03 December 2003 Peter Stroebel
TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check


page A2a, image: s003

AD RUDOLPHUM II. ROMANORUM IMPeratorem Invictissimum N. REUSNERI PRAEFATIO.

QUI BENE MERENTUR de Republica, RUDOLPHE Imperator Invictissime: eorum duo postissimum genera esse animad verto: unum, quod bene faciendi: alterum, quod bene dicen di studiosum est. Quorum illud in praeclaris rebus gerendis: hoc vero in iis, quae prae clare gesta sunt, memoriae prodendis, occupatum est: Utrum que sane pulcrum et laudabile merito habetur. Nam etsi impar admodum gloria consquitur scriptorem, et actorem rerum: propterea quod maior plerunque eorum videatur esse utilitas, qui fecere: quam qui aliorum facta scripsere: tamen inprimis utile, et necessarium est, res gestas clarisimorum hominum memoriae consecrare: et literarum monimentis ad posteritatem transmittere: quod nimirum ea cum ipsis heroibus, de quorum rebus gestis scribitur, ampla et honorifica sunt: tum vero aliis etiam, qui legunt, hoc maximum et periculorum


page A2b, image: s004

incitamentum est, et laborum. Fuit vero utrinsque generis hominum, omnibus aetatibus (quod Deo immortali acceptum ferendum est) haud exigua copia: et inter utrosque mutua quodammodo laborum, et studiorum coniunctio: ut qui laudanda facerent, laudari se a laudatis viris magnopere gauderent: iisdemque rersus honores et praemia, propter magna merita, sponte ac libenter decernerent. Quam ego causam esse puto, quod olim Herculi et Musis communis apud Delphos ara facta fuerit: cum honestum et liberale ducerent homines sapientes: Musis Martis manubias quasi consecrare: et virtutem summorum Principum, famae atque gloriae adae quare ampitudini. Qua re etiam factum est: ut poetae, et scriptores rerum olim in familias et familiaritates maximorum Regum atque Imperatorum asciti fuerint: cuius rei luculetus est testis Pausanias in Atticis. Alexander certe Macedo, cui virtus, et rerum gestarum gloria Magni cognomentum peperit, cum multos haberet laudis suae praecones; quos honeste, ut decet, honorateque semper remuneratus ets: tanta tamen cupiditate flagrans gloriae suae posteris relinquendae: in Sigaeo ad Achillis tumulum consistens: O fortunate (inquit) adolescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris. Quid dicam des Scipione Africano? qui Ennium poetam tam carum habuit; ut in suo eum condi sepulcro, et marmoratis eum laudibus ornari voluerit? Qudi de Decio Bruto? qui Accii amicissimi sui carminibus, templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum! Quid de Cn. Pompeio? qui Theophanem Mitylenaeum, scriptorem rerum suarum, in concione militum, civitate donavit? Nihil hocloco dico de C. Iulio Caesare: qui et rerum a se


page A3a, image: s005

gestarum, et scriptor ipse elegantissimus, et aliorum suorum praeconum remunerator fuit liberalissimus. Taceo de Octavio Augustl: qui P. Marone~, quu~ in vivis esset, non solu~ amavit mirifice: sed et solennes ei post morte~ honores habuit. Taceo de Vespasiano Caesare, qui ingenia et artes vel maxime fovens, Rhetorib. ac poetis tam Graecis quam Latinis primus e fisco annua salaria constituit. Taceo de M. Antonino Imperatore: qui Oppiano suo, singulis aureis nummis pro singulis versibus, (unde carmina aurea dicta sunt) munifice a se in vita remunerato: defuncto trandem statuam cum elogio praeclaro, ne suavisimi hominis memoria moreretur, celeberrimo in loco locavit. Fecerunt idcm alii innumeri Reges, et Principes: qui bene dicendi studiosos oratores ac poetas, summis, et maximis decorarunt honoribus: eorumque nomen togati armatique, et Musarum delubra coluerunt: ne idem tumulus, qui corpus eorum contegeret, rerum gestarum simul gloriam et laudem abrueret. quo magis deploranda est temporum horum iniquitas: quibus ut alia speciosa et egregia prorsus exolescunt: ita pessimus mos iam passim inveterascit: ut Musarum antistibus plerunque non modo nulla, sed mala quoque interdum gratia habeatur. Causam huius rei nullam aliam animadvertere licet: nisi quod huic quoque aetati nostrae fortassis convenit illud, quod sua aetate Plinius Secundus ad Cornelium Priscum scripsit: ut postquam desierunt homines laudanda facere, ipsi quoque se laudari ineptum putent. De quo nihil equidem addo amplius: sed in eo potius Musis nostris congratulandum esse censeo: subinde adhuc reperiri quosdam etiam Principes viros: qui eruditionem hanc liberalem, et doctrinam praeclaram putant:


page A3b, image: s006

quibus poetae aliquando ita dulces sunt, ut ab his non modo cum voluptate legantur: sed etiam honoribus ac praemiis afiiciantur. Quo in genere summam ac praecipuam mere~tur laudem, RUDOLPHE Imperator Augustissime, familiae tuae augustissimae Principes ac Caesares laudatissimi: qui praeclara haec Musarum studia, in hac praesertim Germania nostra, auctoritate et sapientia sua non modo excitare rursus, sed augere quoque plurimum voluerunt. Quorum ex numero (ut innumeros alios latere patiar) atavus ille tuus FRIDERICUS III. Imperator Aeneam Sylvium, qui Pontifex Romanus postea factus est; et MAXIMILIANUS I. Caesar abavus Conradum Celtin Protucium e Germanis primum corona poetica aliisque muneribus, et honoribus munifice ac splendide honestavit. De FER DINANDO vero et MAXIMILIANO II. avo et Patre, quam in hoc genere doctrinae ornando cohonestandoque beneficus et liberalis fuerit uterque Princeps omnium seculorum memoria et laude dignissimus, quorsum attinet multa hoc loco dicere? Quod veluno gentis et familiae meae exe~plo, si opus esset, planum omnibus facere possem: quam optimi et sapientissimi Principes, ob ingenii et eruditionis singularis opinionem, tot honorum insignibus atque ornamentis sponte ac ultro condecorarunt: ut nulla his par esse possit oratio. Tantum vero laudis et gloriae decus, RUDOLPHE Imp. clementissime, maiorum tuorum vestigiis, non pressis leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixis ad memoriam omnis posteritatis sempiternam, tam praeclare et tam laudabiliter hactenus te consecutum esse, in confesso est: ut merito in augusta illa fide et slementia tua Musae Musarumque cultores quam libentissime


page A4a, image: s007

conquiescant: quae multo his pluris esse debet, quam alia omnia. Quamobrem cum neque sapientia, neque gratia, neque dignitate, vel potius maiestate maiore quenquam uspiam esse existimem; qui antiquum hoc genus doctrinae et melius intelligat, et impensius amet, et rectius tueatur: minimesequidem Vereor, opera hec mea poetica, ceu lusus ingenii et etatis iuvenilis, sub augustissimi nominis tui auspicio atque praesidio in manus hominum emittere, atque evulgare. Quod ut bona cum venia me facturum spero, vel plane potius confido: ita contestans Deum immortalem sancte promitto, atque confirmo: me omni fidei et observantiae debitae obsequio officium Maiestati tuae Caesarae, ut decet, sponte ac ultro praestiturum: ut tot et tantorum beneficiorum in me et familiam meam hactenus collatorum memoriam nulla unquam delere, aut obscurare debeat oblivio.

DEUS OPT. MAX. Maiestatem tuam virtute et meritis felicem, bono publico totius sacri Imperii, quam diutissime salvam et florentem esse dignetur. Ienae KL. Octobr. Anno Pub. Sal. M. D. XCII.


page A4b, image: s008

[Illustration:

IMAGO NICOLAI REUSNERI IURISC.

]

Talis eram lapsae post sex octennia vitae
Quod superest, aevum tu rege, CHRISTE, meum


page A5a, image: s009

Epigrammata AD NICOLAUM REUSNERUM IC.

CHRISTIANI DISTELMAIERI A RADELSLEBEN, CANCELL. Elect. Brandeburg.

VNa cum mundi senio Natura senescit:
Nec prior est animis corporbusque vigor.
Non est tam vivax, non est tam fortu, ut olim:
Indole tam florens non reperitur homo.
Cunctas haec passim sine fine querela plateas
Pervolat: et satis est iusta querela tamen.
Sed graviter Natura ferens, pertaesae querelae:
Antiquas vires experiamur, ait:
REUSNERUMque tulit, studiis aninioque paraetum:
Cunctis et donis auxit abunde suis:
REUSNERUM historicum, vatem, Iur is que peritum,
Rhetora praestantem, doctiloquumque Sophum.
Quae tibi cum constent, mirari desine causam:
Corpore tam praestans quod sit, et ingenie.


page A5b, image: s010

ANDRAEAE CRUSII IC.

QUaeque suos oratores tulit, atque poetas
Semper, et hiustoricos natio quaeque suos:
Quin etiam medicos eadem, Iurisque peritos,
Atque Sophos doctos Philogosque tulit:
At solos: solum REUSNERE Silesia clara
Tot clarum te nunc artibus una tulit.
Quod sis Orator, docet hoc oratio culta:
Qudoque poeta bonus, dulce poema docet.
Quod sis historicus, docet historia edita multa:
Scribere seu reges, seu tibi regna placet.
Quod medicus, docet hoc Paradisi lectio: Iuris
Quod sis consultus, pagina multa docet.
Quod Sophus, et quod Philologus sis denique, docta
Symbola, tot pulcris foetibus aucta, docent.
Dii tibi dent annos (nam cetera cuncta dederunt:)
Ut sint virtuti tempora longa tuae.

HENRICI PORSII IC.

AUdiit avte sacras REUSNERUM pandere leges,
Ac penetrasse fori mystica iura Themis:
Audiit et Pallas doctos hunc pangere versus:
Et studio summis vatibus esse parem:
Lis agitata deas inter sine iudice pendet:
Illa suum dicit, dicit et ista suum.
Quum Phoebus: Tu Pallas, ait, prognata Themiste.
REUSNERO es mater, mater et ipsa Themis.
Hinc ego vota probans: Nempe est excellere in arte
Alterutra magnum, maius utraque decus.


page A6a, image: s011

EIUSDEM.

PAllada quod matrem tribui tibi, quodque Themisteme
Vera quidem, verum dicere pauca fuit.
Nam si tot matres fas assignare, quot artes
Sunt tibi; quis matres enumerare queaes?
Ergo tibi multis pro matribus una Minerva est.
Quae tibi doctrinae contulit omne genus.

CASPARI RUDOL. PHI IC.

IUs Themis, historiam Cleio, REUSNERE, leporem
Suada tibi, carmen dulce Thaleia dedit.

IOAN, MYLII IC.

QUem genus et genius pariter virtutis et artis
Nobilitat, vere nobilis ille vir est.
Ille quidem REUSNERE vir es: virtutis et artis
Nobilitat genius quem simul atque genus.
Singula ne referam, cum sis bonus hercule Rhetor,
Atque bonus vates, historicusque bonus:
Iuris es ant. stes quoque, iustitiaque sacerdos
(Mirum! sic virtus consonat arsque) bonus.
Vivat io Genius semper tuns ille; taumque
Flereat aeterna posterit ate genus.


page A6b, image: s012

IANI IACOBI BOISSARDI.

CUm bene sis meritus de Iure, simulque Poesi:
laurum sancta Themis, sacrat Apollo lyram.

IOAN. LAUTERBACHII.

HIstoricus, vates, Iurisconsultus, et ingens
REUSNERUS santae relligionis honos:
Ornat, aegit, celebrat, fert, reges laude, poetas
Carmine, iure forum, relligione Deum.

VALENTINI THILONIS IC.

QUae prior imperio REUSNERIA regna teneret:
Fervidae cognatas lu movet orta deas.
Nobile nomen, ait Themis, est me praeside partum:
Unde duplex Iuris nunc diadama gerit.
Ex me, Musa refert, lauri deocra illa refulgent:
Quae meret Augusto munere sparsa comis.
Subdit Suada: Meis ad regum virtbus aulas
Altior evasit: me nova regna manent.
Scilicaet incassum labor ille erupit in auras,
Quo tot prisca tenet secula? Quartae refert.
Excipit has Pietas: et, quid contenditis? inquitz
Vos habeo famulas hic ego sceptra gero.


page A7a, image: s013

HIERONYMI ARCONATI.

CArmina tot veniunt nobis REUSNERE legendae
Aere, opera et studio, magne Poeta, tuo:
Saepius ut rapiat summa admiratio mentem:
Ac dubitem, fieri qua ratione queat.
Scripserunt alii complura poemata: dexter
At concessit et his ocia plura Deus.
Tu docilem informas virtute atque arte iuventam:
Tu tractas rigidi dogmata dura fori.
Dicam equidem: totum te possidet entheus ardor:
Et tibi de caelo provenit ille vigor.
Fallor? an es phoebus? Iovis indulgentia quanta est!
Lumina tu terrae das, dat Apollo polo.

FRANCISCI MODII IC.

SI totas cuiquam se dent in carmina Musae:
Dispeream, hic vates ni LEORINUS erit.

LAURENTII RHODOMANI.

CUm tot Naturae donis, REUSNERE, tot artis,
Tot Suadae praestes, qualia rarus habet:
Tentavit dubiam mihi saepe haec quaestio mentem:
Quae sibi praecipitum vindices una decus.
Dissolvens tandem dubium Themis inquit: In isto
Quod sibi deposcunt singulae, id omne meum est.


page A7b, image: s014

[Gap desc: toc]


page A8a, image: s015

[Gap desc: toc]


page A8b, image: s016

[Gap desc: errata] FINIS.