Sancta spes pietate recocta;
Immunis sceleris manus, et mens conscia recti,
Sunt tibi grata: nec hostia ives
Aversum mihi te mollibit blandior: ultro
Sancta patent his atria sacris.
CHRISTUM, matre Deoque natum, IESUM:
Qui sub prae side Pontio Pilato
Passus in cruce, mortuus, sepultus;
Fregit Tartara nigra: morte victa,
Coelos vivus in arduos levatus;
Ad dextram Patris assidet potentis:
Paulo post rediturus inde rursum
Vivorum arbiter, atque mortuorum.
Fides denique flamen in sacratum,
Et fiducia certa, spesque certa.
Sanctae Ecclesiae et una Christianae
Sit confessio; congregatioque
Sanctorum parilis, fideltumque:
Adsit spes bona noxiae remissae:
Adsit carnts humo resuscitandae,
Et spes perpetuae beata vitae:
Quisquis haec bene credit, est beatus.
Mortuum in cruce, et indidem sepultum:
Et qui victor ab inferis reversus,
Coelum vivus adit: Dei residens
Ad dextram patris: unde mox redibit,
Vivis iura daturus, et sepultis.
Quin nec credere Flamen in sacratum:
Idem cum Patre, Filioque numen:
Una Ecclesia sancta Christiana,
Et communio coetuum piorum
Quod credit sacra, nolle confiteri:
Culpae nec veniam, atque mortuorum
In vitam reditum novam, nec aevi
Vitam credere velle sempiterni.
Qui sic sentit, is haud erit beatus.
Utrunque terrae nasceris incolis;
Nostris in oris hospes, et advena;
Adis labores sponte duros
Pauper, inops, humilis, misellus.
Cunis tenellis vix stabulum patet:
Vix ulva vilem dat enuis torum:
Quis credat, infantem puellum
Esse Deum, dominumque coeli?
Tu sancte IESU, tu puer inclyte,
Imago servi fis Deus, et rei:
Opponis irae te parentis
Innocuus, seelerisque purus.
In te furorem, supplicium, mala,
Quae ferre sontes par fuerat malos,
Vertis: salutem morte reddis:
Sanguine triste nefas repurgans.
Tu nos iacentes in tenebris Stygis
Splendore lucis irradias tuae:
Lux haec opaca nocte fulget;
Et radiis loca cuncta r e plet
A morte servas tu miseros reos:
Tuique regni deligis incolas:
Priscae solutis labe noxae;
Gaudia, iustitiamque donas.
Te mente casta, te prece supplice
Regum rogamus maxime, et optime:
Mortalium spectes ab alto
Continuos miserans labores.
Sat est malorum, tristitiae sat est:
Offensus ausis tu, Deus, improbis,
Diu merentes dissipasti
Cladibus innumeris, malisque.
Placatus adsis: et bonus arbiter.
Non imputaris lubrica deviae
Errata vitae: sis benignus;
Lethiferasque remitte noxas.
Tui furoris verteris impetum
In impiorum regna tot hostium
Semen piorum qui laborant
Perdere vique, doloque totum.
Sint bella longe tristia, sit lues:
Pax sancta terris, et pietas vetus
Resurgat: et vallata muris
Imperet omne suis per aevum.
Vindicesque tua nece
Humanum genus Orco.
Tu rerum dominus potens,
Mundi rector, et artifex:
Tu vox omnipotens patris,
Expers finis, et ortus.
Tu vices hominum subis:
Infans nasceris: in sinu
Vagis virginis innubae:
Sponte tot mala passus.
Sis quocunque tibi placet
Sanctus munere, sis bonus:
Afflictamque bona tuam
Sospites ope gentem.
Solamen pueris dulce tenellulis.
Qui si non foret editus:
Iam succumbere nos fas Erebo foret.
Exempti nece iam sumus:
Per te sarta piis gratia nunc Patris,
O dulcissime IESULE:
Ne quaeso sine nos mergier inferis.
Sic mecum cane CAROLE:
Fidentique preces concipe pectore:
Parvus parva capit puer:
Simplex simplicibus porrigit oscula.
Haec aetatula filio
Est accepta Det: qui pueros vocat
Ad se sponte loquaculos:
Paratos precibus, cantibus et piis:
Quos et diligit, et facit
Regni non minimam particulam sui.
Deliciumque, decusque vestrum.
IESUS salutis fons Deus, et dator:
Summique virtus, et soboles patris:
Redemptor, et servator, omne
Qui soelus expiat, atque noxam.
Vitam, salutem, iustitiam puer
Confert hic unus: vos sociat sibi;
Aevo perenni vos ut aulae
Participes habeat superna
Notate facti signa: videbitis
Praesepe cunas, serica fascias:
Chordumque lectum non abhorret
Totius auctor, et altor orbis.
Gaudete laeti, menteque simplice
Intrate postes: cernite, quid Deus
Donarit. o dulces amores!
Unigenam dedit ecce natum.
Attende amabo mens mea: cerne quis
Quis in clitellis quis iacet? hem iacet
Pulcellus infans, et decorus
IESULUS aureolus tenellus.
Felix es hospes nobilis, et pius:
Nostri misertus nos recipis reos:
Mortale sumens sponte corpus:
Qua tibi agam modo voce grates?
Rerum parens, et conditor omnium;
Quam pauper, et quam factus es indigus:
Cubas in herba quod rigenti:
Quae torus est pecori, cibusque?
Immensus ut sit mundus, et elegans:
Gemmisque, et auro splendeat inclytus:
Cunctas tamen defit per oras
Exiguus locus hisce cunis.
Uncus palustris, fasciolae breves,
Sunt molle tegmen, sunt holoserica:
Quis tu potens rex, atque diues,
Aethere pro nitido, superbis.
Sic nempe visum, sic placitum tibi.
Sic me doces, quam nulla sit, et brevis
Mundi potestas, atque virtus:
Te stat nempe, caditque velnuente.
Ab sancte IESU, dulcis amor. meo
Fac integellum, fac tibi lectulum
In corde: quo tu conquiescas:
Ne mihi cura tui recedat.
Gestire sancto sic mihi gaudio,
Sic mente fas est plaudere libera:
Modisque laetis apprecari
Sacra tuis, et amica cunis.
Sit laus in altis, gloria sit Deo,
Pro tam benigno munere filii:
Coeleste totum gaudet agmen:
Iamque novos modulatur hymnos.
Sane gloria coeli
Non apparuit irrita.
Coelestis liquido cantus in aere
Pendet: dulcisonis arva sonant modis:
En fit mitior aura
Brumae: ver redit aureum.
Lux lucis, patrii splendor honoris, et
Verus iustiriae Sol micat. hic Deus
Patris filius alti
E coelo venit: et tegi
Humanis placidus sustinet artubus.
Fit virgo genitrix, et fit homo Deus:
Nato diva potestas,
Foetae virginitas manet.
Mirum foedus, et o mirus amor! Deus
Natus ius homini dat tibi coelicum:
Membris induit hic te,
Ut sit perpetuo tuus.
Infans ille tuo nomine parvulus
Vagit: nec veritus pauperiem pati,
Ad praesepe bovile,
Obscura recubat casa.
Lectus non ebur est, culcitra non tapes:
Foenum lectulus est, culcitra cannabis:
Sunt praesepia cunae:
Nudum fasciolae tegunt.
O ingens bonitas! o miseratio!
Quid tantum miseri, quid sumus improbi,
Quorum tot mala causa,
Tot casus miseros feras?
Fas HENRICE, Deo reddere gratias:
Festis hoc meritum pangere laudibus:
Adis, carmine laeto
Nos cantabimus invicem.
In cantu celebri laus sonet illius:
Immortalis honos, gloria, laus, decus
Trino numini, et uni
Seclis personet omnibus.
Sortisque, mortisque horrificas minas
Ridete securi: sub umbra
Tuti erimus domini potentis.
Adite, Salve, dicite, IESULE:
Regum, et deorum maxime, et eptime:
Sis o bonus, sis o benignus
Rex, et homo, Deus; et redemptor.
Aeternis colubri proteret ictibus:
Prisca labe piata,
Pacatoque deo patre.
Quo nascente Salus ipsa rensascitur:
Priscae iustitiae gloria redditur:
Pax, et sancta voluptas
In terras iterum redit.
Testes aligeri conveniunt chori:
Qui pastoribus haec gaudia dum ferunt:
Sacris cantibus auras
Complent undique lucidas.
Sacram vos pueri dicite naeniam:
Infantisque Dei plaudite cunulis:
Christo hominique, Deoque.
Laudum solvite munera.
Hic bellum lacrymosum, hic miseram famem,
Pestemque a patriae finibus, in feros
Moscos, et Saracenos
Sancta motus aget prece.
Stramen haud horrens rigidum, casamque
Vimine textam.
IESUS hic Iesus Deus est homoque:
Vi Deus, forma puer: is caducos
Carne mortali, sine labe, natus
Induit artus.
Fas io laetos resondre cantus:
Fas Deum festa celebrare laude:
Da mihi plectrum, sociaque plectro,
CAROLE, carmen.
Qui prior mundo, prior est et aevo;
Rex potens coeli, maris, atque terrae;
Fit tui frater generis, tuaeque
Portio carnis.
Quid Sathan, quid mors mihi trux nocebit?
TUDeUs LUX es Mea; tu potestas;
Tu salus, et spes mea certa: nilte
Triste recepto.
Nec potes, nec vis mihi opem negare:
Eminus quam fers miseris benignus:
Aspicis iustos, et in omne tutos
Protegis aevum.
Eia laetantes animis feramus
Osculum cunis lepidum tenellis:
Eia nunc grates humiles agamus
Supplice voce.
Prosperet meos labores
Gratiae fauor tuae.
Tu novo tu nunc in anno
Tu refinge coelitus,
Spiritus aura sacrati,
Cor novum, sensus novos:
Omne quo tibi per oevum
Grata dicam, grata agam.
A gressibus fax numinis aurea.
Per mortis atrae mille pericula,
Utcunque praecedet, sequendum:
Ire animis decet huc paratos.
Amor, Fides, Spes nos comitabitur:
Spes mentis est lux, grataque numini:
Fides Dei nato perennis
Gloria: dulcis Amor pusillis.
Portemus illuc munera supplices;
Castas preces, et vota fidelia:
Genuque flexo dulce sacrum
Mentis alacriter offeramus.
Omnis sonet vox: Gloria sit Deo;
Terrasque firmet pax venerabilis:
Pacata sit mens, et voluntas
Prompta videre Dei favorem.
Primo, deposui venena labis.
Sit o gratia sit tibi Creator:
Terrarum DEUS artifex, polique:
Qui me de tenui luto creatum
Donasti ratione: vimque mentis
Afflasti sapientis integellam:
Et me nunc patria benignitate
Seruas, ducis, alis, regis, tueris.
Fac te pectore diligam fideli:
Te noscam, te et amem, tibi perennes
Laudes carminibus meis frequentem.
Sit et gratia sit tibi Redemptor:
Humanos miserate CHRISTE casus:
Qui verus deus, arbiterque mundi
Fis mortalis homo: meaque causa
Natus, tot mala, tot subis labores:
Patronusque tui benignus ultro
Causam suscipis haud bonam clientis:
Commenda prece me tua parenti:
Pacem posco tuam, meam salutem:
Quam spondes mihi, quam dabis libenter.
Sit et gratia sit tibi Sacrator;
Alme SPIRITUS, advocate mitis:
Qui me lute tua beas; et ignes
Coelesti face suscitas beatos:
Affulgesque piis; tuoque mentes
Firmas numine blandulo labantes.
Da te quaeso mihi: meosque primo
Sensus languidulos ab ungue forma:
Cordis nubila submove, metusque:
Et cor imbue gaudio superno.
Quanta o quanta, DEUS, tua est benigna
Indulgentia: casibus lot haustus,
Fortunaeque tot asperae procellis;
Tuo numine vivo: iam ter actus
Octonus mihi computatur annus.
Vitae summa brevis, fugax, caduca,
Menti spem vetat inchoare longam:
Sat vixi mihi, si tibi putabor
Sat vixisse DEUS. sequar libenter,
Quo me cunque vocas: nec obtinebit
Mund: blandus amor: beata vita
Isthaec mors erit: aetherisque foenus,
Fraus terrae: moriar, libique vivam.
Quod si me superesse vis, tuumque
Cantu nomen ad astra ferre sancto:
Hic tu (si tamen expedit roganti)
Quicquid triste, malumque sors minatur:
Sors semper cupidis iniqua votis:
Divina prohibe manu: quietem,
Pacem, laetitiam, piamque mentem,
Recti da, DEUS, et bom tenacem:
Ut laudum tibi thura, victimasque
Libem perpetuo sacras ad aras.
Tunc nondum nimia piger senecta;
Aevi curriculo mei peracto,
Coeli sidereos petam recessus:
Post haec tempora, nec diem precabor.
IIII. NON. FEBR. MDLXIX.
Cererive: sive tandem
Regnis, honoribusve,
Opibusve, liberisve:
Quae vulgus imperitum
Solet aestimare magna:
Aut si qua maior ulla
Homini data est voluptas:
Coelestis illa donum
Patris, quies laborum,
Alumna gaudiorum:
Tecum omne floret inquam
O SANITAS beata.
Tecum DEA alma, fulget
Ver dulce Gratiarum:
Mortaliumque nemo
Sine te fuit beatus,
Sine te DEA, insalubris
Salus: et inquieta
Quies: et impacata
Pax: faustitasque vitae
Infausta: amoenitasque
Inamoena; suavitasque
Insuavis: et voluptas
Haud est magis voluptas.
Sine te, DEA o serena,
Serenus inserenus,
Impurus ipse purus,
Intemperatus atque
Fit temperatus aer:
Iocus iniocundus: omnis
Insulsa salsitudo,
Incerta certitudo,
Ineptaque aptitudo.
Valentia invalens, et
Potentia impotens fit:
Audacia est inaudax.
Sine te, DEA o benigna,
Benignus est malignus
Pudicus impudicus:
Facetus infacetus:
Disertus indisertus:
Facundus infacundus:
Foecundus infoecundus:
Rudis eruditus, atque
Cordatus ipse vaecors,
Armatus est inermis.
Sine te, DEA o perita
Ars est iners, nefas fas;
Par impar: indecorum
Decorum: et aequum iniquum:
Imbelle bellum: iusque
Iniurium fit omne:
Infanda fanda: festa
Infesta, velprofana.
Sine te, DEA o decora,
Decor indecor: leporque
Illepidus omnis: atque
Deformis ipsa forma:
Et decolor color fit,
Vires et eviratae:
Inopes opes, et omnis
Fit impotens potestas.
Sine te, DEA o colenda,
Incultus ipse cultus:
Immundus ipse mundus:
Honor inhonorus: atque
Laus illaudata: fama
Infamis: incelebris
Celebritas: gloria ipsa
Ingloria: dignitasque
Indigna; nobilitasque
Ignobilis. quid aio?
Sine te, DEA o beata
(Quis credat istud?) amens
Mens hominis est: cor excors:
Sensusque sensus expers:
Inanima anima: atque pectus
Expectoratum: et ipsum
Caput incapax: simulque
Insipida vis saporis
Inodora vis odoris:
Gustusque gustus expers:
Et auris est inauris:
Invisus ipse visus:
Immotus ipse motus:
Insomnis ipse somnus:
Concordia ipsa discors.
Quid multa? vita mors est:
Laetitia ipsa lethum:
Vivumque sic cadaver
Fit homo: vel insepultum
Sine te sibi sepulcrum,
O SANITAS beata.
ET SALUS est IEHOVA.
Remedia tum primum obvia
Dextrae coepit iuvantis
Sentire corpus, pristinae
Restitutum sanitati.
Io triumpha. Coelitum
Gratiae, quis impedibit,
Accepta ne feratur et
FORTITUDO, et LAUS, SLAUSque?
Nil manus Regum validas, nec iram Tristis Averni.
IOVA sit solus MEA LAUS, decusque:
Ipse nil sannas hominum malorum,
Probra nec Ditis metuam, nec hostis Verba protervi.
O beatum NICOLEON meum! o bis
Terque felicem! cui FORTITUDO
IOVA supremus, cui LAUS supremus Ille Iehova.
Robur o mundi DEUS, o turoum
Una laus, quando premimur potentum
Virubus regum, fer opem, tuumque Exsere robur.