Infandos luctus, et lamentabile fatum
Principis antiqui: quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
O dolor, o pietas. nam quid iam fata par are,
Molirique putem? quum te quoque, maxime Princeps,
Quo neque iustitia, nec forti pectore maior,
Aut vera pietate fuit, virtuteque sancta:
Te quoque tot clarum factis ingentibus, aegro
Mors quum subtraheret nimis hei crudeliter orbi.
Sic igitur miserande iaces? ten improbae tantum
Invidit fortuna tuis? ne victor ad oras,
Post varios casus, post tot discrimina belli,
Sublimis spoliis hostis veherere paternas?
Non haec uxori de te promissa verendae
Discedens dederas; soboli non talia carae.
Et nunc illa quidem magno viduata marito
Integrat assiduos fletus, lamentaque crebra.
Illustres circum nati, nataeque puellae,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus: moestis immugit planctibus aulae.
Hic tuus hei reditus, expectatusque triumphus:
Haec tua magna fides. at non divine cruenta
Morte cadis: moreris sine sanguine, fine beate,
Optatoque tibi: nil in te Martius ensis,
Nil vis, nil hostis potuit furor. heu mihi quantum
Gallia praesidium, et quantum Germania perdis.
Hoc erat hoc equidem, si mens non laeva fuisset,
Sanguineo qui sic rutilavit crine cometes:
Terribiles coeli fervores, lapsaque coelo
Ignea tela, faces dirae, invisaeque figurae:
Tresque die Phoebi facies: tres nocte Dianae
Conspectae: venti, tempestatumque procellae:
Multaque praeterea veris portenta prioris:
Horrifico monitu saevam minitantia cladem.
O nimis adverso seclorum tempore Princeps
Mortuus: o utinam tantum tibi fata dedissens
Maiores in luce moras: non omnia tantam
Maestitiam [Orig: Moestitiam] prae se ferrent, miseramque ruinam.
Tu bello, tu pace bonus, tu maximus arte,
Consiliis animos sanis implere regentum.
Fortiter ac nostras poteras defendere partes.
Quae tua relligio? sancto sub pectore quantus
Doctrinae coelestis amor, legumque sacrarum?
Quae virtus, et quae constantia mentis honestae?
Qui vigor ingenii? quos tu non volvere casus,
Pro vero cultu superum, pro vocis honore
Divinae, quos non sperasti ferre labores?
Nec quicquam fractus praesentis imagine lethi.
Et nunc parta quies tibi: coelo vivit imago
Magna tui, vinclis exuta, solutaque mole
Corporis: at totum complet tua gloria mundum.
Felix morte tua, nec in haec servatus acerba
Tempora: quid nobis nisi dura pericula restant?
Nos alias hinc ad lacrimas eadem aspera lethi
Fata vocant: salve aeternum, sanctissime Princeps,
Aeternumque vale: et coelo cape gaudia laetus.
At tu, qui patriis gentem successor habenis
Excipis, haud ulli magnorum indignus avorum
Egregia virtute, PHILIPPE binominis (omnis
In te nam populi spes inclinata recumbit,
Augurio firmata bono) tu solus amari,
Tu luctus moderator eris, tu tristia damna
Compensare potes facilis moderamine regni.
Tu plebi, quodcunque fovet iam mente salutis,
Concilias: tu das rebus confidere lapsis.
In te oculos, in te ora vides coniecta tuorum
Undique: te clamant unum: tibi deditus omnis
Auspiciis favet ordo tuis; fultusque favore
Praesidioque novo; melius iam denique sentit.
Nec temere sentit: sed enim tua cognita virtus,
Et placidi mores, doctrinaque principe digna:
Tum vero studium anctae pietatis, amorque
Iustitiae, pacisque decus percrebuit almae.
Salve Heros; salve o Princeps: virtuteque macte;
Macte nova virtute; novum decus addite rebus
Afflictis: quem cura manet fulcire labantis
Imperii vires; et diae semina pacis
Propagare; sacrasque per oppida condere leges:
Et veteri populum pietate, fideque tueri
Ingredere o felix ductor; cui sceptra Deum rex
Donat: et in partem regni vocat omine fausto.
Ingredere o animis aequis: mentemque benignam
Subiectis ostende tuis: tua iura libentes
Accipimus: tuus, o hospes divine, quid optes,
Explorare labor: nos iussa capessere fas est.
Sis bonus o, felixque tuis: Deus orsa secundet,
Auguriumque suum: tu nunc eris alter ab illo:
Tu regere imperio populos assuesce paterno:
Sub te cana fides terras, et sancta revisat
Iustitia; humani generis decus; unica custos'
Imperii: sub te regnet pax optima rerum:
Pax bello melior: pacis comes alma sequatur
Libertas; faustum terris, et amabile numen.
Scis equidem (nec vana fides)genus esse deorum:
Terrarum dominos reges, proceresque potentes.
Ipse praeest regnis, hominum sator, atque deorum
Qui mare, qui terras, coeli qui sidera torquet.
Ipse Deus medio consistit in agmine divum:
Aetheria saeptus [Orig: septus] nebula; neque cernitur ulli.
Parte sed imperium natis communicat aequa:
Coelesti nato donat coelestia regna,
Cognatasque animas coelo: mortalibus idem
Immensam terram, cognataque corpora terrae
Attribuit natis: et mundi iura tenentes
Iustitia mandat gentes frenare superbas.
Ergo quod legum vinclis, ac numine verbi
Tot populi, tot regna orbis, coguntur in unum:
Non haec humanis opibus, non arte magistra
Eveniunt: Deus ipse Deus regit omnia praesens
Arbiter, et iudex: illi mortalia curae.
Ille suo lateri reges adiungit: et illos
Iustitiae iubet esse suae, legumque ministros
In terris: quos et divorum nomine dicit:
(Quippe vices obeant divinas orbe sub isto;
Sancta vel his cedat diae custodia legis)
Maiestate sua firmans: vitaeque, necisque
Constituit dominos: et bella ferocia mandat
Armata cohibere manu; defendere pacem:
Parcere subiectis, et debellare superbos.
Illi sunt, per quos coetus pater ipse gubernat
Mortales: et dat spatiosum iura per orbem.
Quod si forte fidem falsam, mentitaque sacrae
Amplificant: nova si faciunt decreta salutis
Pro libito: si iura dolis pervertere gaudent,
Admissi dubias hominum decidere lites:
Continuo vindex assistit, et ultor acerbus
Iudiciis: trutinaque severa examinat ausa
Impiae: dat meritas tandem vis improba poenas.
Primum equidem verbo reprobos Deus arguit aequus,
Si forte in melius discant componere mores:
Praecipites rerum solio mox deicit alto,
Turbine corripiens celeri: sic discere rebus
Cogit, et effrenes Stygium demittit ad Orcum.
Qualem sublimi turbatum sede Manassem,
Fulminis in morem, praelustribus exuit armis.
Qualem crudelem, contempto numine, Saulum
Excussit regnis, et dira morte necavit.
Quo magis officii sancte fas quemque [Orig: quenque] tueri
Iura sui, rerum cui cessit credita summa:
Attentisque cavere animis: ne vera fatiscat
Relligio: constetque salus, et vita piorum:
Constet honos Christi: fidei certissima constet
Norma sacrae: neu pacis honos, infractave cedat
Iustitiae censura loco: neu cedat honestas,
Et sine fraude fides, sancto comitata pudore:
Neve relaxentur scelerato frena furori.
Quare age et o princeps, ne te malus auferat error!
Error dulce malum, varium et mutabile semper,
Ne te decipiat falsa sub imagine veri:
(Quamquam cuncta mihi spondet tuus optima candor,
Naturaeque bonae vigor, et vis insita menti)
Accipe, et o animo propius cognosce sereno:
Quid ius imperii, quid regni postulet usus.
Principio pietas tibi sit sanctissima curae;
Grata Deo pietas, sacro quae dedita verbo;
Nixa fide iusta; nec spe confisa caduca;
Mente Deum sancta colit; immotoque veretur
Iudicio: vitaeque vias rimata beatae;
Divinas sequitur leges, et foedera servat.
Non illa melius quicquam videt arduus ather,
Non tellus: superis longe est gratissima virtus:
Quam Deus excolere, et cara~ magis omnibus unam,
Posthabitis aliis, iubet. Eia agite (increpat) eia
Mundani proceres; aditus reserate; foresque
Pandite caelicolum [Orig: coelicolum] regi: quem plurima circum
Gloria conspicuum numerosa per agmina tollit.
Discite iustitiam moniti, qui frena tenetis,
Discite: nec falsa Dominum pietate timete:
Errorum tenebras avertite: discite verum.
Excipite o animis laetis, et mentibus aequis
Excipite unanimes natum: hospitioque fideli
Ne tantum prohibete ducem: quin tollite, ferte
Ferte humeris, rapite oscula, nectite colla; parati
Ad nutum famulas regi submittere mentes,
Laetitia, mistoque metu: vos numine sancto
Vos tueor, vos curo, malis vos denique servo.
Haec vera est pietas: hac itur ad astra: verendi
Sic oculos licitum, sic numinis ora tueri:
Sic divos fieri, sic divum nomen habere.
Sic rex Assyriae, superum, sibi redditus, hostis:
Quum, praesente Dei gnato, videt omine certo,
Illaesos torpente viros evadere flamma:
Gentiles abolet cultus: et turpia sacris
Monstra deum vero zelo detrudit ab eris:
Edictoque vetat blasphemae iurgia linguae.
Sic Constantinus Caesar, belloque, togaque
Magnus, et imperio: sic et Theodosius alter,
Doctrina nulli, nulli virtute secundus:
Egregiusque Valentinus, quo iustior alter,
Nec pietate fuit, nec bello maior, et armis;
Custodes legum sancti, tria fulmina Martis:
Magnanimo nomen tutati pectore Christi:
Impia suppliciis sacra suppressere cruentis,
Quid loquar Hebraeae vos incluta [Orig: inclyta] sidera gentis?
Te Iosephe Phari Dominum, te sancte Davide,
Egregium coeli vatem, regemque potentem?
Quid fidum Iosuam, caput insuperabile bello?
Quem Sol pugnantem coelo miratus aperto
Obstupuit: cuius trepidarunt caedibus arva:
Et mutata suos requierunt flumina cursus.
Nec minor his pietate fuit Iosaphatus, et Asa
Ambo iustitiae cultores, numinis ambo,
Et pater, et soboles. nec te divine tacebo
Iosia: nec te victorem maxime fati
Achaside, regnis pariter, populisque potentem.
Vos tamen o proceres melior fortuna secuta est:
Hinc partus virtutis honos, hinc commoda vitae.
Vos o felices reges, vos sceptra secundis
Perpetuo fatis tenuistis, et omine laeto.
Scilicet officio stat honos suus: et sua restant
Praemia virtuti: pax, et victoria coelo
Fortunata pios manet, aeternumque manebit.
At pereunt contra, fatisque feruntur iniquis
Spretores superum: nec habet fortuna regressum
Improba. nimirum pauci sine caede sub umbras
Descendunt reges, et sicca morte Tyranni.
Qualis subversus recidivi turbine ponti
Infelix Pharao, magna pereunte virum vi,
Singultantem animam letho reiecit in undas.
Qualis Ieroboas, et caedibus asper Achabus,
Qualis Athaliades, regesque Samaridos orae;
Turbati solio, spoliati divite regno:
Occiderunt cuncti poenis a stirpe cruentis:
Quum falso peragi curarent munia templi:
Foedarentque deis sacras mendacibus aras.
Nemo adeo laesit superos impune beatos,
Afflixitve pios: sanctos exscindere coetus
Quotquot conati reges: et sacra nefanda,
Errorum servi, falsas coluere per aras:
Semper adhuc iustam senserunt numinis iram:
Laesaque quid faceret pietas, didicere dolentes.
Oderunt reprobos, et poenis tristibus urgent
Dii superi; parili pensantes crimina lance.
Quare te merito praesentia secula laudant
Dive PHILIPPE tuo: quem patris splendida virtus
WOLFGANGI (quo nullus erat metuentior alter
Numinis, et sanctae pietatis idoneus auctor)
Exacuit, firmatque fide: ne sacra frequentes
Impia pontificum, cultusque sequare profanos:
Nulla lege Dei, nullo pietatis honore.
Iudiciis hominum non est confidere tutum
Tu pares superis potius, Christoque vocanti:
Quam summis terrae Dominis, Latioque Baali.
Macte rudimentis Princeps: te maximus ille
Caelicolum [Orig: Coelicolum] rector, sancte qui nostra tuetur
Praesidia, imperio donat cum pace regendo.
Perge Heros, coepto (rogo) neu desiste labori:
Perge Dei laudes veras, cultusque tuendo;
(Quod facis) aeternae famae decus omne mereri.
Hanc tenuit tuus ipse parens, hanc ipse teneto:
Et patria maneant in relligione nepotes.
Sed quia nec Christi proferri nomen in orbe;
Nec doctrina potest coelo delapsa doceri:
Si desint homines sacra super arte periti:
Qui populis tradant iura intemerata salutis:
Tu ludos defende sacros; quibus imbibit artes
Ingenuas, linguasque bonas conspecta iuventus:
Quarum praesidio communis vita carere,
Relligioque nequit: nec stat Res publica firmo
Foedere: nec longum pietas perdurat in aevum.
Ducat in exemplum Patris te fervida virtus
Magnanimi: qui sincerae pietatis amore
Instituit ludos: quibus augustissima coeli
Plantatur sine labe fides, cultusque Deorum
Innocuus, legumque viget veneranda potestas.
Qua laudes, qua voce tuas, sanctissime Princeps,
O decus, o requies Musarum nobilis, aequem?
Quas tibi non grates, quos non debemus honores?
Fortunate Pater, tibi nos debere fatemur
Pectoribus gratis: te longo grata sonabit
Posteritas aevo: nec vates promptius ulli,
Quam tibi, sudabunt: pietas tua sancta, fidesque
Materiam laudis, virtus dum stabit, habebunt.
Tu quoque iam patriis regnis datus optimus haeres,
Inclute [Orig: Inclyte] Dux, patrias laudes sectare: fovere
Praeclaras artes, et quae, Pater otia Musis
Condidit, invicto tutari perge favore.
Quos hinc (Dii) fructus, quae mox assurgere cernes
Imperii incrementa tui? quae laudis habebis
Praemia, quam nunquam veniens oblitteret aetas.
Ergo quando suo Christi res constat honore
Publica: quae tibi nunc sit prima, sit ultima cura:
Iustitiae tandem tibi cura sit alter a sanctae.
Quae Dea lance pari cuivis sua reddit: et uno,
Quem gerit, insontes tegit, et premit ense rebelles:
Quam nec praelustri formosus Lucifer ortu
Exsuperat, nec Sol coelo nitidissimus alto.
Iusta Deus mens est, iustus sine crimine iudex,
Et scelerum vindex, et compensator honesti;
Sanctarum custos legum: bonus ordinis auctor:
Sic mundi proceres, quibus est mandata potestas,
Iustitiae, legumque iubet custode teneri:
Usque adeone dolis temeratis iura, fidemque,
Ancipites hominum iussi componere lites?
Et sontes, reprobosque dolosa lege fovetis?
Quin inopum causas cognoscite mentibus aequis,
Orborumque pios questus: pressosque superbo
Imperio asserite, et rectos absolvite causa.
Talis Aristidem patriis praefecit habenis
Iustitiae cultura sacrae, legumque bonarum.
Talis et Augusto pacatum subdidit orbem:
Talis Alexandro peperit decus omne Severo.
Sic tu iustitiae, princeps mitissime, sanctae
Cultor eris: clemens iustis, et sontibus atrox:
Iura ministrabis sapienter civibus aequa:
Ne vi succumbant tenues, aut fraude potentum
Ne patere, iniustis miseros qui litibus urgent:
Et victi vero, nolunt absistere falso:
Divinas leges exosi, iuraque sancta.
Quod si quando rei tractanda negotia magna
Ardua; quae patriae spectant, populique salutem:
Utere consilio prudentum Dive virorum:
Quorum certa fides, quorum sapientia nota est.
Nec quicquam inconsultus agas: sanctissima res est
Consilium: nemo sapit ex se singula solus.
Larga manus placidos, et munificentia reges
Commendat: sua cuique suo quae praemia confers
Ex merito: quorum vel duro cognita Marte
Gloria; vel studiis innotuit ardua virtus.
Sic Stagyrae, magnis donis effecit, alumnum
Rex Macedum: pretium sic immortale Maroni
Reddidit Augustus, genium miratus, et artem.
Non absit morum moderatio sancta bonorum;
Optima consilii moderatrix: mentis alumna:
Virtutum nutrix: casti comes alma pudoris.
Sit procul a regnis dulcedine foeta voluptas:
Sit procul ebrietas, vitiorum mater, et altrix:
Blandaque luxuries, et perniciosa libido.
Sit procul ambitio, tetroque superbia fastu:
Lis furiale malum, et belli discordia nutrix.
Praecipue pax alma, tuo pax floreat orbe
Aurea: nulla salus bello: pax una triumphis
Innumeris potior: quam laetis circumit alis
Sancta fides, pudor, et libertas, optima rerum.
Ne sis difficilis (scio te non esse) feroxque:
Sed placidus, facilisque parens, veniaeque paratus;
Ingenio mitis: valeat plus viribus aequum:
Armaque subiaceant bonitati fortia miti:
Fortunae genitrix bonitas, placidaeque quietis.
Ius, aequumque bonum vigeat: terrasque benigne
Recreet, in morem roris; qui, Sole calente,
Floriduli reficit languentes ruris honores.
Sunt aliquid populi favor, et pia vota, precesque:
Quem vincire tibi meritis, et amore paterno
Dive velis: siquidem pater est quasi publicus orbis
Subiecti princeps: animata Tonantis imago
Aetherii; celso posita est cui regia coelo.
Cunctorum pater ille; benignus, et aequus in omnes:
Nulli crudelis: nulli regnator amarus.
Haec sunt, quae nostra liceat te voce monere,
Inclute [Orig: Inclyte] Dux, patriae rector: cui tradita nuper
Imperii, post fata patris custodia cessit.
Quae si clementi modo (quod facis) accipis aure:
Si gentis tibi certa salus; si commoda curae
Publica; nec tua laus, nec te tua commoda fallunt:
Non metus, officio ne te certasse priorem
Paeniteat [Orig: Poeniteat] : sunt et promptissima pectora genti:
Et bene apud memores tanti stat gratia facti:
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.
Quam Deus obtulerit, studio praestare fideli
Demensi: humanaeque tueri commoda vitae.
Felix o igitur felix Res publica: munus
In qua rex populusque suum facit: imperat aequa
Lege magistratus: iussos et sponte labores
Exequitur populus, spartamque exornat adeptam.
Nempe aures audire potens, oculosque videre
Sic iubet ipse Deus, coeli qui iura gubernat:
Ille Duces regnare facit, parereque gentes.
Sed non una datur vita sors omnibus: artes
Exercet varias humana industria: cuique
Contigit augendum divina sorte talentum.
Sic ego nec Martis sum natus ad arma cruenti:
Artes nec doctus vitae exercere profanas:
Ingenium cupidum doctrinae, et carminis usum
Sors mihi coelestis dedit: hic labor, haec mea cura est
Ius, artesque bonas vera ratione docere:
Aut superum laudes canere, aut praeconia regum:
Et memorem factis illustribus addere famam:
Hae mihi erunt artes, haec summa, et meta laborum.
Testatur labor hoc meus, et levidensis opella:
Quae nunc in lucem prodit, coelestibus aequis,
Auspicio vulgata meo: nam carmine vitam
Et laudes, rerumque notavi illustria gesta
Heroum summorum, Augustorumque potentum:
Quos penes imperii Romani summa potestas
Per tot secla fuit: sunt hic sua praemia laudi,
Sunt vitio: nihil hic fictum: sunt omnia vera.
Scilicet hoc opus, o Romani maxime rector
Imperii specie exiguum, parvumque labore,
Qua fas est, humili mentis pietate, fideque
Submissa, natis illustribus offero: sacrum
Dedico; Caesareoque tuendum mitto favori.
Dignum opus excelsi divina principis arte:
Cui populos, regnique Deus commisit habenas,
Orbe sub immenso: veterum monumenta virorum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
Mores, et studia, et laudes, et praelia nosse.
Sic o sic divine AUGUSTE, et maxime mundi
Arbiter, immenso maior virtutibus orbe,
Quem regis: o Patriae Pater, et spes unica nostri:
Adsis o divine favens: vultuque benigno
Aspice, quae ferimus, tenui munuscula cultu:
Da facilem cursum, atque audacibus annue coeptis [(transcriber); sic: caeptis] .
Non ego divitias, non auri munera capto,
Fallaces imitata hamos: sat dives habebor,
Sat felix (contenta suo namque optima vita est)
Si mihi contigerit placatum numen habere
Caesareum: vultuque capi mea dona sereno.
Quod si doctrinae titulos, et nomen honoris
(Argumentum ingens facti) te dante reportem:
Amplius haud voti deerit pars debita nostri.
Aude magnanime o Caesar (sic Caesare dignum est,
Praemia virtuti crescenti iusta referre)
Aude iam contemnere opes: et te quoque dignum
Finge Deo: rebusque veni non asper egenis.
Annue conanti per laudes ire tuorum,
Perque tuas: tibi, quicquid id est, datur omne laboris:
A te principium, tibi desinet: accipe nutu
Carmina coepta tuo, vultuque tuere sereno:
Quae sacra coniugii, et sanctos celebrant hymenaeos.
Sic longum vobis certet victura per aevum
Gloria: sic laetos innoxia vita per annos
Floreat: et tarda fessis, viridique senecta,
Sede pia tandem maneat locus aetheris alti.
Vix aurora novo coelum rubefecerat ortu;
Extuleratque diem inundo, stellasque fugarat:
Iamque novo plausu montes, et celsa fremebant
Atria; qua laetis Neopyrgum fertile campis
Adiacet, et rapidis fluit auctior amnibus Ister.
Forte ego tum primi sublimina Solis, et ortus
Solus ad Istrinas tacitis secessibus undas
Errabam; laudesque animo meditabar avitas;
Et genus, et proavos sponsi, et nova foedera amantum;
Felicisque tori bona signa, et gaudia laeta.
Quum subito (ecce) novem divis comitatus Apollo
Obvius ante oculos sese mihi lauriger offert:
Os, oculosque gerens, vultumque habitumque deorum:
Arcum humeris flexum gestans, pictamque pharetra,
Auratamque manu cytharam, praeacutaque tela.
Aurea caesaries olli, lumenque iuventae
Purpureum emicuit vernantis: et aurea palla
Ex humeris demissa pedes defluxit ad imos.
Par etiam Musis splendor, decor omnibus idem
Affuit: auratis velatae vestibus omnes:
Omnibus ex humeris cytharae: par omnibus aetas:
Par color, et facies, et gestus corporis idem:
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
Spirabant: laurusque comas Phoebea tegebat.
Ibant, implicitaeque manus, ac pectora nudae;
Laetitiam prae sae choreis, plausuque ferebant.
Iamque coarctarant faciles ter in ordine gyros:
Quum Phoebus gressu propior vestigia torquens;
Talibus affatur dictis, seque obtulit ultro:
Exoptata diu lux tandem surgit Olympo:
Qua thalamus Dux rite novos init inclutus [Orig: inclytus] Annae.
Principis: auspiciisque bonis hymeneia ducit,
Caesarea prognatus uterque propagine coniux:
Plaudere iam tempus, iam dulces pangere cantus:
Grataque patrono testari vota benigno:
Quem penes Aonidum spes, et tutela sororum.
Tuque adeo cultor nostri (meque indice signat)
Mollia qui tenui pede carmina ludere gaudes,
Viribus apta tuis: Phoebo duce, et auspice Phoebo,
Heroa tandem grave carmen voce sonabis.
Tu facti, tu testis eris: tu singula verba
Excipies tabulis signata fidelibus: olim
Quae Princeps legat ipse tuus; vultuque benigno
Comprobet, ingenuum non aversatus honorem.
Vix ea dicta, de hinc molli progressus in herba,
Sylvestrem quaerens Zephyris motantibus umbram:
Arbore sub patula residet: qua flumina circum
Frigora dant rami, varios humus humida flores.
Tum pater alloquitur Divas, ac talia mandar.
Pandite nunc Helicona Deae, cantusque movete:
Coniunctae studio, atque animis concordibus omnes,
Consulite in medium, et iussos urgete labores:
Et decet, et fas est, virtuti expendere honores
Promeritos: thalamosque novos ornare decenti
Munere: quod veniens haud umquam obliteret aetas.
Incipe tu prior, o, Musarum maxima, Clio;
Incipe, et a prima dic stirpis origine priscae;
Qui reges, qui gentis honos, quae tempora rerum:
Quis patriae antiquae fuerit status, et quibus olim
Floruerit terra alma viris; quibus arserit armis.
Tu memorare potes: series longissima rerum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis
Nota tibi longis annis: tibi maxima rerum
Verborumque fides: neque fallax ante reperta es.
Sic ait, et parent dictis Heliconis alumnae:
Accingunt se omnes operi, incumbuntque labori.
Pars calamos inflare leves, pars dicere versus:
Pars nervos pulsare, et iungere carmina nervis.
Tum sic pauca refert: tuus est, o Phoebe, quid optes,
Explorare labor: me iussa capessere fas est.
Quamquam si prima repetens ab origine pergam;
Et vacet annales priscae recludere gentis:
Ante diem clauso componet vesper Olympo.
Sed tamen experiar res ordine pandere gestas
Antiquae sobolis, praeclaraque facta parentum.
Verum summa sequar tantum fastigia rerum.
Dixit, et Historiae longum et sine fine volumen,
Murice vestitum pretioso, et nobile gemmis,
Explicuit gremio; matris spectabile donum
Mnemosynes; quo principiis signarat ab aevi
Fortia facta patrum; seclisque aeterna futuris
Intulerat; regumque genus, clarosque triumphos:
Quae seros olim deceat meminisse nepotes.
Hoc posito, memori percurrens voce tabellas;
Talia iucundas Clio cantavit ad auras.
Principio (neque enim priscae cunabula gentis
Longius a gemino, quod dicitur, ordiar ovo)
Sponsus avis, atavisque potens, et laude parentum;
Illustri satus est Boiorum sanguine regum:
Magnanimi quondam qui stirpe TUISCONIS orti;
Praestantes animis reges, et fortibus ausis;
Fortia ducentes invicto praelia Marte;
Sub iuga miserunt urbes, populosque feroces:
Fundantesque rudi mores, et moenia genti;
Imperium terris aequarunt, nomen OLympo.
Gens vetus illa quidem, et totum celebrata per orbem;
Dives opum, belloque potens, et clara triumphis:
Indigena, haud alia ducens primordia gente;
Sed gremio producta suo, coeloque paterno:
Quam prior Alcides ALEMANNUS, et alter ab illo
BOIUS (auditis si quicquam credimus) olim
Fundavit; patrio qui dictos nomine campos
Cum populis, Boios a se cognomine dixit.
Sed non prima fuit Boiorum haec patria: sed quae
Saltibus Hercinii nemoris latet undique clausa:
Fertilis uberibus terris: quamque aspicit extra
Solis ad occasum, fluviorum maximus Ister:
Unde loci priscum signat Boiemia nomen:
Quamvis mutatis cultoribus: hic caput orae
Boius auspiciis statuit felicibus urbem:
A cuius Boiobinum quoque nomine dicta est.
Tandem extra Herciniam delati sedibus oram;
Finitimas coluere plagas: qua labitur intra
Fecundis [Orig: Foecundis] Alemannus aquis, et Noricus Ister?
Quaque vides septem labens Rhedonesse Triones.
Hae Boiis propriae sedes, hinc CAROLUS ortus
Maximus antiquo Boiorum fanguine Caesar:
PIPINUSque pater, fama super aethera notus:
Hinc avus insignis spoliis MARTELLUS opimis:
Hinc THEodo Magnus, genus a quo principe Boium,
Sed quid ego haec tandem nequicquam antiqua revolve?
Quidve moror? factis animus propioribus instat
Herorum; claro Boium qui sanguine creti;
Egregiis totum complerunt laudibus orbem:
Quorum certa domus constas, certique penates.
Primus in his Boiae gentis pater, et novus auctor;
Francigena (ut perhibent) LUItholdus Caesare cretus,
Fervidus ingeni: clypeoque insigne paternum
Aureus, et vasto leo cernuus oris hiatu,
Emicat; Herculeae monimentum laudis avitum.
Ille ferox animis, et vinci nescius armis;
Militiam, et grave Martis opus tractare ferendo
Gaudet: et agmen agens equitum, peditumque catervas;
Indomitis infert Ugris lacrimabile bellum:
Caesareas acies, cognataque castra secutus.
Non hic terga fugae, sed apertae pectora pugna
Praebuit; et saevo magna vi restitit hosti:
Asseruitque decus patriae discrimine longo.
Donec tandem hosti pugna congressus iniqua;
Qua Boiis acres Anasis disterminat Hunnos;
Cum Ducibus magnis, populoque, et milite fesso
Occidit, adverso (miserabile) saucius ictu:
Reddidit et patriae fuso cum sanguine vitam.
Filius hinc capit ARNOLphus moderamina rerum:
Fortis, et invictus bello: quem iustus in Ugros
Fert dolor; et meritas stimulis haud mollibus iras
Excitat, amissi bello iactura parentis,
Communisque salus patriae: scit Noricus Oenus,
Magnanimi quid tunc Mars Principis egerit illic,
Quotque neci dederit; quot victos strage cruenta,
Ense suo factos calcarit victor acervos.
Obruta mole sua quum corpora dira iacerent,
Perfusam multo caesorum sanguine terram
Immaduisse ferunt, et rura natasse cruore.
Non aliter quam quum nivibus de monte solutis,
Vere tepente, madet tellus pluvialibus undis.
Ipse Deo votum sacrat immortale per aras
Victor, et indicit leges ac foedera victis
Pacis, et aeternam rebus, belloque quiete.
Nec virtute minor Patre Filius, arteque belli,
Nominis eiusdem: sed regni viribus impar:
Pro quo magnanimo dum dimicat acriter hosti
Marte ferox, quamquam nec diis, nec viribus aequi
Congressus (quid non mortalia pectora cogit.
Ambitio levis, et regnandi caeca libido?)
Inicit et medium sese moriturus in agmen:
Praecipiti prolapsus equo, telisque cruentis
Confixus, multo vitam cum sanguine fundit.
Post hunc conspicuus longe fulgentibus armis,
Spe regni profugus flagrans BERCHtholdus aviti.
Hunnorum socia arma rogat: sociosque fideles
Exposcit castris; et foedera mutua iungit.
Non illo melius quisquam certamina Martis
Novit: seu magnae faciem componere pugnae,
Adversisque feras acies committere signis:
Seu posito validae libeat munimine fossae
Metari castra, et tutos ad bella receptus.
Quas Licus hic strages vidit? quot vortice mersit
Corpora turbineo iuvenilia decolor amnis?
Sic ubi Neptunus tridentiger ora relaxat
Fluminibus, motuque vias recludit aquarum:
Per sata, perque vias magni ruit aequoris unda;
Involuitque rapax arbusta; trahitque rotatas
Vorticibus sylvas, pecudesque, virosque, domosque:
Nec iam terra magis, sed pars maris undique longi
Cernitur, et latus subitarum campus aquarum.
At BABO sorte sua contentus; amansque quietis
Securae, pacis tenuit solertius artes:
Consilio, eloquioque potens, iurisque minister:
Caesareum emeruit placida virtute favorem.
Idem animus, studiumque fuit, quoad vixit, OTHONI:
Cuius in ingenio virtutis imago paternae,
Et mentis decor, et studium probitatis, et aequi
Emicat, et cultae suavis facundia linguae.
Filius haud minor his cognominis arte togata
Alter OTHO. sed utroque feris praestantior armis
Tertius; et nulli virtute indignus avorum:
Signa Palaestinis circumfert victor in oris
Fortia: Gotfridi regis pia castra secutus:
(Iuliacae pater hic est stirpis, et ultimus auctor;
A quo nunc Sponsae diffunditur et domus, et gens)
Mille viros patriis secum qui ducit ab oris
Fervidus, ingentes populos, opulentaque regnis
Castra sibi iungens; magna comitante virum vi
Heroum, Guelfo cum principe namque profectus
Per loca Charionum, Moesos adit: inde per agros
Bistonios, veterum repetit Byzantia Thracum
Moenia: Graiugenaeque superba Caesaris aula
Exceptus, petit auxilium, et nova foedera iungit.
Moxque Propontiacas cum classe profectus ad urbes;
Nomen ubi Ponto, Phryxi soror, induit Helle:
Nicaeas capit, Ascanius quas alluit, arces
Spumifer; et Cydni divisam flumine Tarsum:
Antiochique domos, et moenia Heraclea:
Qua ferus Alcides canis olim colla trifaucis
Ex Acheronte imo superas eduxit ad auras.
Inde Saracenos Asiae passim expulit ora,
Praefecitque Duces alios: hinc fortia tandem
Occupat infestis Solymorum moenia signis;
Divitis et Syriae campos, Iudaeaque regna:
Quae multos annos tandem florentia forti
Imperio, et placida Solymus rex pace gubernat.
Post hos Quartus OTHO, pietatis idoneus auctor;
Fana sacrat passim superis; et sumptibus auget;
Pacis amans, custos legum optimus. Ortus ab illo
Quintus OTHO, magni nomen virtutibus aequans;
Caesaris egregius Friderici signifer, asper
Cladibus, et magnis spectatus saepe periclis:
Caesareas ferro tutatur vindice partes:
Victoresque ostentat equos, qua spumeus undis
Sollicitis Athesis fertur, sub rupibus arctis.
Nec longum in medio tempus, subito arma retractat
Marte potens, magnoque gerens pro Caesare bellum,
Agmen agens magnum, magnique ipse agminis instar;
Vix dum victrices aquilas, augustaque signa
Explicat: et patrios fines transgressus, et Alpes;
Insubrium saevis premit, et circumsonat armis
Moenia, et aequa solo tandem fumantia ponit.
Tunc quoque ferre iugum, et victos parere coegit
Fallaces Graium populos: qua turbidus auro
Abdua, et irriguis uber fluit Ollius undis:
Colla Ravernatis frenans capitosa tyranni.
At Caesar, meriti tanti non immemor umquam,
Pristina Boiorum, proscripto, regna, Superbo,
Pro meritis reddit, titulisque illustribus auget.
Nec regno indecorem sese, nec laudis avitae
Degenerem primis LUDOVICUS praebuit annis:
Iustitia dubium, validisne potentior armis,
Et virtute potens, et maiestate verendus,
Auxit opes regni patrii; sortitus honorem,
Caesare dante, novum: primusque palatia Rheni
Celsa tenens; Sacri meruit Septemvir haberi
Imperii, cuius gerit orbem vindice dextra:
Unde Palatini Comitis stirps nobilis orta est.
Sed neque tunc patriis contentus filius arvis
Sextus OTHO, regni vires, et robora magni
Promovet: et iuris cultor studiosus, et aequi
Iustitiae fundat populos, et legibus urbes:
Provehit et patria sacras tellure Camenas [Orig: Camoenas] :
Haud umquam bello partes sectatus iniquas.
Nec te carminibus nostri LUDOvice tacebo:
Cui nomen finxit gravitas augusta Severi.
Tu legum, tu iuris amans, placidaeque quietis,
Aurea tranquillae curasti commoda pacis:
Imperii patriis adiungens finibus urbes:
Quas inter Lavinga fuit, clarissima Magno
Alberto, qui sub te principe floruit olim.
Tu longe ante alios reges mitissimus omnes
Placasti fera corda Ducum, civilia bella
Consilio, doctaeque premens dulcedine linguae.
Quae tua magna fides, et quae prudentia mentis;
Quae fuerit culti facundia sensimus oris:
Quum fremeret magno discors Germania motu:
(Scilicet imperii solio sine rege vacante)
Sola tuis potuit quae tunc mitescere verbis.
Auspiciis tunc sceptra tuis augusta capessit.
Rudolphus, clarus fama, et felicibus armis:
Austriaci genus a quo reges nobile ducunt.
Pro meritis ergo tantis tibi filia magni
Caesaris in thalamos Mechthyldis ducitur uxor,
Laeta Deum partu, centum complexa nepotes,
Magnanimos omnes reges, regumque parentes,
Illustresque Duces: qui sanguine nomen in astra
Evexere tuum: quorumque a stirpe nepotes
Sub pedibus videre suis regnae omnia verti.
Inde Palatinae gentis pater ortus, et auctor
RUDOLPHUS, florens opibus, virtute decorus,
Princeps imperii Septemvir: et alter ab illo
Magnanimus Caesar LUDOvicus nomine Quartus,
Flos veterum, virtusque virum, laus maxima gentis
Boiaricae, bello fortunatissimus heros:
A quo Boiariae procerum nova manat origo.
Sic utrumque genus scindit se sanguine ab uno.
Filius extincto patri succedit ADOLPHUS;
Pacis, quam belli studiosior: isque relinquit
RUPERTUM, fama celebrem pietatis, ADOLphum.
Ille fide magnus, nulli virtute secundus,
Atria munificus Musis augusta beatis
Myrtiferos Nicri celebris sacravit ad amnes:
Artibus ingenuis quibus emollita iuventus,
Moribus et vitae sanctis, coalesceret; altas
Mox animi dotes magnum sparsura per orbem.
Quin etiam bello felix, ad vimque paratus;
Fortibus imperii vires tutatus in armis;
Aeternum mansura dedit monumenta per aevum.
Testis eris Nicer, humentum generator aquarum:
Testis Rhene pater; Nemetum sub valle patenti
Felices Cerere, et Baccho qua perluis agros.
Sed quo te memorem, Caesar ter maxime, versu
RUPERTE, o secli decus admirabile nostri?
Quove tuas celebrem laudes, et splendida facta
Carmine? tu virtutis amans, et cultor honesti,
Iustitiae vindex, et relligionis amator,
Otia fecisti patriis gratissima terris.
Et tu doctus eras, et doctas natus ad artes:
Et sacras magnis augebas sumptibus artes:
Templa Deo, doctisque sacrans collegia Musis.
Quid? quod et adverso virtus tua cognita Marte
Eminet? et fama totum vulgata per orbem
Gloria purpureis liquidum secat aethera pennis,
Sidere nobilior Veneris, Lunaque nitenti.
Hinc STEPhanus patriae Dux artis plenus, avitas,
Auxit opes Pontis gemini, dotalibus arvis:
Aetherio Vogesus superat qua vertice nubes
Arduus: Et prono celer amne Mosella per imas
(Gens vetus Obrincam vocat, orae nomen adhaesit)
Quaerit iter valles, et Rheni conditur alveo.
Armis terra potens, et agris, opibusque virisque:
Argentique scatens venis, fulvique metalli.
At LUdovicus, equum domitor, Mavortia proles,
Quem neque vi cuiquam fas est, nec sternere fraude,
Caesarei vindex decoris, comitatus Achille
Teutonico, glomerat bello agmina, et instruit armis:
Et primam ante aciem densa inter tela moratur.
Proximus huic, pietatis amans, pacisque serenae
Cultor, ALEXANDER, Syriae loca sancta beatae,
Felicesque petit Solymos, Iudaeaque regna:
Iordanes qua Peneades declivibus undis,
Palmiferos inter colles, et Pallade foetos,
Labitur; hic ortus, hic incunabula vidit
Christe tuos, Moriaeque crucem sub monte sacratam:
Et fortunati contermina templa sepulcri.
Hinc patri LUDOVICE subis, qui Marte togaque
Praecipuus, belli socium se Carole praebens,
Iunxit opes, viresque tibi, Gallumque ferocem,
Traiecti ad vada laeta repressit, et excuit armis:
Rettulit et magno claros ex hoste triumphos.
Sancta sub hoc pietas Duce, relligioque Deorum
Erexit caput, et priscum affectavit honorem.
Morte patris tandem, sed adhuc puerilibus annis,
Imperii, summa virtute, potitur habenis
WOLFGANGUS; quo non maior pietate, vel armi
Consiliove fuit, secli prudentia nostri,
Musarum Columen; verae pietatis asylum:
Fortiter asseruit celsae quam robore mentis
Invicto: Multum ille et vi tentatus, et asta
Hostili, saevisque dolis: in utrumque paratus,
Pro cultu superum, pro relligionis honore,
Seu pugnare armis, seu certae occumbere morti.
Quin etiam Aoniis duo condidit atria Musis,
Cis Rheni colles, sedemve binominis Istri:
Aeternum famae monumentum [Orig: monimentum] , aevique perennis.
Salve sancte parens, Princeps ter maxime salve:
Salve iterum atque iterum salve: te gratia coelo,
Pro meritis tantis, et pro pietate fideli,
Certa manet: tibi posteritas se devovet omnis
In laudes operosa tuas, laudesque tuorum.
Tu requiem Musis, patriae tu commoda magnae
Concilias: tu das placidos ediscere mores,
Doctrinaeque facis nos, virtutisque potentes.
Fortunate parens: ergo tua fama manebit
Incluta [Orig: Inclyta] , supremum coeli ventura sub axem:
Hinc vatum calamos, et marmora longa fatigas.
Quem celebrant Musae, vivet; dum sidera caelum [Orig: coelum] ,
Dum vehit amnis aquas, dum cultus gramina campus.
Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes
Sponte tuas cupiant, et tristia condere bella,
Gallia quae vidit bellax, et Pannonis ora)
Vix humili possum tua carmine facta sonare,
Virtutesque tuas: si quis tamen haec quoque, si quis
Captus amore leget, te nostrae Dive Camenae [Orig: Camoenae] ,
Te vox nostra canet: nec Phoebo gratior ulla est,
Quam tua quae celebrat magno pede nomina Musa.
Editus hoc tanto generosus patre PHILIPPUS,
Flore virens animi, LUDOVICUS Sponsus, et aevi;
Orbis amor, patriae decus, et spes unica gentis,
Sub ditione tenet Rhetos, fortesque Nariscos;
Pacatumque regit patriis virtutibus Istrum.
Sanguinis Hassiaci mater quem nobilis ANNA,
Felix prole virum, sub luminis edidit auras:
ANNA pudicarum decus, et laus maxima matrum:
Quam decus egregium formae, castique pudoris,
Quam proavi reges, et sancta modestia morum
Commendant, pietasque, et mens sibi conscia recti:
Femina [Orig: Foemina] digna illis, quas aurea condidit aetas.
Cui genitor, pariter pietate PHILippus et armis
Inclutus [Orig: Inclytus] , agrestum servilia bella coercet:
Et rem Germanam magno turbante tumultu
Componit: victorque viros supereminet omnes.
Hunc generasse pater GUILIELmus coniuge fertur
Stirpe Megalburgi nata Ducis: isque parentem
Te LUDOVICE refert: cui nomine dictus eodem
Filius HERMANNO gaudet patre, principe sancto,
Hermannum generat LUDOvicus, dignus honore
Caesareo, oblatum magno sed pectore spernit:
Sorte sua, regnoque patris contentus OTHONIS:
Edidit HENRICUS quem primus sanguinis auctor:
Regna Brabantiacae cum gentis avita teneret
Iam senior, quondam Advaticis habitata colonis.
Magnanimi Heroes, Germanae robora gentis;
Insignes bello: quorum celebrata triumphis
Nomina servat adhuc (si qua est ea gloria) vatum
Pagina: iamque obita felici morte beati,
Parte sui meliore vigent, superisque verendi,
Excelsa virtute polos, et sidera tangunt.
Sanguine magnorum sic clarus utroque parentum,
Sponsus avis proavisque potens, et corpore pulchro [Orig: pulcro] ,
Illustres thalamos illustris Principis Annae,
Diis equidem auspicibus petit, et cum sidere fausto.
Ille memor magni generis, non otia ducit
Pigra domi, luxu, turpique libidine foeta:
Sed laudis studiosus, honestorumque laborum;
Ante annos animumque gerens, curamque virilem;
Ingenium sancta divinum exercet in arte:
Qua regere imperio populos, et legibus urbes
Qui fundare queat, pacique imponere morem;
Parcere subiectis, et debellare superbos.
Quid? quod et in superos pius, et pietatis amator
Innocuae, castis placat pia numina votis:
Sincerumque Dei cultum, sanctamque professus
Doctrinam, sacris arcet pia templa profanis:
Ingenuasque colit studiis, et sumptibus artes
Munificus: doctisque viris dat praemia digna:
Moribus ut sanctis formetur, et arte iuventus
Ingenua, cultuque Deum, pietateque vera.
Nec belli animus, nec forti dextera pugnae
Deficit: ingentes praestans ad fortia vires
Praelia: cuius adhuc vix pubescentibus annis,
Caesareas aquilas magno cum Patre sequentis,
Threiicias contra gentes, Scythicumque tyrannum,
Prima rudimenta, et rigidi certamina Martis
(Argumentum ingens virtutis, et indolis alte)
Attonitus vidit stupefactu amnibus Ister.
Macte nova virtute, Deis accepte, PHILIPPE:
Macte animo, sanctaque fide: cui numine Divum
Sponsa datur forma praestans, pietateque casta;
Laude pudicitiae celebris, morumque bonorum.
Perge Dei laudes, et nomina sancta tueri:
Iustitiam populis, patriae defendere pacem;
Provehere ingenuas artes; dare praemia laudi.
Creverit inde tuum nomen, nomenque nepotum:
Cantantes sublime ferent quod ad aethera vates:
Nec te paeniteat [Orig: poeniteat] dulces fovisse Camenas [Orig: Camoenas] .
Sic Clio memorans, intentu omnibus, una
Prisca recensebat Boiorum nomina regum,
Claraque facta Ducum, pulchramque [Orig: pulcramque] ab origine gentem.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.
AT phoebus, per quem concordant carmina nervis;
Iamdudum cytharae percurrens fila sonorae;
Urget opus, cantusque movet; calamosque figurans:
Quin etiam Sponsae laudes celebrabitis, inquit;
Et sobolem antiquam, et regnata parentibus arva
Multa Ducum virtus animo, multusque recursat
Gentis honos: haerent infixae pectore laudes:
Quarum fas olim seros meminisse minores.
Et Pater ipse quidem cantari dignus: et ipsa
Filia iampridem laudari Sponsa meretur.
Incipe Calliope; tibi vox, et cura canendi:
Alternis gaudent vicibus cantare Camenae [Orig: Camoenae] :
Sat cecinit Clio, Daphneide digna corona.
Dixerat; illa manu vetus, et sine fine volumen
Accipiens; primaeque requirens limina gentis,
Surgit: et haec posita tandem formidine fatur.
Dicam equidem, si ita Phoebe iubes, remque ordine pandam:
Nempe tuum mandare, meum parere fatebor:
Unde sed incipiam? non tam mihi copia rerum,
Quam modus optandus: nudis modo rebus agendum est.
Huc precor, huc vestras Divae convertite vires:
Aspirate meis omnes ex ordine coeptis:
Tuque o Phoebe mone virga venerande potenti.
Vasta iacet mediis Belgarum finibus ora;
Oceani iuxta fontem, Solemque cadentem:
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:
Menapii coluere viri: nunc plurima genti
Nomina: diversis sed enim post tempore longo
Principibus regnata fuit: quos incluta [Orig: inclyta] bello
Gelria iactat avos: et Rheni flumina circum
Clivia (Martigenae quorum pars magna Sicambri)
Quosque secans undoso interluit agmine Mosa:
Qui Ruram, Iulamque bibunt: montosaque iuxta
Oppida, qua vitreo decurrit flumine Lippa.
Illa parens regum tellus; qui Marte potentes,
Aspera victrici gesserunt praelia dextra:
Iustitiaque feros populos, et legibus aequis
Formarunt primi vitae melioris ad usum.
Sed veterum nunc fama ducum est obscurior annis.
Quandoquidem, quamvis populis, opibusque potente:
Sacrorum officio vatum per carmina facto,
Egregii Heroes caruerunt tempore longo.
Tempus edax rerum, gemmas consumit, et aurum:
Durat opus vatum; fit vivax carmine virtus.
Sed non est animus percurrere singula versu;
Quae memoranda forent: sat erit, si carmine Sponsae
Et genus, et prisca sobolem de stirpe parentum
Expediam; et primae revocem cunabula gentis.
Hanc veterum illustri Chamavorum sanguine cretam
Saxonas occiduae gens incola nominat orae)
Accipimus: seriemque domo deducere Marcae
Antiqua; longo qua patres ordine ducti
Insignes atavi factis, et equestribus armis;
Immortale decus genti, nomenque dederunt:
Unde etiam longi titulum gessere nepotes.
Nomina neu referam longum collecta per aevum:
Quis nescit geminos fratres, duo fulmina belli?
Par bene compositum, totidem virtutibus aequum;
(Ledaeos dicas, concordia sidera, fratres)
Te iuvenum Princeps o ADOLphe, Ducum pater: et te
Pacis, et armorum studiis EBERharde potentem:
Ambos innocuos, cultores numinis ambos.
Qui vigor ingenii? celsi qui pectoris ardor?
Quae virtus? et quae magnis mens ardua rebus?
Quae vis, quae doctae tandem solertia mentis?
Vos quoties Amisus vidit, patriusque Visurgis
Militiam petere: et Martis fera praelia adire
Sanguinei; et sumptis vires ostendere in armis:
Aeratasque acies, et equestres ducere turmas;
Aut pugnam, aut aliquid magnarum invadere rerum:
Et spolia ampla domum bello quaesita referre.
Nec virtus tenebris latet abdita magna per orbem:
Egregia quantum virtute, manuque valerent
Heroa; tumidis Oenus scit Noricus undis:
Et domitis iussus mitescere cornibus Ister.
Hos et, magnanimo cum Caesare, bella gerentes
Pro decore imperii, pro relligione Deorum;
Contra mille acies, atque agmina millia contra;
Attoniti tremuere Hunni; tremuere nivosum
Potantes Tanain, gelidique Borysthenis amnem:
Diraque letiferae senserunt fulmina dextrae.
Haud secus, ac foeda quum potestate coorta
Attonitos tumido Notus obruit aequore nautas:
Fertque viros rapidus secum, verritque per auras.
Aut velut immissus sylvis arentibus ignis
Quum furit, insani Boreae spirante procella;
Obvia quaeque ruens crepitantibus undique flammis
Corripit; et tandem latos exundat in agros;
Cumque suis late populatur frugibus oram.
Sic quacunque ruunt Heroes impete vasto,
Pugnaci passim prosternunt obvia dextra:
Hostilesque ruunt turmas, densasque cohortes
Ugrorum: largo rubet undans Sala cruore:
Fluctibus it fervens, et ab obice saevior amnis:
Sanguineae capiunt vix moesta cadavera ripae.
Non acies ferri, tuto non aggere fossa
Conatus tenuit magnos: domat omnia virtus.
Pro tantis meritis, et tanto victor honore
Caesar agris auxit fratres: Comitumque sacrati
Imperii iussit generosum nomen habere:
Militiaeque Duces statuit Germanide terra.
Hinc genus, hinc Comitum Marcae natalis origo.
Altennaeque domus: longa quae stirpe nepotum
Nobilis, et bellis operosis incluta [Orig: inclyta] facta;
Felici totum complevit nomine mundum:
Et cunctos hominum meritis superavit honores.
Maximus hinc, primus Marcae Comes, ortus ADOLphus:
Iustitiae, verique tenax, et pacis amator;
Urbibus exornans populos, et legibus urbes;
Tempora civili gestat redimita corona:
Et patrium summis decorat virtutibus orbem.
Proximus huic nulli veterum pietate secundus
ENGELBERTUS; amans virtutis, et inclutus [Orig: inclytus] arte,
Egregius bello Dux, et victricibus armis.
Quem concors animi frater Germanus ADOLphus
Aemulus ille patris, laudisque et nominis haeres,
Excipit: ille quidem primum vicina gubernat;
Ante suis longos proavis regnata per annos.
Moenia; quae Drusi coniux de nomine dixit
Agrippina suo, princeps, praesulque sacrorum:
Et septem procerum in numero, coetuque locatus.
Fratre sed extincto, nulloque haerede relicto,
Abdicat imperio se Ubiorum sponte potenti:
Contentus patriis opibus regnisque vetustis.
Illum, quum superas THEODRIcus avunculus auras
Liquisset moriens, Cliviae Comes ultimus orae:
Mascula nec proles regno superesset avito:
CAROLUS haeredem fecit cognomine quartus
Caesar; et haec meritae virtuti praemia solvit.
Tunc quoque Iuliacae GUILIELMUS Marchio terrae
Principis accepit nomen sublime, decusque:
Caesar ubi Mediomatricum cogit in urbe
Imperii proceres magnos, sanctumque senatum.
Nec longo caesar post tempore Principis idem
Detulit illustres titulos, nomenque superbum
Montensi Comiti, eximio dignatus honore.
Nimirum decus hoc virtus, et plurima bello
Gloria promeruit: quam regni splendidus ultro
Ambit honos, nullis praeclusus fortibus ausis.
Invia virtuti nulla est via, gloria nulla:
Ne dubitet quisquam virtutem extendere factis.
Succedit natus patri cognominis haeres;
Ingenio magnus; bello vir magnus, et armis;
Consilioque bonus: quem Caesar maximus olim
Pro virtute novis titulis ornavit; et armis
Auxit, et antiquae geminavit gentis honorem:
Imperiique Ducem solemni [Orig: solenni] more creavit,
Ob decus et fortes in praelia martia vires:
Concilio in magno procerum, regumque, patrumque:
Qua Rhenum immittit Constantia magna Lemanno;
Hic pulchrae [Orig: pulcrae] virtutis honos, haec praemia sunto.
Morte patris regni mox reddita cessit ADOLpho
Curae Duci; qui pace bonus, nec marte caducus;
Ingentes animos magno sub pectore versat:
Inque fide retinere suos, pietateque sancta
Gaudet; et aeternas populis imponere leges.
Filius inde patris IOANNES aemulus; armis
Sed melior, belloque potens, nova praelia tentat:
Praesulis expugnans Ubiorum moenia [(transcriber); sic: moeniai] sacri:
Saxoniae populos, et fortes Marte Boemos
Qui castris adhibet socios, et foedera iungit.
Plurimus hic ferro dum fulminat hostis, et alta
Obsidione premit Susati moenia forti:
Aggere murorum Princeps, fossuque tenetur
Tela inter media, atque horrentes cladibus hostes:
Atque umbrata gerit murali tempora quercu.
Praelia quin etiam bellator conserit hosti;
Moenibus erumpens; et pugnas ventilat acres
Arduus, arma tenens; florentes aere catervas,
More furens torrentis aquae, flammaeque voracis,
Sternit humi; et multo replet undique sanguine [(transcriber); sic: sangine] campos,
Tandem victor ovans, insignis laude potitus
Urbem amplam ditione tenens sua subiuga mittit:
Et tanto ereptam gaudet superesse periclo;
Compositamque diu felici in pace gubernat.
Nominis hinc haeres sanctus, decorisque paterni
Filius; egregioque simillimus omnia patri:
Eximia praestans animi virtute, fideque:
Iustitiae sanctae defensor, et arbiter aequi.
Inde satus famae IOANNES clarus honore
Tertius; egregius belli, pacisque magister:
Et non ignota pietate, fideque probatus:
Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus:
Finibus adiungens patriae dotalia regna;
Iuliacas arces capit, et Montensia rura:
Felix coniugio, felix virtute nepotum.
Ille potens rerum, MARIA cum coniuge, nobis
Te GUILIelme dedit, Germanae gloria gentis.
Qui nunc imperio, rerumque potitus habenis;
Securos longa populos in pace gubernas:
Inclutus [Orig: Inclytus] ; et populo carus, coeloque verendus.
O decus, o secli spes, et fiducia nostri;
Fortunate senex: tue terris didita fama
Vivit; et extremas mundi penetravit in oras.
Vivit et insignis pietas, spectataque rebus
Egregiis virtus, nullo delebilis aevo.
Nam quo non penetrat virtus, operosaque rerum
Gloria? quae laudum gens est ignarae tuarum?
Non tua maiorum si limite continet amplo
Gloria: sed priscos generis contendis honores
Vincere, clarorumque decus geminare parentum:
Quam tibi maiores, maius decus ipse futurus.
Quae vis ingenii? quae docti pectoris artes?
Qui frontis, qui mentis honos? quae gratia morum?
Quam matura gravi regnat prudentia mente?
Quam tranquilla fovet placidum clementia pectus?
Tu bello, tu pace bonus, virtutibus auges
Nomen honoratum sanctis: libramine iusto
In te quae lucent cunctis ex partibus aequae:
Iusta pari premitur veluti cum pondere librae.
Acer es, et tetricus reprobis, semperque timendus:
Sed clemens, facilisque bonis, veniaeque paratus:
Pace domi placidus, saevis foris horridus armis.
Non luxu turpi, nec inani tempora lusu,
Delitiisve teris: fortis, patiensque laborum,
Si quando regni permittunt otia curae,
Per iuga, per sylvas, desertaque lustra ferarum,
Solerti venator apros indagine cingis,
Aut pronos lepores, aut celsum in cornuae cervum,
Fulmineosque lupos, armatosque unguibus ursos
Impiger: et magni tentas praeludia belli:
Membraque continuo duras generosa labore
Militiae, saevoque gelu: nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem:
Flectere ludus equos, ficto contendere Marte.
Quid? quod et Aoniis facis otia dulcia Musis:
Ingenuasque foves non parvis sumptibus artes?
Quae sunt civilis nexus, et vincula vitae.
Nec regum quisquam caput extulit altius artes
Mite per ingenuas: nec doctis praemia confert
Plura viris, ardens quos vexit ad aethera virtus.
Quid moror? immensum est virtutes dicere sanctas,
Dux GUILIELME, tuas: aliis quae singulae namque
Esse solent bona: relligio, moderatio morum.
Iustitia, et legum pietas fidissimae custos,
Inculpata fides, et sancta modestia vitae,
Magnaque vis animi fortis, clementia mitis,
Ingenii vigor, et doctrinae splendor, opumque:
Omnia solus habes, proprio ceu pectore nata:
Omnia conspirant in te concorditer unum.
Ergo Patrem Patriae merito te Musa salutat:
Aeternique tuae laudis praeconia fastis
Intexit, magnum coeli ventura sub axem.
Ergo memor tatae virtutis maximus olim
Te generum Caesar sibi praetulit omnibus unum,
Arbiter imperii sacri: natamque MARIAM
Connubio iunxit stabili, propriamque dicavit.
Salve o magnorum decus Heroina parentum:
Quae virtute tua veteres Heroidas aequas:
Salve feminei [Orig: foeminei] laus, et nova gloria sexus.
Non opis est nostrae dignas te condere laudes:
Virtutesque tuas grandi celebrare Camena [Orig: Camoena] :
Sit nobis voluisse satis: sit honesta voluntas
Grata tibi: parvo superi quoque munere gaudent.
Nam quis magnorum decus immortale parentum
Necit, et antiquae reges, et nomina gentis?
Vivit adhuc animis RUDOLPHI fama piorum
Caesaris; et totum complevit laudibus orbem.
Non illo melior quisquam vel pace, vel armis
Floruit; illius Diis acceptissimus aevi.
Testes Boiorum populi, sociique Boemi:
Testes Tyrigetae: pulchro [Orig: pulcro] qua flumine Sala
Fecundos [Orig: Foecundos] gleba perlabitur ubere campos.
Nec minor ALBERIUS bello, virtuteque Caesar
Inclutus [Orig: Inclytus] : et patriae, cum nomine, filius, artis
Haeres, cui sublime dedit SAPIENTIA nomen.
Sed quis te tacitum versu LEOPOLDE relinquat,
Magnanimum Heroem, caput insuperabile bello,
Caesareo cum fratre? quis alta stirpe nepotum
Felicem ERNESTUM? vel, te, FRIDErice, potentem
Pacis, et armorum studiis, timidumque Deorum?
Quo fessam AEMYLiane rapis? tu MAXimus ille es
Unus qui patriae bellando restituis rem.
Tu Venetos, Gallos, Turcas, fortesque Sicambros,
Pannonas, Helvetios domuisti fortibus armis:
Aeternosque potens meruisti victor honores.
Quid loquar insignem fama, et pietate PHIlippum?
Cui fors coniugii tria contulit incluta [Orig: inclyta] regna?
Quid natos geminos? Te CAROLE, maxime Caesan?
O decus, o magno maior virtutibus orbe,
Teque potens FERNANDE; piae qui pacis amator,
Imperium terris aequasti, nomen Olympo.
Salvete illustres animae, et oratissima coelo
Numina: vos primus novit, vos ultimus orbis:
Vos coelo positos veneratur vesper, et ortus.
At quo te memorem, Caesar fortissime, versu
MAXIME, qui rerum nunc, AEMILIANE, potiris.
Hic vir, hic est, quem cura manet fulcire labantis
Imperii decus; et nomen virtute tueri
Antiqua; regno pacem, populoque salutem
Reddere: et imperii fines proferre potentis.
Cuius qui meritas tentat percurrere laudes;
Littoris Icarii citius numerabit arenas,
Aerias et aves, inclusosque aequore pisces.
Salve Heros, salve patriae Sol addite nostrae:
Felix prole Deum: si quid mea carmina possunt;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.
Ille tibi tantus, divino numine, frater
Contigit, o magno sata Caesare Patre MARIA:
Praecipuum matrona decus dignissima tanti
Esse viri coniux, tanti soror esse Monarchae.
Inde genus Sponsae vetus, et natalis origo.
Nimirum soboli prodest innata parentum,
Occultaque viget rediviva propagine virtus:
Fortes quippe creant fortes, et Marte potentes:
Est in equis patrum virtus, Geticisque iuvencis:
Nec parit imbelles volucrum regina columbas.
Sic igitur meliore quidem sata stirpe parentum
Sponsa deces; et nominibus praelustris avitis:
Plus virtute tamen mentis, plus indole pollet;
Sublimisque animus supra genus eminet ipsum:
Qua teneras inter forma praestante sorores;
Egregiosque Duces inter, duo sidera, fratres;
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis;
Excipit amplexu consortem Sponsa PHILIPPUM;
Egregium forma iuvenem, et florentibus annis:
Multorum frustra votis optata procorum.
Quam pietas, et rara fides, quam gloriae formae,
Et lepor, et probitas, sanctaeque modestia vitae,
Et decor, et lato maiestas iuncta pudori,
Et non cessuri, nisi Diis sine crimine mores,
Sublimem magni tollunt ad sidera caeli [Orig: coeli] .
Salve virgo decens, sancti decus ANNA pudoris:
Dii tibi dent annos: virtutes ante dederunt:
Coelestique sacrum fortunent numine lectum.
Vive diu patriae lux optatissima terrae;
Vive, novaque torum sobole feliciter auge:
Quam regere imperio populos: totumque per orbem
Aspicias gentes sceptris frenare superbas.
Talia Calliope liquidas dum cantat ad auras:
Musarum applaudit chorun, et bona verba precatur.
Ingeminant plausum nubes, vallesque recurvae
Responsant; letis dissultat vocibus aether.
Iamque dies coelo processer at alma sereno
Altior; et rerum tenues contraxerat umbras:
Famaque finitimos, et festae gaudia lucis
Excierant: laeto complerant compita coetu:
Aurea visuri celebris spectacula pompae.
Quum subito (ecce) nigro glomerari pulvere nubem
Prospiciunt equitum, ac tenebras insurgere campis.
Iamque tubae, lituique sonant, et tympana laeta
Pulsa manu: raucis fremit undique cantibus aether:
Adventusque virum, fremitusque ardescit equorum.
Extemplo in nubes atro disploditur igni
Machina, ceu rutilo vibratus ab aethere fulgor,
Cum sonitu venit, et perrumpit fulmine nymbos.
Olli per segetes, qua maxima meta viarum,
Conspicui tendunt: it clamor, et agmine misto,
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
Ipsi adeo proceres ostro, gemmisque decori
Frenatis lucent in equis: quos omnis euntes
Turba diu mirata fremit iuvenumque, senumque:
Attonitis inhians animis: fremituque virorum
Consonat omnis ager late, studiisque faventum.
Ipse inter primos medio Dux agmine Sponsus,
Ausonio sublimis equo: spectabilis auro
Fulget; et egregia facie supereminet omnes:
Sidereo spargens regalem vertice honorem.
Qualis ubi roseo formosus Lucifer ortu,
Oceani perfusus aqua, pulchroque [Orig: pulcroque] decore
Surgit ovans, coelumque novo splendore colorat:
Detegit et rutilum radiis fulgentibus orbem.
Pone subit Sponsa aurato castissima curru:
Dives opum, dives pictai vestis, et auri:
Cum patriis Nymphis, et femineo [Orig: foemineo] comitatu:
Eximia forma praestans, et divite cultu;
Tota decens, pompaeque decus, comitumque suarum:
Gratus in ore vigor, frons clara, et eburnea cervix:
Et facies nivea, et roseo suffusa colore.
Qualis in aprica pendentibus arbore pomis
Apparet color: aut adversi Solis ab ictu
Nubibus infectus, aut purpureae aurorae.
Forte toro, residens herboso caerulus Ister;
Ister Teutonidum fluvius regnator aquarum;
Carbaseae glauco velatus tegmine pallae;
Frondeque populea cinctus, cannaque palustri;
Laetitiae sensit dulces sub pectore motus;
Musarumque sacros cantus, plaususque faventum.
Quem iuxta longo famulantes ordine Nymphae;
Quae fontes, amnesque colunt, udasque paludes;
Callirhoe, Crocaleque, Galenaque, Cymothoeque,
Et Rhanis, et melis, et forma praestantior Aegle;
Innumeraeque Deae nemorum, cultaeque Napaeae;
Agnoscunt longe proceres, lustrantque choreis.
Iamque propinquabant urbi, fluvioque subibant:
Ilicet exurgens antro pater Ister amoeno,
Tendit in aduersos: summaeque in margine ripae,
Populeas inter frondes, et amoena vireta;
Perlustrans tacitis oculis, ac mentibus omnes;
Gratatur reduces, et gaza laetus agresti
Excipit; ac fessos opibus solatur amicis.
Praecipue insignem Sponsum, Sponsamque decoram,
Egregiosque Duces alios miratur: et ora
Semideum, blandosque oculos, frontemque serenam;
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo:
Laetitiaque, metuque avidus coniungere dextras:
Tandem sic blandis compellat vocibus ultro:
Ingredere o, quicunque es, (ait) quem numina poscunt,
Felix; ac nostris succade penatibus hospes:
Gens diis cara, hominum generi veneranda propago:
Dii tibi sint faciles. Ut te Clarissime Sponse,
O decus, o requies, o spes fidissima nostri
Accipio, agnoscoque libens; ut pectore toto
Os, oculosque tuos, et dulces suavior artus.
Exspectate veni patriae pater inclute [Orig: inclyte] nostrae;
Diis genite, et geniture Deos: Dii coepta secundent:
Fortunentque sacri sperata cubilia lecti.
Nos tua progenies, tua gens, tibi dedita turba
Cuncta tuis laeti optamus felicia taedis:
Praesentique tibi meritos largimur honores.
Tuque adeo fatis iamdudum debita regi
Sponsa meo, neptis Romani Caesaris, ANNA:
O felix una ante alias pulcherrima [Orig: pulcerrima] Nymphas:
Sis bona, sis felixque tuis: mentemque benignam
In populos, animumque tuos cape Diva quietum:
Et nos, et tua dexter adi pede regna secundo:
Neu desiderio nimium torquere tuorum:
Iam nunc et patriae, obliviscere Diva penates,
Longaevumque patrem, et venerandae gaudia matris:
Unum nunc animis, unum spe concipe Sponsum;
Fortunatum Heroa, pater cui tradidit ipse,
Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est:
Et cui te solum casta pietate dicasti:
In te una nam gestit, et in te una pia gaudia captat;
Prae reliquis avidos figens in te bona vultus.
Credo equidem (nec vana fides, aut lubrica Prothei)
Ipsa tibi dulcem patriae mox lentet ignem
Laeta Deo soboles, et mille nepotibus; olim
Qui superent fama proavos; qui fortibus ausis
Celsa Palatinum tollant ad sidera nomen:
Et sancta maneant in relligione parentem.
Tu quoque Dux animi praestans, Socer inclute [Orig: inclyte] , salve;
Sancte senex, decus Heroum, columenque nepotum:
Quem probitas vitae, quem bello vivida virtus,
Et spectata fides, et claris dextera factis,
Gratia, forma, decus, pietas, clementia, candor
Sublimem coeli fulgentibus intulit astris.
Quam te, magnanime Heroum, tuaque ista verendae
Conspicor ora libens, et sancto dignor honore.
Dii tibi sint faciles: et non virtutis egentes
Conservent geminos natos: qui fortibus annis,
Splendida magnanimi superantes facta parentis,
Perpetuo te laudis honore superstitis auctent.
Dii thalamos firment praesenti numine sanctos
Egregii generi: et paribus se legibus ambae
Invictae gentes aeterna in foedera mittant.
Vos etiam sponsi, clarissima sidera, fratres;
O nimis opato seclorum tempore nati;
Heroes salvete, Deum genus, et decus orbis:
Florentes annis iuvenes, et robore mentis,
Et virtute pares, et relligione Deorum.
Vester vivit honos coelo: vos nulla tacebunt
Saecula, nec veteris laedent oblivia famae:
Sit mihi fas etiam proceres ad festa vocatos
Connubii; longae ductos ex ordine pompae
Affari dictis; et dicere voce salutem.
Quos partim video praesentes corpore pulchro [Orig: pulcro] ,
Coniugibus sanctis comitatos, proleque sancta:
Partim difficili regnandi mole gravatos,
Legatis thalami decorantes festa iugalis
Hospitibus: magnis quos incluta [Orig: inclyta] gloria factis,
Et praesens animi robur, populisve regendis
Iustitia, et doctae solers prudentia mentis,
Diis aequant superis, et coeli sede reponunt.
Primus adest magni legatus Caesaris, heros
Illustris genere, et fama, et praestantibus ausis.
Salve Teutoniae rex, et ter maxime Caesar:
Salue iterum; fatis huc te poscentibus offers:
Aude hospes contemnere opes; et te quoque dignum
Finge Deo; thalamisque veni non asper amicis.
Proximus Hesperiae legatus rege PHILIPPO:
Quem Dominum late regem, belloque superbum
Sardus, Afer, Siculus, Tagus, Insuber, Indus, Iberus,
Oenotriaeque colunt gentes, et Belgia tellus.
Vos etiam gemini, patriae duo lumina, fratres
Sanguinis Austriaci; quos bellatrix animi vis,
Et virtus ingens, laudisque cupido paternae,
Et genus, et placido decorat clementia vultu:
Vos thalami iussi solemnes [Orig: solennes] visere taedas,
Centum oratores augusta ad moenia Sponsi
Mittitis, Attalicis ornatos vestibus omnes,
Florentes omnes aetatibus, artibus omnes;
Munera portantes Sponso, et bona verba precantes.
Ecce Palatinae prisco de sanguine gentis,
Boiorum princeps ALBERTUS, et inclutus [Orig: inclytus] Heros:
Ingreditur campis, et tot vertice supra est.
Cuius in ingenio veterum mens alta parentum,
Et vigor, et laeto gravitas immixta decori,
Consiliique nitet fecundum [Orig: foecundum] pectus, et alta
Doctrina virtus: qua toti cogenitus orbi;
Ipse suae columenque domus, regnique; volentes
Per populos dat iura; viamque affectat Olympo.
Filius huic iuxta florentibus integer annis;
Nomine avum referens, animi virtute parentem:
Magnorum laus prima ducum: cui cura nitentes
Pascere equos, meritae expectent qui praemia palmae.
Una FERNANDUS frater, qui fervidus acri
Gaudet equo; validis hastis contendere doctus
Fortiter; et vultu spondet decora alta parentum.
Huc quoque delectos proceres Ferraria dives
Misit, opesque suas: et apricis Mantua campis
Fertilis; obliquis ingens ubi flexibus errat
Mincius, et tenera praetexit arundine ripas.
Quaeque Lycaoniae procul hinc sub virginis Arcto
Terra tacet; septem geminos sinuatus in arcus
Bregela regalis qua lambit moenia montis:
Quae rex (ut perhibent) Odoacer condidit olim.
Nec Brunonis abest veteris Dux IULIUS orae
Magnanimus; vitreo qua labitur amne Visurgis:
Et bellis, et pace potes, spectabilis Heros;
Iustitiae exemplum, et specimen virtutis avitae.
Sed quos hic altis tandem lucere caballis
Cerno Duces, auroque graves, ostroque superbos?
Agnosco proceres cognati sanguinis altos;
Quos secum Sponsus deduxit ab urbe propinquos:
Te princeps FRIDErice, viris, opibusque potentem,
Imperii columen sacri, patriaeque parentem:
Atque Palatinae decus insuperabile gentis:
Quem superis Astraea plagis invexit; et ipse
Perpetuos Divum iam cui concessit honores
Caeruleus Rhenus, coelo gratissimus amnis.
Teque adeo CASIMire animo, manibusque potentem,
Conspicuum forma, et duci gravitate verendum:
Egregias cuius laudes, et forita facta.
Et decus, et nomen vexit super aethera virtus.
Et qui te spatiis propioribus anteit aevi;
Insignem fama LUDOVICUM, et pectore forti:
Cui Nabus obsequio paret, Vilsusque secundo:
Quem mox insignem trabea, laetumque paterno
Imperio; cupidis votis, et murmure laeto
Expectat Rhenus Dominum, regemque salutat:
Totque Palatinae campis felicibus orae.
Vos etiam regni proceres, et robora gentis
Saxonicae; quos fama ingens, ingentior armis
AUGUSTUS: patriae decus, et tutela potentis;
Ad nova longinquas haec gaudia misit in oras;
Purpureis cristis iuvenes, auroque corusci,
Este salutati concordes mentibus omnes.
Non ego te iuvenum Princeps venerande, Deum gens,
Saxonica generose domo, formaque decenti.
Et patris, et patriae Spes, ac solacia gentis;
Non equidem, nec te Princeps RICHARDE silebo
Invictum virtute animi, dextraque potenti:
Sive fide, seu quis bello est expertus, et armis:
Quem celebri cognata Nabo Simereia rura.
Finitimaque colit gratus regione Mosellae.
Teque adeo GUILIELME, cui gens aspera pares
Cattorum: cui sancta fides, et vivida virtus,
Et bonitas animi, doctrinaque principe digna
Magnanimo, et claris illustris gloria rebus,
Aeternum peperit longaevae in secula nomen.
Et vos egregios animo, pietateque fratres
Magnanimos Heroas; et incluta [Orig: inclyta] pignora Martis
Belligeri; quorum coelo volat arduae virtus
Clara per ora virum; quam pax comitatur, et omne
Iustitiae decus, et sancti reverentiae iuris.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis
CHRIstophori LUDovice Ducis pulcherrima [Orig: pulcerrima] proles:
Quem Charitinorum veneratur proxima tellus
Rectorem late regem, populisque potentem;
Clarum opibus, facie insignem, virtute decorum;
Et pietate gravem, et doctrinae laude superbum.
Cui comes it patrii FRIDEricus sanguinis haeres:
Egregius forma iuvenis; quam divite cultu
Auget; et ingenii pretiosis dotibus ornat:
Musarum sacer, et castus pietatis alumnus.
Te quoque bellorum decus, et nova gloria Martis
CAROLE; Padanae ductor fortissime gentis;
Te iubeo salvere, tuo laetissimus amnis
Adventu: teque o, Princeps generose, GEORGI
IOANNES: tua namque subit mihi pectore virtus,
Et pietas ingens, et magni pectoris ardor;
Et decor, et pulchri [Orig: pulcri] coelestes oris honores:
Quae tibi victuras aeterno tempore laudes
Conciliant; nomenque tuum super aethera tollunt.
Hos super Holsatiae princeps quoque misit ADOLphus
Lectos gente viros patria, dona ampla ferentes;
Et sacra firmantes animis connubia laetis;
Expertos belli iuvenes, auroque coruscos.
Quid memorem proceres alios, quos ordine longo
Agmen habet? Salvete pii, salvete beati
Heroes; summo mea mens quos ardet amore
Compellare omnes; et dextrae iungere dextram:
Egregios animis proceres, et Martis alumnos:
Sed non ista sibi tempus spectacula poscit
Aspicite, adventu laetentur ut omnia vestro:
Largior ut campos, ut lumine vestiat aether
Purpureo: laetis amnis fluit auctior undis:
Omnia iam rident: gaudent, et largius agros
Cantibus affantur volucres, sylvasque fatigant.
Ipsi etiam montes, ipsae per devia valles
Ipsa sonant arbusta; Duci gratantur eunti,
Cum consorte tori, magnis cum principibus Diis.
Naiadesque choro laetum Paeana canentes,
Pars in gramineis exercent membra palaestris:
Pars pedibus plaudunt choreas: et carmina dicunt
Ad numerum Musae: sonitus alit aetheris Echo:
Et laeta colles intonsi voce resultant.
Nec non et Phoebus palla spectabilis aurea
Obloquitur numeris septem discrimina vocum:
Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno:
Et variis mulcet stupefactas cantibus undas.
Macti animo, et virtute Duces, et pacis honore;
Macti concordi dextra: Dii vestra tuentur
Praesidia; et sanctos indulgent pacis amores;
Et connubia sancta, et felices hymenaeos.
Ite duces animis acti concordibus omnes;
Ite citi, solenne sacrum celebrate faventes
Connubii; et iam nunc studiis assuescite pacis:
Aurea compositis meditantes secula rebus.
Ite, novos sacris sponsos deducite templis;
Et Diis auspicibus taedas firmate iugales:
Accipiat coniux felici foedere nuptam:
Dedatur cupido iamdudum Diva marito:
Et facite ad thalamum pia vota; et dicite laeta.
Omina; et aeterno nova iungite foedera nexu.
At vos illustres animae, duo numina coeli,
Sponse PHILIPPE, Deum sate sanguine; cuius et annis,
Et generi fatum indulget: tuque incluta [Orig: inclyta] nympha,
Quae tanti gaudes thalamo Ducis; omine fausto,
Mox patrios auctura Duces, rerumque petentes:
Vos, o, concordi iunctissima pectora lecto;
Este una, dulcemque una producite vitam:
Aurea vos foveat placidi indulgentia coeli;
Plena Dei nutis, coelesti plenae favore.
Adsit sancta fides, et honestis ignibus ardens
Firmus amor, stabilisque salus, spesque inscia luctus:
Gratiaque, et niveam suadens Concordia pacem;
Gaudiaque, plaususque, et non damnosa Voluptas:
Mella fluant thalamo cum lacte, merumque pudico.
Sic fatus, liquidis flavius se condidit undis
Ima petens: mollique virentia cornua musco
Concutiens; amni totas immisit habenas
Undanti; fluctusque novos effudit aquarum.
At Nymphae, comitesque novem, Charitesque puellae;
Ominibus, votisque bonis, plausuque secutae;
Per nemora, et sylvas, per compita lata viarum,
Hymen o hymenaee hymen, hymenaee canebant.
Caelicolis [Orig: Coelicolis] natis, supera delapsus ab arce
Advenit: solis Phoebo, Phoebeque relictis:
Ob veterem thalamos hos aspernantibus iram.
Quando domum pariter conventu tota frequentat
Thessalia: et laeto completur regia coetu.
Tunc Neptunus equos sponso, tunc Mulciber ensem,
Et sua quaeque Dii certatim dona, Deaeque
Larga ferunt: laetoque agitant nova gaudia vultu.
Tunc quoque veridicos coeperunt edere cantus,
Concordes stabili fatorum numine Parcae:
Fundentes sacras divino carmine sortes:
Perfidiae quod nulla deinceps arguit aetas.
Nimirum thalami solemnia [Orig: solennia] visere festa,
Fas hoc esse, piumque docet: fecere quod olim
Tot sancti patres, regesque, ducesque potentes:
Coelica divini ceu monstrat pagina verbi.
Quin immo taedas praesens celebrare iugales
Gaudet, et humano se sic ostendere coetu
Ipse deus: primus qui casti foedus amoris
Instituit: castoque duos vult vivere lecto:
Et thalamos ornat sacros, et munera donat
Coniugibus promissa piis, et gaudia vitae.
Ceu quondam Christus thalamis dignatus adesse:
Et se contingi passus tunc lumine claro:
Sub Cana liquidam mutavit nectare lympham
Aetherio, thalamum decorans sic munere largo.
Scilicet hic lectus geniali carmine dignus,
Augurioque bono vatum: quum lege iugali
Sic lustrata duo coalescunt corpora lecto:
Nec clam furtivis coeunt sine lege latebris:
In morem pecudum, recta ratione carentum.
Sit mihi fas etiam thalamos celebrare iugales:
Quos tot Dii, Divaeque colunt, velut agmine facto:
Quosque tot heroes, heroineque frequentant,
Imperii proceres, regesque ducesque sacrati:
Quando Palatinus Cleva cum principe princeps
Connubiale parat sacrum: nova carmina fas sit
Coniugibus cantare novis: laetumque precari
Auspicium, magno firmatum numine Divum:
Namque pios reges etiam genus esse deorum
Credimus, et nomen sancta virtute tueri:
Custodes legum, monumentorumque sacrorum.
Quis vero pompam pro maiestate referre:
Totque ducum, regamque potest, tot denique Divum
Pro meritis, dignas quis fingere carmina laudes?
Non est humanum, non est mortale, quod opto:
Musa mone, viresque novas, animumque ministra
Diva mihi: tuque o hominum, divumque voluptas,
Alma Venus: sine qua dias in luminis auras
Nil oritur, neque fit laetum, nec amabile quicquam:
Tu precor aeternum dictis asperge leporem:
Tu sis principium, tu sis mihi meta laboris.
Tuque adeo Boiae gentis decus, inclute [Orig: inclyte] princeps
IANE fave: vacuasque aures, animumque benignum
Sponte adhibe: laudesque tuas, laudesque tuorum
Accipe. Tuque socer GUILIELME, paterque serenos
Tu pariter vultus adhibe, votumque secunda.
Urbs iacet (indigenae Montis dixere Tabernas)
Dives agri, pecorisque, et largi dives Iacchi:
Plena viris, censuque potens, munitaque fossis:
Qua Vogesus celso mons vertice surgit inauras.
Occiduum versus Solem: niger ilicis umbra,
Et quercus, pinusque, et castaneae hirsutae.
Parte alia lapsus celsa de rupe Mosella
(Obrincam veteres quondam dixere coloni)
Tullingos fecundat [Orig: foecundat] agros: quem flumine pulchro [Orig: pulcro]
Stringentem ripas, et pinguia culta secantem,
Caeruleus [Orig: Coeruleus] Rhenus lato tandem excipit alveo.
Huc iter, huc cursus fuit: hic ex orbe ruentes
Certatim toto centum procurrere currus
Magnorum procerum, regumque, ducumque videres:
Ornatos magna cum maiestate deorum.
Iulia deseritur tellus, et Cliviae dives:
Cognatique duces Rhenana palatia linquunt:
Cattorumque domos, urbesque binominis Istri:
Cis Rhenum coeunt: et Sponsi tecta frequentant
Egregii, passim regali splendida gaza:
Auroque, argentoque, et marmore fulgida puro.
Exspectata dies aderat: lucemque serena
October quartam mensis iam luce vehebat:
Iamque propinquabant urbi, metamque tenebant
Cum patre, cum ducibus cognatis, Iulia virgo
MAGDALIS: illustres inter celeberrima nuptas.
Continuo Sponsus, pompa comitatus equestri
Tendit in occursum Sponsae: praeit agmine longo
Turba frequens equitum, campoque exsultat aperto.
Omnibus in morem pennae, cristaeque comantes:
Fulgentesque procul Tyrio subtegmine vestes:
Pars manibus tendunt hastas: it pectore summo
Flexilis obtorti per collum circulus auri:
Falcatus lateri gladius, et pulcher [Orig: pulcer] adhaeret
Pugio, cum stloppo [Orig: sclopo] gemino: sic ordine terni
Purpureis lucent in equis: quos omnis euntes
Turba virum mirata fremit, matrumque caterva.
Pone duces equitum turmas pro more secuti,
Agmine regali fulgent, pompaque decenti.
Quos inter Sponsus praestans virtute, IOANNES
Conspicuus forma, nulli pietate secundus,
Fertur in extremis alacer: quem Thracius albis
Portat equus bicolor maculis: vestigia primi
Alba pedis, frontemque ostentans arduus albam.
Proximus huic frater LUDOvicus sponte PHIlippus
It comes: insignis fama, et praestantibus ausis:
Quo vix est melior quisquam, nec amantior aequi,
Aut cultus superum princeps studiosior ullus:
Principe WOFGANGO dignus patre: principe matre
ANNA, Cattorum praelustri sanguine nata:
Nominis eiusdem dignus quoque coniuge Diva:
Iulia cui domus, et gens claros edidit ortus:
Quae praestat virtute sua, virtute parentum:
Clara decore animi, formae quoque clara decore:
Et virtutis amans, et relligionis avitae.
Tum gemini sponsi, concordia sidera, fratres
OTTHEINricus equos iungunt, et CAROLUS una:
Par bene compositum, totidem virtutibus aequum:
Et par relligione Dei, pietateque sancta.
Qualis in Eurotae Pollux, et Castor arenis,
Tyndaridae vectantur equis sublimibus ambo:
Praestantes animis victores, atque triumphis.
Solus abest FRIDEricus, et hac semotus ab ora,
Finnorum nunc regna videt, Sueonumque potentum:
Cognatae ductor nuptae, ceu fidus Achates.
Dii caput hoc servate mihi: servate parentem:
Et fratres servate precor, servate sorores
Incolumes: sit salva diu CHRISTINA: sit, opto,
Sospes ELISA soror, sit BARBARA, sitque MARIA:
Denique sit felix neptis gemina, ANNA MARIA,
DOROTHEEque SABINA: neposque potentior unus
WOLFGANGus longum valeat GUIlielmus: et olim
Imperium cum patre senex seniore gubernet.
Post hos Septemvir LUDOVICUS, et inclutus [Orig: inclytus] heros
Cornipedes ostentat equos: cui maxima rerum,
Verborumque fides, et mens sibi conscia recti,
Et pietas ingens, et virtus cognita passun
Promeruit magnum populi, regumque favorem.
Quem sequitur coniux, Sponsi matertera, Diva:
Cattorum generata domo: spectabilis ostro,
Et facie: mentisque sagax Herois ELISA.
Pone subit magna praestans gravitate RIChardus:
AEMILIA pariter comitatus coniuge: magnus
Obrincae veteris dominus, Simeraeque feracis:
Quem pietas, et sancta fides, spectataque virtus,
Et proavi reges, et claris dextera factis,
Ardua sublimem tollunt ad sidera coeli.
Nec Lucelsteniae fundator defuit urbis,
RUPERTO genitus, virtute GEORGIUS acri
IOANNES animi praestans, et robore dextrae:
Sanctarum cultor legum studiosus, et aequi:
Quem sibi rex generum legit GOstavus: et ANNAm
Connubio iunxit natam, propriamque dicavit.
Quin et Rhenani satus huc de stirpe Palati
IAN CAsimirus, equum domitor, Mavortia proles,
Quem neque fas hasta cuiquam, nec vincere ferro,
Laetus adest: consorte tori comitatus ELISA
Saxonica: matrum cincta, nuruumque caterva:
Cum facie mores cui dat natura pudicos,
Et raras dotes animi, fideique togatae.
At GUIlielmus equo prope fertur avunculus alto,
Cattorum princeps: belloque insignis, et arte:
Principe Tecciaca gaudens uxore SABINA.
Filius huic iuxta, generosi pectoris haeres,
Et facie pulcher [Orig: pulcer] princeps, primaque iuventa
MAUricius: simul it comes huic soror ANNA MAria,
HEDuigisque, decus pompae, comitumque suarum.
Inde duces alii consortes sanguinis alti:
Tres patriae Soles fratres, tria lumina mundi:
Magnanimus LUDOvicus, et inclutus [Orig: inclytus] arte PHIlippus:
Iste Palatinae, Teccaeae principis ille
Consors: et Phoebi cultor, doctaeque Minervae,
Cattorum pariter de stirpe GEORGIUS ortus.
Nec te carminibus tacitum FRIDerice relinquam:
Musarum comitem: nec te virtute IACOBE
Marchio, conspicuum, forma, morumque lepore
Egregium iuvenem: qui claro sanguine natus,
Tot claris sublime genus virtutibus aequas:
Et proavos, atavosque refers, et nomina magna.
Tu quoque Saxoniae princeps AUGUSTE potentis
Septemvir, patriaeque pater: tuque optime IULI,
Qui modo brunsuigae veteris moderaris habenas:
Et tu Wagrorum fortissime ductor ADOLPHE:
Delectos proceres patriis huc mittis ab oris:
Ornantes celebres taedas, festumque iugale.
Hos super advenit Boio legatus ab orbe
CAESAREAE: simul it comes huic Provincia Magni
Danubii, iam nunc primaevo debita fratri:
Qua sublime iacet Neopyrgum moenibus altis.
Quin etiam cives mittit populosa togatos
ARGENtina suos, urbs quondam magna Trebocum
Alsatiae decus, et Germanae gloria terrae.
Una oratores adsunt e NORIDOS urbe,
Insignes pietate viri, linguaque diserti.
SPIRA quibus comites addit, pulcherrima [Orig: pulcerrima] rerum:
Quam Nemetes olim perhibent tenuisse colonos:
Romani oraclum celebre, et sacra curia regni.
Tum vetus urbs proceres isthuc SEBUSIA mittit
Praestantes virtute: potensque colonia quondam
Vangionum, celebri WORAMAcia proxima Rheno:
Quaeque inter Matram, et Sornam urbs HAGENOia dives
Structa iacet: laetique parens LANdavia Bacchi,
Et Cereris, frugumque ferax, et pacis alumna.
Iamque adeo exierat portis equitatus apertis:
Stant laeti in muris cives: oculisque sequuntur
Pulverem nubem: pars vicos, aere corusci,
Et portas urbis servant: pars lucida ferro
Gesa ferunt humeris: stipantes agmine longo
Magnanimos proceres, Sponsumque, ducesque potentes.
Interea campo, qua proxima meta viarum.
Iuliaci subeunt equites, urbique propinquant,
Compositi turmis: it clamor, et agmine facto
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula capum.
Primam acies proceres: postremam rite coercent
Armigeri iuvenes: medio dux agmine fertur
Ipse socer, chlamyde, et picto GUIlielmus in ostro
Conspectus: Clevi moderator, et amnis Iuli:
Quem decus egregium formae, viridisque senectae,
Et placidi mores, et fortibus incluta [Orig: inclyta] factis
Gloria, Diis aequat superis, coeloque reponit.
Caesaris it dextra RUDOLphi: deinde sinistra
Orator magni legatus ab urbe PHILIPPI
Parthenope: magni quae continet ossa Maronis:
Et nunc Campanae palmam fert unica terrae.
Subsequitur viduae legatur, nobilis ortu,
DOROTHEES, regum Cimborum sanguine natae
Quae quondam FRID Erice fuit tibi nupta marito
Septemvir: regeres quum celsa palatia Rheni.
Inde alii proceres: quos CARolus, Austrius heros,
FERNANDUSque potens armis, et Boius isthuc
Miserat ALBERTUS, laudisque imitator avitae,
Et patrii decoris GUILIELMUS amabilis haeres.
Et quos ALBERtus FRIdericus ab urbe Borussa
Iuliacae coniux infelix ELEONORAE:
Quosque recens veteri Mantus GUILIelmus ab urbe
Miserat, ALFONSUSque regit qui moenia princeps
Celsa Padi, Ferri quondam de nomine dicta.
Quos super hospes adest, Clevo cum principe, Princeps
CAROLUS, Arnbergae comes, et Mavortius heros:
Facundus Latiae cultor, Graiaeque Minervae.
Tandem Sponsa decens, comitata sorore SIBYlla,
Filia Fernando MARIAE patre Caesare natae
MAGDALIS, aurato vehitur pulcherrima [Orig: pulcerrima] curru.
Tanto formosis formosior omnibus una:
Quanto splendidior, quam caetera fidera, fulget
Lucifer: et quantum, quam Lucifer, aurea Phoebe:
pulchrior [Orig: Pulcrior] Eois gemmis, et pulchrior [Orig: pulcrior] auro:
Seu claros spectes oculos, vultusque pudentes,
Et flavos crines, et eburnea colla, genasque.
Purpureas, niveasque manus, et labra decora:
Seu potius mores placidos, mentemque pudicam,
Et pulchras [Orig: pulcras] animi dotes: seu denique cultus
Aspicias Phrygios, Iulea principe dignos.
Continuo Sponsam patrio pro more salutat
Sponsus ovans: socerumque manu gener, oreque laetus
Excipit: et patriam secum deducit in urbem.
Iamque iter incoeptum celerant rumore secundo,
Coniunctis turmis: et equos ad moenia vertunt.
Progressi subeunt urbi, camposque relinquunt.
Tum vero stridor lituum, clangorque tubarum
Exoritur: raucoque strepunt cava tympana cantu:
Et centum tormenta sonant e moenibus urbis
Aenea: coelestes imitantia fulminis ignes
Cum tonitru: sonat omne nemus, coelumque remugit:
Et commota tremit tellus: totusque movetur
Mons circum Vogesus: populi clamore sequuntur,
Laetitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt.
Interea ducis arx regali splendida luxu
Instruitur: paries ostro nitet omnis, et auro.
Et tabulis lepidis, picturatisque tapetis:
Candet ebur soliis: collucent pocula mensae
Aurea, et argento pretiosa, et divite gemmas.
Tunc et pulvinar Sponsae geniale locatur
Sedibus in mediis; Indo quod dente politum
Tincta tegit roseo conchilis purpura fuco:
Circum vela coloratorum regia Serum:
Cortinaeque leues pendent, et stragula picta.
Ventum erat ad nitidam, turmis comitantibus, aulam:
Primus equum linquens Sponsus, Sponsam ilico diuam
Accessit, cupidusque sub atria regia duxit:
Acceptique manu, dextramque amplexus inhaesit.
Nec minus et Sponsae magno mens ardet amore
Compellare socrum, gloresque, nurusque propinquas,
Cognatosque duces: et dextrae iungere dextram:
Inque vicem dulces audire, et reddere voces.
Sol ruit interea: primamque crepuscula noctem
Sera trahunt: coeloque rubet vaga Luna sereno:
Et solido spectat subiectas lumine terras.
Ecce faces gestant pueri de more iugales
Bisseni: comes it procerum manus omnis: et una
Subsequitur Sponsus, cum Sponsa, cumque propinquis
Principibus, magnaque nurum, matrumque corona.
Sacra parant: votisque Deum, precibusque fatigant:
Communesque ferunt aeterno foedere leges.
Congressi iungunt dextras: tum rite sacerdos
Pronubus amborum connubia firmat amantum:
Communemque Deum vocat, et bona verba precatur.
Tum Pater in thalamos natam GUILIELMUS amatam
Diis equidem auspicibus ducit: cupidoque maritam
Commendat genero: lectoque reponit in uno
Coniunctos, solidatque duos: generique nepotes
Longa Palatinos optans in secula mixtos
Iuliaco: pacem spondet, requiemque futuram.
Exsultant cum voce socrus, plausuque fauentes,
Cognatique duces, gloresque, nurusque propinquae:
Felix coniugium gratantes pectore toto:
Ceu quondam Bathuel natae, Labanque sorori
Felix coniugium gratatur rite Rebeccae.
Sis felix, clamant, sis felix, MAGDALIS, euge
Prole Palatinos numerosa auctura penates:
Sis felix: serosque pia cum pace nepotes,
Et natos natorum, et qui nascentur ab illis,
Conspicias validis dominari moenibus hostis.
Sic omnes uno ore fremunt: superosque fauentes,
Felicesque rogant tadas: et vota subinde
Ingeminant lato spatiosa per atria plausu:
Et superi placidi votis concordibus adsunt.
At Musae, Phoebi comites, Heliconis alumnae,
Ante fores, Daphnes et myrti fronde reuinctae,
Alterno cantant hymenaeum carmine laetum:
Et manibus choreas plaudunt: seque agmine toto
Permiscent, variantque pedes, raptimque feruntur.
Quas inter princeps coetus, comitumque dearum
Calliope, laeta sic praeit voce sorores:
Et cantare pares, et respondere paratas.
Magnorum Laudes superum, heroumque potentum
Splendida facta canunt aeterno carmine Musae:
Et memorem famam magnis virtutibus addunt.
Sic thalamos nos, Sponse, tuos, tua gaudia, Nympha,
Felices thalamos, felicia gaudia Musae
Sponte novem, tenerosque choris cantamus amores.
Accipite o animis laetus oracula laeta:
Quae laeta mecum iam pandunt luce sorores
Fatidicae. Sed vos simul omnes dicite Musae,
Dulcis Hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
O fortunatos nimium, nimiumque beatos
Consortes thalami: te Princeps inclute [Orig: inclyte] IANE,
Et te Sponsa, deum gens incluta [Orig: inclyta] MAGDALIS: ambos
O nimis optato seclorum tempore natos:
Quos irrupta tenet, firmataque numine Diuum
Copula: quosque fides ligat inculpata: torique
Alterius metuens mens casta, pudicaque vita,
Et concors pietas, et amor sine lite perennis
Suprema citius non soluet funeris hora:
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Scilicet is superis labor est, ea cura: piorum
Fortunare toros castos: qui vivere caste,
Et parere Dei iussis, et flectere inores
Lege sacra: nec se foedare libidine tetra,
Nec castum illecebris gaudent temerare pudorem.
Castae Deus mens est: legesque, et foedera casto
Imposuit lecto: sic vos, coelestibus aequis,
Casta lege satos, castum servare cubile
Fas est: et casto venerari pectore numen.
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Fortunate gener, cui tam bona ducitur uxor,
Tam pia, tam dilecta deis: quae mente Minervam,
Quae Venerem forma, Iunonem moribus aequat.
Qualis nec priscis coniux heroibus ulla,
Nec Thetis Aeacidae, nec Cadmo contigit olim
Hermione: quamvis coelesti stirpe creatae.
Et nunc auspicibus Diis, et cum sidere fausto,
Costa tuo rursus lateri coit, unde petita est:
Uni animis, et amore viro tibi dedita coniux.
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Qualis in irriguo flos Solis amabilis horto,
Quem circum casiae virides, et lilia florent
Candida, cum violis teneris, per amoena roseta
Fulget: et ambrosio loca replet odore: vigorem
Corporibus praebens habilem, pulchrumque [Orig: pulcrumque] nitorem:
Sic flos nympharum, forma, morumque lepore
MAGDALIS aequales superat: Sponsique decorum
Ambrosiae liquido corpus perfundit odore:
Unde vigor membris habilis venit, et nova virtus.
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Fortunata nurus, tanto desponsa marito,
Tam bello, doctoque: cui dat magnus honores
Iuppiter, ingenium Phoebus, Cyllenius ora.
Qualis nec priscae coniux novus heroinae,
Nec Thetidi Peleus, nec Cadmus contigit olim
Hermionae: quamvis coelesti stirpe creatis.
Et nunc bina iugum veniunt deuincta sub unum
Corpora: nec duo sunt, sed idem iam corpus, et unum,
Una caro, mens una, et spiritus unus amantum.
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Qualis fluminea spectabilis ulmus in herba,
Quam circum vitices castae, lentaeque genistae,
Aut oleae crescunt virides: per amoena vireta
Fulget: et arborea sustentans brachia fronde,
Pampineas vites, et mites educat uvas:
Sic animi virtute duces supereminet alta
IOANNES: columen, firmamentumque maritae
MAGDALIDOS: firma cui sic compage cohaerens,
Florentes generat felix, sua viscera natos.
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Fortunati ambo, si quid mea carmina possunt:
Et felix nympha princeps, et principe nympha;
Caesareis ambo soceris, atauisque potentes
Francorum primo reges percenset ab ortu
Sponsus: at Austriacos numerat Sponsa incluta [Orig: inclyta] reges,
Iuliacosque duces, eadem vos cura manebit
Progeniem cumulare nouam: genus unde nepotes
Caesareum numerent seri: virtuteque clari
Se magnis olim iactent a regibus ortos.
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Fallor? an insonuit vox turturis? euge per auras
Turtur amans socio iungit cum compare rostra
Stridula: quam prope passa nouem iam seculae cornix
Assidet: augurium magnum concordis amoris,
Et vitae longae: magno quod numine firmet
Omnipotens hominum genitor, rectorque deorum.
Iamque vale longum: nec te, Sponse inclute [Orig: inclyte] , voti
Paeniteat [Orig: Poeniteat] : nec te pactae, Sponsa incluta [Orig: inclyta] , taedae.
Fata vocant nos hinc alio: vos dicite Musae
Dulcis hymen hymenaee veni bonus o hymenaee.
Finierant Musae: strepit omnis plausibus aula:
Applaudunt aurae tenues: montesque, lacusque
Responsant circa laeto clamore propinqui.
Tum pater omnipotens, omen, visusque secundans,
Auguriumque suum: coeli de parte serena
Annuit, et nutu magnum tremefecit Olympum.
Iapeti sic TUISCO nepos, crudelibus actus
NIMRODI imperiis, partiae iucunda relinquit
Limina, cum nato, sociisque sequentibus illum:
Incertus, quo fata ferant, ubi sistere detur.
Tandem ultra Tanais delatus classe paludes,
Europae tractus, Asiae qui dividit ora;
Teutoniae tenuit sese ditione potentis
(Haec nunc patria, tunc sed erat sine nomine terra)
Tuisconas inde suo nomen de nomine finxit:
Oceanum populos inter, Rhenumque iacentes,
Aeriasque Alpes, fontemque binominis Istri.
Ille animi prudens, patrii non degener oris
Incultum genus, et dispersum montibus altis
Composuit, legesque dedit, moremque sacrorum:
Legum verba modis, numerisque fidelibus aptans.
Mox perlustratis Germanae finibus orae;
Regna novis quum ferverent habitata colonis:
Iura, magistratusque legit: fidosque viarum
In partes operum comites vocat, atque potenti,
Destinat imperio: qui sceptris deinde potiti,
Praestantes virtute viri, atque ingentibus ausis
Indigenae sua sic adfingunt nomina genti.
Filius huic MANNUS succedit: et alter ab illo
INGAEVON, cum fratre ISTAEVONE: qui sine natis
Extincti, HERMIONEM regnis patruelibus augent.
Post hos imperii MARS armipotentis habenas
Accipit, insignis clypeo qui fulget, et ense:
Germanamque manu frameam tenet: illius aris
Victima prima cadit: gentis pater ipse vocari
Gaudet: et Arctoo sedem sibi deligit orbe.
Mox CIMBER natus; gens a quo nomine Cimbri:
Filius et SUEVUS, tenet a quo Suevia nomen.
VANDALUS inde Henetae dux gentis: et ortus ab illo
TEUTO, potens meruit gens cuius nomine dici.
Felices animae, et gratissima numina terris:
Quos tandem innumera ardens post illustria rerum
Gesta, deos factura, vehit super aethera virtus.
Sed quamquam virtus eadem, et laus omnibus una est:
(Vera loquor) si omnes uno ordine dixero reges:
HERCULIS antestant ALEMANI fortia facta.
Ille Palatinae dux stirpis, et ultimus auctor,
Sanguine magnanimi proavito Tuisconis ortus,
Flos veterum, virtusque virum, laus maxima gentis
Teutonicae, maiora fide quoque gessit, et orbem
Implevit meritis: vivos, genus acre, leones
Secum habuit comites: si quando in bella profectus,
Herculeas sumptis vires ostenderet armis:
Quum non terga fugae, sed apertae pectora pugnae
Praeberet: metuendum animo, et virtute leonem,
Fortibus et factis imitatus: imagine cuius
Fulgentem ornauit tandem clypeum inclutus [Orig: inclytus] auro:
Posteritas hunc grata, superstitione nefanda
Sinceri pridem cultus oblita deorum,
Indigetem fecit, celsoque locavit Olympo.
Et nunc Herculea servat vestigia laudis
Mons sacer; hunc THEODO, Boiis dum praesidet, acer
Sanguinis auctori sacrum, propriumque dicauit.
Hinc nemus Hercinium, trahit hinc Alemania nomen
Incluta [Orig: Inclyta] , et irriguis Alemanus fertilis undis.
Filius hinc BOIUS, patriae non degener artis,
Fervidus ingenio, paribus qui in regna vocatus
Auspiciis, tribus imperii cum fratribus orbem
Partitur: patrioque Alemanos nomine dictos
Possidet, et Boios a se cognomine dixit.
Laetitiae dat signa novae: favet agmine cinctus
Musarum placido Phoebus: doctaeque Camenae [Orig: Camoenae]
Carmina laeta canunt, et gaudia voce fatentur.
Praecipue sacer ordo patrum, quos Curia Fratrum
Clara fovet, viso te sospite laetior una
Gestit; et exceptum vultu colit usque sereno,
Consortem sibi sorte datum, sociumque laborum.
Cernis ut exsultans animi maturus et aevi
SENAEUS Comes ille GEORGIUS, optimus heros
Ac Praesul lepido testetur gaudia vultu:
SOLMIUS huic iuxta Comes est HERMANNUS ADOLPHUS:
IANUS et ALBERTUS, virtute probatus uterque,
Et studiis clarus Phoebi, doctaeque Minervae.
Tum patriae dudum dum notus pietate fideque
Eximia, felix animi MANSFELDIUS heros
ERNESTUS: cuius posuerunt pectore sedem
Cum Musis Charites, docta cum Pallade Phoebus,
Et Themis, et placidae custos Sapientia vitae:
Clarior et Pietas virtutibus omnibus una.
Salve lux optata diu, lux aurea salve,
Salve iterum: simul et salve celsissime Princeps,
Conscia cui tellus, cui ridet conscius aether;
Arridetque solo tempestas ipsa, poloque
Splendidior, tantoque favet constanter honori.
Salve o magnanimi soboles HULDRICHE parentis,
Lux patriae columenque domus, et gloria gentis
Cimbrigenae, proavum flos optatissime regum.
Te Deus incolumem servet, te prosperet, opio,
Ipse diu, vitaeque tuae det mollia fata:
Aspiretque tuis coeptis, sanctoque labori:
Sospitis ut patris et matris sis sospitis olim
Et decus, et requies, et sera ac sola voluptas:
Hoc precor, hoc mecum quoque concio tota precatur.
Quotquot sunt huius cives et membra Lycei:
Ingenuas hic qui discunt non segniter artes:
Et variam castis doctrinam moribus ornant:
Immixtique viris pueri, senibusque puellae:
Felicem adventum gratantes pectore laeto.
Pracipue Phoebi nutrix Academia docta,
Tot Comitum pariterque choris celebrata Baronum,
Iam nova declarat sublato ad sidera vultu
Gaudia, et ingentes animo spes versat amico:
Quos inter Comes ille, sacri qui sceptra Lycei
Magnificus titulis gerit isto tempore Rector,
SCHLICCIADUM ANDREAS IOACHIMUS sanguine cretus
Illustri, Themidis pariter doctaeque Minervae
Praecellens studiis, vultu praefulget amoeno:
Laetitiae signum quoque dat POLHAEMIUS heros
MAXIMUS AEMILIUS, pariter cum fratre GEORGUS
HARTMANNO LEOPOLDUS flos et splendor uterque
LANDAUAE stirpis, quae floret in Austride terra:
Tres HERBERSTENII proceres simul, incluta [Orig: inclyta] gentis
Lumina Stiriacae, FRIDERICUS nempe GEORGUS,
Cum facie mores cui dat natura pudicos,
ANNIBAL et, IANUSque comes FRIDERICUS amoris,
Par fratrum bene compositum: tum denique nomen
MONS cui dat REGIS LUDOVICUS origine clarus
Egregius forma, felix simul indole mentis:
Et felix animi Baro ZINZENDORFIUS alter,
Cui geminum est nomen GULIELMO dulce GEORGO,
Austria quo sese iactat praenobilis ora.
Fortunata dies, tot quae simul una reportat
Gaudia, moerentesque novo iam lumine terras
Sic recreat, positis grauibus iam denique curis.
Salvete o gemini, concordia sidera, fratres,
Tu Dux MAGNE, simul Dux o generose GEORGI:
Salvete o iterum atque iterum salvete beati.
Vos pietas, Virtus, Pax, Gloria, Pallas et ipsa,
Musarum comitata choro Charitumque sororum,
Laetis excipiunt votis, et carmine laeto.
Ipsa adeo astipulans viridanti in littore doctos
Exercet Salana choros, cantare peritos
Magnorum procerum laudes, et splendida facta:
Votaque cum nostris iungit sua carmine votis:
Grataque finitimis responsat montibus Echo,
Longaevae exoptans felicia fata salutis.
Annuit omnipotens hominum pater atque deorum:
Comprecor hunc, seros vos ut conservet in annos,
Incolumesque suo tueatur numine semper
Corporis atque animi florentes dotibus aequis:
Sitis uterque diu nostrae decus urbis, et orbis,
Sospitis et patris, et matris longaeva voluptas.
ELIAS REUSNERUS.
Caelorum rex ille miser, cui semper ad aures
Cantitet, et sua furta obganniat aemula Iuno.
Hinc rixae: hinc tripodesque volant, et pocla sororis
Zelotypae in caput: hinc convivia laeta Deorum
Turbari, et versis videas circum undique mensis
Dispersam ambrosiam fluitare in nectare dulci.
Quid faciant homines, ausint cum talia Diui?
Heu genus infelix, quorum, cum saepe necesse est
Auxilium ferre, aut rebus succurrere in arctis,
Aut peregre est DEUS, et Cretensia pocula siccat:
Aut iacet, et segnem spirat de pectore somnum:
Hesternove caput dolet exsaturatus Iaccho.
At nos felices nimium, queis nocte fugata
Iustitiaeque dies, et lux praeclara refulsit.
Casta Deus mens est noster, purissimus omni
Labe DEUS noster, vitio est praestantior omni.
Non bibit, aut dapibus sumit ieiunia sumptis:
Aeternum vivit sine potu, epulisque: nec umquam
Lumina languenti premit interclusa sopore,
Noster ubique DEUS praesto est, Deus omnia cernit,
Praemia iusta bonis, reprobis sua praemia reddit.
Par operi est merces, par est fortuna labori.
Hic pluit undarum cumulos, et sulphura, et ignes:
Hic caelum terrae miscet, maria omnia coelo:
Si quis divinae faciat contraria legi.
Quem Deus instituit, castum sectabere amorem,
Quisquis amas, sic tutus amas: venerabile semper,
Quod Deus instituit: neu te damnosa voluptas
Abstrahat, illicitumve aspergat in ossa calorem:
Coniugium est concessus amor sed plaustra laborum,
Plaustra trahit secum curarum, et dulcia amaris
Mista habet: Heu quoties licet ornatissime coniux
Te beet, et palmae in morem numerosa propago
Surgat in aspectum patris, et noua gaudia patris:
Una dies, unum punctum tua gaudia possit
Laetitiamque tuam subito confundere casu.
Nam quia proposita est variis haec vita procellis:
Saepe velut quem aurora virentem et suaue rubentem
Matutina videt florem, Sol igneus axem
Conscendens medium necat aestu, inclinat humi flos:
Sic homines genus infelix discrimine nullo
Mors rapit, et passim violenta falce trucidat.
Immatura uxor, natique ante ora parentum
Saepe cadunt, sequitur natorum funera mater.
Hinc pater amissam prolem, sua gaudia, plorat:
Hinc lacrimae, et luctus, desideriumque suorum.
Saepe etiam patria a virtute, et tramite recto
Declinant pueri, vitiisque et turpibus ausis
Offundunt nebulam generi: hinc nouus ordo doloris,
Et noua materies surgit, cruciatque parentes.
Singula quis numeret, quae secum tristia damna
Coniugium ferat, et curis immergat acerbis:
Ceu quando Aeoliis committens lintea ventis
Caeruleas metitur aquas, sua nauita ad auras
Carmina iactat ouans successu: hinc dulce canentum
Exaudiri auium voces, animalia ponti
Saltare exserto capite, atque illudere ponto:
Omnibus idem animus dare vela, et longius ire,
Dum pax tanta mari est: ruit imbribus ecce repente
Nimborum furibunda cohors, volat aethere hiulco
Fulmen, et attollunt maria indignantia venti:
Iamque viros cum classe simul rapiuntque feruntque.
Coniugii est eadem facies, ea denique tota est
Vita hominum: cumulus circumvolat usque laborum;
Sors tamen inter dum commiscet dulciae amaris:
Inque vicem cedunt dolor, et iucunda voluptas.
Quis proprio iniciat tam fortia vincula collo?
Laetitiamque velit curarum hoc fasce pacisci?
Si potes a vinclis immunem, et fasce iugali
Sectari, castusque potes traducere vitam:
Haec quoque grata DEO est, et habet sua praemia coelo:
Hanc caeli [Orig: coeli] proceres vivunt, turbai integrae, vitam:
Hanc olim multi veteres coluere parentes,
Insignes virtute viri, et pietate verendi.
Sin te torret amor, stimulatque incendia venis:
Ne te ne pigeat licitam admovisse medelam:
Neu te neu retrahant, si quaedam adversa sequantur,
Si curae, quarum vita est plena, omnia plena.
Sic meruit genitrix primaeva: ea poena fatigat,
Donec vita manet, miseros sine fine nepotes.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
Tendimus aeternam in patriam, iugique potimur
Laetitia: Sed, quicquid id est, patientia durum
Vincit et alma Fides. Nos hac Deus ipse Palaestrae
Invita coelo gemebundum attollere vultum,
Atque humanarum ludibria temnere rerum.
Castus amor res gratae Deo est, typus aureus idem,
Umbraque inexhausti et monumentum illustre caloris:
Quo DEUS unigenam prolem amplexatur ab aevo.
Hunc ignem, et puro conceptum pectore Natus
In nos derivat, facilisque effundit amorem.
Mundus amor Christi, Sponsa est Ecclesia Christi:
Ille vocatus adest praesens, onerique ferundo
Subvenit: hoc leve onus ductore, et sarcina dulcis
Felix ille iterum felix, cui munere divum
Iungitur innocuo coniux fecunda [Orig: foecunda] cubili:
Quam formae species, specie et formosior ipsae
Commendat morum probitas, pietasque, fidesque.
Illa corona viri est, decus est, et dulce levamen,
Subsidiumque et fida comes, sive aspera sortis
Adversatur hiems, seu fulget amabilis aestas.
Hinc pater in dulces converso lumine natos,
Cultoresque Deo gaudet, nova germina mundo
Conspiciens ex se florere et crescere nates.
Sic pater omnipotens, qui primi exordia mundi,
Ex nihilo, et caelos verbo omnipotente creavit,
Corporaque irrupto primus duo iunxit amore,
Sic beat, et laetis auget successibus omnes,
Qui bene suscipiunt nexum cervice iugalem:
Qui parere sciunt, et iussa capessere Divum.
Sic dum coniugii, iuvenum ornatissime, foedus
Instauras sociamque paras tibi iungere costam,
Cuncta tibi auspiciis cedant felicibus opto.
Garrula quot superat vivendo saecula cornix:
Ceu casta unanimis vivit cum compare turtur:
Sic vivas REUSNERE, et tu sic MAGDALI vivas.
WOLFGANGUS FINCKELTHUSIUS Northusanus.