Quod verum loquor, hoc rerum pulcerrimus ordo
Edocet, et res has qui regit ipse DEUS.
Quoque minus dubitem, Baro (quis putet?) inclyte, possum
Scilicet exemplo certior esse tuo.
Nominis en elementa tui dum colligo sollers.
Coniugii fatum metior ipse tui.
Quando tuae Sponsae felix sub nomine nomen
Sic latet, et fatum nominis omen amat:
Coniugii fatum tibi quo sit certius inde:
Auspice quod sequeris sic moderante DEO.
Gaude, magne BARO, tam nominis omine fausto:
Auguriumque tori nosce probaque tui.
ANNA TIBI CESSIT HEROI SALMIA LUPTA:
Collige litterulas nominis, omen habes.
Quid dubitas? fatis haec est tibi debita coniux:
Delicium vitae sola futuratuae.
Te post annorum tot casus, atque labores,
Scilicet emensum totius orbis iter;
Regibus externis notum, summisque monarchis:
Grata quibus fuerat nominis aura tui:
Pannonicas retraxit in oras SALMIA virgo:
Coniugii consors una futura tui.
Nata domo magna, magno patre nata dynasta:
Austrasiae decus est IULIUS ille domus.
Coniugis EN SOL alter AMANS fit amantis AMICA:
Lux animae, vitae viva medullae tuae.
Iupiter ingenium, castas et Palladis artes,
Et Veneris formam contulit, atque decus.
Praeterea mores Iuno sine labe pudicos,
Ingentesque simul dotis adauxit opes.
O factum bene! quid restat? nisi carmine grater
Auspicium laeti laetus ut ipse tori?
Vive nova laetus cum coniuge, vive beatus:
Cum socia consors compare vive diu:
Non secus ac castus socia cum compare turtur,
Perpetuo concors vivit amore potens:
Complexuque duos fovet unum ut nomen amantum:
Mutuus amborum sic coalescat amor:
Una caro, mens una, corunum, pectus ut unum,
Per longos vobis sit maneatque dies.
Sospes et excrescat vestro de corpore proles:
Sitque patri mentis indole par, vel avo.
IULIOLUS patria mox ludat filius auld:
Deliciae matris, patris avique decus.
Sospes in hoc vigeas nato, natusque vicissim
In patre te vigeat secula longa senex.
Coniugii bona, multa beati: mente fer aequa
Coviugii praeses quae bona, quotque dabit.
Si fuerint MALA, NE noceant, tu pectore COMIS
SANA, caelestinuminis auctus ope.
Denique sint patriae, genti sint commoda vestrae
Gaudia: quodque precor, prosperet omne DEUS.
Quos si scrie libet tibi forsitan: accipe paucis
Conspicua proceres nobilitate satos.
Primus heri, cum matre sua, Montfortius eros
Fecit iter, multis hac comitatus equis:
Callidior morum, doctaene GEORGIUS artis,
Ambiguum: vidit quem Lusitanus ager.
Cui praeses Nemetum IANUS come ivit: et ambo
Composita fratres mente, fideque pares:
Marte SIGISMUNDUS praestans, ANTONIUS arte:
Participes studii quos habet im a Themis.
Venit et Ortburgi Comes huc IOACHIMUS: et alter
Editus Hardeco stemmate IANUS adest:
Trautsoniique duo Comites ANTONIUS, atque
BALTHASAR: antiqua relligione pares.
Et tu Spauriacae, cum Praesule fratre, IOANNES
GAUDENTI, veteris sanguine nate domus.
Tuque fide praestans MICHAEL Eizinge deorum,
Coniuge Fuggera iam comitatus ades.
Nec Lambergus abest SIGEMUNDUS: et Hojus heros
LUDVICUS, gentis gloria magna suae:
Sed nec CHRISTOPHOrus Vvelcsteinius, inclytus armis:
Consilioque potens CAROLUS alter abest.
Te quoque non ausim versu Neohuse silere
ANTONI: nec te, VILLIGER, ample Baro.
Iam quid CUNSECOS Phoebi duo lumina fratres?
Quid CAVEN hulerum, PELU Geliumque loquar?
Quid RECHlingeros? quid claros stirpe NOT hastos?
FREIbsrgos referam quid, ST Eniosque duos?
Nec satis hoc: alia venerunt parte vocati,
Cum sponso, illustres gente, domoque viri.
Naggolia Comes huc de gente GEORGIUS ortus
Missus adest, pariter Martis. et artis amans.
Et gemini fratres sponsi, virtute otentes:
Militiae ERNESTUS, pacis et HUGO decus.
Cognatique equites, Rechbergo sanguine nati:
Ense bonus IANUS CHRISTOPHORUSque toga.
Ibat et Ilsungus cum coniuge magnus ACHILLES:
Ibat Vvelserus CAROLUS, ore potens:
Atque Bemelbergae CONRADUS gloria gentis:
STOZINGUSque simul RIETHEMIUSque meus:
Quid SCHELLENBERgos invictis fortibus armis?
Et quid EHINGEROS, TURHEmiosque loquar?
Quosque diu memorare foret, quot Suevia passim
Nobilis hinc equites iactat, et inde suos:
Quos veterum pridem commendant magna parentum
Nomina, iam factis constabilita suis.
Dixerat: et vultu, si plura requirere vellem,
Sponte nuit promptum se, facilemque fore.
Mox ego: magna deis magnis sit gratia, dixi:
Tot nova percipio laeta quod aure bona.
Fortunate pater, fortunatissima tellus:
Quam pedibus proceres tot tetigere suis.
Iamque vale, faustoque diu, Lyce, flumine curre:
Quod possu, facti carmine testis ero.
Dum loquor: ecce sonum cava dant sub turribus aeras
Et reboant agili cymbala pulsa manu.
Templa petunt sponsi, magna stipante caterva:
Et procerum longa iam comitante manu.
Stant passim populi numerosi compita plena:
Et fremit augusto plurima turba foro.
Primus adest laeto vernans OCT AVIUS ere
FUGGERUS: iuvenis corpore, mente senex,
Qualis sidereos inter Sol emicat ignes:
Atque premit radiis clara tot astra suis:
Sic animi pariter Sponsus, morumque decore
Praeditus, et formd conspiciendus adest.
Iuno cui census, cui Iuppiter aequus honores,
Et doctas artes docta Minerva dedit.
Et dotes Pandora suas superaddidit omnes:
Et facili tribuit Sors bona cuncta manu.
Ille satus magno vondam genitore GEORGO:
Et Lichtestenia de genetrice fuit.
Teque refert patrem, RAYMUNDE, GEORGIUS uxor:
Tursonum celebri cui fuit orta domo.
RAYMUNDO fuerat pater ante GEORGIUS: isque
Te vocat auctorem, magne IACOBE, suum:
Per quem gens opibus magnis, et honoribus aucta:
Promeruit tantum, sorte favente, decus.
Nam Comites KIRCHBERGA suos, et clara VIANA
FUGGEROS, titulo nobiliore, vocat.
At iuxta celebres, ANTONIUS, atque PHILIPPUS
EDUARDUS, fratres convenienter aunt:
Quos ornat virtus animi, doctrinaque rara:
Et morum gravitas, eloquiique nitor.
Pone simul patruus, fandi clarissimus arte,
HULDRICHUS, gressu cernitur ire pari:
Quo magis haud procerum quisquam est instructus ab arte:
Aut Musis doctis tempora plura dedit.
At quo MARCE, tuas laudes quo carmine tandem
Eloquar, o patriae cura, salusque tuae?
Tu pater es patrieae, clarusque Duumvir honore:
Consilio viget haec nunc quoque sana tuo.
Iam quae, IANE socer, tibi dem praeconia digna?
Quasve tibi laudes, magne IACOBE, canam?
Quid memorem proceres reliquos, magnosque per urbem
Patricips, patrii sideara clara soli?
Salveto o animae illustres, hic quotquot adestis:
Agmen abit: vos iam Musa referre nequit.
Tempus erit, quo vos versu memorabo sonanti:
Tunc suus ex merito quenque sequetur honos.
AD TE nunc venio, praestans virtute, PHILIPPE:
Sponsus in hoc coetu nempe Secundus ades.
Qualis in irriguo genialis amaracus horto,
Ambrosio late replet odore solum:
Sic tenero vernat generolsae flore iuventae
Sponsus: et hinc dotes exhibet ipse suas:
Quem Phoebus, comitesque novem, quem Pallas amica
Certatim studiis erudtere bonis.
Cuius in ore lepor regnat facundut: et arcem
Legit in aureolo pectore prisca fides.
Si spectes illustre genus: vix notior alter,
Aut magis est claris nobilitatus avis.
Quis magno genitum CONRADUM nescit OTHONE?
Qui patriae poterat miles, et esse pater.
Filius huic patriae laudis Cognominis haeres:
ALBERTUM creat hic: sed creat ille VITUM.
Proximus huic, proavus sponsi, BERNhardus: et alter
Qui commune gerit cum patre nomen, Avus.
Militiae clarus, pacisque GEORGIUS arte:
Splendidus auratae nebilitatis Eques.
Inde satus praestans virtute GEORGIUS alter:
Qui pater est tandem, magne PHILIPPE, tuus.
Ille parens idem tuus est ERNESTE, tuusque
HUGO: Thesea pectora iuncta fide.
SED iam Sponsa venit, manibus deducta suorum:
Utraque nympha soror, coniuge digna suo.
OCTAVI, nuptum tibi virgo MARIAIACOBE:
ANNA, PHILIPPE, tibi virgo MARIA datur.
Qualis Luna nitet caelo, soror aurea Phoebi:
Splendidus aut roseo Lucifer ore micat:
Qualis liliolis fulget rosa mixta decoris:
Spargit et albentes illabefacta comas:
Sic animi praestans, formaeque decore virago
Utraque: virgineo tincta pudore genas:
Et nivea pectus fidei circumdata palla,
Fulget: et est pompae splendor, honosque suae.
Utraque formosa est: oculos deiecta modestos
Utraque: Palladiis utraque clara bonis.
Utraque culta satis: raras dotata per artes
Utraque: nec prior hac artibus illa suis.
Nec genus, aut proavi desunt: nam clara parentum
Nomina iampridemnovit uterque polus.
IANUS utrique suus Sponsae pater: editus ille,
ANTONI; magno te genitore fuit.
RAYMUNDO satus est Antonius: isque GEORGO:
OCTAVI, proavus Sponse fit ille tuus.
Idem nunc proavus tuus ille MARIAIACOBE:
Et proavus simul est ANNA MARIA tuus.
Sic utrunque genus se sanguine scindit ab uno:
Et duplex una stirpe propago coit.
Una adsunt nymphae, Divum genus: anteit una, et
Altera, Fuggaricae sanguine nata domus.
Clara decore MARIA, pudens virgo ANNASIBYLLA:
Et quae dote placet mentis ELISA suae:
Quaeque refert HELENAE pulcram cum nomine formam:
Praelustris MARCI clara propago paetris.
Et CATHARINA decens, magno patre clara IACOBO:
Et cultu pariter digna SIBYLLA soror:
Moribus et castis VERONICA Mitis, et annis:
Una soror facie vincere digna duas.
Tum Sponsi Germana soror, claerissima forma:
URSULA, digna viro Caesare, digna Iove.
Et SALOME claris Cunsecca parentibus orta:
Et quae Trautsonio, cum patre, gaudet avo.
Forma sine arte decens, cultus par omnibus idem,
Et nitor, et tenero gratus in ore vigor:
Fulva coma est, roseaeque genae, vultusque pudentes:
Et flammis oculi, sideribusque pares.
Aurea marmoreo pendent redimicula collo:
Et stillat Tyrio murice tincta chlamys.
Talis erat Iove digna viro Sidonia virgo:
Pars terrae cuius tertia nomen habet.
Talis erat Bacchi Nysaei Gnossias uxor:
Quae modo per stellas emicat una novem.
Talis erat Laedae Iove filia clara parente
Tyndaris, et Paridi digna rapina suo.
Sed quas hic video matres, gloresque, nurusque.
Fuggarico natas sanguine, ferre pedem?
Quae virtute sua veteres heroidas aequant:
Tamque placent specie, quam probitate sua.
Illa Brigantino Comiti CATHARINA Iacobo:
Haec est Trautsonio nupta SUSANNA viro.
Illa fit Hardeco coniux REGINA marito:
Haec est Eizingo nupta MARIA suo.
Spauriaco sociata toro VERONICA quinta:
Quas amitas omnes utraque nupta vocat.
Pone latus, Marci coniux, generosa SIBYLLA
Prodit, Eberstenio principe nate viro.
Cernitur et consors paetrui simul ANNA Iacobi:
Et Sponsae genitrix hic utriusque comes:
Stirpe Nothaftorum Boium generata vetusta:
Corporis atque animi dives ELISA bonis.
MAGD Alis et coniux Cunsecca MARIA Philippi:
Atque Helfensteniae BARBARA fama domus:
Quae consors tibi facta tori, pulcerrimae rerum
ANTONI, mentis vincit honore deas.
It pariter Fuggera soror SIDONIA: lecti
Foedere, Villigero consociata suo:
Castaque DOROTHEE, geminae matertera nuptae:
Quae viduo vivit nunc Rosebuscha toro.
Et Vvolcsteiniadae coniux generosa IOANNA:
Et mea quas versu Musae referre nequit.
O quales memorem coetus, et splendidae luxu
Agmina, vix oculis aente notata meis!
Saepe quidem volui matres numerare, nurusque:
Nec potui: numero copia maior adest.
Si cui laeta movent haec non spectacula sensus:
Ferreus est, mentis nescius ille suae.
Hactenus haec: templum longo subit agmine, pactam
Teste Deo firmans Sponsus uterque fidem:
Faustaque gratatur socialibus ominataedis:
Et verbis addit munera quisque suis:
Laetitiamque novam gaudet cum plebe Senatus:
Et miscet parili vota, precesque fide.
Sit mihi fas etiam laetum de more precari
Auspicium sponsis, coniugibusque novis.
SALVETE o animae illustres, longumque valete:
Consortes thalami quos bene iunxit hymen.
Coniuge tu felix felice MARIAIACOBE:
Felix OCTAVI coniuge magne pari:
Et tu laeta tuo salve ANNA MARIA marito:
Tuque simul nupta laete PHILIPPE tua.
Felices animae: Dii numine coepta secundent.
Comprecor, et laetos dent sine fine dies.
Candida sit praesto Pax et Concordia mitis,
Atque Fides constans, et socialis Amer.
Foecundet Venus aequa domum: bona Gratia firmet:
Aeternisque bonis sospitet alma Salus.
Adsis o, hilarique solum pede pelle: manuque
Felici faculas, sancte Cupido, quate:
Excitusque die laeto, cane carmina laeta:
Floreque iam myrthi tempora cinge novo.
I procul, i lascive Puer, scelerate Cupido:
Moliris turpi tela proterva manu.
Nil tibi nobiscum est, iubeo procul esse profanos:
Qui castis flammis, quique pudore carent.
Casta placent superis: pura cum mente venite.
Cantibus hoc caestis fas celebrare sacrum.
Incipe sancte Pudor: socialia concine pacta;
Quae cum primaeva sanxit Adamus Eva.
Et meminisse potes, potes et memorare canendo:
O mihi caelesti numme dexter ades.
Mundus iam stabat, verbo flatuque creatus
Numinis: ex nihilo nempe creatus erat.
Sexta dies terris concesserat erta: ferebat
Pisces aequor, aves aer, humusque feras.
Sanctius bis animal, diaeque capacius aurae
Deerat adhuc, terris incola certus, homo.
Quum Deus; Ecquis in haec cultor dominabitur? inquit:
Sic ait; qtque lutum ductile tollit humo.
Mentis et inspirans vim non rationis egentem,
Finxit in effigiem corpus, et orae suam.
Pronaque cum reliquis animantibus ora dedisset:
Erectis iubet hunc vultibus ire Deus.
Quippe quies illis venter, sensutque per artus
Una sit: hunc animum fas quoque ferre polo.
Natus homo est, rubrae factas de pulvere glebae:
Fulsit in hoc summi dulcis imago Dei.
Liberamens, et sancta, Dei pulcerrima rerum
Fabrica, nec vitiis commaculata suis.
Ver erat, et tenero ridebant omnia mundo:
Florebant oribs semina iacta novi.
Sidera fulgebant caelo: non flabra, nec imbres,
Aut hyemis laesit iugera laeta rigor.
Nec laesit siccis ustus fervoribus aether:
Sponte suae fructus parturiebat ager.
Nullus ubique labor: Zephyrique tepentibus auris,
Laxabant foetos, ditia rura, sinus.
Flatibus hybernis Boreas parcebat, et Eurus:
Commodus Austrino flabat ab axe Notus.
Arboreae frondes fructu praecoce nitebant:
Foetus erat plantis, germinibusque suus.
Protinus omne genus pecudum, cum compare compar
Per coitus sobolem gignit amore suos.
Iunguntur volucres rostris, prolemque reposcunt:
Turtur in arborea, cum pare, fronde gemit,
Deposita quaerit taurus feritate iuvencam:
Agnus ovem, sequitur blanda capella virum.
Cognatae cognatus adest: dulcique cupiti
Coniugis amplexu bestia nulla caret.
Id faciunt pisces, quicunque sub aethere vivunt:
Qui per aquas gelidas hoc quoque in igne natant.
Unus homo, compos animi, prudensque futuri,
Exsors et sobolis, coniugiique sedet.
Quae Deus ut vidit (gaudebat et ipse creatis)
Nunquid, ait, solus prole carebit homo?
Solus homo, solus sine foenore vivet in orbe?
Dulce nec extendet posteritate genus?
Non ita: stat melier menti sententia. nam quid
Isthaec vita, nisi mortis imago, foret?
Sic ait: umbrosaque sub arbore sistit Adamum:
Qua mollis riguo flamme planta strepit.
Nondum somnus erat, cerebro mittente vapores:
Pax animi, rerum somnus amica quies.
Fessa ministeriis duris qui corpora mulcet:
Et reparat studiis languida membra novis.
Fit somnus, mandante Deo: per tempora rorem
Fundit hic, et tacita lumina nocte premit.
Ille caput movet, et nictat, casumqueminatur:
Nec facit officium pesque manusque suum.
Fusus humi, larga proflat mox nare soporem:
Quem fuget haud litui clangor, et aera tubae.
Iamque soporato lateris diffindit obesum:
Molliter et costam surripit inde viro.
Accipit hanc, verbumque potens effatus, in artus
Format Adae: vacui mox loca carne replet.
Nec mora: quod fuit os, citius fit femina dictu:
Nuda, sed ornatu femina culta Dei.
Femina fit, secumque trahit spiramina vitae:
Pulcrior haec nusquam (credite). visa fuit.
Si spectes formam, formae ditissima dote:
Flava comas, facie candida, rubra genas.
Sin animum spectes, animi clarissima cultu:
Sancta fide. vita casta, pudore decens.
Interea somnus cum nocte reliquit Adamum:
Ante suos nympham vidit adesse pedes.
Vidit, et ut vidit, novit consortia membra:
Et meus haec (inquit) scilicet ardor erat.
Nae caro tu fueris mea, nae mea costa: virago
Tu mea diceris, tu mea semper eris.
Cedant cuncta tibi: sine te mihi displicet orbis
Totus: acerba mihi te sine vita fuit.
Tu mihi Thesaurus, totus mihi mundus, et unae
Gloria: tu menti curia dulcis eris.
Sic ait: et vultu flammas confessus honestas;
Virginis e collo dulce pependit onus.
Vidit hoc omnipotens genitor; sanctosque professus
Affectus, pepigit foedera sancta tori.
Pronubus adducit sociam, verboque maritat:
Caelicolum maegno circumeunte choro.
Haec tua sit coniux, inquit; tuus ille maritus
Crescite foecunda femina, virque domo.
Quos iungit, sociatque Deus, non separet alter:
Unus in amborum pectore vivat amor.
Dixit: et hinc terris pariter praefecit, et undis:
Ingenio mundi qui moderentur opes:
Squamigerum pecudes, volucrum genus omne, ferasque;
Quic quid habet tellus, quic quid Olympus habet:
Illis subiecit: pulcrisque rosaria campis,
Fontibus et scatebris laeta, colenda dedit.
Felices, quam saenctus amor, quam purus ab omni
Crimine, nec curis anxius ille fuit!
Nec dum vestis erat: corpus sine labe nitebat:
Indiga nullius membra fuere togae.
Tunc Solis radiis monstrabant corpus honestum:
Conscia nec virtus, nec pudor ullus erat.
Nulla lues animae maculas admissa serenae
Aspersit: nullus venit in orarubor.
O male, quod mintes hominum spe lusit inani:
Et blanda vertit fraude doloque Draco!
Arboris unius mandarat parcere pomis:
Quum daret in detem cetera cuncta Deus.
Immemor at superi violavit iussa parentis:
Dum vetita tangit femina poma manu.
Femina, quam tacitis mendax illexerat anguis
Fraudibus, invertens iussa verenda Dei.
Illa virum traxit sua secum in fata loquendo
Credula; blanditiis, et nimis ore potens.
Vix arrepta suo foedarat poma palato:
Iratum senfit quum sibi numen homo.
Stat reus, et gemitus imo de pectore ducit:
Poma, sed hei sero fracta vorasse dolet.
Implorat vestem nudus: convexa tueri
Aetheris, atque Dei iudicis ora pavet.
Tunc Deus exilio sontes mulctavit acerbo:
Mors data pro morsu, pro dape poena fuit.
Quin imis Erebi iam iam detrauderet umbris:
Sed pater hos iterum commiseratus, ait:
Vincit amor poenam: meruistis crimine mortem:
At meus hanc mortem morte vorabit amor.
Semen virgineum colubri caput atteret ictu:
Sentiet hic, quam sit res male gesta sibi.
Vos qui delusi Stygia cecidistis ab arte:
Sperate, et legis discite iura meae.
Tu mulier, tu causa mali: tu percita fastu,
Sprevistiregis foedera sancta tui.
Imperium optasti: imperio nunc perfida cede:
Disce iugum, frenos nunc age disce pati.
Cura tibi fuerit, natos educere partu:
Atque pudicitiae sic retinere decus.
Segne solum scindet tuus hic devotus aratro:
Sponte dabit fructus haud inaratus ager.
Crescere nempe cibos coget: sudabit inertes
Ad rastros: cultus semina reddet ager.
Hoc est, divina spret prolego, quod unum est:
Crescite, promissam nec temerate fidem.
Hactenus: hinc auxit sobolis generatio mundum:
Hinc sua nunc passim semina sumit amor.
Carnis amor, primo nulla parte aequus amori:
Melle feraxxpariter, felleque carnis amor.
Dulce dat hic gustu, sed plus commiscet amari:
Quid nisi dulce malum, dulcis amaror, amor?
Qualiscunque tamen, sancti certissimus index
Foederis; auctorem praedicat esse Deum.
Ergo qui primum castos decrevit amores;
Legitimi pangens foedera casta tori:
Idem per populos quoque nunc sua iura tuetur:
Vivere dum casto vult in amore duos.
Naturae flammas Deus indit nempe feraci:
Spiritus has sacro ventilat igne sacer.
Quos loca disiungunt, ut coniungantur, amantes
Copulat arcano foedere saepe Deus.
Seu probitas, seu forma placet, seu mentis honestas:
Quodque virum, nuptam quodque decere potest:
Numinis hoc opus est: homo dissociare, locusve,
Quae Deus associat, pectora sancta nequit.
Et dubitamus adhuc fieri connubia fato?
Quae fiunt, fiunt cuncta, volente Deo.
Salvete o sacrum paer (nam gratabor) amantum:
Auspice quos castus numine nectit amor.
Gaudete o, munusque Dei reverenter habete:
En Deus hoc vestrum rite secundat opus.
Ite, patent iam templa: Deo parete vocanti:
Supplice nunc aras corde tenete sacras.
Iungite concordes dextras, et iungite mentes:
Auspicium fausti sumite dulcetori.
Sponse vove, dextramque tene: tibi ducitur uxor:
Quam tib fatalis conciliavit amor.
Sponsa datur, virtute decora, venusta pudore:
Quae vixit viduo casta, decensque toro.
Splendida divitiis, generis quoque nomine clara:
Quam pietas ornat, quam probat alma fides.
Uxor nobilior gemma, praestantior auro:
Quam bene MARG Aridos nomen, et omen habet!
MARG Aridos nomen pulcris virtutibus aequat:
Et decus, et precium grande futura tibi.
Gemma micans conchae tabentia pectora sanat:
Auxilium cordi candida gemma venit.
MARGARIS haec curis languentia corda levabit:
Leniet et cordis vulnera nota tui.
MARGARIS haec dulces afflans probitatis honores;
Grata tibi requies, mite levamen erit.
Iamque tibi factis, et moribus esse laborat
Commoda: coniugii ferre parata iugum.
Iam studet obsequiis animum submittere iustis:
Ac laetos tecum continuare dies.
Sponse tibi gaude: votum bene cessit, amorque:
Coniuge nil casta pulcrius esse potest.
Annue nupta, manumque cape, et laetare marito:
Quitibi fatali sponsus amore datur.
Quem grave iudicium, gravis et sapientia caela
Tollit, et eloquii nobilioris honos.
Ille per ingenuas alte caput extulit artes:
Mitibus et studiis tempora longa dedit.
Ille decus patriae; iuris celeberrimus arte;
Aulae praesidium, praesidiumque fori:
Iustitiae lumen sanctae, legumque sacerdos:
Inter praecipuos fulget honore viros.
Iamque Palatini moderatur principis aulam
Consilio: cuius sub dittone sumus.
Suspicit hunc, magnique facit Dux inclytus ipse:
Et probat ingenium, iudiciumque viri.
Firmior hic ferro; melior praedivite gaza:
Non cessatura te pietate colet.
Ille tui lecti decus immortale; tuaeque
Splendor, hons, fulcrum, gloria gentis erit.
Sponsa tibi gaude: cessit bene pactio taedae:
Coniuge nil fido dignius esse potest.
Felices ambo ter et amplius, atque beatos:
Fidere perstatis si tamen usque Deo.
Sospitat hic dexter connubia laeta piorum:
Et sobole hos pariter, divitiisque beat.
Ludite nunc hilares, et laeta prole feraces:
Securo longos ludite corde dies.
Sit praesens, faveatque piis Concordia votis:
Unanimique duos mens liget una fide.
Nec, nisi mors, dulces quondam disrumpat amores:
Sentiat officium tardior umbra pium.
Casta viri coniux Susanna, pudica, venusta;
In qua par animo forma, decorque fuit.
Visa fuit senibus: furiales concipit ignes:
Aestibus et coecis raptus uterque furit.
Forma placet, candorque rubens, morumque venustas;
Gratus in ore vigor, gratus in ore decor.
Par ambobus amor, par est dementia cordis:
Sed tamen ardores celat uterque suos.
Non illos iam cura Dei, legumque piarum
Ulla tenet: nullus flectere iura timor.
It praeceps animus: sensus furor, atque cupido
Occaecant: vaecors pectora torquet amor.
In flammas abeunt: uruntur pectore toto:
Et steriles animo nutrit uterque faces.
Saepedomos abeunt una: redit alter et alter:
Et solum sperat se modo quisque fore.
Spes tamen obscaenas animo dimittere neuter
Ausus erat; neuter turpe referre nefas.
Sic iterum, sic saepe adeunt: ubi vincaere solis
Non datur: exponunt, quod latet, omne malum,
Nil iam dissimulant: tacitos profitentur amores:
Non piet as mentem, non pudor ora tenet.
Consilium captant: statuunt sibi tempus et horam:
Qua thalamo indigno vimque dolumque parent.
Forte die riguum Susanna redibat in hortum,
Aut plus, aut medium Sole notante diem:
Intramt clam vetuli (quid non amor improbus audet?)
Arboribus densis tectus uterque latet.
Aestus erat: comites vocat Helcias: atque lavemur
Hic, ait: et dulci nos recreemus aequa.
Ite, nitens oleum, suavem mihi ferte saponem:
Dum lavo, munitas clavaite poste fores.
Dixerat: hae parent: occludunt obiice postes:
Festinantque domum, moechus uterque tacet.
Ut famulas abiisse vident, solamque relictam:
Spem capiunt foedam turpis uterque tori:
Accurrunt celeres: infandum crimen anhelant:
Infelix hostes nesciit illa suos.
Invadunt: tremit haec stabulis ut prensa relictis:
Parva sub immiti quum gemit agna lupo.
Quid trepidas? alter clamat: non adsumus hostes:
Causa salutandi tefuit unus amor.
Dum licet, amplexu formosa, toroque beatos
Redde tuo: nulla parte pigendus erit.
An pudet, et metuis lectum temer are maritum?
Sactaque legitimi fallere iura tori?
Non timor impediat, non hoc reverentia famae:
Dulcia secreta furta tegemus humo.
Sic iterum rogitant: ubi blandimenta, precesque
Negligit, et spernit mitia verba senum:
Instat amans verbis minitantibus acriter hostis
Improbus: et, votis quin age cedis, ait.
Nifacis, exitium mortis te triste manebit:
Falsus adulterii testis, et actor ero.
Ostendam iuvenem cum quo depraensa fereris:
Ingemuit turpi femina voce senum.
Heu quid agam, clamat: fuga non super ulla pericli est:
Quid sequar? in dubio pectora caeca labant.
Si facio, metuenda Dei mihi iudicis ira est:
Sin minus, indigna vincor operta manu.
Non faciam, plus ira Dei, plus debet honestas,
Quam vis posse: Dei plus trahit ira mali.
Desinit in lacrymas: lacrymae decuere pudicam:
Auxilium magna territa voce vocat.
Fit sonus: inclamant socios: vi limina rumpunt:
Hinc clamor servos evocat, inde fragor.
Huc ubi venerunt; quid vult sibi clamor, heraeque
Quid tremor? ex illis unus et alter ait.
Pro re pauca senes: quae narrant, omnia fingunt
Nequiter: illa gravi muta dolore tacet.
Postera lux latum splendore retexerat orbem:
Conferto passim tramite turba coit:
Susannamque vocat: quam morti tradere quaerunt:
Heu quanto capiti res stetit illa senum!
Illa venit lugens cum coniuge, cumque parente:
Ut solet ad nati mater itura rogum.
Multa gemit tristis: pudibundaque celat amictu
Ora: tument oculi fletibus: ora madent.
Hinc pater, hinc coniux fletus solantur: et orant,
Speret: et attonito flentque paventque metu.
Nec lacrymas tenuit populus: civesque per omnes
Errat inexhaustus, non sine voce, dolor.
Ut primum maestum tenuere silentia coetum:
Improbus e celso fatur uterque loco.
Proponunt falsum vero pro crimine crimen:
Quae possunt, narrant: iustaque crimen erant.
Ultuna restabant: non argumenta petivit,
Non tanti vulgus conscia signa mali.
Immeritam damnant: poenas et morte reposcunt:
Grandibus hanc saxis lex operire iubet.
Horruit infelix atrocis crimine mortis:
Torpuit et pavido lingua retenta metu.
Ter conata loqui, ter subsistit: ausaque quarto,
Lumina vix vultu sustulit aegra suo.
Fer pater, inquit, opem: nec iniqua fronte querelas
Excipe: patronum te mihi posco DEUS.
Tu mentis latebras, tu pectoris abdita claustra
Inspicu: appello teque piamque fidem.
Nulla latent momenta meae te maxime vitae:
Assere me vindex, assere, iuste DEUS.
Non haec noxa mea est: scis optime: frange nefandos
Perfidiae laqueos: meque tuere precor.
Finier at: gemitus Deus audiit aequus; opemque,
Reddere quam populus nesciit, ille tulit.
Eripuit manibus sanctam crudelibus hostis:
Non passus falso iudicis ore premi.
Ducitur ad mortem vitae matrona pudicae:
Et secum lacrymas, indvidiamque trahit.
Parvus er at Daniel, vix pubescentibus annis:
Iam tunc fatorum praescius ille DEI.
Caelitus hic monitus, medios illapsus in actus,
Edidit impavidos ore minante sonos:
Quae vos impietas, quae vos dementia cepit?
Iudicibus temeram non decet esse fidem.
Dicite, quo miseram demitti crimine morti
Poscitis: haec culpa, me quoque teste, caret.
Falsa senes dixere: redite, doceteque crimen:
Attoniti redeunt: ordine facta docent.
Audierat: prensos seiungere commonet ambos.
Quemlibet hinc facti signa referre iubet.
Heus, inquit primo, legum contemptor et aequi:
Iam satis improbitas dissimulata diu.
Dic mihi, si nosti, sub qua deliquit adulter
Arbore? Lentiscus, subiicit ille, fuit.
Prave senex, puer inquit, inique, dolose, maligne:
Heu magno stabit lingua proterua tibi.
Angelus ecce Dei vindex te perdet, et ultor:
Periurae linguae praemia digna feres.
Semovet hunc: alter quoque quaeritur: improbe, fatur:
Non Iudaea tibi, sed Chananaea domus.
Nuptarum probrum, scelerum defensor et emptor:
Effugit vestras femina casta manus.
Dic sub qua iuvenis deliquerit arbore moechus?
Ilice sub densa (vox titubabat) ait.
Mentiris scelerate senex, ait ile: parasti
Supplicium lingua iam tibi triste tua.
Iam miseri meritas pendetis sanguine poenas:
Sic pereant, quibus est fallere iura labor.
Vix ubi dicta: manum glomerat plebs omnis in istos:
Fit strepitus: plausu consonat omne forum.
Facta nefanda patent: letho decernere curant:
Ad poenam vinctos, ut meruere, trahunt.
In medio stabant: in apertos undique sontes
Proiiciunt alacri saxea pila manu.
Fit fragor et stridor: crepitat velut horrida grando:
Quique vident, sternunt: nec metus alter inest.
Morte luunt poenas, auctores mortis iniquae:
Illa fuit iusto victima grata Deo.
Gaudent cognati, vulgus, proceresque: faventque
Obliti luctus virque paterque sui:
Ingentesque Deo laudes, et carmina fundunt:
A vi quod iustos eruat, atque metu.
Iusta Deus mens est: oculis mortalia iustis
Aspicit: iniustos odit, amatque pios.
Casta Deus mens est, castos amat, atque tuetur:
Incestos poena vindicat ille gravi.
Castus ut esse queas, et vitam degere sanctam:
Foedera coniugii ne pia temne sacri.
Coniugii Deus est auctor, Christwque sacrator:
Spiritus ardores excitat hosce sacer.
Formates dextra, verbo coniungit amantes:
Et vivo mentes urit amore Deus.
Iura Dei dextra, verbo, flatuque sacrata,
Polluet haud insons, aut violabit homo.
Casta Deus sanxit socialis vincula lecti:
Una sit ut semper femina, virque caro.
Omnibus indulget concessae coniugis usum:
Ut genus extendat prole, beetque suum.
Heu nimis infelix, thalami qui vincula rumpit!
Exitii secum res trahit illa malum.
Igne ruit Sodme piceo, ruit ampla Gomorrha:
Coniugii leges dum temerare studet.
Ilion arsisset nunquam sic igne Pelasgo:
Si Paridi nunquam Tyndari rapta fores.
Sancta placent superis: odere nefaria sancti:
Sanctus sis, facilem qui cupis esse Deum.
Coniugis obiectu castae medicamen habebis:
Si quando stimulat saucia corda calor.
Ergo SUSANNAM tibi quod IO AC Hime iugatam
In partem recipis, victus amore, tori:
Rem facis aecceptam superis, dignamque favore:
Foedera si nescis, haec iubet esse DEUS.
Felices ambo, vel supra vota beati:
Quos irrupta tenet copula, nectit amor.
Sanctus amor, qui non odiis divulsus acerbis,
Supremam mentes solverit ante diem.
Quam bene conveniunt et res, et nomina Sponsis!
Susannae dotes haec habet, ille viri.
Quod cupis, en iam Sponse capis, capis atque potiris:
Iam subit amplexus nupta petita tuos.
Quod cupis, en iam Sonsa capis, capis atque potiris:
Amplexu fruitur Sponsus, ovatque tuo.
Sponse times? curis animum quin exuis aegrum:
Caelitus ista tibi, non aliunde datur.
Caesta datur virgo, simplex, sine fraude, venusta;
Moribus egregiis culta, pudore decens.
Quae praestat probitate sua, probitate parentis:
O decus, o tante digna puella viro.
Par animo facies, et honos respondet in illa,
Et genus, et virtus, et vener anda fides.
Si quae laus fratris, magno clarissima fratre est:
Ingenio claret iam satis ille suo.
Scimus enim cultae quae sit facundia linguae:
Civica pro trepidis si ferat arma reis.
Scim is ut extulerit sanctas caput ille per artes:
Iuris honos, gentis cura, decusque suae.
Utere sorte tua;: firmo tibi foedere iunctam
Fidus ames: firmo semper amore colas.
Sponsae times? animo vanum depone timorem:
Hunc tibi dat Sponsum pronubus ipse Deus.
Lihque puellares coetus: laetare marito:
Pars eius fueris corporis: ille tui.
Ille decus patriae, iuris doctissimus arte est:
Ausonis hanc, et mox Gallia nosse dedit.
MANTUA testis erit, testis CUIACIUS: ambo
Doctrina magni, iudicioque viri.
Iamque novis titulis, parvis nec honoribus auctus;
Ore ducum causas, consilioque regit:
Principibusque viris meruit virtute probari:
Qui sunt Padanae gloria magna domus.
Hunc studiosa coles: hunc tu reverenter habebis:
Non alius, tibi qui concilietur, erit.
Consortes gaudete tori, gaudete fideles.
Et grata munus noscite mente Dei.
Vivite felices, et gaudia carpite casta:
Praesentem toto corde timete Deuns.
Vobis in socio spiret concordia lecto,
Unanimis pietas, unanimisque fides.
Ille beet nuptam thalamo; beet illa maritum
Prole: lues odii sit procul emnis atrox.
Larga manus Domini supera vos ditet ab arce:
Floreat aeternis ut domus aucta bonis.
Dum loquor; ecce Deus precibus, votisque pudicis
Annuit: hoc verum sic velit esse Deus.
Enprior affatur: coram, quem cernitis (inquit)
Sum Deus: et patrii iura guberno poli.
Haec tua sit (Monstrat sponsos) tuus ille: maritus
Sit caput: imperio femina cede viri.
Tu sociam constanter ama: tu dilige rursus
Nupta virum: sit mens una, sit una fides.
Sic ait; imposuitque manum; dextrisque prehensis
Sic populo loquitur conspiciente Deus:
Quos ego legitimi sociavi foedere lecti:
Non homo, non debet dissociare locus.
Una caro, vir et uxor erunt: sors una duobus:
Una fides, et mens una duobus erit.
Dixerat: in superas quum mox evanuit auras:
E sacra redeunt protinus aede domum.
O vos felices, quibus aethere mitis ab alto
Affulget magni splendor, et aura Dei!
O vos felices, quibus est et sponsor, et obses,
Auctor coniugii filius ipse Dei!
Sponse tibi gaude, felix modo coniuge tanta:
Caelitus illa tibi, non aliunde datur.
Virgo datur simplex, formosa, pudica, venusta:
Quae pia, curandae quae studiesa domus.
Tu sociam reverenter habe: cui solus adhaere:
Scilicet est lateris costa marita tui.
Sponsa tibi gaude, felix modo coniuge tanto:
Cuius in bu terris fama, decusque viget.
Solvere qui legum nodos, verbosaque iura
Novit: et ingenio non latet hercle suo.
Disce placere tuo domino, observare maritum:
Quem tibi concilies, ille, nec alter erit.
Vivite felices. concordi vivite lecto:
Praesidio tuti cunctipotente Dei.
Fidus amor nectat: nexos vos gratia firmet;
Diligat ille suam: diligat illa suum.
Dira lues odii, procul exulet omnis amaror:
Sit concors thalamus: sit sine lite domus.
Sit quae cum blandis durat cornicibus aetas:
Sit quae turturibus mens in amore manet.
Sic genus extendet pulcra se prole beatum:
Sic dabit aeternus prospera fata Deus.
Quem neque fortunae vis imperiosa gubernat:
Nec cum fortuna deficiente cadit.
Qui tibi si detur, quid te remoretur amantem?
Plena boni res est, plena favoris amor.
Nam neque cor torquet: sibi nec mala saepe precari
Cogit, et insana mente nefanda loqui.
Durius at tacito nihil esse putatur amore:
Quodque minus, si sis sanus, habere velis.
Plena metus res tectus amor; res plena doloris:
Intima depascit viscera tectus amor.
Tectus amor venas penitus, penitusque medullas
Permeat: ut tactas fax agitata trabes.
Quam melior, socialis amor: quos foedus amicum.
Quos irrupta tenet copula, quosque fides.
Quos neque sors animis divellit iniqua: nec aequus
Supremo citius funere solvit amor.
Semper habet risus, et mutua gaudia lectus:
In quo concordes femina, virque iacent.
Aspice, quae viridi sata nascitur arbor in agro:
Educat ut steriles alta, decenssque comas.
Si tamen insertus massae sit surculus: arbor
Fertilis ingenti foenore poma dabit.
Sic consorte carens vitae, consorte laborum;
Crescere vix ortus sentiet, atque domum.
Si societ sancto lecti sibi foedere nuptam;
Foecundi fructus nuptaque, virque ferunt.
Tristis hyems epcorumque gregi, pecorumque magistris:
Vere novo caelum, lataque ridet humus.
Tristis hyems, desertus amor, viduumque cubile:
Coniuge quod fruitur, gaudia veris haebet.
Ibimus ergo, sacram sonsum ducemus ad aedem:
Ivit Hymen: ivit iam Venus: ivit Amor.
Caecus Amor pharetram tergo gestavit, et arcum:
Quem feriat, memori pectore nempe tenet.
Quam vereor, iuvenem ne vulneret, atque puellam:
Spicula non frustra caeca Cupido iacit.
Hem formose cave iuvenis, formosa puella:
Insidias vobis, tela minatur Amor.
En sine veste puer tadas accendit amoris:
Fallor? an hic uno nutriet igne duos.
Almaque coniugibus blandos Venus afflat honores:
Prosequitur votis foedera blandus Hymen.
Cingite flerenti Nymphae mea tempora serto:
Ecce petit festus lucida templa chorus.
Sat bene, si cito sat. novus en novus, aspice, Sponsus
In medio medius cernitur ire grege.
Qui vigor ingenii? quantus decor enitet oris?
Praeclarum facies arguit esse virum:
Laureolam iuris meruit qui duplicis arte:
Armaque pro trepidis scit bene ferre reis.
En abiere viri: nos orde tangit: eamus:
Ite. quid est? non hancfert brevis hora moram.
Subsequitur pulcris circundata nupta puellis:
Quas decorat sormae gratia, mentis honos.
Sponsa tuas taceo laudes: studiosa pudoris,
Moribus es praestans, ingenuaque fide.
Nec formae tibi cultus abest: nec sortis amicae
Munera difficili Dii tribuere manu.
Adlumus. ecce preces sacras, bona verba sacerdos
Incipit: et firmat, numine teste, torum.
Ergo Deus sancto quos consociavit amore:
Non homo, non turpis dissociabit amor.
Ergo vir uxori, ceu vitis adhaereat ulmo:
Ferveat una caro: mens lieget una duos.
Esto: manus iungunt, sacris de more peractis:
Pactaque constanti foedera voce probant:
Fit strepitus: plebs ecce foras ruit agmine denso:
Eque sacra coetus iam redit aede domum.
Scilicet extructas onerant hic fercula mensas.
Vinaque: iam lauta mens recreanda dape.
Nunc o nunc scyathis, nunc fallite lusibus horas:
Pocula nunc dulci vertite sicca mero.
Nec desit, teneras fidibus qui mulceat aures.
Et nervis habiles applicet arte manus.
Mox laetas solito ducemus more choreas:
Gratior hoc nymphis vix solet esse labor.
Iam satis hoc: calices ubi me fecere disertum:
Sermo mihi vena liberiore fluit.
Quae studiosa Dei, morum studiosa bonorum,
Sedula procurat remque domumque viri.
Prole simul foecunda torum beat, instar olivae,
Aut vitis: litis desidiaeque fugax.
Semper habet fructus, alternaque gaudia lectus:
Si concors uxor, si vir amicus erit.
Pronuba Iuno, sacris olim praefecta maritis,
Laeta fuit caeso, sed sine felle, bove.
Roma Viriplacam cultu venerata sacrorum;
Coniugsbus voluit numinis esse loco.
Tu cui gratus hymen, cui vincla iugalia curae;
Auspice sic coniux esse memento Deo.
Felle dolor nunquam furiis exarserit atro:
Concordi gaudent numina sancta toro.
Iam duo, non duo sunt: sed idem iam corpus, et unum:
Foedere quos uno copulat unus amor.
Talis PETRE, tibi datur uxor amata DIANA:
Sola tori consors dtgna reperta tui.
Cui morum probitas, et castae Palladis artes,
Cui pietas curae sancta, fidesque fuit.
Femina digna, cui det nomen casta DIANA:
Et lux Aosonii CLOELIA virgo soli.
Qua nec Penelope prior est, aut Hectoris uxor:
Aut comes extincto Laodamia viro:
Nec quae Mausoli cineres, in amore mariti
Firma; nec ardentes quae bibit ore faces.
Felle carens, mel dulce dabit tibi mellila coniux:
Delicium cordis suave futura tibi.
Solamenque mali, tua sera, et sola voluptas:
Atque senectutis dulcis alumna tuae.
Nec tua mens diversa manet: sine crimine tota est:
Vivetis celebres inter utramque sidem.
Mutua corae duos, et amor socialis habebit:
Aequales urent pectora fida faces.
Una fides, unus vobis amor, una voluptas:
Dedita mens uni serviet una Deo.
Obsequiis, studiisque piis certabitis ambo:
Mutuus obseqiis conciliatur amor.
Sunt rata, quae precor: en dat signum conscius ather:
Applauditque pari iuncta columba suo.
Sic quoque te dum fata trahunt retrahuntque per orbem,
ANTONI, quaerunt inveniuntque viam:
Qua tibi visa prius, vix edita lucis in auras;
Hospes in Holsatico cum novus orbe fores:
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis,
In thalamum coniux ducitur ANNA tuum.
ANNA decens, patre CHRIstophoro sata filia clare
AUCUPE: Quaestorem quem SEGEBERga tulit.
Digna quidem virgo coniux te coniuge tanto:
Coniuge sed dignus non minus ipse tua.
I nunc, et dubita fieri connubia fato:
Quae fiunt, fieri numine teste puta.
Sit bene, sit vobis iucunde, sitque beate,
Opto: fatalis quos bene iunxit aemor.
Servet Amor iunctos: nec lis inamabilis, aut mors,
Aut mala sors temeret gaudia laeta tori.
Rite secundaret nuptam, prolemque iuvaret:
Ferret et optato prospera quaeque toro.
Nec tamen una fuit Iuno, nec Iupiter unus:
Una nec in votis Suaedae, iaena, Venus.
Quando et Iterduca his meruit, Domiducaeque passim,
Et cum Manturna Cinxia Iuno coli.
Caecus Amor, Veneris puer, atque Thalassius una,
Cumque lugatino sponsor et obses Hymen:
Et patre cum Subigo Mater Prema, cumque Priape:
Quaeque Viriplacae nomen inane tulit.
Ah valeant figmenta deum: fugit ille negatque
Sponte Deum, quisquis numina vana colit.
Coniugio sic ergo tuo non comprecor adsint
Fictitii, gentes quos coluere, dei:
Nil Venus hic, nil Suada potest, nil alma Diana:
Iupiter et Iuno nil, vel Adulta, valet.
Coniugii Deus, opto, sit unus sponsor et obses:
Qui triplici colitur numine numen idem.
Adsit et o vestros regat ille benignus amores:
Adsit et o iungat corpora bina toro.
Adsit, et ipse faces iam ventilet igne maritas:
Caelestique bonus vos tueatur ope.
Sit vel Iterducus, sit vel Domiducus, et unus
Unxius, et nuptae Cinxius ille tuae.
Ille tuus Nocturnus, et ille Diespiter unus
Sit precor, et pariter Lunus ubique tuus.
Adsit sanctus Amor, foedusque Cupido facessat:
Foeda Venus, procul et sit malesuadus Hymen.
Adsit sancta Fides, adsit Concordia mitis:
Et Pietas custos fertilis una tori.
Illa Viriplacam, Manturnam submovet illae:
Coniugibus qua non est opus inde piis.
Saena valetudo, Pollentia firma sit, opto:
Absit Eris, procul hinc absit Erinnys aetrox.
Illa tibi, tu sis GERMANE superstes ELISAE
Semper, et ambobus pignora cara tori:
Et sancta maneant in relligione nepotes,
Et decus, et patriae firma columna domus.
Quae precor, haec mitto bonae verba: nec amplius opte,
Quam Deus ut iubeat, quod precor onine ratum.
Condit iners aurum, congestis undique saeccis:
Attalicas cumulat lucrio dives opes.
Faderis at miseri cituis spe meta propinquat:
Poenitet hunc fidei sponte pigetque datae.
Heu quid agat? frangatne fidem temerarius? anne
Perpetuum frustrarespuat usque lucrum?
Certa fides pacti census, possessio certa:
Certa simul voti deinde futura fides.
Iam vitae spes nulla, nec est spes ulla salutis:
Solicitus frangit pectora maesta dolor.
Inter spem sic haeret ut anxius ergo metumque:
Consilio tandem fidus amicus adest.
Pone metus (inquit) mea si modo dicta sequeris:
Faxo, sis voti liber ut inde tui.
Sit vetula empta tibi precio una vel altera magno:
Dispeream, si merx ista futura lucro est.
Tres vetulas sollers emit auro protinus ille
Divite, foedatas undique labe pari:
Prostituitque suis merces cum mercibus istas:
Nullus aedest emptor: nil habet inde lucri.
Cetera merx omnis daemno simul incipit esse;
Labe pari mercis turpificata malae.
Iam melius sperat voti reus institor ille:
Amplius haud optat, quam merae damna pati.
Iamque fere elaepso post denas tempore messes,
Pollicitis Pluto hunc vult adbibere fidem.
Polliciti negat ille fidem sibi denique factam:
Merce tot a vetula quod data daemna ferat.
Quin immo, voti ne sit pars irrita, pro me
En age tres vetulas Pluto capessis, ait.
Ille refert: Apage hinc vetula cum triplice nequam:
Si capiam, angustus iam nimis Orcus erit.
Sic anus est homini pariter metus improba, et Orce:
Quodque nequit Pluto, saepius aeudet anus.
Seu pia Dircaeis adiungit carmina plectris:
Sive heroa suam tollat in arma chelyn:
Prima feret semper victricis praemia palmae,
Castalios inter, non sine laude, viros.
Ac veluti reliquis cantando volucribus unus
Praevalet, oblengo gutture dulcis odor:
Quum sese a pastu referens, liquidum aera cingit:
Et curuo placidos exerit ore modos:
Sic reliquos superat REUSNERUS carmine vates:
Quum ferit Aoniae fila sonora lyrae.
Adde, quod eloquii fecit compendia docti:
Aemulus hic artis, Quintiliane, tuae:
Et largis opibus fandi praedives abundat:
Seu pede, seu planis construit orsa modis:
Non genii, non mentis egens. Nam culta per orbens
Carmina tot clari iam didicere viri:
Carmina, quis laudes magnerum rite virorum
Concinit, et gravium fortia gestae ducum.
Multaque, quaenon est nobis hic dicere promptum,
Praestitit, a doctis non aliena libris:
Laugingaeque bona feliciter arte Lydeum
Erudit, et studiis auget ubique suis.
An non huic merito vates gratamur amico;
Qui sacras bibimus Bellerophontis aequas.
Quod ductu, bone CHRISTE, tuo coniungitur illi
Virgo, tori consors, dotibus aucta suis:
Egregium, pia virgo, decus: cui gloria patrum
Stat iuncta, et clari fama benigna laris.
Est aliquid duxisse piam, duxisse pudicam:
Est aliquid pulcram consociasse parem.
Omnibus his pollet pia MAGDALIS atque pudica:
MAGDALIS et formae clara decore suae.
En quam virgineus formoso est vultus in ore?
Non hic, quod possit carpere, livor habet.
Os roseum, facies huic est plenissima succi:
Nigri oculi, sponsum quis notat illa suum.
Tergaque dependent flaviper eburnea crines:
Taenia quos positis dividit apta comis:
Pectoraque artificum laudatis proxima signis:
Et, quales habuit virgo marina, pedes.
Hanc aspexissent Pelopis si lumina prisci:
Sprevisset thalamos, Hippodamia, tuos.
Hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros:
MAGDALIS, haud laurus, iam tibi sacra foret.
Haec foret Alcidae si quondam visa: duobus
Non dederit litem Deianira procis.
Sed quid ego hic pompae? videor procul ecce canoras
Cernere migrantes ex Helicone deas.
Pande tuas REUSNERE fores: tibi Phoebus, et omnes
Ad thalamum Musae laurea serta ferunt:
Gratanturque ivis iterato carmine taedis:
Et bis, io Paean, voce decente canunt.
At nos te nostrum reprecamur, CHRISTE Thalassum:
Esse velis sponsis dexter ubique tuis.
Nam sine te nullo felices tempore taedae:
Te sine cum furtis iurgia lectus habet.
At praesente tuo felices numine taedar:
Aurea perpetuae munera pacis habent.
Eia age vive tua multos, REUSNERE, per aennos
Cum socia: felix cum pare vive tua.
Qualiter aeriae concordi mente columbae
Vivunt, et iunctus cum pare turtur ave.
Sic Pater omnipotens, cui vincla iugalia curae,
Praebebit socio gaudia mille toro.
Sic omni vitae cursu sine labe peracto,
Aetherei tribuet regna beatae poli.