DUm vigil exerces studium FRIDERICE Dianae:
Et captas laqueis missilibueque feras:
Mars ait: euge animi Princeps plenisseme magni!
Sed mox venator, me duce, maior eris.
Me duce cum regnis aliquando barbarus hostis
Incidet in casses, praeda petita, tuos.

AD ADAMUM DIETRICHSTENIUM BARONEM.

CAstor equis, Pollux canibus, sed uterque sagittis
Sectari docuit primus, ADAME, feras.
Post hos Hippolytus laqueis et retibus usus
Primus, quas nequiit viribus, arie domat.
Clausit et insidiis valles venator Orion
Ensifer: et Perseus, qui Iove natus erat.


page 102, image: s164

Quod pulchrum magnis fuit his heroibus, adfit
Si modus, hic quisquam cur sibi turpe putet?
Sit tamen tsta ducum potius regumque voluptas,
Et sibi quos iungunt hi propiore loco.
At mihi sunt Musae dulces ante omnia: silvae
Sunt aliis: suae sic quemque cupido trahit.

AD ERASMUM A LEIMINGEN AULAE VVIRTEB. MAGISTRUM.

QUi vult esse bonus venator, is otia vitet
Mollia, luxuriae concomitata malo.
Sit vigil, atque laboris amans, parcusque quietis
Ac somni: patiens sit famis atque sitis.
Sit patiens aestus et frigoris: utile bello,
A teneris aestum posse geluque pati.
Ille etiam primis iaculari discat ab annis
Fortis, et assiduo subderecalcar equo:
Atque huc atque illuc duros versare lacertos:
Multa ferat, faciat multa subinde puer.
Multum artes ususque valent: labor omnia vincit:
Improbus, et vires corpus habere facit.
Si sit opus caeco vel aperto vincere Marte:
Sic melius, divum nomine, victor abit.

AD IOANNEM A GEMMINGEN EQU.

QUae dedit umbrantes tot cervos tempora ramis
Auspiciis hodie, candide IANE, tuis:
Fausta dies, niveo merito signanda lapillo;
Fortuna redeat saepius opto pari.


page 121, image: s165

Si qua ded est, praesens fuit his ven atibus ipsa
Delia: quam metuunt per nemus omne canes.
Ipsa simul praedam cupidis obiecit: et ipsa
Subdidit occultam Diva subinde plagam.
Quod decet ergo, canes Divae placabimus extis;
Quos vult esse sacros ipsa Diana sibi.
In praedam partemque canes fas esto vocare:
Sanguine cervino pascrere guttur edax.
Pramia latramtum sunt haec gratissima turbae:
Nam sic ad praedam fortior ire solet.

AD VVOLFGANGUM HEINRICUM STREINIUM BARONEM.

STulta canes res est venatum ducere STREINI,
Invitas: quod non sponte fit, illud obest.
Stulta simul res est, invitis velle ministris
Semper opes aut res amplificare suas.

AD PHILIPPUM LUDOVICUM COM. PALAT. RHENI. De Halieuticis Dathenhusiis.

CEntena pondo centies multiplica:
Dein rursus haec quadruplica: quid indelfit.
PHILIPPE Dux? hinc pondus exit piscium
Lacustrium, quos una cepit tragula
Simul ac semel, Divum favente numine:
Praesente te, cum coniuge, atque fratribus
Ambobus, et sorore, et optimatibus:
Qua nobilem AEGA dives alluit lacum,


page 122, image: s166

Quae tota sub ditione iam fluit tua.
Bissena cyprinorum ferme milia:
At lucii, percae, mulli sunt cetera.
O auspicatam Principum piscariam!

AD PANCRATIUM STIBARUM A PUTENHEIM EQU. FR.

NEc canibus cervos sectatus fertur Achilles,
Nec laqueis: velox sic pede nempe fuit.
Pindarus est auctor: cervorum quippe medulla
Pastus hic, et cervis par fuit inde fuga.
At mihi non edem vis est in corpore tardo:
Cur? cervi mihi non esca medulla fuit.
Spectator malo sic, quam venator adesse:
Nec canibus doctos vos laqueisque sequi.
Sit dea, sit vestris praesens venatibus opto:
Sitque comes tanti duxque laboris ovans.

AD ERASMUM NEUSTETTERUM COG. STURMERUM EQU. FR.

CUr triplices vultus, arcanaque sacra Dianae,
Inscia gens coluit, quaeris ERASME, Dei?
Luna regit menses: silvas regis ipsa Diana:
At gravidas matres Ilithiya regit.
Pro diis, natur as rerum coluisse putanda est:
Qui regit has, rex est unicus ipse Deus.



page 123, image: s167

AD IOAN. POSTHIUM.

DUm sicco cane terra fervet, atque
Crescens praeripitur seges: diebus
Musae quae faciles Etesiarum
Nuper carmina forte dictitarunt:
POSTHI, si madida notem papyro,
Cur indigner ET ESIAS vocari?
Sint o sint modo Etesiae salubres,
Ac curas mihi temperent molestas:
Nec solum mihi, sed meis patronis,
Et cunctis reliquis meis amicis,
Quorum nomina continet libellus.
Aurae sicut etsiae salubres,
Sicco sub cane, temperant calores
Aestatis nimios, suoque flatu
Languentes recreant foventque plantas,
Aut herbas vario colore pictas,
Et caeli volucres, marisque pisces,
Et quicquid pecudum usplam vagatur.
Tunc nemen poterunt Etesiarum
Indelebile forsitan tueri.

AD VALENTINUM FORSTERUM I. C.

ALcedo medio brumae cum frigore natas
Credit aves pelago, nidificatque vago.
Tunc freta nec ventis agitantur strata, nec undis,
Bisseptem, volucris dum fovet ova, dies.


page 124, image: s168

Sirius exortas facit Alcedonia Musis:
Iustitio tristi nunc fora clausa manent.
Fetificant bruma volucres: aestate licebit
Carmina nos misso fingere blanda foro.
Mane sub aurorane quum spirat Etesia fiabrae
Eurus, et alma gerit spicea serta Ceres:
Fas haud mersari nos iam civilibus undis:
Aethereis virgo denec aditur equis.

AD MARCUM GERSTENBERGIUM CANCELLARIUM. De secessu ruris Marciani.

SPlendida te quamvis sublimet Principis aula:
Pieridum lumen MARCE, forique decus:
Te tua delectat laeto magis ubere villa,
Tot quae fert pulchri, MARCIA, ruris opes.
Nam seu quaeris opes vini, pater ipse Lyaeus;
Seu frugum, promit largiter alma Ceres.
Seu fructus horti varios, seu pascua quaeris:
Fructesa dat fructus, pascua laeta Pales.
Quid? quod et umbrosi nemoris, silvaeque propinqua
Fas est hic plenas explicuisse plagas?
Ac pisces gelido varios captare sub amne?
Flavaque cum ceris promero mella novis?
Lactea demittunt fetae simul ubera vaccae:
Et laeti saliunt per loca glande sues.
Mensa novo pecorum semper nitet integra fetu:
Et sua non emptus praeparat eva cinis.


page 125, image: s169

Non amat hanc vitam, qui non se amat improbus ipse:
Haec est, ni fallor, vivere vita sibi.

AD N. REUSNERUM MICH. FENDIUS.

IN quo tam varii sales iocique
Ipsis sunt violis amoeniores,
Aut quicquid viget uspiam rosarum i
An REUSNERE tibi hic solet libellus
Haud dici PARADISUS indecenter?
Nec quotquot numeras libellulorum,
Quos nunc fama habet, aut habebit unquam,
Inscribi titulo pari nequibunt.
At nos ingenio putamus istud
Nomen conveniens tuo parari:
Ex quo tot monimenta proferuntur,
Quae sunt vel violis amoeniora,
Aut quicquid viget uspiam rosarum.

AD MICH. FENDIUM N. REUSNERUS.

QUaeris, quem dicam Paradisi nomine, FENDI,
Hortum: si vis hoc scire, docebo lubens.
Non est Hesperidum, non hortulus iste Damaci:
Musarum tamen est hortulus, et Charitum.
Crescit in hoc arbos omnis simul herba frutexque
Et cum Pomona Flora Palesque viget.
Quadrupedum omne genus simul hunc cum piscib. hortu
Ac volucrum pariter, reptiliumque colit.


page 126, image: s170

Denique nil horto desit: bona copia praesto est:
Potus atque cibi suppetit omne genus.

IN PARADISUM REUSNERI IOAN. ORTELIUS.

NUnc Gelasine redi Democrite: fige tropaea:
Laetus tuorum dogmatum
Fige tropaea: licet plures iam cernere mundos,
REUSNERI opella maxima.
Cedat Aristoteles, mentem qui continet uno
Mundo, huius artis nescius.
Porrigat humores, et vitam; mille videbit
Recta arbores enascier.
Admoveat nares, et iustam temperet auram;
Spirare flores sentiet;
Semina dispergat; Cereris se munere, et ipsa
Armenta pascet gramine.
Det venabla, canum silvas indagine cingat,
Venabitur cunctas feras.
Aera det, laqueosve trahat; praedaque fruetur,
Aut avolabunt alites.
Fundat aquas; si non credit; piscesque natabunt:
Piscetur, et pisces edet.
Excavet antra, tenebgrosos inquirat hiatus
Certe scatebunt vermibus.
Inveniet, quodcumque volet Democrite plures
REUSNERI habet mundos liber.



page 127, image: s171

AD IOAN. FRIDERICUM HAINZELIUM.

FAunus amat silvas, hortos Pomona virentes:
Sunt comites Dryades, Flora, Diana, Pales.
Quatot dii divaque colunt, cole iugera mecum
Consita felici IANFRIDERICE manu.
Poma nucesque legens, et glandes arbore multa,
Forte feres pleno plena canistra sinu.

AD IOAN. IACOBUM HAINZELIUM.

FLorum gratus oder nymphis: seu Flora vocari
Seu mavult Chloris, praesidet hisce Dea.
Carpe rosas mecum, florentia lilia carpe:
Ac sertum capiti text IACOBE tuo.
Sed propera: florum brevis est honor, et brevis aetas:
Defloret vita flosculus ipse celer.

AD IO. LUDOVICUM HAINZELIUM.

ARboribus fetos variis, et floribus hortos,
Pro Xenio dedimus fratribus ante tuis:
Accipe tu frugum laetos, olerumque maniplos:
Quos ego, quos mecum dant, LUDOVICE, Dii.
Farra Ceres, custos horti dat oluscula mensae
Lampsacus: utrovis mensa carere nequit.



page 128, image: s172

AD VVOLFGANGUM RECHLINGERUM. PATR. AUG.

PAn custos pecorum; venatrix casta Diana
Quadrupedum: silvis gaudet uterque deus.
Tuta mihi, VVOLFG ANGE, placet venatio: tuta
Cura pecus: si vis, sis comes ergo meus.
Non opus est canibus; non cassibus est opus ullis:
Incidet in nudas praeda petita manus.

AD CAROLUM RECHLINCERUM P.A.

FIstula dulce canit, volucrem dum decipit aucept:
Sed mea vos numquam fistula fallet aves.
Fingere fas nidos, et plumis ova fovere:
Dum facili dulces editis ore sonos.
Aucupor innocuae cantus ego, CAROLE, turbae:
Sic auceps mecum, qui volet, esse potest.

AD IO. PHILIPPUM STIBARUM EQU. FRANCUM.

SCit bene venator saltus venatibus aptos:
Scit frutices auceps callidus, atque plagas.
Caeruleus Glaucus, qui lina madentia ducit,
Scit bene quae multo pisce natentur aquae.
Certior at mecum piscaberis: omnis im uno
Amne tibi piscis, IANE PHILIPPE, natat.

AD GEORGIUM SEBASTIANUM STIBARUM, EQU. FR.

OBscuris silvis, inter spelaea ferarum,
Serpentum fetus, reptiliumque latent.


page 129, image: s173

Inde libro titulus: tibi quem nunc dono GEORGI:
Sunt bona mixta malis, et mala mixta bonis.
Quod nocet, hoc prodest rursus: natura, Deusque
Quod facit omniparens, quis vetat esse benum?

AD STEPHANUM ENDORFERUM PATR. AUGUSTANUM.

SEria cum tractent alii, mihi ludere, quaeris,
Cur libeat? ludus non malus omnis erit.
Sed bonus hic ludus, sed honestus, et utilis esto:
Quo, veluti somno, dum licet, usque sruar.
Alea sunt quos blanda iuvet, turpisque fritillus:
Ludere nec nucibus, nec placet aere mihi.
Me iuvet Aoniis potius colludere nymphis:
Sic mihi, quaetracto, seria ludus erunt:
Si sapis, hoc etiam mecum STEPHANE utere ludo:
Ludus non damnum, sed dabit site lucrum.

AD DAVIDEM VVOLCSTENIUM.

DUm te pulchra tenet iucundo villa recessu,
Ac circumfusis undique cincta iugis:
Me tenet urbs optbus divos censuque viruque:
Caesaris AUGUSTI quae bene nonten habes.
Vivitur immodico mihi prima labore iuventa:
Nec vacat a curis hora diesque mihi.
Urget lux noctem, lucem nox urget, et hora:
Aere vix hausto cor recreare datur.
Carminibus mea fata levo: sic fallo labores:
Lumina nec somnus, nec cibus oraiuvat.


page 130, image: s174

Fortunate nimis, strepitu semotus ab urbis,
Otia securi mollta ruris amas.
Gaudia iucundae carpis felicia vitae:
Nec turbant somnos cura laborque tuos.
Dum licet, herbosis in vallibus, abditus umbris
Concinis argata carmina blanda chely.
Umbriferi colles iterant, vallesque sonorae:
Dulcisonam repetunt unda nemusque melos.
Accinit arboreis ales tibi tecta sub umbris
Daulias, ac querulos integrat ore sonos.
Si mereor, nec vana precor, sic ducere vitae
Corde mihi liceat liberiore dies.

AD N. REUSNERUM MATTHAEUS FROBENIUS.

CLare vir, et docta lumen REUSNERE Lavinga:
O decus et partii famaque lausque soli:
Consortes patriae binos, tibi sangune iunctum
Unum, si cupias forte, videre potes.
Sanguine iunctus ego, consorsque GEORGIUS alter,
DOROTHEE thalamo cui mea iuncta soror.
Ergo si fuerit tibi nos accedere visum;
Stgnificet verbis nuntius iste tuis.
O commune bonum patriae! te nostra videndi
Flagravit studio mens utriusque diu.



page 131, image: s175

AD MATTHAEUM FROBENIUM N. REUSNERUS.

GRatus amor vester: conspectus et ipse futurus
Gratus: et est patriae sic quoque gratus amor.
Quam vos excipio accipioque lubens, mea pectora cara!
Municipes patriae vos amo sponte meae.
Littera sit testis: res ipsa docebit: adeste:
Nempe patet vobis ianua tota domus.

AD ADAMUM KITLIZIUM BARONEM.

SIRCQUITII colitur mihi pagus avitus, ab urbe
Qua proculbaud LEORIS BOBERA sulcat agros.
Illic sector ego Dryades cultasque Napaeas:
Quas proavos isthic scis coluisse meos.
Si tibi gratus amor meus ac convictus habetur:
Sospite te celer huc confer ADAME pede.
Ferque sales tecum, veneresque, iocosque: vicissim
Cum Baccho Cererem cella penusque dabit.

AD PATRIAM.

PAtria municipum LEORIS, mea patria cara;
Qua rigat Elysios BOBERA pulcher agros.
Ecquid laeta tui mulcet te gloria vatis?
Nam decus et nomen glorior esse tuum.
Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo:
Me quoque tu gaude, Patria, vate tuo.
Condita ima tibi (sic reor) est vigesima messis:
Ut careo, LEORIS, et, patriaque domo.


page 132, image: s176

Flumina Danubii colo dum, Rhenique bicornis:
Mutavit fulvas extera terra comas.
Quod si me reducem refoves, et fronte serena
Excipis, en adsum: sin minus, ipsa vale.

AD ADAMUM CLOSIUM.

CLOSI, Pieriae decus caterivae:
Coram quem toties videre vivum.
Optasti: tua quod docet tabella:
Coram si cupis hunc videre, adesto,
CLOSI, Pieriae decus catervae.

AD N. REUSNERUM ADAMUS CLOSIUS

VIdi animo, ingenuos expressa in imagine vultus:
Et vivum volus saepe videre virum.
Contigit: at nimium brevis est optata voluptas:
Optima prima fere sic fugitiva volant.
Quam vellem tecum reliquum consumere vitae:
Ut mihi vita brevis, sic quoque dulcis eat.
Mira tuo sic integritas in pectore regnat:
Alloquio comi lingua diserta fluit.
Quid loquar, ingenio bona quas natura beato
Inseruit dotes innumero namero?
Carmina proveniunt facili fluitantia vena:
Clauditur et modulis res bona quaeque bonis.
Tu nodosa tenens, et sancta volumina legum,
Iustitiae columen grande futurus eris.
Haec etiam ad summos aditum peperere Monarchas:
Principibus laus est vera placere viris.


page 133, image: s177

Augeat ergo tuos numen caeleste labores:
Utque diu possis scribere, vive diu.

AD PAULUM MELISSUM.

QUaerebant, cur me Leorinum, PAULE, vocasses?
Respondi, LEORIS patria cara mihi:
Montibus hirsutis quae nutrivisse leones
Creditur: urbis abhuc obtinet armaleo.
Sive tamen patriam, seu spectes nomen et arma:
Seu LEORINUS ego, seu LEONICUS ero.

AD CHRISTOPHORUM REUSNERUM. FR.

SIRCQUITIUM supra pagum notissima quondam
Arx iacet, excelso conspicienda iugo:
Quam TOLLEST ENIAM patrius vocat incola: fama est
Olim praedones hanc coluisse feros.
Illic et Dryades habitant, cultaeque Napaeae:
Naiadesque suis BOBERA mulcet aquis.
Contigit heredi patriorum quando bonorum
Illa tibi: sumptu reffice quaeso tuo.
Sic veterem famam generi renovare paterno,
Atque tibi poteris conciliare decus.

AD N. REUSNERUM GEORGIUS FROBENIUS.

BOBRA quidem spatiis longinquis distat ab ISTRO:
At distant tanta non duo corda via.


page 134, image: s178

Est aqua, quae vocem duo flumina cogit in unam:
Est amor, hic unum nos facit esse duos.

AD GEORG. FROBENIUM N. REUSNERUS.

BOBRA quidem longe celebri superatur ab ISTRO:
Nec tu me, nec ego te superabo fide.
Flumina tot gremio pontus complectuur unus:
At certare duos nos facit una fides.

AD PAULUM CONSTANTINUM PHRYGIONEM.

DUm rapidus torret sitientes Sirius agros
Et Sol Herculei terga Leonis habet:
Ingenii vires recreare, labore remisso
Me iuvat, et modica PAULE quiete fivi.
Quod caret alterna requie, durabile non est:
Membra quies renovat, fessaque corda levat.
Sic ferus Alcides clavam posuisse cruentam
Fertur, et invicta fusa tulisse manu.
Nec spiens semper fuit, aut facundus Ulysses:
Errantes tenuit per mare saepe rates.
Bella nec assidue gessit violentus Achilles:
At cithare lusit saepius atque lyra:
Tempestiva graves levat intermissio curas:
Attenuat nimius corpora fracta labor.



page 135, image: s179

AD MARCUM GERSTENBERGIUM [correction of the transcriber; in the print GERSTENGERGIUM] I. C.

FUndi primitias mihi Marciani
Misisti leporem: tibi iam remitto
Fundi laudemiam aureoli leporem,
Disertissime MARCE pater leporum.
Ecquid misero [gap: Greek word(s)] ?

IN FERTILITATEM COPIAE REUSNERIANAE. CHRISTOPH. VVINERUS.

NUnquam stat sterilis, semper tua parturit arbor:
Semper alit frondes, pomaque semper habet.
Ver nullum sine fronde tibi, sine fructbus exit
Autumnus: semper sed tua Musa parit.
O decus immortale sacrae REUSNERE Camenae:
Instar tu CORNUCOPIAE es Aonidum.
Index doctrinae varius, rerumque bonarum:
Doctorumque velut BIBLIOTHECA virum.

AD CHRISTOPH. VVINERUM.

QUid COPIAECORNV, VVINERE, Musaruns
Me nomine obsecro arrogante compellas?
Musarum Amalthaeon penes me apisci fas
Haud est cuiquam: friget in foro Musa,
Ac iudicum subselliis: severo nec
Consortio martis forensis haec gaudet:
Cum Marte Musis haud neigocii est quicquam.



page 136, image: s180

AD N. REUSNERUM GEORGIUS OBRECHTUS.

ACcipe, quos profert sterilis vindemia botros:
Accipe, quae gignit semina tristis ager.
Quid mirum, tenues adverso tempore fructus
Nasic? fecundos tempora amica ferunt.
Ergo ubi fausta Ceres, felix ubi regnat Iacchus:
Accipies pleno munera iusta sinu.

AD GEORGIUM OBRECHTUM N. REUSNERUS.

TRistis ager, sterilis nova sit vindemia quamvis:
At messes laetas fert, gravidosque botros.
Quid fiet? si fausta Ceres sit, et uber Iacchus:
Et pleno cornu Copia ditet agros.
Parce tuos fructus contemnere: parce, GEORGI,
Ingenii fetus extenuare tut
Nam genium dat Musa tibi, dat Suada leporem;
Et te sacra Themis iure madere facit.
Tu contra cape dona, mihi quae torva Diana,
Venatrix nemorum, nuper in urbe dedit.
Sed vereor, ne dem Baccbo sic vina falerna;
Et mel Aristaeo, farraque Triptolemo.

AD N. REUSNERUM GEORGIUS OBRECHTUS.

QUam mihi dixisti nuper, REUSNERE, saelutem;
Hanc tua cum Music Cynthia missa dedit:


page 137, image: s181

Ac simul, in propriis cepit quae munera silvis,
Tradidit, ingenii clara tropaea tui.
O quoties silvas avibusque ferisque refertas
Extulit, et mentis pascua laeta tuae!
Sed non haec veteres petiit festina penates:
At petiit silvas ingeniosa meas.
Extendit casses, latratoresque molossos
Disposuit, catulis et loca caeca subit.
Pincipio confixit aprum: mox cassibus haedum
Excepit: graviter post agitata, nihil.
Hinc irata mihi, silvas exosa tenaces,
Ad proprios voluit maesta redire lares.
At detenta, novos et sumere iussa labores,
Paruit: in silvas et pharetrata redit.
Quid factum? lepores (dictu mirabile) plures
Prostravit subito, continuitque parum.
At propere rabidis hos invadentibus ursis,
Ereptos iterum questa repente fuit.
Mox ego corripui pharetram, venabula, fustes:
Ac celeri torsi plurima tela manu.
Ursos amovi: lepores sine fraude recepi:
Sic favit coeptis candida Diva meis.
Ergo quae primo tua culta Diana labore
Comprendit, nostro quaeque labore tulit;
Accipe, non placidae felicia pignora mentis,
Sed fractae, meritis nec bona digna tuis.
Post ubi tranquillo spir abunt sidere venti,
Plura dabo; forsan et meliora dabo.
At nisi, quae possunt solum te digna videri,
Munera nulla feres, munera nulla feres.



page 138, image: s182

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII HESPERTUSA.

AD VVOLFGANGUM GUILIELMUM COM. PALATINUM RHENI, PHIL. LUD. F.

MEns fuerat Patri Patria has quoque mittere nugas,
Inclite Dux, matris gloria, patris amor.
Mox Phoebus: Ne sic in publica commoda pecces:
Carmina quin soboli mitte legenda Ducis.
Carmina sum iuvenilis opus iuvenilia mentis:
Principis haec melius nunc schola docta leget.
Seu legis illa tamen, seu non legis,inclite Princeps:
Sat scripsisse mihi, sat sit habere tibi.
Si placide excipias, tam te legisse putabo
Credulus, et dicam sic meruisse legi.

AD HESPERTUSAM.

SI pater est Atlas, si patruus Hesperus: ille
Caelum, sed caeli frater hic alter erit.
Seu vis ergo patris, patrui seu nomen habere
Irradia libris HESPERA Diva meis.
Sic caelo mea Musa micabit, ut Hesperus, alto:
Splendidior radiis facta subinde tuis.



page 139, image: s183

AD PHILIPPUM LUDOVICUM COM. PALAT. RHENI.

SI quae doctrinae laus est in Principe: sacrae
Si fidei, si quae gloria iustitiae:
Magna tua est merito laus, Princeps inclite, magna
Gloria, non ullo commoritura die:
In quo doctrinae decus immortale refulget,
Ac fidei pariter, iustitiaeque sacrae.
Felicem populum, cui princeps imperat iste;
Mente sedet cuius tam veneranda trias.

AD LUDOVICUM PRINCIPEM VVIRTEBERGICUM.

SIt quamvis bona, non omnis fert omnia tellus:
Alterius gens sic altera poscit opem.
Lydia sic aurum, sic aes ferrumque Corinthus,
India sic nitidum sponte ministrat ebur.
Sic fruges Libye, vites Campania, poma
Media, sic mel fert Attica terra bonum.
At tua, Dux LUDOVICE, tibi fert omnia tellus:
Quamque potest, aliis fidae ministrat opem.
Dives opum tellus, pecoris quoque dives et agri:
Magna potensque satis censibus, atque viris.
Illic arva Ceres, iuga Bacchus, pascua Phoebus,
Pan campos, silvas sponte Diana colit.
Ipsa Pales herbas pecori, lac sufficit agnis:
Et saltus Dryades Oreadesque colunt.
Turrigera Cybele caput hic onerata corona
Cernitur, et Nymphis Gratia iuncta suis.


page 140, image: s184

Quid latices memorem sacros, Baiasque salubres?
Quid venas ferri, quas parit omne solum?
Sunt haec magna quidem: sed longe maxima; terram
Quod colit banc sancta cum Pietate Themis.
Quodque duci dominata bono, tustoque, pioque;
Longaeva fruitur sic bene pace domi.
Dii te semper ament, Princeps LUDOVICE, simulque
Prole patrem faciant te seniore senem.

AD CHRISTIANUM DUCEM SAXONIAE.

SCilicet est aliquid peregrinas visere terras:
Otia nec vitae desidiosa sequi.
Magnus amor patriae sit quamvis, magna voluptas:
Fama peregrino maior ab orbe venit:
Maior honos, rerum venit experientia maior:
Si modo non animus deficit inde bonus.
Cernis, ut Aeacidae virtus et Iasonis alta,
Facta sit externo clara sub orbe magis!
Cernis, ut Alcidae vivat super aethera virtus:
Tot domuit victor qui fera monstra foris!
Quid loquar, exemplum regis sapientis, Ulyssem:
Tot mala qui passus, totque pericla fuit?
Dum mares hominum multorum discit, et urbes
Providus: atque annos errat in orbe decem.
Talis et Augustus Caesar, Germanicus olim
Talis erawt: magnis clarus uterque viis;
Traianusque, animisque potens Adrianus, et armis:
Iactatus terris saepius, atque mari.


page 141, image: s185

Sic tu, Saxoniae princeps generose potentis,
Qui bene de CHRISTI nomine nomen habes:
Dum liceat, magnas mecum spatiare per oras:
Quas triplex mundi machina cumque tenet.
Si non has oculis, at cernere mente licebit:
Felix, qui celeri plurima mente videt.

AD OTHONEM HENRICUM COM. PAL. RHENI.

PRinceps eloquii, studiorum Graecia mater
Quae fuit: armorum laude togaeque potens:
Quae fama, quae doctrina, quae floruit arte:
Terrarum victrix, imperiique domus:
Quam miseranda iacet, saevo dominata tyranno;
Barbarico, praeter spem, modo pressa iugo.
Pro studiis iam barbaries, pro ture tyrannis,
Impietas regnat pro pietate furens.
Troia potens, Argosque iacet: iacet alta Corinthus:
Atque Mycaenarum gloria magna iacet.
Quid memorem Thebas? quid Athenas, Palladis arces?
Quarum vix restat nominis umbra levis.
Tempus edax rerum sic omnia versat in orbe:
Et sors, quae sibi iam cuncta licere putat.
Deplorare libet gentis tot damna Pelasgae:
Quae fuerant urbes, rudera sola vides.
Sed vidisse semel, satis est tibi forte viator:
Admonitu tanti cor dolet usque mali.
Tutius est animis veteres lustrare ruinas:
Si lustres oculis, iam lacrimare potes.


page 142, image: s186

Sis comes OTHENRICE mihi, dux inclite, comis:
Gaudia praeteritus fert sua saepe dolor.

AD FRIDERICUM COM. PALAT. RHENI.

QUi videt Italiam, totum simul hic videt orbem,
Complexuque suo quic quid hic orbis habet.
Patria cunctorum populorum scilicet una:
Terrarum genitrix haec, et alumna fuit.
Imperii, divumque locus; frugumque repertrix:
Princeps eloquii, iustitiaeque parens.
Hic est urbs Venetum dives, Ligurumque superba,
Insubriumque potens: hicque Ravenna vetus:
Splendida Parthenope, Florentia bella, feroxque
Felsina, et hic opibus maxima Roma idcet:
Sexcentaeque aliae magnis virtutibus urbes:
Quarum scripta liber nomina parvus habet.
Quas pede dum fausto, Princeps FRIDERICE, peragras:
Cultaque tot magno pectore regna subis:
Magna tibi rerum prudentia, magnus et usus:
Hinc virtus, hinc et gloria magna venit.
Si placet, has iterum mecum iam carpe per urbes
Sospes iter: non hic vis metuenda Noti,
Aut Boreae: non nix, aut aestus Solis, et imber:
Nec fraus latronis, nec maris ira feri.
Fors iuvat exhausti quoque te meminisse laboris:
Nam sua qui narrat iam mala, victor ovat.
Eia age laetus adi mecum pede regna secundo
Itala: sisque viae duxque comesque meae.



page 143, image: s187

AD CAROLUM COM. PALATINUM RHENI.

MAxima terrarum regio Germania, certat
Cum Latio; factis, et pietate potens:
Atque potens armis, et censu magna, virisque:
Terrarum caput est, imperiique domus.
Fertilibus campis, et apricis collibus uber:
Salitibus et laetis, fluminibusque vagis.
Quid memorem pagos pulchros? quid castra? quid urbes?
Et quid munifica structa Lycea manu?
Cetera quid memorem? quibus omnibus Ausonis ora,
Si te non potior, par tamen esse potest.
Par utriusque decus: cultae par copia terrae:
Par honor: inventis utraque clara suis.
Si dubitas, urbes utriusque videre licebit:
Et mecum longas ire redire vias.
CAROLE, lustrasti Germanas hactenus oras:
Itala lustrabis quum sola, tempus erit.
Monstrat iter liber hic: seu regna subire Latina;
Seu lubet emensas anticipare vias.
Quem tu iucundo (quod iam facis) accipe vultu:
Sospes eas, quo vis, sic redeasque precor.

AD VVOLFGANGUM, ET CAROLUM RECHLINGERUM PATR. AUG.

PEr varios casus, per tot discrimina rerum,
Dum longas Ithacus itque reditque vias:
Sirenum voces, et Cinces regna relinquit:
Blanda nec Atlantis tunc remoratur iter.


page 144, image: s188

At sociis Circe dum pocula foeda ministrat:
Excors, et turpis sus fit hic, ille canis.
Quid monet hoc, VVOLFGANGE, rogas, et CAROLE, fratrum
Par bene compositum: dicere nempe volo.
Si vos laus, et fama iuvat; virtutis amore,
Difficiles pigeat ne superare vias.
Si nihil infesti durus vidisset Ulysses:
Forte magis felix, at sine laude foret.
Sed blandae mortes Circes, et gaudia dira
Sirenum, celeri sunt fugienda pede.
Nempe libido furens, et non concessa voluptas:
Scilicet haec homines efficit usque feros.
Quam circum volitat nigris infamia pennis:
Et dolor, et si quid tristius esse potest.
Forsan avet mens praetrepidans quoque vestra vagari:
Ac pes iam studio laetus utrque viget.
Este mei longum memores: comitemque libellum
Exiguum magnae semper habete viae:
Dum longe simul a patria vos urbe profectos,
Diversos unum rite reportet iter.

AD IO. GEORGIUM GUILIELMUM, ET VVOLFG. CHRISTOPHORUM A ROTENHAN.

IANE palatinae cultor studiose Minervae;
Et parili fratres vos pietate duo:
Pannonicos tractus, et Norica rura videre
Si cupitis: comites (nam licet) este mei.
Non opus est rheda, nec equis, nec flumine magni
Danubii: pedibus nec via facta placet.


page 145, image: s189

Saltem animis opus est aequis, cupidisque doceri:
Et satis est, terrae scire marisque vias.
Scire hominum mores satis est: contraque vagari
Turpe diu: vacuum deinde redire domum.
Caelum, non animum mutat sic mobilis hospes:
Indocilis rerum semper, et arte rudis.
Multas per gentes, et multa per aequora vectus
Stellio, semper iners est, similisque sui.
At vos, quis melior mecum sententia cordi est:
Per freta, per longas si datur ire vias:
Ferte animos dociles, virtutis et artis amantes:
Et mores vigili mentenotate bonos:
Quic quid et eximium, quic quid laudabile, quicquid
Utile: quisque putet protinus esse suum.
Sic peregrinari melius nos possumus una:
Si praesens numen mite secundet iter.

AD GEORG. VVOLFGANGUM, ET SEBASTIANUM A VVELVVARTH.

SCire vias maris, et caeli, terraeque meatus:
Tempora, res, mores, factaque nosse virum:
Credite, divini est animi, et iucunda voluptas:
Hinc decus, hinc virtus, hinc bona fama venit.
Sed non, in patriis aevum qui transigit agru
Mollis inersque, vias seit maris atque poli.
Magna voranda via est: magnus labor usque ferendus:
Non calor, aut frigus, non gravis imber erit.
Saepe malus lectus dabitur, mala coenula saepe:
Saepe fanes vobis, saepe ferenda sitis.


page 146, image: s190

Felix, qui cupidos animos ratione gubernat:
Aut paret monitis, consiliisque bonis.
Sirenes Ithacus surda ceu praeterit aure:
Et sociis aures obstruit arte suis.
Sollicita, FRATRES, vos haec ita mente notate:
Si quando longum suscipietis iter.
Tunc comes esse potets longarum, duxque viarum,
Magnus et hic usu, parvus et are liber.

AD VVOLFGANGUM GUILIELMUM, PHIL. LUD. F. COM. PALAT. RHENI.

TE tua commendat quamvis, Dux inclite, virtus:
Ac spem doctrinae vis generosa facit:
Patria te doctrina tamen virtusque subinde
Concitat, et famae spem melioris alit.
Est tibi sitque precor genitor per saecula multa,
Laudatos inter primus honore duces:
Qui proavos atavosque refert, piet ate fideque
Egregius, sine qua non viget ullus honos.
Hunc tibi proponis, factisque effingere discis:
Tam fidei sanctae, quam pietatis amans.
Moribus ingenuis artes adiungis honestas:
Conduplicas animi nobilitate genus.
Exemploque tuo facit hoc Germanus et ipse
Aemulus, AUGUSTI qui bene nomen habet.
Felicem merito sobole hac felice parentem:
Cum laus heredes repperit ista suos!



page 147, image: s191

AD MELCHIOREM IAEGERUM A GERTRINGEN CONSIL. VVIRTEBERG.

TEcciacas si vis subito reptare per urbes,
Castraque cum domibus celsa videre sacris:
Faxo equidem, subeas ut in una molliter hora
Haec loca: si renuas haud comes esse meus.
Plana via est, expersque metus, omnisque laboris:
Fis compos voti, si legis ista, tui.
Sis dux, o IAEGERE, bonus, sis fidus Achates:
Nempe bonum comitem dux facis ipse bonus.

IN URBES PROVINCIAE VVIRTEBERGICAE.

STUCCARDA aeripedum quondam fuit hortus equarum:
Tecciaci nunc est regia celsa Ducis.
Altera pone subit, Nicro qua confluit amni
Amera, tot doctis clara TUBINGA viris.
Hinc NURTINGA ferax; hinc et KIRCHAEMIA Tecce
Proxima: et acropolis cernitur URACHII.
Et GOEPPINGA, acidis ubi fons uberrimus undis,
Aegrotis medicam cruribus addit opem.
CANTHROPOLISque, Ducis quae proxima subiacet aulae
Tecciaci, frugum mater, alumna meri.
Castraque SCHORNDORFI triplici circumdata vallo:
Cultaque VINSBERGAE moenia vite bona.
BACNAque grata domus Cereri, BRACCHAEMIA Baccho:
Coctilibus muris oppida tuta satis.


page 158, image: s192

VINADA cum LAUFO, felicibus obsita pomis:
Atque suis praestans urbs BETICAna bonis:
Ac vini NEOPYRGRA potens, VVAIBLINGA que frugum:
Et cui MARS nomen, BACCHUS et ipse dedit.
Tum GRIENINGA magis frugum, quam fertilis uvae:
Gui VAHINGA ferax, et LEOBERGA subit.
Praedicat et BEBLINGA suas, HEREBERGAque laudes:
VVILDBERGUM patrias, GALBAque iactat opes.
SVLZAque praeterea, salsa mirabilius unda:
Quae sapidum aeterno percoquit igne salem.
Ac pomis ROSEBERGA, BALINGAque vitibus uber:
Et cum DUTLINGA, DANUBIANA domus.
SCHILTACHIUMque potens, quondam Ducis inclita sedes;
Cui se cum HORNBERGA iungit ACANTHOPOLIS.
Iactat opes MINSINGA suas, HEDENHAEMIA iactat:
Et quae de BLAVI nomina FONTE trahit.
Quid referam THERMAS positas in valle FERINAS;
Aegris qua Paenace balnea sacra parat?
Cetera praetereo VVirtbergidos oppida terrae:
Quae Nicer, et rapidis Oenus oberrat aquis:
Aut quae piscosi lenis secat unda Nagolti;
Aut Alba, aut vitreo Cynthius amne rigat.

IN ARCES VVIRTENBERGICAS.

MOenibus adstructas arces tibi nolo referre:
Montibus impositas sit memorare satis.
Talis ab aerio prospectat vertice nubes
ASPERGA, et muri NEIFFA superba suis.


page 159, image: s193

Talis Kirchemii stat TECCA in montibus: olim
Arx ingens, areis nunc manet illa locus.
Talis et ACHLA iacens frondoso in vertice montis;
Iugera vicinus qua Rutelingus arat.
Talis in Hegovia, tectis sublime TVELLUM:
Immet, et caeli vertice templa petit.

IN COENOBIA PROVINCIAE VVIRTEBERGICAE.

TEcciacas aedes inter DENCDORFIA sacras
Eminet: et voto par BEBENHUSA suo.
Hinc Bacchi MAULBRONNA parens, HIRSOVIA frugum:
Ac dives ferri REGIA FONTIS aqua.
Et quae Brentiacis celebratur ANHUSIA truttis:
Ceu mullis, BLAVIFONTIS amoena domus.
LORCHAque dives agri, quam Remisus alluit amnis:
Cultaque ADELBERGAE templa domusque sacrae.
MURRHARDUMque potens, et amoena valle beatum,
Murrhus qua riguum perfluit amne solum.
ALBAque cum FANO Divi sociata GEORGI:
ALPERSBACHANAE quod comitantur opes.

AD FRIDERICUM ET PHILIPPUM PRINCIPES NORVEGIAE, DUCES HOLSATIAE.

DUm procul Alsatica iuvat hinc regione profectos,
Rursus ad Holsaticos vos remeare lares:
Inclite Dux FRIDERICE, et tu Dux clare PHILIPPE:
Quos ego, ceu terrae numina magna, colo:
Pro Xeniis magni non offero ponderis aurum,
Aut gemmam, Eoi quam maris unda parit.


page 150, image: s194

Aurea sunt regum, vel gemmea munera: nec fas
Principibus tenues est ea dona dare.
Paucula sed vobis pro munere carmina mitto:
Mixtaque cum lacrimis haec pia vota piis.
Cetera cum desint, haud vota fidelia desunt:
Et reor eventus sic habitura suos.
Accipite o animis laetis, et fronte serena
Perlegite haec animi tam pia sensa mei.
Sic quo fata vocant, pariter vos sidere dextro
Ducant, atque regant fata benigna viam.

AD NICOLAUM HAGIUM EQU. HOLSATUM.

TV quoque cum patriae ducibus (sic addecet) HAGI
In patriam cupidus docte redire paras?
Ire paras, febris mala quamvis aggravat artus:
Febris onus longae grande futura viae.
O factum mele! Sed pietas patriaeque ducumque
Urget amor: febris torquet at ipsa magis.
Quid tibi cum Musis et alumnis, pessima Febris,
Musarum? procul hinc o procul ipsa fuge.
Quin age Febris abi nimis ebeu corpore lasso:
Quarta tribus furiis addita nempe soror.
Et tu, Phoebe pater vatum, sis dexter, et aegro
Sis opifer: medic ae quippe repertor opis.
Et vos o Musae, vos si medicamina nostis,
Ferte salutari pocula mixta manu.
Pocula Pegasei miscete salubria fontis:
Hoc decet, et fas est: Vester alumnus hic est.


page 151, image: s195

Scilicet his votis ego iam te persequor HAGI:
Pignora quae fidei sine tibi certa meae.
Ipse viae Deus esto comes, medicusque: quid optem
Amplius? hoc medico, hoc et duce sospes eris.

AD CHRISTOPHORUM AB HUNICKE EQU. HOLS.

DUm patrias comitaris ad roas fidus Achates,
CHRISTOPHORE, Holsaticos, pignora cara, Duces:
Te tot ego votis abeuntem prosequor ultro:
(Sim quamvis abitu tristis, Amice, tuo)
Quot ver habet flores, quot aristas fertilis aestas:
Poma quot autumnus roscida, Bruma nives.
Isospes, variosque viae circumspice casus:
Sis memor oro mei, sum memor ipse tui.

AD OTHONEM ET BENEDICTUM QUALIOS EQ. HOLS.

COmmunis ceu terra parens est omnibus una:
Unus sic pater est omnibus ipse Deus.
Cur non una fides, et amor nos copulet unus?
Namque parens nobis terra, pater Deus est.
At quam vis nos dissociat iam terra Deusque:
Associat rursus nos amor atque sides.
Sic sidei servate precor constanter amorem:
Quodque amo vos, grata me redamate vice.



page 162, image: s196

AD REINPRECHTUM POLHEMIUM BARONEM ACAD. SALANAE RECTOREM.

IMperio dignus, qui paret et ipse libenter:
Quique regit semet, rex cluet ille bonus.
Sic quoniam REINPRECHTEregi et parere regenti
Gaudes, et custos legis es ipse bonus:
Imperio cneset te dignum Academia nostra:
Cui det Apollinei sceptra tenenda gregis.
Et merito; peitas, doctrina, modestia, virtus
Hoc iubet, et generis splendor honosque tui.
Primus et haud fasces geris hac de gente: Lyceis
POLHEMIOS mos est imperitare vetus.
Sceptra SIGISMUNDUS patruus sic gessit honora,
Qua stant Albiacae structa theatra scholae.
Leucorei sic CYRIACUS Roseique Lycei
Auspiciis meruit sceptra beata bonis;
Sic Antenorei VVOLFGANGUS sceptra Lycei
ANDREAS fida rexit eburna manu.
Sis bonus o felixque, BARO generose: novoque.
Imperii gaude laetus honore tut.
Sis bonus, et sceptris felicibus utere sospes:
Sit memor officii te duce quisque sui.

AD TERPSICHOREN.

TV citharam pulsas, et ducis laeta choreas
TERPSICHORE: tecum turba novena salit.
Applaudit puer et virgo, iuvenesque senesque:
Fallor? an hinc facti nomen Appollo dedit.


page 163, image: s197

Ludere namque tibi chordis est dulce, chorisque:
Ac saltare sacro carmina docta gregi.
Per loca saltanti vaia, o mihi carmina salta
MUSA precor: brevior sic via semper erit.

AD LAURENTIUM LUDOVICUM SIBELONIUM.

Quid miraris, amicult tabellas,
Minutas, breviusculas, tenellas
Quando conspicis ac legis tabellas,
LAURENTI LUDOVICE Sibeloni,
Dulci nectare dulcior sodalis?
Non has Rhetica mittit urbs ab Istro
Germano: tuus en, Deo favente
Dulcis, candidus, integer, fidelis
Devenit patrios lares sodalis:
Quos nunc incolit, omnibusque ferme
Horis basiat atque suaviatur.
O dulces mihi basiationes!
O dulces patriae suavitates!
Quid iucundius est solo paterno?

AD SODALES.

QUid me quid frustra retinere paratis, Amici?
Amplius haud longas fert via longa moras.
Vivite, dilecti mihi vivite semper Amici:
Corpore longinquus, corde propinquus ero.
Non alios sitiens hinc iam proficiscor amores:
Officii ratio me iubet esse domi.
Me mea fata vocant, vocat et Ducis aequa voluntas:
Quic quid habet cari lar meus omne vocat.


page 154, image: s198

Salvete o iterum atque iterum salvere Sodales:
Grataque sie vobis nominis aura mei.

AD IOAN. REYMANNUM.

ACcipe Germanis saltata poemata terris;
Quae tibi per longas do modulata vias.

AD HIERONYMUM OSIUM P. L.

QUod tua non iterum penetralia nuper adivi:
Urbs qua Tiberii Caesaris ampla iacet:
Pollicitis frustra me non lusisse putabis:
Magna fuit subitae iustaque causa viae.
Vix ubi pars horae quadrans effluxerat; orae
Solvimus applicitam fune tenace ratem.

AD NICRUM DE IOAN. IACOBO ET IOAN. LUDOVICO HAINZELIIS FR.

FLave Nicer, gratam qui Musis alluis urbem,
Ac leni vitreas murmure volvis aquas:
Pande sinus, valles decoratas pande racemis:
Graminibus que solum fertile cinge novis.
Pieridum iuvenes stipatos excipe coetu,
Qui morum exornant nobilitate genus.
Excipe: sic Remisus, sic Coccius augeat amnem:
Sic Iaxi numquam destituaris aquis.
Sic salices crescant lentae ribi semper, et alni:
Quaque ruis, placide sic diuturnus eas.



page 155, image: s199

AD CONRADUM CAROLUM HEHLIUM, ET RAYMUNDUM HERMANNUM, PATR. AUGUST.

IBitis, et patriae linquetis dulcia rura,
Quae Licus undoso Rheticus amne secat.
Ibitis, et Musas dulces recoletis Ephebi,
Dum licet, ac tempus vos iuvenile sinit!
Nec vos divitiae retinent, nec splendida tecta!
Nec patriae dulcis vos remoratur amor!
Sed neque vos genitor, nec vos dulcissima mater,
Flectit ab incoepta nunc retrabitque via!
Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes,
Ac mentem studiis excoluisse iuvat:
Otia securae nec mollia quaerere vitae:
Deliciisve males perpetuare dies!
Laudo, nec invideo tantum virtutis amorem:
Altius hoc vitiis nobile pectus amo.
Ite bonis avibus, quo vos vocat ardua virtus:
Ite: quid exiguum vos remoretur iter?
Ite: quid externas pigeat vos visere terras?
Aut grave sit patriae vertere dulce solum?
Multa manent, ut spero, viae vos commoda tantae:
Sospitis ac reditus gaudia multa manent.
Sit Deus ipse viae comes, opto, duxque reduxque:
Sit, precor, aed coeptas utilis aura vias.



page 166, image: s200

AD MOENUM. DE IOAN. GEORGIO, GUILIELMO ET VVOLFG. CHRISTOPHORO A ROTENHAN, EQU. FR.

MOene pater, Francae non ultima gloria terrae;
Palmite frondenti iuge recincte caput:
Quem Bromius, quem flava Ceres amat, atque Diana:
Et cui navigerum Rhenus adaug et iter.
Omine tres laeto, RUBIGALLI nomine, fratres
Faec intrent reduces iam tua regna, precor.
Quos plenos tandem studiorum rite bonorum,
Ad patrios ducit VVOLFIUS ipse lares.
VVOLFIUS ingenio praeclarus et arte magister::
Indecores non hos esse querere tibi.
Dignus amor dignis debetur amore Camenis,
Et quos hae dignos rursus amore putant.

AD RUPERTUM A STOZINGEN SAC. CAES. MAIEST. A CONSILIIS INTIMIS.

SAxonici SPIRA legatus ab urbe regressus
Principis: Ac mediae per iuga Franconiae:
Silvicolas inter Faunos et Oreadas altas,
Quadriiugis celeri tramite raptus equis:
Moenia dum Tubaris quoque transeo, palmite multo
Consita, Teutonici cognita sede Ducis:
Spes fuerat me posse tuos iam cernere vultus,
RUPERTE, o Clarii magne patrone chori.


page 167, image: s201

Austriaco sed enim te nuper ab orbe profectum,
Isto fama fuit iam residere loco.
Absens urbe tamen magno cum Rege, negasti,
Praeter spem, vultus posse videre tuos:
Quos animo toties vultus et pectore vidi:
Fas est hand oculis ergo videre meis?
Spes redieus incerta tui: mora et omnu adempta
Iam mihi; Saxomci quem vocat aula Ducis.
Interea laeto te carmine Musa salutat.
Laetior aspectu Musa futura tuo.
Atque patrocinium notae optat nobile causae:
Fortunaeque favet semper amica tuae.
Laetaque Nestoreatibi fata precata senectae,
Iam relegit campi liberioris iter.

AD IOANNEM PARSIMONIUM ABBATEM HIRSAUGIVM.

FICtorum vetus illa gens deorum
Cultrix, hospitibus lovem faventem
Finxit: quem XENIVM vocavit, atque
Summa relligione consecravit.
At tu Iuppiter ille, PARSIMONI,
Sis o sis mihi magnus Hospitalis:
Qui, quos excipis, hospites amicos
Tractas comiter, atque perbenigne.
O mentem Iovis hospitis serenam!
O sedem aureolam tuam hospitalem!



page 158, image: s202

AD CONRADUM DINNERUM I. C.

VOce salutandus POSTHI simul atque MELISSI.
CONRADE o Clarii pulcher alumne chori:
Idem iuris alumne sacer, Sophiaeque dicesque:
Alloquii fac sit copia quaeso tui.
Sique placet, tenuis mecum cape fercula cenae:
Quaeque hospes dederit, consule facque boni.
Foedus amicitiae sic istud, ut opte, futurum est
Forte novae, cuius non abolescet honos.
Accipe daque fidem modo prompius amicus amico:
Atque fide plenas accipe daque manus.

AD IOANNEM AUNERUM SEBUSIANUM.

SIquis erit, patriae qui forsan amore teneri
Turpe putet, scopulo durior esse potest.
Magnus amor patriae, dulcedo magna beate:
immemorem quemquam vix sinit esse sui.
Magna fuit virtus Ithaci, prudentia magna:
In patrios arsit non minus ille lares.
Iu quoque iucundo patriae nunc tactus amore,
Haud natale potes dissimulare solum.
Iamque animo reditus agitas, et gaudia versas:
Gaudia successus mox habitura suos.
I felix, AUNERE, tuosque revise penates
Sospes, et incoepium confice salvus iter.
I, longumque vale: totoque vel orbe remotus,
Sis memor aeternum, dulcis Amice, mei.


page 159, image: s203

Quid, nisi quod mallem tibi iam comes impiger ire,
Gratius optari per mea vota potest?
Et decet, et certe vivam tibi semper amicus:
Nec potero semper non meminisse tui.

AD IOAN. GEORGIUM, GUILIELMUM ET VVOLFFG. CHRISTOPHORUM A ROTENHAN EQU.

IBitis o Equites? celebremque videbitis oram
Tandem, cui nomen Francia vestra dedit?
Qua vetus ostentat turres Aurelia: quaque
Urbs Paridis celsum tollit ad astra caput.
Et qua Biturigum studiis Academia iuris.
Floret, alumna novi grata futura laris.
Ibit rara fides vobiscum, notaque virtus?
Et comites Musas sic Charitesque trahet?
Ite bonis avibus: quo virtus ipsa fidesque
Et quo vos Musae nunc Charitesque trabunt.
Sit felix abitus, reditus felicior opto:
Sitque viae labor, et sit calor iste levis.
Este mei longum memores, longamque valete:
Inque oculis me vos ferte, animisque precor.
Sic oculis animoque feram vor rursus: et omnis
Me vestrum tellus audiet esse diu.

AD NICOLAUM CLEMENTEM TRELAEUM.

O Quantum decus est homini iucundus amicus!
O quantum vitae per mala cuncta bonum!


page 170, image: s204

Quem nec cena magis, nec mensa paravit amicum:
Candor at ingenuus, nec minor arte fides.
Qualem te sensi fido mihi pectore iunctum:
Cui virtus, et cui Musa. TRELAEE, placet.
Quem postquam subito casus nunc eripit asper:
Magna premit pectus sollicitudo meum.
Scit Deus, auspicium bene qui fortunet amoris,
Saucia quam multo corda dolore geram.
At quia te melior forsan fortuna requirit,
Vade: sed esto Deus duxque comesque viae.
Sim maneamque tuus: sis o manesaque vicissim
Opto, dum nostrum vivet uterque, meus.

AD HEIDELBERGAM.

URbs salve, Cerere et generoso feta Lyaeo:
O salve Musis valles amata sacris.
Sancta domus vatum. nam celsa regnat in arce
Pallas, et Aonii prases Apollo chori.
Pieridum quam docta frequentat turba, poetae
Praestantes studiis ingeniisque bonis.
LOTICHIUS quondam vates, clarusque MICYLLUS:
Cui tu iam POSTHI, tuque MELISSE subis.
Musarum Phoebique domos et Palladis arces
Mulcetis numeris carminibusque sacris.
Applaudit Nicer: et montes laetantur, et amnes:
Ac Dryades gaudent Naiadesque deae.
Musarumque frequens bis crescit adorea, laurus
Nobilis, et Paphia myrtus amata Deae.
Fallor? an hinc urbi nomen dedit augur Apollo?
Atque Palatinis Pallas amica iugis?



page 171, image: s205

DE INGRESSU NICOLAI REUSNERI I. C. IN ACADEMIAM ALDORFINAM NORICORUM.

CUr caecam obscuramque specum, patre prosata Momo,
Bellum Lyceum dictitas?
Num, qui flammivomos moderatur Apollo iugales,
Immunis erga Noricos?
Quin tua Sigation Memphiticus oscula signet,
Cedasque Amyclas ocius:
Non ita flectit equos, flammae lucisque malignus,
Ut non faces hsic torqueat.
Torserat, et torquebit adbuc. Invitan'id audis?
At ecce torquet iam recens.
Pallados et Themidos KEUSNERUS cultor, in urbem
Hospes novus Pedem intulit.
Dispicts, anne stupes? stupuisse at desine; Docti
Sunt lampades Apollinis.

AD XII. CAL. FEBRV. CIC. I. C. XIC. SOLOMO PANTHERUS F.



page 162, image: s206

AD IOAN. POSTHIUM.

ARGENTINA mihi petitur nunc omine fausto,
POSTHI, Musarum grata futura domus:
Imperii sit SPIRA forum, sit curia quamvis,
Orbis et oraclum, iust tiaque domus:
Me tamen Argentina beet magis, orbis ocellus,
Inclita, Castalii dulcis alumna chori.
Splendida nec miser a mihi sors arrideat aulae:
Aula securus qui caret, ille sapit.

AD N. REUSNERVM IO. POSTHIUS

FElix ARGENTINA, meum quae sacra docentem
REUSNERUM eloquio divite iura vides.
Prae reliquis eadem felix Res publica, tanti
Consiliis uti cui datur usque viri.
O utinam multos peragat feliciter annos:
Et capiat cura praemia digna suae!

AD EUNDEM P. MELISSUS.

CArmine Danubium sistebas ante rapacem,
REUSNERE, Aonio maxima cura gregi.
Nunc Rheni celeres remoraris versibus undas:
Inque dies maius cresit honore decus.
Iamque tuos Musae cupiunt ediscere Fastos,
Atque opus ad seros transdare postgenitos.
Dignum operae pretium. Tu vitam porrigis annis:
Contra anni vitam non tibi perpetuent?



page 163, image: s207

AD EUNDEM IO. LAUTERBACHIUS.

DOcte quod ad magnosREUSNERE vocatus honores,
Illustras lampas splendida luce Themin:
Assiduo meruit stud. orum cura labore:
Qua doctos inter nobile nomen habes.
Non alius doctas scriptis melioribus artes;
Non alius patriam pluribus auxit huinum.
Gratulor hos, merito tibi qui debentur, honores
Laetus: et, ut laeta mente fruare, prccor.
Sic Themidi splendens aeterno lumine lampas:
Consiliis urbi sis bonus inde tuis.
Utilibus scriptis ale doctas commodus artes:
Aeterno spargas clarus honere iubar
Excellens magnos animus sortitur honores:
Ignavum sequitur glorta nulla virum.

IDEM.

SOrtitur nullos ignavia segnis homores:
Nec sublime petens tollit in astracaput.
Serpit humi languens torpenti victa sopore:
Nec dignum mundo quaerit habere locum.
Ergo quod celebri REUSNERE potiris honore:
Doctorum nomen quod tenet ora tuum:
ARGENTORATO prudens quod consulis urbi;
Quod studiis opera prodes ubique bonis:
Non sunt desidiae, sed multi signa laboris:
Unde bono verus nomine surgit honos.


page 74, image: s208

Consule consiliis urbi, studiisque labore:
Non e desidia, fama labore venit.

AD EUNDEM IO. MYLIUS.

QUantu humili urbs urbe est prior Argentina Lavinga.
Quantum Istro est amnis Rhenus et amne prior:
Tancum laus magna tua mator in urbe futura:
Magna licet modica laus sat in urbe fuit.
Nam quo non venit tua laus REUSNERE sub urbe,
Nota per Eoas Hesperiasque plagas?
Laetor, et hanc sortem pariter tibi grator, et urbi:
Illa tuum, pariter tu decus urbis eris.

EIDEM PASCHASIUS BRISMANNUS.

MAgnatum stipe pro modica sectarier aulas,
Est iuris esse non sui.
Officii immemorum ius informare clientum,
Est oleum operamque perdere.
Fando locare reis operam rigidum ante tribunal,
Spe divitem, repauperem:
Servilis, vilis, vili vel vilior alga
Est ista vere servitus.
Iudicis officium nec semper nobile: verum hoc
Est saepe mercenarium.
Aurea libertas, operam studiumque locare
Urbi potenti liberae.


page 165, image: s209

Tali urbi quoniam studitsmque operamque locasti,
Liber simul es, et aureus.

DE EODEM RHENUS ET VIATOR Colloquuntur.

V. RHENE quid exsultas? RH. dominanti glorior Istre
Nobile me nuper praeripuisse decus.
V. Quod decus.? RH. ingenii tot flumina, lumina et artes,
Queis modo REUSNERUS me quoque nobilitat.
Vidisses numerosa viri monumenta, tulisses
Haec ad Amalthaeum, Rex Philadelphe, tuum.

AD FLORENTISS. URBEM ARGENTINAM.

URbem Latini te vocant ARGENTEAM:
Cur nonmagis, velut mereris, auream?
Doctos amas; doctos foves; doctos facis?
Doctos propagas orbem ad exterum procul.
Hoc aureum munus magis, quam argenteum est.

AD ACADEMIAM SALANAM DE N. REUSNERO I. C. Gratulatio REINHARDI GUILIELMI MEGBACHI.

DUdum SALANA es fato exagitata sinistro
Inclita: tot quontam lumina perdideris:


page 166, image: s210

Lumina clara, viros praestantes qualibet arte:
Sive sacras artes, seu sacra iura magis;
Seu medicam spectes artem, studia ipsaque tandem,
Quaecumque a Sophia nobile nomen habent.
Sed nunc (laus superis) tibi gratior aur a refulget:
Pro luctu tursus nanc cape laetitiam.
Pande comas SALANA, serenos porrige vultus:
Iam surgit famae gloria lausque novae.
ARGYROPES veniens tibi quam REUSNRUS ab urbe
Asportabit: cvans hunc cape laeta virum.
Hic tibi spiendorem reddet, veteremque vigorem:
Et faciet tuus ut floreat auctus honos.
Hunc ergo venerare virum, cole, suspice magnum:
Hic decus antiquum iam tibi restituet.
Quod superest, ipso cum crescas, hoc tibi votum
SALANA, et tecum crescat ut ipse, precor.

DE EODEM MAURICII DISDORPII HOLSATI.

TRistitiam Rhenus mare versies signat eundo:
Dum REUSNERE Paras hinc meditatus iter.
Ad ripam maestae fundunt lacrimabile carmen,
Flumine quot, Nymphae, nutrit alitque suo.
Brusca gerit pullas turbate pectore vestes:
Crebraque de madido lumine gutta cadit.
Singultu miseras iterat Cincinga querelas:
Et volvit solito tardior Ellus aquas.
Te decus eximium, triplici admirabile mundo,
Finibus heu lugent iam remigrare suis.


page 167, image: s211

Causam quisque rogat: Quae te REUSNERE coegit,
Quae gravis hoc nostrum vertere causa solum?
Desticui tanto queritur se quisque patrono:
Inque vicem maesto flebilis ore gemit.
Maesta sedens abitu laudata Academia plorat:
Cum Phoebo pariter turba novena dolet.
Sed iubet ire Deus, fati iubet ire voluntas
Ad loca, quae pulchro flumine Sala rigat.
Hic tibi partus honos, res sic moder ante Iehova:
Qnae meruit virtus, praemia digna feret.
Ergo faustus abi, legum Iurisque sacerdos:
Felici coeptas sidere carpe vias.
Dent tibi fortunam superi, quocumque sab orbe
Te gratum cunctss vivere fata iubent.

IN DISCESSU EIUSDEM supremo IOAN. PAPPI S. TH. D. Votum.

CErtus es ergo viae? nec te Schola nostra retardats
Nec collegarum fida et amica cohors?
I licet, atque illo discede sub omine, quo te
Prosequimur: CHRISTO sic duce tutus eris.



page 168, image: s212

DE EIUSDEM ADVENTU IN ACADEMIAM SALANAM IOANNIS GIGANTIS P.L. Gratulatio.

EXoptatus adest tandem REUSNERUS amicis:
Aonidum toto conconsitante choro.
Ille poetarum nostro iam tempore princeps
Sospes, et Aonidum nobile lumen adest.
Aemulus Ausonii Ciceronis, et aemulus oris
Magnus Aristotelis, atque Platonis adest.
Iustitiae Antistes magnus, Themidisque sacerdos,
Hestoricus fausto sidere magnus adest.
Quem desiderio flagrans Academia IENAE
Optavit votis tot modo, sospes adest.
Salaides mecum iam nunc gaudete Camenae:
Totus, io Paeaen, Musicus ordo canat.
Illius in Musas mihi nota benigna voluntas:
Quas amat, et doctas doctior ipse fovet.
Illius in Christum pietas memorabilis exstat:
Iustitiae ac fidei cultus, amorque Dei.
Nota simul cunctis gemini experientia iuris:
Et rarus vera nobilitatis honos.
Quis non latetur nostrum de lumine tanto?
Ex oculis cuius lucet aperta Themis.
Sed quia se propriis commendat dotibus heros:
Laudibus ac pennis non eget ille meis.
Saliades tamen hic cantant nova cantica Musae
Pro tantis donis, laetaque corda gerunt.


page 169, image: s213

In magnis voluisse sat est, si non datur ultra:
Pennae nobilitas scandit ad astra poli.

IN LAUDEMIAS NICOLAI REUSNERI IURISC. CHRISTOPHORUS VVINERUS.

HAs tibi primitias terrae novus incola nostrae
Laudemias fundi consecrat ille novi
Antistes THEMIDIS, geminas hinc notus ad Arctos:
Lumen et o ingens Teutonis oratuum.
Sparge sales iterum, festivosque indue vultus
SALEANA: en duplicat gaudia nostra DEUS.
En gemini simul ingressi, duo lumina, magni
Doctores, cathedras constituere tuas.
Quis vel Tyodamas? Primusve Tolumnius augur
Protulerit? vel quis clarus honore Lychas?
Hoccine Iunonis Chryses, vel Apollinis Idmon,
Vel Calohas aliquis dixerit ante mihi?
Certe hoc fortuitum non est: sine numine magne
Non haec eveniunt, sed moderante DEO.
Dicite, an hoc unquam veltu MOLLERE putasses?
Vel REUSNERE tibi hoc dixeris Eurypilus?
Non nostri arbitrii est, ubi degere quisque velimus:
Verum opus hoc summi numinis esse puto.
Numinis ut pila proicimur, ferimurque per orbem,
Quo nos cumque Dei dextera magna iacit.
Gaude o Relligio: gaude o Astraea benigna:
Iamque coruscantes utraque pande comas.


page 170, image: s214

Signa iterum nostra hic, illustria signa videmui:
Congressusque tenet publica sella suos.
Plaudit ovans iuvenum chorus, et subsellia latis
Augescunt cuneis, agminibusque patrum.
Aulae iudiciale forum, patriaeque tribunal
Perstrepit, et multo nunc in honore viget.
Sis felix, agrumque novis hic consere plantis;
Surculus ut multo surgat honore novus:
O Phoebi vates ingens, Themidisque sacerdos
REUSNERE, aeternum lumen honosque scholae.
CHRISTE novum decus hoc, nostra et nova gaudia serva:
Ut numquam patriae post sterilescat ager.
Ac benedic fundo: benedic simul ipse colonis:
Omniaque hic laeta prosperitate bea.
Ut tibi perpetuae laudes gratesque ferantur:
Sintque piis Ducibus laudemiae inde suae.

Ex secessu Mandrae Sunthusiani KL. XBR. M. D. XIC.



page 171, image: s215

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Musae MELETE MNEME AOEDE.



page 172, image: s216

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII MELETE.

AD LUDOVICUM DUCEM VVIRTEBERGAE ET TECCAE, COMITEM ALPIUM COTTIARUM.

Musarum fetus tibi sacros offero dono,
Si pateris: Musis, Dux LUDOVICE, fave.
Immemor et paulum studii, solitique laboru,
Iacturam exiguae fer sine bile morae.
Musarum delectat honos, laus, gloria, fama:
Si faveas, sunt haec cuncta parata tibi.

AD MUSAS.

MUSAE, noster amor, prasentia numina vatum,
Laurigeri comites quas iuvat esse Dei:
Quattuor an credam vos esse? novemne sorores?
An, veluti Charites, tresrear esse deas?
Ecquis vos genuit Paeter? ecquae dia genetrix
In lucem, fausto sidere, quaeso tulit?
Iuppiter ingenium, mentem memorem dedit alma
Mnemosyne: genitrix haec fuit: ille pater.
Hoc satis est. Seu tres divae, siu quattuor estis,
Sive novem (quamquam tres magis esse reor)


page 173, image: s217

Ingenium date molle mihi, memoremque canenti
Mentem: sit Phoebus duxque comesque bonus.
Sic ego, felicis fuero si carminis auctar,
Inscribam libris nomina vestra meis.

AD PAULUM MELISSUM.

Quod fuit Herodotus Musarum nobilis hospes;
Et quod Musarum voce, MELISSE, sonas:
Quaque novem vobis, Phoebo mandante, sororum,
Unum pro merito donat, et arte librum.
At nec Musa mihi, ceu vobis, ulla fithospes:
Musarum lepido nec loquor ore novem.
Nec latices hausi sacros Aganippidos undae;
Parnassi vidi nec iuga celsa sacri.
Quid tum? namque meis libris has opto patronas;
Ac simul ingenium dent mihi molle, precor.
Invideo tantum tibi nec decus, Heredotoque:
Tu contra veniam sponte MELISSE. dabis.

AD IOANNEM DOUSAM NORDVVICEM. De nominibus Musarum.

TRes solas quondam tenuit quas dextera Phoebi;
Iuppiter ac genuit, Mnemosyneque parens:
Ter Sicyon ternas sibi post ex era sacravit:
Musarum numerus coepit et inde novem.
Perfectum trinum omne: placet milu ternto: Aoeden.
Tres Musas, Meleten, Mnemosynenque voco.


page 174, image: s218

Qui colit has, Phoebo duce, praestat carminis arte:
Quale equidem carmen praedico DUZA tuum.
Ingenium, mentem memorem, cantumque requirunt
Carmina, postgenitis velquoque digna legi.

AD HENRICUM STEPHANUM.

QUantum Roma patri debet facunda ROBERTO:
Per quem scit melius lingua Latina loqui:
Tantum nunc, HENRICE, tibi fert Attica lingua
Acceptum; per te quae renovata viget.
Et tu dignus eris, tuus et pater ille corona
Duplice. sic nomen sapius omen habet.

AD CAROLUM SIGONIUM

SI fastos fascesque tuos lego, CAROLE, quosque
Roma magistratus, Graecia quosque tulit:
Ingenii ne prius mirer, studiine laborem,
Ambigo. tantus inest cum gravitate decor:
Tanta fides veri, tantus lepor, eloquinmque
Tantum. nil equidem pulchrius orbis habet:
Quam fastos fascesque tuos, me iudice, quosque
Roma magistratus, Graecia quosque tulit.

AD IUSTUM LIPSIUM.

IUSTE tibi Plautus LIPSI, tibi Livius omne
Acceptum, bene quod fatur uterque refert.
Tu genios tu solus habes (nec mentior) omnes
Auctorum veterum, quos modo terra videt.
Quos dare tu puros putos, aut nemo valebit:
Aut tecum Varro SCALIGER ille tuus.


page 175, image: s219

Plus etiam Tacitus sine te taciturus et ille
Aeternum, vocem ni tua Musa daret.

AD IANUM GRUTERUM DE C. PLINIO SECUNDO.

QMnibus est innatus amor, quam plurima nosse:
Fons hic inexhaustis uber inundat aquis.
Pro multis unus dat Plinius omnia nosse,
Quae caelum et tellus et mare LANE tenet.
Si legis hunc, Graecos legis omnes, atque Latinos:
Nec tibi iusta deest bibliotheca domt.
Unus Grammaticus, Logicus, Geometra, Poetae,
Musieus, Astronomus, Rhetor, Arithmeticus;
Unus et Historicus, Physicus, Cosmographus: unus
Pictor, et agrorum cultor hic unus erit.
Quid multis? unus docet omnia: et ut tegit omnes
Caelum: sic caelum continet iste liber.

AD IOANNEM SAMBUCUM CAES. HISTORICUM.

QUando Dioscoridis cedo Aristotelisque renatos,
Quando erit ut videam te duce IANE libros?
Iam satis atque super limatos atque politos
Servat eos toties bibliotheca tua.
Iam tandem e claustris tenebrauque emergere fas est,
Passim quos cupida tot prece prala petunt.
Nil oberit livor, nil invidiosa vetustas.
Nam genio vivunt scripta aliena tuo.



page 176, image: s220

AD NICODEMUM FRISCHLINUM.

QUantum viva potentior movendo
Muta vox solet esse voce: tantum
FRISCHLINE optime NICODEME vates
Susanna est tua gratior, referta
Comicis salibus, iocisque: quam quae
Olim scripta elegis mihi est tenellis.
Quin tandem satis hactenus politam,
In claram pateris venire lucem?

AD GEORGIUM FABRICIUM.

SEu Lyricus, leu vis Epicus magis esse poeta:
Flaccus es, aut genio maior et arte Maro.
Seu molles cantas elegos, potes esse Tibullus,
Aut Naso, FABRICI, Callimachusve novus.
Sive facis potius felix epigrammata docta;
Bilbilico vati par simul esse potes.
Quid? quod eo melior censendus es hisce poetis,
Quo tua quae scribis sunt meliora bonis?
Namque tuo regnat virtus in carmine solum,
Ac morum probitas, relligieque Dei.
Aut superum laudes canis, heroumque piorum:
Moribus aut formas cor ivucnile probis.
Cetera, sint quocumque licet fucata colore,
Censeri non vis carmina FABRICII.



page 177, image: s221

DE HUBERTO GOLZIO ANTIQUARIO PHILOLOGO. DIALOGUS.

FRancus an es, GOLZI? nego. quid? Flandrusne? Sicamber
An potius? neuter scilicet esse volo.
At Germanus? et id nego. patria nempe
Est Latium, et Latii nobile Roma caput?
Nec Latium, Latiive caput mihi patria Roma est.
Quis genus? unde domo? dic age tute mihi.
Nolo. cur? ne sit de me lis anxia. turra,
Si nescis, me vult quaelibet esse suum.
Flandria dat patriam mihi, Franciae nobilis ortus:
Brugaque me civem, Romaque magna colit.

AD P. MELLISSUM. DE IOSEPHO SCALIGERO IUL. CAES. F. DIALOGUS.

IULIUS exemplum CAESAR virtutis et artis
SCALIGER effinxit quam bene, PAULE, suae!
Quid vis? heredem liquit virtutis et artis
Patritae. quis is est? scis bene, PAULE. cedo?
Filius ille patris cluet optimus optimi, et haeres
Optimus ingenii, mentis, honoris, opum.
Scilicet ille, meum lac et mel dulce, IOSEPHUS?
Delicium Charitum, Pieridumque decus?
SCALIGER ille, tuum lac et mei, PAULE, IOSEPHUS,
Phoebi Sol, Charitum Phoebus, et Aonidaum.


page 178, image: s222

Quid facit? alter hic est Varro Festusque: Latina
Seu poliat docta, sive Pelgsga manu.
Gallia quem colit, et Germania: quemque fatetur
Ingemo Latium vincere cuncta suo.
Sit, precor, ille diu tibi, sisque MELISSE superstes
Ipse mihi: vester non abolescet honos.

AD GEORGIUM BUCHANANUM SCOTUM.

QUaeque suos passim vates provinciae iaectat,
Et principes vatum suos.
Princeps AUSONIUS Gallorum caermine vatum:
Sit Italorum rex MARO:
MORUS et Anglorum, Germanorumque sit HESSUS,
Sit dux MARULLUS Pannonum.
At te non vatem solum dat Socita magnum:
Sed principem vatum creat
Quisque suae gentis princeps, regemque supremum:
Unique dat palmam lubens.

AD IOANNEM MAIOREM IOACHIMICUM.

MAIORI celeberrimo Poetae
velim candida nunties Papyre:
Libros hos legat ut meos tenellos;
Et quum legerit, ut suam diserte
Mentem signisicet tibi, preceris.
Spero quem facere hoc lubenter omne
Nec spe fallere te sui favoris,
Aut hoc officium negare velle.


page 197, image: s223

O quantum licet esse gaudiorum!
Quis me laetior est, beatiorve?

AD NICODEMUM FRISCHLINUM.

COmica quae scenae vidit spectacula nuper,
Principibus placuit lusa REBECCA meis:
Atque viris placuit doctis, totique coronae:
Maximus a populo plausus ubique dattis.

DE COMOEDIA.

INventum fertur Comoedia docta Thaltiae:
Scribere quam magnae est artis, et ingenii.

AD CASPARUM PEUCERUM.

SAlve Pieridum decus sororum,
Phoebi splendor, honosque Gratiarum.
Ten' PEUCEKRE meus latet MELISSUS?
Quem provincia Galliae potentis
Fovet iam gremio suo benigno.
Is longe a veteri domo profectus,
Te salutat amanter, ac decenter.
Hoc est, quod volui: nec amplius quid
Ate postulo iam, nisi favere
Pergas assidue mihi: meique
Longos esse velus memor per annos:
Ceu te diligo, te colo, tuique
Longos sum memor, atque ero per annos.

AD CAROLUM UTENHOVIUM.

CArmina quae tenero lusi pueriliter aevo:
Quum mihi se facilem Musa Pelasga daret:


page 180, image: s224

Mitto tibi, pariterque tuo commendo favori:
Tuta patrocinio sint ea quaeso tuo.
Nam quia te nostros est fama probare labores,
Ac genio fetus hosce placere tuo:
Cur mihi displiceant? tu CAROLE perge favere
Docte mihi: arbitrio stat mea Musa tuo.

AD N. REUSNERUM CAROLUS UTENHOVIUS,

SI quam perire epistolam adte fors meam
Celeri exar atam aut exarandm brachio
REUSNERE doles, cuius exemplum penes
Me forte nullum extabit; huiusce et mihi
Transimittere exemplum velis. nam saepe sit,
Ut effluant felicius properata, quam
Vigilata studio improbo mihi carminae
Farraginem etenim EPISTOLARUM molior
ER ASMIC ARUM non minorem cudere:
Sed, ut vides, extemporalium: typis
Post fata mandandam mea, aut etiam prius
Quam terra cineres una nomenque obruat
REUSNERE nostrum: nomen in quibus tuum,
Si non recusas, faxo deinceps crebrius
Legatur atque fulgeat, quam CAROLI
In Erasmicis epistolis UTENHOVII:
In Tullianis Attici Pomponii:
In Plinianis Traiani vel Maximi.



page 181, image: s225

IN P. MELISSUM SCHEDIUM. E Graeco.

MUsa videns SCHEDIUM scbediasmata ludere doctum:
Quod si condet (ait) seria, quamus erit?

DE EODEM.

DUlcior ex lingua mellitae oratio melle
Quod fluat; hinc nomen dulce, MELISSE, geris.

AD URBEM LEMOVICUM DEM. ANTONIO MURETO ET IO. AURATO.

LEmovicum salvete mihi Musaea beata:
O et Musarum vos Charitumque domus.
Prodiit ex vobis MURETUS nobilis ille:
Alter et AURATUS: doctor uterque bonus;
Atque bonus vates, et Rhetor uterque disertus.
Nam citharam donat Phoebus utrique suam.
Mercurius linguam, mentem dat Iuppiter altam:
Fonte sacro triplex lustrat utrumque Charis.
Qui videt hos auditque, videt simul et simul audit,
Quos Maro, quos Cicero fudit ab ore sonos.
Felices tantis ter et amplius estis alumnis
LEMOVICES: vester non morietur honos.
Cedere Burdegalam nunc, Vandoperamque iubebo;
AUSONII patrios, BORBONIIque lares.



page 182, image: s226

AD N. REUSNERUM IO. FREDERUS,

AOnidum REUSNERE decus, Themidisque sacerdos:
Tot preaestans animi dotibus, arte, fide:
Constitit ante meas nuper peramabilis aures,
Laudis et officii nuntia fama tui:
Quo tuae te virius evexit ad arduc rerum
Munera, principibus complattura viris.
Praesidio quae sunt ornamentoque futura
SALANAE, crescit cui bona fama, scholae.
Gratulor ergo tibi, votisque precantibus opto,
Ut superes Pylii saecula fausta senis.

AD IOANNEM FREDERUM.

GAudet MICYLLO Alsatia, et HELIO Hessia:
Gaudet MELISSO Francia,
Et CELTE, et HUTTENO, et SECUNDO vatibus:
Gaudet SABINO Marchia.
STIGELIO gaudet suo Thuringia,
Ac POSTHIO Creichgoia,
Antiqua Graium quondam nempe patria,
Utroque CHYTRAEO simul.
MAIORE gaudet, et SIBERO Misnia,
Et vate FABRICIO suo:
Sic Suevia FRISCHLINO, et FIDLERO Prussia,
Et VEHLIO Silesia,
Gaudet eadem me vate, sic scribis. Sed hoc,
FREDERE, non sumo mihi.



page 183, image: s227

AD PAULUM FABRICIUM CAES. MATHEMATICUM.

SAEpe meis volui tibi notior esse libellis
PAULE: sed hoc nondum sors mihi dura dedit.
Sors quae me curis exercet semper acerbis:
Nec requie patitur nocte dieque frui.
Nunc oblata fuit nobis occasio parva;
Tecum qua paucis versibus esse licet.
Mittimus hosce tibi, sinceri pignus amoris:
Otia si dabis his paucula, multa dabis.
Immemor hos operum vultu lege quaeso remisso;
Nescis, stet quanti mi ivus ille favor.
Et legis, et mihi PAULE faves, et spero favebis:
Nulla potest virtus dulcior esse vire.

AD THEODORUM ZVINGERUM MED. ET PHILOS.

MUlta Plato, THEODORE tibi Varroque, Galenus
Plura, et Aristoteles debet, et Hippocrates.
Plurima tot veteres scriptores, atque recentes:
Per quos historiae nobile constat opus.
Quis non ingenium tantum miretur, et artem,
Ac studium? sunt haec propria nempe tua.
Quae nec habet coniuncta simul Plato, Varro, Galenus:
Sed nec Aristoteles ipse, nec Hippocrates:
Nec quotquot veterum historiae exstant, atque recentum;
Per te unum historiae nobile constat opus.
Qui legit hoc, VITAE magnum legit ille THEATRUM:
Sie unus iusta est bibliotheca liber.



page 184, image: s228

AD AEGIDIUM PERIANDRUM.

VIdi nuper Elystricas ad undas,
Praecelsa Philyrae sub urbe pulchrae,
Pulchros ac lepidos tuos libellos:
Clarorum quibus accinis virorum
Dignis carmine laudibus venusto,
AEGIDI, lyricen novem dearum:
Vidi inquam et vehementer approbavi:
Magisque et magis hosce suaviatus,
Imis sum exhilaratus in medullis.
Dignus vate labor, Dei virumque
Clarorum memorare velle laudes,
Commendareque posteris: merer is
Quo plus laudis, amaberisque nobis
Longos (quod superi dabunt) in annos.

AD HENRICUM GOLZIUM EQU. PRAEFECTUM DUCUM LUNAEBURG. DE IACOBO MENOCHIO

Iurispertorum sui temporis Coryphoaeo.
MENOCHIUM laudant Itali Gallique faventes:
Editus his, illis contigit inde datus.
Doctor et interpres iuris, legumque sacrarum;
Iudicio praestans, consilioque potens.
Publica quem laudant plenis subsellia buccis:
Ac loquitur grato plurimus ore cliens.


page 185, image: s229

Suspicit hunc inter primos Germania docta:
Et ius Romanum natio si qua colit.
O utinam vivat longos HENRICE per annos;
Romanamque regat tempora multae togam!

AD NATHANEM CHYTRAEUM.

MUlta gaudia cuni salute multa,
Musarum Charitumque dulci alumno,
NATHANI mea Mulsa fer CHYTRAEO,
Poetae lepido, pio poetae.
Ac de Regibus huic meum libellum,
Magni sceptra tulere quotquot orbis,
Cari pignus anioris ac favoris,
Donae. Quid melius potest poetae
Per Musam dare Musico poetae,
Suorum nisi carminum libellos,
Musaei veneranda dona coetus?
Quid acceptius elegantiusve est?

AD HIERONYMUM VVOLFIUM.

QUid Musicas non esse dictitas Musas
VVOLFI tuas? quae Musicas repraesentaent
Artes lepore Musaeo; Pericleae
Suadae refertas Musicae venustate.
Indocta Musae nec tuae est, nec effetae.
Sed vi simulque gratiam sua pollens:
Mel Gratiarum VVOLFI, apisque Musarum.
Tu quippe senibus dulcior mihi es cycnis;


page 186, image: s230

Tu melle Musarum mellitior suavi;
Suadae lepore lepidior Pericleae;
Ac Venere venustior venustula: laudem,
Qua dignus es, si vis tibi dari veram:
Musis canendus atque Musicis; passim
Quotquot vident hic aureum iubar Solis.

AD ADOLPHUM OCCONEM MED. ET HISTOR.

AEra Ducum, Romae qui sceptra tulere superbae,
Cuncta equidem triplici sparsa sub orbe reor.
Aera ducum tamen haud quaquam amplius ulla supersunt:
Quorum vix reliqua est nominis umbra levis.
Scinduntur lapides: gemmae franguntur et aurum:
Depereunt aevo marmora et aear ducum.
Aetas cuncta vorat non exorabilis auro:
Ac firmum toto perstat in orbe nihil.
Aera ducum variis sic insignita triumphis,
Ingenio veniunt rursus ADOLPHE tuo.
Per te luce nitent ea nempe recusa serena:
Per te nunc pleno sparsa sub orbe volant.
Aera tuo potius dici, quam nonithe regum
Digna; quibus vitam das, patriumque decus.
Sic tua concilias decus aevi grande perennis
Una opera, nummis, regibus, atque tibi.
Hermodotum sequitor, quisquis miser indiget aere:
Aera ducum paret haec mox sibi, dives erit.



page 187, image: s231

AD GABRIELEM MARVISIUM DE SYMBOLIS ACHILLIS BOCHII.

QUi Sophiae praecepta dedit, morumque bonorum:
Humanae vitae commoda magna tulit.
Symbola qui iunxit, quia miscuit utile dulci,
Omne tulit punctum, doctor utrinque bonus.
Symbola sunt oculis, morum praecepta voluptas
Auribus: at neutrum commoditate caret.
Sic iucunda simul GABRIEL, et idonea vitae
Symbola, dum mentis dat documenta suae:
Optimus est Sohiae, morumque magister ACHILLES
BOCHIUS: et punctis omnibus ille placet.

AD IOACHIMUM CAMERARIUM PAPAEBERG.

TV Graios Latiosque simul, IOACHIME, lepores,
Quvism loqueris, docto promis ab ore senex.
Tu Sophiae sanctae mysteria magna recludis
Impiger: haud obstat longa senecta tibi.
Dii faciant, sit curda tibi viridisque senectus;
Quaetot inexhausto commoda fonte parit.

RESPONSIO CAMERARII.

QUid tam grande sophos clamas mihi, culte Poeta?
Quid Latios tribuis Cecropiosque sales?
Par Sophiae tibi fama, et cura utriusque Minervae:
Miror, et haud obstat prima iuventa tibi.


page 188, image: s232

Dii faciant, annis veniat maturior aetas,
Semper in ore piae posteritatis cris.

AD IOAN. BAPTISTAM HAINZELIUM COS. AUG.

INstent mille licet premantque curae,
Quas Res publica dat tibi domusque
HAINZELI: tamen hora quum vacabit,
Scriptum quaeso mecum legas amice,
Tuterisque tuo bonus favore.

AD GEORGIUM LUDOVICUM HUTTENUM EQ. FR.

SI quis Eques Clarias caput alta mente per artes
Extulit, aut studiis tempora multa dedit:
Ne vivam, nisi tu sis ille, HUTTENE: Minervae
Artibus Ausoniae doctus, et Argolicae.
Musarum Phoebique colis sacraria docta:
Maiores semper quae coluere tui.
Te lepor, et doctae suavis facundia linguae,
Te decorat mentis consiliique vigor:
Cognitio rerum multarum multae per orbem:
Solus et artifices qui facit, usus adest.
Iamque Palatinae vigilans bene consulis aulae:
Multaque fers vitae commoda, multa refers.
Maxima laus, vitae prudentia sola magistra:
Qua nihil utilius totus hic orbis habet.
Macte animi! laus ista viget vigeatque perennis
Comprecor, et patriae commodet, aetque tibi.



page 189, image: s233

AD PAULUM MELISSUM.

QUae nomen tibi PAULE facit, non illa Latina
Graeca nec est, sed vox forsan Ebraea maegis.
Ingenio multum doctus et arte potes.
Egregius vates multis e milibus unus,
EGREGII Ebraeum nomen et omen amas.
Site Graeca tamen iuvat, aut vox PAULE Latina;
PAULUS eris, sed eris, PAULE, [gap: Greek word(s)] .

AD LAURENTIUM GUALTERUM CUCHELLIUM MEDICUM.

ARas mitto tibi, LAURENTI, Slamia iactat
Heroum tot quas sanguine clara domus.
Amplius boc nihil est quod donem tempore: donum
Tu tamen exiguum consulis ipse boni.

AD N. REUSNERUM LAUR. GUALTHERUS CUCHELIUS.

FAllor? an est unquam de te milli littera missa;
Ingenii fructu quae foret orba tui?
Non semel illustris donasti carmen amoris:
Est et CHRISTIADOS copia facta tuae.
Et mihi Caesaret proceres te dante leguntur:
Quique retro FASTI tempora prisca canunt.
Cetera sed quis nosse quieat? qui plura dedisti,
Quam numeris pessim commemorare meis.


page 190, image: s234

Haud scio, quo fato mihi se subduxerit illa,
Splendidior quo vix est labor, ITALIA.
Per te mansuris nunc haec quoque landibus aucta;
Debeat immensum quod tibi semper, habet.
Nunc quoque lugubres tumulos mihi mittis, et aras
Salmenses Comites quas posuere suis.
Tu vero pro tot REUSNERE quid exigis a me
Donis? aut tibi par quo retulisse voles?
Carmina si dedero, liecet aegre extorta, putabor
Silvosis frustra reddere ligna iugis.
Argentum si forte velim, tu forte negabis:
Conveniunt magnis munera magna viris.
Ne minus, aut aliquid videas levidense dedisse;
Accipe, me totum iam tibi trado lubens:
Possessam ante tenes potiorem pectora partem:
Nunc quoque, quod reliquo corpore restat, habe.
Crede mihi, pretium poteras vix poscere maius:
Ferre aliud vires nec potuere meae.

IN HIERONYMUM VIDAM.

MAntua Virgilio, VIDAque Cremona superbit,
Vates hic Christi, Caesarie ille fuit.

AD P. MELISSUM. DE CASPARO CROPACIO P. L.

CROPACII donas mihi dulce poema MELISSE:
De quo iudicium vis et habere meum.
Carmine CROPACII vix legi dulcius unquam:
Cecropio sunt hic omnia plena sale.



page 191, image: s235

AD N. REUSNERUM TYCHO BRAHE.

MUsarum Charitumque ocelle dulcis,
Et carbuncule NICOLAE Phoebi:
Quod mitto lege quaeso carmen, atque
Sub lima mihi da tua politum.
Nam vates ut acutus et politus
Limas sollicita polisque cura,
Quos dictat tibi Musa docta libros:
Sic limatulo opus polituloque est
Meis iudicio tuo Camenis:
Ne, si forsan aebhorreant ab omni
Elegantia adhuc politiore,
Pro plausis opprobrium ferant perenne.

AD TYCHONEM BRAHE EQU. DAN.

PRo plausis opprobrium quid extimescis
Carmen posse tuum merere passim
Tam doctum, TYCHO, tam probum ac politum?
Non censoria mordeat necesse est
Lima hoc amplius: exeat politum
Ate pumice laeviore dudum;
Lucem conspiciat sereniorem:
Morsus spernat et inde Zoilorum,
Securum genio suo futurum.



page 192, image: s236

AD IOAN. LAUTERBACHIUM P. L.

TAndem mitto typis excusa Aenigmata pulchris,
Quae videant clarum lucis in orbe iubar.
Pulchra equidem tua sunt, et docta venustaque IANE,
Plena voluptatis cuncta futura nova.
Tiresias, Helenus, Calchas, simul ipse Melampus
Cedit, et Eurypilus, Laocoonque tibi.
Pone tuis sed iuncta vides Aenigmata, magni
Quae vates orbi lecta dedere prius:
Symphosius, Caesar, Ioachimus, Iunims, Hessus,
Lorichius: reliquos pagina certa notaet.
Seria vix cuiquam ludo meliore licebit
Fallere, quam lectis his sine felle iocis.
Accipe germani, quod mitto, pignus amoris:
Ac studium nostrum consule quaeso boni.

AD CHRISTOPHORUM PLANTINUM.

QUid sibi vult manus, e caeli quae nubibus exit,
Et calamum fixum ductitat inde solo?
Quid, PLANTINE, rogas? LABOR et CONSTANTIA res sic
Perficit incaeptas auspice rite Deo.
Sic tuus est felix labor et constantia: quando
Tot lepidis auges saecula nostra libris.
Et tua sentit opem caelstis dextera dextrae:
Et tua iam triplici fama sub orbe volat.
Primum opus in studiis pietas sit sancta Iehovae:
Quod restat, constans perficit omne labor.



page 193, image: s237

AD N. REUSNERUM LAURENT. LUDOVICUS.

AN tibi quae lucem concessit patriae tellus,
Non eadem poterat suppeditare locum?
Sors tibi doctorum nota est REUSNERE virorum:
Pierides Patri quos genuere suo:
Ne, quae produxit, vitam concedat et ipsa:
At patrium cogat vertere terra solism.
Sed placido fertur communis pectore casus:
Aspera multorum sors bene fertur ope.
Quae laedunt multos, minimum laesisse purantur:
Infelix socios gaudet habere maeli.
Si iactete plures adversus in aequore ventus;
Communi pariter spe sua damna levant.
Nec propria exemptas is poscit sorte Camenas,
Qui videt exosas omnibus esse locis.
Te quoque ne frangat rerum fortunae tuarum;
Quae doctis socium te facit esse virts.
Dum premit, eximios sors iam meditatur honores:
Altius ut tollat, deicit ipsa prius.
Invenies aelium, si te fastidit ELYSA:
Mollia ne parvum pectora frangat iter.
Te Graio doctum, doctum sermone Latino
Excipiet laeta docta caterva manu.
Perge; sed incoeptis dexter simul adsit IESUS:
Cum Musis amplum sic tibi nomen erit.



page 194, image: s238

AD LAURENTIUM LUDOVICUM.

QUod mihi communis sit sors LUDOVICE fatebor
Cum multis, placida mente ferenda magis.
Laetor ob id, laetoque bonam spem corde sereno:
Sum tamen et monitis fortior ipse tuis.
Contemptus BOBERAE, Lyciis est carior undis:
Nec moritur, quem non Diva LEORIS amat,
Saepe aliena fovet, quem pressit patria tellus:
Cognataque valet plus peregrina fides.
Saepe caret tusto multorum nomen honore;
Quos procul a patriis sedibus ire piget.
Dextra meos alibi fortuna fovebit honores:
In sedes hinc me iam vocat ipsa suas.
Vive memor nostri, longos LUDOVICE per annos
Vive: fides vivat mutua, vivat amor.

AD N. REUSNERUM IOANNES SLEIFERUS.

CLare vir, Aoniae cultor facunde Minervae:
O et iuridici gloria rara fori:
Forte tuas cur haec veniant, merartis, ad aedes,
Quae legis ignota verba notata manu.
Ipse ego consiteor numquam tua luminae vidi:
Ac tibi non usu cognitus ante fui.


page 195, image: s239

Dum tamon Aonides colis alto pectore Musas;
Ingenioque foves dona beata tuo:
Unde tot egregios vena praedivite versus,
Dignaque Peligno carmina vate canis:
Hinc mea Musa, licet procedat paupere cultu,
Optat amicitiae foedus inire tuae.
Res levis est, vulgi dementis quarere amores:
Res maior, doctis velle placere viris.
Te per Phoebeos devoto pectore fontes,
Per doctas Charites Pieridesque precor:
Annue quaeso meis studioso pectore votis:
Ianua fac mihi sit mentis aperta tuae.
Sique vacat, praepone meis epigramma libellis:
Et mox per certos huc mihi mitte viros:
Quod si praestiteris, ceu non diffido: vicissim
Tam re, quam verbis, mox quoque gratus ero.
Vive memor nostri longos REUSNERE per annos:
Et tenue officium carminis huius ama.

AD IOAN. SLEIFERUM P. L.

ANE verecundos inter numer ande poetas,
Teutona quos dexiro sidere terra tulit:
Carmina dum iucem vis cernere docta iuventae;
Gratulor, et toa gaudeo mente tibi:
Gratulor et Musis: simul has rogo, pro patre Phoebo
Ut caput exornent fronde virente tuum:
Ac merites statuant tibi nobilitatis honores:
Sic nomen vivet post tua fata tuum.



page 194, image: s240

AD N. REUSNERUM HIERONYMUS OSIUS.

O Mihi si tua Musa foret. REUSNERE, Tibulli
Nasonisve modis proxima Musa mei:
Aeterno sacros cantarem carmine fastos:
Lapsaque sub terras, ortaque signa polo.
Nec foret utilier, nec gratior ullus in orbe,
Crede, labor: genio viveret ipse tuo.
STIGELIUS vates olim hoc tentavit, et HESSUS:
Finiit at neuter, quod bene coepit, opus.
Musa mea hoc tentavit idem, sed Apolline nullo;
Et male susceptum sponte refugit onus.
Tu potes, aut nemo, si me non omnia fallumt:
Incipe, dimidium nempe laboris habes.
Sic te laudabunt seri sine fine nepotes:
Laudibus et vives tempus in omne tuis.

AD HIERONYMUM OSIUM N. REUSNERUS.

SI vel Musa foret lepidi mihi culta Tibulli,
Aut si Nasonis proximae Musa tui:
Sponte sacros sacro cantarem Carmine fastos,
Lapsaque sub terras, ortaque signa polo.
Aptior haud labor, et mihi gratior haud foret ullus:
Materia forsan viveret ipse sua.
Sed quod STIGELIUS frustra tentavit, et HESSUS:
Ah vereer, tentem ne male sanus opus.


page 195, image: s241

Quodque refugit onus tua quondam HIERONYME Musa,
Ah vereor plane ne mea Musa ferat.
Sipotero, faciam: laudabitur hercle voluntas,
Ut desint vires: tu mihi calcar eris:
Tu primus monitor, sancti tu carminis auctor:
Nec meriti fiet gratia surda tui.

AD N. REUSNERUM CHRISTOPH. VVINERUS.

REUSNERE, Aonidum decus,
Et magnae splendens Teutonidos iubar:
Qui Divae Themidis sacra
Antistes colis, et iura forensia:
Partem hanc suscipe tertiam
Nostrorum, o vates culte, poematum:
contextumque operis sacri
Contemplare, nota, cense, age, me et mone:
Post haec iudicium tuum,
Et Musae argutae culta epigrammata
Subiunge: atque volumina
Cuncta haec redde per hunc Mercurium: vale.

AD CHRISTOPH. VVINERUM N. REUSNERUS.

Menstrua sacra canis vario, VVINERE, per annum
Carmine fastorum sic tibi crescit opus.
Crescit opus pulchrum, Musis et Apolline dextro:
Carminis est CHRISTUS summa caputque tui.


page 190, image: s242

Dignus vate labor, dignus praecone sacrorum:
Perpetuae laudis hinc tibi surgit honos.
Perge age materiam laudum VVINERE tuarum
Quarere! laus ingens est celebrare Deum.

AD NICOLAUM REUSNERUM CHRISTOPHORUS VVINERUS.

DRomo redit meus, senatui scholae
Ferens trium fundationum sormulas
Novum volumen continens: cum litterus
Sigilla vestrae quae petunt Academiae:
Et obligationus Isenachiae
Super ducenta terna, exacta syngrapha:
Sub UNVERSITATIS inclitae sera
Custodienda, publiois cum litteris:
Ut posteris olim, meis nepotibus
Ius congruum sit, his fruendi miculis
Ad artium studia, atque honorum culmina.
Tu magne mystes et lucerna splendida
REUSNERE Iuris, Antecessor inclite,
Lumen scholae, novumque fulcrum Academiae:
Conamen hoc nostrum tuva verbo bono.
Serotinos et hos simul scholasticos.
CHRISTO dicatos, atque Apollinis sacros,
Vuliu benigno RECTOR olim respice:
Inspectioni traditos et nunc tuae,
Quum venerint, hortare nostro nomine:


page 197, image: s243

Urge monendo, promove, forma, instrue:
Recte suo fungantur ut tunc munere.
Et sacra quae nuper tibi Panegyrica
Censoria sub virgula transmisimus:
Auctoris heu quae fata condolent sui;
Remitte cum notis tuis: et suaviter
Suavissima cum SUEVICA costa vale.



page 198, image: s244

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII MNEME.

AD LUDOVICUM DUCEM VVIRTEBERGAE AC TECCAE.

MUsarum alter adest, Princeps LUDOVICE, libellus:
Inque tuas ardet sponte venire manus:
Tu quoque da tenerae vires animumque Camenae:
Nec tetrica nugas exige fronte breves.
Quod tibi si studium potis est hoc forte placere:
Me laudemque meam debeo sponte tibi.

AD MUSAM.

PRima dedit primo Musarum nomina libro,
Ingenii, MELETE, iudiciique parens.
At tu, quae memoris custos fis optima mentis,
MNEMOSYNE, dabis huic nomina digna libro.
Ingenio mens iuncta memor bene perficit artem:
Musa fave: tuus ist sic quoque orescat honos.

AD EANDEM.

SEu MNEME, seu MNEMOSYNE vis Musa vocari:
Filia Mnemosynes scilicet, atque Iovis:
Sive POLYMNEIA es, Dea, seu POLYHMYNIA dicta:
Et seu laus nomen dat tibi, mensve memor:


page 199, image: s245

Tu das Rhetoribus, tu das utrumque poemptu:
Conveniens quis te nomen habere neget?

IN MYRTILUM.

MUsas quando negas Divas, Iove nempe par ente
Mnemosynaque simul, MYRTILE, matre satas:
Quippe Megaclonis famulas dommae asseris audax:
(Lesbius huic genitor rex Macar ipse fuit)
Illius assuetas canere ore lyraque labores:
Multa quidem dicis, MYRTILE, pauca probas.
MYRTILE redde decus Musis (sic suadeo) divum:
Ni facis, ultrices experiere deas.

DE NOVEM MVSIS. AD ERASMUM STARNEMBERGIUM BARONEM.

MUsica dulcisonis debet sua nomina Musis:
Musarum claret nomine quaeque suo.
Concinit historias Cleio: modulatur avenae
Euterpe: applaudit docta Thaleiae sonis.
Plectra Erato movet; hymnos fert Polyhymnia dulces:
Terpsiohore cit haram pulsat, ERASME, mann.
Melpomene melos addit: adorat sidera caeli
Uranie: condit carmina Calliope.
Mentis Apollineae vis commovet undique Musas:
Music a quae terris dulcior esse potest?

AD HENRICUM RUTHENUM BARONEM, PLAVAE DOMINUM.

TAm bene, qud solvis sollers aenigmata legum:
HENRICE o patriae gloria luxque domus:


page 200, image: s246

Iuris et ambiguos sensus nodosque resolvis
Providus: et cathedrae splendor es ipse novae.
Ingenii specimen simul edis nobile tanti:
Speque simul reples nos patriamque bona.
Musarum tibi castra sequi Themidisque voluptas
Unica: grande tihi surgit utrinque decus.
Tu coeptis insiste bonis: victoria certa,
Certus honos, certus nempe trtumphus adest.

AD. ERASMUM NEUSTETTERUM COG. STURMERUM EQU. FR.

CUm Musis certas quod doctus, ERASME, chorosque
Sic agitas: quarum dalcia plectra probas:
Musarumque colis pariter quod sponte ministros:
Carminibus quorum deditus esse soles:
Scis equidem nihil his divinius esse, nihilque
Compenset tanto quod benefacta lucro:
Namque suis vitam cultoribus, atque perenne
Retribuunt, Phoebo patre monente, decus.
Qui spernit Musas, Musis hic spernitur, et qui
Musarum gaudent dulcia castra sequi.
Appulus ut Musas saltantes ridet, et amens
Impetit has probris terrificatque suis:
Continuo baccis oleaster is exstat amaris:
Fructibus hinc linguae tantus amaror inest.
Usque adeo gravis esse solet petulantia linguae:
Musarum spernit barbara si qua chores.



page 201, image: s247

AD IOSEPHUM SCALIGERUM IUL. CAES. F.

NEc sibi, nec patriae, nec amicis commodus esse
Qui studet, huic vivo mortua vita placet.
Quem neque Sol aequus videt: et quem terra, IOSEPH,
Fert graviter, tamquam crimen onusque suum.
O quantum est servire Deo, patriaeque, sibique,
Et sibi quos sociat vita, vel ipsa fides.
Tu facis hoc: pater ille tuus, dum viveret, olim
Fecit idem: patris sic tibi sanguis inest.

AD IOANNEM CRATONEM A CRAFTHEIM CAES. ARCHIATRUM.

LAudibus es quamvis magnum super aethera notus:
Aeternumque tua nomen ab arte geris:
Dum, veluti praestans Asclepius arte medendi,
Mortifera relevas corpora multa lue,
Tu tamen et vatum studiis es fautor et auctor,
O Phoebi lumen praesidiumque CRATO.
Et merito: mentis prudentis acumine cernis,
Quod vivax vircus carmine nota manet.
Carmina morte carent, et carmine cognita virtus:
Carminibus regum vivit in orbe decus.
Perge precor Musis CRATO, perge favere Camenis:
Te quoque non parvum iam decus inde manet.



page 102, image: s248

AD SIGISMUNDUM VIEHLSERUM PROCANCELLARIUM SACRI IMP. ROMANI.

QUod fuit AUGUSTO Romano Pollio quondam:
AUGUSTO nunc hoc es SIGEMUNDE tuo.
Pollio patronus Flacco fuit, atque Maroni:
Tu quoque sis magnus Pollio quaeso mihi.
Quae tua sit virtus, et quae sapientiae, dicam:
Perpetuoque tuum nomen honore colam.
Pollio ceu Flacco cultus fuit, atque Maroni:
Magnificus titulis factus uterque suis.

AD HARTMANNUM HARTMANNI, CONSIL. PALATINUM.

SIc te numina sospitent beentque,
HARTMANNE O Clarii patrone coetus,
O et magne Palatii Senator
Rhenani: mihi quaeso te parumper
Da, librisque vaca meis tenellis,
Quamvis illepidis et invenustis.
Quin et, si vacat, exhibe per horam
Illustri rogo Principi legendos,
Assensuque iuva tuo clientem,
Praeter fas nihil, aut pium rogantem.
Sic gratus volo te tuumque nomen
Ad caelum memori vocare versu.



page 103, image: s249

AD ANDREAM ERSTENBERGIUM CAES. CONSIL.

OPpius Augusto fit ab aure Senator IULO,
Imperii princeps quum fuit ipse sui.
Oppius Augusto tu nunc es ab aure RODOLPHO
Alter, et arcam consius ipse fori.
Laus haec magna quidem: sed non minor illa putanda est,
Quod morum geminas hoc bonitate decus:
Ac quod amas Musas sic, Musarumque ministros,
ANDREA: quarum gratus alumnus eras:
Quum tibi floreret primi iam temporis aetas;
Ac tibi barba semel bisve resecta foret.
Carmina quum legeres populo iuvenlia passim;
Praecinctus lauri tempora fronde sacrae.
Nec dubito, quin sis constans tibi semper: et idem
Carminis auctores carminis auctor ames.
Nim licet imperii graviora negotia tractes:
Tu tamen oblitus non potes esse tui.
Si facis, ut facis hoc, recte facis: et tibi Musae
Pro virtute tua praemia digna dabunt.

AD ADOLPHUM OCCONEM MED. ET HISTORICUM.

CLeio gesta canens multum tibi debet ADOLPHE,
OCCO: minus debet nec Panacaea tibi.
Ante quidem priscae Romae monimenta, monetis
Eruta, Caesaribus publica facta sinis:
Sed nunc in lucem mittis medicamina docta:
Quae docet AUGUSTAE Pharmacopoea tuae.


page 204, image: s250

Cuius ut es praeses: sic urbs augustius haec, me
Iudice, nunc per te nomen in orbe tenet.

AD N. REUSNERUM LAURENT. GUALTHERUS CUCHELIUS.

QUae rerum fortuna sit hic RFUSNERE, meaum.
Accipe sat tuto nempe ea fixa loco est.
Non causas ago civiles: non aestimo lites
Lite: nec arte lucrum quaero forense mea.
Verum naturae studium, quodque exit ab illo
Privata medicum sedulitate sequor.
Atque ita non raro proprio beor ipse labore;
Dum non ad certas cogor obire vices.
At tu qui pulchras meditaris Apollinis artes;
Immortale tuo carmine nomen habes.
Non te, fetenti qui sordeat ulcere, non te,
Qui reus est lata lege, molestat homo.
Sic visum est superis, eadem ne munia tractens
Mortales; magis ut mutuus exstet amor.

AD LAURENTIUM GUALTHERUM CUCHELIUM MEDICUM.

SIc est: non eadem mortales munia tractant,
LAURENTI: multos ars alit una male.
Sors sua cuique deum sorte obtigit, arsque: nec omnis
Omnia fert, quamvis laetus et almus, ager.


page 205, image: s251

Te rerum naturae iuvat magis, arsque medendi:
Me Themis et Cleio Calliopeque iuvat.
Sorte sua sic quisque fruatur, et arte beatus:
Ut multum patriae foenoret, atque Deo.

AD NICOD. FRISCHLINUM.

QUid rerum, FRISCHLINE quid o agis optime rerum?
Aut ubi terrarum nunc es in orbe vaegus?
A te nulla mihi iampridem litter a venit:
Littera sermonis nuntia certa tui.
Sic queror officium cessasse fidelis amici:
Plena fides ut sit, soribe, velipse veni.

AD N. REUSNERUM. NICOD. FRISCHLINUS.

QUid quaeris, quid agam, REUSNERE? poemata pango
Tot, vix quot cuptat ferre rogatus Atlas.
IULIUS hoc nuper venit REDIVIVUS IN aevum:
Hic poterit soenas exhilar are tuas.
Claviger est pariter nobis pudefactus Achilles:
Is nunc Hectoreo caesus aeb ense iacet.
Quinque etiam scripsi de caelo astrisque libellos;
Artificis summi non male mensus opus.
Interea noster successit Persius orbi:
Persius obscuris erutus e tenebris.
Nunc et Aristophanes Latio vestitus amictu
Prodit: adhuc quaeris soilicet, ecquid agam?
Insuper et Tragicos IOBINO mitto cothurnos;
Atque elegos decies mille novemque pedes.


page 106, image: s252

Adde quod et Criticos conscripsi nuper in hostes
Socraticum, et magni grande Catonis opus.
Ter mihi centenus, dum scribo, quaternio crevit:
Et quid adhuc quaeris carmine me, quid agam?
Postremo, quoniam FRISCHLINI symbola vatis
Expetis: hoc parvae distichon artis habe.
Perfer et obdura: QUONDAM MELIORA SEQUENTUR:
Si male nunc fuerit, non male semper erit.

AD IANUM IACOBUM BOISSARDUM.

QUid me IANE ROGAS Musis et Apolline nullo
Carmina? semper habes carmina quando domi.
Carmina natae domi Musis et Apolline dextro:
Quid? pulpamentum quaerere visne lepus?

AD GREGORIUM BERSMANNUM.

De Davide Haeschelio Augustano.
COmmendo tibi, GREGORI diserte,
DAVIDEM iuvenem pium ac modestum,
Et Graece simul, et simul Latine
Doctum: quem patria erudivit alma
AUGUSTA hactenus, et LAVINGA docta.
Is ceu te colit unice, tuumque
Votis omnibus expetit favorem:
Sic hunc (si roger) omnium bonorune
Dignum dixero gratia, tuaque


page 107, image: s253

Dignum amicitia, fideque magna.
Quare te per Apollinem, tuasque
Musas et Charites rogo: tueri
Illum more clientium bonorum,
Complectique tuo velis favore.
Aptus ille tibi cliens patrono:
Tu patronus es aptus huic clienti.

AD MARTINUM RULANDUM MEDICUM.

BArbariem lingua, morbos ut corpore pellis:
Sermo fert illic, hic medicamen opem.
Corpore quid melius sano, linguaque diserta?
At melior, quisquit curat utrumque bene.
Mercurius linguae, medicinae Phoebus habetur
Praeses; et Aonii dux simul iste gregis.
Quid fictis opus est divis? tu, care ROLANDE,
Sis potius phoebus, Mercuriusque mihi.

IN LIBROS SUSPICIONUM IANI GRUTERI.

REs mala, Suspicio. cur suspicionibus ergo
Tot libros gandes IANE replere tuos?
Fallor? an est bona suspicio, qua IANE laboras
Tot veterum lucem reddere nempe libris?
Suspicione mala iampridem Apuleius, et ipse
Cum Seneca plautus quando iaceret iners:
Suspicione bona per te nunc clarior exstat:
Cessat in his omnis nunc mala Suspicio.


page 208, image: s254

O vafrum artificem! per se mala IANE putanda,
Per te nunc tandem sit bona SUSPICIO.

AD IANUM GUILIELMUM.

TOt vatum GUILIELME quando IANE
Priscorum bene, maximeque Plauti
Doctus vulneribus mederis aegtis,
Censor tam bonus, et catus magister:
Musas sic bene demereris ipsas,
Plauti scilicet ore tam Latine
(Sic est fama) venustulo locutas:
Musarum ore loqui hinc et ipse discis.

AD THEODORUM CANTERUM.

TOt loca restituis, tot supples rite lacunas
Auctorum, ingenii vi THEODORE tui:
Tot simul illustras, tot corrigis: e que tenebris
Eruis, et lucem rursus habere facis:
Ut merito faveat, simul et bona cuncta precetur
Musarum semper candida turba tibi.

AD N. REUSNERUM IO. ESYCHIUS.

FElici auspicio errasti, REUSNERE, profecto:
Quem Themis, et quem cum Pallade Phoebus amant.
Non agit Allobrogum antiquae consultus in oris
Doctrinae, Charitum LIPSIUS illa Charis.
O utinam verum narrasset epristola POSTHI!
Magna quidem, sed quae gaudia vana tulit.
Quo quondam a Siculo est excepius honore Tyranno,
Nec semel excitus dius amore Plato:


page 209, image: s255

Hoc Rhodanus pater, hoc Araris, fortisque Genevae
ISCHANUM exiperent turba novena decus.
Verum is felici auspicio mihi contigit error:
Litterulis ad te quo via facta meis.
Munera Apollinea tenui nec, credo, negabis:
Obsignata tibi littera quando redit.

AD IOAN. ESYCHIUM N. REUSNERUS.

Tam bene quod felix error tibi cessit amici;
Magnaque fert animo gaudia, IANE, tuo:
Ipse simul laetor, felix errore sub illo:
Litterulis ad me quo via fecta tuis.
Sic et amicitiae patefacta est ianua nostrae:
Pectoribus tota est quae modo fixa meis,
Si tibi mens eadem est, et nostri mutua cura:
Supremum, precor, haec duret ad usque rogum.

IN MONARCHAS N. REUSNERI. NICOLAUS RUDINGERUS.

REUSNERI summos Musae ut legere Monarchas:
Carminis arguta quos brevitate canit.
Mirata in teneris numeris cultum una nitorem,
Audita est tali solvere verba sono:
Carmine si posset fieri, REUSNERE, Monarcha:
Carmine tu fieres iure Monarcha tuo.



page 110, image: s256

AD NICOL. RUDINGERUM PISOVERNATEM.

QUi mecum par nomen habes, pariterque propinqua
Corda geris studiis nunc, RUDIGERE, meis:
Carmine cum factas me vatum sponte Monarcham:
(Quamquam o!) tam merito te mea Musa colit:
Teredamat, gemumque tuum miratur et artem:
Et longos salvum te cupit esse dies.
Et recte. nam cum docto Nasone Thaleia,
Aut te cum Flacco posset amare suo.
Quod si me faceret, velut optas, Musa Monarcham:
Qualis nec possum, nec simul esse volo:
Te pro laude data donarem mille talentis:
Ac virtute tua pramta digna darem.
At tu pro nummis animum modo laetus amici
Accipe: semper erit debitor ille tuus.

AD N. REUSNERUM N. RUDINGERUS.

NOn ego te facio vatum REUSNERE Monarcham:
Carmine felici te tua Musa facit.
Nec cupio, ut dones me mille Monarcha talentis:
Multarum, cupiat, quem sitis urget opum.
Nec mea se virtus tanto dignatur honore,
Ut sibi deberi praempta magna putet.
Est satis huic, redamas quod amantem, teque colentem
Quod colis: ulterius nil cupit illa sibt.
Mirentur gemmas alii, mirentur et aurum,
Et quascusque niger possidet Indus opes.


page 211, image: s257

Vatis amicitiam gemmis ego praefero, et auro:
Est locuplete mihi carior illa Tago.
Nam quos Musa paeri studio coniunxit, et arte:
Unanimi iunctos convenit esse fide.
Et quos illae suis praebet cultoribus haustus:
Poculae concordis foederis esse decet.
Candida Musarum fugiat commercia 3 sanctae
Quisquis amicitia zura colenda negat.
Te, REUSNERE, colam; te fidus amabo: Poeta
Ex Aganippaeo dum bibo fonte: vale.

AD EUNDEM NICOD. FRISCHLINUS.

SIc tibi sit faustus, qui iam novus incipit annus:
Inque pari cursu, quo prior ivit, eat:
Gratulor Ausonio partam sub Caesare laurum;
Impositam capiti, mi LEORINE, tuo.
Gratulor et titulos meritos: optoque perenne
Esse tibi tanti semper honoris opus.
Quod de Caesaribus tua dicit epistola, gratum est:
Atque utinam pulchro prodeat ore liber:
Ne tua, Chalcographi tam putida cura typusque
Deterat, ingenio carmina facta bono.
Iuppiter, ut doluit! quum parvo inclusa libello
Magnorum vidi nomina tanta ducum!
Tot celsos reges charta prostare pudenda!
Tot nitidos versus aere premente premi!
Quin etiam nummos studeas ac quirere priscos:
Et regum effigies regibus adde suis.


page 212, image: s258

Tunc manibus rediment iuvenes opus illud avaris:
Et faciet magnum bibliopola lucrum.
Edita SAMBUCI regum simulacra Quiritum
Sunt opera, atque opera nobilis HUTTICHII:
FUGGARUS et B AVARUS,Cimbraquea stirpe VILHELMUS
Sic poterunt librum condecorare tuum.
Vive diu, veniamque rudi da quaeso Camenae:
Atque hoc ex ipso tempore carmen habe.

AD REINERUM REINECCIUM HISTORICUM.

MAgnus si labor est (magnum certe esse fatebor)
Temporis historiam scribere rue sui:
Maior si labor est, diverso tempore gestam
Condere ium certis legibus historiam:
Maximus ille labor tuius est, REINERE, futurus;
Dignus et a memori posteritate cani:
Cunctorum populorum, et temporum, et ordine iuste
Quo texis solide corporis historiam.
Classes dum regum procerumque reponis in aptas
Nomina, perpetuis splendida facta notis.
Sit felix labor iste tibi, multisque sit opto
Commodus, et laudi cedat ubique tuae.

AD PANTALEONEM CANDIDUM.

TOt celebres lepido dum cantas carmine Reges
CANDIDE, Musarum sponte favente choro:
Quos boiema tulit tellus, et Iberia dives,
Et quos Iudaeae terra beata tulit:


page 213, image: s259

Magnus honos famae pridem tibi, gloria magna
Parta viget, nullo commoritura die.
Tot sacris nunc aucta libris quae crescit in orbe:
Phoebeis aptat quos tua Musa modis.
Perte iam doctrina nitet Salomonia morum,
Illustrata satis carmine tota tuo.
Dignus Rege labor, dignus quoque vate: perenni
Laude sacer vivet dignus uterque labor.

AD PAULUM SIBERUM.

QUum mare Cres metuit, metuit vel proeliae Parthus;
Quod scit, dissimulat: sic valet ipse magis.
Sic quum te nullos affirmas scribere versus,
PAULE, quod es, non vis esse poeta bonus.
At tu sis, quod es; et tandem ad sua cornua libruns
Explicitum nobis, quem facis, ipse refer.
Sic, quod es, esse potes magna cum laude poeta:
Cui referet serus praempta digna cinis.

AD HIERONYMUM REUSNERUM MED. D.

REm bene qui coeptam vaecors male perficit: ille
Cum damno fert hinc publica probra suo.
Namque super tecto cormx quoque crocitat alto;
Si rudis, aut non sit tota polita domus.
Sic tu, quando manum studiis HIERONYME summam
Imponis, medica doctor in arte bonus:
Laudo equidem: laudat mecum gens nostra, domuque:
Ne vulgus famae detrabat inde tuae.


page 214, image: s260

Perfice, quod facis: et perfer. male deficit ille,
Deficit in summo qui sine laude iugo.
Sic assit Medico tibi semper laurea Phoebi:
Et spargat donis sic tua dona suis.

AD IOANNEM ZESCHLINUM COS. LAUING.

De filii cognominis honore novo.
EPaminondas dux thebarum maximus,
Ac Imperator Graecorum fortissimus,
Nil dulcius, nil in vita iucundius
Sibi accidisse dixit illo; quod suos
Parente utroque vivo hostes acerrimos
Ad Leuctra pulchro vicisset certamine.
Quorsum istud ergo? Nimirum parentibus
Sic liberos oportet esse gaudio.
Nam gaudium parentum hoc unum est maximum.
Felicitatem liberum experirier
Virtute partam. Sic o Consul optime,
ZESCHLINE, patriae magnum decus tuae,
Felicitate filii te iam tui
Gaudere fas est: quam, diis faventibus.
Comperta virtus huic, et eruditio,
Ceu praemium remuneratur maximum:
Favente Phoebo, et toto Musarum choro.
Non ille vicit hostes armatos manu:
Sed vicit ingenio hostes is tamen suo,
Insicitiam, Barbariem, Negligentiam:


page 215, image: s261

Fro quo reportat iure dignam lauream,
Sophiae Magister nuncupatus iam novus:
Calcar futurum maioris victoriae.
Opatre dignum natum, et o nato patrem!
Opatris et nati comm une gavaium!

AD N. REUSNERUM IOAN. LAUTERBACHIUS.

NAte iuvare novem studiis REUSNERE Camenas:
Quem schola, quem pietas, aula forumque colit:
Si spatii tantum studiorum cura tuorum,
Si schola, si pietas, aula forumque sinit:
Hoc mecum vacuus mundi pernosce theatrum:
Quidque velit rerum copia tanta, vide.
Copia tanta, vide, sibi quid velit undique rerum:
Perpetuumque mei pignus amoris haba.
Plura darem: verum dare mundi plura theatro
Hand possum: non si meque animamque darem.
Accipe quicquid id est vulta REUSNERE sercno;
Meque tuum fiatrem, quod facis, essesine.
Meque tuum fratrem semper (cum matre Minerva
Iam quod Apollo pater postulaet unus) ama.

AD IOAN. LAUTERBACHIUM P. L.

MUnificus mundi me donas IANE theatro:
Thesaurus Sophia cui bene totus inest.
Grande quidem munus fero: sed quo munere munus
Pensem? par merito gratia nulla sue,


page 216, image: s262

Pro me penset Apollo pater, materque, Minerva
Comprecor: boc mea mens amplius abses erit.

AD N. REUSNERVM IO. LAUTERBACHIUS.

IUstitiae fulgens sacrae, REUSNERE, corona:
Pracipuos inter quein colo mente viros:
Cur nil rescribas, cur me de pectore fiatrem
Ponas, mirari non satis ipse queo.
Hailbrunnae laudes ad te, mundique Theatrum,
Quo nequeo tibi iam plus dare, nempe dedi.
Hailbrunnae laudes nec te accepisse, Theatrum
Nec mundi, possum scire, quod usque races.
Frater ne positus videar de pectore: neve,
Quod misi, munus displicuisse putem;
Scribe: vel obstrictus causas huic profer amico:
Fraternus prorsus ne moriatur amor.
Ne moriatur amor, crebro fac crescat ab usu:
Usu fiaternus crescere debet amor.

AD EUNDEM.

ABsentes dirimant licet intervalla locorum;
Alterno detur ne sinal ore loqui:
Organa colloquii tamen artis repperit usas;
Absentes animi quae dare sensa docent.
Certa sigura manus, calami, atramenta, papyrus,
Per certas monstrant reddere sensa vices.
Absentem si quid me vis REUSNERE monere:
Alternis mecum colloquiisque fivi:


page 217, image: s263

Certa figura manus, calami, atramenta, papyrus,
Colloquii veniant organa crebra tui.

AD LAURENTIUM RHODOMANUM.

LAuri nomen habes, cognomen dulce rosarum:
LAURENTI, Aonii cultor amice chori.
Lauri pulcher bonos, flos gratus odosque rosarum:
Musas et Charites utraque serta decent.
Serta tibi Charites sua donant, serta Camenae:
Carminibusque favet doctus Apollo tuis.
Amplus hand lauri, nomen vel dulce rosarum
Miror. nam cumre nomen et omen habes.

AD IANUM DOUSAM NORDVICEM.

BElgica dum Musas et Gallica pellic Enyo:
Dissipat et doctas, quas coluere, scbolas:
Suscipit hos tua LEIDA: fit hinc Academia docta
Musarum: quarum fis quoque DOUSA pater.
Carmina retribuunt tibi nunc sua: preses ut alter
(Quis dubitet?) Clarii sis ut Apolio chori.

AD P. MELISSUM.

EFfigiem POSTHI pictura Thaleia, colore
Quae vivo referat corpus et ingenium:
Picta quidem facies (ait) est e corporis umbra:
At nisi sit facies haec animata, quid est?
Phoebe pater, facies sit ut haec, precor effice, viva:
Tu vati et medico uvam animumque dabis.


page 218, image: s264

Nam medica simul arte vales, melicaque: fatebor
Aut nemo, aut Phoebus POSTHIUS alter erit.
Quid mirum, POSTHI, haec quoque si vitalis mago
Phoebeum spirat cum gravitate decus.

AD N. REUSNERVM P. MELISSUS De Io. Posthio.

SIve gradum Franci celerans ad magna dynasta
Atria, sublimis culmina montis adit:
Sive per insignes, gressu properante, plateas
Urbis inoffensos fert LEORINE pedes;
Zeu quocumque viam secat, obvia nubila tranans,
Et portans medica dona sainber opis:
Mercurio similis facit omnia POSTHIUS, ore
Promptus, indicio providus, arte sagax.
Nulla tamen plantis volucer talaria mectit;
Nec vafro dociles instruit angue manus.
Forma aliqua est tantum, qua pollet Atlantius. in se
POSTHIUS omne genus dexteritatis babet.

AD MICHAELEM FENDIUM.

NEc placeas nimis ipse tibi, nec carmine, FENDI,
Displiceas: si vis esse poeta bonus.
Qui placet ipse sibi, se Musica fundere solum
Mella putat: nec opus docta litura polit.


page 219, image: s265

At sibi qui totus iam displicet; ille lituram
Carminibus nullam vult satis esse suis.
Alter substituens, alter mala saepe relinquens;
Tollere de tabula nescit uterque manum.

IN IOAN. COCHLAEUM.

SI tua tanta fides, audacia quanta fuisset:
Si pietas, et si relligionis amor:
Par reliquis, COCHLAEE, fores, aut maior honore:
Laedere quos soriptis summa cupido fuit.
Te tamen annumer at tantis quoque Musa merentem
Luminibus: virtus quod vel in hoste placec.
Lilia sic inter crescens urtica, rosasque
Germinat, et fruitur floris honore boni.

AD ADAMUM SIBERUM.

OVae Phrygiae crescit madidis in vallibus Idae;
Perpetuis frondet cedrus odora comis.
Sacra viret semper laurus, nec fronde caduca
Carpitur, haud cinerem docta SIBERE pati.
Sic lauro cinctum, sic cedro digna locutum
Te manet aterni nominis amplus benos.
Quam tribuunt Musa, longum laus durat in avum:
Quam tribuit virtus, fama perennts erit.

AD IOAN. ORTELIUM CYCNOCOMAEUM.

CArmina me poscis, poscis me verba diserta;
Que Maro, quaetandem Tullius ipse probet.


page 220, image: s266

Poscis at ORTELI nimium: nec vena Maronis
Magna, nec est Tulli lingua diserta mihi.
Carmina mitto tamen, mitto quoque verba diserta.
Dicta mihi pleno per tria lustra choro.
Tu, si lingua minus Tulli, vel vena Maronis
Par fuerit, mentis collige vota meae.

AD NICOLAUM REUSNERUM IOAN. ORTELIUS.

AEquior es iusto, REUSNERE: Latina tulisti
Qui Roma solum verba potente tibi:
Et res cum verbis infers: nae dignus, ut omnes
Contr actu populos tam sapiente bees.

IN ORATIONES EIUSDEM.

CEu fratres Helenae vicibus terramque polumque
Alternis obeunt, pro pietate sua:
Alteruterque vagis portendit commoda nautis:
Quum vastis dubii diripiuntur aquis:
Sic etiam Sophiae, REUSNERO Castore, littus
Qui petit, hoc magna commoditate petit:
Quod Graii pulsant fluctus: quibus insidet omnis,
Qui pia doctrinae pramia ferre cupit.



page 221, image: s267

IN EASDEM.

SI vox est index animi, ceu Socratis illud,
Simonidisque pariter dictum nos docet:
Numina quid culpas? hominum quid pectora clathras
Inusitatis Luciane moribus?
En vox REUSNERI, tanta quae laude perorat,
Resque arduas involvit elegantiis.
Nam fallax animo tibi dissentire videtar;
Cum suavitas morumque honestas congruat.



page 222, image: s268

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII AOEDE.

AD LUDOVICUM DUCEM VVIRTEBERGICUM AC TECCIUM.

HAs quoque commendo tibi, Dux LUDOVICE, Camenae:
Dexter et his tribuas otia parva rogo.
Nec tamen has tetricus, saeva nec nubilus ira;
Sed placido laetus, quod facis, ore legas:
Si nimis est forsan totum legisse libellum,
Divide: divisum sic breve siet opus.

AD MUSAM.

QVod tibi sit cantus curae, quod carmen, AOEDE,
Accipis hinc nomen, sic love dante, tuum.
Sic cantus donas, sic carmina vatibus apta:
Qui celebrent homines, concelebrentque Deum.
Laeta fave quoque Musa mihi, moderareque plectro
Carmen, et aspira cantibus ipsa meis.



page 223, image: s269

IN NOVEM MUSAS NOVEM COELESTIUM ORBIUM ANIMAS.

COelorum Musas animas vocesque fatetur
Docta senis Samii vox, magno teste Platone.
Quot Musae, caeli sunt totque novemplicis orbes.
Stelliferi URANIE caeli: POLYHYMNIA vox est
Saturni: Martis CLEIO: Iovis ardua Siren
TERPSICHORE: Venerisque ERATO: Solisque canora
MELPOMENE: EUTERPEque Hermae: Lunaeque THALEIA:
Concentum bona CALLIOPES vox dirigit omnem.

AD LUDOVICUM PRINCIPEM VVIRTEBERGICUM.

QVi vult una opera Musas audire canentes
Omnes, Parnassus quas Heliconque videt:
Audiat is, LUDOVICE, tot uno in corpore plectra:
Tablino quod habet proxima cellatuo.
Seu tuba, seu lituus, seu buccina, tibia sive
Dextera, cum buxo, sive sinistra placet:
Seu potius cithara, et lyra, testudove, chelysve,
Et cum sambuca naulia grata levi:
Denique seu cui sisira placent, aut cymbala: cuncta
Audiet hic una mota sonare manu.
Musagetes illic Phoebus, Musaeque ministrae,
Exercent blandos voce manuque choros.
Scilicet hic Helicon, hic est Parnassus, et hic est
Fons Aganippea semper amoenus aquae.



page 224, image: s270

AD GEORGIUM ERASMUM TSCHERNEMLIUM BARONEM.

INcalet apricus Zephyris spumantibus aer:
Solvitur ac versa nunc vice veris hiems.
Iam campi vulta passim meliore patefiunt:
Humida fecundo cespite vernat humus.
Carmina luxuriant laxis viridanita fibris:
Cumque rosis violas fert renovatus ager.
Umbrosas iterum frondes nunc explicat arbos:
Induit et virides silva renata comas.
Iam Venus argutas ducit Cytherea choreas:
Saltat Hamadryadum Naiadumque chorus.
Laetantur Charites dulces, Faunique bicornes:
Cum Musis gandet Phoebus, et almus Amor.
Tu solus quid ERASME lates? cur milia veris
Gaudia formosi deliciasque fugis?
Ceu polypus saxis, sic libris nocte dieque
Affixus; samni vix memor atque cibi.
Desere paubsper, curae fomenta, labores:
Suavibus exbilara pectora fracta iocis.
Cernis, ut arentes Solis feruore calentis
Humidulus, recreet roribus imber agros!
Sic hilaris gaudet quoque Musa labore remisso;
Grata solet studiis nempe venire quies.



page 225, image: s271

AD DAVIDEM PEIFERUM I. C. SAXON. ELECT. CANCELL.

MaEcenas patrocinio, Maro carmine quondam
AUGUSTUM potum flectere saepe suum.
Principis AUGUSTI quo flectam carmine numen:
Maecenas, DAVID, sis precor ipse meus.
Carminis auctores commenda carminis auctor:
Ac patrocinio sponte tuere tuo.
Sic tua, sic ducis AUGUSTI sit vivida virtus:
Sic omni vigeat tempore vester bonos.

AD ANDREAM DUDITIUM CONSIL. CAES.

QVem toties animo vidi, quum lumine primum
Vidi, conspuva te gravitate virum:
Mentis et eloquii tot clarum dotibus, atque
Sanguinis illustrinobilitate satum:
Ceu numen quoddam suspexi pectore toto.
ANDREA; miro raptus amore tui.
Et merito. nam nobilitat quem splendida virtus
Mentis, et eloquii nobilioris honos:
Quique suis studiis homines invat, atque tuetur;
Quid, nisi magnus hic est sicut in orbe deus!
Sit tibi gratus amor meus, et mea quaeso voluntas:
Et da cultori vela secunda tuo.
Sic maneat fortunatibi laetissima semper:
Sitque tenor vitae prosper ubique tuae.



page 226, image: s272

AD THEODORUM ZVINGERUM.

ZVINGERE, si VITAE THEATRUM dixero
[gap: Greek word(s)] , recte num dixero?
Namque omnibus doctrinis istud praescatet:
Omnique virtutum expolitum gratia;
Adeoque lac est totum gallinaceum,
Quod prae bonorum tot laborat copia.

AD MARCUM GERSTENBERGIUM IURISC. AULAE VINARIENSIS CANCELLARIUM [correction of the transcriber; in the print CANELLARIUM]. DE IUSTI LIPSII POLITICIS.

AD cenam [orig: coenam] te MARCE voco, vel Caesare dignam,
Regibus aut magnis, Principibusque bonam.
LIPSIUS hanc mensis apponit divite cultu:
Musarum sternit quas Charitumque manus.
Sic licet ornatus dives, sit splendida mensa;
Plena cibis pariter tot dapibusque bonis:
Pascere quae possunt oculos animosque fideles:
Pasoere sed ventrem, vel minus apta gulam:
Non tamen hinc satias oculis aut auribus ulla,
Aut animis cupidis nausea tetra venit.
Lecta placet magis ac magis aurea vena libelli:
Civilis vitae qui monimenta docet.
Tam scatet ille bonis dictis factisque Sophorum:
Mens quo plus fruitur, plus cupit ipsa frui.


page 227, image: s273

Quam verum est, vulgo quod dicitur, optime MARCE:
Sollicitam hand sedat splendida cena famem!

AD CAROLUM UTENHOVIUM. DE PAULO MELISSO.

MIttit carmina qui meo MELISSO:
Mittit CAROLE, noctuas Athenas.

AD MUSAM.

SEu vis Melpomene dici, seu dilcis AOEDE,
Maxima Musarum seu dea Calliope:
Carmine quod mulces, vario et modulamine cantus
Sidera, cantricis nomina, MUSA, geris.
Nam laudes superum canis, ac praecoma regum:
Et celebras claros hoc super orbe viros.
Musa fave laudes superum regumque canenti,
Clarorumque simul nomina magna virum.
Sunt bona, sunt iucunda et dulcia carmina, Musa,
Quae canis: aspira cantibus ergo meis.

AD HENRICUM PORSCHIUM I. C. ET P. L. De Poetis Italiae recentioribus.

AUsoniae vatum, PORSCHI tibi mitto legenda
Nomina cum patria.
Urbs Venetum BEMBOS loquitur, BALBOSque poetas,
NAUGERIOSque suos.


page 228, image: s274

Mantua Virgilii CAPILUPOS numine plenos,
CASTILLIOSque duces:
Et MOLSAS Mutina, et SADOLETOS iactat alumnos,
CORTESIOSque suos.
Brixia TARGETOS celebrat, Faustumque SABAEUM,
Caasare cum DUCHIO.
Felsina cum BOCHIO commendat Achille CAMILLOS,
FLAMINIOque pio.
Te DACTI, similemque tibi Florentia vena
Praedicat ANGELIUM.
Te, COELI, BIGUMque canit Ferraria culta,
STROZI genasque pares.
Parva VIDAM, lepidum pariterque Cremona FAERNUM,
LAMPRIDIUMque colit.
Cum FRACASTORIO COTTAM Verona recenset,
SCALIGEROSque duos.
Lucae sed ATTILIO, MAPHAEO Lauda triumphat,
AONIO Verulae.
Sirenum urbs IOVIANE tuo, SYNCEREque plaudit
Carmine Parthenope.

AD HIERONYMUM ARCONATUM LEORINUM. De illustribus Poetis Germaniae.

CAntat Suevorum vadum suum CELTIN:
Mons laudat HESSUM Franciae.
Iustinga iactitat BEBELIUM vatem:
Suumque Bretta MELANTHONEM.


page 229, image: s275

Simesusa laudibus per astra fert CORDUM:
Pabergaceu CAMERARIUM.
Gaudet SECUNDO Soltariae arx PETRO;
Et Mons MELISSO Regius.
Brenni SABINO gloriatur urbs magni:
At urbs MICYLLO Treboium.
Fehx SIBERO Chemnumm suo claret,
ET cive FABRICIO suo.
AEmilia SCHOSSERUM, STIGELIUM cantat
Turinga GOttha civitas.
Tubinga BRASSICANOS evehit fratres:
Balingae FRISCHLINUM probat.
Et POSTHIO Palatinus sonat Rhenus:
Mencinga CHYTRAEOS colit.
PURUSque RIVUS dat nomen quibus, fratres
Lobaviam beant suam.
Et Haga basium SECUNDI amat vatis:
Et Horna felix IUNIO est.
MODIUMque BRUGAE, Leida iactitat DUSAM:
MASURIUMque Nervia:
BOISSARDE te Vesuntio, Trelae CLEMENS,
Te GRUTERI Gedanum ovat.
MAIORE plaudit vallis et IOACHIMO:
Monsque Mivis ALBINO suo:
Mons alter Annae laetus cive BERSMANNO:
Suidniciumque VEHLIO.
Te nostra Leoris, ARCONATE, cantabit:
Nec me tacebit patria.



page 230, image: s276

AD IEREMIAM REUSNERUM. De illustribus Iurecoss. Italiae.

IUrisconsultos anteit dux BARTOLUS omnes,
Quo Saxoferratum sonat.
Proximus huic BALDUS, gemino cum fratre tegato,
Perusiae decus suae.
Tertiae palma datur PAULO, cuipatria Castrum:
Post hos IASON obtinet
Primas, luce aliis prior, et prior ordine cunctis,
Quo gaudet urbs Insubrium:
ALCIATO pariter magno, DECIOque superba:
Ceu BUTRIO Banonia,
MARSILIOque suo, et SALICETO, AZONEque plaudit:
ACCURSIIS Florentia:
Brixia LANFRANCO: felix Verona CEPOLLA;
Et ALBERICO Bergomum:
Cumque suo MARIA, Ferraria clara FELINO,
Et ALVAROTO Patavium.
Et te FERRARI celebris RIPAque Papia,
Patre CURTIOque ac silio.
Denique SOCINO ceu Sena superbit utroque
Et ANGELIS Arrhetium.
Ei legis hos, cum iudicio lege: deinde reserva
Fori relictos usibus.



page 231, image: s277

AD CHRISTOPHORUM STURZIUM IURECOS. In Gallos quosdam Iureconsultos.

FRANCISCOS celebrat consultos Gallia iuris
Quattuor, et satrilumina magna fori.
Primus in his studio clarus DUARENUS et arte,
Interpres legum maximus bercle oluet.
Alter banore potens CONNANUS, et ubere censa,
Consiho Francum rexit et ore forum.
Tertius ingenii BALDUINUS ecumine praestans,
Cecropio nutrit pectora plena sale.
Iure madens quartus, Latiae facundia linguae,
Tu iuvenum es studiis dux HOTOMANNE bonus.
At non his cedunt CIVACIUS ore, DONELLUS
Ordine, mente BARO, CONTIUS arte potens.
Laude sua dignus MOLINAEUS, Laude GRIBALDUS:
BUDAEUS linguae Sol utriusque sinul.
FORNERIUS pariter celebris, doctusque ROBERTUS:
Et quos magnus erit velle referre labor.
Qui legit bos, STURZI, Musas cum legibus ille
Excolit, et Latii verba diserta fori.

AD IOAN. POSTHIUM.

PEgaseo, POSTHI, superas Helicona volatu:
Quem geris in clypeo, quod docet acer eques.



page 232, image: s278

AD IUSTUM REUBERUM I. C.

IUSTE Palatinae cultor facunde Minerve,
Iudicii multum qui gravuate vales.
Accipe succinctum, quem dat tibi Musa, libellum:
Munus et exiguum consule facque bom.
Nota leges, quamvis careant haec divite cultu:
Forsan erit melior pars nova, IUSTE fave.

AD PAULUM MELISSUM SCHEDIUM.

SCHEDI, Castalidum decus fororum,
Qui noctes studio diesque magno
Sacris invigilas vacasque Musis:
Orpheumque movens subinde plectrum,
Versus ludis et expolis venustos.
Quum vultu posito severiore
A curis gravioribus vacabis;
Musas excipe laetus advoluntes;
Nec torva lege fronte, sedremissa
Excultos nihil aut parum libellos.
Sit forsan minor ausus est Tibullus
Magnum versibus aggredi Maronem.

AD IO. IACOBUM BOISSARDUM.

LAudat qui laudanda, meretur denique laudem:
Laus vera est, digna est si quoque laude sua.
Laudatos laudans, laudem BOISSARDE mereris:
Integra laudati laus sit ut artisicis.



page 233, image: s279

IN ARCHITECTURAM SPECCELIANAM.

QUae sit structurae ratio, quae forma, quis ordo
Antiquae; quo sit consicienda modo:
Structurae docet egregius Vitruvius auctor;
Frontinusque libris clarus uterque suis.
Scilicet inventum non congruit omnibus annis
Unum: facta suo tempore quaeque placent.
Omnia fert tempus: tempus rapit omnia secum:
Fitque quod haud fuerat, quod fuit ante, perit.
Aetatis cuiusque placent cum moribus artes:
Sic antiquae novis cedere sponte solent.
Si nova te structura iuvat; SPECCELIUS auctor
Structurae melius disseret ille novae:
Quam quae Frontinus docet, aut Vitruvius auctor:
Sit quamvis libris clarus uterque suis.
Dignum opus artifice eximio, gemioque beato:
Dignum, cui reddat praempta, larga manus:
Larga manus regum, procerumque, ducumque; gerendi
Queis belli vetus ars et nova rite placet.

AD NICODEMUM FRISCHLINUM.

ECquando bone NICODEME vates,
O et dulcis amice, PRISCIANUM
Clara luce videbo vapulantem?
An nondum satis est tibi politus?
Et, si vapulat, expolire quorsum
Tam male et misere est opus luentem


page 234, image: s280

Plagas, verbera, verberum dolores?
An nondum tibi verbero malignus
Spurcavit satis ore sordidato
Lingue Romuleae optimum parentem?
Ohe! iam satis est. ohe! modum fac
Tot plagis domitum necare prorsus
Linguae Grammaticum bonum Latinae.
Plagis Phryx melior fit: et domatur
Plagis assiduis rudens asellus.
Plagis non opus esse luculentis
Docto censeo nempe Prisciano:
Plagis ni cupis hunc malis peremptum.

AD PAULUM MELISSUM.

OVi poemata, qui facit poetas,
Tot poemata doccta fabricantes:
Multo maximus hic an est Poeta?
Sic credo. Bonus ergo non Poeta
Tu solum, pater ipse, et ipse princeps
Poetarum es amabilis, MELISSE:
Alter Musagetes, Apollo et alter
Tot poemata, tot facis poetas.

IN SIXTUM CARGELIUM MUSICUM.

QUid vult haec sibi muta cbelys septemplice nervo?
Quique chelyn digitis pulsat, et absque sono?
Muta quidem chelys haec: muita est, quam cernis, imago:
Indere nec vocem pictor ab arte potest.
Quod si viva chelys, vivus si Musicus exstet:
Quando chelyn digitis et eburno verbere pulsat
SIXTUS CARGELIUS Musicus ite bonus:
Alter ut Amphion, et ut alter Musicus Orphcus:
Qui blanda mulsit saxa ferasque; chely:
Tunc sit viva chelys, tunc viva auditur imago:
Dispeream, si quid suavius esse potest,
Sis licet exanimis, animaberis ilico c intu:
Quem chelys, aut quem vox hac tibi viva dabit.

IN AEDES IOAN. LAUTERBACHII P.L.

MUsarum Charitumque domus, domus hospita Phoebi est:
Quae LAUTERBACHIO dicitur esse domus.

AD IOANNEM POSTHIVM.

QUantum cursor equos equns impiger anteit omnes,
Pegaseo volitans lata per arva gradu:
Tantum, POSTHI, anteis doctos doctissimus unus,
Phoebea volitans arte per ora virum.
Hinc te Phoebus amat vatem medicumque peritum:
Qui vult te dici nomine et esse pari.
Principibus summis hinc gratus es usa, minister:
Sou medica, melica sive sit artis opus.
Tamque Palatinam cum laude vocatus in aulam;
Myrtiferos colles qua Nicer imbit aquis:
Princeps es vatum et medicorum maximus unus:
Corpora dum sucis, carmine corda iuvas.


page 236, image: s282

Gratulor hanc utramque tibi, POSTHI optime, laudem:
Gratulor et sortem, numine teste, novam.
O utinam longos te sors bona sospitet annos:
Et laudis ne sit fama caduca tuae.

AD SALOMONEM FRENCELIUM P. L.

SI Sophiae sit mixta poesis dia, profecto
Utraque delectat sic recreatque magis.
Suavior ut caro, quae caro non est, esse putatur;
Aut piscis, piscis qui minus esse solet.
Sic iuxta terram bene navigat ipse viator:
Ad mare tranquillo sic pede carpit iter.
Seria qui ludit, quia miscet is utile dulci;
Dignus hic est, punctum qui simul omne ferat.
Sic quoniam Sophie gaudes miscere poesin;
Te dignum, SALOMON, me quoque teste, facis,
Aergo decet merito Phoebite laurea: confert
Caesareo HARTMANNUS quam tibi iure meus.
Floreat o laeto tibi laurea semper honore:
Serus et inde legat florea serta nepos.

AD IANUM GRUTERUM.

SI tuba dat sonitum, sus non fit alacrior inde:
Si lyra, non saltat bos asinusque magis.
Musarum doctas odit qui IANE Camenas,
Audit susne tubam, bos asinusque lyram?

AD PAULUM MELISSUM.

SEu mel Musaeum tibi, seu melos, aut melilotos,
Attica seu nomen dulce Melissa dedit:


page 237, image: s283

Dulcis inest odor, et color, et sapor omnibus idem:
Sed magis bis melos est dulce MELISSE tuum.

AD IOANNEM LAUTERBACHIUM

ISaides citharae DAVID bonus auctor Hebraeae:
Qua psallit sancto carmina sancta Deo.
Teutonicae citharae bonus auctor deinde LUTHERUS:
Iessaeae citharae maximus ille decor.
Succedis Latiae citharae bonus auctor: Hebraeam
Carmine qua citharam Teutonicamque refers.
Psaltria sic te Musa, o LAUTERBACHE, canente
Fontibus e puris hausta Sionis ovat.
O imitatorem sanctum! tua fama vigebit,
Iessaeae citharae dum viget ullus honos.

AD N. REUSNERVM IO. LAUTERBACHIUS.

Laudem merentur recta, prava dedecus.
QUod rythmos numerosque nova, REUSNERE, Camenis
Auspicibus, citharae conditione dedi:
Hoc fit, ut hac passim discant ratione Latini
Cantica, quae Christo turba dicata canat.
Cantica sive sacris operatur sacra diebus:
Sive domi aedisicat relligione domum.
Si quid in hac cernis, tibi quod non sorte probatur.
Errantem vultu candidiore mone.
Si quid in hac cernis, rursum quod forte probatur,
Elogio laudans perge favere tuo.


page 238, image: s284

Sinceri, navos reprehendere, munus amici:
Quod dignum, iusta laude sovere bonum.

AD CUNRADUM A THANN EQU.

PUlcra abies, THANNI, cur dat tibi nomen avitum
An quod laus stirpis sic viret alta tuae?
An tua quod sic Musa viret, nec fronde caduca
Carpitur, aeterno carmine digna cani?
An tua quod pietas caeli super athera surgit,
Ceu foliis abies inviolata suis?
Sit frondosa abies, CHRISTI qui nomine gaudet,
In caelum summo fine minante comis.

AD ANDREAM CASPARUM EBENLEBIVM EQU.

ANDREA, Clarii patrone coetus:
Mens quod provida numinis sit alti;
Immenso moderans sub orbe cuncta:
Pulchro carmine Musa Christiana
Expressit bene THANNII diserta,
Musa nobilitas, et ipsa rursus
Vatis nobilitate Musa gaudet:
Ac patrocinium simul requirit
Vatis nobilis atque Christiani:
Qualem te merito tuo vocamus
ANDREA, Clarii Patrone coetus.

DE IOANNE SECUNDO HAGIENSE.

AEmulus es Flacci pariter, magnique Maronis:
Sive lyra heroa seu canis ipse tuba.


page 239, image: s285

Idem Bilbilici Nasonis et aemulus idem
Vatis: sive elegos, basia sive canis:
Totque iocis lepidis, salibus iot carmina plena:
Quos Venus, et Charitum dictat amoena trias:
Quattuor hos si IANE refers in carmine vates:
Carmine num cuiquam IANE secundus eris?

AD P. MELISSUM SCHEDIUM.

E Graeco Camerarii.

MUsa videns SCHEDIUM schediasmata ludere docta
Quid faciet, studio si locus (inquit) erit?

AD PASCHASIUM BRISMANNUM P. L.

QUalis Musa iocosa vatis olim
Festivo sale plena, Martialis:
Talis Musa inei iocosa vatis
PASCHASI, patris elegantiarum,
Palmam fert quoque nunc sub orbe toto,
Festivis epigrammatum libellis:
In quis blanda Charis Leporque regnat,
Et blandae Veneres, facetiaeque,
Argutique iori, salesque docti:
Censor quos gravis ore non rubente
Intra limina publicae cathedrae
Cum casta legat omntbus puella:
Pagellamque net ultimam requirat
Nec longas trabas oscitationes.



page 240, image: s286

AD SIGISMUNDUM FEIERABENDUM.

QUod famae invigilare iuvat, laudique perenni:
Dum libros aevo tot, SIGEMUNDE, sacras:
Laudo equidem, laudem labor hic fructumque reportat,
Quem sumis, magno foenore nempe tibi.
Et pleno iam Fama simul dea buccinat ore,
Quam pingis, triplici nomen in orbe tuum.
Applaudunt laeto Musae Phoebusque favore:
Ac stadium famae cresiit honore tibi.
Macte animo, SIGEMUNDE: volat tua fama per astrae:
Cui spondet laurus sacra perenne decus.

AD IOANNEM SAMBUCUM.

QUae dono, partim mea sunt, alienaque partim
Carmina: sed dono quae data, dico mea.
Sic et amicorum communia rite vocantur
Omnia: ni lex hoc relligioque vetet.
Quae mea sunt, parvi facio: quae sunt data dono,
Mente colo grata, devenerorque magis.
Alier at alterius de nomine nomen babebit
Forsitan: et genio vivet uterque suo.
Quodque leges alterna, magis SAMBUCE placebunt:
Alternis gaudet doctus Apolio modis.
Quic quid erit, non tam donum, quam respice mentem;
Munere pro magno sit mea magna fides.

AD AMICOS.

SI non de facie vos novi, nomine notos
Saltem, vidi oculis vos animoque diu


page 241, image: s287

Vidi inquam, et magnos optavi semper amicos,
Nam vos de facie nosse quid esse rear?
Quam semel atque iterum si vos a limine spectem?
Ceu canis, e Nilo quum bibit, atque fugit:
Ast ego iam melius vos intus et in cute novi:
Panitus inspicio quos totiesque domi.
Pellego tot quando lepidos doctosque libellos;
Ingenium pingunt qui geniumque suum.
At vos sponte mihi linguis animisque favete:
Quodque amo vos, grata me redamate vice.

AD N. REUSNERUM LAURENT. GUALTHERUS CUCHELIUS.

QUid REUSNERE novi mea porter pistola, quaris
Condita disparibus, sed properata, modis?
Scilicet est domini conducta ministra, querentis
Ex animo penitus se cetidisse tuo.
Nam tibi si qua mei superesset cura, nec omnis
Esset ab averso pectore pulsus amor
Saltem aliquam tandem misisses ipse salutem:
Si mittenda mibi littera nulla fuit.
Crede mihi amoto fomento exstinguitur ignis:
Sic, qui non colitur, mox quoque sinit amor.
Sed tua fortassis vetuere negotia, posses
Quo minus ad socium scribere pauca tuum?
Non ego magnisici deposco scripta laboris:
At satis est verbis charta notata tribus.
Quare si nostrinon foedus amoris inane,
Sed mecum aeternum fine carere cupis:


page 242, image: s288

Crebrius optatam, cum possis, mitte salutem:
Meque doce vitae de ratione tuae.

AD LAUR. GUALTHERUM CUCHELIUM MEDICUM.

SCribere multa libet: sed non fert tempus et hora
LAURENTI: labor hinc, nuntius inde vetat.
Tempus et hora fugit: labor instat: nuntius ipse
Approperat: scribam si tria verba, sat est.
Scribere me tria verba iubes. tria perlege verba:
TOTUS SUM TUUS: haud scribere plura queo.

AD IOAN. LAUTERBACHIUM.

COmmunis tecum mihi patria dicitur esse,
Et pater, et mater, cur sumus ergo duo?
Patria te dedit alma Silesia, me quoque. Musa
Mater, et est vati Phoebus utrique pater.
Si duo iam fuimus, simus nunc, quod licet, ergo
Unus amicitia, carmine, mente, fide.

AD N. REUSNERUM IOAN. LAUTERBACHIUS.

COmmunis, REUSNERE, mihi dum patria tecum:
Mater Musa, pater Phoebus, uterque deus:
Non modo qui fuimus duo, simus (quod petis) unus:
Sed potius frater sis mihi, frater ero.
Fraterno maior coniunctio nulla favore:
Frater amat, frater fratris acerba levat.



page 243, image: s289

AD IOAN. LAUTERBACHIUM N. REUSNERUS.

FRater eris, si frater ero tibi, quid petis ista?
Si genitrix eadem, si pater unus erat:
Patria si communis utrique, placent mihi fratris
Nomina, in aeternos non moritura dies.
Tu mihi, qua fas est, frater germanus ameris:
Germanusque tibi sic ego frater amer.
Sanguinis et si non consortes simus aviti;
Consortes fidei nos, studiique sumus.
Si non corporibus, iuncti sumus ambo Camenis:
Unaque mens, si non urbs habet una duos.
Si nobis eadem sit mens, studiumque fidesque;
In quocumque loco possumus esse simul.

AD N. REUSNERUM. IO. LAUTERBACHIUS.

FRater es, et caro carum te pectore fratrem
Aeternos sancte frater habebo dies.
Patria communis, communus mater, et ipsum
Communis magno suadet honore pater.
Accedit studium nobis commune duobus:
Communis, sana relligione, fides.
Quos pater, et mater, quos iungit patria fratres,
Quos studium, et sana relligione fides;
Sunt veri fratres: oritur coniunctio fratrum
E patria, studiis, e patre, matre, fide.



page 244, image: s290

AD EUNDEM HERMANNUS PLASSIUS.

ESse ferunt, REUSNERE parens, Heliconia Tempe;
Quae varios flores deliciasque ferant.
Esse ferunt montem Phoebo Musique dicatum;
Quem petat ingenio quisque Poeta suo.
Esse ferunt Laurum, cingat que tempora vatum;
Esse sacrum fontem, quo sua labra rigent.
Quaesivi toties, quoties ego carmina legi:
Nulla mihi Tempe visa, nec unda suit.
O mihi si liceat tantum sub rupe morari;
Et spectare procul culmina Pieridum!
O mihi si liceatsaltem vidisse liquores;
Sape quibus vates dulcia labra replent!
O liceat vidisse sacras in vertice lauros;
Queis sua REUSNERUS tempora docta tegit!
Fac, REUSNERE parens, possim divina tvert
Numina: Parnasi cernere montis aquam.
Castalios concede lacus: concede Camenas:
Da precor Aonias nobilis hospes aquas.
Quae mihi cumque dabunt si se per carmina vires:
Quando mihi parvo carmine vena fluet:
Persequar Asiraeae generosa volumina Divae:
Persequar eloquium, docte Poeta, tuum.
Persiquar aeterna divina poemata faema:
Omnibus Aonidum quae placuere choris.


page 292, image: s338

Hospes, tam libere eruditus auro:
Auri tam sacra cui sitis molesta est.
Mixtum nolo, merum sed ipse malo.

IN OCNUM.

CAna est barba tibi, coma nigra: rigare Lyaeo
Nempe potes barbam, non potes OCNE comam.

AD CASTULUM.

SEu cenas procerum, seu prandia CASTULE captas:
Semper aves aliquid deblaterare novi.
Scis quid in Ausonia Praesul deliberet urbe:
Scis quota de Veneto littore puppis eat.
Belgica castra memor, mox Gallica castra recenses:
Sarmaticam numeras Pannonicamque manum.
Scis quid in Arctoo Moscus gerat efferus axe:
Scis et in Eoo Turca quid orbe gerat.
Artibus bis cenas et prandia CASTULE caeptas:
Plurima confingis, quae quasi vera refers.
Nolo tuas artes: cenes ut CASTULE mecum
Saepius, ut narres nil memor esto novi.

AD CAROLUM HEIPERGERUM.

COnvivam vis esse tuum me, CAROLE: cenam
Condico: faciant ne modo pocla reum.

DE BASSO LURCONE.

LUrco bibax nimium revomes dum BASSUS Iacchum
Stertit ad immundam semisepultus haram:


page 293, image: s339

Porcus adest immundas, et ora proposcide lingit
Sordida, que circum spurca saliva premit.
Ille ratus se tunc tonsoris in aedibus esses
Pilierepa tangi dum putat ora manu:
Lente (ait) hem lente, ne forcipe laedar acuta;
Lactucas similes sic labra semper habent:

IN LURCONES.

SI Lurco Lurconem bibosum provocat
Bibosus ipse: mustelae sevum fricat.;

IN PAULUM AURIGAM.

QUam bene conveniunt tibi, PAPULE, flagra sonora!
Auriga aurigae cogeris esse tui.
Te natum ad mulas, non Musas, PAPULE, credo:
Aptior ista tibi functio forsan erit.

PROSOPOPOEIA EIUSDEM.

ILle ego qui Misse quondam famulabar ad aram
(Fors et haram) currus sum modo dux,et equi.
Ecce meus Corydon, currus auriga comesque,
Hic iacet, ut putri porca voluta luto.
Sunt mulae mihi Musae, et me mea destinat arae,
Fors et harae: mihi par Tros Rutulusve fuat.
Sic decet aptari nostrum genus omnibus horis:
Inservire omni sic decet usque foro.

AD FABRUM IOCUS.

TOt genios, FABER, esse malos mirare, Deumque
Unum? mirari desine, certus eris.


page 294, image: s340

Sacrifici gregis haec, si nescis, unica culpa est:
Tot genios vorat haud, quot vorat ille deos.
Tot genios, quot et usque deos si nempe vorabit:
Exiguo Damon tempore nullus erit.

IN BIBULI CUIUSDAM DICTERIUM.

QUum iaceo sero sub vespere plenus Iacchos
Mane, quod elabor, gaudia sola placent.

DE APSICORE QUODAM.

QUod si ferre nequis gallina aut anseris anum:
Anum ferre potes coniugis ecquid anus?
Sic puto: quae ratio? gallinae aut anseris anus
Plumeus: implumis coniugis anus anus.

AD SIGISMUNDUM VICTORIUM.

VIrgineo cur quodque bonum vult nomine dici?
An quo pura magis, res bona cara magis?
Purius at pura quid virgine? carius et quid?
An non haec vere, dic, Charitum Charis est?
Sic mel virgineum, membranaque ceraque vulgor
Si qua bona est tantum, puraque, nomen habet.
Credis, VICTORI, me nbranas virginis optas:
Credo, nomen at hoc amplius omen habet.
Sit bona, sit MEMBRANA tibi tua pura virago:
Cara eadem Charitum sit SIGEMUNDE Charis.



page 295, image: s341

AD ERASMUM MAURICIUM.

POena hilaris Siren nautarum Acheloia quondam:
Poena hilaris meretrix nunc quoque blanda manet.
Mors blanda est meretrix, crudelis ERASME voluptas:
Enecat haec barathro corpora mersa suo.

IN CHAEREAM.

PArce cum potes, comedas quoque CHAEREA parce:
Palles, nec sanus corpore rue vales.
Palles? haud miror: nempe audis CHAEREA probrum:
Ipse tamen palles fronte, nec usque rubes.

AD GRYLLUM.

SEria cum tractas, dicis te GRYLLE iocari:
Seria sed mordent haec ioca acerba nimis.
More ovium ioca quae mordent, probo: reprobo contra
More canum mordent si qua sovera nimis.
Hinc dolor, inde pudor, vel utrumque redundat: utrumque
Cordati frangit cor quoque grande viri.

AD HAGIUM.

SI vulpinari fas est cum vulpe: sit HAGI
Cum saevo rursus fas ululare lupo.

AD MARCUM GERSTENBERGIUM I. C.

MUlta loqui scit qui prudens, et multa tacere:
Temperat ac lepidis seria, MARCE, iocis:


page 296, image: s342

Commodue ipse sibi, simui haud incommodus illis,
Consortes studii quos legit ipse sibt:
Omnium homo horarum, sibi laetus, gratus amicis;
Contentusque suo, virque beatus hic est.

AD CONR. CAROLUM HEHLIUM.

OMne nocet nimium: vetus hinc est CAROLE verbum
Quod fel erit, non mel, si mel erit nimium.



page 297, image: s343

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII PISINOE.

AD IOANNEM CASIMIRUM DUCEM SAXONIAE.

SI sperare licet non displicuisse libellos,
Quos dedit AGLAOPE, THELXIOPEque prius:
Spes bona, PISINOES quoque posse placere libellum
Extremum, Princeps IANCASIMIRE, tibi.
Furta canit Veneris, saevique Cupidinis arma:
Cautus ut evadat, qui legit ista magis.

AD PISINOEN.

FLexanimam si PISINOE te dixero Suadam:
Nomine te vero dixero PISINOE.
THELXINOEN alii dicunt: sis, Diva, quod audis:
Suadelae libros tu sale tinge meos.

IN SIRENES.

ALtera pars virgo, pars ales et altera SIREN:
Quod vox, quod citharae, quod lyra, dulce canit.
Dulce canit, quodcumque libet, memor omne, quod usquam est,
Aut fuit: ut vix sit suavior harmonia.


page 298, image: s344

Scilicet haec Siren est blanda nocensque voluptas:
AGLAOPE, facie splendida crimen habet.
Mentis PISINOE Suada est; vocisque voluptas
THELXIOPE: incautis undique dira lues.
Qui sapit, obduret Sirenum cantibus aures:
Atque suas vinclis praebeat ipse manus:
Alliget et sese malo rationis, Ulysses
Ceu sapiens: superum sic ope salvus abit.

AD EUPHROSYNEN.

LAetitia EUPHROSYNA es: praesta mihi nominis moe:
Laetitiam praebe pectoris ipsa tui.
Nil sine te latum: sine te sunt omnia letum:
Vi ta ipsa invita est te sine, exede, mihi.

AD HECTOREM GRUBELIUM EQU.

SIc conferto tuum, modo si sapis, HECTOR, amorem:
Ne probro sit, plebs si sciat, id quod amas.

DE CEYCE ET ALCYONE.

CLasse petit Delphos Ceyx, Trachinius heros,
Diis oblaturus munera grata suis.
Tempestas oritur maris ingens, atque procella:
Quo maneat, coniux terque quaterque rogat.
Ftda viri coniux, et lecti gloria rara:
Sed frustra: pietas debita suadet iter.
Sic abit ille quidem, mediis at mergitur undis:
Fluctibus et ventis dum furit ira maris.


page 299, image: s345

Alcyonen pius ingeminat sine fine maritus:
Ceycemque vocat non minus ipsa suum.
Proque viri superis facit irrita vota salute:
Thuraque fert casta relligiosa manu.
Ille perit ponio: nec coniux sola superstes,
Conscia iam fati, permanet absque viro.
Nani thalamo quos iunxit bymen, mors iungit in urna:
Cumque viro siunt frater et uxor aves.

AD CORDULAM.

CORDULA cor cordis, cordi cor corde ministras:
Excors absque tuo CORDULA corde vagor.

IN ROMULUM ET HERSILIAM.

ROMULUS Hersilia caeli subit astra relicta
Coniuge quae carum fletque gemitque virum,
Quam Iuno miserata per Irim ducit Olympo:
Coniugis haec, sed nunc conspicit ora Dei.
Excipit aetherea sibi iunctam sede Quirinus:
Cum forma nomen mutat, Oramque vocat.
Sancta fides thalami superat sic tempora vitae;
Quae bene vincta semel numine teste fuit.

AD PAMPHILUM.

DUlce, deum potus, nectar; mel PAMPHILE dulce:
Dulcior est melle et nectare dulcis amor.



page 300, image: s346

IN CUPIDINEM [gap: Greek word]

ADvolat alveolis pharetratus forte Cupido:
Surripit et dulces, dulcior ipse, favos.
Mox examen apum confertim spicula figit:
Intumuit stimuli laesa dolore manus.
Parvae vulnus apis magnum dolet: immemor ipse
Quod puer et parvus vulnera magna facit.

E GRAECO.

IRa novercalis nec mitis amore, nec ipsa
Morte fit: est Helle testis, et Hippolyta.

AD GEORGIUM ALBERTUM CROMSDORFIUMQUE

SI quis amat, patitur contraria multa GEORGI:
Sibi cadaver, alteri vivit magis.
Absens ipse sibi nec abest, nec adest sibi praesens:
Captivitatem liberam captus videt.
Quod metuit, iam non metuit: quod sperat, id una
Desperat: hinc tutum cavet periculum.
Languet, nec languet nimis: et valet, haud satis ipse
Sibi valens: et somnians, haud somniat.
Quod cupit, haud habet: et quod habet, cupit ille subinde,
O inquieta amentium amantium quies!
Qui sapit, ille plagis haud irretitur amoris:
Nec blandiendo dulce nutrit hoc malum.



page 301, image: s347

AD POSTHUMUM EX PLAUTO.

QUottidie caveas pridie, ne hodie facias quid,
Cuius te pigeat, POSTHUME, postridie.

AD CORDULAM.

CORDULA cor praedulce meum; mea sola voluptas,
Sed quondam; cordis nunc dolor ipsa mei.
Corpore tam procul es nunc CORDULA quando remota:
Ah ne sis tantum corde remota procul.
Multa timet vel credit amans: nil credo sed ipse,
Nil metuo: nihilo laetior ipse tamen.
Nam quod corde tuo careo, mihi cor dolet herclo
CORDULA: cordolium sic potes esse meum.

AD IAC. MARIPETRUM.

MOrs vivens amor est, aut mortua vita IACOBE:
Irrequieta quies, dulcis amaror amor.

AD PAULUM VOGELIUM I. C.

FOrs et Amor partim vi, partim fraude resistune
Ambo mihi: Sors hoc impedit aequa tamen.
Saevus Amor torret liquefactas igne medullas:
Ac tacito clausum pectore vulnus alit.
Sors crudele simul miscet malefida venenum:
Quando, ne potiar victus amore, facit.
Sed tamen ut melius sperem intra pectora laetus,
Fisa Deo sors hoc PAULE benigna facit.
Felix, quem nec amor, nec fors sic aspera vincit:
Sorte bona tutum, prasidioque Dei.



page 302, image: s348

AD PAULUM GRASECCIUM I. C.

Femina, PAULE, carens capite est sine coniuge corpus:
Coniugis est expers vir, domus absque basi.

AD NICOLAUM RHEDINGERUM.

SI qua dolore voluptas
Empta sit, haud est vera voluptas:
Nec, comes est ubi maeror,
Latitia haec iucunda videtur.
Fel pro melle dat ille:
Aut post mel, fel triste relinquit.
Sic damnosa voluptas
Exsuperat precia omnia longe.

AD GALLUM.

ANna retro citroque venit: placet ANNA. quid inde?
Rursus AMA, citro GALLE retroque venit.

AD CORDULAM. E Germanico.

SI quis forte duos fontes vult cernere vivos:
Ille oculos flentes cernat utrinque meos.
Si quis triste cupit crudeleque cernere vulnus:
Idem cor cernat saucium amcre meum.
Si quis inextinctos quoque cernere discupit ignes:
Attonitum eernat pectus amore meum.


page 303, image: s349

Fletibus arescunt oculi: cor vulnere tabet:
Uror, et insano carpor ab igne miser.
Sola meos oculos satias, et vulnera sanas,
Ac sedas ignes, CORDULA, sola meos.

AD THOM. MOLLIUM.

MOllis Amor, mollis Venus, Ars et Musa Charisque,
Mollis et eloquii Suada Themisque placet.
Tot Divae tibi quando favent, tot numina MOLLI:
Sic nomen cumre MOLLIUS omen amas.

AD PAULUM MELISSUM.

MUsarum doctas vitat qui PAULE Camenas:
Audit nonne tubam sus, asinusque lyram?

AD IUSTUM LIPSIUM.

OTia qui sequitur, fugit ille negotia: vitam
In otio frustra reponens optimam.
Otia qui sugitat, subit ipse negotia; vitam
In otio semper reponens pessimam.
Hoc spiens, stultus facit illud. nam vetus est vox:
Nil agere, semper infelici est optimum.
Quid? quod plura sibi fugiendo negotia saepe
Facessit, uti quando nescit otio.
Nam qui sponte gerit commissa negotia vita:
In otio potius est, quam in negotio.
Fit quasi mens amens, nimium si IUSTE quiescit.
O mens beata, cui vita est fruis Deo!



page 304, image: s350

EX ITALICO PETRARCHAE.

PLuma, Venus, Venter virtutem pellere mundo,
Res otio plenae, solent.
A cursu natura suo sic prorsus aberrat,
Amore perdita improbo.

AD MACRUM.

SOmnus iners, cui vera quies, MACER, esse videtur;
Immemor ipse sui, poscit diludia vitae.

AD ADOLPHUM OCCONEM MEDICUM.

QUi sibi vivit, agitque nihil, non vivit ADOLPHE:
Ast aliis moritur, commoriturque sibi.
Namque homo tempus iners, simul, et se praeterit ipsum:
Sic piger est vitium nempe cadaver homo.

AD IOANNEM MARTINI Secret. Saxon.

REs est plena mali otiosa vita:
Otia dant vitia.
Reges otia saepe, saepe gentes
Ac populos, simul et
Magnas otia saepe civitates
Perdere, IANE, solent.
Lucanos equidem probare fas est,
Otia quod mala sic
(Hostes desidiae, aemuli laboris)
Criminis instar habent.


page 305, image: s351

Magni: publica poena quod coercet
Morte pianda semel.

AD PAULAM.

NEc sine te possam, nec tecum vivere PAULA,
Auribus an non sic PAULA tenebo lupam?

AD CUNRADUM THANNIUM EQU.

LAetior an res connubium sit, virginitas ne,
Ambiguum: si scire cupis tamen, accipe THANNI:
Tristis, coniugium, nil nisi laetitia:
Laetaque, virginitas, nil nisi tristitia est.

AD IOAN. MELCHIOREM A VVITTERDA.

DEsipit, et ceu stultus it exsors coniugis: ergo
Recto stat talo, cui sua nupta datur.
At cui nubit anus, nec stat, nec it: errat ut amens:
Stultitiae poenas sic luit ipse suae.

EIDEM.

QUae senibus tandem praesto est PRUDENTIA VITAE,
Principium vitae cur tibi VVITZLEBIA est?

AD PAULUM CONSTANTINUM PHRYGIONEM.

LOngam PAULE brevemne velim mihi ducere nuptam:
Certior admonitu cur cupis esse meo?
Quod si nupta malum, et sit me penes optis, dicam:
Emultis minimum praestat habere malis.



page 306, image: s352

IN ENCELADUM.

POstulat ENCELADUS caeli se parte locari:
Cui Ianus: claude hoc comugis ergo laturs.
Ille sub haec: quid? an uxor adest? iam non moror ultra:
Iane vale: uxoris iurgia nolo magis.

AD HENRICUM A BUNAVV EQU.

XAntippe cui prima, sed Aspasia altera coniux:
Par dispar annis, moribus, ingenio:
Quaesitus, caeli qua vellet parte sedere:
Aspasiae lateri iunctior, inquit, ere.
Sin minus, alterius potius quam proximus ipse
Sim Lateri, Stygia malo latere domo.
Improba ceu coniux est purgatorius ignis:
Sic proba fit coniux dulae refrigerium.

IN PESSIMOS CONIUGES.

TAm bene conveniunt in vobis omnia quando:
Improbitas generis, mentis et improbitas:
Par vitae simul improbitas, scelerumque libido:
Mirum, cur vobis tam male conveniat!

AD GALLUM.

DUcere vis Gallam: non miror, GALLE; sapisti:
GALLE tibi non vult nubere Galla, sapit.



page 307, image: s353

AD MARIUM.

POsthumus uxores septem, Faustina maritos
Nunc effert totidemite probo teste, MARI.
Funeream sic elle facem modo quassat, et ista;
Nondum compositis (miror) utrimque toris.
Victores o unus hymen committat amantes:
Forsan et una duos sic Libitina feret.

AD HIERON. VVOLFIUM.

SEmper habet lites alternaque iurgia lectus,
In quo discordes femina virque iacont.
Semper habet risus alternaque gaudia lectus:
In quo concordes femina virque iacent.
Sit lis ergo procul discors, sint iurgia VVOLFI:
Praesto sit at concors risus, et almus amor.

AD DANIELEM AUSTRIACUM AUGUSTANUM.

UNa fides, DANIEL, amor unus, lectulus unus
Si sit; coniugii sic bene cedit opus.

AD CAROLUM UTENHOVIUM.

LIbros sors facere aequa liberosque:
Fetus littera par et una iungit
Ambos, CAROLE: sed novem per annos
Libros Musa premit, novemque feta
Menses femina liberos in alvo:


page 308, image: s354

Libros si modo liberosque longum
Vivaces cupis esse nascituros.

AD FABRUM. De Arethusa Crainburgica.

QUaeris an esse parens octogenarius ausit
Coniuge cum famula tres pariente simul?
Sic puto: sit quamvis FABER Huic effeta senectus,
Cruda quidem, viridis sed tamen esse potest.
Si tamen addubites, socium tibi finge parentem:
Haud caret effectu, quod potuere duo.

IN MATHONEM.

SUbscribis mystis, dum vis uxorius esse:
Subscribis? coniux nec, MATHO, mysta nec es.

AD LAURENTIUM TUPPIUM I. C.

QUi liberos hic procreat, TUPPI, malos:
Malum sibissed hostibus risirm ereat:
Mortem ipse ceu viscum sibi turdus cacat.

IN LIBERIUM.

LIberum amans pater est, cui libera libra, liberque
Liber, LIBERIUS, Liber et ipse pater.

AD CAROLUM UTENHOVIUM.

AUt nullos, aut forte malos heroas habere
Si liberos oportet.


page 308, image: s355

Vox quod prisca monet: satius sit, CAROLE, nullos
Aut liberos habere,
Heroum noxas: aut quos fortassis habebunt
Malos, suos negare.
Nam qui degenerat, genus abdicat improbus ipse
Sic filius paternum:
Noxa caput sequitur si noxa fit, amplius haud est
Liber, suus vel haeres.

IN OCNUM.

COrnu copiae ut OCNE paras, sudasque labore:
Copiam et ipsa sui pervigil OCNA facit.

AD SABELLUM.

SI centum generet natos mihi BARBARA coniux,
Quem dicam PETRUM nomine, nullus erit:
Sic inquis, causamque rogatus sponte, SABELLE,
Si vocitem PETRUM, fit capitosus, ais.
Credo equidem, PETRI caput unus et alter habebit
Filius: at ne sit, fac, capitosus homo.

IN CINNAM.

FArctum vestis amas, non vestem, CINNA: sapisti:
O quantum in nugis mentis acumen habes!

DE SAXONE ET SUEVA IOCUS.

IUscula num cupiat, gentis pro more, rogavit
Sueva virum, cui dat Saxonis ora domum.
Iuscula vis? quid? Saxo refert: mox accipit illa
Saxo tamen: relevant iuscula pota famem.


page 310, image: s356

Pulsa fames fuerat: Saxo iam ventre repleto,
Ecquid me poscis iuscula amabo? refert.
Iuscula aves Veneris, Venus o mea, forte? libenter
Obsequor: haec Suevae iuscula laeta placent.
Cetera quis nescit? clam Saxo potitur amore
Suevae: sic ars deluditur arte pari.

DE SOCRATE ET XANTIPPA.

DUm XANTIPPA diu cum SOCRATE litigat uxor:
Sat patiens tandem consulit ipse fores.
Egressum foribus lotio perfundit: at ille;
Post tonitru sequitur (sat scio) nimbus, ait.

E GRAECO.

QUisque suos patimur manes: verum esse fatetur,
Qui nubit, nihilo nubit at ipse minus.

AD POSTHUMUM.

COelebs utra magis placet, an uxoria vita,
POSTHUME? sunt quibus haec, sunt quibus illa placet.
Si sit apis, placet uxor, ais: sed apis tamen uxor
Rara avis in terris coniuge digna suo.
Sus, vulpes, asinus, mustela, equa, simia, turpis
Aut canis, uxorum cetera turba cluet.
Sordida, vafra, ignava, rapax, fera, comptula, mordax,
Si mores spectes, illa vel illa manet.
Credo. Sed an quilquam vitiis sine nascitur? uxor
Haud fera, si nescis, POSTHUME, costa tua est.


page 311, image: s357

Latitiae est consors uxor, consorsque doloris:
Auxiliumque viri, praesidiumque laris.

AD LOGUM.

QUo sapienter ames, quod ames LOGE delige primum:
Dilige delectum, quo sapienter ames.

AD CORDULAM.

COrde meo doleo; cordis tu CORDULA certe es
Cordolium: cordi CORDULA tu fer opem.
Mittis Cardiacam, quae sanet vulnera cordis:
Plus valet hac concors CORDULA cordis amor.

AD VVENCESLAUM CALDENSTENIUM.

COecus homo miser est, et caeco carcere clausus:
Sic vetus hoc verbum Teutona lingua probat.
Sed miser est multo magis hic, si credere fas est,
Qui servus dominae cogitus esse suae.

AD MARTINUM RULANDUM.

QUod libertatem vendat cum coniuge ducta
Liber Homo, sic nos Comica Musa docet.
Fallor? an hinc uxor velat sua tempora vitta:
Perfecti signum quae solet esse tori.
Ceu pisces hamo, sic vitta coercet ephebos:
Solvere quam nemo lege vetante potest.


page 312, image: s358

CUltus cura, sed est incuria magna decori:
Corporis, haud mentis te iuvat, AULE, decor.

AD THEODORICUM VICEDOMINUM EQU.

QUaerenti, cur tam numerosa prole sit auctus,
Clarus Eques, retulit ludiera verba, Duci:
Quo melius colitur saliente subactus aratro:
Semina maiori foenore reddit ager.
Sic indefesso tractata labore mariti,
Pignora dat coniux multiplicata tori.
Quod si quae fuerit frustrata libore cupito,
Aerumnae plua haud atque doloris habet.

IN LYCUM.

REm facis ipse miser: facit et rem nupta Lycisca
Ipsa suam: cum qua rem LYCE Mopsus habet.

VICTORIA VICTORIO.

VICTOR eris, si victor eris: sin victus abibis,
VICTORI, numquam sic mihi VICTOR eris.
Sed Victori potius, VICTORI, sis mihi semper:
Victurus semper sic mihi VICTOR eris.
Sic ego, VICTORI, per te VICTORIA dicar:
Victrix ipsa tui, victor et ipse mei.

DIALOGUS VICTORII ET VICTORIAE.

M. VICTOR es, ergo vince. V. quid? ORE ego VICTOR abibo?


page 313, image: s359

M. Quin potius sis o Victor amore mihi.
Sic decet esse virum victorem virginis. V. Eia
Vinco vel vincor, sim tibi VICTOR ego.

AD CHAEREAM.

LAetus homo es nimium, sic dicis CHAEREA semper:
Te bene qui vexat CHAEREA, laetus homo est.

AD MACRUM.

TEutoniae obiectas magnos crateras Iacchi
Sobrius: haud semel hoc te MACER ungue scabis.
Dic tamen in caelo cur fulget crater? ob aurum
Obryzum? an quod habet nectar et ambrosiam?

AD HESSUM.

SI cui verna rapax: praegnans famula; aleo natus:
Coniux est pellex: filia noctivaga:
Bucula lacte carens; gallina nec utilis ovis:
Fallor? an huic non est sat proba turba domi?
Rem non ille facit, cui turba domestica servit
Improba: cum damno percipit, HESSE, probrum.

AD AULUM.

DElicias Veneri lepidum caput AULE ministrat:
Forma illex Veneris pulchra, et Amoris amor.

IN PROGNEN ET ETEREUM

QUid, PROGNE, credis Germanam stulta Tyranno?
Sic committis ovem credula nempe lupo.


page 314, image: s360

Sic te Germanamque tuam male provida perdis:
Atque tuo cumulas crimine crimen heri:
Quum luges non sic lugendae fata soreris:
Et mactas natum dilaniasque tuum.
Cum truce difficile est uxorem habitare tyranno:
Quem cruor et caedes bellaque sola iuvant.
Plus valeat pietas in amore, fidesque iugalis:
Quam quaestus et opum permciosus amor.

AENIGMA.

ACcipitri insidias parat ARDEA: praeda parata est,
Si prius hic sexum mutet, et illa suum.

IN SIRENEM MERETRICEM.

Spurca quod es meretrix, SIRENIS nomine gaudes:
Spissa velut retines nempe catena procos.
Parte sui virgo Siren est, bellua parte:
Bellua fis, quoties dira libido iubet.
Pasiphae fieri sic gaudet adultera Tauri
Gnosia, dum patrios ducit in arva greges.
Messalina Lupae forma, Lauque Lyciscae
Sic prostat meretrix utriaque facta pecus.

IN THAIDA.

SUnt canibus catuli, similes sunt matribus haedi:
Siren Sirenem, Thaida Thais olet.

IN MELEAGRIDES.

DUm cineres, MELEAGRE, tuos ad busta sorores
Collacrymant: Syrias mox abeunt in aves.


page 315, image: s361

Fratris adhuc nomen retinent, planguntque gemuntque
Matris et accusant voce querente nefas.
Mens ubi materna est? ubi sunt pia vota parentum?
Vitam,cui dederas, est scelus eripere.

AD PAMPHILUM.

VIs tecum cenem? sine fumo PAMPHILE sacrum
Sacrifica: vates talia sacra decent.

AD ERASMUM HENRICUM EINSIDELIUM EQU.

QUi noctes vino consumit, ERASME, diesque
Somno: quando mori non cupit ante diem:
Eoum numquam videt occiduumque sepultus
Solem: sic tenebras nil nisi caecus amat.

AD IOAN. POSTHIUM.

LUxus, dulce malum, iucunda fallere fronte:
Appositam mortem laxus habere soler.
Ingluvies, res foeda, vorax: res crapula turpis:
Sobria vita pios, mensaque parca decet.
Non sic Aetna gravis, non sic Vulcania tellies
Aestuat: ut nimio cor iuvenile mero.
Scilicet inflammant vitales vina medullas:
Ac furiant mentes, ingeniumque premunt.
Quid? quod nequitiam pariunt,et crimina, POSTHI:
Hinc pudor, hinc probitas, hinc metus omnis abit.
Quid caedes rixesque loquar? quid denique morbos?
Crapula quos cerebro ventriculoque parit.


page 316, image: s362

Discite mortales vino moderatius uti
Atque cibo: superis vita modesta placet.

IN MOLLIUM.

OMnium homo horaram, sectator MOLLIUS aulae:
Principibus laus est magna placere viris.

AD IOAN. FRIDERICUM A ROTH. EQU.

QUi sibi proponit, nec perfuit, hic sine nummis
Ludit, et illudit sic FRIDERICE sibi.
Si nescis, finis tandem, non pugna coronat:
Sic bene propositum perfice, victor eris.

AD N. REUSNERUM I. C. FRANCISCUS BURCCARDUS. DE BARTHOLOMAEO REUSNERO AGNAto Laurea Doctorea ornato.

FElicem iactat se gens Romana per orbem
CURIA cui tribuit nominis ampla decus.
Tres Oratores serie domus una perenni
Quod dedit eloquio consilioque graves.
Sic demus una Senatores tres pretulit elim
Romani FABIOS numina magna Soli.
Tres simul et SENECAS Annaea stirpe creatos,
Praeclaros iactat Corduba clara Sophos.
Consultos luris tres alma Perusia fratres
Praedicat UBALDOS ceu sine lite suos.


page 317, image: s363

Sed tua non contenta tribus, REUSNERE, recenset:
Plures, quos artis nobilit a vit honos.
Seu Medicos, Iuris consultos sive requiras:
Patria suppeditat semper utrosque domus.
FRANCISCUS patruus, medicatibi clarus in arte,
Magnus erat, sacri lumen honosque chori.
LANGIUS huic, VVIRTHUSque GEORGIUS unus et alter,
Poeonia felix aemalas arte fuit.
Debita laus eadem patruelt BARTHOLOMAEO:
Cuius nunc Gnato laurea serta paras,
Frater et ELIAS pariterque HIERONYMUS artis
Cultor Apollineae clarus uterque manet.
Quattuer una domus medicos materna, recenset
Quattuor et pariter nempe paterna domus.
Debuerat, Patris exemplo, sectarier artem
Sic medicam, patrum nomine dignus herus.
Ille tamen mavult consultus Iuris haberi,
Scilicet exemplo, magne Patrone, tuo:
Christophori memor et Patrui, PETRIque diserti:
Patria quos LEORIS nunc quoque idctat humus.
Norat idem studium tecum, REUSNERE, secutos
CHRISTOPHORUM fratrem, IEREMIAMque tuum:
Cognatumque simul MICHAELUM nomine VVIRTHUM:
Scrima Saxoniae qui regit ampla Ducum.
Ut sileam reliquos, quorum vel messis in herba est,
Spondet vel fructus proxima quaeque dies.
Dii bene fortunent tantae, precor, omina laudis:
Perpetuent genti nomina tanta tuae.
Te quoque tot rebus natum REUSNERE iuvandis
Dii faciant Pylios vivere posse dies.


page 318, image: s364

Auspice te pariter Themidis qui serta capessit,
Sospite te sospes sit maneatque diu.
Semper in antiquam virtutem, animosque viriles
Sanguinis ut multos excitet amplus honos.



page 319, image: s365

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Eumenides TISIPHONE MEGAERA ALECTO.



page 320, image: s366

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII TISIPHONE.

AD IOACHIMUM CAROLUM DUCEM BRUNSVIGIUM AC Lunaeburgium.

QUaeris cur nostris in scribam nomina libris
EUMENIDUM? Furias quas tamen esse liquet:
Quae mentes agitant facibus, dirisque flagellis,
Anguibus et caedunt conscia corda malis.
Schilicet ut Nemesis, sceleris iustissima vindex,
Iustitiae semper proxima Diva manet:
Iriplex admisst sie astat criminis ultrix
EUMENIS, et facinus semper abesse monet.
Ut lateat mala fraus homines, hac ultio prima est,
Insons sit quod se iudice nemo nocens.
Cuique suus pavor, et suus intra visceraterror
Excubar; et vexat fraus sua quemque satis.
Sic Adrasteae vice fungitur EUMENIS ista:
Fida hominum monitrix crimina quando notar.
Suppliciique metu reprobos, angoreque fraudis
Territat; et poenas dictat acerba grauves.


page 321, image: s367

Quod si tam bona mens est, et tam sida voluntas
EUMENIDUM, titultein forsam et ipse probas.
Cum titulo libros si Dux IOACHIME probabes:
Morsibus a Momi sic ego liber ero.

IN ERINNYAS.

SAeva quod inquirit vindex in facta nocentum,
Concitat aut quod Erin, nomen ERINNYS habet.
Perpetuo ALECTO cruciatu, odioque MEGAERA,
TISIPHONE ultrici seditione furit.
Scilicet hae colubrae sunt, haecque flagella facesque:
Fraus sua sit terror quando cuique suus.

AD TISIPHONEM.

IRa furor brevis est: hinc caedes saepe necesque
Proveniunt: animum ni ratione regas.
Scilicet hunc agitans ceu verbere Dira furerent
TISIPHONE ulericem te fore nempe mones.
TISIPHONES sic nomen habes, quod cadis es ultrix,
Ac caedi causam quod dare saepe solet.

AD RUPERTUM STOZINGIUM Caes. Consil.

BEllum, cum vitiis, RUPERTE, pacem
Cum mortalibus hic habere fas est.
Nam pax est odiosa, si qua pax est
Saltem cum viriis malis: quibus cum
Totacominus eminusque vita


page 322, image: s368

Pugnandum est. hominum sed esse tantum
Hostem, non hominis puto, RUPERTE,
Munus, sed Cacodaemonis maligni:
Qui vult esse hominum omnium unus hostis.

AD PHILIPPUM VINNABURGIUM BARONEM.

QUem natura magis, quam dssciplina PHILIPPE
Sancta trahit, numquid vir bonus esse potest?

AD RICHARDUM STREINIUM Baronem Caes. Consil.

QUi sanctam vitiis dare vult alimenta poesin,
Fallitur, et rectae nil rationis habet.
Carmine mens animusque sacro, sermoque politur:
Saepe malus vitium carmine ponit homo.
Carmina quaesita est virtus et gloria multis:
Quae duo perpetuo foedere Musa ligat.
Nam laudata solet per carmina crescere virtus:
Et memorem famam, qui bene vixit, habet.
Nec magis apparent vultus in imagine viva:
Carmine quam virtus nobilitata sacro.
Tunc mages ex plausu vatum latoque favore
Incalet ingenii vis stimalata boni.
Tunc nova laus eritur: nova dat nova carmina virtles.
Sic magnum virtus carmine robur habet.
Carmine sic fas est, doctos et amare poetas
STREINI: ne vitiis sie locus, ambo cavent.



page 323, image: s369

IN NEMESIN.

E Graeco.

TU licet occultes homines tua facta nefanda:
Cuncta tamen NEMESIS, quae facis, ipsa videt.

AD ERASMUM STAREMBERGIUM BARONEM.

Ex Italico Petrarchae.

IRa furor brevis est, quam ni ratione coerces,
Fit longus tandem continuusque suror.
Si manet; ad mortem furor, aut ad dedecus omne
Tunc possessorem ducet, ERASME, situm.
Vicit Alexandrum victorem fortior ira:
Maior cum foret, hac parte sit inde minor.

IN THRASONEM.

STultitiae sit praeco suae iactator, et alter
Histrio: nam taceas si THRASO, nullus eris.

AD HILTEBRANDUM IORGERUM BARONEM.

FUror fit laesa saepius patientia;
Recte hoc docet Mimus. laesusque animus bonus
Tunc, HILTEBRANDE, gravius multo irascitur.
Nam sanguinem elicit, qui emungit acriter:
Funemque sic abrumpit, qui tendit nimis.



page 324, image: s370

AD IACOBUM CURTIUM A SENftenavv Procancell. Caes.

COrporis at morbus, sic est inscitia mentis,
Barbaries linguae luxuriesque gulae:
Lisque domus, et seditio certissima pestis
Urbis. qui sapit, is temperat ipse sibi:
Dumque licet, resecat mala tanta fugatque IACOBE:
Sic animo sapiens, corpore sanus abit.

AD CHAEREAM.

VIr bonus esse cupis, sed laetus CHAEREA damnis:
Dic mihi, Chaerecacus num valet esse bonus?

AD THOMAM HENISIUM.

QUod libet, haud liceat, THOMA, tibi protinus: hoste
Quid iuvat ulcisci? sit poruisse satis.
Maxima namque viro vindicta ignoscere forti est:
Compensat lucris qui mala damna bonis.

AD ADAMUM CLOSIUM.

MUnus quod facere est sibi necesse,
Ultro qui facit, hic facit decore
CLOSI: libera gaudet esse virtus,
Amans ingenui pudoris. At sic
Verbis verberibusve malle cogi.
Quam pudore metuque liberali,
Servile est nimis, haudque liberale.



page 325, image: s371

IN ERIN.

TUrpe virum gratibus temere contendere verbis:
Quae bona sunt, recta qui ratione pidet.

AD ANDREAM REUSNERUM FR:

SIquis dissimulare nequit, regnare nequibit:
Symbolon Austriaci Caesaris istud erat.
At tu, si bonus es, nec dissimulare memento,
Perpetua constans nec simulare side.
Si malus est aleus, ne tu malus esto licenter:
Nec simulator eris, si simulator hic est.

IN AGRIUM.

AGrius es Graecis: Ferus esto nempe Latinis
AGRI: Teutonibus (sic reor) ARGUS eris.

AD ADOLPHUM A BERLEPSCH [correction of the transcriber; in the print BERLEPSH] EQU.

QUae fatis numquam fuerat concessa moveri;
Mota semelmagnum dat Camarina malum.
Qui sapit, is bene sopitos haud suseitat ignes:
Stultitia turbas ne det, ADOLPHE, sua.

AD VICTOREM AB ALTHAN BARONEM.

QUod tempestive non soles esse molestum:
Nam sapiens discit noscere tempus homo.


page 326, image: s372

Parodio sic est intempestiva voluntas:
Sit bons, sit quemvis, VICTOR, amica satis.
Nec placet officium, quod plus gravat: urget amicum
Sedulitas cuius, diligit ille male.

IN CHAEREAM.

RIdes, si damnum cuiquam das CHAEREA: ridet
Aiacis risam saepe malignus homo.

AD ACHATEM.

AGRIUS ille Colax fratrem se vendit, ACHATES:
scin' frater qualis sit tamen ille meus?
Proditor ille fuit ralis quoque frater Iudas:
Proditor est Iudas AGRIUS ille Colax.

AD AULUM.

QUod dico, laudas: id rursus si nego, laudas
Id quoque: ait quis? ais. si negat, AULE, neges.
Magnus adulator, magnus parasitus es AULE:
Passim nunc quales educat aula viros.

AD GEORG. CALAMINUM.

QUi violat verbis aut re, CALAMINE, magistrum:
Fallor? an ex ipso sic bove lora capit?

AD HENRICUM A BUNAVV EQU.

QUot famulos, tot habet dominos spectabilis aula
Caesaris: et famulos, qui famulatur, habet.


page 327, image: s373

Nam qui stringit equum, vel alutas sordidus ungit,
Aut suit, is dominus protinus esse cupit.
Quisque tot it famulis stipatus in urbe: sed Irus,
Si propius spectes, unus et alter erit.
Splendida paupertas haec est HENRICE. sed audin
An non quemque sibi vivere praestat herum?
Qui famulus tandem famulorum postulat esse;
Plures hic famulos, quam ferat usus, alat.

AD CHAEREAM.

SI bene cui facis, huic male mox facis improbus ipse
CHAEREA: lac perdit Scyria capra suum.

AD IOAN. MAEMARDUM.

QUem pudor haud regit, at metus et timor; improbus ille
Pro verbis mavult verbera, IANE, pati.
Si male non vivit, facit hoc formidine poenae:
Sed bene virtutis vivit amore bonus.
Ingenium melius generosum ducitur hercle,
Quam trahitur: gaudet Phryx malux usque plagis.

AD PETRUM REUSNERUM.

MEns quum non ratioque sed ira libidoque regnat;
Currus equum male tunc, PETRE, bovemque traoshit

IN NAEVOLUM.

QUalis Theramenes fuit cothurnus,
Sellis qui quasi sessitavit anceps,


page 328, image: s374

Ambabus: populi modo, virumque
Triginta modo parcibus studendo;
Inconstans simul atque factiosus
Semper Rhetor, et omnibus malignus:
Talis, NAEVOLE, talis es cothurnus;
Sellis qui quoque sessitas duabus:
Et nunc illius esse, nunc videris
Huius, aut utriusque factionis:
Numquam propositi tenax honesti:
Cunctis mvidus, omnibus malignus.
Frugi nempe hominem, aulicumque magnum,
Pectus cui sapit, esse versipellem
Fas est, et varium, vafrumque semper:
Sed cui lubrica sit fides, parumque
Constans gloria, decolorque fama.

IN MATAEOLOGUM.

SAXI nomen habes, et RIVI: aut mergere rivo:
Aut saxis, populo iudice, disce peti.

IN VETERUM [correction of the transcriber; in the print VETAERUM] VETERATOREM.

TOt populos fallis pariter, tot regna, tot urbes:
Dum simulas Sathanae vitua membra premi.
Fraus patet: hem sentis iam sentis verberat ergo
Exul: iam VETER haud, sed Veterator eris.



page 329, image: s375

AD AULUM.

QUi melius sibi, quam domino vult esse minister:
Servus hic est nequam, non probus AULE mihi.

IN LAVERNIONEM.

CAllidus es fur nonne Lavernio? culta Laverna
Furta docet, Nemesis puniet ista manus.

IN STELLIONEM.

SEmper STELLIO cur meas salutas
Aedes impbobe? nam tenebrionem
Te vicinea tota dicit, atque
Magnum (si pateris) Vatinionem.
Tanden: quercum aliam excute; ac quiesce
Aedes STELLIO pulsitare nostras,
Annorum balanista tot molestus:
Aut te sic gere, ne tenebrionem
Te vicinia nostra dicat, atque
Magnum (nam pateris) Vatinionem.

AD STEPHANUM.

SOllicitus STEPHANE es, quid ne importetur in ades:
Quin, exportetur ne quid, es ipse vigil.

IN CHRESTOLOGUM.

QUi docet officium, si non facit ipse vicissim
Officium: secum dissidet ipse magis.


page 330, image: s376

Nam nihil ad chordam, bene dicere, vivere prave:
Altera quod struit, hoc destruit und manus.
Quam bene CHRESTOLOGUM dixit, te nomine dixit
Quisquis! nam vita es improbus, ore probus.

AD IOANNEM CELLARIUM Budissinum.

NOstin' IANE Aretalogum Cothurnum,
Magnum illum Logodaedalum exoletum,
Magnum Turpilisum catilionem,
Si diis hoc placet. Ille Sycophanta
Magnus, magnue et ille lingulaca,
Quod vis, hoc scit, et arrogat sibi omne:
Ac praecepta dat omnibus magisiris,
Linguae scilicet utriusque doctis:
Indignus, quibus ille det matellam,
Aut solvat quibus ille calceos. Sed
An non sie aquilam docet volare,
Delphinumve natare IANE, ponto?
O bardum rabulam! o semissem asellum!
O et vulturium malum togatum!

AD FABRUM.

QUi vult dicere, quod lubet, necesse est
Ad quod non lubet, audiat vicissim:
Mutua haec FABER est vicissitudo.

AD FRANCISCUM MODIUM.

MOribus antiquis regitur bene. namque vetrustos
Sic ritus temere velle novare, MODI:


page 331, image: s377

Cornicum nonne hoc oculos configere dicam;
Si minus hoc ratio postulet aequa satis?

AD IOANNEM ORTELIUM.

INdoctus indocto Cylops collitigat
Cum Naevolo: scit neuter, ecquid inguinis
Sit, IANE, discrimen, capitisque stultior:
Sed dic uter, qui mulget hircum, an qui cribrum
Supponit? audi: MUTUUM MULI scabunt:
Dignumque sit patella sic operculum.

IN FUREM NOCTURNUM. E GRAECO.

QUid tibi quaeris opes haec intra limina noctu?
Inveniam media cum nihil ipse die.

IN SINONEM AD HESSUM.

TOt qui fraude bonis nocet, et sermone doloso,
Callidus, ac linguae duplicitate malus:
Perfidiae non vult reus esse, Sinonque vocari,
(Credo) sed mavult, qui cluet, esse Simon.
At quo sacrilegus peior fuit, HESSE, Sinone
Ille Simon, peior forsam et alter erit.

IN GRYLLUM.

NEc sics, GRYLLE, loqui, tacere nec scis;
Cunctorium tamen esse vis magister.


page 332, image: s378

At cum nil sapias, perinde solus
Ac situ sapias, cuique docto
Arrides tamen, annuisquee semper.
Scin' quis sis? asinus lyraeprofecto
Auscultator es; ac proinde, GRYLLE,
Stultas auriculas moves libenter.

IN NAEVOLUM.

DE cunctis quereris, maledicis NAEVOLE cunctis:
Et podagram linguae credis inesse tuae!

IN CAPITOSUM.

PETRE, caput non omnis habet, ceu rere, Petrinum:
Cur caput ergo tuum sic capitosus amas?
Desine iam nimium soli tibi, PETRE, placere:
Calceus hand omni convenit iste pedi.

IN ARISTARCHUM.

INsanientis o Princeps sapientiae,
Qui tot probris cunctos lacessu improbis,
Et iura sic arbitrio fingis tuo;
Balatro neqqam: si tibi non parcerem.
Aut persibus digparer his te simeis:
Oratus esses ex tuis virtutibus.
Sed ut remunerer tamen te pramio
Digno, tuis pingamte post colaribus.
Ac paenicillo te probe pictum meo.
Insanientem sic contra insanivere,
Insanientis o Princeps sapientia.



page 333, image: s379

AD RUFUM.

E Graeco.

IUstitiae vindex oculus videt omnia: nec clam,
Nec studeas cuiquam, RUFE, nocere palam.

AD ADOLPHUM OCCONEM.

STultorum solet eventus malus esse magister:
Nam sapit accepto stultus ADOLPHE malo.
At multo sapit is felitius, alterius qui
Sponte malo, discit posse carere suo.

AD PAULUM MELISSUM.

BEllos quos vocitas meos libellos,
Indocto puer obtulit Thrasoni.
Quid rides? age sordidata
Feli mollicinam dedi crocoton.
Musarum Thraso nescit esse censor:
Utrem pro cithara Midasreceptat.

AD LECTOREM.

SI nimis haec forsan, LECTOR, tibi multa videntur:
Alternis finem carmina lecta dabunt.



page 334, image: s380

NICOLAI REVSNERI LEORINI SILESII MEGAERA.

AD IOACHIMUM CAROLUM Ducem Brunsvig. ac Lunaeburg.

QUod mitto munus, non mitto munus in hamo:
At mentis pignus CAROLE mitto meae:
Munus at est parvum? quid tum? sibi magna remitti,
Magna dedit quisquis munera, nempe cupit.

IN EUMENIDES.

QUae FURIAE in terris, hae sunt et in aethere DIRAE:
EUMENIDES sed quas styx vocat atra deas.
At cur EUMENIDES? si mens placabilis haud est:
Sed vindex sceleris flagitiique mali?
Scilicet Euxinus ceu Pontus dicitur ingens:
Sic furiae EUMENIDUM nomen inane gerunt.

AD CAROLUM DUCEM MONSTERBERGICUM.

PRima est ars regni fortunam ferre: secundae
Invidiam semper CAROLE posse pati.



page 335, image: s381

AD MEGAERAM.

INvidiae genitrix, vindex an es ipsa MEGAERA
Invidiae? vindex Eumenis esse cupis:
Intentasque faces animo letalis Erinnys:
Sic furor invidiae poena fit ipse sibi.

AD GEORGIUM COMITEM KIRCHBURGIUM, FARNrodae Dominum.

PAupertas sapientiae magistra,
Aut certe sapicentia ipsa doctrix,
Multis ingenium dat, et dat artem:
Plutus quae bona negligit, GEORGI.
Caecus stultitiae magister ille
Plutus, stultitia ipsa vel magistra,
Irritamen et omnium malorum.

AD ERASMUM LEIMINGIUM EQU. AULAE VVIRTEB. Praefectum.

PLus aliis nemo favet aut ignoscit ERASME,
Quam sibi. nam mavult proximus esse sibi.
Palliolo tunica est propior: sic credere fas est:
Ceu surae propius dicitur esse genu.
At lex sancta monet cunctos ceu nosmet amare
Ipsos; et melius, quam sibi, velle aliis.



page 336, image: s382

E GRAECO.

INvideas precor invideas. nam maxima virtus
Et sors invidiam maxima semper habet.

AD GUILIELMUM DUCEM Brunsic. et Lunaeburg.

SEu placeat, seu displiceat mea Musa poetis,
Curo parum: forsan, qui legat, unus erit.
Forsan et alter erit, qui me nec laedere vivum
Lector, et inviso carpere dente velit.
Quod si forte mihi nullus vult parcere lector,
Esto: bonis nescit parcere livor iners:
Nec semper patitur magnas exsurgere laudes.
Nam quam nemo videt, fors ea sola placet.
Quicquid erit, patiar: felix aut fortis habebor:
Invidiae potero si bene ferre malum.

AD MELCHIOREM IUNIUM.

CUi facit invidiam bona sors aliena; simulque
Cui mala laetitiam sors aliena creat:
Impius est, et iam miser incipit esse: virescit
IUNI cui plena fertilitate malum.
Qui sapit, ille sui memor est: commune periclum
Supprimit, et misero fert miserator opem.

AD CRISPUM.

DEclamas quoties, eadem te dicis iisdem
CRISPE loqui: crambe bis male cocta sapit.



page 337, image: s383

IN CRITICUM.

QUin tandem CRITICE ohe quin iniquus
Rerum desinis aestimator esse!
Quin et desinis impudente lingua
Doctos, Stulte, viros calumniari!
Te scire omnia, te modum docendi
Vivendique bonum, modumque fandi
Solum nosse, catum scientiarum
(Si diis hoc placet) omnium magistrum:
Te Phoebi decus atque lumen orbis,
Umbras esse alios peritiores,
Persuadere potes rudi popello:
Persuadere viris bonis nequibis.
Vin' dicam, bone vir (quid aio?) quis sis?
Magnus ardelio es; calumniator
Magnus; verbero magnus: aemulator
Magnus: denique Sycophanta magnus.

IN CHAEREAM.

IUs tetricus doctos sibi CHAEREA sumit in omnes:
De caelo cecidit tertius anne Cato?
An Sophus octavus? forat hinc iam Roma pudorem:
Audiat et sapiens Graecia grande probrum

IN HERMVM.

QUod loquor ipse loquor Germane sive Latine
Sic ais, HERME: scio, crassa Minerva tua est.



page 338, image: s384

AD MELCHIOREM IAEGERUM Consil. VVirteberg. E GRAECO SOTADIS.

SEu felix et iustus eris, prudensve bonusve:
Invidiae numquam parte carere potes.
Si praedives eris, nescis bene vivere partis:
Si pius, es pauper semper, egensque domi:
Si prudens artis, sors haud est aequa labori:
Si iustus, nescis reddere cuique suum.
Si locuples opibus, magnam fortasse ruinam;
Sin validus, morbum corporis usque times.
Magnum adeo lucrum puto, luce carere vel und
Invidia; quae fit maxima poena sibi.

IN AULUM.

AULI Nomen habes, vis esse quod aulicus: AULO
Olla placet: iam non AULUS, at Ollus eris.

IN NAEVOLUM.

QUi multa passim te minaris, NAEVOLE,
Conficere posse, cur nil conficis tamen?
At sedulo moveste? sed nil promoves.
Promissor ergo dignum tanto praemium
Quod fers hiatu? nempe montes aureos
Qui polliceris; atque nummum de tuo
Ne scorteum profers quidem. Callippides
Sis ergo noster, nomine bonus, re malus.
Nam cursitas quamvis, nil procedis tamen.



page 339, image: s385

IN ATTALUM.

IMprobus es, proba saepe tamen facis ATTALE quaedam:
Nempe gravat paucas spinula multa rosas.

AD IACOBUM CELLARIUM AUGUSTANUM.

QUi quae vult dicit, quae non vult, audiet ille:
Nam male respondet, quem male quisque rogat.
Sic male dum dicit, sua iam malefacta IACOBE
Noscit: et ut vox est, sic sonat ipsa sibi.
Qui sapit, is potius benedictis certat, et audit
Sic bene, nam linguae fit sua poena malae.

IN GRYLLUM.

QUid mecum tibi, GRYLLE? cicadam corripis ala:
Desine: ne tibi sim, quod cupis, Archilochus.

AD MACRUM.

SCribis multa, MACER: scio; sed idem
Belle scribis amussitata cuncta:
Vix credo. cedo, cur? amussis ecquid
Delirat? sapio, MACER; soles sic
Versum tendere: ceu faber rubricam
Uno dirigit artifex ocello;
Ne protuberet angulis, hietve.
O vafrum ingenium MACRI poetae!



page 340, image: s386

AD MENIPPUM.

CAlvus es, haud miror: sed laudo MENIPPE capillos,
Tam tetri capitis quos pudet esse comam.

AD NAEVOLUM.

Alare principium fac, si vis esse severus
Censor: sic teipsum concute, deinde tuos.
Tecum habita, nec quaere foris te NAEVOLE frustra:
Si vineta cupis caedere, caede tua.
Nam quorsum mala sic inquiris lividus extrar:
Quando, domi quae sunt, non mala tanta vides.
Sic oculata foris lamia est, procul omnia cernens:
Sed ponens oculos, caeca fit ipsa domi.
Aedibus in propriis quae prava aut recta gerantur,
Si videas: non sic consor iniquus eris.

AD AVITUM.

CAusidicus nunc es; fuer as carnarius ante:
Tu tamen es similis semper AVITE tui.

AD BIBONEM.

DUlcia tu potas, BIBO, praecia vina propinas:
Ut sapiant, auro vis tamen illa bibi.
Quaero sed, an quisquam bibit auro, plumbea vina?
Sat mihi, si vitro dulcia vina bibam.



page 341, image: s387

AD PAPPUM DE ACHALINO.

GRaecari bene qui scit, atque freni,
Effreni, impatiens lacessit ore
Cunctos, et gravis est sibi suisque:
Graecum Graecus homo ille nomen optat.
Si nescis, ACHALINUS ipse, PAPPE,
Freno difficilis cupit vocari:
O catum ingenium cati magistri!

AD CRISPUM.

BArba viro, barbane prior vir CRISPE sit, ipse
Quaeris? si caper est, barba viro prior est.

AD PROBUM.

VIrtus si vitium fugere est, qui carmine crimen
Taxat, virtutem condocet ille sequi.
Sic benedicta magis, PROBE, quam maledicta vocare
Fas erit, Eumenidum carmina scripta libris.

AD ALDUM.

QUae facit aut dicit, CRISPUS facit omnia belle,
Aut dicit: CRISPUS nil facit ergo bene.
Si bene nil, facit omne male, aut neutrum facit ALDE:
An facere est belle nec bene, nec male, dic?

AD CHAEREAM.

OPtima prima manu rapit hic mors semper avara:
Sponte sed haec eadem parcit ubique malis.


page 342, image: s388

Parcit enim dignis leto illaetabile letum;
Laeta quibus res est posse nocere bonis.
Qui subita laetus tamen es nunc morte bonorum:
Desine laetari, CHAREA, quaeso malo.
Nam quia maiori poenae te fata reservant:
Longior est duplici vita luenda nece.
At poenae finis mors est, et meta laborum:
Nam cum morte piis caelica vita datur.

IN SINONES FRATRES.

UNus erat PETRUS ille SIMON: nunc PETRUS et alter.
Una anima se aiunt vivere posse, SIMON.

DE IISDEM.

SIonios fratres SIMONEM qui vocat
PETRUMque, non recte vocat: nam quid rei est?
Sinoniis oblecro Sioni cum dolis
Lingua errat ergo. Quos Sionios vocat
Fratres, vocare debuit SINONIOS:
Ambos Sinoniis probe instructos dolis.

AD HERMUM.

VIs Nomicus dici: leges sine legibus HERME
Dum tractas, Nomicus dic mihi qualis eris?

AD ATTALUM.

Qui damnas experta, et inexperta ATTALE laudas:
Contentus nec vis vivere sorte tua:


page 343, image: s389

Invidus ipse malum tibi sic crudeliter optas:
Te magis ut pigeat paeniteatque tui.

IN ARDELIONEM.

QUod faciunt alii male, tu facis omnia belle:
Nil rectum, nisi quod tu facis, esse putas.
Cuncta sapis, scis cuncta: nihil sapis, atque nihil scis
Tu tamen: ardelio sic mihi magnus eris.

AD POSTHUMUM.

NEc Criticis dicis bene, nec male, POSTHUME; credo,
Stercus ut accipitris, nec bene nec male oles.

AD CHRISTOPH. VVOLFIUM.

VVOLFI, Naevolus ille lingulaca,
Qui vult nobilis esse leguleius,
Forsan futilis aut locutuleius:
Frusto panis emi potest, vel asse
Uno, vel taceat, vel ut loquatur:
Bonum sed taceat, malum loquatur:
Pestis maxima civitatis, atque
Fundi noxa calamitasque nostri.

IN ZOILUM.

MImus ut esse nequis, Momus fis denique: sic tu
Omnibus invideas ZOILE, nemo tibi.

AD CRISPUM.

SI maior tuus est, meus est concinnior hercle
CRISPE chorus: cur non sim quoque victor ego?


page 344, image: s390

Namque deos illos ultro contemno minutos:
Fautorem mihi si fas sit habere Iovem.
Non vis aut numerus, melior sed causa triumphat:
Maiorem melior pars ubi CRISPE premit.

AD CAPRUM.

Nec frueris CAPER ipse, frui nec codice me vis
Invidus: ad stabulum sic trahis ipse canem.

IN CURIOSUM.

QUid CURIOSE tanto studio res meas
Curas? cui res est, quam procures, suae
Domi; nisi malus fores ac malevolus.
Nam curiosus nemo est, qui non sit malus:
Curaque sic sua malevolus carpitur.

AD CANNIUM.

TOt doctos inter, nostri ceu lumina saecli:
Aetheris ut stellas quos ego suspicio:
Non aster, sed amas CANNI tu dicier astrum:
Ingenii radio quod propiore micet.
Esto: sis astrum: nebulosi luminis astrum,
Sidere sub Cancri, forsan ASELLUS eris.

IN NAEVOLUM.

MEntitur, qui te sceleratum, NAEVOLE, dixit:
Non sceleratus homo, NAEVOLE, sed scelus es.



page 345, image: s391

AD THOMAM VENATORIUM.

CUi nodosa manus cheragra frangit;
Cui turpes cruciat pedes podagra;
Cui livor vorat intimas medullas;
Ac pingit faciem comestque mentem:
Cui linguam obsidet improbam libido
Obtorquetque gulam calumniandi:
Censen' hunc satis esse posse laetum,
Tranquillum, placidum, bonum, serenum
THOMA. Quin tetricus sit hic necesse est,
Tristis, difficilis, morosus, asper:
Aequus nec sibi, nec suis amicis:
(Quamquam quos habet ille quaeso amicos!)
Osor nempe hominum, osor et deorum.
Nimirum invidiae illa poena digna est:
Suis conficitur quod ipsa telis.
O sentina malum omnium malorum!

AD ABRAHAMUM SCHVVARZIUM I. C.

SEntiat ut bene de quoquam, aut bene CHAEREA dicat.
SCHVVARZI: vix ullis moribus efficias.
Iustitia vel Aristidem, vel vincat Achillem
Robore, vel sancta relligione Numam:
Cuncta malus rodit, qua cernit, dente canino:
Gannitu adlatrat sic bona quaeque suo.
Forsita hunc hominem credas ABRAHAME malignum:
At cui nemo placet, sat miserum esse reor.



page 346, image: s392

IN MATHONEM.

SI fiam locuples, quis sim, vis scire, futurus?
Si fias asinus, dic MATHO, qualis eris?

IN ALASTOREM.

CAlumniatrix lingua, quo venis tandem?
Quousque se iactabit os tuum effrene,
Os semper impudens et inverecundum?
Frustra mihi nocere quaeritas, frustra
Mordere clanculum, aut palam refragari.
Nam conscientia anchora est mihi sacras
Quam nulla vis calumniae retundit: nec
Audacia ulla, iniquitasque convellit:
Contra metus obnititur procellarum
Omnes, suapte dignitate confisa.
O quanta vis est conscientiae rectae!

AD CANNIUM.

CANNIUS es Romae: Quod mordes dente canino:
Transposito uno apice hic forte CANINUS eris.

AD NAEVOLUM.

QUod te caecus amas, et sputa libenter adoras
Sic tua; Suffeni NAEVOLE crimen habes.
Quod nimium iactas tua facta, cupisque videri
Maximus; hoc vitium forte THRASONIS habes.
Quod blateras, cunctisque malus maledicis amicis;
Dic tandem vitium, NAEVOLE, cuius habet?



page 347, image: s393

AD CHAEREAM.

SUccenses nostro (sic aiunt) CHAEREA libro:
Non tu, sed tua fraus carmine laesa meo est.
Innocuos permitte iocos: cur ludere nobis
Non liceat, liceat si blaterare tibi?

AD IACOBUM STINTIUM.

QUorsum me rogitas IACOBE tanium
Isto CHAEREA quis sit in libello?
Lubens dixero: si prius bono tam
Laetari veterator ille discat:
Quam gaudere malo studet subinde.
Laetus CHAERECACUS malo vocatur.

AD POSTHUMUM,

OPpedit surdo, stolido convicia dicens
POSTHUME: sed quid iam, dic, capit inde lucri?

AD ZOILUM.

SI brevis est nimis, iste libellus;
ZOILE, cur tua lingua proterve
Oblatrans simul oblateransque,
Haud itidem brevis esse laborat.
Nam breve non bene dixero longum
ZOILE: quin mala causa silenda est:
Si minus haec bona causa videtur.
Cui bona fit mala, non bona, causa.



page 348, image: s394

AD LECTOREM.

SI quid erit, quo se laesum quis forte putabit,
Det veniam: dignos laudo, reprendo malos.



page 349, image: s395

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII ALECTO.

AD GUILIELMUM, OTHONIS F. DUCEM BRUNSVIGIUM AC Lunaeburgium.

MAgnum opus haud operam parvam tenuemque requirit:
Acres certa prius teste carere potest.
Tu vero parvum, Princeps GUILIELME, libellum
Pro certo magni teste favoris habe.
Quem si te placida perspexero fronte probare;
Magnus erit, parvus sit licet iste liber.

IN EUMENIDES.

TRes Euriae, ALECTOque, MEGAERAque, TISIPHONEque,
Cuncta agitant taedis dira sub orbe suis:
Pectora dum cruciant admissae conscia fraudis,
Maestitia, curis, anxietate simul.
Sed tamen hae divae sunt, EUMENIDESque vocatae:
Lucus et his Furinae mansit in urbe sacer.


page 350, image: s396

Scilicet astantes terrent, ne crimina patrent:
Sic divas sentit, quas vereatur homo.

DE NOMINE ALECTUS.

SAeva voluptatis vindex, non cessat ALECTO
Verbere: conveniens hinc bene nomen habet.

AD FRANCISCUM DUCEM Brunsvig. ac Lunaeburg.

QUi vult novacula cotem discindere,
Fragilive vitro dentis os illidere:
Infringet utrumvis solide. Sic laedere
Quicumque vult alios, facile is nanciscitur,
A quo vicissim, nec opinato laeditur:
Cui nil tamen, quamvis sit noxius, nocet.
Malo malus FRANCISCE nodus cuneo
Infringitur: clavusque clavo pellitur:
Fraus fraude, vis visaepe sic retunditur.

AD PHILIPPUM GEORGIUM Comitem Solmensem.

QUi curans aliena magis, sua negligit: ornat
Pedes is annulis, et calceis manus.
Dumque magis ratio placet huic praepostera vitae;
Negotium ex negotio, malum ex malo
Ipse serit demens sibi. Frustra quippe laborat
Nec commodus sibi, nec utilis alteri.
Annibal ut Rhetor, Philopoemen navita quando
Studet esse, et imperator militum Cleon.


page 351, image: s397

Sic quia non prodest, sed obest magis, insuper audit:
Cur non Faber tractas magis fabrilia.
Spartam quisque suam fas est ornare PHILIPPE;
Ac curiose res curare sic suas.

IN MIDAM.

AUriculas asini Midarex habet, utris amator:
Utrem pro cithara gaudet habere Midas.

AD IACOBUM CURTIUM A Senfftenavv Procancel. Imp.

SI cui bos rabulae sedere coepit
In lingua, silet ac quiescit ultro.
Sit Demosthenis argyrancha, CURTI,
Exemplo: simulat vafer synancham
Collo pellibus undique obvoluto,
Ac lana. Subolet dolum malignum
Civis Atticus: et pati synancham
Patronum negat hunc, sed argyrancham.
Linguam quippe Milesius patroni
Bos (inquit) premit, occupatque: verum
Nec quicquam sinit eloqui patronum.
O semper grave crimen argyrancham!

AO IOAN. BALDASARUM GEYMANNUM EQU.

QUi prodesse sibi sapiens nequit ipse, nocendo
Sic sibi, nequiquam BALDASAR ille sapit.



page 354, image: s398

IN AGRIUM.

[gap: Greek word(s)] , memorat sine mente subinde
Dignus adulator corvos sic pascere: blando
Innocuos laedit quando tot ore viros.

AD POSTHUMUM.

QUod nulli placeas, haud mirum POSTHUME. quare?
Ipse tibi nimium POSTHUME nempe places.

AD FRIDERICUM PLEININGIUM EQU.

NOn possessor opum magnarum, dives habetur:
Ast opibus fruitur qui FRIDERICE suis.
Multos Thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos:
Personam nolo, sed faciem ipse vole.

IN CAPTATOREM.

QUam gerit, effigiem carnis dum spectat in undis:
Et vere carnem, quod fuit umbra, putat:
Captat, et incautus patulo canis appetit ore:
Sic se cum damno decipit ipse suo:
Orem ridiculam! canis es, CAPTATOR avare:
Si quod habes, non vis: vis quod, habere nequis.

IN AVARUM.

NEc bene vult aliis nummi studiosus avarus,
Nec sibi: sic Hecatae sacra Larique facit.


page 355, image: s399

Nam quod comparcit sibi, nec largitur amicis
Sordidus; Orcinus prodigit inde nepos.

IN RUFUM.

OMnia RUFUS emit, quae sunt venalia: RUFUS
Quam vereor, ne mox omnia vendat herus.

AD IO. STURMIUM.

STURMI, Graeculus ille Graeculorun.
Tot qui nobilium puellulorum
Paedagogus, et esse vult magister:
Pergraecatur et helluatur, una
Idem discipulos suos docendo.
O praeclarum ovium lupum, quod aiunt,
Custodem! o lepidissimum magistrum!
Quod scit, discipulos docet benigne,
Artis invidus haud suae magister.
STURMI, credita nonne cella promo
Supporomove bono videtur esse?

IN MATAEOSOPHUM.

QUod si barba Sophum sapiens facit: ilicet hircus
Tecum mox sapiens, et Sophus unus erit.

AD BRUTUM.

SI vel de sacris interdum, BRUTE, profanis
Si vel de rebus mentio facta fuit:
OMNIATEMPUS HABENT, ais: et fide semper oberras
Una: nec, quod ais, iam quoque tempus habent.


page 356, image: s400

Sic tu magniloquus passim tua symbola iact as:
Et modo cupressum scis simulare tuum.
At nibil ad rhombum. nihil ad rem dicere qui vult,
An non hunc satius BRUTE silere foret?

AD LAURENTIUM RHODOMANUM.

LUcri qui cupidus, famam non curat, at aurum:
[gap: Greek word] donat iners.

IN FABULLUM.

FUllo qui fuerat diu, FABULLUS:
Causas nunc agitat, lucrumque captat;
Sed lucri tamen hinc parum reportat.
Causas litibus implicat molestis
Infelix magis ac magis patronus.
Fullo, quod superest, manebit inde,
Indignus nimis actitare causas:
Cerdo causidicum refert ineptum.

AD GRYLLUM.

SCribendi frustra famam cacoethe requiris:
Nam quisquis famam GRYLLE meretur, habet.

IN CHAEREAM.

CHAEREA cur tetricus sit, quaeris? CHAEREA non est
Chaerea: sed Timon pectore tristis hic est.
Laetitiam simulat: premit altum mente dolorem:
Tristitiae socios semper habere cupit.



page 357, image: s401

IN CAPRUM.

SPires ipse licet Croesos, CAPER, atque Darios:
Marsupium nescit arsque fidesque sequi.

AD PETRUM.

PRobum dum PETRE venditas Simonem:
Mox hunc arguis improbum Sinonem:
Dignum me hercule operculum patella.

IN PHILOTIMUM.

QUod curis animum crucias mordacibus aegrum:
Clarus ut in patria sis celeberque tua;
Divitiisque potens videaris, et inclitus auro:
Falleris: hinc verus non tibi surgit honos.
Fama per ingenuas et gloria quaeritur artes:
Quas didicisse tibi dedecus esse putas.
Divitiae grandes homini sunt vivere parce:
Fidere praesenti gloria magna Deo.
Disce leves animo praesenti spernere curas:
Maiores studio res potiore sequi.
Virtus, splendor, opes nil sunt, nil regna decusque:
Sincerus defit si pietatis amor.

IN RUFUM.

QUod foenum geris cornu, vis magnus haberi:
At tibi si foenum detrahe, RUTE, quis es?



page 358, image: s402

AD SABELLUM.

QUid tanto studio meos libellos
Donari tibi, postulas, SABELLE?
Cur donem? legis haud meos libellos:
Si donem, subito (scio) redonas,
Aut vendis: mihi sic meos reservo,
Amicisque lego meis libellos.

AD CURIONEM.

QUi nescit, remum non ducit, CURIO: versus,
Qui numquam didicit, cur age fingit iners?

AD GRYLLUM.

VErsus scribere GRYLLE mollicellos
Audes, et nimis anxie laboras?
Scin' quid GRYLLE ego sentiam? subire
Non cuivis homini licet Corinthum.

AD PHILIP. GLASERUM.

QUi docet indocilem vel ineptum scribere versus:
Nil agit, et sic se decipit ipse magis.
Nam surdo canit, ac vento lapidique fretoque
Sic loquitur: vel arat littora bobus iners.
Sic oleum simul ac operam male perdit; asellum
Parentem freno currere quando docet.
Sic nugas nugatur, et ollam frivolus ornat:
Aut laterem demens Aethtopemve lavat.
Aut imbrem gerit in cribrum: vel semina ponto
Mandat: et in rapida soribit ineptus aqua.
Sunt artes aliis aliae: non possumus omnes
Omnia: natura quod duce fit, bene sit.



page 359, image: s403

AD GRYLLUM.

CRimind sunt, quae scribis, et optas praemia? donum
Sit scutica auctori, spongia GRYLLE libro.

AD THEOD. HESSUM.

QUi captat, quod non capiat, frustra ille laborat:
Ac se cum damno decipit ipse suo.
Te committe Deo: quod non capis, HESSE, relinque:
Scire quod hoc nequeas, sit tibiscire satis.
Sobria nam virtus placet, et sapientia: qui scit
Omnia, crede mihi, scit nihil ille sibi.

IN HERONEM.

NOcturna es mulier, sed virgo diurna Leandro.
HERO, non una dote placere cupis.

IN COTHURNUM.

DUm non vis rudis esse Grammatistes,
Fis nugator, et improbus balatro:
Fumum sic fugis, occupasque flammam:
Pro Scylla placet et tibi Charybdis.
At frustra vitium fugis COTHURNE;
Si pravum te alio statim retorques.
Ergo sic fuge, ne casam (quod aiunt)
Stultus praetereas, ubi quiescas.

AD CHAEREAM.

Solus dum curris, quid tantum CHAEREA gaudes!
Causam desertam vincere quisque potest.

AD BRUTUM.

DEclamas quoties, et dicis BRUTE diserte:
O mores! o et tempora! semper ais.


page 360, image: s404

Mores BRUTE tui, tibi quod tua tempora sordent,
An faciunt? mores corrige, tuta quies.

IN PAPILUM.

PEllio nuper erat: medicus nunc incipit esse
PAPILUS, et denis assibus emptus Eques.
Quod si sors equitem, medicum fortuna relinquat:
Quam vereor, ne sit pellio rursus egens.

IN PROTHEUM.

QUi sibi non constat, cito fit formica, camelus
Qui fuit: et subito, quos semel odit, amat.

AD ANTONIUM CAUCIUM. Ex Platone.

SI cum periculo quid experiri vis,
In Care fac periculum: vetus verbum
Hoc est. male periculum facit doctor,
In libera facit periculum qui sic
Republica: sibi, quam ceteris, magis doctus.
Sic plus nocet, quam commodat, malus doctor:
In dolio figulariam auspicans artem:
Periculari sic periculum est magnum.

IN GNATHONEM.

MUnera quae donat GNATHO, non haec munera dicam:
Munera non donat, sed GNATHO captat iners.



page 361, image: s405

AD GEORG. CALAMINUM.

DIscentem puerum, rogas GEORGI,
Utrum praestet egere forte frenis,
An calcaribus? haud scio: mihi sed
Frenum Palladis aureum sit opto.

AD OLLUM.

PRodigis OLLE die festo quodcungque, profesto,
Ni parcus fueris, fas sit egere die.
Sic bona si iuvenis male prodigis OLLE, licebit
Esuriem tandem te quoque ferre senem.

AD RUFUM.

COEca eme RUFE die; ast oculata vende vicissim:
Sic, quod vis, locuples et cito dives eris.

AD MATTHAEUM FROBENIUM.

FRigore confectum quem rusticus invenit anguem:
Imprudens fotum recreat ipse sinu.
Immemor hic miserum letali sauciat ictu:
Reddidit hic vitam, reddidit ille necem.
Si benefacta locas male, simplex corde bonusque:
Non benefacta equidem, sed malefacta reor.
Ingratis seruire nefas, gratisque nocere:
Quod bene fit gratis, hoc solet esse lucro.

E GRAECO.

CApra meis invita lupum nunc lacto papillis:
Pastoris me quem pascere curaiubet.


page 362, image: s406

Crescet hic, atque meos depascet saeviter artus:
Flectit naturam gratia nulla malam.

IN MANDONEM.

SIs quamvis MANDUCE vorax: non pinguior inde
Fis tamen: hem cotem sic macilentus alis!

AD RUFINUM.

QUid congregare cum leonibus vulpes
Frustra studes, RUFINE? foedus hic nullum est.
Nam fraude vulpes, vi leo fidit sua.

IN TARPAM IUDICEM.

IMprobus ac probus aequalt bibi lege tenentur:
Improba nux unum ac nux proba, TARPA, facit.

IN SYBARITAM.

SEmper avarus eget, nec se probat ullus avarus:
Semper eges, et te cur SYBARITA probas?
Si sapis, hoc utrumque malum cautus fuge: multa
Luxuriae desunt, omnia auritiae.

IN LUXURIAE ET AVARITIAE detestationem.

Ofoeda ingluvies! o amor crudelis habendi;
Quo tu hominem usque feres? quo te homo et usque feret?

AD BATTUM.

PArticipas fructus et das mihi BATTE labores:
Semper et hic cupidus, quod sero, tute metis.
Cur non BATTE tua legis ergo sub arbore fructus?
Aut quod tute seris, cur minus ipse metis?



page 363, image: s407

AD ROSAM.

SI minus obscurus sum, cur ROSA culper? at augur
Non opus est libris sic, vel Apollo meis.

AD IANUM GRUTERUM.

CArmina me scribis sine cura fundere magna:
Per fomnum vis quod rete, GRUTERE, traham.
Per somnum quod rete traham, satis haud scio sorsan:
Si vigilem, melius scribere quod potero.

IN MELISSUM E Graeco.

POeticam pictor studet dum pingere,
Pinxit MELISSUM: et, en scopum (inquit) attigi.

AD ALEXANDRUM HUNLINUM I. C.

TAm malus haud quisqua liber est, qui no habet in se,
Quod laudes, aliquid, quodque imitere boni.
Ceu spinas inter rigidas, et ononin acutam
Saepe solent violae, Saepe latere rosae.
Scribimus indocti libros, doctique: sed aptum,
Quo vivat, genium non liber omnis habet.
Multos ambitio, cacoethes scribere multos,
Multos paupertas ingeniosa docet.
Carmina nempe facit, qui scribere carmina docte
CETERA NESCIT: EGO carmina docta probo.

IN VENERILLUM.

QUid iactas Veneres VENERILLE? in carmine quando
Nulla Venus, Veneris gratia nulla tuo est!



page 364, image: s408

IN RUFUM.

FUndum RUFUS emit, quem possit mittere iun
Nempe pedem RUFUS vix ubi ponat habet

AD CAROLUM UTENHOVIUM.

SI quis CAROLE vellicat leonem,
Aut pungit stimulis feroeientem:
Haud impune facit diu: sed ipse
Telo se iugulat suo malignus.
Sic qui provocat ore vel lacessie
Scriptis se malus eruditiorem,
Aut magnis opibus potentiorem:
An non exitium sua videtur
Culpa iam sibi triste machinari;
Et quod sic malus, et quod est superbus?
O luctam miseram! o malam palaestram!

IN ZOILUM.

ABsentem laceras: praesentem Zoile laudas:
Nec male sic dicis, nec facis ipse mihi.

AD MARCUM GERSTENBERGIUM I. C.

SI male culpari quis in his sua nomina libris
MARCE putet, facti conscius ipse sui:
Criminis huic taciti respondeat Eumenis ultrix:
Ac pro me persagat fraus sita quemque reum.
Scin' ego quid dicam? Licuit, semperque licebit
Parcere personis, dicere de vitiis.



page 365, image: s409

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Euphronae. AYPNE PANACE HYGEIA



page 366, image: s410

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII AYPNE sive INSOMNIAE.

AD MAURICIUM LANDGRAVIUM HASSIAE.

INsomnes noctes, aegraeque insomnia mentis
Cui dem, patronum dum mihi quaero bonum:
Principe, Phoebus ait, melior tibi nemo patronus
MAURICIO, Phoebo si modo credis, erit.
Credere fas Phoebo: Musarum Phoebus es alter:
Laeta patrocinio fit mea musa tuo.

AD LECTOREM.

QUid faciam, lecto miser heu affixus, et aeger?
Quando pes officium non facit usque suum.
Parte mei morior si corpore, vivere parte
Me Deus, et ratio vult meliore mei.
Crede mihi, vivit, qui cogitat: aut bene sinon
Cogitat, in somnis somniat aeger homo.
Somnia qui legis ista, piae sunt somnid mentis,
Dices. quae pia sunt, somnia quaeso legas.



page 367, image: s411

AD SE IPSUM.

QUid Mens anhelas aegra? quid vigil tot iam,
Insomma laborans, somnias noctes?
Si somniare Mens cupis; Deum primum
Legemque semper somnia Dei sanctam:
Et corporis si non potes, tuae saltem
Animae salutem somnia. piis quippe
Istud venit caeleste somnium portis.
O somnia aurea! o entheas Deum noctes!

IN SOMNIA AUREA.

REpperit haud aurum, in somnis qui somniat aurum:
Aurea cur tandem somnia nostra voco?
Sunt aurum pietas homini, virtusque, Deusque:
Somniat haec si mens, aurea nonne vocem?

IN NOCTES ENTHEAS.

ENthea nox, aegro simul enthea saepe ministrat
Somnia, caelesti dedita tota Deo.
Nomino divinas, vigilatas non sibi noctes:
Sed vigili vigilat quas mea Musa Deo.

AD IEHOVAM DEUM. De Symbolo suo.

SI FORTITUDO, SI SALUS, SI LAUS MEA ES,
Quod Symbolum te praedicat, DEUS, meum;
Nunc fortitudo, nunc salus, nunc laus mea
Sis o DEUS: membris sic dum languentibus
Nec fortitudo, nec praesens adest salus.


page 368, image: s412

Si fortitudo, si salus nunc es mea,
Aeterna iam futura laus mea es DEUS.

AD IESUM CHRISTUM.

QUi me de nihilo fecisti; quique relapsum
In nihilum, primi vitio Patris, atque meapte
Restituis culpa toties, totiesque reformas:
Sit tibi cura mei, dum langueo, CHRISTE: nec ira
Corripe me poenam meritum, noxasque fatentem.
Nam mea cur tetricus merita aut benefacta requiras?
Quin merita obicias potius tua. respice quaeso
Me clemens, morbo fractum, morbique dolore:
Es, quod es, hoc mihi sis dulcis servator IESUS.

AD SPIRITUM SANCTUM.

DUm calor infestat moribundos corporis artus:
Tu mihi tu requies caelitus Aura veni.
Aura veni, Patris et nati spirabilis aura:
Afflatu recrea languida membra tuo.
Tu lassum firma: tu consolare iacentem:
Tu vires aegro suffice quaeso tuas.
Te sine nil ego sum, quantus sum: nil homo totus:
Te sine cor languet, mens mea torpet iners.
Tu vegetum cor, Sancte, facis, mentemque vigentem,
SPIRITUS: unde vigor corporis ipse redit.
Aura veni, caeloque fave mihi semper aperto:
Quod sum, quod spiro, quod loquor, omne tuum est.



page 369, image: s413

AD IULIUM COMITEM SALMAEUM.

MUndum qui colit, ille pollicetur,
Quae debet sibi nemo polliceri,
IULI Salmiadum Comes benigne.
Sic dat verba sibi: suoque verba
Cultori pariter dat ipse mundus.
Felix, qui colir unicum Iehovam,
Mundi totius arbitrum potentem:
Cultorem ille suum remuneratur
Aevo largus et hoc, et in futuro.

AD ERASMUM NEUSTETTERUM COG. STURMERUM EQU.

QUottidie moritur, mundo qui vivit ERASME:
Nam vita non haec vita, sed mors est magis.
Qui mundo moritur, vitalem vivere vitam
Coeptat: semelque mortuus cessat mori.
O quantum ergo boni fuerit, non vivere mundo:
Sed, quo mori cesses, semel mundo mori.

AD LAZARUM SCHVENDIUM BARONEM.

SIt bonus ut vir, opus non longa LAZARE vita,
At clara, quemvis dixit habere Plato.

AD IOAN. CRATONEM Archiatr. Caes.

PAnthea Diva Salus: at Nox est EUPHRONA Diva:
Qui negat, is sanae nil puto mentis habet.


page 370, image: s414

Quae Nox, quaeque Salus, CRATO, carmina Diva susurrat,
An non haec par est nomen habere suum?

AD IOANNEM BURGUNDIAE BARONEM.

VIvere, nec vitae cur am melioris habere,
Non una est anima vivere IANE sibi:
At gemina. vitam qui curat, vivit is una
Saltem anima: redit haud, quum semel illa perit,

AD IOACHIMUM CAMERARIUM MED.

QUi mavult hominum sibi favorem,
Quam CHRISTI, IOACHIME, comparare:
Aurum donat, et aes miser reportat.

AD IOANNEM ORTOLPHUM GEYMANNUM EQU.

IN terra peregrinus homo, sit in aethere civis:
Constans in caelo patria, IANE, manet.

AD ADOLPHUM OCCONEM MED.

AEger corpore, mente sanus, OCCO,
Cum sim: pro potiore sanitate
Magna gratia nunc Deo est habenda:
Nec mors est metuenda. namque vita
Si reddenda Deo sit, ut necesse est;
Hoc est reddere creditum petenti.
At hoc reddere turpe, foeneratum


page 371, image: s415

Si non sit bene. Gratus ille demum,
Vitam qui pietate foeneratam,
Ac morum probitate reddit ultro
Talentum Domino suum petenti.
Quid felicius est beatiusve?

AD CAROLUM RECHLINGERUM.

QUi se victurum semper putat, haud bene vivit:
Numquam hodie, semper cras bonus esse cupit.
Vive hodie, bene quo vivas. nam crastina vita
Semina nequitiae CAROLE plura dabit.

AD THEODOR. ZVINGERUM.

SI summus dolor est, brevis necesse est
Sit ZVINGERE: doloris istud unum
Solamen solet esse vel levamen;
Quod valde dolet haud diuque quisquam.
Finem longa dies facit dolendi;
Si mens non facit aequa vel quieta.

AD IOAN. BAPTISTAM CRATONEM.

SIc CRATO vive tibi, reliquis ut vivere possis:
Tamquam homini, tamquam sic bene vivis homo.

AD PAULUM FABRICIVM.

TV ne cede malis, sed contra audentior ito:
Aeger ego mihi sic occcino PAULE diu.
Crescit vis morbi, quantum fidentia mentis
Crescit: cor vegetum num minus ipse geram?


page 372, image: s416

Absit ut hoc faciam. Patientia namque dolori
Optima sic cuivis fit medicina malo.

AD IO. IOACH. TRAUTMANSDORFIUM EQU.

SI tibi vivis, et es multum sic IANE beatus;
Non tibi, sed patriae si sapis, ipse sapis.

AD MARTINUM RULANDUM.

INtus cura, foris dum me vis dira fatigat
Morbi: quid potius quam miser essc velim.
Quam patior, me certa beat summa ante malorum:
Sic mihi, quod patior, non solet esse novum.
Fortior est, expersque metus, incommoda vitae
Pectore si quis habet praemeditata suo.

AD SOMNUM.

SOmne quies rerum, nos assuetudine mortem
Spernere, cum sis tu mortis imago, doces.

IN CROESUM. E Graeco Aristotelis.

DImidium vitae somno datur atque sopori:
Par et in hoc spatium dives inopsque tenet.
Sic tibi CROESE, licet regum ditissimus esses,
Dimidio vitae par fuit Irus inops.



page 373, image: s417

AD HAUBOLDUM FLOETTACHERUM.

AEGer inaequales horas, et sanus halere
Fertur homo. nam dum ridet hic, ille gemit:
Si dolor est magnus, toto nox una diesve
Longior est anno saepe, vel hora brevis.
Sed tamen est aegro praesintia dulcis amici:
Taedia qui morbi fallere longa potest.
Nam sapiens aegrae medicina oratio menti
Utilis est, et dat gaudia vera mihe.

IN SOMNUM.

AUt fur temporis, aut negotiorum
Osor, somnus iners vocatur. Ergo
Somnum quum capio minus, beatus
Num fortasse magis videbor esse?
Quod vel fure domi, vel otioso,
Qui peior quoque fure sit, carebo.
Erro. Fas mihi te vocare, Somne:
Cum sis pax animi, quies, voluptas,
Mulcens pectora, corporisque vires
Paulatim reparans suo labori:
Curae denique victor et laboris
Optatissimus, aegritudinisque.

AD IO. IACOBUM MOSUNGUM EQU.

DUm vigilas, dormi: dum dormie, IANE, subinde
Plus vigila: iusta est, vita beata, qutes.



page 374, image: s418

AD DELPHINUM Catellum.

QUid gemis affixus domini DELPHINE grabato?
Quid praeter morem, fide Catelle, gemis?
Murmure quid toties agedum baubaris amico?
Stipator lateris nunc, velut ante, mei.
Fidus heri custos, sentis tua vulnera sentis:
Quae cruciatus heri, quae dolor ipse facit.
Auribus hoc, oculisque notas, et verbere caudae
Tu simul: et vis hoc triste levare malum.
Nec facis hoc frustra. nam sentio dulce levamen:
Blanditias video quando Catelle tuas.
Sit bene sit DELPHINE tibi: nec tergora pulex
Improbus, aut linguam lytta maligna premat.

AD IOAN. BONRIEDERUM I. C.

LAngueo dum morbo, plus tu languere subinde
Diceris. o animo nuntia dira meo!
Sed quid agam? fortis Deus atque salutifer idem
Te fortem et salvum reddat, AMICE, precor.
Fortis in hoc, et salvus ego quoque comprecor esse:
Sic mea vox, sic me pagina sacra monet.
Si tibi, sique mihi divinitus accidat istud:
Perpetuus laudis debitor huius ero.
Vivus homo vivum vivasi denique laudat
Voce Deum, laus haec aptior una venit.
At Stygis atra domus, sedes inamoena silentum
Cantandis non est laudibus apta domus.


page 375, image: s419

Quicquid vult Deus, esto ratum: nihil amplius opte:
Sed nobis animae certa sit una salus.
Sit lecus huic caelo: mandemus cetera terrae:
Sic caelum recipit, sic quoque terra suum.

AD GUALTHERUM DRECHSElium Cancell. Plat.

SUmmum nec metuas diem, nec optes,
Qui dixit, bene dixit an Poeta?
Cum mortem leve semper imminentem
Sit contemnere, cogitare durum.
Sit durum licet hoc, pium ac decorum est
Omni tempore cogitare mortem.
Nam mortis meditatio frequens, est
Summa et maxima discipina vitae:
Et puppis sapientiae atque prora
Una. Qui meditatur hanc subinde,
Summum nec metuit diem, nec optat.

AD PAUL. MELISSUM.

MOrs sensus, sopor est: mors est nox atra diei:
Si sopor, et nox si grata sulinde venit:
Cur mors non optanda magis, quam PAULE timenda est?
Nam sopor et nox, mors utraque parva iuvat.

AD NICOLAUM RUDINGerum Pisovernatem.

QUid tandem quid agis, Dolor? molestus
Sis quamvis, Posidonius vocatur
Membris aeger, et artuius laborans,


page 376, image: s420

Summum quando malum negat dolorem.
At cur esse malum negem dolorem,
Numquam qui bonus est? malum fateri
Cogar, saxeus esse, NICOLAE,
Aut amens, stupidusve ni laborem.
Fomentum ergo meo peto dolori:
Mens hoc est pia et aequa: ne dolori
Cedam; sed quasi homo lubens dolorem
Admittam, et quasi homo malum omne vincam.

E GRAECO.

QUi valet, et bene habet, brevis huic fit vita: sed aegro,
Qui male habet, noctes nox facit una decem.

AD SOMNUM.

SOMNE quies, et pax animi, mentisque voluptas:
Pectora qui mulces robore lassa novo:
Solis inaccessam radiis tibi servo cavernam;
Irriguam rivo lene fluentis aquae,
Funde meis luctus oculis oblivia magni:
Oscula Pasithee sic tibi mille ferat.

IN AESCULAPIUM.

CUr tibi trux anguis sacer est, ASCLEPIE magne?
An quod fert me dic am saepius anguis opem?
An quod et insomnis velut est ac pervigil anguis,
Pervigiles medicos sic decet esse bonos:
Sic reor: hinc te Roma colit sub imagine tali,
A saeva per te libera facta lue.


page 377, image: s421

Insula templa videt circumflua Tybridis alti:
Iuppiter hic magnus proxima fana tenet.

AD DEUM OPT. MAX.

QUod te laudo, DEUS, quod per te vive redemptus.
Non opis humanae, muneris omne tui est.
Tumea laus, mea certa salus, mea magna potestas:
Quid reliquum? quod sum, sit, DEUS, omne tuum.

AD N. REUSNERUM IO. POSTHIUS.

FOrtiter ut miseros discas tolerare dolores
Ac spem salutis figere
IN CHRISTO Domino, qui LAUS ET GLORIA nosira est:
REUSNERE, symbolum tuum
Temonet: inde tibi certa est medicina petenda
Animoque et aegro corpori.

AD EUNDEM. FRANC. MODIUS.

FOrtiter ille potest, CHRISTO qui praeside pugnat:
Quique Deo frctus, quod gerit, omne gerit.
David in exemplo est, caeso memorabilis hoste
Ense suo, magni qui agminis instar erat.
Nec fretum esse Deo satis est tamen ante periclum;
Aut dum praesentes res vocat ipsa manus:
Omnis ad hoc etiam bene gesti gloria belli
Victori est eidem danda dicandae DEO.


page 378, image: s422

Gloria nosira ille est: solo laudemur in illo,
Quae voti fertur summae fuisse tui;
Tam bene vaesani qui spernens Caesaris enses,
Pro voto hoc, vera et relligione iaces:
Inclite, et Herculei fama aemula Paule laboris:
Monstrosis purgas dum loca cuncta deis.
Ergo etiam fuer at tibi qui fiducia mentis
Unica: qui mentis gloria et una tuae:
Hic tua Paule salus idem fuis, est, erit illi,
Qui similem tecum norit habere fidem.
In quibus ante alios nomen REUSNERE dedisse
Saeculum ad exemplum ut te sciat omen summ:
Ex animi quodcumque facis sententia id ipsum
In promptu semper, semper in ore geris.
Felix, qui Paulum et David tam magna secutus
Exempla, exemplum posteritatis eris.

EX HIOBO.

NUdus ut in mundum venit: sic nudus abibit
Rursus hemo, sua quum viscerae reddet humo.
Quod DOMINUS dedit, hoc DOMINUS Deus abstulit idem:
Quae fiunt, siunt cuncta volente Deo.

AD FABRUM.

MOrbos nosse suos, FABER, est viae primae salutis:
Corporis hinc pendet nempe animaeque salus.

AD PAULUM CONSTANTINUM PHRYGIONEM MED.

QUid morbos querimur miseri, vitaeque labores?
Et quod vel sors nos pauperiesve premat!


page 379, image: s423

Ecquis homo fit pauperior, quam naescitur? infans
Dum miser in cunis, et sine voce iacet.
Nascimur ut nudi, morimur sic denique nudi:
Et fatum mortis vincere nemo potest.
Si sapimus, quaeramus opes modo PAULE beatas:
At caelum, non quas terra ministrat opes.
In Domino quisquis dives semel esse laborat:
Aeternas semper dives habebit opes.

AD IESUM CHRISTUM.

MUltae meae, fateor, veteris sunt vulnera culpae:
Sauciat haec animum nocte dieque meum.
Turbor, nec perturbor ego: tua CHRISTE recordes
Vulnera: perpetua quae bonitate fluunt.
Fonte fluunt iugi per sancta foramina cordis,
Per manuum digitos, per digitosque pedum.
Me propter, propter te, Patrem denique propter
Nempe fluunt: culpae sola medelae meae.
Me propter, quo saner ego: te propter, ut ipse
Sis memor: at patrem propter, amore tui:
Vulnera dum videt, ut mihi sit placabilis. o quam
Vulnera vulneribus sunt tua sana meis!

AD PANCRATIUM STIBARUM EQU. FR.

ANtidotum vitae, Paetientiae: sola malorum
Victrix: ut vincas, disce STIBARE pati.



page 380, image: s424

DE EFFIGIE IOAN. HESSI THEOL.

QUinque fere lustris CHRISTUM per templa professus;
IOANNES HESSUS torpore talis eram.
Lustra decem vixi, tres annos insuper: aevi
Quod superest, nutu dirige CHRISTE tuo.

AD LAUREN. GUALTHERUM CUCHELIUM.

QUid medicas adhibere manus nihi denique cessas,
LAURENTI? cessit num tibi cura mei?
Cura mei (video) non cessit sida: sed ultro
Fers fidam Chiron auxiliaris opem.
Laudo antmum, laudo curam, GUALTHERE, fidelem:
Tu medicus simul es corporis atque animi.

AD CHRISTUM.

SEu morior, seu vivo, mihi te CHRISTE lucrari
O liceat: mirum, lucrio quantus ero!

AD HIERON. REUSNERUM MED.

MOrs et vita manent, HIERONYME, saepe sub uns
Articulo, morbi tu mihi testis eris.
Tu medicus moribi, fidusque doloris Achates:
Perpetuus lateris fis comes usque mei.
Agnosco meritum omne: Deo sed ceterae mando:
Mors et vita Dei stat mihi fixa manu.



page 381, image: s425

AD PAUL. HESSUM MEDICUM.

MOrs optanda bonis, maelis timenda est:
Illis vitam aliam, his dat HESSE mortem:
Illis laetitiam, his parat dolorem:
Aeternoque beat bonos Olympo:
Aeterno cruciat malos ut Orco.

AD IOAN. VVEIDNERUM.

SI vita exilium breve, si mihi patria caelum est:
Cur optare sit, haec solvere vincla, nefas?
Quis mutare neget renum servile paterno?
Aut patriae quisse deneget exul humo?
Cui nusquam domus est, an non est inortuus ille?
Mors vocat ad patriam quum bona, vita vale.

AD IESUM CHRISTUM.

TE quoties Patri assiduum contemplor IESU:
Me toties creat, et recreat ipse DEUS.
Ipse Paeter creat; at recreat me Spiritus: ipse
Tu prece me placas mitis utrique tua.
Iamque Dei per te sum certa propago. quid ultra?
Haeres sum. nam sum frater et ipse tuus.
Sum tuus ergo (Patris velut haeres) CHRISTE cohaeres.
Quis misereae vitae non satur esse velit?
CHRISTE faeve: fac morte obita me vivere: mortis
O mors, o vitae tu mihi vita fave.
Sim precor o tecum, requies ubi certa laborum:
At tu Vita vale: mors mihi vita nova est.



page 382, image: s426

AD CHRISTOPHORUM SCHILLINGUM.

NUllum Principis esse rex Amyntas
Olim dixit honestius sepulcrum,
Quam regnum suum. At optimum sepulcrum
(Si quid recte ego iudicare possum)
Sancta Ecclesia semper est ptorum,
Sanctorumque hominum. Illa nempe regnum
Caeleste, et sacrae civitas deorum est.
Unum mortuus atque vivus istud
Opto perpetuum mihi sepulcrum:
Tunc felix ego, tunc ero beatus.

AD THOMAM ERASTUM MED. Allusio e Graeco.

SI mors haud dolor est, sed finis ERASTE doloris,
Cur dolor est, mortem quum bene finit homo?
Quin dolor est potius, mortem exspectare: dolores
Finit, laetitiam morte lucratur homo.

E GRAECO Lucilii.

QUid mortem gemis? aus quid fles iam morte peremptoss
Fle potius, mortis quos necat usque metus.

AD ALARDUM. Ex Augustino.

SI corpus luges, anima a quo viva recessit;
Nec luges animam, corpore quae prior est;
Fons vitae atque animae de qua Deus ipse recessit:
Erras: haud pius est luctus, ALARDE tuus.


page 383, image: s427

Mors animae lugenda magis, quam corporis: haud est
Vita, cui praesto est haud sua vita DEUS.

AD HENRICUM STEPHANUM.

MOrs mea ne careat lacrimis, aut fletibus opto:
Atticus ille Solon sic moriturus ait.
Nemo me lacrimis decoret, nec funera fletis
Faxit: sic mavult Ennius ipse mori.
Nec iubeo lacrimas mihi, nec veto solvere quemquam:
Ni pietas forsan iusserit hoc, vel amor.
Aut non est opus hoc, aut non iuvat. Ilicet aret
Lacrima: sic haeres quum bona capiat iners:
Ceu vultur praesentit edax, HENRICE, caedaver:
Proximus hunc inhians vult spoliare nepos.

IN CENOTAPHIUM SUUM.

QUam pingit manus, et quam lingua fatetur, in unis
Ac Trinum spes est certa sidesque Deum.
Conditor ille DEUS meus est, meus ille Redemptor,
Sacrator Deus est solus et ille meus.
Tuta fides haec est aeternae semitae vitae:
Sit mortis dux haec (opto) comesque meae.
Credo equidem, sed tu, quod credo semper adauge:
Per te quo semper vivere CHRISTE queam.

AD CHRISTUM.

DUm liceat te CHRISTE, frui, valedicere mundo
Cur dubitem? sis o sis meae vitae DEUS.
Nam mors est, homini quae vivitur, unxia vita:
At mors est vitae vitae. quid ergo moror?


page 384, image: s428

Munde vale, cui vita nec est, mors est quoque nulla
Namque Deo vera est vita vocante mori.

AD EUNDEM.

MOrte tua mortem aeternam tu, CHRISTE, repellis:
A me tu mortem morte repelle tua:
Atque nova rursus vita precor indue vitam:
Namque mihi vita est reddita vita tua.
Sis meus, ut sim CHRISTE tutis: date mihi semper:
Sic ut me soli dem sine fine tibi.

AD CONRADUM LEIUM.

CUr timeat CONRADE mori, qui vivere terris
Haud timet? At timor est mertis amarus, ais.
Credo: sed finis si mors, et vita malorum
Principium est; sinis spe, timer ille cadit.

RESPONSIO LEII.

VItae quid est hominis? Laeber et dolor. erge vicissim
Mors homini requies atque meddela pio.
Sic veteres docuere Sophi, REUSNERE, novique:
Ac vitae Dominus sic Homo Divus ait.
Si requies est ergo labore, medela dolore
Gratior; ut certe gratior esse solet:
Cur requiem REUSNERE timebo, timebo medelam?
Cur labor atque dolor sint potiora mihi?
Cur inquam REUSNERE mori sic quaeso pavescam,
Ut mihi vita sit haec mortis acerba metu?
Non igitur mors Christicolae metuenda fideli.
Attamen est sensus mortis amarus, ais?


page 385, image: s429

Sane ita. Christicolae sed enim non ille fideli
Percipitur; verum si modo CHRISTUS ait.
CHRISTUS ait verum verax, fons ipseque veri:
Illius inventus nullus in ore dolus.
Fidite (ait) turo, quisquis mihi fidere novit;
Spicula non mortis sentiet ulla nigrae.
Firmiter o da CHRISTE tuo me fidere verbo:
Ut semper mea sint unica vota mori.
Vota mori mea sunt, sed tunc quum CHRISTE vocabis.
Te duce dulce mihi vivere, dulce mori.

EIDEM. EX HIOBO.

CUr ad spicula mortis expavescam?
Quippe vivit adhuc meus Redemptor,
Me qui luce novissima sepulcri
Excitum tumulo tenebricosi
Luminis nitidissimas in auras
Reducet bonus: et potente dextra,
Hac me pelle mea usquequaeque cinget:
Uti in carne mea haec DEUM videre
Ius sit fasque mihi, mihimet inquaem,
His inquam his oculis meis tuendo
Ipse ego, haud alius, DEUM videbo:
Cur ad spicula mortis expavescam?

IN SADDUCAEUM.

QUid dubitas, homines defunctos tempora lucis
In vitam rursus posse redire novam?


page 386, image: s430

Si Deus est, Deus est vivorum: mortua turbae
An laudare Deum muta silensque potest?
Sic Enochus caelo vivit, vivitque beatus
Elias: caelum vivus uterque subit.

MANIBUS SUIS.

FOrtunam, dum vivit homo, sine fine benignam
Sperat: at haec vitae fallere vota solet.
Semper habet lites Spes et Fortunae, metusque:
Dum medio victrix Mors utriusque venit.
Iam nec fortunam, nec spem moror; unica restat
Certa fides mortis: mors mihi vita nova est.
Principium fit vita male, mors denique finis:
Sorteque mors aufert fortior una malum.
Pax requiesque datur cum morte, novaque perennis
Cum vita, Christo sic moderaente salus.

IISDEM MANIBUS SACRUM.

Mors tua, CHRISTE, mihi vita est: tibi vivo, tibique.
Quando vocas, morior: mors mihi vita nova est.
Ius docui: cecinique Deum, Regesque, Ducesque.
Cetera, quae tellus, pontus, et aer habet.
Caelum tandem habito; terram pontum, aera linquens.
Pro duce, pro rege est dux mihi, rexque DEUS.

IN NOCTES ENTHEAS N. REUSNERI. IOAN. VVEIDNERUS.

HEu male letifero vigilatas tempore noctes!
Quae torquent clari langutda membra viri.


page 387, image: s431

O bene vaticino vigilatas tempore noctes:
Quae spirant summo carmina grata Deo!
Redde sacro vegetas vati, DEUS optime, vires:
Pro quibus hic reddet carmina grata tibi.

IN SACRAS ORATIONUM DECADES N. REUSNERI IO. ORTELIUS.

SAcrae docet Romam Paulus, Ciceroque Laetinae
Verba loqui: certum munus uterque tulit.
Istud utrumque facit REUSNERUS: laudibus unus
Pol hic aeternis dignus, utrumque feret.

AD EUNDEM.

QUicquid eloquio dedit Latino
Arpinas, pater elegantiarum:
Seu spectes inopis locutionis
Copiam, nitido lepore gratam:
Sive Rhetoricae politioris
Ornamenta, vel eruditionem
Facundam sapienter eloquendi:
Hoc, REUSNERE diserte, mutuatus
Magna dexteritate, cum decoro,
Confers fatidicis Dei Iehovae
Oraclis. Age dic, utrum tegatum
CHRISTUM rere? togamne Christianam
Esse vis? an utrumque concupiscis?



page 388, image: s432

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Panace, sive Therothermae.

AD ERNESTUM FRIDERICUM MARCHIONEM Badensem.

CUr, ERNESTE, meas tibi dem FRIDERICE Camenas,
Inclite Dux: lecto carmine, certus eris.
Scilicet, illustri cum Principe matre, Ferinis
Usus aquis, felix quas Panacaea colit:
Umbriferos inter montes, et lustra feraerum,
Qua rapidis Anasus parvus oberrat aquis:
Multa equidem placidae mentis mihi signa dedisti
Ut mea sint meritis ora minora tuis.
Grande voco meritum, pietatem Principe dignam:
Quam bonitas, hominum quam comitatur amor.
Si quid in ingento restar, tibi serviet omne:
Serviet officio nostra Camena tuo.
Nec longo pietas tanta evanescet in aevo:
Et talis meriti gratia maior erit.


page 389, image: s433

Tu modo, quae mitto, lege carminae fronte serena,
Inclite Dux, animi pignora certa mei.
Ac laudes admitte tuas, laudesque tuorum:
Sic dabis ingenio vela secunda meo.

AD PANACAEAM.

SEu MEDITRINA magis, seu vis PANACAEA vocari:
Sis medicae manus o auxiliaris opis.

AD AQUAS FERINAS:

O Temperatae, dulce nymphaeum, lymphae:
Lymphae, potentis blanda dona Naeturae;
Sinu beato Martiana quas vallis
Profundit, apri proditas feri quondam
Vestigiis, ripas ad Entii sacras:
Salvete ter quaterque, cum sacris Nymphis
Salvete. vos ut mille versibus laudem;
Laudabo numquam vos tamen satis digne,
O temperatae, dulce nymphaeum, lymphae.

AD RUPERTUM STOZINGIUM BARONEM CAES. Consil.

HErciniis dum fauce tenus demergor in undis,
Saxaque quottidie sic laetitosa premo:
Quid faciam mediterque, rogas fortasse RUPERTE:
Ac longos fallam qua ratione dies?
Aut ego cum sociis grato sermone loquelas
Misceo, quae fallunt tempora longa mihi.


page 390, image: s434

Aut tremulae spectans argentea flumina lymphae,
Abdita naturae mente subinde noto:
Atque metallifera deturitos rupe lapillos
Colligo sollicita, contueorque, manu.
Denique si nihil est quod agam, nova carmina pangens
Cum Musa totos ludo iocorque dies?
Cultores comitata suos sic Musa RUPERTE
In solis soles non sinit esse locis.

AD VVOLFG. HENRICUM STREInium Baronem.

SAna valetude, mens sana est optima rerum:
Corporis illa anima est: haec animae est anima.

AD IOANNEM SAMBUCUM.

TRistitiae SAMBUCE mederi novit amicus;
At morbo medicus: fidus uterque comes.

AD LAUREN. GUALTHErum Cuchelium.

DUm canis Icarius terras allatrat et astra;
Squalentesque feris ignihus urit agros:
Cur medicaminibus iam me GUALTHERE fatigem?
Quod reliquum est, patiens si fero, vinco malum.
Sub cane, et ante canem, medicus male dira propinat
Pocula: tempus habet sic medicina suum.
Sic me dum taedet medicinae, curo diaetae
Nam medicinae quies, atque diaeta bona est.



page 391, image: s435

AD MARTINUM RULANDUM Ex Philemone.

AEger ubi medicum videt, haud dolet amplius: aeger
Corde facit, praesto si sit aemicus idem.

AD IOAN. PISTORIUM.

SI corpus aegrescit, medico est opus bono:
Sin anima, medicus est amicus optimus:
Utrumque, PISTORI, qui praestat, dic quis est?

AD GEORGIUM VVIRTH Medicum.

AEgrum si medicus cessat curare, GEORGI,
Desperat. medicipar quoque cura Dei est.
Quos amat, hos curat: quos curat, visitat: et ques
Visitat, afftigit sie, cruciatque Deus.
Segnius hos curat, quos odit: parcit eisdem,
Supplicio poenas ut graviore luaent.
Iudicat at sanctos hic, ne male iudicet illic;
Sed plena secum prosperitate beet.

AD POSTHIUM.

QUaeris quae podagrae medicma sit optima, POSTHI
Paupertas, animi velbona temperies.

RESPONSIO POSTHII.

INveni tandem, mecum laetere, podaegrae
Medelam, AMICE, nobilem certissimam.


page 392, image: s436

Quae neque longinquis ad nos defertur ab Indis;
Multo neque aere comparanda venditur.
Nec variis constatspeciebus mixta: nec infert
Assumpta noxam vel dolorem corpori,
Nec dosis ipsa gravat, nec laedit copia quemquam:
Sed nec sapore abommabilis malo
Subvertit stomachum, capiti nec odore molestae est:
Alia solent ut multa saepe pharmaca.
Tale nihil. verum licet illa sit obvia passim;
Solis tamen iam nota ferme est rusticis.
Nobilibus raro plantata videtur in hortis;
Raro in superbis et gulosis urbibus.
Usurpata, novas in languida corpora vires
Revocat, malorum ac pellit omnia semina.
Venturam immo arcet quoque continuatae podaegram:
Quod longe habetur nielius et praestantius,
Quam posse urgentes tantum lenire dolores,
Praesentis ac retundere hostis impetum.
Insuper et sensus, et nubila corda serenat,
Mentemque caelo reddit acceptissimam.
Divinum hoc plane est (inquis) medicamen; et illud
Tua pridem avet REUSNERE mens cognoscere.
Dicam equidem ingenue: tu porro dicito multis
Milibus, ut hoc intelligant et posteri.
Non etenim invideo cuequam bona tanta: PODAGRAE
MEDELA sola et optima est FRUGALITAS.



page 393, image: s437

AD IACOBUM MILICHIUM.

MOribus ut suavis medicus, sic ore serenus;
MILICHII nomen quam bene dulce geris?

AD MARCUM GERSTENBERGIUM CANCELL. VINAR. De Fundo Marciano.

FLora, Pales, Pomona, Dryas, cultaeque Napaeae,
Ac Nymphae pariter, Naiadesque sacrae:
De fundo dum MARCE tuo sic iudice certant
Mercurio, donis prodiga turba suis.
Flora decus florum, fructus Pomona ministrat;
Et campi, et pecoris munera laeta Pales.
Silvas culta Dryas, fontes cum vallibus addunt,
Ac fluviis Nais, Nympha, Napaea simul.
Sic sua quaeque tibi dum munera Diva ministr at:
Muneribusque cupit quaeque placere suis:
Desinite o, Hermes aeit, haec sibi vindicat arva
MARCUS herus, cunctis vir sacer ille deis.

AD ESAIAM MEICHSNErum Medicum.

Acra Ferinarum virtus est fontis aequarum:
Sola vel haec aegris anchorae sacra datur.
Cur dubitem sacras, MEICHSNERE, vocare Ferinas
Thermas: ut dignas semper honore sacro?


page 394, image: s438

Ad Echo Nympham in Aquis Ferinis.
CUltrix Herciniae vetusta vallis
ECHO: pauca mihi profare: FARE.
An es Nais? AIS. an uda? NUDA.
An es Nymphula? LYMPHULA. unda? MUNDA.
Fons quam dat sacer? ACER. at salubirs
Aegris lympha? FERINA LYMPHA. Potu?
FOTU. lympha cuique temperata?
PARATA. et bona cura sic parata est?
RATA EST. sive fit illa vere? VERE.
Autumnove magis? MAGIS. sed unda
Cur splendens adeo? A DEO. tepensque?
AEQUE. matribus apta semper orbis?
MORBIS. apta simul viris? et IRIS.
Dic sodes Dea, monstrat hoc lavacrum
Aegro quis cupido? CUPIDO. nonne
ATPA. spasmae? vel ASTHMA. torpor anne,
Arthritisve? quid inquis? INQUIS. At tu
Quid de me fore, Mympha, reris? AERIS.
Iacturam faciam ne? IAM NE? non sic.
NON SIC. namque domum redibo sosepes.
HOSPES. Si Deus hoc volet. VOLET. sed
Quid de coniuge? IUGE. num salutis
Est spes. SPES. bona? PRONA. faxit istud
Trinunus Deus, oro. FAXIT ISTUD
TRINUNUS DEUS, ORO. Nympha quin o
Pro voto mea membra tangis. ANGIS.


page 395, image: s439

Cur is? IS. resoluta? RE SOLUTA.
Ergo Nympha vale. VALE. Vale bis.
BIS. et ter vale. TER VALE. memorque
Sis nostri requieta. RE QUIETA.

AD MARTINUM RULANDUM:

QUicquid habet tellus, quicquid mare, quicquid olympus,
Praesentem mira denotat arte Deum.
Felices animos, quibus est haec seire voluptas,
Quae natura homini scire Deusque dedit.
Quid magis est mirum thermarum fontibus? intus
Imperat his certe mens bonitasque Dei.
Nec tamen est stultism, dubias exquirere causas:
Unde sapor, vis haec unde sit, unde calor.
Pingue bitumen habet tellus, et alumine mixtum
Sulfur; secreto quae calor igne liquat.
Uritur assiduo semper ferverntior aestis:
Prorsus et obtectas insicit humor aquas.
Infectae erumpunt: caelidis hinc fluxibus unda
Aestuat, et patulis faucibus aucta fluit.
Balnes mox tectis fervent fumaentiae flammis:
Corpora restituunt viribus aegrae suis.
Letiferis videas squalentes undique morbis
Exigua sub aequis convaluisse mora.
Tanta Dei bonitas, tanta est miseratio nostri:
Qui sibi consisos his aliisque iuvat.
Quo magis acceptus debes et gratus haeberi
Omnibus ingenii laude, RULANDE, tui:


page 396, image: s440

Qui brevibus chartis vires complexus aquarum,
Morborum certa de ratione doces:
Signaque commonstras divini certa favoris:
Sola vel haec magnum res docet esse Deum.
Iamque tuis operis aespirant mollia fata:
Quas sinet haud ullo tempore fama mori.

AD AULUM.

UT cures corpus, vis Baias visere sollers:
Lympha sed an, mentem quae tibi curet, erit.
Si sapis, Anticyras decurras praepete cymba:
Elleboro purges pectora plena mali.
Sanior ex Baiis sic forsitan AULE redibis:
Corporis atque animi sanior ipse bonis.

AD MARCUM FLORUM.

MARCI nomen habes, nec marces indole mentis,
At flores: FLORI sic bene nomen ama.

AD IOAN. BRENTIUM S. TH. D.

PRaesul optime, lux chori beati,
BRENTI, sed meliore digne Musa:
Ad te mitto libellulum tenellum,
Nec dulci sale, nec lepore tinctum:
Sed sparsum lacrimis, gravem querelis:
Natum tempore luctibus referto.
Cui si tu dederis locum probato


page 397, image: s441

Saltem classis in ultimae libellis:
Cunctos iam nihil invidos morabor.

AD LUCAM OSIANDREUM S. TH. D.

QUod te magnus amat princeps VVirt bergidos orae,
LUC Ainempe fides hoc tua magna facit.
At quod aemat populus, facit officiosa voluntaes,
Ac bonitas animi dexteritasque tui.
Sed magis hoc pietas facit, et tua cognita virtus:
Scilicet haec, ut amem te quoque, causa facit.
Principibus si quis placeat, laus magna: sed una
Si placeat populo, laus ea maior erit.

AD HESSUM.

TRistitiam fuge, si potes; aut si non potes, HESSE
Dissimula: ne sis hostibus ipse probro.

AD LUDOVICUM RABUM S. TH. D.

SIt licet Herciniae feritas densissima silvae:
Cui Martis nomen dat quoque prisca fides:
(Nam neque frumentis, nec pomis feta, nec uvis;
Sed praeruptae iugis est, trabibusque frequens.)
Illae tamen; LUDOVICE, suis quoque dotibus aucta est:
Dum lymphis scaturit dives ubique suis.
Hic Antonini sunt Baiae Caesaris, unda
Quarum perpetuo fervet adusta lacu.


page 398, image: s442

Illic sunt Baiae, positae sub valle, Ferinae;
Quas aper indicio prodidit ipse suo.
Quid memorem fontes acidos? quid denique Cellae
Balnea, cui nomen Scylla perenne dedit.
O ingens bonitas! o divum magna potestas!
Cuique suum terrae quae dat abunde bonum!

AD CAROLUM CLUSIUM MED.

DUm scriptis claram Medicinam CAROLE reddis;
Reddit te clarum sic Medicina virum.

AD HIERONYMUM GERHARDUM Procanc. VVirteberg.

PAtris nomen habes, et habes HIERONYME mentem,
Ingeniumque simul patris, et eloquium.
Patris et in te iam virtus pietasque revixit:
Mirum, sipatris nunc geris officium!
I nunc, et Samii senis aude carpere dogma,
In sobolem genium posse migrare Patris.

AD MARTINUM AICHMANNUM Cancell. VVirteberg.

DElicias Charitum, Baias MARTINE Ferinas
Qui vocat: hic vero nomine nonne vocat?
Splendidior vitro, crystalo purior unda
Lucet: et est opibus dives abunde suis.
Fallor? an hic lavit Charis? an Venus? utraque sane
Lavit, et e membris sic nitet unda magis.



page 399, image: s443

AD CHRISTOPHORUM VVINCLErum Med. Selestad.

SI non igne calet vel flamma lympha salubris,
CHRISTOPHORE o consors gentis amice meae:
Sulfureo caelet illa satis fervore, tepetque
Sub terra, Solia cocta calore diss.
Quaque calens exit, gelida hac quoque vena subinde
Prosilit: hinc vires temperat unda suas.
Quae dum quis spectat: morae quamvis longa sit, inde
Fit brevis: et cessat, qui fuit ante, labor.

AD IOAN. ALEXANDRUM Brassicanum.

SAcras cur age fama Therothermas
Passim nuncupat? an quod omne, sacruns.
Idem est, utile? an quod aegris
Sunt sacra anchora tot, sacerque portus:
Saecro semper honore nempe dignae?
Quas quisquis violat, sacer sit, opto.

Responsio IO. ALEX. BRASSICANI.

BAlnea sacra vocant, calidis manantia venis:
Sunt quoniam summi munerasatra Dei.
Utile quicquid erat, sacrum veneranda vetustas
Dicebat. thermis sed nihil utilius,



page 400, image: s444

AD IOANNEM BECCANUM.

COrpora ceu virtus tepidarum sanat aquarum:
Sic animas vivae potio curat aquae.
Fontibus e sacris haec manat divite vena:
At fontes pandunt caelica verba sacros.
Aeternam quicumque sitit BECCANE salutem:
Corpore, si bibat hinc, menteque sanus erit.
Felicem populum, sua si bona denique nosset;
Qua tepidis scaturit silva Bacaenis aequis.
Corporis hic, animique datur medicina salubris:
Tantum lympha, et tantum vox tud IANE valet.

AD IOAN. POSTHIUM.

SIve voluptati, seu vult servire medelae
Corporis aegrotus IANE, potitur homo;
Balnea sacra petens, Anasi salientis ad undas:
Frigida nec nimium, nec nimium caltda.
Fons calidus morbis numerosis nempe medetur
Corporis, et medicis auxiliatur aquis.
Fons gelidus curas animorum saepe relaxat:
Saepe voluptatis gaudia multa dedit.
Cernere tot procerum licet his insignia: lusius
Illic tot varii pulchra theatra patent.
Fallor? an et morbi iam sentio, IANE, medelam?
Dii faxint, sacro semper honore colam.



page 401, image: s445

IO. POSTHIUS AD N. REUSNERUM.

FERINAS tibi profuisse thermas,
Optatissime NICOLAE, laetor:
Et Deus tibi largiatur opto
Tam firmum, vegetum, ac salubre corpus,
Iustae limen ad ultimum senectae:
Possis omnibus ut carere thermis.

IDEM De Thermis Ferinis.

QUanta Dei bonitas sit, quanta potentia, Thermae
Hae quoque prae reliquis, HOSPES amice, docent.
Aspicis e gelidis erumpaet ut undique saxis
Credbra foco nullo vena calentis aquae.
Tange lacum digitis, arte ipsa ad balnea factum
Dixeris: argento purior unda nitet.
Faucibus admoveas, gratum expericre saporem:
Nec caput offendit, qui venit inde vapor.
Denique tam simplex apparet hic humor, ut illi
Vim medicam penitus nemo subesse putet.
Sive huc attuleris resoluti corporis artus:
Seu podagra articulos vexet acerba tuos
Seu miserum affligant crudelia tormina ventrem:
Suffusa tumeat seu tibi corpus aqua:
Seu pituitra iecur, seu bilis adusta lienem
Ipsorum laesis obstruat officiis:


page 402, image: s446

Unde solet gravibus praeberi occasio morbis;
Tetraque deformat luridus ossa color:
Excrucient renes duri seu forte lapilli;
Undarum solitas impediantque vias:
Asthmate difficili seu pectora anhela laborent:
Assiduo madidum seu pluat imbre caput.
Seu streperis surdae resonent tinnitibus aures:
Seu stupeant acri membra perusta gelu:
Afferat huc steriles maerens seu femina lumbos,
Aut alia humant damna queratur agri:
Erosum fluido scateat sive ulcere corpus:
Omnibus hae vitiis auxiltantur aquae:
Evincuntque brevi diuturnos tempore norbos:
Quos nequeat Coi vincere cura senis.
Talibus ergo malis, Hospes, si forte gravaris;
Fide Deo, thermis utere, sanus eris,
Postmodo cui meritas age lingua et pectore grates:
Quod tua tam miti damna levarit ope.

AD SAMUELEM FISCHERUM S. TH. D.

QUam bene FISCHERI gestas venerabile nomen!
O SAMUEL, magni Praeco diserte Dei.
Non pisces, homines at verbi casse receptos
Lucraris Christi per piae templa gregi.
Lucrio sic Christi dum fis, es lucrio magnus:
O quantum est cymbam pisce replere Dei!
Felix piscatura: simul piscator et ille
Felix, cui sanctum tam bene cedis opus.



page 403, image: s447

IN DIVUM LUTHERUM.

SI Christi merito tribuit qui plrima, dector
Maximus est: par est nemo LUTHERE tibi.
Proximus est, tuus optat qui non degener esse
Discipulus: si cui laus placet ista, sat est.

AD IOAN. HESSUM THEOL.

PROPITIA TRINITAS, MEA EST HEREDITAS:
Sic inquis HESSE. laudo. nam
Si cui Deus Trinunus in caelo favet,
Sat dives et dotatus est.
Quam multa multis saepe suasit perperam,
Summi materies mali,
Auri fames, magnique patrimonii
Spes ac cupido noxia!
At cui Deus parca, quod sufficit, manu
Benignus obtulit, sat est.
Quo quisque plura sic negaverit sibi,
Plura hoc reportat a Deo.

AD N. REUSNERUM IO. LAUTERBACHIUS.

SPlendor Apollineos memorabilis inter olores
Plus REUSNERE oculis suspiciende meis:
Si libare iuvat sacratos ore liquores
Fonte salutari subsilientis aquae:
Hos liba: fundumt non quos Helicone sorores:
Naiadum e liquido nec sacra turba sinu.


page 404, image: s448

Vena salutari sed quos de fonte salubris
Eruta cum rivo limpidiore vehit.
Ebrius his animum quicumque immerserit, ille
Sobrius aeternas semper habebit opes.

AD IO. LAUTERBACHIUM N. REUSNERUS.

MAgnum opus est parva nuce totum opus abdere Homeri:
Praedicat artificem Graecia docta suum.
Maius opus, parvo Biblicum omne opus abdere libro:
Praedicat auctorem Teutonis ora suum.
Praedicat auctorem te patria IANE. poetae
Quam bene divini nomina sancta geris!



page 405, image: s449

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Hygeia sive HILARIA.

AD ERASMUM NEUSTETTERUM COG. STURMERUM Decanum Combrugium.

CErtatim te quando colunt celebrantque poetae
Carminibus, Phoebi splender, ERASME, vis:
LOTICHIUS pridem, nunc POSTHIUS atque MELISSUS:
Et si quos vates Teutonis ora probat:
Cur ego dissimulem ivis esse diutius? aut cur
Cultor amicitiae sim minus ipse tuae?
Sim minus ut dignus, tamen es tu dignus ERASME,
Patronus qui sis semper, ut opto, meus.
Musarum quia castra sequor: quem POSTHIUS ipse,
Quemque MELISSUS amat, cultor uterque tuus.
Si mea quid veri mens agurat, ipse favebis:
POSTHIUS hic sponsor, praesque MESLISSUS erit:
Obses at interea brevis iste sit oro libellus:
Pignore me redimam dum meliore tibi.



page 406, image: s450

AD DIVAM SALUTEM.

SEu SANITAS vis nuncupari, seu SALUS:
Seu voce HYGEIA Graeca: rite te colo
Soteriis veneratus istis laudibus,
Pro reddita vita et quiete pristina:
Quas EUPHRONAE dictant canenti PANTHEAE.
Adsis SALUS o Diva, et laeta SANITAS:
Adsis HYGEIA dulcis o, et blandulo
Laetum bea me recreaque numine:
Mortus minas impune sic contempsero.

AD VVEICCARDUM IUL. F. Comitem Salmae.

QUi recte sapit, et recte valet, optimae vitae
Munera, divina sorte beatus, habet.
Ut recte sapias, divina oracula disce:
Ut recte valeas numina posce Dei.
Corporis ac medicos animique libenter honora:
Sic mens in sano corpore sana manet.

AD VVOLFGANGUM HENRIcum Streinium Baronem.

MEns usu colitur, labore corpus
STREINI: cultus uterque fit decorus.
Sanum corpus habere vis? labora:
Mentem vis quoque sanam habere? sensus
Exerce studiis tuos honestis.
Mens usu viget, otio senescit:


page 407, image: s451

Corrumpit velut otium, laborque
Contra corpus alit vigoris expers.

AD IO. BAPTISTAM CRATONEM.

SIt potus somnique tibi mensura cibique
Iusta, CRATO: sis ut corpore sanus homo.

AD IOAN. POSTHIVM. Ex Celso.

QUi bene IANE valet, nullis sese obliget ipse
Legibus: at spontis sit maneatque suae.
Quod sapit, hoc comedat: quod non saepit, ille relinquat
Iamque foris, et iam gaudeat esse domt.
Sed magis ipse foris, et in agro gaudeat esse:
Ac quod sit membris utile, semper agat.
Sive feras visco fallat, catulove sagaci
Sectetur: remo seu breve caeprat iter.
Seu potius colat arva, vel hortos conserat ultro:
Quicquid agat, potius quam requiescat, agat.
Tempestiva quies iuvat, immaturaque laedit
Corpus: plus prodest nempe quiete labor.
Illa (enectutem maturam, IANE; iuventam
Saepius hic longam floridulamque facit.

AD IANUM IACOBUM Boissardum.

SI cibus est simplex, potus bonus, atque diaeta
Si bona, mensque simul IANE quieta, vales.



page 408, image: s452

AD IOAN. GOTHARDUM STREInium Baronem.

UNus terminus, unaemeta vitae est,
STREINI, mens hilaris beatioris:
Si quae Bacchylidae fides habetur.
Mens si laeta sit et quieta, florem
Conservat viridem diu iuventae;
Ac corpus vegetum et salubre reddit.
Mens si maesta sit et dolens, iuventae
Depaescit viridem repente florem,
Ac corpus cruciat necatque sanum.
Cossus ligna vorat; volucra vites;
Fruges curculio: midas legumen:
Seps cornu: tinea atque blatta libros:
At cor sollicitum, ossium teredo est.

AD BONAM VALETUDINEM.

SAncte VALETUDO vitae thesaure, Iuventus
Cui comes est: sertum hoc Diva benigna cape,
Casta Iovis menssam verrit verbena, domosque
Lustrat, et innumeris fit medicina malis.
Sic te verbenae sertum decet: accipe quaeso,
Si libet, aec morbos Diva repelle procul.
Diva fave: nec quae sibi morbus saepe fit ipsa,
Sit duplex morbus, longa senecta mihi.
Morte mori melius, quam moritis ducere vitam,
Ac membris animum sic sepelire suis.



page 409, image: s453

AD PAULUM CONSTANTINUM Phrygionem Med.

SI nec cibo multum satur, nec seminis
Sit PAULE prodigus sui:
Nec ad labores impiger: sanus diu
Manet homo, teste Hippocrate.

AD PETRUM MONAVIUM Caes. Med.

QUi valet, hic dives satis est: nec copia quicquam
Maius regalis, PETRE, quod addat, habet.

AD IOAN. FRIDERICUM Schroterum Medicum.

QUi bene IANE facit cuiquam, cur non sit amicus
Ille bonus? nam fert, quam scit, amicus opem.
Ast aegro vitam qui reddidit atque salutem:
Scilicet hic homini fic Deus alter homo.

AD IOACHIMUM CAMErarium Med.

FAcetus ille, clarus et scientia,
Fons Philosophorum, Socrates;
A potibus, sanos futuros, ac cibis
Sibi cavere vult malis:
Qui nec siticulosos bibere forsitan,
Nec esuritores iubent


page 410, image: s454

Comedere, IOACHIME. Laeta sanitas
Superfluum omne respuit,
Contenta parvo: nec voluptati obsequens
Plus, quam necessitudini.
Sic Gorgias Leontinus se iam senem
Factum esse gloriatus est,
Comedendo nil, aut faciendo nil uspiam,
Causa voluptatis malae.

AD GENIUM. Dialogus.

DIve GENI, quae fers hilaris mihi dona? papaver
Et spicas hilaris dona, botrosque fere.
Cur tria dona feram? sunt vitae symbola vestr:
Haec tria: quos sopor, et potus, et esca iuvant.
Te fas ergo GENI somno placare vicissim
Ac vino, simul et sit mihi quaeso cibo.

AD CAROLUM CLUSIUM.

COrpus amat medicos in morbo CAROLE sucos:
At melicos hominis mens amat aegra sonos.

AD HARTMANNUM HARTMANNI I. C.

COnsilium si vis, sapitentes consule noctes:
Consilium dat nox provida saepe bonum.
Nam bene consilium capias ut pectore prudens,
Mente opus est vacua, sollicitaque morae.
EUPHRONA sic nox est HARTMANNE vocata poetis:
Maxima quae Charitum sit soror una trium.


page 411, image: s455

Qui se praecipitat, res hunc quoque forsitan ipsa
Praecipitat: lente consule, facque cuo.

AD IOANNEM SCHENCKIUM a Grafenberg Medicum.

DUm varios morbos observas, atque medelas
Accumulas morbuis cum ratione bonas:
Yot medicis summis per tempora longa probatas:
Ac confers priscis sic nova, prisca novu:
Quis bene de genere humano neget usque mereri
Te, SCHENCKI, medici lumen honosque chori?
Fida magistra manus medicae, Experientia nempe
Haec artem pariter fecit, et artificem:
Exemple varios iter huic monstrante per usus,
Artem usus, usum sed iuvat ipsa manus.
Tu, quodcumque sagax tentando repperit usus.
Sedulus hic ano colligis omne libro.
Gratia magna tuo debetur lausque labori
SCHENCKI: perpetuum te manet inde decus.

IN SANITATEM.

NEc Pelopis mihi, nec tua Tantale posco talenta:
Mens sit ut in sano corpore sana, precor.

AD MARTINUM RULANdum Medicum.

SI vitae iucundus amor, possessio dulcis:
Si res est, velut est, magna, valere bene:
Magnus honor magnae si (quod decet) artis habetur:
Maier et antiquis gloriae rebus inest:


page 412, image: s456

Quis MEDICINA tuas exaequet carmine laudes?
Quis te divinum munus et esse neget?
Est Deus, hanc vitam nobis qui donat et aufert:
Quam tu divina saepe tueris ope.
Saepe tua iam iam cessurus Manibus aeger,
Quo iacuit, morbi depulit arte malum.
Saepe suo periit miser ante dolore peremptus,
Quam sensit medica pharmaca mixta nianu.
Quid? quod et antiquum nihil hac magis arte? nee usus
Gratior, aut maior commodiorque fuit?
Semper aepud reges magnos proceresque decesque
In pretio fuit haec ars, et honore suo.
Fors tibi iam RULANDE places gaudesque? licebit
Artificem morbi iure placere sibi.
Iamque novus tibi surgit honos, dum scripta per orbem
Emittis docta lecta relecta manu.
Gratulor (an dubitas?) aec toto pectore tecum
Gaudeo: nobiscum gaudet Apollo sacet.
Perge modo et libris celebrescere pluribus aude:
Crescat ut inde tibi gloria, crescat honos.

E GRAECO.

HOmo salus homini est, et urbs urbi salus:
Manus manum, digitusque sic digitum laevat.

AD IOAN. LUDOVICUM Havenreuterum.

SI manus auxiliaris erit Medicina deorum:
Magnus ut Hippocrates atque Galenus ait:


page 413, image: s457

Sunt Medici, comites veluti sociique decorum:
Qui medica relevant debile corpus ope.
Quanto tu melior comes es, sociusque deorum,
Splendor Apollinei IANLUDOVICE chori!
Qui mentis pariter morbos ac corporis aegri
Multiplici relevas, Phoebus ut alter, ope.
Nam Sophiae simul et Medicinae doctor utrumque es:
Et quod es, hoc partier voce manuque probas.
Gratulor ex animo tantum tibi laetus honorem:
Faustus et ut tibi sit perpetuusque, precor.
Laetus honore tuo tibi laetor, et opto fruaris
Sospite patre diu cum seniore senex.

AD IOANNEM BRAMBACHUM Medicum.

SIc oculos, sic ora refers BRAMBRACHE: figuram
Sic vultus isthaec praebet unago tui.
Pingere sic potuit pictor: sed mentem animumque
Pingere pictoris non valet ulla manus.
Pingere te nemo, nisi tu potes artibus ipse:
Contulit ingenio quas HYGIEIA tuo.
Rectius aut Phoebus te pinxerit, optimus auctor:
Idem et Poeoniae maximus artis honor.

AD IOAN. SAMBUCUM De C. Plinio Secundo.

ORsus ab aeterno caeloram principe, tandem
PLINIUS in terrae viscera caecae subit.


page 414, image: s458

Inde petit medium munds SAMBUCE theatrum:
Quam bene perfectum condidit auctor opus!

IN LUXUM GERMANORUM.

PUls olim pro pane tibi GERMANE placebat:
Nec panis, nec iam puls tibi sola placet.
Silvae tot innumeris elephantis sufficit una:
At tu vix terra pasceris atque mari.
Sic immarescunt epulae sine fine petitae:
Morbos aec multos ferculae multa ferunt.

AD IEREMIAM MARTIUM MEDICUM.

UT vivas, sic esse decet: non vivere MARTI
Sic, ut edas: placer haec sobria vita Deo.

AD MELCHIOREM SEBIzium Medicum.

PRincipium vitae sunt panis et unda, SEBIZI:
Cum fluvio Persis sat suit alma Ceres:
Aurea sic glandes sapidas bene reddidit aetas,
Cum faeme, cumque siti vix bene fontis aequam.
At nunc omne genus pecudum sepelitur in istis
Ventribus, immensus quotquos hic orbis habet:
Sive natant pelago, seu terris forte vagantur,
Aere sive volant; servit id omne gulae.
Sic virtus omnis perit ac sapientia vitae:
Cui cum ventre parum convenit, atque gula.



page 415, image: s459

AD ANGELUM.

[gap: Greek word(s)] numquam nimis, ANGELE, numquam
Quod satis: haud satias sic solet esse boni.

AD ALEXANDRUM GALLICULUM I. C.

INcisa nondum vena coaluit meae:
Utque coalescat, illitu scis lacrymae
Opus esse Petreae: Tui iam silii
Vin esse, quod vis dicier, fidus pater!
Quin ocius me visitas, et lacrimis
Mecum cicatricem Petreis irrigas!
Facesset hinc opinor venulae tumor,
Ac livor, et quicquid malum est, aut noxium:
Bene sarta Petreis coit si lacrimis.

AD N. REUSNERUM MICH. FENDIUS.

NE quondam REUSNERE situ torpesceret humor:
Secta tibi sano corpore vena fluit.
Dumque levi manabat adhuc de vulnere sanguis;
Ceu fons compressas eiaculatur aquas:
Fausta precabatur, qui te mdo laetus adibaet;
Sanguine, seu fido iunctus amore tibi.
Sed tamen haud verbis tibi pondus inane ferebant:
Munera sunt votis accumulata bonis.
Et si dona velim, nequeunt tamen emnia dici:
Hic tibi gallinas attulit, ille merum.
Solus ego dixitenui vix murmure, PROSIT:
Tam puduit vacuam nos habuisse manum.


page 416, image: s460

At qui carminibus, simul et qui praesidet herbis,
Me videt, ac tali corripit ore deus:
Quid trepidas? donasse nihil te taedeat unquam:
Iudicium dubiae munera laudis habent.
Aut si mortales adeo laudantur ob illa;
Artis et ingenii fama decusque vale.
Quin iis tu possis aliqua ratione placere:
Carmine saltem istud perficiatur opus.
Carmina pro donis mittantque legantque poetae:
Carmina qui nescit scribere, mittat opes.

AD ERASMUM NEUSTETTERUM COG. STURMERUM. Ex Plutarcho.

NEc blandius vitae, nec est divinisu
Sanitate condimentum.
Nam vita si quid vel mali, vel amari habet,
Sanitas id omne condit.
Sic optimum vitae bonum sit SANITAS:
Sana mens, corpusque sanum.

AD LAETUM.

SI cui contingit robur sine mente: sepulcrum
Ipse sibi, aut vivum, LAETE, cadaver homo est.

IN VALENTIUM.

COrpore quo valeas, facis omnia fersque VALENTI:
Ut valeas animo fers nihil atquefacis.


page 417, image: s461

Sanctior hoec pars est, divinae portiv mentis:
Et pretium pars haec corpore maius habet.
Si corpus sanum, si mens insana sit, an non
Languet, et est totus sic malesanus homo?
Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano:
Aut saltem mens ut sana sit ipsa tibi.

AD SOMNUM.

SOMNE meae vitae portus, rerumque voluptas:
O lucis, simul et noctis amice comes.
Quod fessum placidus, pavidum quod lenis et aegrum
Me refoves, anim pax requiesque mei:
Accipe, quae tibi do cum ture papavera flavo:
Ac reple cornu terque quaterque tuum,
Quodque soles, oculis irrora quaeso quietem:
Pacator luctus sis domitorque mei.
Sic tibi Pasithee det basia mille: Papaver
Sic tibi fecundum seminet omnis ager.

AD IAC. MONAVIUM. E Menandro

MUlta capit venter: capit idem pauca MONAVI:
Quod satis est, venter qui capit, ille valet.

AD OSVALDUM GABELCHOVERUM Med.

PRansus non avide, cenabis suavius inde:
Obsonat ille cenam,
Qui satur esse potest: obsonia magna ciborum
Fames, et sitis, laborque.


page 418, image: s462

Hoc OSVALDE docet schola vestra, et comprobat usw,
Rerum magister optimus.

IN POMPILIANUM.

QUaeparvo sumi nequeunt, obsonia captas:
Cenam nec, nisi quae sit saliaris, amas.
Ingeniosa gula est: lautaeque cupedine mensae
Saepe gravem renovat per sua damna famem.
Qui CHRISTUM quaerit, non ille cupedia quarit:
Sed vesci mavult, cum sale, pane nigro.
Namque parum curat, stercus sit quale, quod ipse
Conficis ex lauta POMPILIANE dape.

AD ANTONIUM VARUM Medicum.

MAiorem qui VARE famem se retur habere,
Quam ventrem: miser hic et malus esse potest.

AD PAULUM HESSUM MED.

POtus et esca boni sunt pabula corporis: atque
Pabula sunt eadem corporis, HESSE, mali
Cur ita? nam vitiis simul haec alimenta ministrant
Corporis, et membris dant almenta suis.
Potus et esca tuvant, si sunt moder ata: maligna
Ne patiare famem, neu patiare sitim.
Potus et esca nocent, veiut immoderata, malignam
Si patiare famem, vel patiare sitim.
Auf si PAULE bibas vel edas, moderamine nullo,
Ante famem, succi plenus, et ante sitin.



page 419, image: s463

AD CAROLUM VIENHOVIUM.

PLus obsunt homini, quam prosunt CAROLE sano
Cupediae ciborum.
Quippe voluptatu fines dum longius usu
Sic promovent, subinde
Corrumpunt vitiantque, quod utile, quodque salubre est.
Sic quisquis esse sanus
Postulat, is caveat semper cupes esse, malignus
Mage, quam sibi benignus.

IN NIGRUM.

POta negas nocuisse NIGER tibi toxica: quid tum?
Tu dirus, quam sunt toxica dira, magis.

AD IACOBUM PHILIPPUM Schroterum Med. Ex Democrito.

MUltum laetari, minimumque dolere, PHILIPPE,
Sic reor, haec medicis aptima vita placet.
Ut minimum doleas, facit istud spreta voluptas:
Multum ut laeteris, mens pla sola facit.

E Graeco Menandri.

MAlis homo cum obnoxius sit plurimis.
Tristitia longe maximum est vitae malum:
Suapte vi maius duplo reddens malum.



page 420, image: s464

AD ANDREAM LIBAVIUM Medicum.

AEGro voluptas ut salubris est nulla:
Intemperanti sic bona haud voluptas est:
Hoc nempe LIBAVI tuus Plato sentit.
Sic aeger ergo omni carens voluptate,
Quo recreat se gaudio miser tandem?

AD ANDREAM LOPADIUM E Graeco.

PRudens canicies, prudentia cana, IOPADI,
Maxima laus haec est et decus omne senis.

AD IOANNEM SCHROTERUM MEDICUM.

SOllicitat dum Parca meae iam staminae vitae:
Tu cohibes Parcam, fataque dira necis.
Esto:hominis non istud opus, Iovis esse putetur?
Ecquis IANE neget te Iovis esse manum?

AD DIVAM SALUTEM. Pro Curione Poeta.

REstituit te, Diva SALUS, si CURIO Musis:
Restitue hunc mus sana et consciarecti:

AD MARTINUM PRAETORIUM.

SIt corpus sanum, mens sana et consciarecti:
Sint mores sancti, famaque labe carens.


page 421, image: s465

Adsit et uxor blanda, ac rerum copia laeta:
Quid simul his iunctis dulcius esse potest?

AD IOAN. CHRISTOPHORUM LUCIUM.

DUm sapit, et prudens est mens, sibi temperat, atque
Spernit voluptates malas.
Quod si praestigiis quasi mens sopita fathiscit,
Insanit atque desipit.
Luxurian: comitem tunc imprudentia LUCI
Blandum sibi vocat malum.
Sic mentis perit alma salus. moderatio quippe
Mentis salus est unica.

AD VITUM VITALEM.

MErcedem persolve libens, quicumque laberat
VIT E tibi: vitae pars fuit ille tuae.
Tu pars illtus vitae simul esse memento:
Mercedem quisquis denegat, ille necat.
Sic demum VITALIS eris, vitaque superstes:
Si vivas aliis utilis atque tibi.

AD CAROLUM UTENHOVIUM.

COrpore sit quamvis sanus, si mente sit ipse
Insanus, non est CAROLE sanus homo.
Sic animi vere morbus, non corporis aegri
Dicitur: hoc bene si quis valet, ille valet.



page 422, image: s466

AD N. REUSNERUM IO. POSTHIUS.

CUr tibi nulla meae veniant iam carmina Musae,
REUSNERE docte, quaeris? hoc paucis habe.
Dum medicus morbos tracto, contagta Musae
Mala metuentes POSTHIUM fugiunt tuum.

AD IO. POSTHIUM. N. REUSNERUS.

SI medicus Phoebus, si carminis auctor Apollo:
Musarum patrem quem sacra turba colit:
Nec medicum, medici fugiunt nec carmina Musae:
Phoebus ubi praesto est, cedit et atra lues.

AD LECTOREM.

CArmina si forsan sapiunt minus ista palato:
Sis memor, his summam, LECTOR, abesse manum.

AD N. REUSNERUM. NICOL. MAIUS.

QUem facie nondam vidi, te carmine vidi,
REUSNERE o animo semper amate meo.
Scilicet absentes virtus coniungit amantes:
Pallas et ignotos mente fideque ligat.
Crevit amor nuper sic, dilexisse videbar
Quum prius, ut posthac te reverenter amem.
Nam Comes ALBERIUS Schvarzburgae gloria stirpis,
Huc rediens merita te mihi laude tulit.


page 423, image: s467

Praedicat ingenium, mores, animumque serenum
STREIFIUS, antiquae nobilit atis honos.
Ille meus vates, cui PURO nobile RIVO
Carmen ad Hailpronnae Moenia clara fluit:
Ille tuis dicet, si fert occasio, Musis,
REUSNBRUM vera me coluisse fide.
Haec ita dum scribo, nostrum consirmat amorem
VVEXIUS, et temet, quem mihi spero, refert.
Sic licet absentem video, te cogito, tecum
Confero disparibus mutua dicta modis.
Cetera, si dabitur dextrae coniungere dextram,
Signa voluntatis non renuenda feram.
Interea salve vir nobilis, inque tuorum
Me numerum referas, si referendus ero
Sic nil pluris erit MAIO, quam rursus amari
Abs te, quem virtus, ut redameris, amat.



page 424, image: s468

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Parcae CLOTHO LACHESIS ATROPOS.



page 425, image: s469

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Clotho.

AD IOAN. [correction of the transcriber; in the print IAON. ] GEORGIUM MARCHIONEM BRANDEburgensem.

NE valeam, si non veneror te pectore toto:
Flos iuvenum, flos o inclite IANE Ducum.
Ne vivam, si non hanc tecum ducere vitam
Ex animo, fuerit quantulacumque, velim.
Scilicet hoc pietas et virtus efficit ingens:
Sors tamen est, mihi quae sola, quod opto, vetat.
At tu ne dubites, longinquis mittit ab oris
Hoc tibi, quicquid id est, nostra Camena libri.

IN PARCAS.

TRes Parcae, superum scribae, fatique ministrae,
Aeternum carpunt nempe laboris opus.
Lanificae ducunt tres vitae fila sorores:
Candida nunc, nigra mox, pulla sed inde magis.
Laeva colum retinet CLOTHO: leviterque supinat:
Dextera mox format stamina ducta manu.


page 426, image: s470

Prona sed hinc torquens in pollice tertia fusum
Libratum tereti turbine versat ovans.
Vitta caput roseum tegit alba: ora undique corpus
Purpurea tremulum candida vestu obit.
Sortes cuique suas tribuunt, ac tempora vitae
Dispensant, summo sic moderante Deo.

AD CLOTHONEM.

SEU CLOTHO, seu VESTA placet tibi Diva vocari:
Seu MORIAE et DECIMAE credita NONA soror:
Tu das auspicium, vitae tu stamina fundas:
ATROPOS haec glomerat ducta manu LACHESIS.
Si mereor, sint fila meae obsecro candidae vitae;
Ferrea vel saltem: sint nigra fila procul.

AD VVOLFGANGUM GUILIELMUM, PHIL. LUD. F. Com. Palat. Rheni.

QUae VVOLFGANGE geris duo nomina clara VIL HELME;
An fors caeca tibi, consiliumne dedit?
Fallor: bruta dea est Fors: vis arcana deorum
Consilii, gemini dat tibi nomen avi.
Prosper in auxiliis HULFGANGUS: fortis in armis
(Teutona si spectes verba) VILHELMUS erit.
Dii faciant, quod habes, sit ut omen nomen avitum:
Sic ut sis patriae Dux Opiferque bonus.



page 427, image: s471

ALLUSIO AD NOMEN EIUSDEM.

QUid tibi cum galea, VVOLFGANGE VILHELME, lupoque?
Ferocis haec an symbola
Ingenii? minime: nam bello cassis et armis
Praesagit invictum Ducem.
Felix auspicium lupus indicat obvius: omen
Inauspicatum ceu lepus.
Si fortuna comes, si dux est inclita virtus:
Iam nomen omen fit meum.

AD AUFIDUM.

QUem fortuna nigrum scripsit semel, AUFIDE, tota
Scilicet hunc album reddere vita nequit.

AD IOAN. SEPTIMIUM a Liechtenstein Baronem.

FRena piger bos optat, et optat aratra caballus:
Sic sua sors odio cuilibet esse solet.
Seu ratio dedit hanc; seu sors obtecit amica:
Contentus nemo vivere sorte cupit.
Qui vivit rurt, viventes clamat in urbe
Felices: urbis rus habit ator amat.
Sic miles quaerit mercari, militiaeque
Praemia mercator pulverulema sequi.
Sic nemo sua, sed laudat diversa colentes:
Ac quod babet, nemo sic satis esse putat.
Si sit eques quisquam, Comes aut Dux esse labora?:
Si Dux, Rex: si sit REX, cupit esse Deus.


page 428, image: s472

Felix ille, quod est, si quis vult esse, nec optat
Amplius: ille sui vivit ubique potens.

IN PYTHAGORAM. E Graeco.

PYthagoram sculptor poterat formare loquentem:
At nunc Pythagoram sponte silere iuvat.

AD IANPHILIPPUM HOHENSAxium Baronem.

SI quando tibi, sique veritati
Forte obesse silentium putabis:
Tunc impune loqui Potes PHILIPPE:
Fas hoc est: alias silere praestat.

AD BENEDICTUM QUALIUM EQU.

MUlta audi, BENEDICTE: vide quoque multa, taceque:
Si cupis in placida vivere pace diu.

AD HENRICUM RANZOVIUM PROREGEM HOLSATIAE.

MAgna quidem laus est, claro de sanguine nasci:
At praestat clarum laude vigere sua.
Instillata valet multum cum sangume virtus:
Crescit at haec semper viribus aucta suis.
O te felicem, qui gentis origine clarus
Laude, HENRICE, tua clarior esse potes.


page 429, image: s473

Et te Phoebus amat, vatum deus: et sua Pallas
Cum Iove munifica dat tibi dona manu.
Et largo tibi fundit opes Bona Copia cornu.
Et proprium tribuit iam Venus alma decus.
Virtutisque comes Fortuna, faventibus astris,
Te fovet in placido semper amica sinu.

AD IOAN. A CRACAVV EQU.

COtentus modico qui vivit, et is quoque laute
Vivit pro modulo (sic puto) IANE suo.
Proque suis opibus sibi moenia construit ipse:
Ceu nidos volucris quaeque pusilli suos.
Sic bene dum latet, et sibi vivit IANE beate:
Fortunae rector fit dominusquo; suae.

AD ANDREAM CASPARUM EBENLEBIUM EQU.

SOlus homo socius socio fit, amicus amico:
Aut opera quoties, aut ope, CASPAR, eget.

AD IANCHRISTOPHORUM VVILIchium Baronem.

QUem fortuna tibi, quem cena paravit amicum
Quod tibi sit fidus, credere IANE cave.
Fortunam magis ille, fidem quam curat: et inde
Protinus ad felix se latus ipse movet.
Forsan et in cista positum sic olfacit aurum;
Aut ollae gaudet proximus esse tuae.
Nam male si cedit res, aut si fortuna repugnat:
Qui prope iam fuerat, mox fugit ille procul.


page 430, image: s474

Avolat et revolat nidore repleta culinae
Musca brevis: nec te, sed mage lumen amat.
Nulla fides unquam miseros dtlexit amicos:
Tristis amicitiam sorsque diesque probat.

AD IACOBUM MARIPETRUM.

QUi servit scenae, vult omnibus esse IACOBE
Omnia: sic solus non sapit ipse sibi.

AD SENDIVOGIUM COM. Ostroroganum.

DOnec eris felix, tibi fictus adhaeret amicus:
Ollaque dum fervet, fervet amicitia.
Fortunam magis ille tuam sectatur et odit:
Et cum fortuna statque caditque tua.

AD PETRUM FICINUM.

NOlo pollicitis ego videri
Dives: quam volo PETRE polliceri.
Tu factam tibi rem statim putabis.
Verbo vir probus exstat unus uno.

AD ADOLPHUM OCCONEM MED.

MOres qui laudat veteres, Tibi displicet ipso
OCCO: sin culpat, displicet ipse aliis.

AD SUEIPOLDUM BRANdensteinium Equ.

FEr bene quod aedit: sic perfers denique recte,
Quod prodest: mala sunt mixta subinde bonis.


page 431, image: s475

Spina rosas armas, mel apum ceu spicula: nulla
Sic incommodit as commodit ate caret.
Qui metuit spinas, fruitur nec odore rosarum:
Nec mel habet, fronti qui manibusque cavet.
Nec quisquam, mihi crede, bono SUEIPOLDE potitur:
Si non pertulerit fortiter ante malum.

AD VVOLFGANGUM SPELTUM. I. C.

SI quid agas oculis alienis, haud bene cedit:
Sic vox prisca docet: FRONS prior occipite.
Nempe domus oculus, domini praesentia fertur:
Stercer at hic agrum SPELTE, saginat equum.

AD FR. MODIUM.

QUi sibi nec sapiens, nec felix esse laborat:
Ne quicquam felix est saptensque MODI.

AD ADAMUM LONICERUM.

VIVere vult benequisque, sed haud bene vivere semper
Quisque potest. nam fors hov negat, ergo sape.
Quando non potes, ut vis, vivere: vive libenter,
Ut potes: et fors quod fert, fer ADAME bene.

AD P. MELISSUM.

SI bona res data sortescit, et bona P AULE voluntas:
Quid magis optari per tua vota potest?
Quin etiam mala sires sie, bona soepe voluntas
Temperat, atque malum sie facit esse bonum.


page 432, image: s476

In re namque mala bona mens magis adiuvat: atque
Aerumnae bona fit sic me dicina malae.

AD MARIUM.

UNus vir, nullus vir: sit convictor amicus:
Sic tibi vita, MARI, suavior esse potest.

AD HERVVARDUM LAMBERgium Baronem.

IPse ferit tandem quodcumque minabitur arcus:
Et Venerem, crebro qui iacit, inde iacit.
Sic bene quod facias, prius hoc tent are necesse est:
Nampe dies semper sic docet ipse diem
Vidi ego dicendo discentem dicere recte:
Plus usus, ratio quam semel arsque valet.

AD IOAN. HENRICUM DIETrichstenium Baronem.

CUNCTA LEON bona cuncta patris sibi vindicat haeres:
At sibt deberi vult bona cuncta LEON.
Errer in ambiguo est: haeres uter exstitit assis
Frater? an et potius semis utrique datur?
Solve BARO nodum: mihi sic es Scaevola magnus:
Sic faveat Themis, et sic tibi sancta Dica.

AD SEBALDUM MOZIUM.

MUlta docens, fert multa: insania magna, docere
Multos, nec quicquam velle SEBALDE pati.



page 433, image: s477

AD PAULUM CLOSIUM.

GNava quies virtus, vitium est ignava: labores
Actos iucundos sic quoque vulgus ait.
Post mala sie qua venit, venit optima, postque labores
PAULE quies: dignus nempe quiete labor.

AD N. REUSNERUM GUILIEL. RINNECCERUS.

AStraeae Praesul divae, sacraeque Themistis
Interpres, Clarii clara columna chori:
Quae tibi THANNIADES fulvo caelata metallo
Pocula fert, animi ceu monumenta sut:
Sanguine qua claros, qua vates suscipis omnes,
Suscipias hilari fronte manuque rogo.
Pellaeum iuvenem divini carmen Homeri
Persarum gemmis antetulisse ferunt.
Pocula vulgarem modo si serventur in useum;
Auctori gratum nil magis esse queat.
Fac auctor saltem numero reputetur eorum,
Quos tibi perpetuo foedere tunxit amor.
Nobilttate gravem complectere nobilis ipse:
Carminis auctorem carminis auctor ama.
Te quoque mi praesta facilem, precor, atque benignum:
Quamque soles aliis, et potes, affer opem.
De quo ne videar diffidere velle rogando,
Desino. nam paucis multa rogare sat est.



page 434, image: s478

AD GUILIEL. REINECCERUM.

AUrea THANNIADAE data nomine pocula done
Offers, perpetuae pignus amicitiae
Pignus amicitiae gratum: sed gratior ipse
THANNIADES, grati pignoris auctor, erit:
Ingenium studiumque placent moresque genusque:
Et pietas sacro carmine nota mihi.
Per te sic animi sum factus amicus amici
Debitor: et qui sum nunc tibi, semper ere.

AD ADOLPHUM OCCONEM.

TOta domus Codri rheda componitur una:
Omnia sed secum portat, ADOLPHE, Bias.

AD GUILIELMUM STREIFIUM Lavenstenium Equ.

NEmo repente bonus, malus aut fit nemo repente:
Nempe bonum labor est esse, vel esse malum.
Multum cura potest, multum meditatio, multum
Usus. nam res hae cuncta domare solent.
Sed fcilis tamen est, STREIFI, descensus Averni:
At revocare gradus, hoc opus, hic labor est.

AD IO. BAPTISTAM CRATONEM.

SIs, CRATO, qui vis esse, bonaque merebere famam
Se fovet ipsa loquax, et sibi fama favet.

AD IOAN. STIRZELIUM I. C.

TRiplex Parca: triplex fors: triplex tempus: et aetas
Triplex. ut vivas hic bene, IANE, sape.


page 435, image: s479

Corrige praeteritum: praesens rege: cerne futurum:
Sic sapis, et vivis tempus in omne bene.

AD AULUM.

MOrio saepe loqui verum solet, AULE, puerque;
Morio quae loquitur, spernere vera cave.

AD ALBERTUM FABRUM I. C.

SOrs bona si fuerit, cur plaudam? sin mala, frustra.
Quid querar? utrumvis dissimulare decet.
Sic aut invidia FABER opprobriisve carebo:
Invidiam bona sors, sors mala probra creat.

AD IOSIAM MARCUM I. C. Consil. Saxon.

QUi liberis per fas nefasque corrdit
Magnas opes, bonumque negligit cultum
Vututis, ac bonarum disciplinarum:
Is calceum curans, pedem sed offendens,
Suopte iumento periculum accersit?
Suoque plaustro rem malam sibi asportat:
Cruces tot his, quot aureos relcturus.
Tu IOSIA sapis, scientiae sancta
Ac liberalis disciplinae opes veras
Tot sumptibus tuae parans iuveniuti
Domesticae: quae si tenet, sat est dives.

AD IOAN. FRIDERICUM HERberstenium Baronem.

QUalia sunt mines reddunt commercia tales
IANFRIDERICE: mali vel nocet umbra bonts.


page 436, image: s480

Flumina nonne vides tu terra coloret? imago
Sic vitii, vitium quid nisi foeda parit?
Qui vult esse pius, sceleris contagia vitet,
Quosque simul sceleris foeda libido tenet.

AD VITUM VVIGGIUM.

QUi vitium vitat, virtutem VITE capessit:
Quae vita dignos nos meliore facit.

AD LEVINUM SCHULE BURGIUM EQU.

AGricola ut gelidae mandat sua semina terrae:
Ac fructus tandem percipit inde novos:
Sic nos e veteri terra LEVINE renatos,
Ferre decet fructus cum pietate bonos.
Turpe nefas, si quis sit pondus mutile terrae:
Ceu semen, moritur quod sine fruge bona.

AD IOAN. VVENCESLAUM VVENcelizium Equ. Aur.

IGnarus quandoque viae simul atque locorum,
Si semel a recta regione viator aberrat:
Quo fugit ille magis, magu hoc atramite flectit
Devius: inque viam iam necit sponte reverti:
Ni repetat medios cursus, funemque reducat.
Sic semel ingressus vitiorum IANE malorum
Forte viam; si non resipiscat; crimine crimen,
Ac scelere accumulat scelus. Ergo recurrere praestat,
Currere quam male, vel male sic currendo pertre.
Nam via sera bones ad mores nulla putanda est:



page 457, image: s481

AD PAULUM FLOETACHERUM.

QUi simulat se PAULE bonum, se iactat ut umbra:
Sis, moneo, potius, quam videare bonus.

AD VITUM VVOLFRUMUM.

TAm bene cum VVOLFRUME probus sis, nomine
Totus es ergo bonus,, nec potes esse malus.
At solus Deus est bonus! esto: sit aemulus huius
Nempe homo. namque sequi regula sancta Deum.

AD GABRIELEM MARVISIUM.

QUi prisca virtute relicta,
Saecli se moribus sui.
Aut studiis accommodat: huic glans
Quercusque, MARVISI, sat est.
Moribus haud bene vivitur iisdem:
Sed paria modo sint cetera.

AD HIERONYMUM REUSNERUM MED.

QUae virtus, et quanta boni sit, vivere parce
Aequo animo, satis hoc littera sancta docet.
Nempe iubet fragmenta legi, micasque reponi:
Quo non est hodie, cras opus esse potest.
Nam si quis vitam vera ratione guberrat:
Sat bene, sat parvo vivere rite valet.
Suppetit et res cuique satis: modo suppetat ille
Sat rebus: laud: semper utrumque datur.


page 458, image: s482

Parcus opes generat: generat sine fine laborem
Prodigus. hic aliis commodat, ille sibi.
Ille sibi prodest, aliis ut tempore longo
Prosit: hic ad tempus commodat, inde perit.

IN SYMBOLUM IOAN. REYMANNI I. C.

DEO. REIP. AMICIS.

PRimum DEO, REI deinde PUBLICAE,
Posthaec AMICIS vive, dum vivis, tuis:
Nam vita mancipio datur nulli sua:
Nec vita, sed mors est, sibi vivens modo.
Sic mellis haud generat sibi favos apis:
Sic vellerum fert haud sibi fructus ovis:
Nec educat soli sibi pullos avis.
Quod vivit, hoc homini, ast homo vivit Deo.
Alter cui deus manet RES PUBLICA:
Constans AMICUS velut homo est homini deus.
E Graeco Sophoclis.
CRede mihi, hoc demum est bene vivere, non sibi soli
Vivere, sed patriae civibus, atque Deo.

AD N. REUSNERUM. FR. HILDESHAEMUS.

VIdisti ingenium, nuper mihi dixit Apollo,
REUSNERI: at faciem quando videre datur?
Se bene habet: vestrae me Cancellarius aulae
Et sperare iubet non male: et esse dedit


page 459, image: s483

REUSNERI magni parvum (quis credat?) amicum:
Hoc ego nunc titulo gaudeo: vive, vale.

AD FRANCISCUM HILDESHAEMUM MED. ELECT. Brandeburg.

ME tibi qui magnum dedit esse, ut scribis, amicum
HILDESHAEME; mibi te simul ipse dedit
(Quod spero, quod et opto) fidelis amicus amicum:
Quo titulo gaudes, gaudeo et ipse lubens.
Praeter at ingenium, faciem FRANCISCE videre
Optas? sit voti compos uterque sui.

AD HERVVARDUM AVVERSbergium Baronem.

QVod facis, invita ne fac HERVVARDE Minerva:
Te metire prius viribus ipse tuis.
Nam male responder natura coacta: sequatur
Ingenii sollers semina quisque sui.

AD PAULUM IENISCHIUM.

LIbera mens ut sit, curas fuge: nec fuge curas
PAULE tamen: ne sit mens vitiosa magis.

AD LIBERIUM HOFMANNUM I. C.

QUam quisque novit artem, in hac se exerceat:
Si nauta sit, navim peritus hic agat:
Sin est faber, tractei magis sabrilia.
Nec sutor ultra crepidam, nec malleum


page 460, image: s484

Ultra faber loquatur: neve in dolio
Artem (quod aiunt) condiscat figulariam
Auriga. namque verum est, LIBERI, probe
Quod ille dixit: Felices artes fore,
Si quisque de arte iudicet artifex sua.

AD SIXTUM BRUNONEM I. C.

BIs pueri sunt, SIXTE, senes cur? nam comarara
Albaque, si nescis, bilbutiesque redit.
Prima redit facies, et vis, et debilerobur
Corporis, et paritas quae fuit ante cibi.
Nec satis hoc: animi levitas et ineptia morum,
Persimilis pueris, simplicitasque redit.
Posteriora seni sic siunt SIXTE priora:
Nec iam bis, semper fit puer inde senex.

IN CLEONEM.

POst mala sit stultus prudentior: inde Prometheus
Fit sapiens, stultus qui fuit ante Cleon.

AD CAROLUM BURgundiae Baronem.

QUi canem vetulum docet, laborat
Frusira: quique monet senem, reportat
Frugis inde parum, minusque laudis.
Virgam Psittacus haud senex veretur.
Idem est, CAROLE, mortuo mederi:
Intractabile sic malum senecta est.



page 461, image: s485

DE ASTROLOGO ET ARATORE.

AStrologus sudum, pluviam praedicit arator:
Mox pluit: agricolam rastra, nec astra decent.

AD IANPHILIPPUM FUCHsium Equ. Fr.

ESt aliquid, longa censeri laude suorum:
Et claris ortum patribus esse domi.
Sed generis laus est tutissima, moribus ut sis
Nobilis, ac vera simplicitate bonus.
Nam si cui generis laus est in origine sola:
Mox perit omnis in hoc nobilitatis honos.
Quod si quis vitiis tanium sit nobilis; ille
Immerito titulum nobilitatis habet.
Nam quid habet caecus tandem commune PHILIPPE
Cum speculo? numquid se videt ipse magu?
Turpe equidem, modo nobilitat si crimina vita
Nobilitas: virtus nobilitate prior.

IN IRUM ET HECALEN.

SIS HECALE quamvis proba, sis probus IRE licebit:
Qui vos dives amet, credite, nullus erit.

AD BRUNONEM SEIDELIUM.

UT summa saepe ingenia in occulto latent:
Et pallio, quod vix putes, sub sordido
Ingens latet, BRUNO, saepe sapientia!
Proinde quamvis auctor interdum est malus;


page 462, image: s486

Si consulit recte, cauc contempseris:
Saepe olitor opportuna dixit frivolus.

AD HENRICUM PORSIUM.

LAurea doctori debetur, laurea vati:
Doctor es et vates, cur tibi nulla datur?
Quaeris, cur? Caesar dedit hanc tibi nempe RODOLPHUS:
Quod Phoebi, quod sis iuris in arte potens.
Accipe natali textam modo luce corollam:
Ac certum nostri pignus amoris habe.

AD NICOD. FRISCHLINUM Com. Pal. Caes.

SI victor populi es, victori querna corona:
Sin vates, vati laurea iure datur.
Caesar utramque dedit, quod vincis carmine Phoebum:
Sit pignus fidei picta corona meae.
Sic data Caesarea semper tibi laurea dextra
Floreat, illaesis semper amoena comis.

AD. N. REUSNERUM NICOD. FRISCHLINUS.

SI victor populi NICODEMUS nomine fertur:
Dic mihi, quo fuerit nomine NICOLEOS?
Si regum praco, vates est regius: ede,
Tune, an ego vates regius esse queam?
Laurea Caesareos si condecet alta poetas,
Fare, tuo capiti danda sit, anne meo?


page 463, image: s487

Nam quia tu mecum prope codem nomine gaudes:
Ac vates ipso Casare digna canis:
Tu victor populi: tu querna fronde corollae,
Tu lauri foliis condecorandus eris.

AD NICOLAUM HAGIUM EQU. HOLS.

QUo maior genius, genus hoc sit maius oportet:
Cui genius par est et genus, ille placet.
Talis es, o Equitum decus HAGI, tantus et ipse:
Conduplicas genii nobilitate genus.
Iuno genus, genium Pallas tibi contulit aequa:
Ac genio Veneres addidit ipsa Venus.
Iamque tibi Phoebus sua carmina donat Apollo:
Gratia ne desit, comprobat illa Charis.
Ride care Geni, generis praesignis honore:
Cultorique sacrum fac geniale tuo.
Tuque adeo genio indulgens, modo laetior HAGI
Ride luce tua, sed quoque luce mea.
Sit tibi NICOLEOS, mihi sit Cyrrhaeus Apollo:
Quem puer hac cantat, quemque puella die.
Provocet ille tuum genium: simul augeat opto
Ingenium: genio crescat et inde genus.

AD N. REUSNERUM NIC. AB HAGEN.

INgenio genioque tuo iam carmina lente
Persolvo: invitis ingenio ac genio.
Euterpe tuater Permessi gurgite lavit:
Reddit olorinos haec LEORINE modes.


page 464, image: s488

Ingenium Phoebus, Genium tibi Pallas amica
Indidit, et dulces Attica Suada favos.
Quo fugiam te? me cingeunt indagine amores,
Carior hac vita, carior his oculis.
Ingenuo ingenio fraus et simulatio nulla:
Ac genio niveo candor adest niveus.
Si iuvat hanc igitur genialem ducere lucem:
Tota meo genio cedat, et ingenio.
Ingenio genioque tuo iam Mnemosidum grex
Plaudit: Musarum plaudit et ipse pater.
Unde meo Genio haec aura appulit? aut ea Musa,
Aut Charis est: fatlor, num novus hic Genius?

LUSUS VARIORUM IN ONOMASTERIA N. REUSNERI I. C. Io. Gothardi et VVolfg. Henrici Streiniorum Baronum.

QUam colis, affatu gaudens et flore tuorum:
Debita quum Genio reddere vota soles:
Sacra tibi, REUSNERE, dies, et festa diei
Annua, felici iam rediere polo.
Vina coronatis stant epotanda lagenis:
Et calet accenso iugiter igne focus.
Exspectant structae iam iam convivia mensa:
Felix, qui tecum talia festa colit.
At quum tempus ages laeto geniale falerno:
Ne Musis solitum continuetur opus.


page 465, image: s489

Sed, Pater, occlusis festiva per otia templis,
Da spatio ferri liberiore deas.
Sic non Parnassi vertex, non culmina Pindi,
Nec tua Pimpleis festa silebit aqua.

HENRICI RUTHENI POSTHUMI PLAVAE DOMINI, suo et Fratrum quatuor Comitum Solmensium nomine.

CUm laetis celebras genialem quaudo Camenis
Lucem: laeta simul nomine turba tuo;
Isto te retinent vinclo REUSNERE ligatum
REUSSIUS, et pubes SOLMIA nota tibi:
FRIDRICUS pariter LUDOVICUS ROCHA, tuusque
BUCHERUS: genio carmina laeta canunt.
Liber eris, si laetus eris: te nosira salutat
Mensa, veni, genio laeta futura tuo.

IOAN. GEORGII, GUILIELMI, ET VVOLFG. CHRIstophori a Rotenhan Equ. Fratr.

ANnua NICOLEI secum celeberrima vatis
Festa trahunt nivei Solis euntis equi.
Candidae quae si vel nix reddat, sive pruina;
Candorem et canos adepol ista notant.
Candidus es canos, vates LEORINE, capillos
Spondent cervici candida fata tuae.


page 466, image: s490

Quos bona posteritas cantabit, et anxia fontis
Numina Pegasei celsa sub astra ferent.
Cuius fortunae nos, quos tua mensa recepit,
Testes natalis lux facit ista tui.
Otia laetitiae facias modo commoda nostrae:
Gaudia quae cuncto sunt habitura loco.

IOANNIS PHILIPPI STIBAri a Putenheim Eq. Fr.

NObile Pieridum decus, o REUSNERE, deco
Ista tibi datur en picta corona man
Causa dies hodierna: malis licet aspera cuncti
Omnibus illa bonis sat cumulata tame
Laeta igitur mente hoc munus leve sume; piumque
Accipiat pretium candidus istud amor
Vivere sic hilari sacra dent tibi numina vult
Sic redeat fato haec prosperiore die

IOAN. FRIDERICI, ET IOAN. HENRICI SCHERTLInorum a Burtenbach.

ANnua NICOLEO quae furgis ab aequore rursus
Natalis, salve lux veneranda bonis.
Te siquidem fulgente simul fulgentior exstat
REUSNERUS, patriae fama, decusque patris.
Qui libris toto scriptis clarescit in orbe:
Et quo se nimium SLESIA iactat humus.
Huic precor huic vitam felicia fata secundent,
Hancque sinant lucem saepe redire viro.


page 467, image: s491

Tu quoque Pieridum decus, et laus unica vatum
E niveo curas pectore pelle procul.
Et laetam hanc tibi sume diem: cantuque sonoro
Iugiter, et dulci nox eat aetz mero.
Sic hilaris Genius ludens ad pocula dicat:
Sit vati aeternum nomen honosque meo:

IOAN. PHILIPPI FVCHSII a Pinbach Equ.

QUae tibi serta fero, iuris REUSNERE sacerdos,
Accipe, natalis tempore texta tui.
Accipe mente precor laeta, salveque, valeque:
Aeternum felix incolumisque vale.

GEORGII SEBASTIANI STIbari a Putenheim Equ. Fr.

CUr nive, NICOLEOS, tuus hic natalis inhorret?
Candida ut haec esset lux, voluere dei.
Cur vero Phoebus splendet? tibi convenit illud:
Phoebeum vates fundis ab ore iubar.
Transeat ergo precor felici numine praesens,
Ac fato redeat prosperiore dies.

VVENCESLAI A CALdenstein Equ. Lus.

NAtalem laeto celebrans modo pectore lucem
REUSNERUS, Genio fert sua donasuo.
Ite Deae faciles, dulcissima numina, Musae:
Atque tribus nodis vincula nexa date.


page 468, image: s492

Dulcia dent Charites pleno cratere falerna
Atque hilarem sumant vir iuvenisque diem.
Ad citharam carmen blandum moderetur Apollo:
Ac festos ducat turba novena choros.
Vivat NICOLEOS, valeat bene, dicite Musae:
Temporis et solvat vincula lenta Deo.

STEPHANI ENDORFERI Patr. Angustani.

LUcetua gaudent pueri, teneraeque puellae:
Fas gaudere mihi sit quoque luce tua.

IOANNIS CELLARII BUdissini.

ECquid serta parem festa tibi laurea luce?
An donem potius carmina lata, rogas?
Laurea victori, debentur carmina vati:
Consiteor, res est haec quoque magna nimis.
Utraque sed tibi conveniunt bene: scilicet unus
Victoris, simul et nomina vatis habes.
Ergo quae niveis manibus, nova dona puellae
E molli veniunt serta ligata manu:
Quaeque tibi lusit gratantia carmina Musa,
Accipe: nam magno flagrat amore tui.
Quid sibi serta velint, quid carmina, velle doceri
Desine: conveniunt singula nempe tibi.
Si nescis, Veneris contetxta corolla capillis,
Mox animum poterit sola ligare tuum.
Solvite, quid clamas? quid vincula nectitis? eiae
Sunt Veneris tanium vincula: clamat, amat.


page 469, image: s493

Luserat hos paucos pro caro nomine versus
Cypria, NICOLEUM docta ligare suum.
Sic numquam tibi serta, nec unquam carmina desint:
Seu mihi NICOLEOS, seu LEONICUS er is.

CHRISTOPHORI VVOLFII.

GRata fuit quondam divini concio verbi,
Prodita NICOLEI voce fideque sui:
Grata sacri nunc est simul enodatio Iuris,
Par qui nomen habes: quod notat ista dies.
Iure quidem populus; verbo styx vincitur: o Ius
Floreat! o verbum! o floreat ista dies!

MICHAELIS FENDII Monhemii.

DUM novalux iterum profert natalia festa,
Altera post Nonas orta Decembris heri:
Iamque coronatus facie conversus ad aram,
Accumulas miti tura precesque Deo:
Stant alii, nomenque tuum, Geniumque salutant:
Ac plenis fundunt mustea vina cadis.
Hinc quos imperii moderato iure gubernas;
Ne careant tali muner, claude scholam.
Sic omnis tua sacra colet studiosa iuventus:
Sic cadet hic felix in tua vota dies.

CASPARI BUCHERI Pannonii.

FEsta dies rediit, studiosa grata iuventa:
Qua vix est Musis letior ulla dies:


page 470, image: s494

In qua serta suo gaudent contexere Phoebo:
Et variis dictant carmina blanda modis.
O utinam quoque serta tibi, tibi carmina possem
Mittere, Phoebei lux LEORINE chori.
Nescio quis ventus mihi clausit amoena roseta:
Nescio quis Genius carmina docta negaet.
Quod possum, facio: dignum tibi grator honorem:
Ac laeta salvum gaudeo sorte frui.
Vivis enim, vivasque precor post fata superstes
Sera quidem, Pylios dignus habere dies.
Sic superent tecum reges, quos laudibus ornas:
Teque novu laetum semper honore beent.

IOAN. ORTELII CYGNOcomaei.

FAtum nomina dat? datisve mores
An conformat? utrumque credo: mores
Dum se, et nomina mutuo tuentur.
Non vis credere, NICOLAE? laudo:
Nempe in te sibi iuris arrogat quid
Fatum? nomina quid? suavis en vox
Plebem non modo vincit, unde nomen:
Reges vincis amabili Deumque
Idem carmine? Quid? ligato mortem.
Effectum dabis, oro: sempiterna
Sic, fama celebris, fruere vita.
Act vinctus quoque CHRISTUS est? profecto
Mortis hic domitor. perenne vives
Io non moriture NICOLAE.



page 471, image: s495

GEORGII LAUGINGERI Patr. August.

MIraris forsan, Legum clarissime Praesul,
Quae sit, et unde tibi picta corona volet?
Mittitur haud isthaec Musarum e vertice summo:
At LAUGINGERI mitiitur illa domo.
Purpureum Sol ecce caput de flumine tollens,
NICOLEI festum protulit axe diem.
Illa dies tenui modulari carmen avena,
Atque isthaec iussit pingere serta tibi.
Serta quidem fuerant haud sic pingenda: sed arte
Floribus Aonidum condecoranda sacris.
At non cuique licet sacros penetrare recessus
Aonidum: inprimis haec via clausa mihi.
Carmina fronte leges placida, sint rustica quamvis:
Quodque minus potui, sit voluisse satis.
Sic tibi natalem lucem Deus, opto, reducat
Saepius, et semper divite sorte beet:
Per te quo sacri iuris studiosa iuventus
In studio legum commoda multa ferat.

IOAN. IACOBI ET IOAN. LUDOVIci Hainzeliorum Patr. Aug.

CAndidus en prodit Titan fugientibus astris:
Et nitido profert annua festa die.
NICOLEI lux orta ruit: cultuque frequenti
Pieridum studiis splendida sacra parat.
Scilicet haut fuit hac toto lux aptior anno:
Nec magis optato sidere grata dies.


page 472, image: s496

Luce sub hac celebrat nostri natalia Praesul
Gymnasii, et laetus nominis omen agit.
Si nitidos flores, si candida lilia campus,
Si Veneris florem ferret amica frutex:
Rosida per nostros errarent serta capillos:
Cingeret et positas apta corolla comas.
Pulchrior atque huius sacra requiesceret aure;
Cuius in his terris iam celebratur honos;
Sed quia frigus iners deiecit gramine flores:
Et crepitante gelu serta refregit hiems:
Hoc quod Musa dedit munus testatur amorem:
Quem cupit emerito gratus habere patri.
Ecce tuo tua turba lubens gratamur honori;
Floribus ac gratis serta parata damus.
Quin natale decus laeti celebrabimus omnes:
Et pariter iuncta vota canemus ope.
Voce diem sacram cuncti peragemus ovante:
Et dabimus festo iura recepta novo,
Tu modo suspensis operis fac otia grata:
Et solitum nostri deme laboris onus.

IN ONOMASTERIA EIUSDEM IO. ALBERTUS AB ANVVEYL.

ARida Sarmatico maerebat frigore tellus:
Iamque dies gelidi qumta Decembris erat:
Mutua cum facimus puerili gaudia lusu:
Turbidus iratis qua ruit Ister aquis.
En venit, ex humeris flavo volitante capillo,
Phoebus; Musarum pone sequente choro.


page 473, image: s497

Ad latus errahant Charites, Dryadesque puellae,
Et quae vicino numina fonte latent.
Tunc prior haec Phoebus: vos o clarissima mundi
Sidera, pars animae maxima quaeque meae:
Credo ego adhuc memori vos condita mente tenere:
Nec raptanda feris ista dedisse notis:
Quam fuerit nobis REUSNERI cura poteae;
Quando Aganippaeo lotus in amne fuit:
Dignatique caput vitta lauroque perenni,
Iussimus aeternum conciliare decus.
Lux natalis ei est hodierna, et nomine clara
Ipsius: hanc lucem caetus et omnis amat.
Quare agite, et digno festum hoc celebremus honore:
Dignaque pro meritis praemia quaeque ferat.
Et quia Riphaeis descendens frigus ab antris,
Non patitur vernis nectere serta rosis:
Ite citae, et dio gratantia munera vati
Exculta in niveo carmina ferte sinu.
His dictis, pariter fugere, statimque reversae,
Plurima natali constituere tuo.
Dumque ita res agitur, dum quo velit ordine quaeque
Ante tuas celebres ponere dona fores:
Nos caulam edocti, gressu properante paramus
Hunc quoque cum Musis concelebrare diem.
Salve igitur, vati nostro lux debita salve:
Quae veniente vago Sole serena redis.
Salve, quae mundi celebraris lumine tanto,
Quod tenebras clara discutit arte feras.
Non minus hoc gaudet populosa Silesia vate:
Quam celebrata suo Mantua Virgilio.


page 474, image: s498

Nam dum facta canit regum, laudesque deorum:
Attonitus vatis carmina quisque legit.
Interea REUSNERE decet te ponere curas;
Fessaque iam largo membra rigare mero.
Nec quas offerimus contemnere mente corollas
Ingrata. in magnis nam voluisse sat est.
At tu laeta dies, emensis saepe diebus
Annorum, felix, dum potes, ipsa redi.



page 475, image: s499

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Lachesis.

AD IOAN. GEORGIUM MARCHIONEM BRANDERURGENSEM.

MAgnus amor, studii vatum tibi magna cupido est:
Inclite Dux, patriae spes columenque domus
Si pateris, liber iste mea sub imagine vivat,
Praesidio semper tutus ubique tuo.
Absenti satis est te demeruisse patronum:
Quem colui praesens semper honore pio.
Sic Lachesis bona sit, sic Sors sine fine benigmas
Sic faveant votis candida fata tuis.

IN PARCAS.

TRes Parcae totidem dispensant tempora vitae:
Praesens prima quidem CLOTHO: LACHESISque futurum
Altera; praeteritum regit ATROPOS ultima tempus.
Praesens instabile est (sic Sors rotat omnia terris)
Praeteritum nihil amplius: incertumque futurum:
Sors eadem Vita est, idem tenor huius et aevi.



page 476, image: s500

AD LACHESIN.

SOrtis habes nomen, LACHESIS: sors certa deorum es
Sortem despensat providus ipse Deus.

AD HULDRICHUM PRINcipem Norvegiae,

AUt nihil est fortuna, aut impostura, (quod aiunt)
Est levis. o miserae numen inane deae!
Moribus ipsa suis fortuna, HULDRICHE, cuique
Fingitur: INque MANU SORS iacet ipsa DEI.

DE SYMBOLO EIUSDEM.

SOrtis vis est nulla bonae super orbe, malaeve:
DEXTERA nempe DEI SORS MEA sola manet.

AD ERNESTUM DUCEM Lunaeburgensem.

QUem donas ERNESTE mihi, celsissime Princeps,
Aureus aureoli nummus amoris erit.
Spirat in hoc vivax GUILIELMI Patris imago:
CHRISTINAE simul et matris imago viget.
Felix coniugium, aureolo spectabile nummo?
Felix o divum sospite prole domus?
Patris at in nummo matrisque ut spirat imdgo:
Sic in mente tuus rite perennat amor.

AD IOACH. CAROLUM Ducem Brunsvigium

QUod fortes fortuna iuvat, fortuna vocatur:
Fortunam fort is fers bene quisque suam.


page 477, image: s501

Virtutis fortuna comes: qui filius esse
Fortunae gaudet, CAROLE, fortis erit.

AD CAROLUM IUL. F. Com. Salmae.

SOrte sua nemo contentus CAROLE vivit:
Sic nosmet nostri paenitet atquepiget.

AD RUPERTUM STOZINGIUM Baronem Cons. Imp.

AUt par virtuti mihi sit fortuna, RUPERTE:
Aut fortuna mihi virtutis serva sit, opto.
Fortunae sedenim virtus servire recusaet:
Victrix fortunae virtus, sapientia victrix.

AD CAROLUM IUL. F. Com. Salmae.

SI quaeris famam, virtute age CAROLE famam
Sic eme, quo te humeris tollat ad astra suis.

AD CAROLUM COM. Palatinum Rheini. [gap: Greek section]

QUi miser ante fuit, miseros miseratur, et ultro,
Quam poscunt, miseris fert meserator opem.
Non ignara mali, miseris sucurrere discit
Dido. nempe docent CAROLE, si qua nocent.


page 478, image: s502

Qui patitur, discit: nocumentaque sunt documenta:
Vox hoc prisca monet: res probat ipsa satis.
Sic aeger melius credit velcousulit aegro:
Praevidet in longum non bene, quando valet.
Sic Irus scit, ubi male calecus urgeat Irum:
Quumque potest, opibus hunc quoque sponte iuvat.
Crede mihi, fidum sic nil demonstrat amicum:
Quam miseros factus si miser ipse iuvat.

AD URANIAM.

QUod caelo genita es, et quod caelestia cantas,
Quodque beas caelo, qui tua sacra colunt:
URANIAM sic te verum vocat augur Apollo:
Musaefave, et caelo nos quoque Divae locae.

AD CYPRIANUM LEOVICIUM DE STELLA NOVA ANNI MD LXII.

STella novo quondam primum praesagiit ortis
Adventum nati virgine matre Dei.
Fallor? an haec eadem caelo nunc orta sereno
Iudicis adventum signat adesse Dei?
Et bene habet: sed enim procul haud iam tempus abesse
Auguror adventus, maxime CHRISTE, tui.

DE EADEM.

STella Magis olim quae fulsit in aethere claro,
Praevia natalis nuntia CHRISTE tui:
(Quis neget) aetherio rursus nunc fulget Olympo,
Supremi adventus nunces certa tui.



page 479, image: s503

AD URANIAM. De Cometa ac prodigiis anni MDLXXVII.

QUid toties video defectum lumine Phoebum:
Ac Lunae tenebris lumina pressa nigris?
Quid video claro tremulos ardore cometas?
Armaque quae strepitant aethere dir a vago?
Musa mone, caeli de nomine nomen Apollo
Cui dedit, in caelo monstra quid ista, volunt?
Sic ero. quid rogitas? inquit Dea. nonue tumultus
Atque metus toto cernis in orbe graves?
Trux Aquilo Zephyrusque furit, furit Eurus et Auster:
Stant acies, et Mars regnat ubique ferus.
An unquam visus terris impune cometes?
Portendit pestem, funera, bella, famem.
Ne dubita: magnae sunt haec praenuntia cladis
Signa, malis quae iam parturit ira Dei.
Fas sperare bonos, tristi quibus orbe remotis
Accelerat caeli gaudia sancta Deus.

AD GUSTAVUM COMITEM Frisiae Orientalis.

QUid fortuna sit, aut casus, nil curo: sed istud
GUSTAVE utrumvis numen inane puto.
Cur hoc? namque Deo sunt omnia plena: remotus
Sit licet a nostris sensibus ipse Deus.
Corpore ceu vacuum nihil st: sic quicquid ubique
Cernitur, hoc magni vis replet omne Dei.


page 480, image: s504

Seu bene, seu male sit mihi. Fors casusque valete:
Solius imploro numen opemque Dei.

AD PHILIPPUM OTHONEM COM. RHENI.

QUi bona non iactat sua, sed sibi vivere doctus,
In tacito cohibet gaudia clausa sinu:
Felix ille magis: gratum fortuna PHILIPPE,
Quam nemo videt aut invidet, ipsa facit.

AD NICOLAUM CAAS Regni Daniae Cancell.

FOrtunam virtus premit haud fortuna, quod aiunt,
Virtutem, servit cui dominatae, regit.
Victrix fortunae sapientia: pectora cuius
Possidet, imperium totius orbis habet.
Nam fortes animos metuit fortuna bonosque:
Nec plus consilii sors ratione potest.
Quod si virtuti par sit fortunae fidesque:
An non hic velut est alter in orbe deus?
Gratulor hanc tibi CASA lubens: firmaque sit opto
Cum virtute tibi fors quoque firma diu.

AD MARCUM VVELSERUM.

QUisque suae faber est fortunae, MARCE: beatum
At puto, fortunam qui reverenter habet.



page 481, image: s505

AD ERNESTUM COM. Mansfeldium.

NOn possidentem plurima dixero
Recte beatum, vel quoque divitem:
Qui norit utire melius sua,
Solum beatum dixero, divitem
ERNESTE solum nam citharoedus haud
Recte vocatur, qui citharam tenet:
Nec est arator, qui stimulat boves:
Nec est Sophus, qui palliolo tenus
Barbaque tantum se simulat Sophum:
Si quis, quod est, vult esse, beatus est.

AD IOACHIMUM COM. Ortenburgicum.

USque adeone viris numquam Fors parcit iniquae
Fortibus, instabilis quae stat in orberotae!
Usque adeone bonos affligit? honoreque tanto
Immeritos auget, divitiisque beat?
Quid, nisi felicem, COMES inclite, vivere vitam?
Sorte frui placida quid nisi dignus eras?
Fors at fallacem mutavit nubila vultum:
Compulit a patrio te procul esse lare.
Nemo potest crebris tuto se offerre periclis:
Invenit, et frustra non ita casus adit.



page 482, image: s506

AD HERMANNUM ADOLPHUM A NOVA AQUILA Comitem.

SI quis habet, quod ADOLPHE cupit, fruiturque capits,
Felix: plus felix qui cupit ipse nihil.

AD RICHARDUM STREINIUM Baronem, Caes. Consil.

SOLES OCCIDERE ET REDIRE POSSUNT:
Quid vult hoc sibi symbolum, RICHARDE!
An quod, si semel occidit misellis,
Fortunae redit inde Sol vicissim,
Ac splendet radio sereniore?
Nam post NUBILA PHOEBUS ut relucet:
Sic pulsa quoque nube sortis atrae,
Fortunae redit albae lux serenae.

AD GEORGIUM ERASMUM TSCHERnemlium Baronem.

QUisquis sorte suae gaudet, patiensque laborum.
Messe tenus propria, tempora laetus agit:
Reges et regum vita praecurrit amicos:
Si, quod habes, frueris laetus ERASME, sat est.

AD PHILIP PUM EDOVARDUM Fuggerum Baronem.

MUlta cavet sapiens, quae fata minantur et astra:
Fortunae faber est quisque, PHILIPPE, suae.



page 483, image: s507

DE SYMBOLO GUILIELMI ab Hanxeler Baronis.

FAndo quaerata cumque facit divina voluntas,
PRAEDESTINATA NEMINEM [correction of the transcriber; in the print NEMINAM]
PRAETEREUNT: fiunt tandem fiantque necesse est,
Quae vult semel fieri Deus.

AD GEORGIUM CAROLOVICIUM EQU.

SOrte bonae es felix, animoque et corpore felix
Multum: pro voto cui bona summa cadunt.
Cuncta tibi bona Dii, sua munera cuncta dederae
Magne vir: an Sors est cum Iove pacta tibi?
O pactum felix [correction of the transcriber; in the print felox]! sors o tibi fausta perennet:
Et faveant votis fata benigna tuis.

AD BLASIUM TRUCHSESIUM EQU.

MUlta BLASI qui habet, is multis eget: ut minus ergo
Desit, nonne aliquem praestat habere minus?

AD IOAN.EM A CRACAVV EQU.

AMissam quaerit Virtutem Gloriae: nusquaem
Dum reperit, tua mox atria IANE petit.
Tu Virtutis eras hospes: Comes haeret et isthic:
Te Virtus hinc et Gloria IANE beat.



page 484, image: s508

AD HENRICUM COM. Orteburgicum.

COnfidit bene, nec veretur ullum,
Recte quisquis agit: nec expavescit
Magni terriculi metu, malive.
Conscientia nempe, mille testes,
Linguae nullius invenit precatus:
Culpa nec pavitat, suave poena;
Vitae murus aheneus decorae:
Virtutis celeberrimum theatrum.
Sic tu RECTE AGE, NEMINEM VERERE,
Purus criminis, integerque vitae.

AD HIERONYMUM GERhardum Procanc. VVirteberg.

QUod Iove sint natae Parcae, sanctaque Themiste:
Quaeratio, forsan scire GERHARDE cupis.
Sponte sit omne Dei, simul et fit iure GERHARDE,
Pro meritis, toto quod sit in orbe, suis.

AD SAMUELEM FISCHERUM ACAD. SALANAE Rectorem.

PRima magistratus unxit qui tempora sacri.
O SAMUEL, consors nominis ille tui:
Quando magistratus tibi nunc Academia concors
Cum sceptris tradit iusque decusque sui:
Finge Dei iussu Samuelem tradere vatem:
Cuius tu pariter nomen et omen amas.


page 485, image: s509

Sanctus erat vates Samuel, doctorque fidelis:
Tu vates simul et doctor es ipse sacer.
Sis SAMUEL (quid enim maius per vota precabor?)
Sis SAMUEL, LECTUS Rector et ipse Deo.
Ipse Deus, cuius tu sancto nomine gaudes
Te regat, et sancto numine quaeso tegat.
Salva magistratus sit ut haec et tuta petestas:
Floreat et status hic, te moderante, scholae.

AD IOANNEM MYLIUM I. C.

SI nec de te alius, nec tu de sorte queraris,
Aut aliis: haec est optima vita, MRLI-
Scilicet is vivit feliciter, absque querela
Qui vivit, metuens semper amansque Dei.

AD SAMUELEM MOSBACHIUM I. C.

QUi stimulos caedit pugnis aut calcibus, an non
Ille dolet manibus plus pedibusque suis.
Sic qui naturae SAMUEL Divisque repugnat;
Quod patitur, sibi conduplicat ipse maelum.

AD IEREMIAM REUSNERUM FR.

QUod dant fata tibi, cape laetus: sperne vicissim
Quod tibi fata negant.
Sorte sua melius contentum vivere, numen
Quam violare dei.


page 486, image: s510

Qui videat numen, faciens convicia caelo:
Immemor ille sui
In sese blaterat miser: et sibi vim parat ipse,
Cui suae sors odio est.

AD PAMPHILUM.

SOrs in deliciis quod habet te, PAMPHILE, gaudes:
Malo sed in castris me ferat ipsa suis.

IN DEMOCRITUM.

SOrs adversae bonis, sors praesto benigna malignis:
Cur ita? ne videas talia DEMOCRITE,
Ipsum te fraudas oculis: nec in aethere credis
Taliae qui iuste iudicet, esse Deum.
Erras: perpetuo manet haud sors fida malignis:
Sors tandem sequitur semper amica bonos.

AD PETRUM ALBINUM.

QUid mala PETRE feram male? nam bene rem gero, recte
Si vel agam, superem vel patiendo malum.
Sic praeter culpam nihil est mihi forte timendum:
Summum qui culpa duco vacare bonum.

AD CHRISTOPHORUM REUSNERUM FR.

QUod pravis bene sit, bonisque prave,
Frustra ringeris, eiulasque frustra.
Mundi sunt socia haud Detque regnae:
Hic bonis bene fit, male at sit illic.
Felix, cui male forsan hoc suo aevo est,
Aevo quo bene mox fit in futisuo.



page 487, image: s511

AD VICTOREM ALTHAnum Baronem.

VInce malum, sed vincebono: neu crimine culpam
Vince malus: VICTOR sic potes esse bonus.

AD IOAN. BALDASARUM Geymannum Equ.

MUltas corpus habet vitiorus BALDASAR ansas
Unica virtutis sed tamen ansa manet.
Vis dicam, quae sit? pueri si pura sit auris
Semper, et haud scurris vanilequisque patens.

AD VVEICCARDUM IUL. F. Comitem Salmaeum.

SIs ut homo, sed verus homo, VVEICCARDE:
Sis patiens cultus mens animusque tibi.

AD RAYMUNDUM PIUM Fichardum.

SI laesus PIE non laedas, sed sponte remittas;
Nec noceas, laesus quando nocere potes:
Magna tibi fuerit laus haec, et gloria magna:
Vis est, non virtus, laedere si qua parat.

AD HEINRICUM RANZOVIUM EQU.

SI quisquam tibi fecit hic maeligne
HENRICE: ex animo malum remittens,
Reddis sponte bonum: Deoquegaudes
Par summo fieri: bonis malisque
Vitam qui simal, atherisque lucem,
Ac vitae bona quaeque dat misellae.


page 488, image: s512

Sic fas est equidem: sed hoc reapse
Praestare haud facile est: nisi supernae
Mentem gratia caelitus gubernet.

IN AULUM.

QUo moriatur equus, canis haud facit AULE latratus:
Saevit ut hostis atrox, haud perit inde pius.

AD IACOBUM FUGGERUM Baronem. De Symbolo ipsius.

FOrtuna gratos, si lateat, facit
IACOBE demum: conspicua omnibus,
Si non latet, mox invidiae obicit.
FELICITATIS sic COMES INVIDIA est:
Nec laeta virtus hoste carens suo.

AD THOBIAM ZORERUM Cons. Palat.

NEc mihi divitiis contingat grandibus uti:
Nec me paupertas rursus iniqua premat.
Difficilis res est, opibus non tradere mores:
Pauperiesque probro saepe malignae datur.
Inter utrumque malum bene vivere deligo parvo:
Felix cui modicas dat Deus aequus opes.
Si minus exundat Nilus nimiumve, per aestum,
Quam satis est, Pharios mox premit atra fames.
Omne nocet nimium: modus est pulcherrima virtus:
Et modicis rebus gratia maior mest.


page 489, image: s513

Stultus plura cupit, vitae quam postulat usus:
Quod satis est, homini sufficit hercle pio.

AD ADAMUM DIETRICHSTENIUM BARONEM AULAE Caes. Praefectum.

CAEsaris effigie me donas sponte RODOLPHE
Aureola, Clariae fautor ADAME lyrae.
Laureola caput, at lorica pectus ahena,
Ac forma facies praenitet ipsa Dei.
Parte sed hinc alia Iovis ales sidera tranat
Arduae, Caesarei fida ministra throni.
Pacis et armorum ceu glorta Caesare digna:
Sic aequat caelo Martis et artis honos.

AD CASPARUM A TEUTLEBEN, IO. ERN. F. EQU.

AUspiciis faveo studiorum CASPAR honestis:
Ac mecum pariter docta Salana favet.
Dii faxint, praestas mentis velut indole, gentis
Conspicuaepriscae nobilitate satus:
Sic aetate simul, simul et virtute Deique
Proficias semper relligione sacra.
Sis opto similis doctrina Patris Avique:
Sit bonus hic studiis auctor et ille tuis.
Consilio promptus sic, eloqutoque disertus
Conduplicas animi nobilitate genus.

AD PAULUM VVELSERUM.

QUod cito fit, cito PAULE perit: cito dives, egenus
Fit cito: perpetuum fert mora insta bonum.



page 490, image: s514

AD IOANNEM A MINGERrhoda Equ.

INcertus undas Euripus flectit vagas;
Septemque rursus flectit, ac totidem refert;
Dum Phoebus Oceano lassum mergit iubar.
Fortuna talis est: quae fingit, ut lubet,
Arctatque res nullo mundanas ordine.
Naut laeta saevo protinus negotio
Ludum insolentem ludit; atque pertinax
Transmutat incertos honores; munera
Spargens manu caeca: benigna nunc huic,
Nunc alteri. Sic vita vulli in vita propria est,
Sed laeta permutans subinde tristibus,
Exaestuantis more fertur Euripi.

AD MARCUM THENNIUM Augustanum.

DUm rebus fortuna favet nimis aequa secundis:
Parcius infidae crede, nec alta sape.
Nam quum blanditur nimium fortuna serena;
Captatum stolidos insidiosa venit.
Quos semel est complexa hedera, enecat ilico frondest
Quos fortuna fovet, strangulat aequa nimis.
Quod donat fortuna, time: venit invida raptum:
Ertpit ut Solem nubila MARCE dies.
Sorte tua potius gaude: Laudabile nempe
Vivere naturae convenienter erit.



page 491, image: s515

IN AULUM E GRAECO.

PAuperis est tibi mens, sed opes sunt divitis, AULE:
Heredi dives, pauper es AULE tibi.

AD ADAMUM HENRICUM PETRI I. C.

NUlla adeo terris affulget pura voluptas;
Quam tetrico vitiet non tibi felle dolor
Contigit humanae sors isthaec addita vitae,
Ut subeant laetae tristia plura vici.
Haud secus ac Soli tenebrae, verique tepenti
Tristior ingrato frigore bruma subit.
Aut vetuti tumidas glomerat quum turbo procellas,
Disicit incertam per freta mota ratem.
Si sapimus, laetis utamur ADAME diebus:
Gaudia non durant, mox fugitiva volant.

AD HUGONEM DONELLUM I. C.

FOrtem fors iuvat? an magis, quod diunt,
Fortunam iuvat ipse fortis, HUGO?
Utrum vis ego fabor esse verum.
Nam fortuna favet subinde forti,
Fortunam bene qui periclitatur:
Ignavum velut odit illa pectus,
Quod nil fortiter audet experiri.



page 492, image: s516

AD OTHONEM SUAlenbergium I. C.

QUi sapiens fortisque vir est, nil extimet ille:
Semper at ignavi vertitur, OTTO, color.

IN SAMUELIS GRINAEI I. C. Symbolum.

FOrtunam velut ars, artem fortuna vicissim
Sic amat: ut faveat fors, erit artis opus.
Nam fors atque Deus facientes Adtuvat ultro:
Ignavas spernit numen utrumque preces.
Sic ORA (imulatque LABORA: cumque Minervae
Ipse move felix si cupis esse, manum.

AD MARTINAM CRUSIUM.

QUi fati metuit necessitatem,
Ac semper timet hoc, quod est futurum,
CRUSI, bis miser est: meticulosus
Cogit se, quod abest, pati: molestum
Passurus (imul hoc, quod est futurum.

AD HIERON. FABRUM MED.

IGnarus medicus FABER est fortuna: fatetur
Chilon: excaecat, quos fovet, ipsae magis.

AD ELIAM REUSNERUM FR.

DIsce memor sortis, quisquis sapis, esse futurae:
Nec nimiam placitis rebus habere fidem.
Quam cito praecipites Zephyrus mutatur in Austros:
Ire solet pulso nubila Sole dies.


page 493, image: s517

Lenibus a portu slabris qui lintea pandit;
Mer gitur in medio navita saepe freto.
Rebus in humanis sic sors fortunaque ludit:
Et stabili nescit firma manere loc o.

AD IOAN. VVOLFGANGUM ab Anvveil Equ.

PArvo fames, fastidium fere magno
Constat: fatetur quisque, credit haud quisquam
VVOLFGANGE: sed sic res habet. Parum quippe
Natura poscit: act opinio multum:
Magnamque copia indigentiam magna
Parit magis, quam inopia magna. nam verum est
Quod Comicus dixit: Profecto contentus
Ut quisque minimo semper hic fuit, vitam
Ita beatam maxime sibi duxit.

AD CHRISTIANUM DOLDIUM I. C.

QUi sibi se rtinet, fortunae despicit ille
DOLDE minas: levis haec proelia si quae novat.

AD MATTHAEUM SCHORERUM.

SOllicitis alios iuvet impallescere curis,
Quos auri torquet nocte dieque sitis.
Montibus exaequent stolidi sublimibus aurum:
Nec satis, et studiis immoriantur opum.
Tutius est, MATTHAEE, sacris assistere Musis:
Phoebea digitis plectra movere lyrae.
Tutius in tuto cantus audire cubili:
Carmina tranquillae condere mentis opus.


page 494, image: s518

Quid Tartessiacas iuvat, aut quid Hydaspis arenas,
Aurea quid rutili stagnatenere Tagi?
Quid prodest, toto si spectem stumine Gangem
Pactolumve meas irr adiare domos?
Fervida quid Libyae coniungere Gadibus arva:
Milleque centeno scindere rura bove?
Non domus aut fundus, non aeris acervus et auri,
Non curis animum regna superba levant.
Quamvu largus opum sit, vivit semper egenus:
Inter opes magnas vivit avarus inops.
Tu melius Phoebicultor facis otia sancta
MATTHAEE: hinc meritus te comitatur honos.

AD MICHAELEM VVIRTH I. C.

OPtio si detur, fortunae malo, potentum
Quam fastus, MICHAEL, sponte minasve pati.

IN PLANUM.

FOrtunam dubie quid quaeris in aequore caecam?
Quid mundi sollers excutis omne latus?
Stulta gravisque via est tanto bona velle caducae:
Tormentis quaestus naufragiisque sequi:
Nec caput argento, merci praeferre salutem:
Ast immaturam mortis adire viam.
Si vendas animam lucro, post ultima fata
Quod tibi de lucro divite nomen erit?
Nec fortuna diu favet, et sors omnia versat:
Incertam praebet quaelibet hora fidem.
Sic larus, aequoreis vitam dum quaerit in undis,
Proeliae cum ventis irrequieta facit.


page 491, image: s519

Quaerere virtutem praestat, quam quaerere censum:
Te PLANE, sed gratis paenitet esse probum.

IN PARCAS.

PRincipium res quaeque suum, mediumque sub orbe
Ac finem, triplicis munere sortis habet.
Principium LACHESIS, medium regit altera CLOTHO,
ATROPOS at finem tertia Parca facit.

IN QUERULUM.

QUid senium culpas, paupertatemque; malignam?
Quin mores culpas culpas tu magis ipse malos.
Quod natura parens, et quod fortuna ministrat,
Fas est omne bonum, non id habere malum.
Sic paupertatem fert Ennius atque senectam
Fortiter, a se ipso dum bona vera putat.

AD IACOBUM MARIPERTUM.

PRudens, ne veniant mala, curat: fortis aet aequa,
Si veniant, tolerat mente IACOBE mala.

AD IOACHIMUM MYNSINGERUM I. C. Ex Timocle.

LAboriosum animal, dum vivit, est homo:
Multumque secum vita adfert molestiae.
Unum hoc doloris est tanti solacium,
Quod mens, aliena dum cernit mala, iam sui
Oblita sit prudentior tandem mali.
Si pauper est, se pauperiorem Telephum
Agnoscit, et iam pauper est libentius:


page 496, image: s520

Sin aeger, aegrum cernit haec Alcmaeonem:
Si lippus est, caecum intuetur Isyphum:
Si claudus, inspicit Philoctetem: senex
Si forsan infelix, cognoscit Oeneum:
Sin orbus est, Niobe dolores huic levat.
Sic cogitatio alieni semper mali
Lenit suum cuivis infortunium.
Ceu naurta fert casum et procellas aequior,
Qui mille ponto naves Obrui videt.
Malum suum intueri, si nemo mali
Sit socius, ingentes dolores hoc facit.

AD GREGORIUM BERSMANNUM.

REspicere extremae qui vult spatia ultima vitae:
Fortunae quemvis vult meminisse suae.
Nescis quid serus vesper vehat: ille diei,
Sed vitae mors est regula certa suae.
Sic nemo ante obitum satis est, BERSMANNE, beatus
Aut miser. hoc verum est: EXITUS Acta probat.

AD IOAN. POSTHIUM.

ANte diem, POSTHI, senium fert tristis egestas
Praecursor mortis cura sit, atque fames.

AD MELCHIOREM IUNIUM:

VIta quid est? labor est: magno cum vita labore
Degitur, et longo vita labore perit.
Sunt comites, dolor infelix, et cura molesta,
Et vigil anxietas, servitiumque grave.


page 497, image: s521

At quantum praestat vita infelice beata
Mors: haec est requies scilicet una piis.
Sunt comites, pax laeta, salus tranquilla, voluptas
Constans, libertas fine modoque carens.
Iamne mori malis, quaeso, quam vivere, IUNI?
Quid dubitas? vitae nos iuvat usque labor,
Prae mortis requie. felix, quicumque labore
Sponte suo patriae commodat, atque Deo.

AD GASPARUM SUEVUM.

SI procul a patria moriar, num SUEVE beatum
Aut fortunatum me minus esse putas?
Nusquam mors melior, quam si qua dulcis in urbe
Vita fuit: bene ubi est, patria dulcis ea est.

EX LAERTIO,

VIta quid est? homini misero dolor, atque beato
Laetitia: utrique mortis exspectatio.

AD PETRUM VINCENTIUM.

QUi mala fert male, fert PETRE, bisque dolore
Fit miser: ast mala qui fert bene, victor abit.

DE SYMBOLO SUO [gap: Greek word(s)]

QVod Fors fert, patiens FER ATQVE FERRE:
Nam si fers male, tu male ipse ferris:
Sic bis fers male, ferre quod necesse est.



page 498, image: s522

DE EODEM AD N. REUSNERUM I. C. P. MELISSUS.

ANxia perpetuat quum sollicitudo laborem;
Aerumnaeque graves lassula membra premunt.
FER sic FERRE, iterat mens secum nec mora, missam
De superis prompte sentit onustus opem.
Sublevat oppressum Tolerantia, duraque passam
Sese ipsa haud patitur succubuisse malis.
O rem prodigio similem? Qui fers mala, ferris
Tam bene ab his, ut in his cuique bono bene sit.

MARTINUS CRUSIUS.

QUi peccet, qui nos laedat, reperitur ubique:
Hos tamen adversus FER medicina valet.
Ferre hominum mores varios prudentis habetur:
Ista sua nec res utilitate caret.
Si tu fers alios, aliis tu FERRE vicissim:
Cessio amicitias talis utrinque ligat.
Quam bene pulera monet vox, FEr sic FERRIS, utrumque
REUSNERE: haec curae sit modo cuique pio.

IO. POSTHIUS.

VIs ferri, nil ferre? sapis. verum ista negata
Sors penitus est mortalium.
Ut tu fata feres: sic ipse ferere vicissim:
Haec firma stat sententia.



page 499, image: s523

FRANCISCUS MODIUS.

NEmo adeo in terris hominum est, qui dicere possit
In vita nullum crimen inesse sua.
Verum ut qui urgetur minimu, felictor ille est:
Sic tamen hic felix plurima ubi erret habet.
Qui sapis ergo, alium patienter ferre memento:
Ignoscat culpae ut promptius ille tuae.



page 500, image: s524

NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Atropos.

AD IOAN. GEORGIUM MARCHIONEM BRANDEBURGICUM.

SI festinatos libros fortasse priores
Perlegis: hunc pariter, MARCHIO magne, lege.
Quid tanta pro laude precer? te Musa patronum
Sic colat, et sese sentiat ipsa coli.
Amplius hoc te Parca colat, parcatque colenti:
Sentiat et serus praemia digna cinis.

IN PARCAS.

SUnt tria: vitae ortus, vitae sors, ultima mortis
Conditio, certa quae sine lege venit.
Sunt totidem Parcae: CLOTHO, LACHESISque simulque
ATROPOS: hae vitae tempora sorte regunt.

AD ATROPON.

ATROPOS es vere: MANET IMMUTABILE FATUM:
Nam ratio fatum vincere nulla valet.



page 501, image: s525

DE RUDOLPHO II. CAESARE.

DUm Patris exsequias celebrat pro more RODOLPHUS
Caesar, et affectu fletque gemitque pio:
Si neque relligio, neque pax, virtusque, meaeque
Fata movent lacrimae, quis satis (inquit) erit?

IMP. CAES. D. MAXIMILIANI II. AUG. TUMULUS.

CAEsareis super exuviis et ma more duro,
Tres divae, Virtus, Paicque Fidesque iacent.
Immemores decoris flent dilaniantque capillos:
Ac feriunt maesta pectora casta manu.
Totus et o, clamant, sis noster, MAXIME Caesar:
Clausa tenes busto viscera nostra tuo.
Manibus at circa Phoebus Musqaeque parentant:
Ac spargunt molles ante sepulcra rosas.
Carmina dum scribunt, lacrimas in carmina fundunt:
Plusque valet docta fortius arte malum.
Caesaris at tanti ne sit sine honore sepulcrum:
Perpetuis signant marmora caesa notis:
QUO IACENT IN TUMULO TER MAXIMUS AEMYLIANUS
CARESAR: IN HOC VIRTUS PAXQUE FIDESQUE IACENT.
CLARA DEDIT VITAM FABIANA: TIBERIA MORTEM
URBS MAUSOLAEUM NOBILE PRAGA TENET.



page 502, image: s526

AD IOAN. SEPTIMIUM LIECHtensteinium Baronem.

QUis scit? vita sit an mors? an mors vita sit/ utrum
IANE placet? verum sic canit Euripiaes.
Hic via et hospitium est: illic est patria laeta:
O quantum scire est vivere, scire mori.

E GRAECO.

AH quid vane geris fastus Homo? pulvis et umbra es,
Aut nil: maior eris, si nihil esse potes.

AD OTHONEM COMITEM Mansfeldium.

SI natura dedit necessitati
Corpus: fert animum sub astra virtus
Immortalis, et hunc beat beata:
Ne cum corpore vel senescat unquam,
Aut ne deficiat malo sub aevo.
Cum virtute superstes ille nempe
Semper evolat ad sacros penates:
Missus unde fuit, beata rursus
Caeli templa habitabilis receptans.
Sic non omnia finit OTTHO lethum:
Mens est nescia mortis atque virtus.

IN VITAM HUMANAM. E Graeco.

QUo te, VITA, modo fugiam sine morte? malorum
Plena es, quae sugiat, vel bene nemo ferat.


page 503, image: s527

Sunt iucunda quidem bona, quae natura creavit
Pulchra: velut Phoebe,, Sol, mare, terra, polus.
Cetera sunt metus atque dolor si sunt bona quaedam
Vitrix iam Nemesis, quae mala miscet, adest.

AD ADAMUM KITLIZIV M Baronem.

QUantum quisque sibi vitae furatur, AD AME:
Tantum, nec sibi plus, crede, lucratur homo.

AD PETRUM A REVVA Com. Turzonensem

OMnes debemur morti: nec dicere quisquam
Sic ausit: vivam cras ego, PETRE, mihi.
Cur hodie minus ergo sibi, si vivere tandem
Vult sibi, cur inquam non sibi vivit homo?
Sera nimis nimium cupidis, est crastina vita:
Vive hodie, si vis vivere, Petre, tibi.
Vive tibi: sed vive Deo simul, ut bene vivas:
In quo cras et heri non minus est hodie.

AD IOACHIMUM ANDREAM SCHLICK COMITEM.

PUlcre vivere, vel mori decenter
Mens optat IOACHIME liberalis:
Nec vitae male ferre vult pudorem.
Nam si quis moritur bene, ille demum
Vivit: sin male vivit, est cadver
Vivum, vivaque mortis hic cloaca:



page 504, image: s528

E GRAECO.

CUm tu morte mea sis laetus; forsitan alter
Morte tua, metuis quam male, laetus erit.

AD LAURENTIUM LUDOVICUM.

DUm vivis, metusi mortem, LUDOVICE: quid ergo
Vita hominis, mortis quam metus esse potest?
At mortis metus, haud metus est, sed plurima mors est:
Sic vita est, longae mortis habenda genus.
Vivere si poena est, cur mors sit acerba gravisque?
Mors mortis, poenae mors quoque finis erit.

AD IO. PAPPUM.

NEc vitam timeo, nec hercle mortem:
Illa est fabula: finis haec malorum.
Ecquid sentio PAPPE Christiane?

AD CAROLUM UTENHOVIUM. De morte Caroli Utenhovii Patris, et Avi.

VITA NIHIL, sic inquis: at huc cur CAROLVS usque
Vivens, perire nescit [gap: Greek word(s)]
Namque avus et pater ille tuus iam mortuus, in te
Perire neuter scit superstes filio.
Vivit hic exemplum virtutis et artis uterque
Linquens suae te CAROLUM UTENHOVIUM.

E GRAECO.

MOrtuus hic te nunc moror, Hospes: tuque moraris
Sic reliquos: omnes una moratur humus.



page 505, image: s529

AD PHILIPPUM EDOVARDUM Fuggerum Baronem.

MOrs qualis, talis vita est cuiusque PHILIPPE:
Nam vitae mors est optima norma brevis.
Sic alius de alio semper, sed de omnibus aeque
Supremus tandem iudicat ille dies.

AD IULIUM COMITEM Salmaeum.

GEntis beatae splendidaeque Salmaeae,
IULI, Comes qua comis ortus Heroas
Inter pios ceu Iulium micas sidus;
Inserta Fastis quotquot in meis exstant,
Sepulcra mitto: ministerium quidem triste
Ac luctuosum: mentis at nec ingratae,
Nec infidelis pignus (ut puto) certium:
Ac aere monimentum perennius quovis:
Quae si placent tibi, iam mihi satufactum est.

AD NICOD. FRISCHLINUM.

FUnera, sed lacrimis sine tristibus Ennius optat:
Funera cum lacrimis optat at ipse Solon.
Cum lacrimis nec ego, nec ego fine fletibus opto
Funera: sit pietas cuique modus, vel amor.

AD PASCHASIUM BRISMANNUM.

POscis me lacrimas, PASCHASI, fratris ad urnam:
Accipe: pro lacrimis gaudia malo dare.

AD N. REUSNERUM PASCHASIUS BRISMANNUS.



page 506, image: s530

UT legi lacrimas in fratris funus adempti:
Exussere tuae mi lacrimas lacryma.
Si contra ipse tui REUSNERE recordor amoris:
Magna tuae nae mi gaudia dant lacrimae.

AD ERASMUM LEIMINGIUM Equ. Aulae VVirteberg. Magistrum supremum.

SI sapiens statuam pariter fortisque meretur:
Censuit ut dandam phoebus utrique suam:
Quod sapiens pariter, quod fortis es unus ERASME:
Sufficit una uni, sed duplicata tibi.

AD LUDOVICUM A SAENA Com. VVitgenstenium De morte Georgii Fr. Germ.

QUalis Tyndarides inter concordia fratres;
Qualis amor, fidei gratia quanta futt:
Talis vos, LUDOVICE Comes, concordia fratres;
Talis amor, fidei gratia tanta ligat.
Unum cor vivis, mens una, anima una duobus:
Una fides, unus spirtus, unus amor.
Mors tamen (heu pietas) fratrum disiungit amantum
Par bene compositum, saeva rapaxque nimis:
Funere fraterno pertrubans gaudia vitae:
Dum sibi ceu dominae cuncta licere putat.
Heu par illud ubi est totidem virtutibus aequum,
Et concors ptetas, et bene nota fides.


page 507, image: s531

Credo equidem, si fata sinant, pro Castore Pollux
Aeterna voluit ceu statione mori:
Dimidium cum fratre ulero partirier aevum:
Aut pro fratre velis sustineasve mori.
Sed, quod fata negant, tux his dabit ultima caelo:
Par bene compositum iunget, ut ante, polo.
Dimidium non haec, sed totum vivere vitae
Aeternum, et numquam lux dabit illa mori.

AD PAMPHILUM.

SIs quod homo, memor esto: nihil poies esse repente;
Si memor es tantum, PAMPHILE, sis quod homo

DE MORTE PAULI HAINZELII COS. AUG.

DUm fratrem subito morbo languere iacentem
PAULE vides, nomen cui dat amica Charis:
O mihi pro te sit mortem fas, opto, pacisci:
Sic ais: et moreris sponte vocante Deo.
O amor o pietas o fratrum gratia rara
Sic fratrem Pollux Castora frater amat.
Si pietas fecit geminos concordia fratres
Sidera: vos eadem sidera PAULE fecit.

AD HAINZELIOS FRATRES DE IOAN. BAPTISTAE HAINZELII Patris obitu.

LUxit, at eluxit nondum gens tristia fata
Quae Patrui: luget nunc quoque fata patris.


page 508, image: s532

O dolor! o lacrime! iam spes simul occidit omnis
Mors iam vita, nec est iam sibi vita magis.
Omnia sunt genti pariter mors tristis, et urbi:
Funus in hoc uno funere tuta fuit.
At viduae sanctas modo quis regei urbis habenas?
Aut quis opem miseris consilsumque dabit?
Cernis, ut ipsa dolet pietas, et sancta deorum
Relligio, Christi rite professa fidem.
Illa metu pavitans, et acerbo saucia luctu
Plangit: et o dius, quid mihi fiet? ait.
Sit licet haec afflicta nimis, tamen illa vicissim
Confidit, vestri spe simul, atque deum.
Namque ait: o maneat gens haec modo clara superstes:
O superi; per vos ipsa superstes ero.

AD GEORGIUM MYLIUM.

QUi iuvenis morvur, lutratur plurima. namque
Plurima sic ludit fata mabgna, MYLI.
Sed fati tamen hoc optis est fortasse benignum:
Nam iuvenis moritur, quem Deus aequus amat.

MANIBUS CHRISTIANI REUSneri, Christoph. Fr. F.

SIc o Nepos me CHRISTIANE flebili
Sic morte rapius deseris cito, maximis
Non absque lacrimis, et luctu publico?
Sic primulis sepultus hinc annis abis?
Patremque sic, et avum, et sorores parvulas,
Cum matre, pariter et fratrem tuum alterum,
Ac patruos tot linquis hic caros tuos.


page 509, image: s533

Fato nimis perterritos omnes tuo?
Nam quanta mentis promicaret indoles
Industriaeque, iam tenella aetatula
Promisit haud fallax satis nobis tua.
At singulares hasce mors spes abstulit:
Patrique nunc, et avo, et fratri, et sororibus,
Matrique, patruisque tot caris, nihil
Quam lacrimas, luctusque liquit publicos.
O lex avara Parcae mexor ablis!
O triste fatum miserorum mortalium!

THEOPHILI REYMANNI Manibus.

QUem diligit Deus, et Deum qui diligit,
Beatus atque felix moritur adhuc puer.
THEOPHILE sic tu nunc in his terris, simul
Quem diligit Deus, et Deum qui diligis,
Beatus atque felix moreris adhuc puer.
Sic nomen ergo THEOPHILI pulchrum geris,
Qui diligis Deum, et Deus quem diligit.
Quis non beatum ac felicem te nuncupet?

IN OLYMPIAM FULVIAM Moratam.

SI Musae Charitesque mori cum Pallade possent:
Fas foret has tecum, FULVIA docta, mori.

AD P. MELISSUM.

MErx aetas mala. nam secum mala plurima portat:
Cur tamen emptores merx habet ista suos?


page 510, image: s534

Quisque senex optat sieri, moriturque libenter
Nemo: sit ut haec lux cara cuique Dei.
Esto PAULE: diu sed vivitur, ut bene forsan
Vivitur: et mors est sic quoque flenda minus.
Qui se victurum semper putat, is male vivit:
Nam vita fruitur tardius ipse sua.

AD IUSTUM LIPSIUM.

MOrs hominem sepelit: somnus si mortis imago est,
Quid nisi vivi bominis triste est, et putre sepulcrum?
Nam vita est hominis mens viva vigensque: sed illam
Somnus iners sepelit, vel somno dedita vita.

E GRAECO.

LAEta iuventa vale simul, et tu maesta senecta:
Cur? ruit haec subito, sed fugit illa cito.

AD IACOBUM MONAVIUM.

DUm tu IACOBE coniugis fatum tuae
Luges SUSANNAE, feminae lectissimae:
Tecum fideli condolens ego pectore
Lugere cogor VVOLFII fatum mei,
Linguae utriusque callentissimi viri.
O triste fatum! Quisque sic manes suos
Perennibus desiderat cum lacrimis:
Tu corporis costam tui: sed pectoris
Partem requirens ego prope dimidiam mei:
Compage donec nos deus rursus nova
Iungat reformatos sibi mox caelitus.



page 511, image: s535

IN HIERON. VVOLFIUM.

SI doctrina mori et virtus, HIERONYME VVOLFI,
Possent, debuerant te moriente mori.

AD IOAN. POSTHIUM.

MOrs vitae dolor est; vitalis vita voluptas:
Quid cum tristitia est vivere? nonne mori?
At sine tristitia vera est haec vivere vita:
Mille dolor mortes concreat ante diem.
Scilicet hoc pallor, mortis comes atque doloris,
Sat docet: ut mors sit saepe vel ipse dolor.
Sim minus ut tristis, satago bene vivere POSTHI:
Nam bona vita animi gaudia semper habet.
Quod restat, curas animi vitaeque labores
Phoebe mihi lenis carmine, Bacche mero.

E GRAECO.

VIta quid est? iocus ac ludus: vel disce iocando
Ludere securus, vel cruciare dolens.

IN TUMULUM MORIONIS Palatini.

VIta iocus ludusque: iocari et ludere quando
Nolo magis: mortime quoque vita dedit.

AD IANUM GRUTERUM.

HArmosya ut legi lacrimas in funere raptae:
Collacrymo lacrimic largiter ipse tuis.
Maestus et HARMOSYNES tecum fleo flebile fatum
IANE tuae: vitae scilicet illa tuae


page 512, image: s536

Vita, animaeque anima (heu!) vel formosissims quondam
Lux sormae HARMOSYNE nomine reque fuit.
O dolor! o lacrimae! sed non tamen occidit Orco
Lux formae HARMOSYNES rota GRUTERE tua.
Paris melior superest, radius nunc aetheris alti
Aureus, et caeli nobile IANE iubar.
Pulchrior haec splendet Solis Lunaeque desore:
Lux animae nescit sola perire piae.

IN CUNRADI FABRICII Cenotaphium.

MOrtis victor, et es vitae dux CHRISTE Redemptor:
Per te mors vitae est ianua certa piis
Hac spe VVENDLINUS CUNRADO pono sepulcrum
FABRICIO, extremum pignus amicitiae.

IN VITAM HUMANAM.

VIta quid est? iter ad mortem: mors proxima vita est:
Vivus homo sensim, dum loquitur, moritur.

AD IOACHIMUM BEUSTHIUM NOB. I. C. Ex Menandro.

QUi nundinas vitam dixit, dixit bene:
Mercatus hic est, et mercatorum frequens
Conventus: aleatores, fures, plani
Sunt hic item. quid tum? si primus hinc abis,
Melius bono divertis cum viatico:
Infensus haud cuiquam forsan mortalium.
Sin immoraris longius, fessus peris
Tandem: malisque consenescens, indiges


page 513, image: s537

Modo hac, modo illa re miser. quid? quod malis
Curisque tot vexatus ac laboribus,
Hostes suos quisque invenit: quorum dolos
Saepe experitur, atque iniurias graves.
Quod si iam in hoc, BEUSTHI, sit ventum saeculum:
Inauspicata morte tunc defungitur.
O nundinas malas o vitam ludicram

AD IANFRIDERICUM VOGTUM EQ.

OMnes una manet vitae sors ultima: nasci
Cui datur, huic restat, IANFRIDERICE, mori.

AD MANES DIVI CHRISTIANI Pr. Elect Sax.

SI, quoties amittit homo sibi sanguine iunctos,
Ipse simul toties, ut moritur, moritur:
Tecum tota domus iam mortua concidit eheu:
Summe ducum, gentis spes columenque tuae.
Praesidio nunc illa tuo caret atque favore:
Sic unum ex uno funere funus adest.
Mortua ne sit tota domus tamen, efficit illud
Pro sobole et patria provida cura tua:
Agnato occlamas: FRATER NE DESERE FRATREM.
Sis soboli et patriae, frater ut ante, pater.

DE INCLYTA PRINCIPE Sophia mortem lugente coniugis Christiani Electoris.

COniugis exanimis dum coniux ultima verba
Captat, et amplexu corpus inane fovet:


page 514, image: s538

Sidereos fletu SOPHIA inclita foedat ocellos:
Ac manibus tundens pectora maesta suis:
Ah miseram clamat: cui me mea cura relinquis?
Quam cuperem tecum nunc mea vita mori!
Par animae tu magna meae, DUX magne, fuisti:
Pars animae tecum nunc quoque maior abit.
Ah quid (ait) lacymas? quid fundis inania vota?
Quod vult, quod iubet, hoc perficit omne DEUS.
Quo Deus, et quo fata vocant, sequor spse libenter:
Iungar ainabiliter quo tibi, tempus erit.
Interea sobolem tibi, te sobolemque Propinquo
Commendo, et pariter vos patriamque Deo.
Ille unus curat viduas: iam parce dolori,
Et vale, et aeternum sis memor ipsa mei.

AD CHRISTIANUM II. IO. GEorgium, et Augustum D. Christiani I. El. F.

FUnere si mersum Germania plorat acerbo;
Totaque ceu patrem Saxonis era suum:
Quid mirum, vos flere patris miserabile fatum?
O tria Saxonicae sidera clara domus.
Lugetis merito carum caput atque verendum:
Tam cito nec finem luctus habere potest.
Nimirum patris est dulce ac venerabile nomen:
Ille decus generis praesidiumque manet.
Mortua cum quo tota domus iacet, atque sepulta,
Exsors auxilii consiliique boni.
Si tamen illa Dei fuit, ut fuit, alma voluntas:
Parcere lamentis fas lacrimisque piis.


page 515, image: s539

Fata manent omnes: simul omnes una manet nox:
Communis nasci lex iubet, atque mori.
Mortua non est vestra domus, nec tota sepulta;
Per vos innumeris multiplicanda modis:
Imperium occiptat certa quae lege paternum:
Fatalis sed ubt venerit hora prius.
Interea regni curam FRIDERICUS habebit
GVILLELMUS, patriae splendor honosque domus.
O vos ter tali tutore quaterque beatos;
Ille pater vobis, ille patronus erit.
Discere virtutem ex hoc fas, verumque laborem,
Et sanctum verae relligionis opus.
Sola bonum pietas, et rerum maxima virtus:
Cetera sunt mundi, credite, falsa bona.

AD FRIDERICUM VVILHELMUM SAX. DUCEM ET Elector. Administratorem.

DUm festum FRIDERICE paras GUILIELME iugale:
Intret ut in thalamos ANNA MARIA tuos:
ANNA MARIA Palatinae lux inclita gentis:
Delicium cordis dulce futura tui:
Sospes adhuc princeps, Septemvir Saxonis orae,
Cognati exoptans gaudia laeta tori:
In commune pio congaudet pectore tecum:
Pars et laetitiae discupit esse novae.
Aeger at interea dum corpore, stamina vitae
Parcarum metuit mox resecanda manu:
Languidus ille tui, ceu fratris, inardet amore:
Alloquio felix iam cupit esse tuo.


page 516, image: s540

Quod cupit, omne tulit. nam corde quietior inde.
Amplius haud fati iura severa timet.
Seilicet HAUD MORTEM METUIT, QUI denique VITAM
Sperat homo: vitae mors uta certa novae.
Reddis nunc FRIDERICE vicem, ceu frater, amoris,
Dux pie: dumque paras exsequiale sacrum:
In commune pio defunctum pectore luges:
Pars sic tristitiae sis quoque magna novae.
O dolor o pietas vius tu frater amore
Principis, agnatus sanguine dignus eras:
Sis o nunc sobolis natura legeque tutor
Ac pater: et patriae sis simul ipse pater.

AD N. REUSNERUM PETRUS ALBINUS. In Exsequiis Electoralibus.

CUm mihi difficiles essent in carmine vires:
Nec flueret solito balbula vena modo:
Mirabar, pennae iratus, Musasque vocabam:
Iam frustra quaeris numina, Phoebus ait.
Hospita REUSNERI cunctae sub tecta volarunt:
Ut videas, illuc tu quoque PETRE vola.

MEMORIAE BEATAE DIVAE DOROTHEAE SUSANNAE COM. PAL. IOAN. GUILEL. Ducis Saxoniae

ILla Paltrinae soboles clarissima gentis;
Septemvir genitor cui FRIDERICUS erat:



page 517, image: s541

Marchica cui genitrix, CASIMIRI filia magni,
Lux o BRENNE domus ANNA MARIA tuae:
Saxonici quondam GUILIELMI Principis uxor
Principe digna viro, principe digna patre:
Flos aevi SUSANNA sui, ROSA pulchra rosarum:
DOROTHEE donum nobile Diva Dei:
Femina par illis, quas aurea condidit atas
Occidit heu PATRIAE flebilis illa PARENS.
Occidit heu capitis nostri generosa coronae:
Occidit, et tristi funere mersa iacet.
Quid pietas, quid sancta fides, quid plurima virtus
Profuit? ah nescit parcere Parca bonis.
Omnes una manet leti nox orbe sub isto:
Longius aut propius mors sua quemque manet:
Sed bene, mors animae quod non valet atra nocere:
Ingeniique manet quod sine morte decus.
Mortua sic mundo, nunc vivit in aethere CHRISTO:
Inque Dei peragit saecula laeta sinu.
Vivit et in terris, omni durabilis aevo,
Sancta fides, virtus, et pietatis honos.

AD VVEICCARDUM AVERSbergium Baronem.

SIt miser, an felix homo, finem respice vitae:
Supremum numquam sors beat aente diem.
Certior ipsa dies fit iudex tiltima vitae:
Nempe ut caesa cadit, sic iacet arbor humi.



page 518, image: s542

AD OTHONEM REINHOLDUM Cancell. Papaeberg.

VEr non una dies, non una reducit hirundo:
Una dies doctum nec facit OTTO virum.
Nec bene si faciat semel, aut bene denique dicat,
Aut vir hic, aut rhetor dicitur esse bonus.
Nec breve felicem tempus facit atque beatum.
Nam mora maturat, quod bene coepit, opus.
Sic finis probat harmoniam, probat exitus acta:
Sicque probat vitae pausa suprema modum.

AD MATTHAEUM DRESSERUM.

SUmmum suit centonem vilis optime
Si sarcinator; et supremum fabulae
Actum Poeta splendide claudit bonus:
Quanto magis vitae supremam fabulam
Sic quemque fas est hoc in aevo claudere,
Ne sit probro sibi suisque, si malus
Tamquam histrio supremo in actu corruat
Quum rebus humanis nondum valedixerit,
Nec tradita dum cursu vitae lampade.
Quod si bona clausula est, bona tunc sunt omnia.



image: s543

[gap: NICOLAI REUSNERI [...] EPIGRAMMATUM Graecorum LIBER SINGULARIS]

image: s586

[gap: INDEX]

image: s600

[gap: Errata]