Macte tot, et tantis BARO dotibus inclyte: coelo
Te Musa iamdudum beat.
Sepia cui tua rite litavit, chartaque, nomen
Aeternitas sacrat tuum.
Lux data quieti est septima.
Sex et Deus mundi molitur secula,
Suis dimensa finibus.
Sic luce sexta factus est homo, Dei
Artificis exemplum sui:
Aevoque mundi sexto filius Dei,
Imago vera sui Patris:
Mortalis in terris hominis fit filius,
Aevi reformator novi.
Quid? quod patres aetas sex prima nominat,
Haud mortis immunes ferae.
Sed per fidem letho fit haud obnoxius
Primi pater aevi septimus.
Prae foribus ergo nonne tam vides novum
Instare, PRINCI, saeculum.
Mundi utriusque et incola.
It ELIAS coelo vates, sub tertium
Aevum quadrigis igneis.
Quarto sed aevo vivus in coelum redit
Mortis triumphator DEUS:
Ad dexteram nunc proximus sedens Patris,
Princeps futuri seculi:
Quem coelitum radiantem honore mox novo
Speramus adfore iudicem;
Coelos novos, terras creaturum novas:
Piis daturum praemia,
Poenas malis: quorum quinto ferox
Regnare coepit saeculo,
Trux Antichristus: hostis et Dei, et Deum
Pura colentium fide:
Forti domandus coelitum rursus manu,
Sexto malignus saeculo:
Donec novo imper ans beatis saeculo,
Sit omnia in omnibus DEUS.
Virtute terrarum omne complevit latus.
Fulsere magna in hoc pio decora Duce:
Animi indoles incomparabilis boni:
Acumen ingenii: tum consilii vigor:
Prudentiae vis: splendor eloquentiae:
Iustitia praeterea, vitaeque sanctitas,
Humanitas, candor, fides, benignitas:
Firmaeque mentis altitudo maxima.
Sed omnia haec laus illa vincit unica:
(Quae laudis est, et gloriae verae caput)
Sanctus Dei quod cultor, et castissimae
Constans professor religionis: alter ut
Ezechias, aut magnus ille Iosias:
Sacrum Dei cultum, superstitionibus
Contaminatum Pontificum foedissimis,
Purgavit: et scholis, templisque conditis,
Auctisque, coelestem propagavit fidem:
Fuco remoto omni, et nefario dolo.
Pacis pius cultor; piae paci studens,
Bis arma sumpsit: prima Turcas in truces
Pro patria, cum Caesare invicto: altera
Gallos in acres, numinis vi percitus:
Salute pro piorum, et gloria Dei.
Qua in expeditione summus militum
Dux ipse, vita fungitur placide sua,
(Sic est Deo visum) fide in Christum optima
Obdormiens: non sine bonorum lacrymis:
Trieteride exacta vitae bis septima:
Victoriam post se relinquens posthumam.
Mens astra, fama penetrat orbem splendida.
Exanime corpus, plus biennio, mari
Terraque iactatum, potitur patria
Tandem sua: Parioque tectum marmore.
Ad busta maiorum hic quiescit molliter:
Mox carne vestiendum coelitum nova:
Suprema quum teris illuxerit dies.
Satis hoc: abi viator, et salve, et vale.
In feros primum Getas: deinde Gallos in leves:
Pro sacris, et patria, Deique honore maximi.
Aeger hic morbo, tumultus Martis extra bellicos.
Oppetit mortem Deo fidam, piamque: sensibus
Integerrimis: beato fine permutans pie
Cum perenni coelitum vita suum hoc aevum breve:
Lustra quod vix octo, et annos duxit aetatis duos:
Posthumam victoriam post se relinquens: et Deo
Quinque substituens pios pro se cultores filios.
I viator: et levem cineri precare terram, et vale.
Cor cordis LUDEMILLA tui, vitaeque voluptas
Viva tuae: iacet (heu) decus hoc illustre pudoris,
Et fidei, et matronalis virtutis ademptum.
Sic viduo te PETRE toro nunc deserit, ulmum
Ceu vitis, nec dum maturos cara racemos
Pignora iam propriae matri non linquit alenda.
Magnus PETRE equidem morsus (mihi crede) doloris,
Vel mors ipsa magis, morte est vel acerbier ipsa;
Si mors praematura duos divellit amantes;
Sancta fides tungit quos, et concordia vitae.
Solamen sed PETRE mali, luctusque levamen
Sit tamen hoc unum: quod non amissa sit uxer
Fida, sed in coelum potius praemissa; beatae
Cum superis iucunda petens consortia vitae:
Illic te pariter manet, et tua pignorae chara.
Sic maximum vitae bonum sunt nuptiae;
Quum vir bonus dulci potitur coniuge:
Quae firmamentum est unicum familiae,
Columen domus, lecti iugalis gaudium,
Curae levamen, et vitae adiutorium,
Cordisque MARGARITA dives, unio
Sola unionum una omnium pulcerrima.
Non igne, non aqua magis in mundo est opus,
Quam coniugum sancta piorum copula:
Qua vita semper sobole reparatur nova
Humana, quum mors falce nos metit sua.
Nimirum hoc est, sapiens quod olim antiquitas
Ignem sacris, aquamque nuptialibus
Praeferre suevit, et domi solennia
Apponere haec nuptae novae donaria:
Hoc veluti sacramento firmans foederae
Connubialia, et legem sic dans tori:
Ut pura sit fides, amorque candidus,
Divulsus haud querimoniis unquam malis:
Ceu purgat Ignis, expiat lustratque Aqua.
Tu SPONSE nuptam dum tibi quaeris novam,
Pulcram, piam, probam, pudicam virginem;
Mores fidesque quam decent; metus Dei,
Parentum amor, propinquorum concordia,
Et cura cui domus placent; recte facis,
Sanctis Dei aeterni obsecundans legibus.
Nam consulens famae tuae, dum saeculum
Praesens honoras, provides in posterum.
Maritas es iam, mox fies (opto) pater:
Utrunque nomen dulce, utrunque amabile est.
Multos per annos sic tua cum coniuge
Vives beatus in tuis hic liberis;
Aqua fruens et Igne: sanus corpore
Et mente; cunctis affluens vitae bonis.
Sors haec piorum est coniugum: praeter Deum
(O tuta res!) nil in mundo timentium.
I nunc, malum dic nuptias. nam vertus
Tria sunt bona, Aequor, Ignis, atque Foemina.
Ocymon, et faciem obducens pallore cuminum;
Sit procul a coenis, Charitum nec erescat in hortis:
Gratus odor quamvis, cibus est utriusque molestus
Atque nocens: docuit sic pagina docta Galeni.
Sit procul a Musis etiam sator ille cumini
Scurra dicax; virus lingua qui spargit, et audax
Sacrilego diras maledictaque seminat ore:
Qui male narrando depravat et improbat omne
Quod rectum fuit atque probum. Serat ocymon ipse
Ipse (inquam) sibi, non aliis serat (opto) cuminum
Quod virus mordax, et sit lethaele venenum:
Quando famem melius nescit sedare malignam;
Dente Theonino quin circumrodat, amarae
Plenus cor succo loliginis, ac sale nigro;
Palpando mordens: canis ut quandoque protervum
Clam malus incauto genuinum frangit in hoste:
Aut ceu parva latens infundit dente venenuns
Viperae, quod nullis medicabile dicitur herbis.
Iam MYNSIGERUM quid loquar? quid HUSANUM?
Quid BEUSTHIUM, CARCHESIUMque? quid RAMUM?
Testatur esse idem FICHARDUS hoc verum:
Testatur hoc CISNERUS: ambo Germani,
Magni Poetae, magni Iureconsulti.
Omitto te BUDAEE, teque TURNEBE,
Iurisperitum utrunque et inclytum vatem:
Teque, HOSPIT ALI, maximum hospitem Phoebi,
Themidisque sacrae, Palladisque Romanae.
Verum GRIBALDUS, et GIRALDUS hoc verum,
FORCATULUS verum hoc idem probat scriptis
Utraque in arte tot libris, cedro dignis.
Quid multa? res est certa testibus magnis.
Nugator hem, viden poesin haud sacram
Pugnare cum sacri scientia Iuris,
Stulte aestimator omnum insolens rerum!
Responsionem scito me eam hactenus
Nescisse cui mortalium ad te traderem
REUSNERE: donec heri LUDOLPHUS ille, cui
*L/IQOS2 dedit cognomen, et K/WMH, meam
DUSSELLOPAGO sponte venit ad domum:
Cras esse, qui LAUINGAM adiret, dictitans,
Tabellionem nempe Principis sui.
Nec mora, negociis licet quam plurimis
Gravissimisque, nundinas propter, forem
Nunc occupatus; litteras meditans novas,
Non ad novos, sed amiculos veteres; quibus
EPISTOLARUM NUNDINALIUM indidi
Titulum: sed Autumnalium vel )OPWRIN=WN,
Non )EARIN=WN: calamo manum admovi uvido:
Tibique, mi LEORINE (quamvis perparum
Quod (criberem esset) praeter ingentes, tuus
Quas candor iste gratias poscit, tamen
Non potui inanem nuntium dimittere,
Rediturientem pauculos intra dies
DUSSELLOPAGUM: vel tuas ut litteras
Hac arte possem elicere iucundissimas,
Modulosque melle dulciores Attico:
Vel nomen ut, celeberrimum licet, tuum
In Eipstolaerum Nundinaliam libris
Sic NICOLAUS inter huius saeculi
Fulgeret, inter ut minora siderae
Phoebe. LUDOLPHI filium interea tuae
Commendo fidei diligentiaeque; ne,
Dum plurae meditor, diligentiam meam
Iovis antevertat nuntius nostri. Vale,
Tuisque copiosiorem litteris
Materiam amabo suggeras cupido mihi:
Phaleuciosque, quos tuis Phaleuciis
Totidem rependo, consulas boni. Vale,
Vale, vale inquam ter quaterque cum tuis
Musisque Gratiisque, Symmistis tuis.
Sique placent nostra transmissa poemata Musae,
Sacrique tela carmmis;
Lemma tuae Musae praeponas Mensibus istis,
In fronte lanuarii:
Commendans tenerae divina haec plectra iuventae;
Ut consecret se numini;
Serviat et Musis, et CHRISTO serviat ipsi,
Laurosque sacras ambiat.
Sic tua REUSNERIS tecum sit salva per aevum:
Ac sospitet te liberis:
Tota domus tua sit felix, sit prospera Musa:
Et ipse plurimum vale.
Signa, tuas toto venerantis pectore dotes:
Te clarum meritis, dignumque salute saluto;
Cumque salute simul chari transmitto parentis
Effigiem: quam te doctorum velle virorum
Illustri iunxisse choro sic audio laetus,
Laetior ut nequeam: Tibi grates debeo, grates
Debebo: virtus tua vivet, gloria vivet.
Vive diu felix loga dignissime vita
REUSNERE Aonidum, Themidis, Charitumque voluptas.
Rogabis, ut discipulum ERASMI CAROLUM
UTENHOVIUM de fauce mortis eruant
Domitrice mortis pectine aeterno. Vale,
Meoque quos sacrasse nomini modos
Te scribis, ad me mitte, quum primum potes.
Divinum hoc plane est (inquis) medicamen; et illud
Tua pridem avet REUSNERE mens cognoscere.
Dicam equidem ingenue: tu porro dicito multis
Millibus, ut hoc intelligant et posteri.
Non etenim invideo cuiquam bona tanta: Podagrae
Medela solo et optima est FRUGALITAS.
Hic bruta Moenas clamit at, furit, boat:
Euatiaeque insaniunt:
Arcasque pastor fistulam collo trahens,
In compitis stridet sacris.
Ergo cicuta Panis haec si discrepat
Ab Orphei concentibus,
Lyraque vestra, Apollinisque carmine:
Vos candide hoc ignoscite.
Parnaessus est vobis: mihi asper Maenalus:
Valete vates inclyti.
Menedemus hic; Theophr aestus ille nomine)
Ne semina aemulationis spargeret,
Si praetulisset alterum expresse alteri,
Sollerter omnem rem expedivit dramate.
Vinum bib bat forte non satis placens:
Quare id recusans, postulat praestantius:
Et id quidem duplex: Rhodium atque Lesbium.
Praebetur: Ille utrumque gustat. Mox ait:
Utrumque praestans et saporis optimi est:
Sed suavitate Lesbium Rhodio anteit.
Adstans magistri turba mentem perspicit,
Quod Lesbium civi Rhodiensi praeserat:
Ipsoque mortuo, Theophrastum dein
Sectantur omnes congreges Sophiae ducem.
Tam longa quorsum fabula spectet, rogas
Haec qui legis? Docebo paucis, si placet.
Diversa possedere quae dicti Sophi,
Austeritatem et suavitatem sciltcet,
Haec ambo qui permisieat, scitissime
Contemperans, REUSNERUS est, ut fama fert.
Ut scripta in omni genere multa comprobant:
Qui Lesbio Rhodium perite temperet,
Chio Falernum, quique Musis Gratias
Coniunxerit dulcissumo commercio.
REUSNERE tale~ te esse etiam coram doces,
Altorfium dum non piget te visere,
Altofium, vestigia ruris pristini.
Nostrae tibi grates Camenae maximas
Dicunt lubentes, hospiti gratissimo:
Quod se tua dignatus es praesentiae.
Non nunc rosas anni hora nobis sufficit,
Violasve, quae fores coronent aedium,
Iucunditatem maximam testantium.
Quod si foret florum bona nobis copia,
Disseminatis ambulares in rosis
Nunc Musa inops florum tibi instar praebeat,
Quam tu serena, quaeso, fronte respice.
Ad arva sic Turingiae praepinguia
Non susca auis te ducat ex voto tuo.
FELICITAS cui contigit
Uxor amaebilis,
Et virtutis amans, perelegansque:
Quae tristibus solatium rebus affert:
Ornatque res secundas
Discutit ac animi tristes dolores anxii
Felices ambo; felix te virgo marito:
Virginis et felix tu potes esse toro.
Vivite felices, concordi vivite lecto:
Vivite tranquilla nuptaque virque domo.
Dum vires, annique sinunt, colludite caste:
Securi dextrae, praesidioque Dei.
Dumque licet, teneros aviae transmittite natos:
Fallimur? an nihil his dulcius esse potest.
Quis tamen hunc remoratur amorem?
Quis invidet tam sancta nobis gaudia?
Prodest cura parum, sentio, vel labor:
Fato connubia fiunt:
Fiunt numine pacta regente tori.
Exemplo probo iam tuo
Teque SPONSE teste:
Quam loca dividunt:
Hanc tibi iungit amor
Fatali pietate constitutus.
Tecum res agitur bene
Mi carissime SPONSE.
Exemplo sequerer tuo:
Si meis votis misero liceret
Obsequi: nec me prohiberet alti
Vis, ac potestas numinis,
Donec iusserit. Interim valeto.
Stultitia est fatis contendere velle, Deoque:
Qui sapit, impositum fert paetienter onus.
Quod fuit durum pati,
Olim meminisse iuvabit.
Fessumque tandem vita aethereus te PATER
Astris benignus inferat.
Atque utinam reliquos, praestantia lumina, doctos
Cernere Teutonicos liceat: summum arte Melissum:
Terrasque emensum multas, urbesque CHYTRAEUM:
Et reliquos quorum e scriptis mihi nomina constant.
Verum ubi parva cohors et ubi Reusneria coniux?
Conversusque retro, et nictantia lumina. tollens
Excutior somne. Somnus fugit ocyor Euro:
Cumque ipso fugiunt puerique virique domusque.
Insequor hac ipsa fugientem Morphea voce:
Quid vana toties me ludis imagine Somne?
Somne pater, quid me sic spe producis inani?
Carmina nunc dictans, nunc ipsa volumina vatum
Nunquam visa mihi ostendens, vultusque virorum:
Pagellas etiam signas, folia atque librorum
Ipsa legenda offers quoque verba, et cuncta sub orae
Alloquio inducis nostro, Musasque hominesque:
Et me congressum his, et dicere multa volentem
Conspectu illorum subducis imagine falsa,
Et solum in medio falsa inter gaudia linquis?
Ne mihi sic redeas, nec inania gaudia fingas.
In tenebras abit ille leves, sumt asque figuras
Exuit, et dicto citius disparet in umbras.
Numina contestor, viventia numina Christi:
Sic egote in somnis vir praestantissime vidi:
Sic compellavi venientem: his vocibus. usus
Nomine Musarum te excepi: hoc gratulor ore:
Sospes ades, propereque venito, ubicunque locorum es:
Sive iter ingressus longinqua per intervalla
Urbe aliqua subsistis adhuc sub sidere brumae:
Sive peracta tibi est confecto meta labore,
Tyrigetumque tenes fines, paetriumque Lyceum:
Salve iterum atque iterum o hospes gratissime saelve,
Et Pyliae aetatis longissima secula comple:
Nostram etiam aedifica hic patriam, nostrosque nepotes:
Ingenti laude hic ingentia munera comple.
Gentis Teutonicae summum et memorabile lumen,
Et decus Aonidum, patriique columna Lycei:
Magne vir, o magnum hic REUSNERE tribunal adimple.
CHRISTOPH: VVINERUS. VIII. Decembris 1588.
Albanusque Procas, Troianae gloria gentis:
Et terris quondam quae bella paetrata Pelasgis,
Ex te perciperem: quid verae queat Sophiae vis,
Dicentem veluti nuper miratus Apollo
Obstupuit, fixus REUSNEROque haesit in uno.
Felix ille nimis, quite comitatur cuntem:
Ipsius tua complebit sapientia pectus:
Et cernet populos, et coerulae flumina Rheni.
Urbs antiquae iacet mediis pulcerrimae campis
Argentinae, suo quam findit flumine Rhenus:
Hic excesae monet turris Babylona fuisse,
Quae fecit variis homines dispescere linguis.
In coelum minitatur enim, portasque lacessit
Illius, atque Iovem vult deturbare potentem.
Hic vivet, dum conspiciet Septem Ursa Triones,
Atque Ariadneae rutilabunt signae coronae,
Horologeion, opus quod struxit acuta Mathesis.
Lumina quam vellem per singula volvere laetus,
Si mihi fas tecum foret has invisere terras:
Transtrem Nemetum Spiram, quae iura tuetur
Imperii; rectis ubi iudiciis Rhaedamanthus
Iudicat: et Minos ubi versat et Aeacus urnam.
Cernere quin etiam possem tunc enthea vatum
Pectora, Musarum manibus formatae; MELISSUM
POSTHIUM et Archiatrum Nicri vatemque sub urbe:
Aspicerem quoque Vangionas: celeberrimam et urbem
Francfurti, notam Gallis, Italis, et Iberis:
Caesar, ubi primos titulos nomenque reportat.
Haec et quae tenui non scribi caermine possunt
Cernerem: at haud omni contingit adire Corinthum:
Si tamen est altquis precibus locus, aspice quaeso
Me, comitemque viae lege, semper gratus habebor.
Nil ego defugiam pro te, seu grande periclum
(Quod tamen avertat summi clementia Patris)
Sive laboris onus: vitam cum corpore ponam.