una complexa est ars Poetica. Ac primo quidem Logicae in ea disciplinae praedominantur maxime: quae ad sermonis et orationis praecepta pertinent: quarum una est puritatis: altera veritatis: tertia eloquentiae:quas sane res omnes vel maxime Poetica sibi habet propositas. Quam ob causam Ammonius quoque et Averroes Poeticam artem ceu vagam et quasi certo lare tectoque destituta~, ad disserendi artem, quae Logica dicitur, tanquam ad propriam sedem revocavit: et Aristoteles in arte Poetica de lexi et elocutione praecepta tradidit. Sed praeter hanc tamen sermonis et orationis dignitatem atque ornatum, quae communis est Logicae cum Poetica, propriam et quasi peculiarem ea adhuc adhibet materiam: nimirum fabularum amoenitatem: qua consequitur illud, ut quoniam dulci miscat utile, no solum animos hominum doceat, verum etiam moveat atque delectet. Sic enim primos quoque illos homines agrestes adhuc et incultos a sapientibus Poetis non vera oratione tantum, sed etiam iucunda ad vitae mansuetae rationem fuisse traductos legimus. Ex quo est Flacci illud in Arte:
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus;
Dictus ab hoc lenire tigres, rabidosque leones:
Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda
Ducere quo vellet.
Quam vero multa, et quam varia fabularum velata involucris, atque commentis, de obscuritate naturae et rerum ob oculos ponit Poetica: quae in hoc ipso mundo et partibus eius, in coelo, in aere, in mari, in terra multiplicem considerationem, et cognitionem habent admodum liberalem! Taceo de ortibus siderum stellarumque, et occasibus; de cometis et ostentis coeli: de tempestatibus et exundationibus: de gemmis et lapidibus ac metallis: de plantis et animalibus, eorumque natura et partibus: de ipsis denique elementis, caeterisque corporibus mixtis ac compositis: in quibus describendis totos fuisse priscos illos Poetas, Empedoclem, Nicandrum, Aratum, Lucretium, aliosque complures, satis eorum monumenta contestantur. Quod si vero ea quoque Philosophiae pars, quae virtutis continet, et officii ac bene vivendi disciplinam, recte consideretur: sane in ea multum quoque occupari Poeticam nullo modo negari potest. Nam et haec una est disciplina, quae ex animis hominum vitia radicitus evellit: quae inserit virtutes: quae ad humanitatem et modestiam animique magnitudinem perducit: quae medetur mentibus; solicitudines detrahit: cupiditatibus liberat: pellit timores: omnia denique adiumenta et auxilia bene beateque vivendi suppeditat atque largitur. Ex quo est praeclarum illud apud Strabonem Poeseos elogium: O(I PALAIO\I (inquit)
[Gap desc: 3 lines] Quo magis admiranda vel potius detestanda esse videtur opinio eorum, qui arte hanc pulcherrimam [Orig: pulcerrimam] ac divino munere nobis concessam, saltem ob fabulas et commenta, non modo parvi pendunt: sed plerunque etiam (si diis placet) in sermonibus vituperant. Quasi vero fabellis nudis et inanibus Poetica solum delectetur; neque potius Philosophiae arcana in se continear quam plurima: quae profanis oculis et impuris mentibus non ita facile patent: a quorum contaminato spiritu ne ea adhuc magis sordescant: fabulatum specie haec ipsa ceu mysteria quae dam sacrosancta, ita velat atque obumbrat Poetica: ut a bonis mentibus tamen ea recte intelligantur: non sine voluptate aliqua et delectatione: quam haud vulgarem parit non modo lepidis fabulis aspersa, sed et numeris vocibusque apte constructa oratio: quae miram infundit auribus animisque iucunditatem: multoque facilius et expeditius rudes animos excolie atque expolit: eosque a rerum humilium studio, d morum et virtutis decus, et excellentem magnarum rerum cupiditatem secum avocat. Quid? quod eadem Philosophiae pars, quae Poesis vocatur, non modo historiae sed Theologiae quoque plurimum praesidii et adumeti affert; dum heroes et laude dignos viros,
corumque res praeclare et fortiter gestas carminibus suis celebrat: ac simul Dei ipsius gloriam omnibus modis, quantum in se est, reddere conatur illustriorem: idque non sine numine et afflatu quodam divino: ex quo Poetae vates dicuntur, tanquam (ERMHNEUTA\I KA\I (YPHR/ETAI QE=WN, ut Socrates apud Platonem in Ione nominat. Atque hunc quidem finem, quem dixi, Poetis bonis ceu divinis vatibus propositum esse, scite admodum et eleganter idem docet Flaccus in Epistola quadam:
Quae cum ita se habeant, CHRISTIANE Rex. inclute [Orig: inclyte] : magna profecto laus est eorum, qui cam Philosophiae partem, quae Poesis appellatur, ita sunt complexi, ut ab ea avelli se nulla prorsus ratione posse existiment: maxima vero, si qui etiam adhuc fortassis sunt eorum.Os tenerum pueri balbumque poeta figurat:
Torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem:
Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis et invidiae corrector, et irae:
Recte facta refert: orientia tempora notis
Instruit exemplis: inopem solatur, et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus, et praesentia numina sentit:
Coelestes implorat aquas docta prece blandus:
Avertit morbos: metuenda pericula pellit:
Impetrat et pacem, et locupletem frugibus annum:
Carmine dii superi placantur, carmine manes.
qui haec studia tractant, patroni ceu Musarum hierophantae, et Maecenates: qui cum pulcritudinem artis huius probe intelligant, non modo Poetarum excellentium scripta libenter legunt: verum etiam ingenia eorum, exemplo summorum et maximorum Regum ac Principum, benigne ac liberaliter fovent, omnique honorum genere decorant, atque exornant. Quod ipsum summo semper studio maiores tuos laudatissimos fecisse animadverto: de quibus multa hoc loco dicere lubens supersedeo. Avum certe tuum CHRISTIANUM III. Cimbrorum Regem sanctissimum, Poetarum Christianorum nostri temporis STIGELII et FABRICII carmina non solum diligenter lectitasse, sed etiam edidicisse, eaque subinde in aula accinuisse familiaribus suis compertum est. Patrem vero tuum FRIDERICUM II. Principem omnium saeculorum [Orig: seculorum] memoria dignissimum, haec ipsa quoque Musarum studia singularibus praemiis et honoribus condecorasse, in cofesso est: quae me quoque olim causa impulit, ut Elegiarum libros Principi humanissimo ceu Patrono Optimo Maximo dedicandos censerem: sicut prima ad eum scripta Elegia abunde hoc testatur. Tantae et tam praeclarae gloriae haereditarem, REX inclute [Orig: inclyte] , sponte ac ultro te conservare, omnibusque modis augere velle, nemini dubium esse potest: cui et indoles [(transcriber); sic: indolcs] in te regia, et
institutio doctrinae praeclara, et egregia de virtute tua exspectatio aliquo saltem modo innotuit. Qua sane spe et fiducia, CHRISTIANE Rex inclute [Orig: inclyte] , Musarum hosce foetus, ceu iuvenilis aetatis lusus atque exercitationes, incluto [Orig: inclyto] tuo nomini, ceu numini tutelari submisse, ut decet, et humiliter consecratos dicatosque esse volo: quorum ut patronum ac defensorem perpetuum te futurum omnino spero et opto: ita praesentem et sempiternam divini numinis gratiam et benignitatem in fortunando augendoque adhuc magis imperio tuo florentissimo summa animi devotione comprecor.
Ienae ad Salam, Nonis Octobr. Anno Pub. Sal. M. D. XCII.
Talis REUSNERI iam Musa per omnia vatis
Regna volat, quotquot magnus hic orbis habet.
Dum superum laudes, et regum fortia facta
Semideum celebrat carmine rite suo:
Aut dulci flectit populos modulamine cantus:
Officii memores et monet esse sui.
Sit curae superis, sit regibus opto virisque
Principibus, meriti tam bene vatis honos.
[Gap desc: toc]
[Gap desc: toc]
[Gap desc: toc]
[Gap desc: toc] [Gap desc: errata]