Laetus ades, FRIDERICE, decus Germandios orae:
Sis bonus, et placido numine quaeso fave.
Non cano, quam priscis regum stet fulta triumphis:
Quam claris tibi se strips tua tactet avis:
Non tua quam virtus magnos anteire parentes
Certet, et aeternum laude par are decus.
Nec tua facta cano: sit onus par viribus: olim
Forte canam: a tergo grandius urget opus.
Quam placida populos sapienter pace gubernes:
Si memorem, magno munere functus ero.
At quibus exponam, quibus ornem talia verbis?
Et qua te meritum voce per astra feram?
Ecquis enim Iongis sapientior hactenus annis,
Atque toga maior, iustitiaque fuit?
Quis non attonitus florentes aspicit urbes?
Quis cum iustitia, cum pietate regis?
Mitis es, et populo facilis, veniaeque paratus:
Tardus et ad poenas, ad benefacta celer.
Multa metu poena, poena tu pauca coerces;
Quin populi poenam credis et esse tuam.
Ac, nisi cum iustis hostes ulcisceris armis,
Ocia securae dulcia pacis amas.
Pacis dulcis amor; nomen laetabile pacis:
Pax superat Martis cuncta trophaea feri.
Non illa melius quicquam videt arduus aether;
Nec maius quicquam totus his orbis habet.
Tristius at nihil est bello bellive tumultu:
In bello versum fas iacet, atque nefas.
Tunc pietas, tunc lapsa sides; tunc publica iura,
Tunc pudor, et virtus relligioque cadit.
Quis furor est igitur crudelia bella salute?
Quis furor est cultu pluris habere Dei?
Quis furor est armis evertere iura, fidemque?
Atque pudicitiae sic temer are decus?
Quis furor est miseras populari civibus urbes?
Inque suum misere fata parare caput?
At tu Cimbriacae decus admir abile gentis,
O spes, et generis firma columna tui:
Teutonis armorum trepidat dum maesta timore:
Dum regnis obsunt vique doloque duces:
Egregia sancte populos in pace gubernas:
Nec sanctae praefers laudibus arma togae.
Ergo quum patriae te dicimus esse parentem;
Nomina sunt meritis haec leviora tuis.
Sub te prisca fides, libertas plena pudoris
Floret: felices, qui meruere frui.
O mihi supremos si Parca indulserit annos:
Quanta canam! quanta te resonabo lyra!
Tunc ego Moeonios ausim perrumpere fontes:
Claraque sublimi pangere gesta tuba.
Tu modo laetus ades: tu vires suffice laudi:
Magnus ero, laudis si mihi pandis iter.
Nullae mihi statuent finem te fata canendi:
Et tua laus animos provehet ampla meos.
Pannone scit tellus: Anasis scit, et inclytus Ister:
Virtutis non est inscia terra tuae.
Neu loquar ARNolphum, bellis et pace potentem:
Aut natos, magnis lumina clara patris:
Quis non insignes tres ordine novit OTHONES:
Praestantes animis tres, meritisque Duces?
Quos inter saevis excellens tertius armis,
Victrici gessit maxima bella manu.
Acta sub imperium Solyme tunc ardua: servas
Tuns Iope dextras, Gazaque capta dedit.
Te quoque te claros peragi LUDOVICE triumphos
Teutoniae quondam Caesare vidit bumus.
Divinam saevis opponere viribus iram
Ausus, et ultrices addere in armae manus:
Ac hostem ducente Deo compescere victum:
Quem decus imperii, quem stimulabat amor.
Quas tunc aerumnas, quae tunc mala dura tulisti,
Auxilio sisus, praesidioque Dei!
Non ego te tacitum versu RUPERte relinquam:
O decus, o gentis faemae, saelusque tuae.
Se tibi posterit as debet: se flumina Nicri:
Qui tumulos vitreo praeterit amite tuos.
Ocia tu partriis donasti dulcia terris:
Gloria nunc caelo nominis ampla volat.
Nec minor armorum siudiis: victoria magnis
Plausibus est uno bis tibi parta die.
Testes sunt Nemetum campi: bis terga dedere.
Tentatis hostes bis cecidere fugis.
At STEPHanus tantae laudis non aegener haeres,
Transcendit magni fortia gesta patris:
Dotales sceptris populos adiunxit avitis:
Quaeque tuo gentes flumine Lutra bibunt.
Quaque rapax prono Rhenum petit amne Mosella:
Qui vehit e Vogesi rupibus ortus aquas.
Sed quam te memorem, quo te quo nomine laudem,
Inclyte dux, magni lux LUDOVICE patris?
Tu legum, tu iuris amans, tu pacis amator;
Rexisti patrias, mitis et aequus, opes.
Praemia largitus Clariae cultoribis artis,
Consuesti doctos doctus amare viros.
Parcere subiectis, et debellare superbos,
Egregium duxti principis esse decus.
Iam quid ALExander? Syriae loca sancta beatae
Vidit, et immensas hic Orientis opes:
Tygris et Euphrates tibi divite gurgite manat:
Quaque rigat Solymam Iordanis uber humum.
Te quoque te LUDOVICE canam: virtute togata
Novimus, et magnum te pietate Ducem.
Iustitia populos frenati, legibus urbes:
Artibus exornans subdita regna bonis.
Uxor ab Hassiaco nupsit tibi semine creta:
Qua maior vera vix pietate fuit.
Omne sacris studium libris impendit et aevum:
Effudit castas nocte dieque preces.
Anxia sic longae superavit taedia vitae:
Nunc oculis fruitur, laetitiaque Dei.
Editus his felix, natusque faventibus astris;
O VVOLFgange, tuae gloria magna domus;
Nunc virides Rheni tractus moderaris, et Istri:
Regna Palatina nunc ditione tenes.
O felix animi princeps: virtuteque felix:
Carmine quo laudes, qua tibi voce canam?
Tu puer in magni crescebas facta parentis:
Ornabas vitae nobilitate genus.
Quod decus ingenii? quae spes probitatis, et altae
Indolis? hic virtus quae modo signa deait?
Iam tunc egregiis anteibas dotibus annos:
Splendida vincebas iam patris ausa tui.
Iam cur as humiles, nug asque perosus inanes;
Pectore versabas nil nisi magna tuo.
Mens agitabatur magnarum pondere rerum:
Nequic quam pravi, nequitiaeque tenax.
Ardua nec frenes adhiberi passa: tacere
Indignos valgi non tulit ante pedes.
Si nescis, Deus hunc ardorem mentibus addit:
Si nescis, Deus hoc impete corda regit.
Indolis ergo bonae puero, morumque bonorum;
Cura tibi cessit non vitiosa domi.
Patruus extincto mores genitore regebat:
Sedulus is custos, et pater alter erat:
Cuius et ad nutum vitae componere mores
Laus fuit, ut faceres quae tibi iussa daret.
Ingenuas tibi tunc exacta iuventa per artes:
Cura tibi studiis una vacare fuit.
Nec minor, egregiis animkos intendere linguis;
Verbaque multiplici docta referre sone.
Tum caeleste fovens obnixo pectore verum;
Indulsti studiis nocte dieque sacris.
Fraudis et autores longae, furiasque docentum
Coepisti sensim luce videre Dei.
Mox regni frenis, rerumque potitus habenis,
Auxisti sacrum relligionis opus:
Divorum cultus abolesti, fictaque sacra:
Amplexus recta te, bone Christe, fide:
Doctrinaeque pio caelestis amore, tulisti
Mille vices sortis, mille pericla tuae.
Templa refecisti cultu foedata nefando:
Dignatus veri numen honore Dei.
Impia non veritus dirae convitia linguae:
Nec te magnatum terruit aura levis.
Saepe tibi strages intentavere cruentas:
Saepe minis ausi frangere, saepe metu.
Sed neque te freg ere minae, neque terror inanis:
Nil tibi praestigiae, nil nocuere doli.
Non henor oblatus movit: non dur a Tyrannis:
Gloria te potius movit, honosque Dei.
Non loquar, ut sanctae pacis studiosus et aequi:
Legibus ornaris regna, domosque bonis.
Quam bene iustitiae firmaveris oppida nervis:
Vindice tutatus iura fidemque manu.
Quid? quod et armorum studiis detentus, et arte,
Ausus es infesti Martis adire vices:
Militiaeque foris magnas ostendere vires:
Otia non rumpens liberiora domi.
Impensis relevare tuis, et milite denso
Pannoniae virtus regna relicta fuit.
Agmina non bello dubitasti ducere magna:
Communi patrii victus amore soli.
Quae tum vota tibi! Scythicum quis fervor in hostem!
Provida militiae quam tibi cura fuit!
Signa sagittiferae Mahometica fundere Lunae
Ardebas, saevas et retinere manus.
Quis satis hic memoret, casus quam fortiter omnes,
Pertuleris belli quam sapienter onus?
Acer eras, et Marte ferox, et cladibus asper:
Nescius invictae cedere laude manus.
Non tua marcenti torpebant pectora luxu:
Sobrietatis amans, et pietatis eras.
Spicula non diris horrebas lurida succis:
Praestabat telis mens generosa feris.
Certaque vincendi, si sors non laeva fuisset,
Spes erat: et Getico vertice ferre pedem.
Vicisset causae bonitas, nisi Caesaris arma:
Sanguine Threicio commaduisset humus.
Non procul hinc natus, tua spectans inclyta facta,
Pectus et ad bellum forte, PHILIPPUS erat:
Splendida quem laudis vehementer imago paternae,
Virtutis summus quem stimulabat amor.
Praelia vidisses animo tentare feroci:
Magnanimi laetum Caesaris arma sequi.
Vidisses animi plenum contendere magni
In loca, quae trepidi plena timoris erant:
Inque vicem modo frena manu suppressa teneres
Aut missis celeri subdere calcar equo.
Vidisses telum torquere, resumere telum:
Districtoque Getas principis ense peti.
Dum loquor: en pepuli rumor citus occupat aures:
Illustres bello iam rediisse Duces.
Quis neget Heroum superos cur are salutem?
Quis non iusta Deum vota movere putet?
Ludite nunc hilari Musae mihi ludite cantu:
Dulcisonae digitis plectra movete lyrae.
Audit io tandem, Deus audit verba rogantis:
Dexter io vultus exhibet ora sui.
En rediere Duces, belli rediere tumultu:
Pro quorum toties vota salute dedi.
Quid, nisi gratemur, nisi candida vota feramus;
Gratius, aut nobis dulcius esse potest?
Salve summe Ducum: quo non virtute, fideque,
Nec bello maior, consiliove fuit:
Tuque Ducis salve generosa propago potentis:
O vere tanti sanguinje digna patris.
Quam vos accipimus laeti, vos numina mundi:
Insignes meritis et pietate Duces.
Este boni, fortesque diu: vos inclyta caeli
Gloria iam pridem celsa sub astra tulit.
Gratia iam vobis, vobis arridet ab alto
Plena Dei nutu, plena favore fides.
Este boni, fortesque diu: pietatis, et almae
Iustitiae studium continuate Duces.
Iura, fides, aequum vigeant; pax aurea regnet:
Non fraus, non lucri vos trahat aura levis.
Libertas faustum terris et amabile numen
Tristia servitii sub pede colla premat.
Quae vobis laudes, quae terris nomina surgent!
Semper honos vester, gloria semper erit.
Non tamen egregias animi perscribere laudes
Molier; et regni dicere iura tui.
Digna nec exactae repeto praeconia vitae:
Gestave maiorum fortia laude vebo.
Quis tantas bumili laudes contingere versu
Speret? et exigua vece referre satis?
Paucula, nominbus quam sis generosus avitis;
Quam praestes generis nobilitate, cano.
Nomina diversis annalibus erutae Patrium
Offero: quae iussi nomen habere tuum.
Quippe tuo faveo Princeps addictus honori:
Quem scie Musarum lumen, et esse decus.
Magnae senem virtus facit, et prudentia magna:
Tu potes et patriae numen, et esse Pater.
Ingenuas vernans est acta iuventa per artes:
Quae tua perpetua nomina laude ferunt.
Hinc morum decus, hinc placidae moder atio mentis:
Hinc pacata quies, hinc generosus amor.
Macte animo, virtute tua, Dux inclyte, macte:
Spes populi, generis splendor honosque tui.
Dii tibi dent annos nunquam virtutis egentes:
Dii tribuant laudi tempora sera tuae:
Maturosque Parens spectans laetetur honores:
Gaudia percipiens, quae dedit ante suis.
Tunc me (sussiciat si numine vita volente)
Maior ad Heroos sublevet aura pedes.
Pollicitis innixa tuis, te vindice freta
Uno, quod vitae nunc trahit, aegra trahit.
Huc ades, oppressamque malis iam subtrahe tantis
O Deus: et lapsae, quam potes, affer opem.
Pestifera de gente tuam precor assere gentem;
Quae leges gaudet discere rite tuas.
Serva naufragii tabulas et fragmina tanti:
Et mala vix ulla parte levanda leva.
Nam quibus hei miserae fortunae sluctibus acti,
Marte fero patriam depopulante, sumus?
Squallet adhuc bello regio vastata cruento
Belgica, quae duro milite pressa gemit.
Ipsa dolent viduata peremptis arva colonis:
Oppidaque amissis civibus orba dolent.
Horresco referens, quas impia dextera caedes
Fecerit, et multis funera dira locis.
Vidimus Heroum tepefactam sanguine terram,
Marte tyrannorum qui cecidere fero.
Vidimus indigno mactatos vulnere mille,
Pro vero tantum vocis honore tuae.
Nec dum finis adest: crescit furiata Tyrannis:
Indomito caedis crescit in hoste furor.
Consiliis reprobi conspirant undique caecis:
Bellaque crudeli mente nefanda coquunt.
Caedibus obiiciunt speciem pietatis honestam:
Quaque valent, tollunt fraudeque vique pios.
Interea mors falce sua quoque fulminat atra:
Relliquias hostis demetit illa feri.
Illa duces magnos sternit, proceresque potentes:
Praesidium gentis, Teutonis ora, tuae.
Iamque, tot ereptis, spoliis ovat ipsa superbis:
Principe de magno saeva triumphat equis:
Principe, qui verae pietatis amator, et auctor:
Multorum nuper gentibus instar erat.
Pierii tutela chori, tutela piorum:
Aeterni cultor maximus ille Dei.
Heu pietas! heu sancta fides! sic invida nempe
Sic gaudes nostris addere plura malis?
Sic igitur moriens, sic o divine iacebis
Magnorum Princeps flos generose Ducum?
Scilicet haec miseris sors restitit ultima rebus:
Innumeris cumulus cladibus ille fuit.
Occidis heu columen Germanae nobile gentis,
Et Pater, et patriae murus et arma tuae.
Occidis infelix: nec funus acerbius isto,
Fletibus aut casus dignior esse potest.
En ut te gemitu tellus suspirat anhelo
Teutona; et, heu miserae quid mihi fiet? ait.
Te Rhenus, famuluque Nicer, te turbidus Ister
Te noctes, cassum luce, diesque vocant.
Ecquis enim melior Princeps, et amantior aequi:
Numine vel maior, vel pietate fuit?
Conqueror heu parvas quod habent mea carmina vires:
Laudibus est impar quod mea Musatuis.
Parva sit usque licet, sit tantis laudibus impar:
Nomine non tamen hoc parvula charta vacet.
Quantumcunque meae poterunt audere Camaenae;
Virtutis tribuent laudibus omne tuae.
Nam quanquam veteris superet tibi gloria gentis:
Non est maiorum laus tua laude minor.
Non famae memor antiquae, nec honoris aviti;
Maius adhuc virtus gestit habere decus.
Prisca quid hic referam veteris cunabula gentis?
Et, virtute Duces quod peperere, decus?
Quis nescit partriae vos o duo lumina fratres,
CONRADE, et gentis gloria BRUNO tuae.
Maerte ferox Caesar CONRADUS, et alter ab ille,
Praestantes animis vos meminere viros.
Non tua fama latet totum caentata per orbem,
HULDRICHE, o patris spes columenque senis:
IO ANnisque decus, fratrisque domestica virtus,
Laudibus implevit Solisque utranque domum.
Quid dicam, belli vos o duo fulmina, natos.
HERMANNE, et secli lux EBERHAR de tui?
Iustitiae vobis studium, Martisque togaeque
Et pietas curae saencta, fidesque fuit.
Ambo praestantes virtutibus, artibus ambo:
Sire quiesbelli, seu for a bella forent.
Tu quoque tu patrii generosus nominis haeres,
Non patriae quondam degener artis eras:
Quique tibi natus regnis successit avitis
HULDRICUS, generis gloria prima sui.
Isse duos genuit natos, quos inclyta rerum
Gloria, sublimes celsa per astra tulit.
Quantus erat virtute toga, virtuteque dextrae
HULDRICUS, paetriae splender honesque domus.
Caesaris esse gener dignus, qui clarus honore
Boiariae magnas amplific avit opes.
Non minor hoc frater, pugnax EBERHARDUS, et acer;
Qui fuit ingenio Martis amante feri.
Filius huic patrii studii plenissimus: ille
Fortis; at infelix, Marte dolente, cadit.
Tu clemens EBERHARde, patris contrarius armis.
Iustiniae cultor, pacis amator eras:
Tu pacis dare iura, Ducum componere lites;
Aeternae noras claudere bella sera.
Patruus huius eras EBERHARDE, parenteque natu.
HULDRICO, nomen qui Senioris habes.
Et pius, et sapiens, vita gravis auctor et annis:
Inculpata tibi mensque fidesque fuit.
Viribus auxisti patriam, regnisque superbis,
Quae Rheni propius lae: a fluenta iacent.
At quis praestantes non audiit ordine natos?
O vere inagno pignora digna patre.
Te te natorum clarum LUDOVICE potent um
Stemmate, qui nomen Tertius huius habes:
Quique ferox bello, decus et tutela suorum,
Fortis Avi nomen, gestaque clara refert.
Vos probitas et sancta fides, vos inclyta virtus,
Vos immortalis nubibus aequat honos.
Par fuit his, magnis EBERHARDUS honeribus auctus:
Qui diadema Ducis nobile primus habet.
Salve Dux animi praestans, Dux inclyte salve:
O decus, et longes non moriture dies.
Posteritas se grata tibi, tibi se prior aetas
Devovet; in laudes officiosa tuas.
Tu bello, tu paece bonus, tu maximus arte;
Auxisti patriam nobilitate domum.
Flos regni, pietatis honos, prudentia legum;
Iustitiae lumen, Pieridumque decus.
Tu patrias sanctis munistis legibus urbes:
Moribus ornasti tradita regna bonis.
Splendida munificus largitus munera doctis;
Instruxti, dulci laudis amore, scholam:
Quae nunc Germanis clarissima floret in oris:
Qua Tubiae radit Neccarus urbis agros.
Fortunate senex, Patriae Pater, optime Princeps;
Nunc magno nomen vivit in orbe tuum.
Non hic HENRicum tacitum, fratremque relinquam,
Qui genus a patrui nobile stirpe trahunt.
Tu primum totus Musis EBER HARDE dicatus;
Gaudebas modica vivere sorte tenus.
Post ubi vitales Patruelis linqueret auras;
Legit te regno patria terra Ducem.
Vivit adhuc animis HULDRICI imperdita fama:
Quem suus ex vero iam comitatur honos.
Quam pius et constans fuerit, tu candide BRENTI,
Sincerae nosti tu pietatis amor:
Tuque senex ISEMANNE, vetustae praeses Anhusae:
Invicto robur pectore grande gerens.
Promptus erat fortem per vulnera reddere mortem:
Proque Dei quaevis tristia laude pati.
Fortis et infelix, adversis mille probatus:
Praestitit innumeris mens generosa malis.
Non illum ferri vis ulla, nec horridus ensis
Terruit, aut durae trstis imago necis.
Hoc duce coeperunt melius confidere Musae:
Et tractare novo pectine fila lyrae.
Hoc Duce relligio caput extulit aurea caelo:
Quae nunc in toto purior orbe volat.
Inde satus veteris sanctissime nominis haeres
CHRISTOPHORE, o populi cura; salusque tui:
Dum poteras, placida terras in pace regebas:
Annorum implerunt fata benigna moras.
Tu puer ingenio praestans, animique vigore;
Exemplum morum, laus probitatis eras.
Iam tunc signa dabat virtus ineunte sub aevo:
Anteibant annos pectora magna tuos.
Iam tunc fortunae saevos tolerare labores;
Et mala discebas fortis acerba pati.
Scit Remisus, patriusque Nicer, scit Coccius amnuis:
Qui simul adversis indoluere tuis;
Quique tuas pariter lacrymas meminere, suasque:
Et te flente suos immaduisse sinus.
Quas non aerumnas, quae non adversa tulisti?
Quum tibi sors patrias dura negaret opes.
Isara condoluit, Muraeque citissimus amnis:
Ditia qua fortis rura Liburnus arat.
Sicne bonis fortuna viris iniuria parcis?
Sic ius iniustum sumis ubique tibi?
Parvus eras, vitae lustro iaem poene peracto:
Exul cum patriis exigercere locis.
Tunc celsa tutor te fovit Avunculuss aula:
Princeps ingenio magnus, honore potens.
Illum tu primis semper miratus ab annis:
Magnorum similis factus es ipse Ducum.
Artibus ingenuis hic, doctrinuque vacasti:
Quae fera duritiem ponere corda iubent.
Inde tot egregiae placido sub pectore dotes;
Tot bona, perpetuo carmine digna cani.
Hinc animus mitis, bonitas hinc principe dignae:
Quaeque decet Reges, imperiosae quies.
Tunc quoque vegalis vixisti moenibus Oeni:
Qua feriunt Alpes nubila summa iugis:
Austriacumque Ducem, re sic cogente, sequendo;
Adsuesti placida tristia mente pati.
O quoties vitae, quoties incertus amarae;
Per loca carpsisti clam male tua vias!
Non magis afflictae numerari damna iuventa:
Quam maris Icarii crebra procella potest.
Et merito virtus patientia Principe digna:
Quae celso didicit vincere corde malum.
Uno nixa Deo robur metitur ab uno:
Unius et tutam se putat esse fide.
Affuit his comes assiduus, doctorque fidelis
TRIFFERNUS; magna vir pietate gravis.
Ille tuos mores rexit: virtuteque vera
Excoluit mentem, Dux generose, tuam.
Tempore quo summum tua res deducta periclum:
Illi praecipue sors tua visa sua est.
Cognitus ille fide tibi (sic tua fata ferebant)
Unica Fortunis contigit ara tuis.
Cum quo mox etiam vidisti Gallica regna:
Hospitium tibi quaedulce dedere diu.
Rexte FRANCISCUS paetrio dilexit amor:
Qui tibi perfugium, qui tibi portus erat.
Grande sub hoc Martis studium tolerare magistro;
Militiaque decus quaerere, dulce fuit.
Testis erit Rhodanus, laetisque Druentia campis:
Dives et undosae sequana rector aequae.
Illi te belli dubio videre tumultu
Martia pugnaci stringere tela manu:
Ingentesque manus equitum, turmasque regentem
Aeratas, summi munus obire Ducis.
Sic tua per multos virtus exercita casus;
Continuis coepit fortior esse malis.
Post ubi tempus adest, versis ad prospera fatis:
Sumis honorata sceptrae paterna manu.
Gens Duce laeta fuit per tempora longarecepte:
Addidit ad faustos hunc quoque grata dies.
Te cantu cives iterumque iterumque vocarunt:
Pro reditu superis dona tulere tuo.
Nec tantum populi votis petiere, Ducesque:
Ipse Nicer laetis gestiit uber aquis.
Mitior emicuit placidi clementia caeli:
Invenit tote risus in orbe locum.
Omnia nunc maerent, versis ad tristia laetis:
Morte tua, Princeps mclyte, cuncta dolent.
Morte tua faciem mutavit candidus aer:
Solicitum nubes abstulist atra diem.
Oppida maesta gemunt: planctu sonat arduus aetber:
Te populus pavidus clamque palamque dolet.
Plebs squalore cadit: lacrymisque per ora relapsis,
Principis erepti publica damna refert.
Omnibus iidem oculi: maerent iuvenesque senesque:
Tecciacae matres, Tecciacaeque nur us.
At coniux miser anda, gravi collapsa dolore,
Ingemit, et lacrymis vulnera maesta fovet.
Liquaitur adverso lentum velut igne bitumen:
Aestibus aut Phoebi saucia cera fluit.
Te queritur, mortemque malam, tristesque dolores:
Increpat et vitam, ceu diuturna, suam.
Sie flevit Clymene natum lovis ignibus ictum,
Lampetieque dolens, et Phaethusa soror.
Sic gemit Halcyone Ceycis tristia fata:
Quam solet ante alias tangere maeror aves.
Devorat interdum lacrymas introrsus obortas,
Suspendens oculis flumina larga, dolor.
Mox iterum gravidis rorantur lumina guttis:
Quum liccuit, lacrymae tristia verba ferunt.
Quo miserande ruis? clamat, mea curae, meum cor:
O amor, o coniux quo miserande ruis?
Ah quo care ruis? quae te mihi numinis ira
Invidet? heu nostrae portio mentis ubi es?
Heu modo tantus ubi es? corpus complector inaene:
Non satis in lacrymas mors tuae, nate, fuit?
An quia care iaces, tibi longius esse superstes:
Et cineres potero viva videre tuos?
Non ita: quod licet, hoc tumule ponemur in uno:
Miscebor cineri (quid vetat?) ipsa cinis.
Sic memorans largis humectat fletibus ora:
Femineis ululant atria plena sonis.
Una omnes lacrymas matres, comitesque puellae,
Et questus fundunt sic gemitusque graves.
Non parcit gemitu, curis ingentibus aeger,
Filius; beutantae sola columna domus.
Saepius illacrymans summisso murmurat ore:
Sic ego tam misero tempore solus ero?
Nos etiam, quorum dolor hic pervenit ad aures;
Invitas lacrymas questa per ora damus.
Heu mihi praesidium quantum Germania perdis!
Condidit imperii quanta columna tui!
O quoties fletu, quoties plangore requires
Abreptum misere funeris ante diem.
O quoties imo suspiria pectore duces:
Ac dices, columen nunc ubi dulce meum es?
Sed quis non doleat, tot in uno principe dotes,
Ereptas uno quum videt esse die?
Quaetua non virtus possedit pectora, Princeps
Inclyte? quae laudi desuit umbra tuae?
Vivus eras timidusque Dei, reverensque sacrorum:
Ah quantum est verum posse timere Deum!
Doctrinae sancto caelestis amore calebas:
Non illa porior res fuit ulla tibi.
Impia Pontificum delyramenta perosus;
Promosti sanctae relligionis opus.
Non vis terrori fuit ulla, furorue potentum:
Quaelibet est vera vis pietate minor.
Fretus ed, magnis sur gentem viribus hostem
Negligis; in vera relligione tenax.
In Domino tibi certa fuit fiducia solo:
Qui vires, robur qui dare grande potest.
Illi rite preces, illi pia vota tulisti:
Facta fide non sunt irrita vota Deo.
Quid loquar? ut fueris iusti quoque cultor et aequi:
Pradicat hoc populus, meque tacente, tuus.
Iura, fides, probitas sub te vixere, decusque:
Sub te libertas extitit alma Duce.
Tunc Astraea diu neglecta, soloque fugata,
Cum Nemesi rediit, cumque Pudore sacro.
Moribus ornasti, stabilisti legibus urbes:
Quarum tu custs, et bonus auctor eras.
Legum sanctus honos, legum veneranda potestas:
Quae nisi sunt, magni quis status orbis erit?
Leges bumani sunt propugnacula caetus:
Nulla quibus certe vita carere potest.
Iudiciis homines praeponens iuris amantes;
Mandasti pure tradita iura coli.
Nec prectio tibi sancta fides venali, et auro:
Carius innocus quod solet esse fide.
Iustitiae plenum, plenum tibi ponderis aequi
Pectus erat, foeda mobilitate carens.
Si quandoque rei tractanda negotia magnae.
Indiga iudicii, consiliique forent:
Non illud praeceps, aut inconsultus agebas:
Utebare bonis, praecipuisque viris:
Quorum certa fides, quorum prudentia summa
Nota fuit rerum, iudiciumque grave.
Quis potis est verbis illorum fingere laudes
Pro meritis? ingens quis memorare decus?
Quo te quo meritum PLEININGE per aethera tollam
Carmine, praeclarae nobilitatis honos?
Cui nec splendor abest generis, nec gloria vitae;
Nec maior longa nobilitate fides.
Nomina te veterum commendant clara parentum:
Ingenio clarent iam magis illa tuo.
Consilio prudens, vita gravis, arte peritus;
Principis auxisti commoda saepe tui.
Id quoque fecisti semper FESLERE: nec ullus
Iudicii vivit te gravitate prior.
Ingenio certare potes; contendere doctis
Consiliis; patriae cernere mente bona.
Non hic carminibus nostris indictus abibis
HURMOLDE, o Bedicae praeses amice domus:
Cuius nota viget nostras memorata per oras
Fama, nec aeternos interitura dies.
Te CURTIpraestante fide vix notior alter:
Nec fuit in tota iunctior urbe Duci.
Ille secreta tuae commissit plurima genti:
Non caret haec nervis, atque vigore suo.
Scinsus et eloquio tibi quis nitor assit: et altus
EISLINGERE tuae non latet artis honos.
In te nam duplicis vivit facundia linguae:
Qua Domino poteras utilis esse tuo.
Tu iuris lumen, secli prudentia nostri:
Ipsemet imperii te moderator amat.
Quid numerem reliquos? quos vel mors sustulit atra:
Qui vel adhuc vitae lumen in orbe vident:
Praestantes virtute viros, studioque fidels:
Vuirtenbergiacae robora magna domus.
Per quos iura vigent, floret Respublica: quorum
Consilio patriae stat sapiente saelus.
Felices populos, quibus est concessa potestas,
Sub iustis iusti principis esse viris.
Ex se non solus princeps sapit omne: nec unquam
Singula mens regis facta videre potest.
Utque bonus rex sit, veri studiosus et aequi:
Si careat doctis ille, probisque viris:
Publica nulla potest longo res esse beata
Tempore: momento concidit illa brevi.
Ergo licet celebris tua fama sit, optime Princeps:
Non minus hoc uno nomine laudis habet:
Quod doctos meito dignatus honore; sideles
Consuesti testes mentis habere tuae.
Qualiter Aecides, caput insuperabile bello,
Nestoras optabat semper habere decem:
Quorum consilii vis esset nota periti:
Res est consilium magna fidele viri.
Nec tu Musarum neglexti turpiter artes:
In studiis vixti, non sine laude, bonis.
Plantasti ludos sanctos: et sumptibus amplis
Auxisti Tubiae clara Lycea scholae:
Quae claris ornare viris laudabile duxti:
Qui doceant artes, cum pietate, bonas.
Multaque pauperibus donasti largiter aera:
Qui studiis operam tempus in omne darent.
Adde quod im miseros facilis, clemensque fuisti:
Exilio iussos vertere saepe solum:
Quos vis hostilis, verbum caeleste perosa;
Extorres patria fortefugavit humo.
Scilicet hoc studium divinis regibus esto,
Hic labor; aeternum noscere rite Deum:
Iustitiam genti, populis extendere pacem:
Pro grege, pro sancta lege timenda pati:
Debellare feros; miseris prodesse libenter:
Fortunae nunquam terga repulsa dare:
Propagare bonas artes, sacrataque iura:
Notitiam terris amplificare Dei.
Non est in mundo studium praestantius illo:
Hae quoque Dux artes magne fuere tibi.
Hinc florens patriae status, hinc Respublica felix:
Saepe ducis fruitur gens, ope tota boni.
Quae fuerit culti facundia sensimus oris:
Non prior in nostro qua fuit ulla solo.
Nam seu diversae fremeret sentextia plebis:
Seu placanda tibi principis ira foret;
Non alius potuit melius sedare: tuisque
Pectora sunt verbis mitia facta ducum.
Et tu mitis eras: nec te moderatior alter
Iura dedit: sonti trux, facilisque bono.
Non te cadis amor rabidae, bellive cupido;
Non caecus Martis sollicitavit amer.
Pax curae tibi sancta fuit, pax optima rerum:
Innumeris potior, pax veneranda, bonis.
Si quando proceres ageret discordia demens:
Quae miscere polo gaudet iniqua fretum:
Pacis suasor eras, pacem componere natus:
Octa suppresso Marte tenere domi.
Et merito: nec enim belli te dura fefellit
Conitio, vitiis plena refertae malis.
Nulla salus bello: nihil est damnsius illo:
Omne malum belli dira libido tulit.
Bello ius, pietas, virtus, decus exulat omne:
Ruris, opums, thalami non manet ullus honos.
Nullus honos studiis: legum quoque muta potestas
Non habet in cives ius, velut ante, suos
Tunc caedes, tunc atra fames, tunc lurida pestis,
Pro virtute locum fraus scelerata tenet.
Crimina tunc regnant: dominatur tetra poluptas:
Milit is impietas saevit ubique furens.
Nobilitas cum plebe perit: perit utilis aetas:
Stat cruor in templis: moenia caede madent:
Nulli vis animi, nulli sua profuit aetas:
Sic brevior multis mortis aperta via est.
Nec te luxuries iucunda fronte fefellit:
Corperis arbitriis dedita saepe sui.
Dulcior haud illa pestis, nec tetrior ulla est:
Illa suis vertit plurima regna malis.
Non pietas cessit tua victa cupidine ventris:
Est alsquid placito posse carere bono.
Ebrietas inimica fuit tibi, pessima rerum:
Ah quantum haec animis, corporibusque nocet!
Haec sensus hebetat: vires enervat et omnes:
Materiem sceleri dat, vitiisque facens.
Sobrietas placuit vultu tibi sancta modesto:
Et placuit constans inter utrumque modus.
Omnis vita tibi frugaliter acta: nec unquam
Perdita nequitia, sorditieve fuit.
Auri non te sacra fames, lucrive cupido;
Non vexavit opum te malesuada sitis.
Non gravis exactor, nec eras fraudator acerbus:
Sed fidus populi duxque parensque tui.
Publica spectabas vigilanti commoda mente:
Quorum gaudebas addere plura bonis.
Dux bonus est populi vere pater alter in orbe:
Excelsique vicem sustinet ipse Dei.
Nec tibi torper iners, aut desidis otis vitae
Suaserunt prava mente nefanda sequi.
Otia quae reges prius evertere beatos:
Florentes urbes hac cecidere lue.
Sedulus, et patiens operum, toler ansque laborum:
Paessus es haud venum tempus abire tibi.
Ac dum gaudet equis alius, praedaque ferarum:
Demnoso vel opes dilapidare cane:
Aut scyathis plenis vigilatas ducere noctes:
Gaudia vel sequitur deliciosa domi:
Tu meditabaris vel laeta, vel aspera rerum:
Utile quid factu, quidque salubre foret:
Aut veterum dectos percunctabare libellos:
Qui vitaeposses his superesse malis:
Qui regeres populos tranquilla pace beatos:
Et quod mox posses dicere iure tuum.
Intendens rebus solers ita pectus honestis;
Praestabas munus cum pietate tuum.
Cetera quid referam? quorum me turba fatigat:
Non par est meritis vox mea parva tuis.
Quae si nunc memori per scribere carmine coner:
Ilias est laudis longa futur a tuae.
Quid tamen illa iuvant? consumptus morte, cadaver
Num minus in gelido marmore triste iaces?
Iam cinis es, et de tam magno Principe restat;
Viscera quod parvae vix bene complet humi.
Heu spes fallaces! heu mortis et invida iura!
Sub leges vivum quae vocat omne suas.
Omnibus est calcanda seinel via publica lethi:
Tendimus huc iuvenes, cum puerisque senes.
Te quoque flos, EBERHARde, patrum virtutis avitae.
Funere crudeli mors properata rapit.
Nec genus, aut virtas, aut optima profuit aetas:
Nec te regnorum tot superesse Ducem.
Occidis, et misero steterat vigesimus annut
Tertius: heu bona tot parvula clausit humus.
Si tamen hoc voluit Deus, ut voluisse putandum est:
Nec qucquam possunt fata movere preces.
Gratamur curis hominum, mundique solutos
Sordibus, aeterna vos modo pace frui.
Nam quid mors, nisi quam minimam de corpore partem,
Abstulit: hoc, quod erat, nunc quoque terra manet,
Parte tamen maiore Duces, melioreque vestri
Vivitis: in caeli quam Deus arce locat.
Mors parvam terris vitam, miseramque negavit:
Aethere felicem, perpetuamque dedit.
Invida quam renuit lucem, dedit inscia lucem:
Pro deplorata sorte beata redit.
Felices animae, divina luce potitae:
Vos caelo pietas sancta, fidesque locant.
Vobis parta quies: restant fera tempora nobis:
Nos lacrymae, caeli vos manet amplus henos.
Aurea pax vobis curas compensat amaras:
Fata sed assidue nos graviora premunt.
Vobis viva salus afslat pia gaudia mentis:
Corda subinde novus vulnerat aegra dolor.
Sidera vos illic nitidi spectatis elympi:
Et pictis flammis lucida templa Dei:
Nos tristes morbos, et vitae somnia vanae
Cernimus, ac multis tristia bella locis.
Salvete illustres animae, longumque valete:
Nos, ubi fata vocant, dulce sequemur iter.
Vos aeterna salus beet, et sanctissima vita:
Qua Deus in supera vos iubet arce frui.
Ossa cubent tumulis tranquilla pace quieta:
Nominis aeternum vivat in orbe decus:
At tu, qui superes maestae selatia matri,
Publica spes gentis, Dux LUDOVICE, tuae:
Sume animum, supraque tuos exurge dolores:
Fortiter et casus ferre memento tuos.
Supprime iam lacrymas: non haerevocare sepultos,
Nec mutare Dei iura severa queunt.
Iam iam disce pati: gaudet patientia duris:
Haec casus superat, Dux generose, tuos.
Tuque o summe Paeter, Pater optime maxime rerum:
(In te nam solo spes Patre fixa manet.)
Sis praesens regnis tanta impeniente ruina:
Relliquias coetus quaeso tuere tui.
Da pacem terris: fac impia bella quiescant:
Sit tandem cadis, perfideiaeque modus.
Praestantes virtute Duces quoque suffice regnis:
Pro verbo cupidos fortia ferre tuo.
Per vitae sic serus eat Dux Iunior annos:
Et genitrix nato cum sene vivat anus.
Eventura precor: Deus emendare priora
Dum volet; hinc patria catera laeta dabit.
Gallia sanctorum sitibunda cruoris, et hostis
Christicolum, caelo quos beat una fides.
Iam tempus pugnae: pugnabitis acriter hosti:
A vobis hinc me fata benigna vocant.
O me felicem, carnis qui labe solutus
In clara disco cernere luce Deum!
Cara vale coniux, et vos mea pignora cara:
O mihi dulce solum, Patria terra, vale.
Vos regat, et sancto confirmet numine Christus:
Prasidium vitae qui fuit omne mea.
Illustres nati, patriae fundamina gentis:
Sit populi vobis cura benigna mei.
Care PHILIPPE, tibi Bojos, pariterque Nariscos
Trado: Bipontinam sed tibi IANE plagam.
Nondum regnabunt FRIDERICUS, CAROLUS, OTTO
HENRICUS: rata sit portie cuique sua.
Este pii, faciles una, rogo, vivite fratres:
Sanctaque cum geminis templa fovete scholis.
At tu CHRISTE Deus, Rex optime Maxime regum,
Da pacem regnis tempus in omne tuis.
Ergo ubi praeclaris implebis laudibus orbem;
Orbe sub immenso maximus unus eris.
Nec te deficient memores celebrare Camoenae:
Certabit laudes quisque referre tuas.
Ipse ego (sed terret mea me sibi conscia virtus,
Ne satis ad laudis sim monimenta tuae)
In quoscunque reservarit me serior aetas;
Ipse tibi coepto carmina more canam.
Sum tuus, atque tuus seros ero totus in annes:
Quanta libet, tibi sit parvula cura mei.
Nunc non est locus his: tantum tibi fausta precabor:
Annuat imperio, qui regit astra, tuo.
Annuat insigni Deus annuat aequus honori:
Sustineat nutu sceptraque teque suo.
Mittat opem, casusque omnes in prospera vertat:
Deque Sione tuum fulciat ille caput.
Iam tibi plebs plaudet salvo: gratesque sonabunt,
Principe pro tanto, templa domusque Deo.
Fallor? an accingit tibi se, divine RUDOLPHE,
Musa; tibi cantus, et nova serta parat?
Auspicibus Diis quod patrii successor honoris:
Regali sumis sceptra gerenda manu.
Sic est: hinc laetis exultant plausibus urbes:
Atque senis faustis gens numerosa fremit.
Ipsa parens rerum gestit natura repente:
Signaque laetitiae dat manifesta suae.
Cernis, ut exultat puro Sol aureus orbe:
Laetaque purpurea luce refulget humus.
Blanda serenati ridet clementia caeli:
Flatibus exhilarans mitibus omne solum,
Aurea se rerum facies ostentat ubique:
Et series aevi gliscit in orbe novi:
Clara viris, opibusque potens Germania gaude:
Caesarei gaude fir ma columna throni.
Alma parens regum, Divum domus, Austria gaude:
Imperio gaude Caesaris aucta novi.
Tuque adeo longaeve pater felicibus undis
Applausus Ister testificare tuos.
Alluis imperii pulcras tu frugifer urbes:
Et laeta campos fertilitate beas.
Excipis Heroas magnos, rerumque potentes:
Caeruleoque foves numina dia sinu.
Felices ripae, fortunatissimus amnis:
Contigit hospitii cui modo tantus honos.
Sorte bona gaude: felicibus annuat orsis
Omnipotens, mundi qui sedet arce, Deus.
ILICET insignis sceptro petit aurea templa
Rex novus, et summo fert pia vota Deo.
Iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget:
Et nova Romuleum pondera sentit ebur.
Pone Ducum, regumque frequens it, et aurea pompa:
Cernitur haec regi concolor esse suo.
Primus in his Patriae Pater eminet arbiter orbis,
MAXIMUS AEMILIUS, nomine, reque Pius.
Ambrosio gemmans vestit quem palla decore:
Ambrosio Caesar nectare dignus ali.
It comes Heroum Septem gens clara virorum:
Quos penes est regni normaque visque sacri.
Purpureis omnes pallis, auroque corusci:
Insignes animis et pietate Duces.
Cinctaque adest AUGUSTA, nurum matrumque caterva:
Aurea purpureo conspicienda sinu.
Illa socrus regum, nurus, uxor, filia, mater
Caesaris, Augusti gaudet honore sui.
Fit magnus sacra mundi conventus in aede:
Candida qui solvit pro duce vota suo.
Quid tamen ista volunt sacri solennia ritus?
Musa mone, cansas tu bene nosse potes:
Tuque deum sate gente, fave rex magne RUDOLphe:
Ingenium vultu statque, caditque tuo.
STRATUS humi primum sanctas rex orat ad aras:
Fallor? an haec regem lex docet esse pium?
Ara decet reges: pietas est ara, Deique
Relligio: reges haec beat una pios.
Pura sed ara Deum sit, et inviolabilis hosti:
Foeda superstitio sit procul, atque lues.
Sic pius in primis rex esse RUDOLPHE memento:
Pandere caelicolum templa, foresque duci:
Thure pio placare Deos: arasque tenere
Placatas casta mente, piaque fide.
Sic rector superum, sacris qui praesidet aris,
Semper erit vitae portus, et ara tuae.
SACRA deinde parant Diis pontificalia magnis:
Aurea dat regi sella propinqua locum.
Dat populus, dat gratus eques, dat thura Senatus:
Omnis ad Augustum iam litat ara novum.
Mox sacer edicit leges, et foedera regni
Prasul, qui MOGI nomen ab urbe trahit:
Imperio iurare fidem, iurare salutem,
Tutelam genti, iustitiamque monet.
Scilicet humani leges sunt vincula caetus:
Parte quibus nulla vita carere potest.
Imperio dominas leges qui praeficit aequas:
Imperio dominum praeficit ille Deum.
Iura colunt pacem: paci contraria vis est:
Mollitur populus iure, Deumque metu.
Quicquid agis, leges, sacrataque consule iura
Providus: et fidei sis memor usque datae.
Regna fides melius et ius, aequumque tuetur:
Quam vis, et Martis tela cruenta feri.
Consecrat hinc regem TREVIR, bona verba precatus:
Unctitat et succo membra, caputque sacro.
Si nescis, sanctae sunt haec pia foedera pacis:
Laeta decet reges pax, et amica quies.
Pax tibi sit bello potior: pax optima rerum,
Cum populis urbes, regnaque tota beat.
Pace viget pietas, ius, aequum, foedera, leges:
Priva salus, et res publica pace viget.
Sit ferro bonitas, armisque potentius aequum:
Sit procul a regno vis, feritasque tuo.
Sola gerat Caesar, quibus arma coerceat, arma:
Sit belli finis pax, populique salus.
Dum desunt hostes, desint certamina Martis:
Pax ducibus bello, gloria maior erit.
INDE Quirinaeli trabea (sic CAROLUS olim
Iura dedit, bello maximus, atque toga)
Prasul AGRIPPINUS regales induit artus:
Auri qua gemmis pondera mixta gerit.
Magna decet species reges, gravitasque serena,
Maiestas comis, pontificale decus.
Namque viro vestis magnum decus addit honesta:
Diis similem superis, conspicuumque facit.
Aurea praesertim Maiestas Caesare digna:
Quae sine vi praestat sceptra gerenda Iovi.
Illa datos fasces commendat, eburque curule:
Illa coronatis alta triumphat equis.
Illa duces in honore pio, regesque tuetur:
Illa magistratus Diis facit esse pares.
Illa facit, mentes suspectus ut intret honorum:
Caesarei custos fida, comesque throni.
Sit procul a regno levitas indigna severo:
Et vanae turpis mobilitatis amor.
Sic dece augusta te maiestate tueri
Caesareum nomen, Caesareumque decus:
Aurea quam facili clementia temperet aura,
Recta fides, hilaris gratia, mitis amor.
SED iam SAXO potens exertum porrigit ensem;
Et vagina latus cingit eburna sacrum.
Pontifices regni commendant voce salutem:
Quidque velit ftrictus mucro, quid arma, docent.
Sit fortis, belloque ferox, ad vimque paratus:
Caesareo si quem donat honore Deus:
Pro cultu superum, pro libertate bonorum,
Fortia pro patriae bella salute gerat.
Supplicibus facilis, trux sontibus, omnibus aquus,
Vindicet ense bonos, puniat ense malos.
Tu quoque Romuleos enses sic ferre memento:
O decus, o sacra digne RUDOLPHE domo.
Fortibus immanes compescere viribus hostes:
Armaque pro patria sumere, proque fide:
Incolumem spreta pacem defendere vita:
Imperii vires amplificare dati:
Parcere subiectis, et debellare superbos:
Innocuis damnum, vim prohibere bonis:
Postremo viduas miserari promptus egenas:
Pupillosque sagax esto iuvare pios.
Sic te magnifico virtus aeterna triun pho,
Virtutisque comes gloria laeta beet.
POMAPALATINUS dein exhibet aurea Princeps:
Aurea crux summa parte notanda venit.
Mundus habet pomi formam, glomer atus in orbem:
Crux mundi cives semper amara premit.
Scilicet ut pomum gestat manus una rotundum:
Sic regis pugno machina tota sedet.
Par facies pomi, par tus dare, pendere caussas
Lance pari, verum sponte iubere monet.
Et tu regna potes mundi concludere pugno:
Et sumus in manibus nos tua turba tuis.
Ex te pendentem dum sic circumspicis orbem:
Da placidam genti, Rex generose, manum.
Fortunam reverenter habe: metuensque deorum,
Morialem supra ne nimis alta sape.
Disce modum rebus prudens servare secundis:
Admonitu, fastus ponere disce, crucis.
Iustitiae vindex, mores, non dilige munus:
Ius, recti cultor, redde cuique suum.
AT (nisi mens fallit) regni datur Annulus arra:
Vincturus digitum, magne RUDOLPHE, tuum.
Annulus est fidei solidae certissimus index:
Quo stabilis votum rex sine teste tuum.
Te voti memorem longos decet esse per annos:
Et placidae comitem mentis amare fidem:
Foedera constanti dextra promissa tueri:
Nec prece, nec precio ius violare sacrum:
Inque tua semper statione manere fidelem:
Supremum vitae tempus ad usque tuae.
HACTENUS haec: iam nec sceptrum reglae tacebo:
MARCHIO Septemvir quo decoratus adest.
Sceptra decent reges: maiestas sceptra tuetur:
Sceptra tenet caeli Iupiter ipse sui.
Accipe Rex sceptrum, virgam virtutis, et aequi:
Caelitus hanc donat sceptriger spse Deus.
Hac ventos agere, et nubes tranare, fretumque:
Hac animas Orco ferre referre pedem:
Hac populos sedare tuos, placareque reges:
Hac infidorum flectere corda ducum:
Hac mulcere pios, reprobos terrere, iacentes
Erigere, afflictos hac recreare potes:
Errantesque docere viam, succurrere lapsis:
Quamque negant multi, ferre salutis opem.
Nimirum secura Ducum virtute piorum,
Ocia terra ferax, ocia pontus habet.
LUNC animis totis opus est: Rex fronte coronam
Dum Moguntino Praesule dante capit:
Consortes operum, tuus, alma Coloma, Praesul:
Alter et Assyrii clarus honore Ducis.
Imperii sceptrum, regni est insigne corona:
Felix, auspicibus qui gerit illa deis.
Promicat ast duplex gemmis, auroque corona:
Ausoniae regnum est urbis et erbis idem.
Tu populos, urbesque regu, proavitaque regna:
Limite non certo stat tibi fixa domus:
Summas orbis habet Romana potentia vires:
Iuraque ab hoc regno ceteraregna petunt.
Longa sit huic aetas, et longa potentia regno:
Sitque sub hoc oriens, occiduusque dies.
GEMMEUS ordo micat, fulvo variabilis auro:
Auro maiestas imperiosa venit:
Assidet haec regi, sceptri fidissima custos:
Quam Pudor, et placida fronte tuetur Honor.
Splendor inest gemmis, vis, duriciesque: sub illis
Et decus, et virtus, et bona fama manet.
Sit praestans virtute sua, sit robore firmus,
Sit sine labe decens rex, sit honore potens.
Et virtus gemmas, aurum sapientia vincat.
Et sacra iustitiae luce corona micet.
Exulet ambitio, sitis exulet acris habendi:
Legitima servet credita regna fide.
Quodque sit, esse velit: nil amplius esse laboret,
Quam patriae dici rexque, paterque sua.
Sic fatis regni functo felicibus olim,
Ambiat atherium dia corona caput.
DUM lequer, ecce sacer vellit mihi Cynthius aurens
Et, quem quaris habes, (si modo credis) ait.
Namque novus pulcra Romanus origine Casar
Regnat, et unanimi sceptra favore tenet:
Tempora sacrata cui sunt velata corona:
Corpus et augustum gemmea palla tegit,
Ille quidem carus superis, populoque verendus:
(Fabor enim mentem, consiliumque Deum)
Pacatum patriis moderabitur artibus orbem:
Atque suae gentiremque, decusque dabit.
Templa deis, mores populis, dabit ocia ferro:
Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
Scilicet hic bonus, et clemens, similisque deorum;
Sontibus iratus, supplicibusque bonus:
Gaudebit servare suos, non perdere cives:
Claudet et aeterna civica bella sera.
Nec pacem in bello, nec bellum in pace requiret:
Patria quo felix sospite semper erit.
Conveniens animo genus illi: nobile namque
Pectus, et a caelo semina gentis habet.
Perlege dispositas generosa per atria ceras:
Terra diu quorum numine tuta fuit.
Hoc Pater, hoc quoque fecit Auus, duo sidera pacis:
Patruus hoc Magnus, Marte, togaque potens:
Maximus et meritis abavus, virtuteque sancta:
Aspera qui gessit pro Patre bella suo:
Caesareique, novo regi cognominis, auctor
Sanguinis, et meriti clarus honore sui:
Gentibus a domitis tot habet qui nomina Caesar:
Quot numero gentes maximus orbis habet.
Sic novus Augustus sapiens imitator avorum,
Ponder a caelesti mente paterna feret.
Et penes Austriacos rerum tutela manebit:
Hanc fas imperii frena tenere domum.
Vos modo ia, sceptrumbonus ut cum pace perennit:
Ad pia propensum vota rogate Deum.
Sic ait, et genium numeris aspirat Apollo:
Fatidicum constat fallere nolle Deum.
Et bene habet: vovet, et iurat rex sponte serenus:
Et firmat votum nobile teste Deo.
Teste Deo si quid iures, servare memento:
Iuratum scelus est fallere grande Deum.
IAMQUE novus solio Caesar consedit eburno:
Plena potestatis rex modo iura tenet.
Astra Deo nil maius habent, nil Caesare terra:
Sic Caesar terras, ut Deus astre regit.
Officium commune Deus, Caesarque tuentur:
Et socium numen cum Iove Caesar habet.
Ille pater, rectorque deum celebratur in orbe:
Caesat at est populi rex, hominumsque parens:
Maiestate sua replet Deux omne, quod usquam est:
Quicquid habet tellus Romula, Caesar habet.
SANCTE Pater Patriae: tibi nomen Caesare dignum
Dat populus: magni tu pater orbis cris.
Te studium, populique favor, te curia sancta,
Publica te regni vota, precesque vocant.
Te patrem patriae reges, dominumque salutant:
Auspiciisque ferunt omina fausta tuis.
Te regem primus veneratur, et ultimus orbis:
Et tua si non iam sceptra veretur, amat.
Te colit, et sortem gratatur Rhenus, et Ister:
Porrigit et famulas pronus uterque manus.
Vivat io, vivat (clamat plebs omnis eundo)
Vivat io populi rex, patriaeque pater.
Augeat imperium regis Deus, augeat annos:
Protegat Augustam gratia dia domum.
Auspicibusque deis, tanti cognominis haeres
Omine suscipiat, quo Pater, orbis onus.
Talibus auguriis regem, votisque sacratum
Prosequitur iuvenum turba, senumque frequens:
Laetitia, plausuque virum, studiisque faventum
Templa fremunt: laetus fertur ad astra sonus.
Annuit, et tonitru dat Iupiter omina laevo
Praescius, et nutu comprobat acta suo.
Iamque tubae, lituique sonant: Iovis aemula flammae:
Plurima fulmineo saxa fragore volant.
CURIA mox petitur regi, patribusque sacrata:
Cernitur in toto, nil nisi pompa, foro.
Grandinis in speciem volat auri iacta moneta,
Argentique Iovis spargitur imbre solum.
Conveniunt, celebrantque dapes, epulasque Deorum:
Quisque ministerio fungitur ipse suo.
Fert epulas Dapifer: vini Pincerna coronat
Pocula: fert Praesul regia signa manu.
Sceptriger haurit aquas: Equitumque Magister avenam
Metitur, niveo conspiciendus equo.
Diripitur manibus rapidis bos imeger assus:
Unde novus Caesar fercula prima capit.
Gaudet ovans animis, mista cum plebe Senatus:
Laetitiam gaudet femina, virque novam.
Dona ferunt, placantque novum pia turba Quirinum:
Et largo celebrant festa, diemque mero.
Salve festa dies, meliori voce canenda:
Et fato semper prosperiore redi.