14 January 2004 Ruediger Niehl
TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - partial semantic tagging (lemmata) - no spell check


image: s001

OFFICINAE IOANNIS RAVISII TEXTORIS EPITOME. TOMVS I. Opus nunc recens post omneis omnium editiones fidelissime recognitum, et Indice copiofissimo locupletatum. Ill. LVGDVNI, APVD HAERED. SEB. GRYPHII, 1560.


page 2, image: s002

INCVLPATISSIMO VIRO, SACRARVM Q. LITERARVM PROFESSORI meritissimi, D. Ioanni Boluaco, Nivernensi, Navarrensium Grammaticorum Gymnasiarchae, Ioannes Ravisius Textor Nivernensis S. D.

FREQVENS fuit multis admiratio, vir inculpatissime, quod ego tuus alumnus, et prope dixerim partus, tuis semper adiutus obsequiis, tuaque opera literis innutritus, neque beneficium scriptis agnoscerem, neque gratiam verbis ullis remetirer. Nec defuerunt, qui silentio meo tam diuturno inflatis etiam buccis et multo irascerentur stomacho, atque hoc ipsum vitio verterent, dicerentque me indignum de quo quisquam bene mereri debeat, quum ut causabantur, pleraeque expertes rationis animantes abhorreant ab huiusinodi nota. Nam et ciconia parentes a quibus vitam accepit, senio fessos nutrit et succollat, et glires suis genitoribus dum senuerunt, eadem succurrunt pietate, velut meritum refundentes. Alii item quibus eadem placebat sententia, conviciis me incessebant, et huiusmodi verbis alloquebantur: Naetu es homo egregie malus Textor, dignusque multis plagis et cicatricibus, qui magno famae tuae dispendio non agnoscis, per quem profeceris. Hic (de te loquebantur) te nutrivit a puero. Et, ut inquit Simo Terentianus, fecit ex seruo ut esses libertus, et quod habuit summum pretium, persoluit tibi. Tu tamen pateris eius memoriam apud te frigescere, quem


page 3, image: s003

velut numen aliquod terrenum deberes suspicere et revereri, cuiusque effigiem, si saperes, domi haberes in larario, quum quicquid es, si quid saltem es, id totum sis eius officio, eique vitam cum doctrina referre debeas acceptam. Adde quod magna est ambobus affinitas, eadem utrique patria, cuius ille flos est, et primum specimen, et in qua tanti fit ab omnibus, ut inhumanus habeatur et incivilis, qui transeunti compitatim non assurgit. Qua nam ergo ratione maculam hac elues? quo nam modo culpam deprecaberis, aut in quam excusationem reicies delictum, si solus eum relinquas insalutatum, in quem omnes pleno ore certatim laudes congerunt? His illorum verbis quum aures mihi calerent et circunsonarent, coepit me pudere vitae, et poenitere negligentiae. Parumque abfuit, quin ipse mihi poenam irrogaverim, sumptoque de meis Musis supplicio, abortivas adolescentiae meae nugas Veneris marito deuoverint, ut cum Politiano loquar. Ubi tamen diu satis in ea pependi cruce, post longum taedium et animi maerorem, discussis hinc inde rationibus tandem cognovi nihil esse, quod deberem tristari, aut affici poenitentia. Quinetiam me multo prudentius egisse, quam si quid infra dignitatem tuam antea reposuissem. Praecedentia quidem argumentae iniciebant mihi pudorem. Contra vero alia emerserunt omnino contraria, quae postea suaserunt, ut non tantum non me pigeret nihil ad te scripsisse, sed ne in posterum quidem scribere. Consideravi in primis quam stulte agant, qui suis ineptijs illustrium virorum maiestatem contaminant, exemplo illius Choerili, cuius scripta plus multo probri quam laudis pepererunt Alexandro. Quantum enim famae parturiunt doctorum monumenta, tantum dedecoris afferre solent poenitendae et viles indoctorum nugae. Itaque si quid hactenus tibi nuncupassem, plus multo fuliginis et tenebrarum quam lucis


page 4, image: s004

induxisset tuo nomini. Nam nihil est in me, quod tuis laudibus respondere valeat. Nihil neque scribo, neque loquor, quod semitarii et pagani magistelli non noverint. Nihil nisi triviali percussum moneta dico. Quanam igitur doctrina tibi, homini dico omnibus virtutum numeris absolutissimo satisfacere potuissem? Quod si potuissem, adhuc tamen mihi fuerat timendum, ne irascereris, gravateque ferres et dolenter, si te in ora vulgi coniicerem, quum ea sis natura, ut malis laudum tuarum testimonia in praecordiis hominum delitescere quam linguis versari. Ego te novi tanquam meos ungues. At si quid cerci ex tuis moribus potui colligere et explorare, tu non es ex eorum numero, quibus aures inanibus praeconiorum fumis pruriunt, et titillantur. Futiles istae gloriolae non plus te movent, quam lippum pictae tabulae, fomenta podagram, Auriculas citharae collecta sorde dolentes, ut inquit ille. Omnia tibi sordent, nisi quae meram olent virtutem. Suspicari posses me hoc dicere adulandi studio, nisi tam alienum esset mihi assentari, quam tibi assentatoribus aurem praebere. Id ego ausim de me praedicare, nec unquam placuisse mihi parasitos et blanditores, nec ullam pestem unquam acrius refugisse me, quam parasiti personam, ne quis forte suspicetur a labiis meis dissentire praecordia. Et tu ipse eum me semper nosti, in primore cuius fronte legatur animus. Quod quamuis hac tempestate non usquequaque sit utile, non possem tamen infucatum illum naturae rigorem excutere, vel si unco trahendus ad scalas gemonias, aut insuendus culeo cum gallo, serpente et simia. Vides igitur, ut ad institutum redeam, quae denuo me moverint argumenta, ut nihil ad te scriberem, aut de te. Tandem tamen invitum me haec recusantem expugnavit, et tuus in me amor, et mea in te benevolentia, coegitque epistolam hanc liminarem


page 5, image: s005

adiicere, quamuis intelligerem titulum hunc, si modo laudis est titulus, fore tibi molestum et odiosum. Sed velis nolis, oportet ut aequi bonique consulas. Hoc ego feci, non ut par pari relatum cognosceres, quum, ut inquit Cicero, si vitam pro tua dignitate effunderem, nec minimam quidem tuorum in me meritorum partem viderer assecutus, sed ut eorum calumnias declinarem, qui me suspendunt naso, quod nullo dum ac ne verborum quidem testimonio, exhibuerim me gratum. Porro nominis perpetuitatem magis mihi ex te polliceor, quam tibi ex hoc opere meo. Si autem percontaris, quale sit ipsum opus, et quid ego sentiam, dicam id quod res est, ne quis cavilletur foetus meos mihi blandiri. Illud primum omnium non inficiabor, me omnia frustillatim fere ab autoribus emendicasse. Nihil privato iuri praeter laborem tribuo, quem si quis improbet, nullam spem futurae laudis mihi relinquo. Et ut occurram censorum lituris et spongiis, tota haec Officina similis est Horatianae corniculae alienis plumis circumquaque vestitae. Quam licet plerique probent, et in his Petrus Danesius homo plurimae doctrinae et eruditionis, non sum tamen adeo nesciens mei, neque ita pendeo totus ab aliorum iudicio, ut eas laudes velim agnoscere, quas nec honeste possum, nec iure debeo. Nolo mihi Suffenus esse, aut simias imitari, quae suos foetus quamlibet deformes pro formosissimis admirantur. Si quid tamen ex multis paleis fructus collegi: te et ceteros lectores rogo, ut excipiatis plausibiliter. Contra vero si quid per incuriam mihi non elimatum lapsum est, frequenter autem lapsum est, partem erroris quaeso condonate meis occupationibus, quibus quum haec imprimerentur, nulla non hora obruebar, idque adeo, ut vix otium esset ad scalpendum caput, aut ad mungendas


page 6, image: s006

nares. Nam ut tu ipse omnium certissime nosti, non poteram assidue praeesse typis, quum me oporteret totos dies erudiendis iuvenibus impendere. Vixque, ut opinor, suffecissem operi, nisi in emanculandis utcumque typographorum erratis laborem meum iuvisset honestissimus, maturaeque doctrinae adolescens Guido Mommiraldus Lutecianus patricius. Vale homo probatissime, Et me ama.

IACOBI ALBI TETRASTICHON DE RAVISIO TEXTORE.

PElignum Nasone tumet, Verona Catullo,
Seque novo mordax Epigrammate Bilbilis effert.
Andes Virgilio, Iuvenale superbit Aquinum,
Corduba Lucano, TEXTORE Navarra triumphat.


page 7, image: s007

IO. RAVISII TEXTORIS NIVERNENSIS in suam Officinam, ad eximium, et literatissimum virum, D. Gaufredum Pompadoraeum Petragoricensem Archidiaconum, utriusque iuris professorem acutissimum, PRAEFATIO.

OMNIVM qui Latinam linguam suis hactenus iuverunt monumentis, neminem prope unum invenias, Gaufrede literatissime, qui ubique suorum operum calumnias Momorum, et ob elos posteritatis effugerit: quique nullibi acceperit vulnus. Hoc docent autorum elegantissimi, quorum scripta quamuis inculpata, et omnibus eloquentiae calamistris decenter compta viderentur: plerisque tamen in locis Aristarchorum lituris expuncta sunt. Hic arguitur ut nimis ieiunus, illius oratio plus cutis quam carnis habere dicitur, alius verbis confragosis ampullari, alius humi repere, in hoc affectata culpatur obscuritas, in illo stylus nimis languidus et eneruis. In summa, nihil reperies quod suis dentibus livor non configat. Et quod omnium molestissime fero, non eruditi et frugi homines solum hanc praerogativam sibi vendicant, sed inepti quoque, et qui carent naso eandem licentiam iuxta induunt. Ita, ut venatici canes, et villatici eodem modo ferinam olfacere videantur, velintque caprae Rhinoceroti nasuto haberi similes. Sunt quinetiam, qui laudi sibi vertunt cum egregio hoste pugnam suscepisse, ut aliena virtute (quod propria nequeunt) in opinionem vulgi quocumque modo introrepant, seque in populi admirationem intrudant utcumque. Alii quum quid coram idiotis legunt, ne nihil scire videantur, audent tamen de Sibyllae foliis iudicare, suaeque censurae cum aliis symbolum ferre. Sed falluntur haud dubie, et suis cruribus asciam illidunt. Nam plura ipsi accipiunt, quam inferant vulnera. Inustum enim ab eruditis unicum


page 8, image: s008

stigma instar multorum est praestatque sexcentas ab huiusmodi latratoribus plagas accipere, quam a literatis unam. Quicquid dicitur ab erudito, aeternum est, et nescit finem. Quod ab insulsis, evanescit tam cito, quam ipsi sunt vani. Quod si unquam primis saeculis fuerit hoc malum, nunc invalescit maxime, ita ut vix reperiatur opus, quod vel non sit mancum ac mutilum, aut stolidis istorum nebulonum iudiciis plane corruptum. Quid est in causa, quamobrem Fabii institutiones oratoriae nobis tenebrosae videantur, lectoresque omnes tertio quoque verbo suspensos retineant? Sola hominum temeritas, qui quum autoris mentem non caperent, omnia invertere, et rotun dis quadrata mutare ausi sunt: feceruntque oraculum, quod per somnium noctu viderant. Qua etiam faece historiam Plinii naturalem ubique perunxerunt, dum non intellectam detorserunt in suum phantasma, ne lectorem destituisse viderentur, seque ignorantiae convicisse. Ego, ut vere dicam, ex alieno periculo mihi timeo, terroremque (utinam vanum) confingo. Quis enim gregarius miles in dextram aurem securus dormiat, si videat principi suo male esse? Quis vellicato Cicerone, suis auribus non timeat? Quem notato Vergiolio, calumniae metus non terreat? Atque eo magis quod acrius semper in neotericos saeviatur. Homines enim huius saeculi prope omnes consueverunt in seipsos furere, alter in alterum quadrigas conviciis onustas iaculari, viperis nimirum similes, quae parens dicuntur impetere. Vide Apologias, vide occultas Satyras, quae nunc eventilantur, et excuduntur. Quotusquisque nostri temporis habetur in pretio, qui tot Archilochos non habeat, quot praecones? Paucis ab hinc annis Seruius de Latina lingua bene meritus floruit. Iam Beroaldinis annotationibus vapulavit. Beroaldus item nunc cum foenore recipit talionem. Omnes enim (qui saltem corruptum non habent olfactum) quamuis laborem eius non improbent, sic tamen stylum averfantur, ut sibi, suisque liberis eiustione interdicant. Nullus Grammaticorum pleniore obsequio posteritatem demeruit, quam Laurentius Valla. Nemo purius iudicavit: Mancinelli tamen iam passus est limam, qui et ipse postea limatus est. Politiano viro utriusque linguae doctissimo, Marullus poeta iam dedit vulnus, idemque lege talionis accepit. Quo anno haec imprimebantur, nescio quis semidoctus Anglus, ausus est in Erasmum virum plane et sine lenocinio doctum insurgere, annotationesque (quas Mercurii cuiusdam opera Graecanicis refersit laminis) eventilare. Audio et fuisse quendam nebulonem, qui opus doctissimi et eruditissimi


page 9, image: s009

Budaei de Asse dixerit esse velut otiosum, infrugiferum, ac nemini utile, et non magni referre cognoscere quae sint partes assis, quam variponderum et nummorum species. Cuius nomen si compertum haberem, peius cruce et furca lueret, nec ad commiserationem me flecteret, etiam si fleret sanguine. Tene oportuit nebulo perperam de tanto Galliae monstro iudicare, tantumque virum putida tua censura proscindere? qui tamen unus invidiosam Athenis reddit Lutetiam, facitque, ut omnes prope ceterae nationes palmam desperent eloquentiae? Hic (si literis merces exolueretur) Regi deberet esse quod Archelao fuit Euripides, Ennius Africano, Romano senatui Cicero. Et te non pudet immundum ex ore tuo sterquilinium in hunc vomere? Nihil de te loqui audeo Faber modestissime. Plagae tuae mihi excutiunt lacrimas, tantumque dolorem afferunt, ut amicis indigeam, qui me perinde ac te consolentur. Nescio cui te comparem, nisi Actaeoni, quem ut sui canes laniarunt, ita quoque qui ex tuis vigiliis fructum et commodum ceperunt, qui te praevio et anteambulone, Philosophiae latebras incolumes peruaserunt, in te rostro et dentibus saeviunt. Sed sis bono animo. Aderunt, aderunt, qui ulciscentur, facientque tuos istos canes suorum poenitere latratuum. Imo iam affuerunt. Nunquid enim prospicis plerosque ex illis (indigni sunt qui a me nominetur) iam non pluris quam histriones fieri, et ab eruditis haberi velut indoctos? Indoctos autem? imo et plane barbaros, ipsisque adeo barbaris ineptiores. Luent, luent, et vivi et mortui, flammasque (quibus scripta tua digna dixerunt) ipsi perferent. Impingent (ne dubites) in erudi torum carnificinas, in quibus nullus futurus est commiserationis locus. Iam in Epithetis meis tibi condolueram, neque tamen urgente benivolentia (quam habeo in literatos genuinam) potui non iterum misereri, ut docerem, quod prius dixi, nullum esse quantumuis doctum, qui huiusmodi Libitinarum morsus et rabiem declinet. Quis ergo tot eruditis vapulantibus, securum me putet dormire somnum? Quid porrectis pedibus nihil timentem quiescere? quum etiam si rosas loquerer, essent tamen, quibus meae rosae olerent urticam. Omnium linguas cohibere velle, manifestaria est dementia. Culpam apud omnes deprecari, tam difficile est, quam facile a multis naso suspendi. Ne multis agam, salubrius mea sententia non est consilium, quam veniam praefari, et suscepti operis causam percontaturis dicere. Demum si quis obloquatur, et me aspergat conviciis, pili et assis non facere Primum omnium nemo est (ut opinor) neque ex eruditorum turba, neque ex plebeiorum grege, qui manibus ac pedibus


page 10, image: s010

non eat in Sallustii sententiam dicentis: Omnibus hominibus (qui sese student praestare ceteris animantibus) summa ope enitendum, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quae natura ventri prona et obedientia finxit. Nos enim praeterpropter voluptates nati sumus, et aliorsum accepimus animam, quam ut otio Epimenidis somnum indormiamus, et ut proci Penelopes aliis certantibus, soli nihil faciamus nisi numerum. Quid a porcis differemus, si multos menses stertamus instar glirium, et purissimae aquae sordidum lutum praeferamus? Commo demus aures Catoni, qui dice bat reddendam esse vitae rationem. Sequamur laudabilem Gymnosophistarum consuetudinem, apud quos impransi abibant, qui nullum diurnae operae fructum afferebant. Aegyptiae adhaereamus iuventuti, cui lege fuit cautum, ne cibo prius vesceretur, quam centum et octoginta stadia percurrisset. Adiiciamus oculos moribus Spartanorum, qui ablegatos a se pueros non prius domum redire permittebant, quam parentibus honori, et patriae utilitati esse possent. Fuit, fuit primis saeculis tantum virtutis studium, ut summam in labore felicitatem reponerent. Qua causa Menander dicebat Deum otiosis non adesse, Epicharmus bonos laborem sequi, timidos nihil unquam assequi. Heraclides quoque Lycius unum librum laboris laudibus dicavit, quo aiebat nihil in rebus humanis magis frugiferum geri posse. Quibus persuasus argumentis, aliquem ex dactylotheca mea carbunculum in linguae Latinae gazophylacium couferre volui, quia hominem sic oporteat vivere, ut se aliquando vixisse doceat posteros. Qua enim per maximum Iovem opera rectius ingenium exercerem? Non'ne praestrat hocipsum facere, quam plebeculam ad medullas corrodere cum causidicis, homines impune occidere cum medicis, mercatorum instar lucro immori, et honores aulicorum ritu ambire? Sequi volo Amasis Aegyptorum regis edictum laudabile, qui (ut est apud Herodotum) sanxit, ut singuli quotannis apud cuiusque praefecturae praesidem profiterentur, unde viverent. Quod qui non facerent, illis poena extremum supplicium esset. Sed fac meum hoc pensum non esse magni momenti. Minorem saltem praestabo culpam, quam qui nihil omnino parturient. Per me non stat, quin melius agam. Natura est in causa, quae eam mihi dotem non dedit, quam fortunatis ingemis, quibus in manu est, ex tempore (si insperata declamandi necessitas occurrat) eleganter dicere, et copiose. Arguerem me pigritiae, nisi certo scirem me plus olei multo consumpsisse, quam plerosque alios, qui tamen multis praecurrunt parasangis, doctrinaque et eloquentia tantum me praecedunt, ante alios quantum


page 11, image: s011

Pegasus ibat equos. Si quis dicat iam nobis abunde esse voluminum, quorsum tamen propterea cavillari cos attinet, qui multa scribunt, et cumulum augent? quum Theophrastus trecenta librorum volumina ediderit, Chrysippus septingenta, Empedocles tria et quadraginata, Atteius Capito Consul sexaginta? Constat Seruium Sulpitium centum et octoginta libros de iure civili aedidisse, Galenum de medicina centum et triginta. Debemusgreferre thesaurum nostrum augeri et erarium crescere? Sed admittendi sunt soli maxime eruditi. Cur ita? An qui habent plenam auro crumenam argenteos quadrantes ab aceruo reiiciunt, et minorem respuunt monetam? Hoc illis improperandum, qui sunt usque adeo polyposi, ut olfactu prorsus careant, neque triticum ab avena et lolio possint internoscere. Non est idem omnium gustus. Et quod ad huius stomachum facit, illi nauseam parit. Quod hunc excitat, alium sopit. Hinc fit ut aliis placeat brevitas, alii luxuriantem verbis et sententiis malint orationem. Praeterea si nihil unquam recens imprimeretur, periculum esset, ne tandem literae naufragium facerent, et perirent ab radice. Vides enim vel iniuria temporum, vel hominum incuria, opera et vigilias multorum iam periisse, quorum nomina plurimi a nobis fiunt, et pleno ore ad caelum feruntur, atque etiam frequenti omnium voto desiderantur. Ubi nunc sunt Accii, Pacuvii, Aeschyli, Afranii, Anacreontis, Archilochi, Philetae, Aristophanis poetarum et aliorum plus quingentorum monumenta? Ubi Annales Andronici, Tragoediae, Comoediae, et Satyrae Ennii, Plauti centum et triginta fabulae, Saturnalia, Silvae, Medea et Orpheus Lucani? Ubi Manlii Astronomica, Valgii et Cornelii Galli elegiae, Licinii Calui Quintilia, Varronis Leucadia, Et Cesennia Getulici? Quis habet Laberii, et P. Syri mimos Caesii Bassi Lyricos, et Futii Bibaculi Iambos? Quis Porcii Licinii, Valerii Aeditui, Cinnae, Domitii Marsi, Paedonis Albinovani Epigrammata? Perierunt magno posterorum dispendio, gravique iactura. Et quum legamus non paucas oratorum centurias olimfloruisse, unicus prope Cicero diis calamitatem nostram miserantibus, nobis remansit. Euanuerunt M. Aemylii Lepidi, Spurii et Lucii Albinorum, Albucii Sili, Licinii, Calui, duorum Carbonum, ac totidem Gracchorum orationes, cum Asinii Pollionis declamationibus. Nec minore damno historiographorum opera exciderunt. Q. Curtius, Dion Cassius, Herodianus, Livius, Ammianus Marcellinus ad nos pervenerunt, sed fracti, manci, mutili et laceri. Amisimus bellum Numantinum Asellii Sempronii, Germanicum Aufidii Bassi. vadraginta


page 12, image: s012

libris Polybii quinque tantum superfuerunt. Quae omnia quanto posteritatis incommodo, quantaque ruina perierint, vel caeco appareat. Hanc ergo cladem qualibuscumque subsidiis resarciamus, et quamuis maiores longo sequamur interuallo, audeamus tamen. Propius ibimus, si ad summa nitamur, quam si praesumpta desperatione circa ima substiterimus. Faciamus quod a tribunis militum solet, qui quum egregios bellatores amiserint, copias tamen dispalatas quibuscumque possunt homunculis instaurant, ne omnino victoria cecidisse videantur. Crescet nobis maior gloria, quam si nullam nostri memoriam posteris relinquamus. Vide cui probro se reddant obnoxios, quibus perpetuae sunt feriae, quiave compressis manibus sedent, et in otio contrahunt marcorem. Contra vero quantum famae sibi comparaverint, in quot annos suum propagaverint nomen, qui nullum temporis punctum fructu vacuum permiserunt fluere. Plinius iunior perire omne tempus arbitrabatur, quod non impertiretur studiis. Apelles nullam diem ducebat sine linea. Porcius Cato detestari solebat, si qua dies inanis perincuriam effluxisset. Qu. Hortensius orator nullum diem abire sinebat, quin velin foro diceret, aut extra forum meditaretur. Tantum erat gloriae et virtutis studium apud maiores. Quorum vestigiis si vellemus insistere, magna passim foret expectatio, bonas artes iure quodam postliminii de situ in nitorem redituras. Sed omnia pessum eunt, quia nos Gulae mancipia, et Epicuri de grege porci, nihil aliud studemus, quam ut pascamus ventrem, corporum tenus curiosi. Satis est, si probe saginati appareamus populo, posteritatis nulla cura: quasi vero nobis tantum nati simus, neque patriae aut amicis quicquam debeamus. Sumus Tygribus masculis non multum dissimiles, quibus nulla est sobolis suae cura. Superest ut aliquid de Historia dicamus, quam ideo sumus aggressi, quod apud. Gellium dicat Phavorinus, vivendum esse moribus praeteritis, qui cognosci nequeunt, nisi maiorum intelligatur vita. Intelligi autem non potest, nisi per manus relinquatur nepotibus. De cuius utilitate multis verbis non est disserendum. Hoc omnes tanquam suos ungues tenent. Facit in primis, ut dum eorum vitam legimus, qui sua culpa in discrimen aliquod ceciderunt, aliena fruamur insania, et pedem ab his revocemus, quae aliis naufragium attulerunt. Nunquid suave est alieno infortunio sibi praecavere? In transitu fluviorum qui primi tentant vadum, aleam fortunae periculosam subeunt. Qui a


page 13, image: s013

tergo sequuntur, possunt periculum declinare, si velint. Si nihil haberemus de antiquitate, quam vivendi consuctudinem sequeremur? essemus vetustissimis illis Arcadibus similes, quibus quoniam nulla erat rerum expecrientia, nulla cognitio, belluino more degebant, ac nudi vagabantur. Quos qui ad meliorem cultum redegerunt, in deorum indigitamenta relati sunt. Praeterea nulla est ars aut disciplina, quae maiorem sine taedio voluptatem afferat. Medicinam plerique obducto supercilio contractisque naribus aversantur ut immundam, et olentem putide, ipsosque medicos cum nausea refugiunt, velut scarabeos stercori bubulo se impenetrantes, et cum vulnerariis aliquid habentes commune, qui saniosa tractant ulcera, et admotis manibus ipsum pus exprimunt. Utriusque iuris et legum studia plerisque non admodum probantur, quod lucri magis quam virtutis causa appetantur. Theologiam fastidiunt quam plurimi, ut laboriosam et nimis tetricam, quod nihil habeat festivum, nihil marcentem lectoris stomachum irritans. Cuius etiam sectatores in contemptum, et risum venerunt, quod mortalium videantur insolentissimi, et neminem prae se ducant hominem, seque primos omnium rerum esse velint. Contra vero Historiam nulli refugiunt, amplectuntur omnes, nulli non lubenter audiunt. Cuius scriptores tanto quondam in pretio fuerunt, ut ad audiendum Livium, non humiles solum et gregarii homines, sed clarissimi quoque principes ab extremis Hispaniarum finibus Romam usque turmatim venerint. Iosepho propter libros de captituitate Iudaica scriptos, Romani statuam erexerunt. Antipater Hieropolitanus Severo principi, Clitarchus Alexandro, Dexter Theodosio, Amyntae Macedonum regi Hellanicus Mitylenaeus, Eratosthenes Cyrenaeus Prolemaeo Euergeti, ob scriptas historias coeperunt familiarescere. Nec aliam ob causam Demetrius Poliorcetes Hieronymum Rho dium magna mercede sibi domesticum fecit. Si quis dicat iam esse nobis affatim autorum, qui hoc scribendi genus secuti sunt, respondebo nullum propterea detrimentum ex copia nasci. Si quem poeniteat meae lectionis, alio se conferat. Nolo quenquam iurare in verba mea. Insulsus est, et caret naso, qui nequit eligere, quod est sibi usui, aut refugere, quod detrimento. At carere potuissemus hoc opere: et maximo possemus autore. Una et altera vestis possunt homini sufficere, aliae tamen propterea non reiiciuntur. Scripserant de gestis Alexandri Clitarchus, Polycratus, Onesycritus, Antigenes, Istrus, Aristobolus, Craes, Philippus


page 14, image: s014

Chalcidensis, Ptolemaeus Antidides, Philo Thebanus, Antisthe nes, Menechmus Sicyonius, Nymphis Heracleotes, Potamon Mitylenaeus, Sotericus Asites, Arrianus, Plutarchus. Neque tamen probro datum est Curtio, quod eandem retexuerit telam. Vide quot habent praecones Imperatorum vitae, ut praeter alios obscurioris famae, Tranquillum, Dionem Cassium, Aelium Spartianum, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium, Vulcatium Gallicanum, Trebellium Pollionem, Flavium Vopiscum, Sextum Aurelium Victorem, Eutropium, Paulum Diaconum, Ammianum Marcellinum, Pomponium Laetum, et nostra aetate Baptistam Egnatium. Qui tamen omnes eundem torserunt funem, incudem omnes eandem tutuderunt. Vitas quoque Romanorum Pontificum scripsere quam plurimi, ut Damasus, Anastasius, Guido Ravennas. Sigisbertus monachus, Hugo Florianus, Sicardus praesul Cremonensis, Gotfredus Viterbiensis, Martinus Carsulanus, Landulphus Carnotensis canonicus, Sozomenus presbyter, Geruasius Ricobaldus, Ptolemaeus Lucensis, Antonius praesul Florentinus, postremo Platina, Latini omnes, praeter Graecos, Eusebium Caefariensem, Sozomenum Salaminium, Socratem Constantinopolitanum, et Zonaram. Quos si secutus fuero, quis erit obiurgationi locus, quae mei culpandi ratio? Qui causabitur plura nunquam scriptorum, quam nunc extitisse monumenta, ibo inficias. Unde ergo septingenta voluminum milia sibi collegisset Ptolemaeus Philadelphus? Unde tria milia Tyrannio grammaticus? Cui etiam opinioni si accederem, propterea tamen non faterer mittendum esse literis et labori repudium. Stulte mihi suadere videntur, qui aiunt tantisper supprimenda esse opera, dum concesserimus fato. Quis meum defuncti opus emaculabit? Quis addet aut detrahet, ubi postulabit locus? Quis invertet, si oporteat, aut in his recantabit, quae non probabuntur populo? Quis cum laruis luctantium calumnias refellet? Ad haec palam est multos esse ardeliones, qui quum studio laudis immoriantur, neque tamen aliquid dignum laude parturire valeant, instar Horatianae corniculae plumas suffurantur alienas, ut nescio quis mihi notus, cuius nomini parco, qui ex aliquot meis qualibuscumque Dialogis frugem sibi fecit, laudem praeripuit, et alieni laboris solus gratiam hausit. Quod omnium confessione tam turpe est, quam iniquum eos metere, qui sementem non fecerunt. Sed ut haec omittamus, certam in spem vocor multa in hoc opere culpatum iri, multa fore, quae prodigiosa aut etiam incredibilia hominum videbuntur


page 15, image: s015

iudiciis. Quae si recta videantur, non pudebit me cum Stesichoro palino diam canere, aut certe incudi reddere. Capita plerunque modicis de rebus adieci, ut de lenonibus, ancillis, abste miis, cocis, et multis eius farinae. Quod si quis rideat et notet carbone, ad causae meae patrocinium iubebo eos in medium prodire, qui ex minimis itidem rebus scribendi argumenta desumpserunt. Edidit Antonius librum de sua ebrietate: Homerus unum de laudibus vini, alterum de bello ranarum: Ephrem Syrus de vituperatione risus: Marcion Graecus de raphano, Pythagoras de bul bis, Diocles de rapo, Phanias physicus de urtica. Quod si non arguuntur fecisse, nec adscribendum erit vitio, si minimarum rerum quandoque historias collegero. Ne tamen erratis meis ubique patrocinari et favere videar, unum est in quo ipse culpam agnosco, quod Graecas historias Latinis, Latinas barbaris, et oratoria poeticis, passim confudero. Quod a me factum est non inscitia, sed laboris magnitudine, cui quum nequirem superesse, parendum fuit necessita ti. Iam satis luctatum est cum maledicis. Nunc superest, ut ad te nostra dirigatur oratio, Gaufrede literatissime, dicamque quid me moverit, hanc operis mei praefationem egregio tuo nomini consecrare. Hoc fecit illud literarum et virtutis studium, quod a teneris annis totus prurire coepisti, et conflagrare, doctosque omnes genuina quadam benevolentia prosequi. Exstimabam praeterea fore mihi vituperio, si non reminiscerer tuae benevolentiae, qua me tyrun culum, et in primis literis collegam tuum supra fidem amabas. idque adeo, ut ceteros omnes condiscipulos prae me uno nihili faceres. Ubicumque tibi occurrebam, nunquam sine risu me alloquebaris. Dextram (quod dici solet) a tertio usque iugere mihi porrigebas, magnum et evidens tui candoris, tuaeque amicitiae argumentum. Praeterea, Blasius Madronetus Securiacus, tuus cliens, bonarum literarum avidissimus helluo (ut de Uticensi Catone scribit Cicero) nominis tui praeco assiduus, non desistebat quotidie me praesente multa de virtutibus tuis, multa de literarum et literatorum amore, immodice praedicare, meique amorem indies tibi crescere affirmabat iuramento. Quo ductus argumento docere volui me non esse ex eorum grege, qui beneficium nunquam agnoscunt, et apud quos interit statim gratia. Quod famuli tui munus tam syncera fronte accipies, quam benevolo datur animo. Vale homo perpaucorum hominum, clarissimaeque virtutis et literaturae. Et scribendum in calce huius operis tuo nomini Epigramma expectes aliquantisper.


page 16, image: s016

MORTEM QVI SIBI VARIIS MODIS CONSCIVERVNT, aut se aliis commiserunt occidendos.

LVCRETIA puella, rarum Romanae castitatis lumen, aegre ferens purissimum suae pudicitiae florem ab infami et turpissimo tyranno Tarquinio iuniore Tarquinii Superbi, Romanorum propterea regum ultimi filio fuisse corruptum, et stupratum, impatiens acceptae iniuriae palam se occidit, fecitque, ut populus scelus ulcisceretur, et regum principatum excuteret. Cuius mortis quotiescumque venit in mentem, lacrimis nequeo temperare, sed nec puellae satis misereri, aut stupratorem conviciis ad saturitatem aspergere, ac deuovere. Claudianus lib. 1. in Eutropium, Visceribus frustra castum Lucretia ferrum Mersit. Stroza pater lib. 1. Eroticon. Ulta nefas animo, propriaque Lucretia dextra, Invicto occurret clara pudore tibi. Sabellicus. Nec ferro occumbens casto traiecta cruore Foedasset patrios moriens Lucretia vultus.

Lucretius poeta Physicus sumpto amatorio poculo, eo furoris raptus est, ut manum sibi intulerit, natus annos plus paulo quadraginata. Quinetiam eo, priusquam moreretur, delirio, diu ante fertur laborasse: neque ad scribendum carmen animum appulisse, nisi intersecta, interuallataque insania. Politianus in Nutricia,

Nec qui philtra bibit, nimioque insanus amore,
Mox ferro occubuit, sic mentem amiserat omnem.

M. I. Brutus unus ex his, qui Caesarem XXIII. vulneribus in senatu confoderunt, ab Augusto et Antonio Iulii mortem ulciscentibus apud Philippos expugnatus, desperata iam victoria manum sibi intulit, iuvante Stratone rhetore, anno suae aetatis trigesimo, ne in manus inimicorum veniret. Pamphilus Saxus:

Se gladio fodit Brutus, Cato fodit et ille,
Quem timuit Caesar, quem coluere patres.

Qui rei historiam avidius sitiverit, eat ad Plutarchum.

Portia filia Catonis, audita morte Bruti mariti apud Philippos interfecti, ferrum poposcit ad inferendam sibi mortem. Quod quum amici recusassent, carbones hausit, et inaudito mortis genere vitam finivit. autores Plutarchus et Val. Max. Martial. libr. 1. Epi.


page 17, image: s017

Coniugis audisset fatum quum Portia Bruti,
Et subtracta sibi quaereret arma dolor,
Nondum scitis (ait) mortem non posse negari,
Credideram satis hoc vos docuisse patrem.
Dixit, et ardentes avido bibit ore favillas.
I nunc, et ferrum turba molesta nega.

C. Cassius post interfectum Caesarem, ab Antonio et Augusto bello petitus, castra cum Bibulo iunxit apud Philippos. Verum quum inclinatam videret aciem, ultro sibi mortem intulit, eodem pugione quo in Caesarem usus fuerat, autore Plutarcho, vel (ut alii malunt) Pindaro liberto iugulandum se praebuit. Quod probat Iovianus de fortitudine bellica, dicens: Potuisset Cassius (etiam si Brutus ceciderat) reparare exercitum, nec tam repentino consilio, famulo iugulum suum praebere.

M. Antonius audita per falsum rumorem Cleopatrae morte, seipsum gladio confodit, partim amore uxoris, partim desperatione rerum, quod ab Augusto victum se aegreferret. De hac morte Paulus Orosius sic inquit: Antonius se ferro transuerberavit, ac semianimis ad Cleopatram in monumentum (in quod se mori certa condiderat) perlatus est. Item Propertius lib. 3. Castraque Pelusii Romano subruta ferro, Antonique graves in sua fata manus. Item Suetonius in Augusto: Obsessaque Alexandria, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est. Et Antonium quidem seras conditiones pacis tentantem, ad mortem adegit, viditque mortuum. Item Eutropius lib. 7. rerum Romanarum: Victus est, inquit, ab Augusto navali pugna clara et illustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex quo fugit in Aegyptum, et desperatis rebus, quum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. Hoc multis verbis prosequitur Plutarchus in eius vita.

Cleopatra mortuo Antonio marito, ubi intellexit se ab Augusto in triumphum reseruari, causa declinandae eius ignominiae, brachium aspidi mordendum praebuit, Caesare Psyllos veneficos, qui serpentis venenum e vulneribus haustu revocarent, et exugerent, frustra admovente. Plutarchus scribit eam habuisse venenum in laminula quadam concava, quam sub cirne occultabat: sed tamen neque corpus deformatum, nec aliud ullum apparuisse veneni signum: nec aspidem ab ullo conspectam, sed tractus duntaxat visos, ipsiusque brachium duas notas habuisse leviter impressas, et huinidas. Quibus Caesar videtur fidem


page 18, image: s018

dedisse. Nam in triumpho, Cleopatrae imaginem tulit cum aspide mordicus affixa. Propertius de ca lib. 3. sic inquit: Fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili, Accepere tuae Romula vincla manus, Brachia spectavi sacris admorsa colubris, Et trahere occultum membra soporis iter. Item Horatius lib. 1. Car. Fortis et asperas Tractare serpentes, ut atrum Corpore combiberet venenum. Deliberata morte ferocior Saevis Liburnis, scilicet invidens Privata deduci superbo Non humilis mulier triumpho. Vide Plinium lib. 21. cap. 3.

Neaera et Charmione Cleopatrae ancillae, spontaneam dominae mortem imitatae sunt, autore Plutarcho. Ac semiuivae repertae, reginae iam mortuae coronam capite delapsam reponentes, immodico magni animi argumento.

Cato Uticensis minor, primi proncpos, dolens et gravate ferens Pompeium (cuius partes fovebat) a Caesare (cui aduersabatur) superatum, suo quoque gladio incubuit, lecto prius Platonis Phaedone de Animae immortalitate. cuius audita morte Caesarem dixisse ferunt, et se Catonis invidere gloriae, et suae Catonem invidisse. Sic autem abiit de vita, ut testimonio Ciceronis, causam moriendi nactum se esse gauderet plurimum. Dictus est Uticensis ab Utica urbe Africae, in qua se occidir, autoribus Plinio, lib. 5. et Gellio, lib. 13. De eius morte plerique meminerunt. Lactantius: Multi ergo, inquit, ex his, qui aeternas esse animas suspicabantur, tanquam in caelum migraturi, sibi ipsis manus intulerunt. Ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua vita Socraticae vanitatis imitator. Item paulo post, Homicidae, inquit, illi omnes philosophi, et ipse Romanae sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur, qui est scriptus de Aeternitate animarum.

C. Carbo propter perpetuam in populari ratione levitatem, morte voluntaria se a severitate civium vindicavit. Quoniam autem duo eiusdem nominis fuerunt, ambo magni oratores, non constat mihi satis, uter duorum vitam sponte reliquerit. Cicero de cla. Orat.

P. Crassus Crassi oratoris frater, iurisperitus, quum factionem sequeretur Marianam, ne in manus inimicorum incideret, se ipsum interemit.

P. Licinius Crassus Consul contra Aristonicum Eumenis filium profectus, exercitu suo profligato barbarum quendam ad inferendam sibi mortem prouocavit, ne ab hostibus traheretur captivus.

App. Claudius Regillianus, stuprata Virginia Virginii Centurionis


page 19, image: s019

filia, in carcerem a populo crimen ulciscente coniectus, sibi manus intulit.

Cor. Merula flamen dialis, partium Syllanarum, ingresso urbem Mario, venas in Iovis aede sibi succidit, ut contumeliosae morris damnationem effugeret. Autor est Valerius Maximus.

Dolobella Caesarianus, interfectorum Caesaris hostis acerrimus, multis praeliis in Syria cum Cassio congressus est, a quo postremo victus, gladio se transuerberavit, causa declinandae maioris ignominiae.

Fl. Fimbria civis iniquissimus, Asiam provinciam ingressus, arreptis imperii insignibus, a Sylla postmodum Pergami oppressus est, et a corrupto exercitu destitutus. Itaque rerum desperatione sibi mortem intulit.

Licinius Macer praetorius, repetundarum postulatus, ubi per nuntium intellexit Ciceronem sibi aduersari, faucibus laqueo constrictis voluntaria morte poenam praevenit. Autor Val. Max. de Mortibus non vulg.

T. Manlius non is qui filium securi percussit, sed alter Iuris pontificii peritus, iudex inter Macedones accusatores et filium Silanum constitutus, audita causa ita pronuntiavit: Quum probatum sit, Silanum filium meum pecuniam accepisse, ipsum Repub. et prole mea indignum iudico. Itaque Silanus a patre repudiatus, dolore animi se suspendit proxima nocte: cuius exequiis neque pater interfuit, nequesua dentibus ut adesset, aures praebere voluit. Autor Val. Max. de Severitate.

Fuit alter L. Silanus Claudii principis gener, qui erepta sibi Octavia, dataque Neroni, prae dolore gladio suo incubuit, idque die nuptiarum, ad augendam invidiam. Autor Cor. Tacitus lib. 12.

C. Marius Iunior a Sylla e Mithridatica victoria redeunte cum toto exercitu fusus, in oppidum Praeneste se recepit. Ubi obsessus, quum nulla effugii pateret rima aut via salutis, se Pontio Telesino praebuit iugulandum. Autor Livius. Priusquam autem Sylla rediret in urbem, Marius universam prope nobilitatem interfeccrat. Quae res fuit in causa, ut superatus veniam desperaret. Ferunt Syllam ex eiusdem exercitu duodecim milia morti dedisse.

Gn. Norbanus victus a Sylla exulavit apud Rhodios. Ubi comprehensus seipsum interemit. Ideo autem a Sylla bello petitus est, quo d eius legatos de pace violaverat, autore Livio.

Oppia Vestalis stupri comperta, sibi mortem intulit, gravioris


page 20, image: s020

supplicii metu, ne scilicet viva sub terra defoderetur instar Floroniae alterius puellae.

Orestilla M. Plautium maritum in Asiam cum 1. x. navibus profectum secuta, Tarenti ex morbo decessit. Cuius dum celebrarentur exequiae, et cremaretur cadaver, Plautius doloris impatiens, et appetens mortis, in rogum se coniecit: quem togatum calceatumque corpori uxoris iunxerunt amici. Autor Val. Max. de Amore coniugali.

Pomponius Atticus eques Ro. Ciceronis amicus, in ultima senecture morbo correptus, seipsum cibi abstinentia necavit. Multa fuerunt in co laude et commendatione digna, quae quamuis ab instituto sint aliena, placet tamen in medium afferre, ut legentium prosint moribus. Tanta imprimis fuit erga domesticos facilitate, ut iuraverit cum matre nonagenaria se nunquam in gratiam rediisse. Cum sorore pariter nullam gessit simultatem: dictitans cum his minime irasci oportere, quos diligas. Abstinentia praeterea singulari, vitaque a luxu, ambitione et cupiditate rerum aliena, ut qui praeter patrimonium nihil unquam appetiverit, nihil aedificaverit, nihil emerit: Fuit et litium maxime fugiens: popularesque factiones Vatiniano prosequebatur odio. Propterea quum vidisset Rempublicam tumultu Cinnano turbatam, Athenas concessit, ut illic tranquille viveret, nemine studia interpellante. Eruditis omnibus mirum in modum favit, adeo ut pulsum ab urbe Ciceronem, et Brutum fugientem magna iuverit pecunia. Mendacium nec dicebat, nec etiam poterat pati. Quapropter omnes amici res suas ei curandas dabant, et seruandas. Cor. Nepos in eius vita.

Taurea Iubellius, Campanus capta a Fuluio Capua, coniugem primu ac liberos, postremo seipsum ad pedes Imperatoris gladio transfixit, ne quid indignum aut ignominiosum captivus pateretur. Autor Livius.

Fannius Cepio deprehensus in coniuratione aduersus Augustum, sibi mortem conscivit. Martialis lib. 2.

Hostem quum fugeret, se Fannius ipse peremit:
Hic rogo non furor est, ne moriare mori?

Aria mater (nam fuit eiusdem nominis filia) damnato Paeto marico, fodit corpus gladio: quem vulnere educens ipsi Paeto quaerenti dedit, ut idem post faceret. Martialis lib. 1. Casta suo gladium quum traderet Aria Paeto, Quem de visceribus traxerat ipsa suis, Si qua fides, vulnus quod feci non dolet, inquit, Sed quod tu facies, hoc mihi Paete dolet.

Festus Domitiani amicus, dum mentagra usque ad desperationem


page 21, image: s021

remedii laboraret, gladio se traiecit, prius tamen amicos consolatus. Quam eius mortem Martialis lib. 1. sic describit:

Indignas premeret pestis quum rabida fauces,
Inque ipsos vultus serperet atra lues, etc.

Cor. Gallus poeta elegiographus, Vergilii amicus et coaetaneus, ab Augusto praefectus Aegypti designatus, Thebarum civitatem spoliasse dicitur. Propterea quum repetundarum postularetur, furtique et populatae accusaretur provinciae, nobilium indignationem formidans, sibi mortem intulit anno suae aetatis XI III. Autor Ammianus Marcellinus, qui lib. 17. rerum gestarum sic inquit: Longe autem postea Cornelius Gallus res tenens Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis. Reversusque quum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae (cui negotium spectandum dederat Imperator) stricto incubuit ferro. Item Ouidius lib. 3. Eleg. Tu quoque si falsum est temerati nome[Note: \1] amici Sanguinis, atque animae prodige Galle tuae. Item Politianus in Nutricia:-Ceu Galli Mima Citheris Personam falsae lasciva Lycoridos afsert In scaenam, et docto clausam se iactet amanti, Dum miser ipsesuo fodiat praecordia ferro. Item Propertius lib. 2. Et modo formosa, qui multa Lycoride Gallus, Mortuus inferna vulnera lavit aqua. Alia tamen causad inferendam sibi mortem motum volunt plerique, quod scilicet Augusti domo ei fuisset interdictum, ut scribit Tranquillus. Alii ob linguam nimis effraenam. Quod et Ouidius videtur probasse, ubi ait: Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, Sed linguam nimio non tenuisse mero.

Silius Italicus poeta, incurabilis morbi taedio, voluntariam oppetiit mortem annos natus LXXV. Politianus in Nutricia de eo sic scribit: Ipse obiit plenusque aevi, natoque superstes, Aspera congenito fixus vestigia clavo.

Sophronia Romana, Christiana Lucretia, quum vim Decii principis sibi quotidie insidiantis non posset declinare, arrepto gladio per consensum mariti se confodit. autor Eusebius.

Nero Domitii et Agrippinae filius, fax totius orbis, impuraque scelerum omnium sentina, post maiora numero flagitia hostis patriae a senatu iudicatus, ne quid suis meritis dignum pateretur, aut collo in furcam coniecto virgis caederetur (ut ait Eutropius) urbem egressus, sequentibus Phaone, Epaphrodito, Neophytoque, et Spadone Sporo, semet ictu gladii transegit, ad quartum urbis miliarium, adiuvante trepidantem manum impuro


page 22, image: s022

Eunucho. Periit autem anno aetatis suae XXXII. Cuius interitu universa Roma adeo gavisa est, ut plebs induta pileis manumissionem, tanquam saevo exempta domino triumpharet. Ausonius: Matricida Nero proprii vim pertulit ensis. Sidonius: Matricida Nero proprio se percutit ense. Pontanus de stellis lib.;. Sic errant miseri manes, atque umbra Neronis: Sic Otho, quique in se ferrum strinxere nefandum. Suetonius ait eum in inferenda sibi morte adiutum fuisse ab Epaphrodito a libellis, Eutropius a Sporo.

Otho Imperator quanuis mollissime semper vixisset, adco ut ad muliebres accederet munditias, victus tamen a Vitellio apud Bebriacum, ausus est sibi mortem consciscere, quamuis multas haberet copias, possetque victoriam sperare. Quod fecisse odio bellorum civilium dicitur. Propterea Martialis lib. 6. eius mortem Catonianae anteponit. Cato enim interfecit se Uticae, copiis iam profligatis, ne in hostes incideret. Otho vero adhuc integro exercitu, ne bella civilia gererentur. Verba Epigrammatistae sunt haec:

Quum dubitaret adhuc bellis civilis Enyo,
Forsitan et posset vincere mollis Otho:
Damnavit multo saturum iam sanguinc Martem,
Et fodit certa pectora nuda manu.
Sit Cato (dum vivit) sane vel Caesare maior:
Dum moritur, nunquid maior Othone fuit?

De huius Imperatoris morte alii quoque meminerunt. Iovianus lib. 3. de stellis, ut supra. Item Sextus Aurel. Victor: Hic (inquit) a Vitellio primum apud Placentiam, dehinc apud Bebriacum victus, semet gladio transfixit, anno aetatis suae XXXVII. Adeo amabilis militibus propriis, ut plerique corpore, eius viso suis manibus mortem sibi consciverint. Item Ausonius: Mox Otho famosus, clara sed morte potitus. Tranquillus quoque in eius vita sic inquit: Post haec sedata siti, gelidae aquae potione, duos arripuit pugiones, et explorata utriusque acie, quum alterum puluino subdidisset, foribus adopertis arctissimo somno quievit. Et circa lucem demum expergefactus, uno se traiecit ictu infra laevam papillam. Irrumpentibusque ad primum gemitum, modo celans, modo detegens plagam, exanimatus est, et apud Veliternam (ita praeceperat) funeratus, XXXVIII. aetatis anno, et XCV. die imperii.

Petreius dux Pompeianus a Caesare in Hispama superatus, se ferro et inedia interemit.

Labeo Marsus in calamitate Macedonica (quum celer hostis


page 23, image: s023

premeret) seque natumque gladio traiecit, ne victoris Octavii vultum sustineret. Autor Pontanus de fortitudine bellica.

Gordianus senior audita filii morte (qui pro patria in bello occubuerat) laqueo se suspendit iam octogenarius: partim dolore amissi filii, partim ne traheretur captivus. Ammianus Marcellinus lib. 26. In Africa (inquit) superior Gordianus in imperium raptus, aduentantium periculorum angoribus implicatus, vitam laqueo spiritu intercluso profudit.

Galerius Imperator, quum Christianos omnibus (quibus potuerat) tormentis affecisset, tandem in morbum incidit, cuius impatientia, gladio sibi latus aperuit. Baptista Egnatius ait illud taedium vitae ei irrepsisse ex genitalibus paulatim putrescentibus.

Valerius dum cum Valeria Tusculana filia nescius concubuisset, agnita postmodum culpa, se praecipitavit. Autor Aristides apud Plutarchum.

Papyrius Romanus quum sororem Canusiam gravidam fecisset, et illa gladio a patre misso sibi corpus confodisset, seipsum quoque mortuae sorori dedit comitem. Autor Chrysippus lib. 1. Rerum Italicarum apud Plutarchum.

P. Catienus Philotimus patronum adeo dilexit, ut haeres omnibus bonis institutus in eius rogum se coniecerit. Autor Plin. lib. 7. cap. 36.

M. Lollius infamatus regum muneribus in toto Oriente, interdicta amicitia a C. Caesare, Augusti filio, venenum bibit. Plin. lib. 9. cap. 35.

Idem Plinius lib. 36. cap. 24. scribit Cn. Proculeium Augusti Caesaris familiarem in maximo stomachi dolore, gypso poto conscivisse sibi mortem.

Catulus Luctatius orator, qui Marii collega fuerat in consulatu, et de Cymbris una triumphum egerat, ab eodem postea mori iussus, inclusus domi, accensis carbonibus se suffo cavit. Autor Plutarchus in Mario, et Valerius Maximus.

Agrippina a Trierarcho, aliisque Neronis satellitibus interfecta, Mnester eius libertus se ferro transegit. Incertum charitate in patronam, an metu exitii. Autor Cor. Tacitus lib. 14.

Adnotatum est in Chronicis M. Portium Latronem praestanti virum memoria, duplicis quartanae taedio manum sibi admonisse, atque ita functum fato.

Labienus poeta videns libros suos ob nimiam carpendi libertatem publico decreto comburi, suis superuivere non potuit


page 24, image: s024

monumentis, ac propterea spontaneam oppetiit mortem.

Messala Coruinus orator, ante biennium quam moreretur, ita memoriam ac sensum amisit, ut vix pauca verba coniungeret. Ad extremum vero enato circa os ulcere, inedia se confecit. Autor Caelius.

Longinus Adriani Imperatoris legatus, a Decebalo Dacorum rege (in quem certabat) circumuentus, ebibito veneno seipsum interemit. autor Dion Cassius.

Adrianus Imperator Mastorem quendam barbarum (quo propter robur et audaciam plerunque usus fuerat in venationibus) partim minis, partim pollicitationibus impulit et coegit, ut caedem sibi inferret, circunscripsitque locum sub mamilla, quem Hermogenes medicus demonstraverat. Quo letaliter percusso, sine dolore expiravit. testis idem Cassius. Hoc autem fecit incredibili membrorum omnium cruciatu impulsus, qui etiam morbi subtercutanei do lore multos e senatu prius extinxerat, ut scribit Sextus Aurelius.

Sabina Imperatrix eiusdem Adriani uxor, seruilibus prope iniuriis ab co affecta, ad mortem cucurrit voluntariam, quod tam immane ingenium, humanique generis perniciem pertulisset. autor idem Aurelius.

Florianus Imperator, qui Tacito successit, dolens Probum militiae peritum a magna exercitus parte fuisse electum, sibiipsi venas incidit, effusoque sanguine consumptus est. autor idem Aurelius.

Iulianus Imperator factus in Italia, acto per costas pugione, in ignem se abiecit, eodem Aurelio teste.

Diocletianus Imperator a Licinio et Constantio graviter literis obiurgatus, quod Maxentio diceretur favisse, metu ignominiosae mortis venenum hausit. testis idem Aurelius.

Magnentius a Constantio Imperatore apud Lugdunum superatus, admoto parieti gladio (ut ictum iuvaret) corpus sibi confodit. Quo audito Decentius cius frater praepostera laquei morte vitam finivit apud Senonas. autor Pomponius Laetus.

Pater Licinii Cecinnae, vir praetorius, ob diuturnae valetudinis taedium ac dolorem, sese opio necavit.

Empedocles Siculus poeta immortalitatem novo mortis genere affectans, se in Aetnam coniecit. Unde Horatius in arte. Dicam, Siculique poetae Narrabo interitum. Deus immortalis haberi Dum cupit Empedocles, ardentem feruidus Aetnam Insiluit. Item Ouidius in Ibin: Aut tu Trinacrii salias super ora Gygantis,


page 25, image: s025

Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit. Item Lactantius lib. 3. de falsa sapientia, cap. 18. Multi ex his qui aeternas esse animas suspicabantur, tanquam in caelum migraturi essent, sibiipsis manus intulerunt, ut Cleanthes, et Chrysippus, ut Zeno, et Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specum intempesta nocte deiecit, ut cum repente non apparuisset, abiisse ad Deos crederetur. Item Politianus in Nutricia: Ceu maximus ille Acrisonas etc.

Sardanapalus Assyriorum rex ab Arbacto, seu Arbace praefecto, ob mollitiem, muliebresque munditias (nam habitum mentitus femineum, inter puellas fusos tractabat et pensa, omnesque lascivia anteibat, et libidine) bello petitus, ubi vidit res suas profligari, et pessum ire, et iam ad triarios redigi, ne captivus traheretur, pyram in regia ingentem struxit, eoque comportata supellectile, ductisque amicis domino superesse nolentibus, incendio se dedit: et hoc solo virum se docuit, quod non expaverit mortem. lustinus haec. Ouidius in Ibin:

Inque pyram tecum charissima corpora mittas:
Quem finem vitae Sardanapalus habet.

Sidonius: Non Medis caput Arsacem profabor, Nec quam divite (quum refugit hostem) Arsit Sardanapalus in favilla. Sabellicus in Hunnii originem:

Ultimus ille fuit regni corruptor aviti,
Cuius delicias, et mollia sceptra superbus
Non tulit Arbactus, sed fortia comparat arma,
Aggrediturque senem, victumque ad nobile fatum
Compulit.

Archilochus poeta Parius, repudium ac repulsam passus in nuptiis Neoboles Lycambis filiae sibi promissae, Iambis tum primum a se repertis satyrice adeo et graviter Lycambem ipsum deuovit, et insectatus est, ut eum cum filia ad furcam impulerit. Unde Horatius: Archilochum proprio rabies armavit Iambo. Et Ouidius in Ibin: Post modo si perges, in te mihi liber Iambus, Tincta Lycambaeo sanguine tela dabit. Politianus in Nutricia: - Licet acrem effusus in iram, Ore Lycambiadas rabioso occiderit ambas Archilochus.

Iudas (ut omnes compertum habent) quum Deum Iudaeis prodidisset, et exili pecunia exposuisset venalem, tandem ad se rediens, et sceleris perpendens gravitatem, desperata venia (quae tamen proditi clementia sperari poterat) ad laqueum properavit, et notissimo divinae ultionis argumento crepuit medius.

Cleombrotus, seu Theombrotus ex Ambracia, quum legisset


page 26, image: s026

opus Platonis de animarum immortalitate a Socrate inscriptum, sponte se praecipitavit. Ouidius in Ibin: Vel de praecipiti venias in Tartara saxo, Ut qui Socraticum de nece legit opus. Lactantius: Quid (inquit) Ambraciotes ille, qui quum cundem librum perlegisset, praecipitem se dedit, nullam aliam ob causam, nisi quod Platoni credidit. Quod si scisset Plato, ac docuisset a quo, et quomodo, et quibus, et quae ob facta, et quo temporeimmortalitas tribuatur, nec Cleombrotum impegisset in mortem, nec Catonem. Cicero lib. 1. quaest. Tusc. Callimachi, inquit, Epigramma in Ambraciotam Cleombrotum est, quem ait, quum nihil ei accidisset aduersi, e muro se in mare abiecisse lecto Platonis libro.

Annibal Amilcaris filius, dux Carthaginensium, post L. Cornelium Scipionem patrem Scipionis maioris superatum, Sempronium ad Trebiam, C. Flaminium ad Trasimenum magnis cladibus affectos, P. Aemilium apud Cannas cum toto exercitu deletum, Claudium Marcellum occisum, a Scipione Iuniore postremo victus, et fugatus ad Antiochum primum, deinde ad Prusiam Bithyniae regem confugit. De cuius fide dubitans, quoniam videbat Flaminium legatum a Romanis missum, ac se paulatim a militibus circunceptum, venenum (quod in anulo gerebat) hausit.

Asdrubal dux in tertio bello Punico a Scipione Aemiliano victus, in medias urbis flammas sese cum filiis iecit. Sed quoniam multi eius nominis fuerunt, vide ut de quo loquaris intelligas.

Aristarchus grammaticus Alexandrinus, homo doctissimus, quum hydropisi laboraret, seipsum cibi abstinentia interfecit, annos natus LXXII. Hic ille est Aristarchus, qui sub Ptolemaeo Philometore floruit, Olympiade CI.VI. cuius et filium erudiit. Scripfit commentarios supra mile. Discipulus fuit Aristophanis grammatici. Fuit autem censura adeo critica severoque iudicio, ut proverbio locum pene fecerit: eos enim vocamus Aristarchos, qui nihil non examinant, et omnia diligenter expendunt. Duos habuit filios Aristarchum et Aristagoram degeneres, et patri omnino dissimiles. Fuit alter eiusdem nominis Tegeates poeta, Euripidis coaetaneus, quem Aesculapius morbo liberavit.

Calanus Indus unus ex Brachmanibus) quo nomine dicebantur Indorum philosophi) ex ipsa India ad Persidem usque Alexandrum secutus, ultro et nullo cogente in rogum se coniecit. Quod videns Alexander, percontari coepit, vellet ne aliquid mandare moriens. Tum ille, Nihil, inquit: Propediem te videbo. Nec multis post diebus Alexander veneno interiit. Cic. lib. 2. quaest.


page 27, image: s027

Tusc. Calanus Indus (inquit) indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus combustus est. Idem lib. 1. de Divina. Ad mortem proficiscens Calanus Indus, quum incederet in togum ardentem, O praeclarum discessum inquit, e vita, quum (ut Herculi contigit) mortali corpore cremato, in lucem animus excesserit. Quumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret: Optime, inquit: propediem te videbo. Quod ita contigit. Nam Babyloniae paucis post diebus Alexander est mortuus. Testes etiam Val. Max. de Miraculis, et Plutarch. in Alexandro.

Cleomenes dux Lacedaemoniorum ab Antigono victus, ad Ptolemaeum se recepit, a quo benigne primum exceptus, postmodum a Nicagora proditionis accusatus, in carcerem detrusus est. Ubi cum aliquot aliis voluntariam oppetiit mortem. Mortuum rex pelle nudavit, et affixit cruci, autore Plutarcho. Herodotus ait Cleomenem a suris incipientem, se detruncasse, carnesque e tibiis ad femora, e femoribus ad coxarum vetrebras proscidisse, atque in rescindendo utero expirasse.

Dinocrates Messenius victo primum Philopoemene Achaeorum duce, ab ipsis postremo Achaeis superatus, mortem sibi intulit, ne in eorum veniret potestatem. Autor Plutarchus in Philopoemene.

Demosthenes Atheniensis, dum Antipatri (qui Alexandro successit) odium incurrisset, decerneretque Demades ut capite plecteretur, aufugit in Calabriam Aegaei maris insulam. Ubi ab Archia Tyrio comoediographo et Antipatri satellitibus deprehensus, stimpto calamo, quasi prius epistolam ad Antipatrum daturus, venenum illic inclusum ebibit. Habuit Demosthenes patrem einsdem nominis admodum pauperem, ut qui cultellos factitaret. Hic quum non esset apta satis pronuntiatione, multitudinemque et tumultum expavesceret, prope littoris marini sonitum dicere assuescebat. Literam R. difficile enuntiabat, quam calculis in os coniectis proferre conabatur. Nunquam dicebat, nisi praemeditatus: propterea de eo Pytheas praedicabat, Demosthenis enthymemata lucernam olere. Non ignoro plerisque hoc visum iri superuacaneum. Dabitur tamen venia. Opera enim dedita excerpo, quae ad doctrinam conferre video.

Eratosthenes Cyrenaeus, Callimachi poetae discipulus, et praefectus bibliothecae Ptolemaei, quum diuturno quoque morbo torqueretur, neque remedium inveniret, cibum sibi subtraxit, et inedia se peremit, anno suae aetatis LXX.

Menippus Phoenix Philosophus Cynicus, quum esset ex


page 28, image: s028

eorum numero, qui auri cupiditate pruriunt, et inexplebili rerum libidine torrentur, amissis divitiis laqueo vitam finivit. Autor Diogenes Laertius.

Mithridates Iunior, qui annis LVI. bellum cum Romanis varia gessit victoria, post occupatam Asiam, Q. Oppium, et Aquileium in vincula coniectos, Rhodum oppugnatam, Athenas per Archelaum praefectum occupatas, a Lucullo primum, demum a Pompeio superatus, postremo a Pharnace filio adolescente ingratissimo (qui a patre ad Pompeium defecerat) bello petitus et obsessus, venenum hausit. Quo nihil ad mortem propter sumptum antidotum proficiens, auxilio Galli cuiusdam militis Vitigis nomine se interfecit.

Monyma Milesia, et Veronica Chia, duae Mithridatis uxores, audita eiusdem miserabili fortuna, per Bochiden eunuchum, ambae vitam sponte reliquerunt. Nam Monyma primum se suspendit. Sed quum corporis gravitate confractus esset laqueus, O exsecrandum, inquit, diadema, quo neque in tam tristi ministerio uti possum. Bochidi postmodum se dedit iugulandam. Veronica vero calicem veneni hausit, quo per venas serpente, quum durius torqueretur et langueret, Bochidis quoque auxilio acceleravit sibi mortem.

Statyra quoque et Roxana Mithridatis sorores quae annos fere XL. virginitatem seruaverant, hausto veneno fraternam mortem comitatae sunt. Potest tamen dubitari an eo perierint: quoniam Plutarchus scribit Roxanam a Statyra in puteum demersam. nisi fortasse hoc ad alias eius nominis sit referendum.

Critolaus dux Achaeorum victus a Q. Caecilio Metello apud Thermopylas, veneno sibi mortem conscivit. Autor Livius libro 52.

Nicias Dux Atheniensis, Imperator contra Syracusanos cum Demosthene missus, rebus infeliciter gestis, captus est cum collega: amboque in carcerem detrusi, sibi manus intulere, ne hostibus essent ludibrio. Videtur autem hic Demosthenes alter esse ab eo, de quo iam sumus locuti.

Homerum poetarum omnium facile principem ferunt, quum iam senio confectus ad quosdam nautas divertisset, propositumque ab eis aenigma nequisset dissoluere, pudore motum se suffocasse laqueo. Quod ego plane iudico fabulosum. Neque enim credibile est, virum illum philosophiae peritissimum tanta rerum experientia praeditum, tam levi, tamque nullo argumento


page 29, image: s029

vitam relinquere voluisse. Nam quae fuerat ignominia inanem et frivolam remigum quaestionem ignorare? Imo vero prudentiae maiori tribuitur, nihil abiectis et semitariis hoc genus homunculis respondere, quum vulgo dici soleat, Asinum plura posse percontari, quam respondere philosophum. Quare neque hoc probo, neque comprobantibus pedariam fero sententiam.

Athenienses et Lacedaemonii quum de Thyreatium agro inter se contenderent, tandem ita pepigerunt, ut trecentis militibus summam rei committerent, qui sua pugna omnium litem dirimerent. Ubi omnes interfecti sunt, praeter unum Othryadem Lacedaemonium, qui ne solus in castra rediret, seipsum inter hostilia cadavera gladio confixit. autor Val. Max. de fortitudine.

Ferunt Pontium Pilatum patria Lugdunensem, nefariae in Christum sententiae meritas dedisse poenas, sibique mortem intulisse. Autor est Gregorius Turonensis.

Tam tibi sit mitis Ponti Pilate Megaera,
Tamque tuae moveant lacrimae Plutona ferocem,
Quam merito periit fato te iudice Christus.

Themistocles Athenien. Nicoclis filius, invidia civium relegatus, ad Artaxerxem confugit. A' quo dum in patriam pugnare cogeretur, vitam cum morte volens commutavit, hausto sanguine taurino, quem ideo pestiferum potu scribit Caelius, quod celerrime coeat, atque obdurescat. Porro sanguis taurinus recens, anhelitus difficultatem, ac praefocationem infert cum spasmo praevalido.

Plutarchus quoque scribit Midam, contracta ex somniorum diritate, animi aegritudine, quum formidabilis affectio in dies augeretur, nec occurreret remedium mali, tauri sanguine copiosius hausto, concessisse ab humanis.

P. Terentius amissis CVIII. Fabulis, (quas e Graecis Latinas fecerat, et converterat ex Menandro) se submersit. Quod quamuis plerique falsum opinentur, credibile est tamen. Si enim permulti amisso thesauro ad mortem properaverint, quanta mentis aegritudine videntur tibi laborare, qui momento perdunt, et in nictu oculi, quod improbo labore, diuturnis vigiliis, magna olci impensa, longo ante saeculo fabricaverunt, demum accuratiore studio incudi reddiderunt, et ad ultimam reuocaverunt limam? Est (si periculum non fecisti lector) insania, et rabies maior, quam ut fidem possit capere.

Theoxena mulier a Philippi Macedonum regis militibus


page 30, image: s030

in mari septa, quum nullum salutis effugium videret, in mare se deiecit, maritum (qui prius eadem morte perierat) secuta. Idque ne in regis potestatem veniret. Vide Bononiensem commentatorem in Suetonium.

Democles puer, dubium maiore pudicitia an forma pulchriore, quum a Demetrio Poliorcete ad stuprum traheretur, neque vim tyranni posset effugere, se in proximum aquae feruentis lebetem coniecit, atque ibidem enecavit. Pulchrum dii boni facinus, omniumque facundiarum magniloquentia dignum.

Hipponax poeta Iambographus et amarulentus, graviter ferens et in dignanter se a Bubalo pictore, deformi facie pictum ad propellendam iniuriam, tam graviter in cum scripsit, et invectus, est, ut laqueo vitam finire coegerit. Unde Horatius in Epodo. Qualis Lycambe spretus infido gener, Aut acer hostis Bubalo. Et Hipponactaeum praeconium pro infami nota posuit Cicero in Epistolis familiaribus, ita scribens: Eumque addictum iam tum puto esse Calui Licinii Hipponactaeo praeconio.

Cleanthes philosophus cognita animarum immortalitate, vitam sponte reliquit, et voluntariam oppetiit mortem. Lactantius: Multi (inquit) ex his (qui aeternas esse animas suspicabantur) tanquam in caelum migraturi essent, sibi ipsis manus intulerunt, ut Cleanthes et Chrysippus, ut Zeno et Empedocles.

Cambyses et Zari Dianae sacerdotes et Magi, missi ad insi nuandam Taurino episcopo idololatriam, quum operam lusissent, ac nihil profecissent, gladiis suis se confoderunt.

Sesostris Aegyptiorum rex, seu senio, seu morbo, sive alia soriuna, oculis captus, seipsum interfecit.

Decebalus rex Dacorum a Traiano secundum victus, ne in Romanorum potestatem veniret, sua manu usus interiit, mortuique caput Romam perlatum est. autor Dion Cassius.

Anaxagoras Philosophus ab Atheniensibus in carcerem coniectus, quod Solem (quem illi pro deo habebant) ignitum dixisset lapidem, venenum hausit.

Ecelinus tyrannus post infinita prope flagitia et crudelitatis exempla, tandem in bello (quod contra Martinum Turianum Mediolani principem susceperat) vulneratus, more frendentis beluae vulnus discerpsit, eoque miseram evomuit vitam.

Volaterranus scribit Petrum de vineis ex Capua iurisperitum fuisse, qui dolens se ob suspicionem coniurationis a Federico secundo (cui prius erat charissimus) relegatum, capite parieti il


page 31, image: s031

liso, mortem sibi intulerit, composito prius de consolatione libello.

Iuba rex Mauritaniae a Caesare superatus, sibi quoque mortem conscivit. Cuius filius puer Romam in triumphum ductus est.

Circa Celenum Phrygiae oppidum, quum hiatus terrae, et ingens vorago multos absorberet, essetque responsum ab oraculo, voraginem ipsam non prius clausumiri, quam ad pacanda numi na aliquis eo se demitteret, Anchurus Midae regis filius, datis genitori et Cimotheae uxori complexibus, equum ascendit, et intro se demisit. autor Plutarchus in Parallelis. Qui de Curtio adolescente Romano idem commemorat.

Cyane puella a patre Cyanippo incognito per vim stuprata, ubi tandem autorem sceleris agnovit, illum prius, demum seipsam interfecit. Autor idem Plutarchus, testem aduocans Dositheum lib. 3. rerum Sicularum.

Uxor Aemylii adolescentis, zelotypiae morbo affecta, dum suspicaretur maritum alterius puellae rapi desiderio, in silvas profectum secuta est. Ubi quum ad explorandam rei veritatem, in dumis et vepribus delitesceret, a canibus feram esse opinantibus laniata est. Re cognita, Aemylius seipsum interfecit. autor idem Plutarchus, qui apud Sypharim Italiae oppidum hoc commemorat factum.

Calliroe filia Lyci hominis sanguinarii et hospites immolantis, relicta a Diomede (quem Troia redeuntem benigne susceperat, et a paternis liberaverat insidirs) laqueo se suspendit. Autor apud eundem Plutarchum Iubas lib. 3. rerum Africanarum.

Bysaltia quoque puella a Calphurnio Crasso, (quem proditi patris victorem fecerat) relicta, sibi ferro iugulum transuerberavit.

Gidica Pomminii Laurentini uxor, dum Comminium prinignum maxime deperiret, neque tamen ad concubitum posset in dncere, suspendio spirrtum intercepit. Autor Dositheus apud Plutarchum.

Anius rex Tuscorum dum filiam Saliam a Catheo adolescente raptam non postet comprehendere, in fluvium se demisit. quem a suo nomine fecit appellari Anionem.

Lactantius ait Democritum sua sponte caput obrulisse morti.

Superatis ab Alexandro Magno Atheniensibus, Democrates Atheniensis (qui Macedonum opibus semper obstiterat) venia desperata, gladio se transfixit. Autor Cur. lib. 5.

Dioxippus Atheniensis surrepti inter epulas aurei poculi


page 32, image: s032

falso accusatus, dum oculorum coniectum et iniuriam ferre non posset, gladio se interemit. Accusabatur autem non sine innidia. Nam aegreferebant Macedones Horratam Macedonem armatum ab co inermi, spectante rege, duello victum, et resupinatum. Autor Curtius lib. 8.

Idem Curtius ait, Boudiceam Britannorum reginam et Poenium Posthumum eius praefectum a Romanis duce Suetonio superatos, mortem sibi intulisse, hunc gladio, illam veneno.

Plutarchus apud Gellium lib. 15. ait Milesias virgines repente sine ulla evidenti causa, voluntatem cepisse obeundae mortis, ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse. Cui malo ut mederentur Milesii, decreverunt, ut quae corporibus suspensis demortuae forent, nudae cum codem laqueo efferrentur. Quo facto ait virgines pudore tam inhonesti funeris deterritas, voluntariam amplius non petivisse mortem. Plutarch. de Virtut. mul.

Hippo et Miletia Scedasi Boeoti filiae a iuvenibus Spartanis stupratae et in puteum coniectae sunt, occultandi sceleris causa. Quod ubi rescivit pater, ad filiarum tumulos seipsum confecit. Autor Caelius.

Xanthus apud eundem Caelium autor est, Cambleta Lydorum regem, eo voracitatis progressum, ut nocte quadam uxorem quoque absumpserit. Quumque summo mane illius manum in ore comperisset, semet iugulasse.

Timagoras quum Meletem Atheniensem liberali forma adolescentem deperiret, eiusdem iussu se dedit in praeceps, ut qui in omnibus puero vellet obsecutum: cuius rei poenitentia ductus Meles, eandem quoque subiit mortem. Autor idem Caelius.

Timanthes Cleonaeus Athleta quum et viribus senio defectis, et desuetudine ingentem arcum non posset intendere, quem iuvenis lunabat et flectebat, furori adeo indulsit, ut eam tantum ob rem gladio se perforaverit. Autor Caelius.

Idem ait Tereum perpetrato in Philomelam scelere ac Ityn, sibi mortem conscivisse, mortuoque sacra instituta anniversaria, in quibus ordei loco, calculis utebantur.

Decreto Semiramidis mater, cum filiam ex adulterio conceptam in desertis exposuisset, tandem facti et sceleris poenitentia in lacum se praecipitem dedit. Autor idem Caelius.

Laurentianus Florentinus citra ullum corporis incommodum, citraque evidentem morbi causam in puteum se coniecit, autore Caelio et Crinito, qui ait se auditorem eius aliquando fuisse.


page 33, image: s033

Qua etiam morte se extinxit Petrus Leonius vir in philosophia excellens, et insigni prudentia. Idem Crinitus.

Neaera quoque virgo in Salentinis aegreferens se ab eo repudiatam, cui pro coniuge pacta erat, eodem mortis genere vitam finivit. Autor Pontanus de fortitud.

Mithridates a Pompeio superatus, filiam nomine Diraptim Menophilo eunucho seruandam commisit in castello quodam, Sinthorio nomine. Quod quum Manlius Priscus obsedisset, defensoresque deditionem parantes Menophilus sentiret, gladium in viscera sua compegit, veritus, ne captiva puella raperetur, et violaretur. Autor Ammianus Marcellinus lib. 16.

Argobastes quum Valentinianum iuniorem apud Viennam dolo strangulasset, ut eidem in imperio succederet, a Theodosio mortem ulciscente superatus, sua se manu percussit. Autor Paulus Diaconus.

Asmundo rege Danorum in pugna occiso, Gumnilda eiusdem uxor spiritum sibi ferro surripuit, virumque fato insecuta est. Autor Saxo grammat. lib. 1. hist. Danicarum.

Hadingus rex Danorum suspendio se vulgo spectante suffocau t prae dolore, quem ex Hadingi Sueonum regis morte conceperat. Autor idem Saxo.

Rolno quoque Danorum rex exprobratae sibi turpitudinis dolore, voluntaria morte se consumpsit. Idem autor.

Starcarterus itidem rex Danorum poenitentia ductus, quod Lennum quendam per nefas occidisset, eius filio Hathero se praebuit occidendum.

Galeatius Mantuanus, Papiae quum hybernaret, puella (quam unice amabat) per iocum imperante, se in fluvium deiecit. Autore Pontano.

Socrates Athenis capitis damnatus, volens hausit venenum. Unde Ouidius in Ibin: Sollicitoque bibas, voluti doctissimus, olim, Imperturbato quod bibit ore reus.

Adrastus Gorgii filius dum Athym Croesi filium suae fidei creditum in venatione apri loco percussisset, se super eiusdem tumulum confodit. Autor Herodotus.

Sargapises Thomyris filius a Cyro rege Persarum captus, dum manicas et brachiorum vincula eximi sibi impetrasset, seipsum interfecit. Autor Herodotus.

Idem ait Praxaspem virum inter Persas opibus et dignitate pollentem, e turri praecipitem se dedisse.


page 34, image: s034

Boges Persa, amicus Xerxis, ab Atheniensibus et Cimone Milciadis filio obsessus, licet accepta fide posset egredi, abnuit tamen, et ad extremum perstitit. Inde ubi in moenibus nihil commeatus fuit reliquum, accenso rogo, liberos, coniugem, concubinas, familiam interemit, eosque omnes in pyram coniecit. Deinde omne aurum urbis atque argentum e muris dispersit in Strymonem, ac postremo se in rogum coniecit. Autor Herodotus.

Petrus Traseas Patavinus, vir Catoniana disciplina et severitate, propter suspicionem affectatae libertatis a Nerone damnatus, sibi venas soluit.

Quis ambigit divina factum ultione, ut Herodes rex Iudaeae, Antipatri filius, post interfectos Alexandrum, Aristobolum, et Antipatrum filios, trucidatos item innocentes ad intercipiendum sacrum utrginis patrum, vermibus ad extremum toto corpore scatentibus, mortem sibi consciverit? Autor Iosephus.

Pyramus adolescens et Thysbe puella, incredibili amore flagrantes, quum impediente parentum suspicione suis votis satisfacere nequirent, pepigerunt, ut certo die in remotum locum se reciperent. Quo quum prior venisset Thysbe, metu leaenae ibidem repertae profugit in latebras relicto capitis tegumento. Quod arripiens leaena venienti post Pyramo coniecturam praebuit et argumentum devoratae amasiae, mortemque sibi propterea conscivit. Thysbe paulo post reversa, ubi mortuum amantem conspicata est, longioris vitae pertaesa, suo se gladio confodit, etc.

Stroza pater lib. 1. Eroticon: Pyramus exemplum praebet, miserandaque Thysbe, Quos rapuit simili mors violenta modo. Item Calentius in Epigrammatis:

Pyramus et Thysbe miseri sine crimine amarunt,
Occidit hic propria saevus uterque manu.
Et quos unus amor tetigit, nox una peremit,
Ensis et unus, et haec contegit urna duos.

Item Architrenius lib. 4. - Ibi serum Pyramus ense Vindicat egressum, Thysbe lugubria fati, etc.

Erisichthonem poetae fabulantur ob neglecta Cereris sacra, in tantam famem redactum, ut propria membra deuoraverit, seque ipsum corroserit. Addunt et filiam eius Metram nomine, in varias formas Neptuni beneficio mutari solitam. Unde natum adagium, Mutabilior Metra Erisichthonis. Ouidius lib. 8. Metam. Ipse suos artus lacero divellere morsu Coeopit, et infelix minuendo corpus alebat. Idem in Ibin: Utque pater solitae varias mutare figuras,


page 35, image: s035

Plenus inextincta conficiare fame. Item Pamphilus Saxus in Ele. Talis erat ieiuna fames, Erisichthona quondam Implevit miserum quum fera peste sua.

Lychione Daedalionis filia, Dianae (cui se praeferebat) sagittis confossa est. Cuius dum celebrarentur exequiae, pater in puellae rogum sese coniecit. Poetae fingunt eum ab amicis (ne in ignem desiliret) impeditum, fuisse mutatum in volucrem. Unde Ouid. libro 11. Metam. Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi In medios fuit ire rogos: quater inde repulsus, Concita membra fugae mandat.

Didonem suo gladio incubuisse pro comperto est: sed non omnes, eandem mortis causam asserunt. Scribit Ausonius (et ita se habet rei veritas) hoc ab ea factum, ut mortuo marito Sichaeo castitatem seruaret vidualem, et furias Iarbae Getulorum regis declinaret. Verba eius sunt haec: Sed furias fugiens atque arma procacis Iarbae, Seruavi fateor morte pudicitiam. Ausonium secutus Marullus Didonem sic inducit loquentem: Nec mihi Phryx nocuit, nec enim Phryga novimus ullum, Cura sed antiqui casta tenaxque tori: Quam ne coniugio Libyci violare tyranni Cogerer, hac cecidi fortiter usa manu. Utrique succinit Rhennius, seu (ut aliis placet) Priscianus in Geographia Dionysii de situ orbis dicens: Qua regnans felix Dido per saecula vivit, Atque pudicitiam non perdit carmine ficto. Contra vero Vergilius hoc ipsum ascribit impatientiae doloris, quem ex Aeneae fuga conceperat. Quod tamen fabulosum est. Vergilium plerique omnes Poetae Latini secuti sunt. Ouidius in primis lib. 3. Fastorum, et in Epistolis sic ait: Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem, Ipsa sua Dido concidit usa manu. Item 14. Metamor. Item Sylius libro 2. Ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido,

Mandabat Tyriis ultricia bella futuris,
Ardentemque rogum media spectabat ab unda
Dardanus, et magnis pandebat carbasa fatis,

Item lib. 8. Item Angelus Politianus in Manto:

At Phoenissa rogum saevo furiata dolore
Incendet moritura, trucesque in vota vocabit
Eumenidas, mox et Phrygium (proh tristia dona)
Ah niveum per pectus aget miserabilis ensem.

Anna Beli regis filia post mortem sororis suae Didonis, Carthaginem ab Iarba occupatam relinquens, ad Battum Melitae insulae regem nauigavit. Quo demum relicto, mare ingressa in


page 36, image: s036

Laurentum littus delata est. Ibique ab Aenea cognita, et hospitio suscepta est, non sine mutui cum co amoris suspicione, adeo ut in odium Laviniae veniret. Cuius insidias ut declinaret, se in Numycum fluvium praecipitavit. Unde Ouid. lib. 4. Fast.

Corniger hanc tumidis rapuisse Numycius undis
Creditur, et stagnis occuluisse suis.
Item alibi: -Placidi sum nympha Numyci,
Amne perenne latens, Anna perenna vocor.

Euadne Martis filia in rogum mariti sui Capanei apud Thebas mortui (dum celebrarentur exequiae) se coiecit. Ouidius lib. 5. Tristium: Cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor, Ausaque in accensos Iphias ire rogos? Idem lib. 3.de Arte: Accipe me Capaneu, cineres miscebimus, inquit Iphias, in medios dissiluitque rogos. Item martialis lib. 4. Epigram. Statius lib. 12. Propertius lib. 1. Ouidius lib. 3. de Ponto: Iphias, etc.

Hylonome femina centaura et biformis, mortuo marito Cyllato, gladio suo incubuit. Ouid. lib. 12.

Ut videt extinctum, dictis quae clamor ad aures,
Arcuit ire meas, telo quod inhaeserat illi
Incubuit, moriensque suum complexa maritum est.

Biblis Mileti filia ex Cyane, quum fratrem Caunum misere deperiret, neque eius concubitum posset assequi, urgentibus furiis se occidit, et in fontem postea Nayadum beneficio mutata est. Ouid. 1. de Arte:

Biblida quid referam? vetito quae fratris amore
Arsit, et est laqueo fortiter ulta nefas?

Hercules induta tunica Nessi Centauri cruore tincta, in tantas furias raptus est, ut prae impatientia doloris sese in Oeta monte combusserit. Ouid. ad Liviam: Qualis in Herculeae colluxit collibus Oetae, Quum sunt imposito membra cremata deo. Claudianus in III. consul. Honotii: Iuga deseris Oetes Herculeo damnata rogo. Item Statius lib. 12. Thebaidos.

Theseo in Cretam ad Minotaurum naviganti Aegeus pater Athenarum rex praeccperat, ut si cofecto monstro incoiumis rediret, ad laetitiae argumentum albis uteretur velis, ut prospectantibus e portu amicis, superstitis vitae fidem praestaret. Theseum tamen cepit oblivio mandati. Propterea quum iisdem (quibus venerat) remigraret velis, fecit ut pater nihil de filio sibi promittens, e scopulo in mare se derurbaverit, et aquis novum imposuerit nomen. Plutarchus. Quam fabulam vel (si mavis) historiam Catullus


page 37, image: s037

longo admodum prosequitur filo. Calentius quoque lib. 1. Elegiarum. Item Ouidius in Ibin:

Ut avi Theseae fallacia vela carinae.
Vidit, et Illiaca missus ab arce puer.

Huius rei etiam meninit Caelius lib. 10. Lectionum antiquarum, cap. 25.

Haemon Thebanus iuvenis quum amore incredibili Antigonem Oedipi et Iocastae filiam deperiret, ad eius tumultum mortem sibi conscivit. Fuerat autem Antigone iussu Creontis (qui vetuerat Graecorum cadavera inhumari) iugulata, quod Polynicem fratrem mortuum noctu sepelire voluisset. De huius adolescentis morte Propertius lib. 2. scribit.

Sappho puella ex Lesbo insula, e Leucade Epiri promontorio torio se praecipitavit, quod a Phaone liberali forma adolescente (quem supra fidem hominum deperibat) mutuo non redamaretur. Statius lib. 5. Silvarum: Salrusque ingressa viriles, Non formidata temeraria Leucade Sappho. Et Politianus in Nutricia: Sed tandem Ambracias temeraria saltat in undas. Item Politianus in Eleg. Mascula quaeque suos cantat moritura calores, Leucadii Sappho crimen honorque freti. Vide Volater.

Graecis Thebas obsidentibus, quum Tyresias vates praedixisset Thebanos expugnatum iri, nisi eorum (qui serpentinis dentibus prognati fuerant) aliquis se morti deuoveret: Menecoeus ut patriae saluti consuleret, in ipsis Thebarum moenibus gladio se confodit, confossum ad hostes deturbavit. Quo viso protinus abierunt Graeci. Statius lib. 1. Theb.

Iocasta filia Creontis, et uxor Laii, videns filios suos Etheoclem et Polynicem mutuis vulneribus interfectos, horrore tanti facinoris mortem sibi intulit. Statius lib. 11. Theb.

Annibale Saguntum urbem Hispaniae romanis amicam obsidente, Mopsus Cretensis favens Saguntinis, ubi filios vidit interfectos, temperare sibi non potuit, quin se praecipitaret e turri, et filiis comitem daret. Sylius lib. 2. Atque pater gemino natorum funere Mopus, etc.

Phaedram Hippolyti novercam furiae Veneris usque adeo torruerunt, ut laqueo spiritum sibi interceperit, quod privigni (cuius amore aestuabat impatienter, et pruriebat) concubitum non posset exorare. Moriens tamen scelerata mulier, literas reliquit, quibus Hippolytum stupri arguebat, suaeque mortis vocabat autorem.

Ausonius:

Suasi quod potui, tu alios modo consule. dic quos?
Phaedra, et Elisa tibi dent laqueum aut gladium.


page 38, image: s038

Athamas Rex Thebarum furiis agitatus, Learchum filium dedit morti. Propterca Ino Cadmi et Hermiones filia et eius uxor sibi timens, cum alero filio Melicerta se in mare praecipitem dedit. Quos in deorum indigitamenta poetae retulerunt. Cyprianus: Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria, et fiunt postmodum maris numina. Ouidius lib. 4. Metamorph. Scque super pontum nullo tardata timore Mittit, onusque suum.

Phyllis Lycurgi Thracum regis filia aegreferens se relictam et spretam a Demophoonte Thesei filio, quem unice deperibat, et ab expeditione Troiana redeuntem hospitio exceperat, vitam Iaquco praefocavit, in amygdalum postea (ut fabulantur poetae) conversa. Pamphilus Saxus: Exemplum tribuit mortis mihi nobile Phyllis, Pendebat longa corpus inane trabe. Pontanus lib. 3. de Stellis.

Aiax Telamonis filius, aegreferens mortui Achillis arma (quae supramodum appetebat) Ulyssi data fuisse, invidia motus, et in rabiem conversus mortem sibi intulit. Ouidius lib. 13. Metam. Hectora qui solus, qui ferrum, ignesque, Iovemque etc.

Iphis puer liberali facie quum Anaxaretem puellam incredibili amore proiequeretut, neque tamen readamaretur ab ea, Iaqueo se suffocavit, atque onus infelix elisa fauce pcpendit, inquit Ouidius lib. 14. Demum quum celebrarentur exequiae, puella mortui miserta, se quoque interfecit. Pontanus de Stellis lib. 3.

Auctolia Vylsis mater, quum falso nuntio audivisset silium apud Troiam occubuissc, laquco vitam finivit.

Amphion Iovis filius interfectis ab Apolline quatuordecim liberis, seipsum gladio interemit, Ouidius in Ibin:

Addidit ut fidicem miseris sua funera natis.
Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae.

Althea * Thyestis filia, et Oenei Aetoliae regis uxor, quum audivisset Meleagrum filium suis fratribus intulisse mortem, se praecipitavit, combusto prius fatali stipite. quo cremato Melcagrum ex fato periturum audierat. Boccatius in Genealogia.

Britona nympha Cretensis quum esset formosa, perpetuoque virginitatis voto, venationi vacaret, ad vim et stuprum Minois regis declinandum se in aquas dedit praecipitem.

Brotheus Vulcani filius propter oris deformitatem illusus, in rogum desiluit, ibique vitam incendio finivit. Ouid. in Ibin. Quodque ferunt Brotheum fecisse cupidine mortis, Des tua succensae membra crermanda pyrae.

Acolus Rex ventorum audito Canaces filiae cum Macareo


page 39, image: s039

fratre incestu, ad eam gladium misit, ut scelus voluntaria morte dilueret, et ulciscerctur. Quod illa fecit. Plutarchus in Paral.

Ceyx Alcyones maritus, ad oraculum navigans naufragium fecit, et obrutus est aquis. Quod in dignanter ferens Alcyone mortem mariti secuta, in mare se deturbavit, et in avem sui nominis mutata est. Ouidius in Ibin:

Nec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis,
Quam cui sunt visae frater et uxor aves.

Deianira herculis uxor, audita mariti morte, superesse noluit, ac propterea dolore animise peremit. Ouidius: Impia quid dubitas Deianira mori?

Hesperie nympha, Esacum Priami filium (a quo adamabatur) persequentem fugiens, morsu colubri in herba latentis interfecta fecit, ut Esacus ipse vitam sibi acerbam putaverit, et aquis se obruerit.

Erigone audita patris Icari imorte, laqueo se suspendit. Ouidius in Ibin. Statius lib. 5. Silvarum:

-Nec enim Marathonia virgo
Parcius extinctum saevorum crimine agrestum
Fleverat Icarium.

Evenus aegre ferens Marpissam filiam ab Ida filio Apharei in certamine curuli superatam, ac propterea ex pacto nuptiis copulatam se in Lycormam Aetoliae fluvium demisit, cui et imposuit nomen. Autor Domitius Calderinus. Unde Ouidius in Ibin:; Utque vel Evenus torrenti flumine mersus, Nomina des rapidae, vel Tyberinus aquae. Ad hunc fere modum Plutarchus, Evenus (inquit) Martis et Steropae filius, ex Alcippa Oenomai filia Marpissam suscepit filiam. Quam ab Aphareto in Chorea raptam insequens, dum comprehendere non posset, in Lycormam fluvium se praecipitavit.

Iuturna Dauni silia Post interfectum ab Annea Turnum fratrem suum, maeroris impatiens, se dedit in aquas praecipitem.

Ilice Libyci Lydii filia, dum amores Martis contemneret, deo fasstum ulciscente in furorem vetsa, e scopulo se demisit. Ouidius in Ibin: Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis, Dixerat invito quae mala verba deo.

Athenienses dum mortui Herculis tutarentur liberos, quos ainsectabatur Eurystheus, ab oraculo acceperunt se ab Eurysthei liberatum iri incursatione, si quis e liberis Herculis semet inferis deuoveret. Quo audito Macaria eiusdem filia sese spontaneae


page 40, image: s040

morti obtulit. Caelius, et Erasmus in Chil.

Alcestis filia Perilai seipsam interfecit, ut umbra sua contenti manes, aegroto marito parcerent. Seneca in Medea: Coniugis fatum tedimens Pheraei, Uxorimpendit animam marito.

Tyro mulier Thessala mortuo marito, sponte oppetiit mortem. Baptista Pius lib. 2. Eleg.

Carmine conspicua est Tyro Pagasaea puella,
Quae voluit proprii fata subire viri.

Hercules ab Iole connubio reiectus, Oechaliam puellae patriam diripuit. Dolore facti Iole, se praecipitem e muro dedit. Autor Plutarchus.

Charondas Tyrius quum legem tulisset, ne quis armatus veniret in concionem, et tamen ipse rure veniens, praeter spem aliter fecisset, monitus legis ab eo, qui proxime sedebat, vitam sp onte reliquit, et gladio suo incubit, quum tamen culpam dissiimulare potuisset, aut defendere. Valer. Maxim. de Iustitia.

De Amata Laviniae matre, quo modo et quam ob rem spiritum sibi laqueo interceperit: vide in eorum historia, qui suspendio et cruce vitam finiucrunt.

Quum L. Opimius Consul C. Gracchum agrarias leges contra autoritatem senatus ferre molientem sustulisset, Herennius Siculus (quo et aruspice et aruspice et amico usus semper fuerat (Gracchus) comprehensus, dum in carcerem traheretur, capite posti carceris illiso spiritum deposuit. Autor Valer. Maxim.

Coma latro, frater Diogenis latronum ducis ad P. Rutilium ductus, dum interrogaretur de genere belli a seruis et latronibus moti, capite in crura demislo, sibiipsi spiritum interclusit. Autor Valer. Maxim.

PARENTES LIBERORVM INTERFECTORES.

IDomeneus Deucalionis filius, et Cretensium rex, quum vovisset seimmolaturum eum, qui primus Troia redeunti occurreret, filiam forte fortuna repertam immolavit. Volaterranus.

Darius rex Persarum Ariobarsanem filium interfecit, quod is Alexandro promisisset, se patri insidiaturum, et mortem intentaturum. Plutarch. in Paral.

Stesibrotus ab Epaminunda patre Thebanorum duce interfectus est, quod coutra mandatum patris manum cum hostibus Lacedaemoniis conseruisset, quanuis parta victoria. Ibidem Plutarch.


page 41, image: s041

Manlius Torquatus itidem filium securi percussit, quod in Samnites contra edictum pugnasset, quamuis hoste profligato adsuos victoriam retulisset. Unde Vergilius lib. 6. Saevumque se. curi, etc. Livius lib. 8.

Brutum A Ro. expulsum, quum filius prodere voluisset, paterna cecidit manu. Autor Aristid. apud Plutar.

Romanis in Latinos certantibus, Cassius signifer Crassum Brutum filium occidit, quod is patrem prodere, et hostibus portas aperire voluisset. Autor Plutar.

Persis Graeciam infestantibus, Pausanias Lacedaemoniorum dux 50. auri ralenta, ut Spartam proderet, a Xerxe acceperat. Quod ubi rescivit Agesilaus pater, filium in templo Palladis inclusum inedia consumpsit. Idem autor.

Medea ab Iasone (quem hospitio susceperat, et modum rapiendi velleris docuerat) reiecta, filios ex eo susceptos Dyndimum et Thessandrum interfecit. Verg. Aen. 8. Saevus amor docuit natorum sanguine matrem, Commaculare manus. Idem in Culice. Ouid. lib. 7. Metam. Utroque Sanguine natorum perfunditur impius ensis. Idem lib. 2. Elegia. Idem lib. 2. de Arte. Propertius lib. 3. Nam quid Medeae referam, quo tempore matris, Iram natorum caede piavit amor.

Athamas rex Thebarum furore correptus, Learchum et Eurycleam liberos pro leonibus occidit. Ouidius lib. 4. Meta. Deque sinu matris ridentem et Parua Learchum Brachia tendentem rapit, et bis terque per auras, More rotat fundae: rigidoque infantai ferro Discutit ora ferox. Idem lib. 6. Fastorum. Statius lib. 2. Silvarum: Toruus adhuc Athamas insanos flectetet arcus. Idem libro 1. Theb. Claudianus lib. 1. in Ruffinum: Haec Athamanteae direxit spicula dextrae. Bap. Pius 2. Eleg. Qualis ad absumptum per tela paterna Learchum, Desiluit Lacrimis saucia facta parens. Plinius quoque lib. 34. Capi. 14 de hoc nonnihil meminit.

Tantalus (qui in Phrygia regnavit) dis hospitio susceptis, Pelopen filium coctum membratim comedendum apposuit, ut eorum divinitatem experiretur. Seneca in Thyeste: Exceptus gladio paruulus impio, Dum currit patrium natus ad osculum, Immatura focis victima concidit, Divisusque tua est Tantale dextera, Mensas ut strueres hospitibus deis.

Leus Atheniensis ab oraculo monitus, Athenas ipsas perituras, nisitres filias immolaret, maluit oraculo parere, quam suis parcere. Volaterranus autor.


page 42, image: s042

Agave Thebana mulier Pentheum filium Bacchanalia despicantem, cum ceteris Maenadibus interfecit. Vergilius in culice: Quo quondam victafurore, Venit Nyctileum fugiens Cadmaeis Agave, Infandas scelerata manus, et caede cruenta. Ouidius lib. 3. Metamorph. Statius lib. 12. Thebaid. Seneca in Thebaide: Egit sorores mater, et gaudens malo vibrante thyrso praetulit fixum caput. Idem in Oedipode.

Progne Pandionis filia aegreferens sororem suam Philomelam a Tereo marito fuisse stupratam. Itvm filium eidem comedendum apposuit. Ouid. 6. Metam. Tendentemque manus, et iam sua fata videntem, Et mater mater clamantem, et colla petentem, Ense ferit Progne, lateri qua pectus adhaeret. Idem lib. 2. Eleg. Idem lib. 1. de Remedio. Sidonius: Sive prandia quis refert Thyestae, Discerptum aut puerum, cibumquifactum.

Perimele puella vim et stuprum ab Acheloo passa ab Hippodamante patre detestante facinus praecipitata est. Ouid. 8. Metam. Quod pater Hippodamas aegre tulit, inque profundum, Protulit e scopulo periturae corpora natae.

Althea aegreferens fratres suos a Meleagro filio interfectos, fatalem combusit stipitem, de quo Parcae praedixerant Meleagrum non prius periturum, quam stipes ipseigni fuisset absumptus. Hoc itaque modo natum emori fecit. Ouid. lib. 1. Tristium: Utque cremasse suum fertur sub stipite natum Testias, et melior matre fuisse soror.

Aidona uxor Zeti, Ithilum noctu imprudens occidit, dum unum ex filiis Amphionis (cuius uxori invidebat) interficere vellet.

Artaxerxes Mnenon cognomento, Persarum rex, Darium filium cum quinquaginta aliis filiis interfecit, quod ab eis insidiis peteretur. Trogus lib. 10.

Cambyses Cyri filius Persarum rex, filium sagitta occidisse fertur, furore correptus, quo prius fratrem et gravidam sororem dederat morti. Sabellicus.

Constantinus Magnus Crispum filium cum Licinio sororis suae marito, incerta causa, morti dedit. Sextus Aurelius prodit hoc eum fecisse suasu Faustae coniugis.

Dioscorus pater beatae Barbarae filiam multis prius tormentis affectam, ad extremum supplicio capitis affecit, quod ad idololatriam flecti non posset.

Euristhenes quum male in bello pugnasset, ac propterea domui suae ignominiam peperisset, inedia consumptus est a matre. Ouidius in Ibin: Obstrictusque necem patiaris limine tecti, Ut


page 43, image: s043

legem poenae cui dedit ipsa parens.

Ptolemaeus Euergetes a suis ob credulitatem regno pulsus, filium quem ex Cleopatra sorore susceperat, in Cypro occidit, eiusque caput et pedes matri pro munere natalitio remisit. Livius lib. 56.

Ptolemaeus Auletes regno Suo redonatus (quo ob flagitia fuerat eiectus) Cleopatram filiam et Archelaum eius maritum (quos Aegyptii in regnum asciverant) occidit. Strabo lib. 17.

Deuteria mulier timens ne filia sua (quam nubilem et formosam habebat) a Theodeberto rege corrumperetur, eam in flumen praecipitavit apud Viridunum civitatem. Autor Gregorius Turonensis.

Apteras vetustissimus Grecorum Saturnus patrem castravit, filios interemit, fratribus bella et ferrum intulit. Annius in Berosum.

Erichtheus bellum cum Eumolpo gerens, quum ab oraculo accepisset futuram sibi victoriam, si filiam diis immolaret, paruit, et consensu praxithae uxoris puellam cecidit. Euripides apud Plutarchum.

Marius quoque Cymbrico bello profligatus, quum intellxisset se fore victorem, si Calphurniam filiam diis daret victimam, dedit, ut patriae consuleret.

Boges Persa ab Atheniensibus obsessus, ubi nihil habuit commeatus in castris, liberos cum uxore primum, demum seipsum interfecit. Autor Herodotus lib. 7.

Deiotarus cum multos suscepisset liberos, omnes, excepto tantum uno, iugulavit: ut qui superfuturus erat, potentior fieret, et maiestatis augustioris. Autor Caelius.

Mithridates sanguinolentus ac crudelis in omnes fuit. Nam matrem, fratrem ac filios tres impuberes, ac totidem filias interfecit. Autor idem Caelius.

Antonius Caracalla Imperator Iuliam novercam in uxorem duxit, cuius filium Getam nomine paulo post interfecit. Autor Aelius Spartianus.

Virginius filiam Virginiam Icilio desponsatam spectante populo et palam interfecit, ut Appium Decemuirum (qui eam stuprare velut seruam tentaverat) in odium et invidiam populi traheret. Quod et factum est: Namque ut propter illatum Lucretiae stuprum Romani reges desierunt, ita quoque immoderata Appii libido finem fecit Decemuirorum magistratui. Autor Livius. Sylius lib. 13.


page 44, image: s044

Herodes rex Iudaeae praeter innocentium caedem, tres quoque ex liberis sibi suspectos, Alexandrum, Aristobolum et Antipatrum morti dedit. Macrobius lib. 2.

Hippomenes Atheniensium prinfceps, filiam Limonem in adulterio deprehensam, una cum equo feroci conclusit, nec huic, nec illi cibum praebens. Equus igitur fame in rabiem actus, puellam deuoravit. Hinc ortum adagium a Diogeniano positum: Magis impius Hippomene. Ouidius in Ibin:

Solaque Limone poenam ne senserit illam,
Et tua dente ferox viscera carpat equus.

Pyreus insula quum maxima laboraret peste, propter interfectum ibidem ab Atheniensibus aprum Dianae sacrum, consultum oraculum, respondit: Finem mali futurum, si quis filiam immolasset numini., Unus autem repertus est Embarus, qui filiam solenni ritu ornatam sacrificaverit. Erasmus in Chil.

Orchamus Leucotheam filiam ab Apolline stupratam, vivam defodit. Autor Domitius in Ibin. Ouid. item lib. 4. Metam.

Lenogildus rex Hispanie filium hermogildum, quod a secta perentum abhorreret, ac Childeberti Francorum regis orthodoxi filiam duxisset in uxorem, morte affecit. Volaterranus.

Lysimachus rex Pergami Agathoclem filium fortissimum (cuius praecipua opera, multa bella feliciter gesserat) noverca Arsinoe Ptolemaei sororc instigante, veneno sustulit. Autore Trogo.

Aulus Posthumius Tiburtus filium securi percussit, quod occasione rei bene gerende, iniussus pugnam tentasset. Autor Vall. de Discip. mil. Livius lib. 4. mavult tamen hoc credere de Manlio Torquato quam de Posthumio.

Arpiages filium comedit. Ouidius in Ibin: Ut puer Ariagae, referas exempla Thyestae, Inque tui caesus viscera patris eas.

Ethearchus Rex Cretae suasu secundae uxoris, Phronymam filiam per negotiatorem quendam nomine Themisonem, submergi fecit. Autor Herodotus.

LIBERI PARENTVM INTERFECTORES.

ALcmaeon Eriphylem matrem interfecit, quod illa Amphiaraum patrem (qui in bello Thebano terrae hiatu absorptus est) Polynici procidisset, accepto monili aureo. Verg. lib. 6. Maestamque Eriphylem Crudelis nati monstrantem vulnera cernit. Seruius et Diodorus lib. 5.


page 45, image: s045

Perrheborum rex Tripas dum tyrannice nimis imperaret, a Carnaba filio tantae feritatis impatiente occisus est. Autor Caelius.

Orestes Clytemnestram matrem interemit, in ultionem patris Agamemnonis, quem a Troia redeuntem illa cum Aegysto adultero interfecerat. Ouidius lib. 1. Eleg.

Et vindex in matre, patris malus ultor Orestes,
Ausus in arcanas poscere tela deas.

Horatius lib. 2.

Nero quum Agrippina matre facta sua exquirente acerbius, et corrigente gravaretur, cam variis modis tentavit perdere. primo veneno: sed quum sentiret eam antidotis praemunitam, solutilem navem (cuius vel naufragio, vel camere ruina periret) commentus est: simulataque amicitia, Baias euocavit. Quam nando evasisse ut comperit, inops consilii eam interfici iussit, quam prius stupro contaminaverat. Suetonius.

Trogus scribit Thessalonicem ab Antipatro filio interfectam, quum tamen vitam per ubera materna deprecaretur. idque quod Alexandro fratri magis, quam sibi faveret.

Semiramidem a Nino filio interemptam produnt, quod eius concubitum et congressum optasset, quae prius eque amore conflagraverat. Caelius 37. lib. 12. et Iustinus lib. 1.

Ptolemaeus Euergetes a Ptolemaeo filio interfectus est: qui propterea (inquit Iustinus) Philopator, id est patris interfector, nocari coepit.

Ptolemaeus filius Epiphanis matrem Cleopatram dedit morti. Unde et Philometor eadem ratione dictus est, qua praecedens Philopator.

P. Malleoius, teste Livio, matre interempta primus omnium insuto culeo in mare praecipitatus est.

Mithridates, autore Celio, tantae fuit impietatis, ut matrem, fratrem, filios tres, ac totidem filias interfecerit.

Ioannes Maria Ioannis Galeatii filius, dux Mediolani Catharinam matrem facta sua acerbius obiurgantem, in turri conclusit, et ibidem emori fecit. Volater.

Ouidius lib. 5. Metam. ait Agyrtem fuisse quendam, qui patrem interfecerit. Regisque Thoactes Armiger, et caeso genitore infamis Agyrtes.

Redeuntem Troia Ulyssem Thelegonus filius ut ignotum occidit. Horatius lib. 3. Car. Declive contempleris aruum, et Thelegonii iuga parricidae.

Ozias Amos prophetam patrem suum vecte per tempora


page 46, image: s046

transfixit, quod contra mandatum Hieroboam regis verbum Domini praedicaret.

Ab Euandro quoque occisum fuisse patrem quidam prodiderunt, ut seribit Caelius libro 6. Lectionum antiquarum.

Polydice Pterelam patrem Thebarum regem Creonti prodidit, et occidi fecit: ut Nisus a Minoe obsessus proditione Scyllae filiae crinem amisit fatalem, atque ita interfectus est, autore Seruio.

Friscus Actium Ferrariae principem patrem suum in carcerem coniecit, atque ibidem fecit emori, quum ob inductam novercam, tum libidine dominandi. Volater.

Guillermus Iacobini Carrariensis filius patrem occidit, quod ab eo spurius fuisset appellatus.

Orodes rex Parthorum, amisso filio Pacoro, qui in bello cotra Ventidium occubuerat, in furorem prope versus, ab altero filio Phraate occisus est. Volaterranus in Geograph.

Cosroes rex Persarum senio confectus, dum Medorsem filium regni haeredem instituisset: ab altero Siroche natu maiore interfectus est. Idem Volat.

Heraclus Imp. Phocam patrem multis prius contumeliis affectum, postremo interfecit, dominandi (ut credibile est) libidine. Volater.

Oedipus cum Laio patre ignoto apud Phocidem congressus ipsum nescius interemit. Ouidius in Ibin: Nec plus aspicias, quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens. Seneca in Thebaide: Genitorem adortus impia stravi nece.

Cyane puella patrem Cyanippum (quod ab eo per vim stuprata fuisset) gladio confodit. Medullina quoque ab Aruntio patre ebrio violata: eidem mortem intulit. Plurar chus in Paral.

Peliam senio confectum dum filiae a Medea persuasae vellent ad iunentutem revocare, lebeti feruenti impositum occiderunt. Erasmus in Chil.

Post Annibalis bellum L. Ostius fertur primus patrem occichsse. Autor Plutarchus in vita Romuli.

Iulius Mansuetus ex Hispania rapaci legioni additus, impuberem filium domi reliquerat. Is mox inter septimanos a Galba conscriptus, oblatum forte patrem, et vulnere stratum dum semianimem scrutatur, agnitus, cognoscensque et exanguem amplexus, voce flebili precabatur placatos patris manes, ne se ut parricidam insectarentur. Cor. Tacitus.

Fredericus Imperator Panormum profectus, Manfredi filii


page 47, image: s047

dolo interfectus est, quum annos XXXII. rebus praefuisset. Baptista Egnatius.

Nicomedes Prusiam patrem Bithyniae regem dominandi libidine vita spoliavit.

Fabricianus matrem Fabiam interfecit, quod illa Fabium fabricianum maritum suum occidisset, ut liberius adulterium cum Pe tronio adolescente comitteret. Autor Dositheus apud Plutarchum.

FRATRVM ET SORORVM INTERFECTORES.

OEdipus rex Thebarum moriens, filiis suis Eteocli et Po lynici regnum alternis annis dimisit regendum. Verum quum Eteocles maior natu peracto anno fratri cedere noluitter, moto propterca bello, contractisque utriusque copiis, ambo mutuis se uvineribus interfecerunt. Virgil. in Culice. Ac discordantes Cadmaeo sanguine fratres, Iam truculenta ferunt infestaque Lumina, corpus Altor in alterius iamque aduersatus uterque Impia germani manat pro sanguine dextra.

Medea cum Iasone fugiens, Aegyaleum fratrem menbratim discerpsit, discerptum per agros passim proiecit, ut Aetem patrem se persequentem in colligendis filii ossibus remoraretur. Ouid. in Ibin: Et tua sic latos spargantur membra per agros, Tanquam quae patrias detinuere vias. Idem lib. 3. Tristium.

Menalippus Oenei filius, dum in syluis aprum calydonium venaretur, a Tydeo fratre imprudente occisus est. Statius lib. 2. Theb. Pollutus placuit fraterno sanguine Tydeus.

Polytes quoque fuit quispiam, qui fratrem peremit. Stat. lib. 7. Theb. Caesoque infamis fratre Polytes.

Athila rex Pannoniae revetsus e Gallia, Budam fratrem (qui regnum occupaverat) de medio sustulit.

Antiochus Magnus Seleuci filius mortuo parte fratrem vita exuit, ut solus principaretur, et regno frueretur.

Aristobulus rex Iudaeae, Antigonum fratrem (quem prius regni consortem fecerat) falso postea insimulatum interfici iussit. Volater.

Romulus quum ad extruendes urbis muros, vallum aratro duxisset, vetuissetque ne quis illud transiliret, Remus in ludibrium fratris ausus est transilire. Quod iniquo ferens animo Romulus, eidem eripuit vitam. Livius. Unde Lucanus: Fraterno. primi maduerunt sanguine muri. Ouidius in Ibin: Utque Remo muros


page 48, image: s048

ausus transire recentes, Noxia sint capiti rustica tela tuo.

Theodebertus Chilprici filius Francorum rex, a Theoderico fratre bello petitus, et ad extremum interfectus est. Volater.

Fernandus rex castellae Sanctii filius, Carsiam fatrem regem Navarrae peremit, ut Navarram ipsam suo adiiceret regno. Usque adeo libido principandi non praescribit sibi modum.

Helenus Priami filius dum venaretur, nescio qua fortuna, Chaonem fratrem (a cuius nomine Chaonia dicta est) imprudens peremit. Seruius in 3. Aeneid.

Invidia (quae alienam prosperitatem oculo irretorto nescit prospicere) fuit in causa, cur Gayn fratrem Abelem (cuius victimas domino videbat gratas) nefarie interfecerit.

Mempricus filius Maddam rex Britanniae, Malym fratrem exuit vita, ut eo mortuo principaretur. Cunedagius quoque non alia ratione fratrem Morganum occidit, quo tempore Roma condita est, ut supputat Volater.

Cansignorus Veronensium princeps moriens Antonium et Barptolomaeum filios reliquit haeredes. Quorum Antonius Barptolomaeum fratrem de medio sustulit, quem in principatu consortem, aut parem ferre non poterat. Volaterranus.

Cambysi Persarum regi visus est per quietem nuntius adesse, dicens: Mergidem fratrem solio sedere regio. Qua ille visione consternatus, Prexaspem Persam ad eum interimendum misit. autores Trogus, et Herodotus. Cui flagitio sororis quoque mortem adiecit.

Canis grandis, veronensium princeps, fratrem Eriganum qui dum abesset, Veronam invaserat) foris reversus, obsedit, obsessum vicit, victum dedit morti.

Henricus Alphonsi undecimi filius, Petrum fratrem multis homicidiis famosum, tandem interfecit magno omnium plausu. Volaterranus.

Perinus Fregosus Genuensium princeps, Nicolaum fratrem, doctrina monribusque insignem, ob suspicionem affectati principatus interfecit.

Pinus Ordelaphus Foroliviensis, ut solus regnaret, Franciscum fratrem trucidavit, eius liberis in exilium missis. Autor Volaterranus.

Ptolemaeus Philadelphus argeum fratrem (a quo insidias parari sibi intellex erat) interfecit, et alteri fratri Mage nomine (qui Cyrenis imperabat) bellum intulit. Pausanias apud Volaterranum.


page 49, image: s049

Ptolemaeo Philopatori non satis fuit patrem interficere, nisi in fratrem quoque et amicos gladio saeviret.

Franciscus et Ludovicus Gonzagae Ugolinum fratrem, simulata amicitia, ad coenam invitatum adorti sunt, et interfecerunt, sola ad facinus invidia moti, quod Guido Gonzaga pater, Mantuanorum dux, ei soli principatum reliquisset. Volaterranus.

Boleslaus Uratislai Bohemorum regis filius, fratrem Vuenceslaum aequitatis et religionis obseruantissimum, et Abeli iusto persimilem, interfecit, Draomitia matre sceleris conscia. Idem Volat.

Ardieus pamphyliae tyrannus patrem senio confectum, et fratrem natu maiorem interfecit. Autor Plato lib. 10. de Rep.

Iam diximus tantam in Mithridate rege Ponti fuisse feritatem, ut matrem, fratrem, et sex liberos interfecerit. Autor Caelius lib. 16. lectionum Antiq.

Isacius Angelus Imperator ab Alexio fratre (quem Turcis captum redemerat) per summum scelus, oculis, Imperio, vita prinatus est.

Frotho Danorum rex tres habuit liberos Haldanum, Roem, et Scatonem. Quibus mortuo patre Aequa incessit regnandi cupiditas. Quo factum est, ut Haldanus natu maximus duos iuniores interfecerit et regnum parricidio susceperit. Autor Saxo Grammat.

Feugo quoque Horuendilium Danorum regem fratrem suum insidiis circunvenit: atque ubi parricidio datus est locus, cruenta manu funestam mentis libidinem satiavit, ut eo mortuo regnaret. Idem libro 3.

Idem Saxo lib. 6. historiae Danicae, meminit cuiusdam Starcatheri, quem inusitata fortitudine, viribusque prodigiosis ait fuisse, ut qui novem fratres Athletas simul pugnantes interfecerit, decum et septem vulneribus acceptis, amissaque maiori viscerum parte.

Herminefredus Bertarium fratrem vi oppressit, ut soli sibi tranquillius et securrus apud Thoringos liceret regnare. Autor Grego. Turonen.

Orta inter Dardanum et Iasium contentione, Dardanus superior fratrem peremit. adeo consortem nescit potestas, adeo rara estinter necessarios charitas, ubi illa dominandi libido mentes hominum titillat.

Bela rex Pannoniae, Polonorum copiis instructus, Andream fratrem bello aggressus est, partaque victoria interfecit victum.


page 50, image: s050

Learchus Arcesilaum fratrem Cyrenaeorum regem aegrotantem veveno potavit, et eo modo strangulavit. Learchus demum ab Eryxo Arcesilai uxorelege Talionis interfectus est. Autor Herodo. in Melpo.

Typhon Aegyptius fratrem suum osiridem peremit, invidia accenius. Autores Berosus et Seneca de sacris Aegyptiorum. Diodorus item: Compertum est (inquit) Osiridem Aegypto iuste regnantem a Typhone fratre unpio ac nefario interemptum. Quem in sex et viginti partes dissectum, cuilibet eorum, qui tanti sceleris participes fuerant, partem dedit, ut ipsos defensores custodesque regnis fidos haberet.

Isis demum Osiridis fratris mortem ulta, Typhonem alterum fratrem auxilio filii (qui Oros dicebatur) occidit. Annius in Berosum.

Henricus cognomento Clericus, Anglorum rex Robertum fraerem hostem habuit, quem in bello captum, oculis primum avulsis in carcerem detrusit, ac demum paedore et inedia ibidem emori fecit. Volaterra.

Orodes Phraatis filius, Parthorum rex, Mithridatem secundum fratrem suum Babyloniae obsedit, factaque deditione in conspectu omnium quamuis supplicem interfecit. Deus teperdat ambitio, Quae fratres armas in fratrum viscera, quaeque Securum a nato non sinis esse patrem.

Ioram rex Iudaeae suasu Athaliae uxoris, fratres interfecit: et nulium seeleris genus omisit, a nullo abstinuit flagitio.

Ioannes Iudae pontificis filius, quintus Hebraeorum pontifex, fratrem Iesum nomine (quem affectatae dignitatis habebat suspectum) morti dedit.

Iugurtha Manastabalis filius nothus, fratres suos Adherbalem et Hiempsalem Micipsae patrui sui filios, interfecit, ut solus Numidis imperaret. Sallust.

Friola Alphonsi Catholici filius, rex Hispaniae, ab Aurelio fratre interfectus est,quum annos duodecim regnasset. Volater.

Leucon ab Oxilocho fratre rege Ponti interfectus est, quod cum eius uxore adulterii et incestus consuetudinem haberet. Ouid. in Ibin: Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut Qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est.

Mamertes quum Sisaphonis Corinthii fratris sui filios regnandilibidine peremisset, ab ipso Sisaphone membratim laceratus est. Ouidius in Ibin:


page 51, image: s051

Trunca geras saevo mutilatis partibus ense,
Qualia Mamertis membra fuisse ferunt.

Hesiodus poeta Ascraeus noctu iugulatus est ab Antipho et Crimeno fratribus: non tamen opera dedita, sed per errorem, dum illi sororis suae interfectorem esse putarent.

Rhesus Maximi et ameriae filius, fratrem Simulum in venatione volens interfecit, ac propterea ci paterna domo interdictum est. Aristides apud Plutarchum.

Anacharsis philosophus, Scytha genere, dum Atheniensium leges apud suos intro ducere conaretur, ut patriae consuleret, a Caduido fratre eius loci rege per livorem sagitta cofssus est. Autor Laertius.

Lucilla M. Antonii et Faustae filia, a Commodo fratre, in quem coniuraverat, deprehe0nsa, ab eodem interfecta est. Autor Herodianus.

Maximianus Diocletiani filius Artemiam sororem gladio percussit, quod relicta idololatriae haeresi, ad fidem se convertisset.

Critolaus Tegeates sororem interfecit, quod sibi e victoris redeunti non gratularetur, quum tamen ceteri omnes ei applauderent. Autor Demarathus apud Plut.

Primus apud Romanos Horatius ob sororem interfectam, perduellionis reus factus est, deim absolutus. Autor Livius.

Cambyses sororem interfeci, quod illa Smerdis fratris sui a patre ocui mortem lugeret velut inultam. Autor Herodotus.

Polyphontes rex fratrem interfecit, quod ab eo insidias et mortem parari sibi intellexisset. Autor Gel. lib. 4. cap. 3.

MVLIERES QVAE MARITOS INTERFECERVNT.

REdeuntem ab expeditione Troiana Agamemnonem, Clytemnestra uxor interfecit auxiliante Aegystho, quocum stupri consuetudinem habebat. Virgil. lib. 11. Aen. Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum Coniugis (infandum) prima intrae limina, dextra, Oppetiit, devicta Asia subsedit adulter. Seneca in Agamemnone: Rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, Cuius secutae mille vexillum rates, Iliaca velis maria texerunt suis, Post denae Phoebi lustra devicto Ilio., Adest daturus coniugi iugulum suae. Idem alibi; Adest cruenta coniugis victrix sui. Innenalis Satyra 6.

Danaus Beli filius quinquaginta habuit filias, quae totidem Aegysthi filiis nupserunt, factaque simul coniuratione omnes maritos nocte una interfecerunt, praeter Hypermnestram, quae Lynceo viro pepercit. Seneca in Hercule Furente: Nunc nunc cruentae


page 52, image: s052

regis Aegysti nurus Adeste, multo sanguine infectae manus. Ouidius lib. 1. de Arte.

Scribit Velaterranus Albinam quandam Syriae regis filiam duas et triginta habuissesorores, quae totidem maritos interfecerunt: expulsasque propterea a patre venisse in Britanniam, et a nomine albinae insulam vocasse Albionem.

Alexander Pheraeus Thessalie tyrannus quum uxorem Thebem cuidam barbaro nudam pleru-que ostendisset, ab eadem factum aegreferente, dormiens iugulatus est. Ouidius in Ibin: Inque tuo thalamo iuguleris more Pheraei, Qui datus est letho coniugis ense suae.

Albionus rex Longobardorum Cunimundo Gepidorum rege interfecto, eius filiam nomine Rosimundam sibi copulavit. Cui quum aliquando inter pocula, patris caluaria per iocum propinasset, irata puella non prius machinari destitit, quam eum curaverit interficiendum. Quo mortuo alium maritum Helmigem nomine sibi copulavit, quem postea veneno suffocavit.

Antiochus Deus cognomento, rex Syriae, ab uxore Laodice veneno interfectus est, ob inductam alteram Berenicem Ptolemaei sororem. Val. Max.

Antoninus Verus Imperator periit veneno a Lucilla uxore propinato, ob Fabiae consuetudinem, ad quamfrequenter itabat. Volaterranus.

Circe venefica mulier Sarmatarum regem (cui nupserat) ucneno itidem fertur occidisse, arreptoque regno subditos multum oppressisse. Sabellicus.

Ganduphus (qui in Burgundia pro fide martyrium passus est) dum uxorem adulterii insimularet, eiusdem opera ab adultero interfectus est.

Galeotus Forolivii princeps Ioannis Bentivoli filiam duxit in uxorem. A quo dum sperneretur puella, simulata aegritudine ficarios subornavit medicos, qui eum adorti in cubiculo confoderunt. Volaterranus.

Semiramis quum a marito Nino impetrasset, ut diem modo unum in regio sederet tribunali, obiretque regium munus iuri dicundo, sanciendoque quae viderentur, exploratis satellitum animis, Ninum ipsum apprehendi iussit, et in vincula coniici, ac postremo interimi. Autor Caelius.

Andreas filius Caroli Pannoniae regis, a Ioanna uxore, regina Siciliae, interfectus est: quod ignavus et regno inutilis videretur, Volaterranus.


page 53, image: s053

Fabia mulier Fabium Fabricianum interfecit, ut liberius posset lasciutre cum Petronio Valentino lierali forma adolescentulo, quo cum adulterii consuetudinem habebat: Plutarc. in Patallel.

Agrippina Tyberium Claudium principem maritum suum veneno sustulit. Autor Plin. lib. 32. cap. 22.

Curtius lib. 7. ait Barbarum quen dam Spitamenem somno et vino sepultum, ab uxore in castris Alexandri fuisse interfectum.

VIRI VXORVM INTERFECTORES.

PRocris mulier existimans Cephalum maritum alteram deperire puellam, eundem in silvas profectum secuta est, ut obseruaret quid faceret. Quum ergo in dumis delitesceret, ac vepres concuteret, Cephalus opinatus esseferam, sagittis eam confodit. Ouid. lib. 7. Metam. Adagium est apud Erasmum, Procridis telum, De certis iaculatoribus, aut ictu ex sententia iacto.

Nero Sabinam Poppeam uxorem calcis ictu, quamuis praegnantem interfecit, nulla impellente causa, sed sola bile et iracundia motus. Autor Cor. Tacitus lib. 16.

Chilpericus Clotharii filius, glosindam uxorem Athanagildi Gothorum regis filiam, suasu Fredegundae pellicis noctu iugulavit. Volater.

Constantinus Imperator, Constantii et Helenae filius, uxorem suam Faustam (cuius suasu Crispum filium prius interfecerat) in balneas ardentes coniectam interemit. Autor Sextus Aurelius.

Mithridates rex Ponti, uxorem Laodicem (qua mortua Hypsicrateam duxit) cum sorore, matre, fratribus, ac liberis interfecit. Autor Herodo.

Plinius lib. 14. scribit Egnatii Metentini uxorem quod vinum bibisset e dolio, interfectam fuste a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Egnatius.

M. Caecilius apud eundem Plinium lib. 27. accusat Calphurnium Bestiam, quod dormientes uxores veneno peremerit.

Miratur Sabellicus, nec sane mirum quod miretur, Periandrum Corinthium inter eos numeratum, quo, Graecia sapientes appellavit, qui Lysidem uxorem (alii Melissam scribunt) in pellicis gratiam interfecerit, sciens voensque cum Cratea matre concubuerit, filium relegaverit, et Corcyrensium natos Haliarti excaecandos praebuerit, ut docet Herodo.

Dacianus praeses Alexandriam uxorem a beato Georgio


page 54, image: s054

ad fidem conversam, suspendi fecit, et interfici.

ALII PARRICIDAE.

PRoca rex Albanorum duos habit filios, Amulium, et Numitorem, quibus regnum alternis annis dimisit regendum. Quum autem prior Amulius regnasset, peracto anno fratri cedere noluit: quinetiam Lausum eius filium interemit, et Iliam eius sororem (ne qua inde manaret proles, quae facinus ulcisceretur) inter Vestales inclusit. Ouid. lib. 4. fastorum.

Xerxes ob res infeliciter in Graecia gestas, adeo inter suos eviluit, ut Artabanus spem nactus occupandi regni, eum in regia interfecerit. Autor Trogus.

Childebertus Clodovei primi filius, fratris sui Clodomyri filios pupillos et clientes suos ad se venire iussos, interfecit, ut corum patrimonio potiretur.

Sigisbertus Clotarii filius, bellum cum Chilperico gessit, in quo Theodebertum eius filium post alia multa crudelitatis exempla interfecit. Gaguinus.

Egebertus Sicoberti filius rex Anglorum, fratris filios (quos patre mortuo educabat) impuberes occidit. Volaterranus.

Mamertes Corinthius, filios fratris sui Sisaphonis regnandi libidine, interfecit maximo suo malo. Nam ubi Sisapho factum rescivit, eum membratim discerpsit. Autor Ouidius in Ibin.

Sextus Aurelius scribit Aurelianum Imperatorem saevum fuisse et anguinarium, ut qui sororis suae filium interfecerit.

Orcanes rex Turcarum Celapini filius, a Mose patruo (cuius fidei se pupillum commiserat) interfectus est, et regno spoliatus.

Thyestes Pelopis et Hippodamiae filius, Europam, seu Aeropen fratris sui Atrei uxorem stupravit, et ex ea duos suscepit liberos, Tantalum et Plysthenem, quos Atreus ipse interfecit, interfectos fratri comedendos apposuit. Seneca, Tantalus prima hostia est, etc.

Pygmalion rex Tyri et frater Didonis, quum esset auri cupidusunus, Sichaeum sorcris suae maritum, agri inter Phoenicas ditissimum interfecit, ut mortui divitias arriperet. Verg. libro 1. Aen. Ille Sichaeum Impius ante aras, atque auri caecus amore Clam ferro incautum superat, securus amorum Germane.

ChildebertusClodovei filius in Almarichum Gothorum regem sororis suae Clonudis maritum bellum movit, ac victum victor obtruncavit, quod Clotildem ipsam iurgiis et verberibus


page 55, image: s055

propter cultum orthodoxae fidei quotidie incesseret. Volater.

Constantinus Magnus Licinium sororis suae maritum pugna saepius oppressum, et tandem apud Nicomediam victum interfici iussit. Eutropius.

Eduardus secundus rex Anglorum venatu rediens, Ab Alfrida noverca venenato poculo interfectus est. Volebat enim scelerata mulier Eceldredum filium suum septennem principari. Volaterranus.

Nuceria uxor Hebii, quum Firmum privignum maligno prosequeretur odio, filios suos ad inferendam ei mortem incendebat. Quod quum illi facere per pietatem abnuerent, dormientem gladio adorta est. Autor Dositheus apud Plutarchum.

Constantinus Heraclii silius, quum annum unum imperasset, Meartinae novercae, laborantis filium imperate, veneno interfectus est. Bapt. Egnatius.

Pelops Tantali filius, ex Hippodamia duos suscepit liberos, Atreum, et Thyestem. Ex Danaide puella Chrysippum patri ceteris chariorem. quem quum noverca Hippodamia odio prosequeretur, eius cruore manus impias contaminavit. Dositheus apud Plutarchum.

Ptolemaeus Auletes a Romanis regno Aegypti redonatus, quo propter flagitia ciectus fuerat, Archelai Cappadociae regis filium, filiae suae Cleopatrae maritum (quem Aegyptii regem sibi delegerant) una cum sorore interfecit. Strabo lib. 17.

Spoliante Campanos Annibale L. Imbricus filium Ruscium cum magno auri pondere Valerio Bestio genero suo seruandum commisit: quem tamen Valerius avaritia stimulante obtruncavit, ut auro potiretur. Plutar.

Eadem causa Polymnestor rex Thraciae Polydorum Priamis oceri sui filium iugulavit. Mantuanus lib. 1. de Cala. Verg. lib. 2. Aeneid.

Aegysthus Thyestae filius Atreum patruum suum adultus interfecit mortemque Plysthenis et Tantali fratrum suorum ab ipso Atreo interfectorum ultus est.

Acrisius Abantis filius, quum ab oraculo accepisset se eius manu periturum, qui ex Danae filia nasceretur: natum postea ex ea Perseum iussit exponi et submergi. Compertus tamen in littore Perseus, a piscatore quodam nutritus est. Inde ubi adolevit, suamque rescivit originem, Acrisium ipsum interfecit. Volaterranus.

Draomitia Bohemorum regina, Ludimillam socrum religionis


page 56, image: s056

obseruantisimam interfici iussit. Cuius suasu Boleslaus filius Vuenceslaum fratrem iam interfecerat. Autor Volaterranus.

Io. Galeatius Barnabam socerum Mediolani ducem per proditionem cepit, coniectumque in carcerem mori coegit, ut eo mortuo principatum arriperet.

Tyberius Nero Caligulae nepotis, imperandi libi dine conflagrantis, astu et dolo periit, anno aetatis LXXVIII. Imperii vero XXIII. Egnatius.

Albertus Imper. dux Austriae, et filius Rodulphi imperatoris, dum suasu Bonifacii Pont. exercitum pararet in Gallos, a Ioanne fratris sui filio interfectus est.

Domitianus, autore Tranquillo, Flavium Clementem patruelem suum (cuius filios etiam paruulos successores palam destinaverat) interfecit.

Tydeus Oenei filius, Alcatum et Lycothaeum nepotes apud Calydonem interfecit, ac demum Argos aufugit.

AQVIS SVBMERSI.

HYlas Thyo damantis filius cum Hercule (cuius erat amasius) reliquisque Argonautis Colchos navigans, dum aquam vellet haurire, urnae pondere submersus est, multisque clamoribus ab ipso Hercule, sed frustra acclamatus. Verg. Aegloga 6. His adiungit Hylam, nautae quo fonte relictum, Clamassent, quum littus Hyla Hyla omne sonaret. Iuve. Et multum quaesitus Hylas, urnamque secutus. Fabulantur poetae eum a Nymphis ob formam cxcellentem raptum. Propertius lib. 2.

Tandem haurire parat demissis flumina palmis
Innixus dextro plena trahens humero. etc.

Orontes Troia diruta cum Aenea in Italiam navigans, naufragium fecit. Verg. lib. 1 Aenei. Unam, quae Lycios, fidumque vehebat Orontem, Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus In puppim ferit: excutitur, pronusque magister Volutitur in caput:ast illam ter fluctus ibidem Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.

Leucaspis quoque eadem procella obrutus est, eodem Vergilio teste, qui 6. Aene. inquit: Cernit ibi maestos, et mortis honore carentes Leucaspim, et Lyciae ductorem classis Orontem.

Palinurus gubernator navis Aeneae, dum obrepente somno dormiraret, incautus decidit in mare. Neque tamen tunc primum submersus est. Sed quum portui (qui Velinus postea dictus est)


page 57, image: s057

adnaret, ab incolis pro belua marina obrutus est. Verg. in fine quinti Aenei. Idem in sexto: Ecde gubernator sese Palinurus agebat. etc. Ouidius in Ibin: Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas, ut Palinurus humo.

Aesacus Priami filius aegreferens Hesperiem puellam (quam fugientem insequebatur) morsu colubri in herba latentis fuisse interfectam, in aquas se demisit: mutatus postea in Mergum, ut poetae fabulantur. Oui dius lib. 12. Metamorph. Dixit, et e scopulo (quem rauca subederat unda) Decidit in pontum.

Iam diximus Tyberinum regem se in Tyberim praecipitasse, et fluvio (qui prius Albula dicebatur) nomen imposuisse. Ouidius in Ibin. et lib. 4. Fastorum. Idem lib. 14. Sed Capys ante fuit.

Anna soror Didonis se in Numycium fluvium demisit. Causam mortis vide in corum historia qui se occiderunt. Ouid. lib. 3. Fast. Corniger hanc tumidis rapuisse Numycius undis Creditur, et stagnis occuluisle suis.

Helle filia Athamantis regis Thebarum, insidias novercae cum Phryxofratre fugiens, arietem aurei velleris conscendit, ut eo modo Colchos veheretur. Quos quum per mare ferret aries, contigit, ut puella perterrita in pontum caderet, et Hellesponto imponeret nomen. Ouid lib. 4. Fastorum: Dicitur insirma cornu tenuisse sinistra Femina, quum de se nomina fecit aquae. Idem in epistolis Hero. Propertius lib. 2.

Icarus Daedali filius a Creta cum patre fugiens, fretus alarum (quas fecerat pater) fiducia, dum altius in auras evolaret, liquefactis a sole pennis cereis in mare cecidit, quod ab eius ruina Icarium coepit dici. Seneca in Hercule Oethaeo. Ouidius lib. 1. Tristium: Dum petit infirmis nimium sublimia pennis Icarus, Icareis nomina fecit aquis. Idem lib. 8. Metamorph.

Leander speciosus puer ex Abydo, quum in Seston urbem non multum remotam navigaret ad amasiam suam Ero nomine. tempestate suborta periclitatus est. Ouidius lib. 3. Tristium: Si tibi tale fretum quondam Laeandre fuisset, Non foret angustae mors tua crimen aquae. Stroza pater lib. 1. Eroticon.

Caerelia mulier dum Baias navigaret, aquis obruta est. Martialis lib. 1. Dum petit e Baulis mater Caerelia Baias, Occidit insanit crimine mersa freti.

Aegeus Thesei pater se submersit. Causam vide in praecedenti capite.

Sappho quoque e Leucade Epiri promontorio se praecipitavit.


page 58, image: s058

Statius lib. 5. Silva. Saltusque ingressa viriles Non formidata temeraria Leucade Sappho.

Pharao rex Aegypti dum Israelitas persequeretur, mare rubrum virga Moysis divisum ingressus cum toto exercitu periit, et submersus est. Politianus in Nutricia: Utrubra sicco pede transiit undas. Demerso insignem cecinit Pharaone triumphum.

Ino uxor Athamantis se cum Melicerta filio demersit. Ratio iam posita. Val. Flac. lib. 8. Attonito qualis pede prosilit Ino In freta, nec parui meminit conterrita nati. De Melicerta seu Palaemone Statius lib. 2. Syl. Talis in Isthmiacos ploratus ab aequore portus Naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon.

Caesarius Apher genere, et Iulianus presbyter apud Terracinam sub Claudio in mare praecipitati sunt Calendis Novembris.

Eupolis Atheniensis poenta Comoediographus navigans in Hellespontum, quo tempore Lacedaemones opprimebantur bellos, naufragio periit.

Marcus Marcellus missus ad Masanissam in Aphricam, pcriit naufragio paulo ante tertium bellum Punicum. Autor Livius. Cicero in oratione ad Pisonem: Marcus Marcellus, inquit, qui ter fuit Consul, summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari.

Milo Tyrannus Pise, quum subditos multis afficeret tormentis et cruciatibus, ab eisdem in mare demersus est. Ouidius in Ibin: Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa Tyranno, Vivus in occultas praecipiteris aquas.

Menander Graecus poeta Comoediographus, dum in exiguo nataret fluvio, ibidem fubmersus est. Ouidius in Ibin:

Comicus ut liquidis periit (dum nabat) in undis.
Et tua sic Stygius strangulet ora liquor.

Misenus Aeneae tubicen, dum Tritonem deum marinum ad tubae certamen irritasset, ab eodem in mare deturbatus est. Verg. lib. 6. Aeneidos.

Oenomaus ab oraculo monitus se tunc periturum, quum Hippodamia nuberet, procis eam petentibus certamen proposuit: ut cum puella cursu conten derent, quae propter Harpinnae et psyllae equorum celeritatem videbatur insuperabilis. Convenerat autem, ut victi interficerentur, victores eam sibi haberent. Quum ergo Pelops puellam deperiret, eius aurigam Myrtilum, largitione corrupit: quem propterea Oenomaus in mare (quod ab eo Myrtoum dictum est) demersit. Alii volunt Myrtilum ab ipso Pelope praecipitatum, dum suae proditionis mercedem peterer.


page 59, image: s059

Ouidius in Ibin: Proditor ut saevi periitque auriga tyranni, Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae. Seneca in Thyeste.

De Pub. Terentio poeta comoediographo et Theoxena muliere, vide Historiam praecedentem.

Licet Vergilius dicat Turnum ab Aenea interfectum, sunt tamen argumenta quae inficiantur: imo vero Aeneam a Turno adactum ad mortem inferunt, submersumque in Numycio fluvio, dum insequentem Turnum fugeret. Quod et apud Verg. fateri videtur Venus pro Ascanio Iovem orans, desperato iam Aenea, ubi ait: Aeneas sane ignotis iactetur in undis, Et quamcumque viam dederit fortuna, sequatur: Incolumem Ascanium liceat superesse nepotem. Quum mortem prius Dido ei imprecata fuerat, ubi ait: At bello audacis populi vexatus et armis, Finibus extorris, complexu avulsus Iuli, Auxilium imploret, videatque indigna suorum Funera: nec quum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno, aur optata luce fruatur: Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena. Item Iuvenalis de Romulo fulminato, et Aenea submerso loquens: Alter aquis, alter flammis ad sidera missus. Ouidius quoque in Metam. sic ait: Littus adit Laurens, ubi tectus arun dine serpit In freta flumineis vicina Numycius undis. Hunc iubet Aenee quaecumque obnoxia morti Abluere, et tacito deferre sub aequora cursu. Corniger exequitur Veneris mandata, suisque, Quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat. Item Tibullus lib. 2.

Decius Imperator a Gotthis cum toto exercitu profligatus, fugam arripiens paludis voragine absorptus est, nec postea inventus. Autor Sextus Aurelius.

Argyropylus Imperator, Zoae uxoris et Michaelis Paphlagonis eius adulteri dolo, inter balneas aquis immersus obiit. Bap. Egnatius.

Atelstanus Edimundum adolescentem Anglorum regem in navigio sine remige fluctibus perdendum exposuit, uno tantum comite. Volat.

Astorgius filius Galeoti Foroliviensium principis, quum longam obsidionem Caesaris ab Alexandro pontifice patre missi sustinuisset, ad extremum victus, et Romam ductus in Tyberim noctu praecipitatus est.

Britona filia Martis se in mare deiecit, ut stuprum Minois regis posset effugere.

Caeyx maritus Alcyones ad oraculum navigans naufragium fecit, in avem postea mutatus, ut fabulantur poetae. Ouid. in Ibin:


page 60, image: s060

Nec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis, Quam cui sunt visae frater et uxor aves. Seneca din Agamemnone.

Clodomyrus Francorum rex Gundebaldo Burgundie rege superato, Sigismundum eius filium und cum sorore in puteum demersit.

Sfortia Attendulus dum uni e ministris in Aterno fluvio periclitanti vellet succurrere, cum eo naufragium fecit. Fuit is pater Francisci Sfortiae.

Fredericus Aenobarbus Imperator ad expeditionem Hierosolymi anam profectus, quum aliquot Armeniae oppida iam cepisset, in amnis transitu periit.

Lycas quum venenatam Herculi tunicam attulisset, ab eo in mare Euboicum deiectus est. Ouid. in Ibin: Quam qui dona tulit Nessaeo tincta veneno, Euboicasque suo sanguine tinxit aquas.

Phronyma puella ab Ethearcho patre rege Cretae fuasu novercae, in aquas praecipitata est, Themisone quo dam sceleris ministro. Autor Herodotus.

De P. Malleolo matricida, Galeatio Mantuano, Eveno patre Marpissae (qui omnes submersi sunt) iam sumus locuti in praecedente historia.

Marullus poeta Pontani discipulus (qui a Politiano aemulo et hoste suo, Mabilius dicitur, et quem ipse Ecnomum vocat) in amne Cecina submersus est.

Propertius lib. 3. scribit Paetum quendam, in Aegyptum causa pecuniae comparandae navigantem, fluctibus obrutum fuisse. Sie enim pecuniam alloquens ait: Tu Paetum ad Pharios tendentem linthea portus, Obruis insano, terque quaterque mari.

Argynus puer formosus (quem Agamemnon habebat in deliciis) itide submersus est. Idem Propertius lib. 3. Sunt Agamemnonias testantia littroa curas, Qua notat Argyni poena minantis aquae.

Quintianus praeses (sub quo passa est beata Agatha) dum flumen cum equis transiret, ab eorum uno excussus, et in aquas proiectus, miseram exhalavit animam.

Multi quoque ex martyribus eodem mortis genere extincti sunt, ut Ascla, Anastasius Aquileiensis, Florianus Hesychius, sub Diocletiano, Theogenes sub Licinio, Claudius Tribunus sub Numeriano, Calixtus Papasub Alexandro Imperatore, Symphorosa sub Adriano. Item Apollonius, Philemon, Bassus, Antoninus, Protolycus apud Alexandriam, Calixtus et Charisius apud Corinthum: Iocundianus apud Africam, Palatinus et Maxima virgo, et infiniti alii hac morte caelestem meruerunt lauream.


page 61, image: s061

Roxana et Statyra Darii filia, duae fuerunt Alexandri uxores seu concubinae. Quarum alteram Roxanam praegnantem Statyra in puteum demersit, solo ducta livore, quod Macedones praecipuis honoribus eam cumularent. Autor Plut. in Alexandro.

Qui suis casibus aut naufragio nomina aquis imposuerunt.

Aegeus Atheniensium rex, mari Aegaeo. Erythra rex mari Ery hraeo, seu rubro, Helle soror Phryxi, Helleiponto. Icarus Daedali filius, Icarco. Myrtilius auriga Oenomai, Myrtoo. Hesperides puellae, Hesperio. Tyrrhenus rex Lydorum, Tyrrheno. Tyberinus rex Tyberi fluvio Tuscorum. Evenus Eveno. Marsyas tibicen Marsyae. Anius rex tuscorum Anioni, qui et Anienus et Anien dicitur. Absyrtus frater Medeae Absyrto Colchorum.

AB EQVIS OCCISI ET DISCERPTI.

HIppolytus falso accusatus et suspectus stupri Phaedrae novercae iliati, dum patris Thesei furorm fugeret, arrepta fuga ab equis discerptus est. Ouidius lib. 5. Metam. Excutior curru, et. Ibidem lib. 3. Fast.

Hic latet Hippolytus loris discerptus equorum,
Unde nemus nullis illud aditur equis.

Idem lib. 5.

Hippolyte infelix, velles coluisse Dionem,
Dum consternatis diripereris equis.

Ibidem lib. 6.

Exciderat curru, lorisque morantibus artus,
Hippolytus lacero corpore raptus erat.

Idem in Ibin: Vel tua (ne poenae genus hoc cognoverit unus) Viscera diversis scissa trahantur equis. Sabinus in Epistola Demophoontis ad Phillidem: Non fratrem Hippolytum, cecidit miserabilis ille, Praeceps attoni tis per freta raptus equis. Seneca in Hippolyto quoque meminit.

Fuit alter Hippolytus martyr Romanus, qui pro Christi nomine sub Decio principe, indomitis item equis alligatus et discerptus spiritum deo reddidit.

Glaucus filius Sisyphi (qui apud Potniam regnavit) dum equas humana carne aleret, ab eisdem postremo devoratus est. Virg. lib. 3. Geor. Scilicet ante omnes furor est insignis equarum, Et mentem Venus ipsa dedit quo tempore, Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae.

Metius Suffetius dux Albanorum, quoniam in bello Fide


page 62, image: s062

natium pactum et foedus socictatis cum populo Romano perfide ruperat, captus postmodum vivus quadrigis in diversa nitentibus laceratus est, iussu Tulli Hostilii. Autor Livius, et post Livium Gellius lib. 20. cap. 1. Unde Virg. li. 8. Aene. Haud procul inde citae Metium in diversa quadrigae Distulerant (at tu dictis Albane maneres) Raptabatque viri mendacis viscera Tullus Per silvas, sparso rorabant fanguine vepres.

Diomedes rex Thraciae, dum equos sivos humana carne aleret, ab Hercule illac iter faciente, equis ipsis datus est in pabulum. Ouidius in Ibin: Ut qui Threicii quondam praesepia regis, Fecerunt dapibus sanguinolenta suis. Seneca: Suisque regem pabulum armentis datum. Claudianus: Diraque sanguinei vertit praesepia regis, Et Diomedaeos gramine pavit equos.

Neolces Themistoclis filius equi morsu interiit. Autor Plutar. in Theinistocle.

Brunechildis Francorum regina, post multa flagitia spectante Clothario, indomitis equis alligata, et membratim discerpta est. Hoc scribitur in Historia Adonis Viennensis.

Comminius a gidica noverca stupri falso accusatus, metu Comminii patris currum conscendit, et in fuga more Hippolyti ab equis raptim distractus est. Dositheus apud Plutarchum.

Caelius libro 11. Lectionum antiquarum scribit Taraxippum quendam fuisse in Isthmo ab equis interemptum.

Limone puella adulterii comperta, ab Hippomene patre data est equo famelico devoranda. Ouidius in Ibin.

Licinius Imperator, quum Herinam virginem filiam suam (quod Christiana esset) equis dedisset conculcandum, ab eorum uno morsu interfectus est.

Hercules regem Euboeae Pyrrechmem Boeotiis bellum inferentem, victum equis discer pendum exposuit apud Heraclium fluvium. Autor Plutar. in Parall.

Abderus unus fuit corum, qui ab equis Diomedis Thraciae regis interfecti sunt et devorati. Autor Aegidius Maserius in Valerii Argonautica.

EQVORVM LAPSV MORTVI.

NIpheus, Virg. lib. 10. Quin ecce Niphei, Quadriiuges in equos, aduersaque pectora tendit. Atque illi longe gradientem et dirafrementem, Ut videre, metu versi retroque ruentes


page 63, image: s063

Effunduntque ducem, rapiuntque ad littora currus.

Leucagus. Virgil. 10. Aeneid. Excussus curru moribundus voluitur aruis.

Ligeris frater Leucagi eodem quoque modo excussus est. Idem Virg. Ibidem, Frarer tendebat inermes Infelix palmas, curru delapsus eodem.

Clonius. ibidem. Illum infraenis equi lapsu tellure iacentem Obtruncat.

Remulus. Idem lib. 11. Orsilochus Remuli (quando ipsum horrebat adire) Hastam intorsit equo, ferrumque sub aure reliquit. Quo sonipes ictu furit arduus, altaque iactat Vulneris impartiens arrecto pectore crura. Voluitur ille excussus humi.

Thymetes quoque equo suo excussus in bello interfectus est. Idem Virgil. lib. 12. Et sternacis equi lapsam ceruice Thymeten.

Amycus. Idem Virgil. in codem: Turnus equo deiectum Amycum, fratremque Diorem Congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, Hunc mucrone ferit.

Antonius Vicus. Pamphilus Saxus: Non equus Antoni saeva te morte peremit, Vicc. licet corpus presserit ille tuum. Fraena trahens sed tu mortis tibi causa fuisti. Non poteras fato candidiore mori.

Agenor lapsu equi inserta ori manu extinctus est. Ouidius in Ibm. Utque loquax in equo est elisus gutture Agenor, Sic tibi claudatur pollice vocis iter.

Bela rex Pannoniorum, frater Andreae, et filius Vazulis regum decessit lapsus equo membris luxatis et dilocatis, anno regni sui tertio.

Stenobaea Proeti uxor, quum Bellerophontem ad coitum non posset inducere, eum coram marito itupri postulavit. Steno baeae verbis fiem adhibens Proetus, Bellerophontem periculis obiecit, ac prunum ad superandam Chimaeram misit. Quam quum vicisset, elatus victoria in caelu Pcgaso equo alato voluit conscendere: sed ulciscente Nemesi decedit. Ouid. in Ibin: Quique ab equo praeceps alienis decidit aruis, Exitio facies cui sua pene fuit.

Seleucus Calinicius Antiochi cognomento dei fiius, et Syriae rex ex equo lapsus excessit.

Lego in Historiis Gallorum Philippum Ludovici Crassi filium, equi lapsu itidem periisse.

Fulco Andegavensium comes, quintus rex Hierosolymarum,


page 64, image: s064

equo in caput verso occubuit, quum regnasset annis undecim.

A SERPENTIBVS OCCISI.

LAocoon Troianus percussa in uterum fatali machina, poenam laisse dicitur duobus filiis a serpentibus occisis. Quibus dum praesidio esse vellet, eadem periit morte. VVirg. lib. 2. An. Ouidius in Ibin: Quam puer Hypsiphiles, quam qui cava primus acuta Cuspide, suspecti robora fixit equi.

Eurydice Orphei uxor Aristeum (a quo adamabatur) fugiens morsu colubri in herba latentis interfecta est. Orpheus apud Ouidium lib. 10. Causa viae est coniunx, in quam calcata venenum Vipera difsudit, crescentesque abstulit annos. Idem, Occidit in talum serpentis dente recepto. Idem in Ibin.

Hesperie puella Aesacum Priami filium (a quo itidem adamabatur) fugiens serpentis morsu periit. Ouidius lib. 11. Metam. Ecce latens herba coluber, fugientis adunco Dente pedem strinxit, vulnusque in corpore liquit.

Orion cum se iactasset, nullum a terra monstrum produci posse, quod non conficeret, terra ipsa perperit scorpionem, a quo interfectus est. Ouidius lib. 9.

Opheltes (qui alio nomine Archemorus dicitur) filius Lycurgi regis Nemeae, dum negligenter ab Hipfiphyle nutrice custodiretur, serpentis morsu extinctus est. Ouidius in Ibin: quam puer Hipsiphyles, quam qui cava primus acuta Cuspide suspecti robora fixit equi. Statius lib. 2. Silvarum, et lib. 5. Thebaidis.

Xanthus historiarum autor, tradit apud Plinium lib. 25. Tillonem a dracone interfectum, ac demum herba (quam Balim dicunt) restitutum saluti.

Sulpitius in Lucanum ait Canopum gubernatorem navis Menelai, aspidis morsu apud Canopum Aegypti urbem occisum.

Politianus in Nutricia scribit Amphycidem in Libya serpentis morsu interfectum ubi ait: Ampycidemque pium. Libyeis quem stravit arenis Vipera, fatifero fauces accensa veneno.

Demetrius Phaleraeus, auditor Theophrasti, et praefectus Bibliothecae Ptolemaei Soteris, excessit ex morsu aspidis. Ouidius in Ibin.


page 65, image: s065

Orestes furore liberatus, quum Thisamenem filium imperio Mycevarum suffecisset, serpentis itidem morsu periit. Ouidius in Ibin: Utque Agamemnonio et.

Seneca in Medea scribit Idmona a serpente in Libya caesum, ibique sepultum, ubi ait: Idmonem (quamuis bene fata nosset) Conscidit serpens Libycis arenis. Ouidius tamen scribit ab apro interfectum, ut postea docebimus.

Iam diximus Cleopatram ab Augusto superatam, mordendum aspidi porrexisle brachium, ne in triumphum duceretur. Propert. lib. 3. Brachia spectavi sacris admoras colubris, Et trahere occultum membra soporis iter.

AB APRIS OCCISI.

ADonis Cynarae ex Myrrha filius, Veneri ob formam charissimus, dum venaretur, ab apro interfectus est. Ouid. lib. 10. Metam. Fixerat obliquo iuvenis Cynaraeius ictu, Protinus excussit pando venabula rostro, Sanguine tincta suo, trepidumque et tuta petentem Trux aper insequitur, totosque; sub inguine dentes Abdidit, et fulua moribundum stravit arena. Propert. lib. 1.

Martialis lib. 1. ait Daedalum quendam feris obiectum, ab apro laniatum fuisse. Daedale Lucano quum sic lacereris ab apro, Quam cuperes pennas nunchabuisse tuas?

Idmonem vatem licet Seneca dicat a serpente interfectum, Ouidius tamen in Ibin, et Politianus in Nutricia, ab apro occisum volunt. Ouidius sic: Quique Lycurgidem laniavit ab arbore tractum. Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper. Sic Politianus: Quid've loquar te Glauce senex, plenumque parente Idmona, fulminei prostratum dentibus apri?

Anceus filius Astypaleae Phoenicis et Neptuni filiae, rex Sami, dum vellet occidere aprum agros suos vastantem, ab eodem est interfectus. Volater.

Bruthem Lycurgi filium ex arbore detractum aper laniavit. Ouidius in Ibin: Quique Lycurgidem laniavit ab arbore tractum, sdmonaque audacem, te quoque rumpat aper. Volater. tamen facit Anceum Lycurgi filium, Domitius vero Calderinus hoc ad Bruthem refert.

A LEONIBVS OCCISI.

HYa's Atlantis ex Aethra filius dum venaretur, a leaena interfectus est. Ouidius lib. 5. Fastorum: Dumque petit latebras foetae catulosque Leaenae, Ipse fuit Libycae praeda cruenta leae. Mater


page 66, image: s066

Hyan, et Hyan maestae flevere sorores, Ceruicemque polo suppositurus Atlas.

Paphages rex Ambraciae, dum occurrisset Leaenae catulis suis stipatae, ab eadem interfectus est. Ouidius in Ibin: Foeta tibi occurrat patrio popularis in aruo, Sitque Paphageae causa Leaena necis.

Satyrus et Perpetua martyres, quum nullis tormentis, nullisque comminationibus ab orthodoxae fidei cultu diverti possent, leonibus decuoti sunt, et ab eis devorati: Valeriani et Galieni temporibus sub praeside Tarnutio. Volaterranus.

Ignatius Episcopus Antiochenus, quum neglectis tormentis constans in fide persisteret, iussu Traiani Imperatoris leonibus destinatus est, et ab eisdem praefocatus.

A CANIBVS OCCISI.

LInus filius Apollinis ex Psamata Crotopii Argivorum regis filia, a matre apud Nemeum fluvium expositus, ibidem a canibus laniatus est. Ouid. in Ibin: Quique verecundae speculantem membra Dianae, Quique Crotopiadem diripuere Linum. Statius lib. 1. Theb.

Neanthus propter chelyn Apollinis temere affectatam, deo vindice a canibus discerptus est. Politianus in Nutricia: Improbus hanc stulte chelyn affectare Neanthus Ausus, Apollinea pendentem sustulit aede: Quem tamen indocto ferientem pollice chordas, Vindice discerpsit rictu nocturna canum vis.

Euripides poeta noctus rediens a coena Archelai regis Macedoniae, canibus a Promero quodam aemulo immissis, extinctus est. Politianus in Nutricia: Quemque tegit rabidis lacerum pia Pella molossis. Ouidius in Ibin.

Thrasus puer Delius, Dianae charissimus, a canibus itidem interfectus est. Ouidius in Ibin: Praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos, Ante diem rapto non adeunda Thraso.

Scribit Plinius lib. 7. Consyngem reginam propter liberiorem cum marito Nicomede rege Bithyniae ac lasciviorem iocum, fuisse interfectam a regis cane.

Diogenes Philosophus decessit ex morsu canis eodem die, quo Alexander Macedo in Babylone mortuus est. Vorater.

Heracletus philosophus quum esset hydropicus, ad remedium sevo bubulo se unxit, atque soli siccandum praebuit. Sepultus itaque somno, a canibus laniatus est.


page 67, image: s067

Actaeon filius Autonoes, dum inter venandum Dianam in fonte nudam conspexisset, dea ulciscente in ceruum mutatus est, et a canibus suis laceratus. Ouidius in Ibin. Item lib. 3. Metam. Seneca in Thebaide.

Lucianus Sophista Samosatenus, qui Traiani temporibus floruit, a canibus laniatus est, non sine divinae ultionis suspicione Nam cum primum esset Christianus, a catholica fide postea deficiens, religionem insectari coepit. Volaterranus.

FERARVM MORSV EXSTINCTI.

REuocatus et Felicitas martyres, a leopardis comesti sunt, imperantibus apud Romanos Valerio et Galieno, subi Tarnutio praeside.

Milo Crotoniates, dum nimia roboris confidentia, arborem in geminas partes vellet diducere, manibus in medio conatu districtis ibidem retentus est, et a feris comestus. Pausanias apud Caelium ait a lupis fuisse devoratum. Ouidius in Ibin: Utque Milo robur diducere fissile tentes, Nec possis captas inde referre manus.

Saturninus episcopus Tholosanus, dum acerrime pro Christiana fide pugnaret. ferocis tauri cornibus alligatus, membris confractis et illiso cerebro Domino spiritum reddidit.

Legimus apud Sybarim, pastorem fuisse Crathim, qui quum in libidinem esset proclivior, capellam omnium formosissimam deperire coepit. Quumque Veneris incendio acrius titillaretur, eam frequenter inibat, ac uti amicam grate amplexabatur, non sine multa suaviatione. Quinetiam munuscula ei offerebat, pabulum videlicet laetius amoeniusque. Molles quoque substernebat accubitus, quibus velut Nympha decumberet, et mollius quiesceret. Quod contemplatus dux gregis hircus oestro zelotypiae agitatus, dormientem adortus est, eique sinciput illisit. Hoc ex historiis Graecis aduocant Volaterranus et Caelius.

Basilius Macedo Imperator, quum annis xx. imperasset, a ceruo in venatione percussus cornu, interiit.

Hatto archiepiscopus Maguntinus, a muribus in Rheno fluvio devoratus fertur, non sine maxima divinae vin dictae suspicione, quo d multitudinem pauperum (quibus se elcemosynam daturum simulabat) tempore famis in horreo fecisset concremari.

Euphemia virgo Philophronis senatoris filia sub proconsule


page 68, image: s068

Prisco ursis et leonibus obiecta, ab eisdem interfecta est.

Silvanus Tyri praesul, sub Diocletiano Imperatore, amore Christianae pietatis non gravatus est feris exponi.

Priscus, Malcus, Alexander martyres apud Caesaream Palaestinae passi sunt sub Valeriani persecutione, et pro Christi nomine a bestiis devorati.

Flocellus martyr temporibus Antonii Imperatoris passus est apud Augustudunum, et iussu Valeriani praesidis feris expositus, a quibus devoratus est.

Germanicus sub M. Antonio, et L. Aurelio Smyrnae passus est, ac post infinita prope tormenta, bestiis obiectus, a quibus fractim comminutus, vitam cum morte mutavit.

Pyrene puella Bebrycis filia, in Pyrenaeo monte ab Hercule compressa, atque a feris ibidem laniata est et sepulta. A' cuius nomine monti quoque impositum nomen.

Gatis regina Syriae (quae postea Atergatis vocata est) piscibus data et devorata dicitur. Autor Antipater Tarsensis apud Volaterranum.

FVLMINATI SEV FVLMINE PERCVSSI.

ENceladus gigas terrae filius, a Iove fulminatus est cum ceteris fratribus, quod Iovem ipsum caelo detrudere voluisset. Autor Aetnae: Gurgite Trinacrio morientem Iuppiter Aetna Obruit Enceladum: vasti quoque pondere montis Aestuat, et petulans expirat faucibus ignes. Virg. Fama est Enceladi sem'ustum fulmine corpus, Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam Impositam. Seneca in Hercule Oetaeo: Scindetque latus montis aperti, Nondum Enceladus fulmine victus.

De Typhoeo gigante, Ouid. lib. 3. Metam. Nec quo centimanum deiecerat igne Typhoea, Nunc armatur eo. Lucanus: Undat apex Campana fremens, cui saxa vaporat Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.

De ceteris gigantibus Verg. lib. 6. Aeneid. Hic genus antiquum terrae Titania pubes, Fulmine deiecti fundo voluuntur in imo. Seneca in Agamemnone: Quale canebas, quum Titanas, fulmine misso fregere dei.

Aiax Oileus ab expeditione Troiana rediens, a Pallade fulminatus est, quo d in eius templo Cassandram virginem stuprasset. Verg.lib. 1. Aeneid. Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,


page 69, image: s069

Disiecitque rates, evertitque aequora ventis. Illum expirantem transfixo pectore flammas Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. Sylius lib. 14. Valer. Flaccus lib. 1. Argon. Ouidius in Ibin. Politianus in Ambra quoque meminit.

Phaethon Solis et Clymenes filius, dum currum patris temere regendum suscepisset, equis insolitum aurigam non audientibus, fecit ut totus conflagraret mundus: ac propterea fulmine percussus, in Padum cecidit, qui ab eo Phaethontaeus dicitur. Lucretius lib. 5. Ignis enim superavit, et ambiens multa perussit, etc.

Claudianus in quartum Cons. Honorii: Saeviretque dies, terramque et stagna propinqui, Haurirent radii. Plinius lib. 7. Padus a Graecis dictus Eridanus, ac poena Phaethontis illustratus. Idemlib. 37. Phaethontis fulmine icti sorores mutatas in arbores populos poetae dixere: Ouidius in Ibin.

Remulus filius Tyberini regis fulmine percussus est. Ouidius lib. 14. Remulus maturior annis, Fulmineo periit imitator fulminis ictu.

Semele Bacchi mater Ioviali fulmine tacta est, quo d Iovem ipsum orasset ut secum tantus, quantus cum Iunone iaceret. Propert. lib. 3.

Capaneus maritus Euadnes in bello Thebano fulmine pereussus dicitur. Quo d ideo fingunt poetae: quoniam quum scalis admotis muros vellet conscendere, iactu lapidum ab inimicis oppressus est. Ouidius lib. 4. Tristium: Quum cecidit Capaneus subito temerarius ictu. Idem lib. 3. de Ponto: Notior est factus Capaneus fulminis ictu. Idem ad Liviam. Et Propertius lib. 2.

Marullus in Epigram. mortem Autolemi fulmine percussi sic describit: Dixerat Autolemo flammas consultus aruspex Die cavendas postero. Credidit, et rerum dubius de mane, sub amnis Delituit Hetrusci vadis. Sed neque sic factum effugit. Nam dum innatat Arno Ictus crematur fulmine.

Salmoneus rex Elidis quum Iovis fulmen in aere mentiretur, ut propterea cerederetur deus, ab ipso Iove fulminatus est. Verg. lib. 6. Aen. Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, Dum flammas Iovis, et sonitus imitatur Olympi. Quatuor hic invectus equis, et lampada quassans, Per Graium populos mediaeque per Elidis urbem Ibat ovans, etc.

Anastasius Imperator quum iam VII. et XX. Imperii annum ageret, ictu fulminis percussus interiit.

Menius Lycanois filius, quum patre in lupum verso, et domo


page 70, image: s070

conflagrante Iovem detestaretur, ab eodem fulmine percusus est. Ouid. in Ibin.

Plinius lib. 2. ait Martiam gravidam partu fulmine exanimato superuixisse citra ullum corporis incommodum. Idem scribit, M. Herennium decurionem, sereno die fulmine ictum fuisse.

L. Piso apud eundem Plinium autor est, Tul. Hostilium fulmine itidem suffocatum, quod quaedam parum rite fecisset, et sacrificio Iovem ipsum caelo devocare voluisset. Autor etiam Plutarchus in Numa Pompilio.

Aesculapius Apollinis ex Coronide filius, Ioviali fulmine percussus est, quod Hippolytum mortuum ad vitam revocasset, ut ait Plinius lib. 29. cap. 1. Unde et Verg. lib. 7. Aen. Tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris Mortalem infernis ad limina surgere vitae, Ipse repertorem medicinae talis, et artis Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ab umbras.

Zoroastres rex Bactrianorum, Oromasi filius, et artis magicae repertor, igne quoque caelesti absumptus creditur. Volat.

Adimanthus rex Philesiorum, quum Iovem suis indignum sacrificiis iudicaret, ab eodem fulmine percussus est. Ouidius in Ibin: Quaeque in Adimanthum Fhilesia regna tenentem, A'Iove venerunt, te quoque tela petant.

Asopus Oceani filius, dum propter Aeginam filiam a Iove stupratam bellum suis undis in astra vellet gerere, ab ipso Iove fulminatus dicitur. Statius: Donec vi tonitru summotus et igne trisulco, etc.

Aurelius Charus quum biennio imperasset, in castris supra fluvium Tygridem exanimatus fulmine, occubuit. Autor Fl. Vopiscus.

Chore filius Isahar, cognatus Mosis ex Levitarum tribu naturs, quum de sacerdotio cum Arone contenderet, igne caelesti periit.

Prester silius Hippomenis, quum deos detestaretur, itidem fulminatus est. Sabellicus.

Atrax quoque quum Dosithoem violatam a Iove prodidisset, deo ulciscente ictus est fulmine. De utroque meminit Ouidius in Ibin: Aut Iovis infesto telo feriare trisulco, Ut satus Hippomenc, Dosithoesque pater.

Porphyrio filius Sisy phi paternam in deos imitatus impietatem, itidem caelesti suffocatus est igne. Ouidius in Ibin.


page 71, image: s071

Ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem,
Quo genita est, liquidis quae caret Arctos aquis.

CRVCE ET SVSPENDIO MORTVI.

OMnium qui cruce perierunt, nemo maiore ludibrio affectus est, nemo pluribus tormentis afflictus, nemo frequentioribus plagis mutilatus, quam intemeratae virginis innocens filius. Nulla in eo peccati scintilla reperta est, nihil deliquit unquam, mundus ex munda matre natus est. Munde vixit, iustitiam et equitatem verbo semper et opere docuit. Neque tamen puduit verpos illos et recutitos canes, livore et invidia tabescentes causam machinari, qua eum morti traderent. Quam licet nullam reperissent, agnum tamen primum flagellis ubique membrorum mutilaverunt, frontem corona spinea perforaverunt, faciem immundis deformaverunt sputis, colaphis immanibus totum caput contuderunt, latronis more vinxerunt, vinctum ad maiorem ignominiam traxerunt compitatim, et ad extremum inter latrones veluti latronem suspenderunt. Quod quum ad mortem non putarent sufficere, manus et pedes clavis, latus lancea confoderunt.

Illum ego de Libyca natum iurabo leaena,
Arcadiasque inter delituisse lupas,
Cui tua crux lacrimas non moverit o bone Christe,
Ille erit et ferro durior et chalybe.

Dismas Aegyptius natione, unus fuit eorum latronum, qui cum Christo patibulati sunt. Huic autem dominus in cruce pepercit, et statim post mortem sua clementia ad caelum euocavit.

Achaeus rex Lydiae, quum nova tributa a populo vellet extorquere, in factione populari suspensus est, pedibus sursum versum erectis, et capite in aquas Pactoli demisso. Ouidius in Ibin>: More vel intereas capti suspensus Achaei, Qui miser aurifera teste pependit aqua.

Hadingus rex Danorum regressus e Bello Suetico, ubi aerarium pecunia spoliisque bellicis furto violatum comperit, custodem eius Glumerum suspendio affecit. Autor Saxo Grammaticus.

Dario in Graecos bellante, Histiaeus Milesius, ab Harpago Darii tribuno captus, et cruci afsixus est. Autor Herodotus.

Artazctes vir Persa Sesti praefectus, ab Atheniensibus Xantippo


page 72, image: s072

Antiphronis filio duce captus, stipiti suffixus est. Autor idem Herodotus.

Amata Laviniae mater aegreferens filiam Aeneae copulatam, quam contra votum patris Turno nuptam dari volebat, seipsam suspendit, et vitam laqueo finivit. Amabat enim Turnum, adeo ut cum existimaret eum mortuum, ad mortem ipsa cucurrerit. Verg. lib. 12. Infelix, etc.

Arachne Lydia puella, lanificii peritissima, aegreferens opus suum a Pallade (qua cum certamen susceperat) confractum, laqueo iugulum praefo cavit. Ouid. lib. 6. Meta.

Non tulit infelix, laqueoque animosa ligavit,
Guttura: pendentem Pallas miserata leuavit:
Atque ita, vin ce quidem, pende tamen improba, dixit.

Marsya tibicen ab Apolline victus, pependit laqueo. Quod innuit Plinius lib. 16. cap. 45. Ibi, inquit, Platanus ostenditur, ex qua pep endit Marsya victus ab Apolline.

Arnulphus septimus Gallorum imperator, Bergamo capta, Ambrosium eius loci principem suspendio enecavit. Sabell.

Capronia virgo Vestalis stupri comperta, suspendio affecta est. Oportebat enim eas in virginitate persistere, quae ministerio Vestae allegabantur.

Helena post mortem Menelai a Megapentho et Nicostrato filiis Orestis fugata, in Rhodum ad Polyzo uxorem Teopoleni pervenit. Cui quum suspecta esset ob viri zelotpiam, eiusdem mandato arbori suspensa est. Autor Pausanias apud Volaterranum.

Alexander Macedo mortuo Ephestione (quem unice diligebat) medicum eius Glaucum cruci suffixit. Autor Plutarchus in Alexandro.

Beatus Andraeas et Petrus pro Christi nomine arboribus suffixi sunt. Hic sub Nerone, ille sub Aegea proconsule: Hie capite deorsum versum demisso, ille sursum versum erecto. Deutroque Ioannes Fran. Mirandula sicscribit in hymnis: Extenditque alacer, figendaque brachia laetus Porrigit Andreas, versaque sub arbore pendet: Et caput in terram simili sub stipite, Petrus Praebuit, atque lubens protendit in aera plantas.

Dorotheus et Gorgonius martyres pro Christiana pietate vitam suspendio finiverunt sub Diocletiano imperatore: mortuorumque corpora famelicis canibus obiecta sunt, quae illaesa remanserunt.


page 73, image: s073

Symeon filius Cleophae, post Iacobum fratrem domini Ierosolymarum episcopus, sub Traiano imperatore, crucis patibulo spiritum emisit.

Zoe Nicostrati martyris uxor in furcam erecta, ibidem cum morte vitam mutavit: partim crucis tormento, partim fumo (quem carnifices ad arboris radicem posuerant) suffocata.

Petrus Aulanus tempore Diocletiani et Maximini imperatorum, supplicio crucis vitam finivit, sub Severo praeside.

Bomilchar Amilcharis filius Poenorum dux, veniens in suspicionem Carthaginiensium, cum Agathocle conspirasse, in medio foro patibulatus est. Ferunt autem eum cruci iam affixum magnis clamoribus, multisque conviciis, sub ditorum ingratitudinem obiurgasse et inter clamores spiritum emisisse. Iustinus lib. 22.

Hanno Carthaginensis (qui Philippi regis Macedonum floruit aetate) quum ob potentiam, tyrannum vellet induere, captus a civibus virgis primum caesus est, deinde effosis oculis, fractisque cruribus et manibus, cruci affixus. Autor Trogus.

Val. Bestius a L. Imbrico affixus est cruci, quod Ruscium ipsius Imbrici filium, suae fidei commissum interfecisset. ut eius auro potiretur. Aristot. apud Plutarch.

Polycrates tyrannus Samiorum, et pater Silosontis, quum tota vita felicissimus fuisset, ad extremum ab Oroete Persa conprehensus, et in furcam erectus, docuit cum Solone nihil omni ex parte beatum. Autor Herodotus in Thalia, et Strabo lib. 14. Mantuanus de Fortuna Gonzagae, Invenies unum toto qui vixerit aevo, etc.

Sataspes Persa Teaspis filius a Xerxe rege cruci affixus est, quod Zopyri filii Megabysi filiam virginem vitiasset, quodque etiam totam Africam non peragrasset, quod se fecisle ad diluendum stuprum dixerat. Autor Herodotus.

Idem Xerxes Leonidem Spartanorum regem ac principem bellica virtute clarum iussit abscisso capite in crucem tolli. Autor Herodotus.

Simon puer Tridentinus sedente Sixto quarto Pontifice, die Veneris (quo Christus pro nobis in cruce immolatus est) a Iudaeis clam comprehensus, omnibusque, tormentis prius affectus, demum cruci affixus est.

Daphitas Grammaticus quum reges conviciis aspergeret, et probris notaret, comprehensus in Thorace monte itidem erectus. est in crucem. Unde est adagium, Cavere Thoracem. Strabo lib. 14


page 74, image: s074

Narses rex Italiae Sindualdum Brentorum regem prius victum, donatumque venia, quum iterum rebellasset, captum in trabe suspendit. Autor Paulus Diaconus lib. 2. de gestis Longobardorum.

Alexander et Epipodius martyres passi sunt apud Lugdunum sub Antonio Vero, et pro Christi nomine patibulo crucis affixi.

Claudius quoque, Asterius, et Menon, dum Christianam profiterentur religionem, et gentilem insectarentur haeresim, post multa suppliciorum genera, tandem in crucem erecti sunt, eaque morte spiritum domino reddiderunt.

S. Agricola Vitalis magister, itidem pro fide orthodoxa suffixus est patibulo, temporibus Diocletiani et Maximiani imperatorum. Sabellicus.

Iulia virgo Carthaginensis, dum idola et simulacra deorum contemneret: Christianamque profiteretur religionem, eodem mortis genere animam efflavit.

Nemesius martyr sententia Aemiliani iudicis apud Aegyptum inter latrones patibulatus est.

Nestor episccpus eandem subiit mortem sub Decio Imperatore, et Pollione praeside.

Ludovicus Hutinus Philippi Pulchri filius rex Gallorum, Enguerranum quendam inter Gallos autoritate et opibus pollentem crucifigi fecit. Volat.

Plerique alii vitam suspendio et furca clauserunt, ut Lycambes, Biblis, Phyllis, Monyma Mithridatis uxor, Calluce, Anaxarete, Auctolia, Bubalus, Silanus T. Manlii filius, Iudas, Erigone. De quibus quoniam iam sumus locuti, nihil hic repetemus.

SITI ET FAME MORTVI.

ERisichthon, ut iam diximus, propter neglecta Veneris sacra ad tantam famem adactus est, ut propria membra corroserit. Ouidius lib. 8. Metam.

Sic epulas omnes Erisichthonis ora profani
Accipiunt, poscuntque simul cibus omnis in illo
Causa cibi est, semperque locus fit inanis cedendo.

Pausanias ab Agesilao patre inedia consumpt us est, quod pecuniam a Xerxe accepisset, ut Spartam proderet. Autor Chrysermus apud Plutarchum.

Sisigambis Darii Persarum regis mater inedia extincta est,


page 75, image: s075

quum cibo aliquandiu abstinuisset. Curtius lib. 4. de gestis Alexandri ait eam itineris continui labore, animique aegritudine fatigatam, inter manus filiarum cecidisse. Demum lib. 9. die quinto extinctam, quo mori statuerat, cibo et luce dedita opera sibi subtratis.

Euristhenes a matre inedia interfectus est, quod male in bello pugnasset. Ouidius in Ibin:

Obstrictusque famem patiaris limine tecti:
Ut legem poenae cui dedit ipsa parens.

Ugolinus Pisanorum comes, quum a suis expulsus patriam bello oppressisset, tandem captus per proditionem, una cum liberis fame absumptus est.

Neocles Sicyoniorum tyrannus, a suis ob crudelitatem fame et fiigore extinctus est. Ouidius in Ibin:

Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto,
Sit frigus mortis causa, famesque tuae.

Aristo Poeta ab Atheniensibus fame extinctus est, quod suis carminibus eorum laudes fuisset insectatus. Ouidius in Ibin: Ut've parum stabili qui carmine laesit Athenas Invisus pereas deficiente cibo. Solent luculenti scriptores his multum gloriae comparare, quos suis dignantur monumentis. Contra vero inepti, qui suis modulis se non metiuntur, et multa supra vires audent, tantum probri et ignominiae afferunt, quantum illi honoris et famae. Propterea non verto crimini Alexandro, quo d insulsum versificatorem Choerium (quem praeconem suorum dedignabatur facinorum) inedia suffocaverit, dicente eodem Ouidio:

Inclususque necem cavea patiaris, ut ille
Non profecturae conditor historiae.

Richardus Secundus Eduardi filius, puer admodum ab Anglis fame extinctus est, quod inutilis regno videretur. O durae ceruicis populum, cui semper fuit moris secundum aut tertium quemque regum crudeliter enecare.

Cleanthes Philosophus Zenonis discipulus, dum cibum sibi subtraheret, ut cuidam morbo (quo laborabat) mederetur, nimia inedia se peremit. Laertius.

Pomponius Atticus Ciceronis amicus, morbo quodam in senectute correptus, seipsum abstinentia cibi itidem suffocavit. Cor. Nepos.

Gabinus presbyter civis Romanus iussu Diocletiani Imperatoris in carcerem coniectus est, ibique fame extinctus, quod


page 76, image: s076

Christianam profiteretur religionem.

Orator, Fortunatus, Felix, et Silinus martyres, apud Alexandriam pro Christi nomine fame et inedia interfecti sunt.

Murita martyr ab Elpideforo quodam Arriano in exilium missus, ibidem fame et frigore extinctus, vitam cum morte mutavit.

Volaterranus ait Thaleta philosophum (dum Gymnicum certamen prospiceret) aestu et siti absumptum fuisse.

Benedictus Sextus pontifex a Cincio cive Romano in careerem detrusus, ibidem fame enectus est, vel (ut alii volunt) strangulatus.

Bonifacius Octavus, dum inimicitias cum Philippo Gallorum rege exerceret, rex Sciarram Columniensem in eum misit, qui captum Pontificem in carcere fame extinxit.

COMBVSTI.

PErillus rogatus a Phalaride Tyranno Agrigentino, ut novum tormenti genus ad plectendos reos comminisceretur: taurum aeneum excogitavit, quo inclusi flammis suppositis perirent, et boum mugitus imitarentur. Quam poenam primus expertus est. Ouidius in Ibin: Aere Perillaeo veros imitere iuvencos, Ad formam tauri conveniente sono. Idem lib. 5. Tristium: Ipse Perillaeo Phalaris permisit in aere Edere mugitus, et bovis ore queri. Plinius cap. 8. lib. 34.

Macedon mulier (a cuius nomine Macedonia dicta est) igne caelesti una cum marito absumpta est. Ouidius in Ibin:

Ut Macedon icta est raptdis cum coniuge flammis,
Sic precor aetherei vindicis igne cadas.

Scribit Plinius lib. 7. Natu. histo. Auiolam consularem in rogo revixisse. Sed quoniam subveniri non poterat, praevalente flamma vivum fuisse crematum.

Fama est Caesium Bassum poetam lyricum in suis praediis ardente Vesevo, lateque vagantibus flammis cum villa sua conflagrasse.

Eustathius Traiani aulicus, dum ceruum in venatione sectaretur, viso inter eius cornua crucis simulacro auditaque hac voce: Cur me persequeris, statim conversus est una cum Theophita uxore. Quod ubi postea rescivit Traianus, ambos in tauro aeneo comburi iussit. Volaterranus.

Plinius secundus quum nihil in maiore negotio haberet, quam rerum naturalium causas scrutari, periit in Vesevi montis


page 77, image: s077

incendio, dum rationem vellet inquirere.

Polycarpus Ioannis Apostoli discipulus et Smyrnae presul, pro Christiana pietate palam et spectante populo in amphitheatro combustus est. Volater.

Valens Imperator frater Valentiniani, praelio superatus a Gothis, in tugurio (quo spe salutis confugerat) ab eisdem crematus est. Sex. Aur.

Alexander Milesius, Polyhistor cognominatus, libertus Cor. Lentuli grammaticus apud Laurentes ex incendio crematus est Syllae temporibus. Autor Suidas apud Volaterranum.

Alcibiades Clyciae filius dum in Phrygia ab Atheniensibus exularet, percussorum (qui immissi fuerant) decreto vivus in cubiculo crematus est. Ouid. in Ibin:

Clyciadaeque modo circundatus ignibus atris,
Membra feras Stygiae semicremata neci.

Iust.lib. 5.

Innocentius tertius iussit Almericum haereticum (qui dicebat Ideas in mente divina creari, et creari) apud Lutetiam comburi. Volat.

Clotarius rex Gallorum, cum Conabro Britonum duce bellum gessit, victumque interfecit, et Crominum eius filium nothum, una cum uxore ac liberis cremavit.

Medea aegreferens se ab Iasone relictam, sibique: Creusam seu Glaucam Creontis filiam superinductam fuisse, novae nuptae dona quae dam misit nuptialia, quae eidem et toti domui incendium attulerunt. Propertius libro 2. Aspice quid donis Eriphyla invenit amaris, Arserit et quantis nupta Creusa malis. Nigidius tamen apud Maserium ait, Corinthi fontem esse Glaucem nomine, in quem se illa praecipitavit, quum aduersus Medeae veneficia ignesque id sibi speraret profuturum.

Saxo lib. 7. historiarum Danicarum ait Frothonem regem incendio consumptum fuisse, et in antro, quo confugerat, flamma et fumo fuisse suffo catum.

Phalaris tyrannus Agrigentinus, dum cives suos multis torqueret suppliciis, a populo una cum liberis et coniuge crematus est, et in eo dem tauro, quo reos puniebat, lege talionis suffocatus. Ouid. in Ibin:

Utque ferox Phalaris lingua prius ense resecta, etc.

Nicias fuit inter venatores quispiam venandi ardore concita tior, dum feras immissis canibus ardentius insectaretur, in carbonariam praeceps decidit fornacem. Autor Caelius cap. 59. lib. 12.


page 78, image: s078

Plutarchus scribit Pythagoram philosophum vivum fuisse a Cyloniis exustum. Laertius ait hoc factum fuisse in Nicoclis Crotoniatae domo, a quodam, quem in disciplinam admittere noluisset.

Nigrinum quendam Ammianus Marcellinus fuisse scribit, qui propter excitatum bellum vivus sit exustus.

Laurentius et Tyburtius martyres pro Christi nomine incendium volentes pertulerunt. Io. Fr. Mirandula lib. 2. Hymn. Iucunda incendia Laurens Suscipit, Empyrea multum irroratus ab unda, Atque per ardentes prunas illaesus abibat, Maiores in corde ferens Tyburtius ignes.

Emerita Lucii Anglorum regis soror, pro Christiana itidem pietate flammis extincta, spiritum domino reddidit.

Fuerunt et alii permulti, qui incendio finiverunt vitam, ut Empedocles, Dido, Euadne, Hercules, Sardanapalus, Catulus, Luctatius, Asdrubal, Portia, Daedalion, Brotheus. Quorum mortem reperies in eorum Historia, quise occiderunt.

Martyrum quoque plurimi hoc mortis genere vitam reliquerunt, etc.

PRAECIPITATI.

TRoia diruta, Troianisque profligatis, ne quid superesset reliquiarum, quod in posterum urbis et populi ruinam ulcisceretur, Ulysses Astyanactem Hectoris filium in praeceps dedit mira quidem immanitate. Ouid. lib. 13. Meta. et in Ibin. Et Seneca in Troade.

M. Manlius (qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat) convictus de regno occupando consilium inisse, damnatus, e saxo Tarpeio praeceps datus est. Autor apud Gellium, M. Varro. Cor. Nepos scriptum reliquit cum verberando fuisse necatum.

Thessalus (a quo Thessalia nomen sumpsit) Haemonis filius, ab Euryalo quodam advena ex Ossa monte praecipitatus est. Ouidius in Ibin: Utque dedit saltus esummo Thessalus Ossa, etc.

Sabinis Romam obsidentibus, quum Tarpeia virgo Capirolium prodidisset, armillarum et anulorum (quos illi gerebant) pactione, ubi in arcem introducti sunt, obsequii immemores puellam praecipitaverunt. Plutarchus et Livius testes.

Lycas ab Hercule praecipitatus est, quod ei tunicam cruore Neisi tinctam, et veneno imbutam attulisset. Sabellicus. Ouidius in Ibin.


page 79, image: s079

Lycurgus Thracum rex (teste Lactantio) a suis in mare praecipitatus est, quod primus mero aquam miscuisset.

Aesopus fabulator Phrygius quum venisset Delphos, ibidem furti ab aemulis falso accusatus (phialam enim argenteam inter eius sarcinulas clam posuerant) de rupe insons praecipitatus est. Plut. de sera numinis vindicta.

Nauplius Palamedis pater quum intellexisset Diomedem et Ulyssem naufragio liberatos (quibus tamen hoc malum per insidias machinabatur) seipsum praecipitavit. Seneca. Igne fallaci moriturus Argis Nauplios praeceps cadit in profundum.

SCALARVM RVINA MORTVI.

ELpenor socius Ulyssis ebrius apud Circen factus, scalarum casu periit. Martialis libro 11. Pene imitatus obit saevis Elpenora fatis, praeceps per longos dum ruit usque gradus. Quidius lib. 3. de Tristibus, et in Ibin.

Martialis ait Philostratum, quum in Balneis Sinuessanis esset, nimio haustu vini in ebrietatem lapsum scalarum casu, non tunc primum sed paulo post extinctum.

Plinius lib. 7. ait Asclepiadem medicum Prusiensem suprema in senecta scalarum lapsu fuisse exanimatum. Sic qui aegrotis mederi consueverat, qui e funere retulerat mortuum, fati insidias vitare non potuit.

TERRA ABSORPTI.

AMphiaraus vates dum apud Thebas praeliaretur, terrae hiatu cum curru (cui insidebat) absorptus est. Propertius lib. 2. Non Amphiareae prosunt tibi fata quadrigae. Idem lib. 3. Tu quoque ut auratos gereres Eriphyla lacertos, Delapsis nusquam est Amphiaraus equis. Ouidius lib. 3. de Ponto quoque meminit, Plutarchus in Paral.

Quum ingens vorago Romae paulatim excresceret et terram absumeret, responsum est ab oraculo, hiatum non posse desinere, nisi quis intro se demitteret. Quo audito Curtius equo insidens illuc desiliit. Livius lib. 7. Propertius lib. 3. Ouid. in Ibin.

Idem fecit Anchurus Midae regis filius, ut iam diximus in eorum historia, qui se occiderunt.

Paulo Aemilio in Pyrrhum Epirotarum regem rebellante,


page 80, image: s080

quum ab oraculo responsum fuisset Romanos fore victores, si quis eorum in voraginem se demitteret, Val. Torquatus sponte se obtulit. Autor Critolaus apud Plutarchum.

Chore, Dathan, et Abyron quum insurrexissent in Moysen et Aaronem, ex citassentque populum ad auferendum huic sacerdotium, illi principatum, protinus (ut scribitur Numeri cap. 16.) dirupta est terra sub pedibus corum, et aperiens os suum deuoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum, descenderuntque vivi in infernum, operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

VENENO EXSTINCTI.

COnvenit Caesarem Claudium Imperatorem veneno ab Agrippina uxore occisum ubi autem, et per quem dato, discrepat. Alii ab Haloto spadone praeministratum, alii domestico per ipsam Agrippinam convivio, quae boletum medicatum eidem talium ciborum avido obtulerat. Quod confirmare videtur Martialis lib. `. Epigr. dicens: Boletum qualem Claudius edit, edas. Et Ausonius: Claudius ambiguo conclusit fata veneno. Item Plinius de Boletis loquens. Item Cor. Tacitus lib. 12.

Lotharius rex Gallorum, Ludovici quarti filius decessit ex veneno, ab uxore adultera (ut fertur) praeministrato. Eius quoque filius Ludovicus V. Blanchae coniugis opera eodem fato periit. Voiaterra.

Mahomethes ex Arabia ortus vastata Syria, expugnataque Damasco eius regionis capite, quum Scaenitas et Arabas suae adiecisset ditioni, anno vitae X L. veneno a domesticis dato, periit. Bapt. Egnatius.

Constantinus Imperator Heraclii filius, quum annum unicum rebus prefuisset, Martinae novercae dolo et insidiis venenum hausit, quo suffocatus est.

Ioannes Zimisces Imperator, post Nicephorum Phocam Constantinopolim profectus, ibidem post annum Imperii sextum, et sex menses potionatus decessit.

Carolus Caluus imperator et Gallorum rex veneno a Sedechia medico Iudaici sanguinis dato interiit, quum Mantuae in naletudinem incidisset.

Henricus ex Lucelburgo Imperator post Albertum a Clemente Pontifice designatus, dum superata Hetruria, Florentinis salutem iam desperantibus immineret, veneno in Eucharistia et


page 81, image: s081

pretioso Christi sanguine dato periit, anno Imperii quinto. Illud autem venenum datum est opera Roberti Siciliae regis. Egnatius.

Ilius Pollio tribunus, et venefica, nomine Locusta, Britannico iussu Neronis fratris venenum dederunt bibendum. Quod ita cunctos eius artus peruasit, ut pariter et spiritus eius raperetur. Autor Cor. Tacitus lib. 13.

Ferunt Diocletianum e Dalmatia oriundum, post annum XX. Imperii sui veneno extinctum. Cuius autem opera, non constat. Volater.

Ludovicus Balbus dum biennio cum Carolo Crasso fratre luo imperasset, veneno sublatus est, relictis Carolo Simplice, et Carolo Magno liberis.

Socrates ab Atheniensibus iniusta de causa morti devotus, tritum in claice venenum hausit. Cuius vis dum in praecordiae et venas serperet, iacuit resupinus. Cicero lib. 11. Quaest. Tuscul. Ouid. in Ibin.

Marullus in Epigrammatis scribit Bilitoum astrologum aspersis veneno boletis instar Claudii periisse, ubi ait:

Dum cavet astrologus perituris sidera nautis.
Dum sibi boletis non cavet, ipse perit.

Lucullum Imperatorem clarissimum amatorio poculo periisse testis est Plinius lib. 23. cap. 3.

Annibal Amilcharis filius post multas clades Romanis illatas tandem victus, quum de Prusiae regis Bithyniae (ad quem confugerat) fide dubitaret, venenum hausit, quod in anulo gerebat.

Aratus dux Sicyonius, quum multos tyrannos sua virtute sustulislet, Philippo inniori Macedoniae regi coepit esse formidolosus. Propterea veneno lento ac sensim dato ab eo potionatus est. Plutarchus.

Theramenes Atheniensis philosophus, iussu triginta tyrannorum instar Socratis in carcerem detrusus ibidem venenum hausit. Quo hausto, propino (inquit) Critiae, quoniam is erat, cuius insidiis moriebatur. Valerius de Fortit.

Alexander Macedo ab Iola praegustatore Antipatri ad regnum aipirantis filio veneno potus est. Vis autem veneni, quod in Macedonia gignitur, tanta est, ut ferrum quoque exurat. Curtius testis est, venenum illud per Cassandram allatum fuisse, traditumque fratri Iolae. Convenit inter scriptores Aristotelis infamiae et maxima nota excogitatum. Ouid. in Ibin: Nec tibi fida magis


page 82, image: s082

misceri pocula possint. Quam qui cornigero de Iove natus erat.

Ladislaus rex Apulie dum Florentinos bello aggredi, suaeque ditioni submittere constituisset, eorum opera et insidiis veneno suffocatus est.

L. Vectius a Caesare subornatus, et praemiis inductus, ut se de inferenda Pompeio nece, a bibulo, Curione, Catone, Lucullo, et Cicerone (quos oderat) solicitatum profiteretur: quum unum atque alterum, non sine fraudis suspicione, nominasset, desperato consilii eventu, ab ipso Caesare interceptus veneno creditur. Autor Suetonius, et appianus lib. 2. bell. Civilium.

Rosimunda Cunimundi Gepidarum regis filia, interfecto primo marito Alboino rege Longobardorum, secundum quoque Helmigem nomine, Ravennae principem, veneno praesentaneo perdere conata est. Cuius partem quum hausisset, ubi sensit contagium per venas serpere, evaginato gladio, eam coegit reliquam poculi partem bibere. quo facto ambo suffocati sunt. Paulus diaconus.

Antharis Longobardorum rex Theolindae maritus, quum sex regnasset annos, insidiis domesticorum apud titium extinctus est venenato poculo, Nonis septembris. Autor Paulus Diaconus lib. 4. de Gestis Longobardorum.

Cossinus eques Romanus amicitia Neronis notus quum Lichene laboraret, vocatus Aegypto medicus, ut eius morbo mederetur, quum Cantharidum potum praeparasset interemit. Plinius lib. 29. cap. 4.

Scribit Eratosthenes apud Caelium, [Note: Alias Democritum.] Demosthenem praesidio ultimorum casuum consuesse venenum gestare inclusum, quod etiam intrepide hauserit, ne quid indignum sua virtute a Macedonibus pateretur. Nam quum in Antipatri (qui Alexandro successit) odium venisset, sanxerat Demades, ut capite plecteretur. Plut. et Plin. lib. 33.

Philopoemen seu Philopoemenes magnus Graeciae Imperator, quum apud Messenios in domicilium subterraneum, neque auras neque lucem exterius excipiens, fuisset impactus, hausto ibidem veneno periit. Venenum autem porrexit Dinocrates Messe niorum dux, parta deillo victoria. Plutarch. in eius vita.

Seneca a Nerone praeceptore coactus, ut quod vellet genus mortis eligeret, venas inedico praebuit: veneno demum in balneo hausto, periit. Suetonius.


page 83, image: s083

Victor tertius Pont. Maxi. quum unicum annum sedisset, mortuus est non sine maxima suspicione dati ab Henrico veneni in calice, dum acrificaret. Volater.

L. Tubulus sacrilegus ab exilio (quo propter multa flagitia missus fuerat) revocatus, ne in carcere necaretur, venenum hausit. Autor Asconius Pedianus.

Guillermus dux Veronensium nocte quadam cum Florentinis Veronam ingressus, a Carrariensibus captus, et veneno sublatus est. Volater.

Anaxagoras philosophus, quum annis LXXII. vixisset, ab Atheniensibus in carcerem coniectus, quod Solem (quem illi reverebantur) ignitum lapidem vocasset, ibidem epoto veneno interiit. Hermippus apud Diogenem. Plutarch. in vita Periclis aliter sentit.

Aristobolus rex Iudaeae captus a Gabinio, et Romam ductus, in carcere porrectum hausit venenum.

Conradus Imperator Friderici filius periit veneno, quod medici a Manfredo (qui Imperio successit) pecunia corrupti dederunt.

Constans fama est, atque etiam Volaterranus scribit, Carolum VIII. Gallorum regem veneno suffocatum. Quod a veritate non abhorret, quum in Sphaeristerio praeter spem, ac nihil sibi timens, exanimatus prope concidisse, ac paulo post expirasse dicatur.

Laodice regina Syriae, Antiochum, Deum cognomento, maritum suum veneno extinxit, ob superinductam sibi Ptolemaei sororem Berenicem.

Themistocles quum annum aetatis quintum et sexage simum absoluisset, spectantibus amicis epoto sanguine taurino vitam finivit. Autor Plutarchus in eius vita. Quod eum fecisse dicunt, ne in patriam (qua tamen pulsus fuerat) pugnare ab Artaxerxe cogeretur.

De Cleopatra, Lucretio, Baudicea Britannorum regina, et quibusdam aliis veneno itidem praefocatis, iam sumus locuti.

MORTE SVBITA MORTVI.

PLinius lib. 7. cap. 53. Nullis cuidentibus cansis obiere, dum calciantur matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dictatoris Caesaris pater: hic Pisis exanimatus, ille Romae.

Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie Calendas lanuarii. In cuius locum M. Orelius paucissimarum horarum consulatum petiit.


page 84, image: s084

Item Vulcatius Gurges Senator. Omnes adeo sani, atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent.

Q. Aemilius Lepidus, iam egrediens, incusso pollice limini cubiculi.

C. Aufidius, quum egressus in Senatum iret, offenso pede in Comitio.

Legatus quoque (qui Rhodiorum causam in Senatu magna cum admiratione oraverat) in limine Curiae protinus expiravit, progredi volens.

Cn. Bebius Pamphilus, praetura et ipse functus, quum a puero quaesisset horas.

A. Pimpeius in Capitolio, quum deos salutasset.

M. Iuvencius Thalna Consul, quum sacrificaret.

Seruilius Pansa, quum staret in foro ad tabernam hora diei secunda, in P. Pansam fratrem innixus.

Bebius Iudex, dum vadimonium differri iubet.

M. Terentius Corax, dum tabellas in foro scribit.

C. Iulius medicus, dum inungit, specillum per oculum trahens.

A. Manlius Torquatus consularis, quum in coena placentam appeteret.

L. Durius medicus Valla, dum mulsi potionem haurit.

Ap. Saufeius scriba, quum a balineo reversus, mulsum bibisset, ovumque forberet.

P. Quintius Scapula, quum apud Aquilium Gallum coenaret.

Decimus Saufeius scriba, quum domi suae pranderet.

M. Ofilius Hilarus histrio, sumpta post coenam calida potione. Hactenus ex Plinio.

Caninius quoque primo die sui consulatus interiit. Unde cxiit Ciceronis iocus: Vigilantem habuimus Caninium Consulem, qui somnum in suo consulatu non vidit. Macrobius, et Cic. lib. 7. epistol. famil.

Fuit et Cn. Carbonis mors multum insperata, qui dum ventrem exoneraret in latrina occisus est. Plutar. in vita Pompeii.

Sertorium inter epulas incautum ingulavit Perpenna. Idem Plutarch.

Mithridates quoque senior rex Ponti, morte repentina interceptus est.

Gandaricus rex Vandalorum, dum capta Hispali, Beticae urbe, remplum vellet prophanare, mortuus repente concidit. Volater.

Alaricus Imperator apud consentiam mortesubita defunctus


page 85, image: s085

est. Paulus Diaconus.

Alphonsus septimus rex Hispaniae in itinere sub arbore quadam repente excessit.

Ande buntus rex Anglorum, in coena nimio vini haustu cecidit extinctus.

Aegeas proconsul post affectum martyrio Andream, a malo spiritu correptus, momento expiravit.

Nicanorem Parmenionis filium subita correptum morte, scribit Curtius lib. 5. de gestis Alexand.

Periit et subita morte Andragoras, autore Martiale, qui lib. 6. sic inquit: Lotus, nobiscum est hilaris, coenavit et idem, Inventus mane est mortuus Andragoras.

Argia sacerdos a Cleobi et Bithone filiis ad Dianae templum in curru vecta, quum deam orasset, ut illis praemium daret pro pietate, et quod homini videretur optimum, mortuos in lecto mane reperit. Quod fuit argumento, matura morte nihil esse melius. Autor Cicer. lib. 1. Quaest. Tusc. et Plutarch. in solone.

Trophonius quoque, et Agamedes dum aedificato apud Delphos Apollini templo, deum mercedem laboris postulassent, quodque homini esset utilissimum, paulo post itidem mortui inventi sunt. Idem Cic.

Ioannes Guilmerius Corbinicus (Corbinum oppidum est in finibus Eduorum) vir potens opibus, augusta maiestate, et Catoniana prope gravitate, dum in templo ad sacrificium et orationem se reclinaret, incerta causa et inexplorato mortis argumento, repente expiravit, iam plenus annis.

Petrus Calceonus, unus eorum, qui Ioannam puellam gallicam Anglorum expultricem flammis deuoverunt, dum radendam tonsori barbam committeret, in ipsa tonstrina repente decessit. Valerandus Varanius: Sic et Calceonus (qui censuit esse cremandam) Pendula dum tonsor secat excrem enta capilli, Expirans cadit, et gelida tellure cadaver Decubat. ultrices sic pendent crimina poenas.

GAVDIO ET RISV MORTVI.

IMmodica periit laetitia Lacedaemonius Chilo, quum filium in complexibus teneret Olympiae coronatum.

Sophocles et Dionysius Siciliae tyrannus, uterque accepto Tragicae victoriae nuntio. Plinius cap. 37. lib. 7.


page 86, image: s086

Lucianus et Sotades apud Crinitum, contra Plinii sententiam, dicunt Sophoclem acino uvae periisse. Val. Max. tamen et Volaterran. fovent partes Plinii. Quorum vexillum sequitur Politianus in Nutricia scribens: Quenque senem meritae rapuerunt gau dia palmae. nisi fortasse de Philippide intelligi malis.

Mulier Romana, filio post cladem Cannarum incolumi viso post falsum nuntium.

Philippides Comoediographus, quum in certamine poentarum praeter spem vicisset, ac propterea laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. Gellius.

Philistion Nicaeus poeta Comicus (qui Socratis aetate floruit) nimio quoque risu mortuus est. Politianus in Nutricia: Implicitusque Sophron, risuque Philistio tandem Perditus.

Diagoras Rhodius, quum tres filios Athletas eodem die vincere, et victores coronari vidisset, populusque gratulabundus flores undique in eum iacerent, in stadio spectante populo in oculis et manibus filiorum animam efflavit praelaetitia. Autores Cicero lib. 1. Quaest. Tuscul. et Gell. lib. 3. noct. Attic. quibus in hac re idem est consensus, praeterquam quod Cicero duos tantum filios Diagorae coronatos, tres Gellius dicit.

Philaemon poeta videns asinum ficus mensae paratas comedentem, tanto diffluxit gaudio, ut eo expiraverit. Autor Valerius Maximus.

Aristoteles apud Gell. est Autor, Polycratam nobilem feminam e Naxo insula cognito repente insperato gaudio animam expirasse. Plut. de Claris mulier.

M. Iuventius Thalna consul, dum sacra diis exhiberet in Corsica (quam suis auspiciis subegerat) acceptis literis, decretas ei a senatu supplicationes nuntiantibus, dum intento illas animo legeret, ante focum prae gaudio collapsus, mortuus humi iacuit. Autor Valerius Maximus, de mort. non vulg.

IN VENEREO ACTV MORTVI.

COr. Gallus et Q. Heterius eques Romanus in Venere obiere. Autor Plin. lib. 7. Quorsum autem (inquit Valerius) attinet eorum cavillari fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae ratio abstulit?

Alcibiades Atheniensis cum Timandra meretrice a Lysandro


page 87, image: s087

interfectus est, in actu Venereo, ut credibile est: incertum tamen. Plutarch. et Valer.

Phaon quum esset hominum pulcherrimus, a Mitylenaeorum mulieribus ardenter appetebatur. Unde factum, ut in adulterio deprehensus iugularetur. Autor Caelius.

Tertullianus in Apologetico contra gentiles ait, Speusipepum philosophum de Platonis schola in adulterio periisse.

Cornel. Tacitus ait, Tigillinum praefectum vigilum et praetorii inter stupra concubinarum et oscula, sectis novacula faucibus inhonestam clausisse vitam.

Iovianus Pontanus in opusculo de Obedientia, ait, Beltrandum cognomine Ferrerium, Barcellone (urbs est Hispaniae) in Venere expirasse.

Rodoaldus Longobardorum rex, in libidine deprehensus, eum matrona interfectus est. Paulus Diac.

Ioannes XII. pontifex in adulterio comprehensus, itidem interfectus est. Cuius mors eo turpior est, quo sanctiorem eum esse oportet, qui dignitate ceteros antecellit. Platina.

CIBO ET POTV NIMIO MORTVI.

ARchesilaus Prytaneus immodico haustu vini periit, anno suae aetatis LXXV. Hermip. apud Diogenem.

Eusebius scribit, Domitium Aphrum, cibi superfluitate redundantem, in coena periisse.

Septimius Severus Imperator dum membrorum omnium, maxime pedum, dolorem pati nequiret, loco veneni, cibum plurime carnis incoctae avidius deuoravit: quem dum concoquere non posset, cruditatem passus, expiravit. Autor Sextus Aurelius.

Valentinianus Imperator Quadorum legationi respondens, voce impetus sanguinis amissa, sensu integer expiravit. Quod ex intemperantia cibi, ac saturitate, qua artus diffuderat, accidisse multi detulere. Idem autor Sextus Aurelius.

Ferunt et Iovinianum Imperatorem ciborum in stomacho incoctorum cruditate periisse. Testis Bapt. Egnatius.

Iam diximus Anglorum regem Andebuntum in coena quandoque tantum vini sumpsisse, ut eo suffo catus repente excesserit.

Gregorius Turonensis ait, Childericum Saxonem, quum aliquando ad ambas usque aures cibo se ingurgitasset, eo suffocatum fuisse, et repertum in lecto mortuum.


page 88, image: s088

Anacreon Teius poeta dum aliquando liberius Baccho indulgeret, acino uvae passae strangulatus est. Politianus in Nutricia: Tandem acino passae cadis interceptus ab uvae. Va. Max.

LAPIDIBVS OBRVTI AVT MVRORVM RVINA.

CEbrion Priami filius a Patroclo in bello Troiano saxo obrutus est. Autor Homerus.

Cycnus Neptuni filius, quum a patrc habuisset, nt ferro invulnerabilis eslet, ab Achille apud Troiam lapide extinctus est.

Atheniensibus in Eumolpum bellantibus, dum immineret fames Pyrander quaestor a populo saxis obrutus est, quod triticum parce suppeditaret. Autor Calisthenes apud Plutarch.

Romanis in Gallos bellum gerentibus, dum annonae caritas invalesceret, Cinna tritici largitionem surripiens, regnum affectasse creditus est, ac propterea saxis obrutus. Aristides apud Plutarchum testis.

Mardonius Persa (quem Xerxes apud Salaminem victus cum exercitu reliquit, ut belli reliquias confoveret) ab Arimnesto Spartiata saxo obrutus est. Quo fato praemonuerat eum periturum Amphiaraus. Autor Pluarchus in Aristide.

Neocles et Demopolis Themistoclis filii, quum Atheniensium memoriam retricuissent super legibus, quae aduersus exules fuerant sancitae, a paternis inimicis lapidibus obruti sunt. Caelius cap. 12. lib. 8.

Chrysantus Alexandrinus una cum Daria uxore sub Numeriano imperatore pro catholica pietate saxis obrutus est. Volaterranus.

Eusebius Sardus, praesul Vercellensis a Constantino principe factus, ab Arrianis lapidibus oppressus est.

Paulina virgo Romana. Artemii praefecti filia, saxis obruta est sub Diocletiano, cum Candida matre, idque pro Christi nomine. Volaterranus.

Polydamas Herculani roboris athleta, dum sub saxo ruinam minante cum aliquot convivis coenaret, omnesque sibi timentes diffugerent, solus virium confidentia remansit: fore sperans, ut cadentem molem manibus sustineret, qua tamen oppressus est. Autor Pausanias apud Volaterranum, et Valerium Max.

M. Posthumus Regiliensis, in Equos Italiae populos bellum movens, dum militibus urbis praedam spopondisset, ac


page 89, image: s089

postea urbe capta eosdem elusisset, certatim ab omnibus saxis obrutus est. Autor Livius.

Macrobius autor est Vatinium in ludis gladiatoriis fuisse lapidatum a populo.

Scribit Herod. Coem unum ex Alexandri ducibus a Mitylenaeis comprehensum, et lapidibus interemptum.

Lycidas senator Atheniensis a suis interfectus est, quod pecuniam a Mardonio Persa Athenarum inimico, accepisse crederetur. Autor Herodotus lib. 9.

S. Stephanus martyrum primus, pro Christi nomine lapidibus oppressus est. 10. Fr. Mirand. Et lapides Stephano dulces, torrentis amari Mancipiis scelerum.

Elphegus Cantuariensis archiepiscopus, pro Christiana pietate eandem subiit mortem.

Vitalis quocue Mediolanensis, Onesimus, Metranus, Mammes, Magnus et Cyriacus martyres codem oppressi sunt tormento.

Pyrrhus Epirota dum aduersus Antigonum Argos obsideret, tegula, vei (ut mavult Trogus) saxo a vetula iacto interfectus est. Ouidius in Ibin:

Aut ut Achillidem cognato nomine clarum,
Opprimat hostili tegula iacta manu.

Autor Plutarchus in eius vita.

Henricus, Alphonsi octavi regis Castellae filius, dum una cum pueris lusitaret, tegulae casu periit apud Palantiam urbem.

Ioannes XXI. pontifex, ruina camerae (quam aedificabat) oppressus est.

Clemente v. Pont. Lugduni solenne sacrificium celebrante, tantus agminatim confluxit populus, ut Ioannes Britanniae dux cum multis aliis muri ruina occubuerit.

Athenaeus philosophus, quum Romam venisset, ruina domus, quam habitabat, oppressus est. Strabo lib. 14.

Siluinus et Falconius famuli Quintiani Siciliae praefecti, eadem morte perierunt.

Alidice, Alebae Larissaei filia, una cum viro Lycoride ruina domus extincta est. Ouidius in Ibin,

Lapsuramque domum subeas ut sanguis Alebae,
Stella Lycoridae cui fuit aequa viro.

Tranquillus ait, Fidenis theatri ruina duo et viginti hominum milia periisse.


page 90, image: s090

IVGVLATI ET STRANGVLATI.

SErgius Galba quum Pisonem in conflatae invidiae remedium adoptasset, in medio foro ab Othone ingulatus est.

Gandulphus martyr, suasu uxoris adulterae (cum qua divortium fecerat) noctu ab adultero iugulatus est.

Commodus post tertium decimum imperii annum strangulatus est, Laeto autore, et Martia concubina. Sextus Aurelius ait Martiam prius tentasse, ut eum venenc perderet.

Lucilla Nemesii tribuni filia, Romae in via Appia sub persecutione Valeriani iugulata est.

Cethegus, Statilius, Gabinius, Ceparius, et Lentulus Catilinarii, in carcere iussu Senatus strangulati sunt. Sallustius.

Galsonda Athanagildi gothorum regis filia a Chilperico marito noctu iugulata est, suasu Fredegundae pellicis. Volat.

Antistius, autore Plutare. in senatu iugulatus est, quod ob Pompeium Syllanam sequi factionem videretur.

Dinarchus Corinthius iussu Polypercontis iugulatus est. Plutarchus autor.

Darius Caudemum Atheniensem (quem de apparatu sui exercitus percontatus fuerat) recta monentem, iugulari fecit. Curtius lib. 3. de gestis Alexandri.

P. Cor. Lentulus Praetor ubi comprehensus in coniuratione Catilinae, iussu Ciceronis iugulatus est in carcere. Sallust.

Amalasuntha gothorum regina, Atalarici mater a Theodato (quem mortuo filio regni socium asciverat) in balneo iugulata est. Paulus Diaconus.

Gerontius Comes a militibus suis iugulatus est, quod Constantem Constantini filium fecisset perimi. Idem autor.

Apries ab Amasi superatus, datus est Aegyptiis iugulandus. Herodotus.

Albanus martyr a latronibus hoc mortis genere suffocatus est.

SAGITTIS CONFOSSI.

AChillem poetae fabulantur nullibi membrorum praeterquam in talo fuisse vulnerabilem, quod eam partem mater The is non abluisset Stygiis undis, ut ceteras. Hunc ergo iaculatus Paris, eversorem Troie peremit. Verg. lib. 6. Aen. et Ouid. lib. 12.

Lycophron poeta Iambographus a quodam aemulo traiectus


page 91, image: s091

est. Ouid. in Ibin: Utque cothurnatum periisse Lycophrona narrant, Haereat in fibris fixa sagitta tuis. Volat.

Acron rex Ceninensium, a Romulo victus, et sagitta confossus est. Vide Tortellium.

Anacharsis Scytha, a Sauleo rege eodem modo extinctus est, quod alienae gentis sacrificia imitaretur. Autor Herod. Sunt tamen qui a fratre interfectum velint.

Hyrene virgo a Sisinnio pro Christi nomine hanc oppetiit mortem.

Christina virgo sub Iuliano hoc modo passa est.

Beatus quoque Sebastianus civis Mediolanensis, sub imperatore Diocletiano.

De Procride fagitta a Cephalo confossa, iam sumus locuti in Parricidis.

PEDICVLARI MORBO MORTVI.

HOnorificus Vandalorum rex, quum octo annis Christianam religionem insectatus fuisset, morbo pediculari misere periit. Volat.

Arnulphus Imperator post Carolum Crassum, quum ad rapinas et templorum spoliationes animum convertisset, iusta numinum ira, paulo post pediculari morbo interiit. Bapt. Egnatius.

Speusippum Eurymedontis filium, Atheniensem Philosophum, sunt qui dicant mortem sibi intulisse. Plutarchus tamen efferuescentibus toto corpore pediculis interiisse.

Plinius lib. 7. Nat. Histo. scribit Syllam erodente seipso corpore, et supplicia sibi gignente interfectum. Plutarchus scribit, contractam carnis corruptionem in pediculos fuisse conversam: adeo, ut tunicae omnes, thermae, lavacra, dapes illius exundantis sordis implerentur, tanta vis epullulabat. Quocirca per singulos dies ingrediebatur aquam, sed mulla erat utilitas. Celeriter enim invalescebat permutatio, et paedoris magnitudo omnia purgamenta superabat.

Pherecydes quoque rerum divinarum scriptor, eodem periit morbo. Pherecydes Syrus (inquit Plin.) copia serpentum ex corpore eius erumpente expiravit. De hoc extat Q. Sereni carmen. Sed quis non paveat Pherecydis fata Tragoedi? Qui nimio sudore fluens animalia tetra Eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt.

Alcman unus ex clarissimis Graeciae poentis hac etiam foeditate periit, autoribus Plinio lib. 11. et Plutarcho in Sylla, scribente, Ex


page 92, image: s092

posterioribus autem, Alcmanem (qui mirificus componendis cantilenis artifex fuit) hoc morbo periisse ferunt. Politianus in Nutricia.

Ferunt ex antiquissimis Acastum Peliae filium hoc morbi genere (quem phthiriasim appellant) interiisse. Plutarchus.

Callisthenes quoque Olynthius, dum carceris custodia teneretur: praeterea et Mumius iurisconsultus eadem tabe passim membrorum corrosi sunt. Idem autor in Sylla.

Traditum est (inquit idem Plutar.) eum qui in Cilicia belli feruilis autor fuit, Eunum nomine, captum, romamque perductum, ex phthiriasi mortem obiisse.

Platonem Philosophorum haud dubie principem, sunt qui dicant in celebrandis amici nuptiis, quum quietus decumberet, animam derepente exhalasse. Nonnulli in morbum incidisse, quem a corruptione pediculorum phthiriasim vocant. Inquit idem autor.

Maximianus imperator, ulcere inguinibus innato, quum deessent remedia, nec medici ob hominis immanitatem opem ferre auderent, vermibus undique erumpentibus obiit.

Herodes rex Iudaeae post trucidatos innocentes, quum in Apo stolos Domini saeviret, ad extremum tantae feritatis luit poenas. Eruperunt siquidem in toto corpore vermes, qui dum universum passim corpus eroderent, tyrannum coegerunt, ut desperato remedio gladium arriperet, eoque finiret vitam.

Hero dotus in Melpomene scribit, Pheretrinam Barcaeorum reginam, immani crudelitate feminam, Deorum ultione, totam vermibus putruisse, eoque morbo miseram evomuisse animam.

Sunt qui dicant Antiochum Epiphanem Syriae regem, quum Hierosolymas peteret, curru delapsum, in hanc sordem incidisse, vermibusque fuisse absumptum.

IN CARCERIBVS MORTVI.

IVgurtha Manastabalis filius nothus, Micipsae regis Numidarum nepos propter Adherbalem et Hyempsalem fratres regni consortes occisos, a Mario bello petitus, victus, et in triumphum ductus, postremo in carcerem coniectus est, ubi expiravit. Plutarchus in Mario.

Aldegisius Defiderii Longobardorum regis filius, a Carolo Magno victus, et in carcerem coniectus est: ubi et clausit vitam.

Celestinus V. quum summo pontificatu se ab dicasset, a Bonifacio octavo (cui rei summam commiserat) successore, in carcerem


page 93, image: s093

detrusus, et ibidem extinctus est.

Syphax rex Numidarum, quum a Romanis ad Carthaginenses defecisset, victus a Scipione, et in triumphum ductus, Tyburi in custodia mortuus est.

Aristonicus ab Aquilio consule in triumphum ductus, et in carcere suffocatus est.

Henricus tertius, imperator, ab Henrico filio captus, et Leodii custoditus, paedore carceris miseram exhalavit animam. Bapt. Egnatius.

Agatha virgo Catanensis sub Quintiano consule in carcere extincta est.

Romanus martyr sub Asclepiade praefecto in carcere praefocatus est.

Ioannes primus, Pontifex a Iustino in carcerem coniectus, ibidem paedore emarcuit, et extinctus est.

Ioannes XIIII. a Romanis inedia et paedore in carcere itidem interfectus est.

IN LATRINIS MORTVI AVT OCCISI.

LAmpridius ait Heliogabalum naturae portentum, fato a tali monstro poenas reposcente, in latrina occisum fuisse, dum ventrem exoneraret. Plutarchus.

Cn. Carbo dum in Sicilia ventris onus poneret, iussu Pompeii in latrina itidem occisus est.

Felicula virgo quum nullis tormentis aut pollicitationibus a Christiana religione diverti posset, iussu Flacci comitis in latrinam detrusa est, et ibidem mori coacta.

Valerianus Ireneum et Abundium martyres in cloacam detrudi, et ibidem emori fecit, quod sanctae Concordiae corpus inde extraxissent.

EXCORIATI.

MArsyas ab Apolline (quem ad tibiae certamen prouocaverat) victus, et excoriatus est. Ouid. in Ibin: Mens quoque sic furiis vecors agitetur, ut illi, Unum qui toto corpore vulnus habet. Idem: Nuda ve direpta pateant tua viscera pelle, Ut Phrygii, cuius nomina flumen habet. Claud. lib. 2. in Eutrop.

Manes haereticus (qui divinam solum in Christo naturam ponebat) a rege Persarum cute direpta interfectus est, quod eius


page 94, image: s094

filium morbo laborantem interfecisset, quem tamen sanaturum se promiserat. Autor Suidas apud Volaterranum.

Bartholomaeus Apostolus, regis Syriae filius iussu Astya gis excoriatus est. Unde Io. Fr. Mirandula in Hymnis: Hinc etiam pellem Ptolemaei filius ardens, Deposuit.

FVMO AVT VAPORIBVS SVFFOCATI.

MInos rex Cretae quum Daedalum ad Siciliam usque persequeretur, a Cocalo eius loci rege (quem Daedalus multis obsequiis sibi demeruerat) per proditionem captus, et in thermis suffocatus est. Ouidius in Ibin.

Q. Luctatius Catulus orator, collega Marii, in consulatu, ab ipso Mario mori iussus, inclusus in cubiculo candentium carbonum vapore suffocatus est. Autor Val. Maximus.

Zoe Nicostrati martyris uxor a beato Stephano ad catholicam inducta pietatem, crinibus suspensa, fumo subter sussocante periit.

Thurinum fumi venditorem fumo necatum fuisse scribit Erasmus in illius adagii explanatione, Termeria mala.

MVLIERES PARTVS DOLORE MORTVAE.

TVlliola Ciceronis filia Dolabellae primum locata est, demum Pisoni Crassipedi, sub quo in partu diem obiit. Volater.

Iulia Caesaris filia, et Pompeii uxor, quum intuita esset vestem coniugis humano cruore respersam, atque ex iis comitiis, quibus Pompeius et Crassus magna civium contentione consulatum obtinuerunt, domum temere delatam, gravius aliquid viro accidisse rata, subito partus dolore concidit. Valerius de Amore coniugali.

Iunia Claudilla, Caii Caligulae imperatoris uxor, et Marci Syllani nobilissimi viri filia, itidem in partu diem obiit, Sueronius.

DECOLLATI.

ALebas rex Larissae urbis Thessaliae, a suis satellitibus ob crudelitatem obtruncatus est. Ouid. in Ibin: Quosque putas fidos, ut Larissaeus Alebas, Vulnere non fidos experiare tuo.

Cantharus fuit quispiam Atheniensis caupo, quem Athenienses ipsi ob maloficia et imposturas supplicio capitis affecerunt.


page 95, image: s095

Autor Zenodotus apud Erasinum. Valerius.

Philippus Maria dux Mediolanensis Italianum Foroliviensem unum ex suis ducibus securi percussit, quod cum florentinis (in quos bellum gerebat) diceretur clam consentire. Volat.

Sp. Cassius affectatae dominationis suspectus, supplicio capitali affectus est, domo eius diruta. Valerius de Severitate. Livius lib. 2.

Iulia comes Eulaliae sub praeside Daciano capite truncata est. Volaterranus.

Margarita virgo Antiochena, sub Olybrio eadem morte affecta cit. Volaterranus.

Sp. Melius ordinis equestris largitione frumenti ex Hetruria aduecti in plebem facta, ad regnum aspirare creditus est, ac propterea a Seruilio Hala obtruncatus.

Theodora, virgo Antiochena, sub Diocletiano hac extincta est morte.

Timagoras Atheniensis capitali supplicio afsectus est, quod Darium (ad quem legatus missus fuerat) more Persarum adorasset. Plutarch.

Victor praesul Carteiae urbis Hispaniae sub Maximiano non procul Mediolano hoc supplicio vitam finivit. abellicus.

Didius Iulianus imperator a Septimio Severo successore suo in ab ditas palatii balneas ductus, extenta damnatorum modo ceruice, decollatus est. Autor Sex. Aurel.

Opilius Macrinus ab Heliogabalo victus, quinquagenario maior obtruncatus est.

Patricius Senensis in factione urbis Romae securi percussus est. Plerique martyrum hoc supplicio vitam finiverunt, ut Ansanus, Agathon, etc.

FEBRE MORTVI.

ANtipater Sidonius die suo natali semper febre laborabat, eoque morbo periit ultima senectute.

Antonius Monachus febre itidem correptus quievit in domino, aetate beati Gregorii.

Guido Petramala Ubertinorum princeps, apud Nigrum montem hoc itidem morbo expiravit. Volat.

Columbanus monachus coenobii Luxoviensis itidem.

Serena, Diocletiani uxor, dolore matyrum a marito interfectorum


page 96, image: s096

in febrem incidit, qua extincta est.

Tacitus Imp. apud Tarsum febri itidem absumptus est, Autor Sex. Aurelius.

Titus Vespasianus in agro Sabino.

Antoninus Pius duodecim milibus passuum ab urbe, apud Loricos in villa sua. Idem Aurel.

Leo Constantini Copronymi filius eodem periit morbo.

Gotfredus primus rex Hierosolymae, anno uno post ipsam urbem captam.

Alexander Iudaeorum pontifex quartana.

VENTRIS PROFLVVIO.

Traianus dum rediret ex Perside apud Seleuciam Isauriae, ex profluvio decessit, anno imperii XX.

Henricus septimus imperator itidem.

ARTICVLARI MORBO.

Septimius Severus Imperator decessit morbo articulari, septuagenario marior.

Iustinus iunior gravi pedum dolore, anno imperii sui XI.

INTERCVTIS MORBO.

HEraclius Imperator periit intercutis morbo, anno imperii XXXII. Volater.

Michael Paphlago eo morbo laborans, Michaelem Calaphateni haeredem initituit.

Crantor Solensis, Xenocratis auditor eadem periit morte. Diogenes Laertius.

PESTE MORTVI.

DOmitius Calderinus patria Veronensis, natus annos XXX. decessit ex pestilentia. Vol.

Fatius quoque Pisanorum comes vir iustissimus, codem periit morbo.

Zoe imperatrix, et Constantinus Monachus, eius maritus eo dem fere tempore pestilenna interierunt.

Volaterranus ait beatum Ludovicum a secunda expeditione in Saracenos redeuntem, pestilentia passim castra occupante una cum Ioanne filio periisse.

Alphonsus undecimus rex Hispaniae, dum Saraut et Zibatar oppida obsideret, eodem periit morbo.

M. Antoninus Imperator decessit pestilentia, sexta quam


page 97, image: s097

aegrotasset die.

Michael Maurocenus dux Venetorum eodem periit modo. Volat.

Furius Camillus octogenarius, pestilentia Romae interiit. Plutarchus.

Oppianus poeta (qui de piscibus scripsit) Roma in Ciliciam patriam reversus, ibidem ingruente pestilentia suffocatus est, anno aetatis XXX.

Hostilianus Perpenna paulo post assumptum imperium, eodem periit fato. Sex. Aurel.

Caelius scribit Paralium et Xantippum eodem suffocatos exitio. Plutar.

Ioannes Andreas Ioannis Calderini praeceptor decessit Bononiae ex peste.

Lucius secundus summus Pont. anno sui pontificatus undecimo, peste consumptus est.

Hermolaus barbarus, eodem modo Romae expiravit, et in fata concessit. Crinitus lib. 1.

APOPLEXIA MORTVI.

VAlentinianus Imperator contra Sarmatas (qui Pannoniam occupaverant) profectus, voce aliquandiu amissa, apoplexia mortuus est. Paulus Diac.

Paulus Secundus Pontifex, dum post coenam cum architecto Aristotele sermonem haberet, obruente crapula repente ex apoplexia mortuus est.

L. Annius Verus a M. Antonio ad imperii partem accitus, dum inter Altinum atque Concordiam iter faceret, apoplexia itidem extinctus est. Autor Sex. Aurelius.

Fr. Petrarcha in agro Patavino, apoplecticus itidem mortuus est.

SANGVINIS FLVXV MORTVI.

GRimoaldus decimus Longobardorum rex, dum nono die post phlebotomiam in brachio factam, sagittarn in columbam direxisset, erumpente continuo sanguine expiravit. Diaconus de gestis Long.

Alexander Imperator, Basilii filius erumpente naribus sanguine.


page 98, image: s098

Attila rex Pannoniae multo vino potus, dum quiesccret, eruptione sanguinis (qui ei de naribus solitus erat effluere) suffocatus est. Autor Paulus Diaconus.

PODAGRA.

Lycon seu Glycon philosophus Socraticus periit podagrae moroo, annos natus LXXIIII. Laertius.

Tyrannion Grammaticus (qui tria librorum milia fertur habuisse) decessit iam senex morbo podagrae. Volaterranus.

DYSENTERIA.

Albertus Austriae dux, Pannoniae et Bohemiae rex, dum a Turcis in Austriam rediret, dysenteriae morbo decessit, postquam biennio imperasset. Egnatius.

Theophilus Imp.post Michaelem Balbum, dysenteria itidem periit anno XII: Imperii sui.Idem.

Eodem quoque morbo periit eius pater Michael Balbus, seu Thraulus.

Sanfonem Chilperici regis filium dysenteria expirasse, testis est Greg. Turonen.

Idem scribit Aufstrigildem reginam codem modo periisse.

LATERVM DOLORE.

L. Crassus orator, Quaestor interiit ex dolore laterum, quum in senatu contra Philippum consulem acerrime declamasset. Cicero lib.3.de Oratore.

Bonifacius nonus, anno XIIII. et mense IX.sui pontificatus, eodem periit fato.

CASIBVS ALIIS DIVERSIS MORTVI.

AEschylus poeta in Sicilia in moenibus urbis (in qua morabatur) egressus, aprico in loco resedit.Super quem aquila testudinem ferens, elusa splendore capitis (quod erat capillis vacuum) eandem perinde ac lapidi illisit, ut fractae testudinis carne vesceretur. Quo ictu mortuus est poeta. Auto Val. Max. et Politia.in Nut.Aeschylus aeriae casu testudinis ictus.

Arrius Alexandrinus, Armodii filius; dum sum haeresim (qua filium ab aeterna patris substantia conabatur abducere) passim disseminasset, acriusque serperet, et eundo vires acquireret ipsum contagium, suae tandem impietatis poenas luit. Etenim dum Constantinopoli secessum peteret, ventris exonerandi causa, fluentibus in foricam intestinis, miseram evomuit vitam,


page 99, image: s099

eius postea iudicium experturus, de quo perperam senserat. Vol. Sabell.

Constantinus Copronymus periit elephantiasi, quum annos XXXV. imperasset.

Orpheus Calliopes, et Apollinis filius, quum propter liberalem formam a mulieribus adamaretur, ac nihilominus amore sui captas aversaretur, vel quod esset castissimus, aut (ut aliquibus placet) procliviore in mares libidine, a Maenadibus inter Bacchi sacrificia occisus est. Quique saxa et arbores cantu duxerat, et leones exarmaverat, duras mulierum ceruices emollire non potuit. Ouidius lib.II.

Pius tertius Pont. Max. ulcere cruris.(quo diu laboraverat) ad extremum periit.

Diodorus Cronus sapicntiae dialecticae professor pudore expiravit, lusoria quaestione non protinus ad interrogationem Stilbonis dissoluta. Autor Plin.lib.7.

Eupolis poeta, Niciae Atheniensis filius, primo die nuptiarum ruina lecti una cum uxore interfectus est. Ouidius in Ibin.

Lacydes philosophus Cyrenaeus excessit ex paralysi circa Olympiadem CXXXIIII. Diogenes.

Pericles Atheniensis, Thucydidis aemulus; in administranda rep.excessit morbo lento. Plutarchus.

Procopius tyrannus insurgens contra Valentem principem, apud Natoliam Phrygiae civitatem victus, reflexis per vim arborum truncis, alligatus et discerptus est.

Thimagenes Alexandrinus sub Pompeio captivus Romam ductus, perut ex vomitu post coenam. Volaterranus.

Amos propheta ab Ozia filio vecte per tempora transfixus est.

Anatholia virgo iussu Faustiniani praesidis gladio per latera transuerberata est.

Gregorius XI. Pontifex Maximus, dum annis octo sedisset, intolerabili vesicae dolore concessit in fata. Platina.

Caelius scribit Minyae cuiusdam filias eo furore percitas, ut humanis carnibus vescerentur, imo etiam filios ad eam rem sortirentur, ac Leucippam Hippasum filium (quem petierat sors) laniaverint.

Ioannem Scotum Christianae Theologiae disciplina praestantem (dum erudiendis in Britannia pueris operam daret)facta conspiratione discipuli sui graphiis occiderunt.Crinitus.


page 100, image: s100

Scribit Herodotus Psammenitum Aegypti regem poto sanguine taurino suffocatum.

Carolus Magnus Aquisgrani (ubi templum S.Martini extruxerat) decessit pleuresi.

Ibycus poeta a latronibus correptus spe praedae, dum cultros iugulo vidit instare, praereruolantes grues obtestatus est. Aliquanto post tempore dum homicidae sederent in foro, rursumque grues superuolarent, per iocum inter se susurrabant in aurem: Adsunt Ibyci iltores. Quo sermone audito, homicidii suspectos habuerunt qui audiverant, correptosque tormentis ad verum coegerunt, et ex eo quaestionem exercuerunt. Atque re comperta scelus ulti sunt. Ausonius: Ibycus ut periit, vindex fuit altivolans grus. Plutarch.Apud Erasmum.

Carolus paruus Roberti Siciliae regis filius Ioannam fratris sui Andreae uxorem puluillo ori iniecto enecavit, quod illa maritum suum interfecisset. Volatet.

Alexander Macedo Bessum Bactrianorum ducem bello victum, curuatis per vim arboribus alligavit: quas demum tanto impetu concitatas remisit, ut laniata passim membra disiecerint. Autor Plutarchus.

Dirce mulier dolens maritum suum Lycum Antiopae amore captum, Antiopam ipsam tauri cornibus alligavit, ad cuius vociferationem protinus accesserunt Zethus et Amphion, eiusdem filii, qui ad ulciscendam iniuriam matri factam, tauro indomito Dircem alligaverunt, eaque morte extinxerunt. Propertius lib.3.

Attilius Regulus Xanthippi ducis Lacedaemoniorum insidus ab Asdrubale captus, missusque ad populum Romanum legatus, ut ex seuno et sene Carthaginensium captivi pensarentur, dato in contrarium consilio, ad inimicos iuxta praestitam fidem rediit. A quibus in arcam ligneam coniectus clavis introrsum adactis, efferatam barbarae gentis saevitiam expertus est.Demum palpebris oculorum inferne et sursum versum consutis, Soli expositus, aliisque postmodum multis tormetis lento peremptus fato. Claudianus: Prorogat aeternam feritas tibi Punica p9almam Regule. Cicero Offic. Gell. cap.4.lib.6.et Val.de Crudelitate.

Arcadio martyri manus primum, demum pedes, eoque modo cetera membra seriatim amputata sunt.

Andronicum martyrem Maximus Praeses circa ventrem papyris inflaminatis fecit exuri, incensos clavos eius digitis apponi,


page 101, image: s101

ignitum ferrum in os immitti, dentes excuti, confractis maxillis linguam abscindi, ad extremum capite uniri.

Bassius epixcopus a Perennio praeside in eculeo primum suspensus, demum laminis ardentibus circa latera appositis excruciatus, fustibus et scorpionibus caesus, in ignem missus, duobus postremo verubus a talo ad verticem capitis confixus, spiritum deo reddidit.

Corona mulier sub Antonio Imperatore arboris ramis per vim reflexis alligata, eisdem in aera remisis discerpta est.

Minutia Vestalis suspecta libidinis propter elegantem corporis cultum, viva defossa est.Livi.lib.8.

Oppia quoque Vestalis, comperta stupri, obruta est terra. Livius eodem libro.

Hely sacerdos, quum in filiorum Ophni et Phinees delictis conniveret, eosque relinqueret impunitos, de sella cadens, fracta ceruice expiravit, domino dissimulationem ulciscente. Sabell.

Adrianus quoque martyr extinctus est crurifragio, sub Maximiano imperatore.

MORTVI QVI REVIXERVNT.

AViola vir consularis, qutore Plinio, in rogo revixit. Et quoniam subveniri non poterat, praevalente flamma vivus crematus est.Val.de Miraculis. Idem de L.Lamia traditur.

Caelium Tuberonem functum praefectura a rogo relatum: idem ait ex testimonio Messalae.

Ait et Corfidium funere locato revixisse, et locatorem funeris ab eo elatum.

Gabienus fortissimus classium Caesaris a Sexto Pompeio captus, eiusdem iussu incisa ceruice iacuit in littore tota die. Deinde quum aduesperavisset, petiit ut Pompeius ad se veniret, restatus se ab inferis remissum habere, quod nuntiaret. Plinius cap.52.lib.7.

Ferunt Glaucum quempiam mortuum praeter omnium expectationem, gustato mellito pharmaco revaluisse. Alii multis accurrentibus medicis, herba (quam Draconem vocant) vitae restitutum dicunt.Autor Eras. in explanatione illius adagii, Glaucus poto melle resurrexit.

Aesopum ex Phrygia fabulatorem, Tyndareum quo que et Herculem revixisse, testis est Caelius lib. 8. Lectionum antiquarum.


page 102, image: s102

Aeschylus apud Volaterranum scribit, Palicos Iovis et Thaliae filios, mortuos semel iterum revixisse. Macob.lib.5.

Athena Cataldi (qui postea fuit episcopus) mater in partu mortua, ab ipso Cataldo primum nato ad vitam solo amplexu revocata est. Quo si verum est, mirum in eo futurae sanctitatis fuit ostentum.

QVI IN MORTVOS SAEVIERVNT.

SEptimius Severus Clodio Albino (quem Caesarem dixerat) tumultuanti caput abscidit, reliquumque eius cadaver equo refugienti dedit conculcandum. Spartianus et Capitolinus autores.

Achilles Hectorem Patrocli sibi charissimi interfectorem occidit, occisum ter circum Troiae muros raptavit curru. Quumque instar frendentis beluae immanitatem explevisset, Priamo patri venale cadaver exposuit.Cic.lib.2. Tusc. quae Propertius lib.2, Et Vergilius alibi.

Apuleius Saturninus Tribunus plebis, quum Gracchorum lcges Agrarias vellet asserere, a Caio Mario et Lucio Valerio consulibus in Capitolio obsessus, deditionem tandem facere coactus est. Captus aurem fustibus et saxis coopertus, ibidem expiravit.Mortui caput C.Rabirius senator per convivia in ludibrium circuntulit. Vide Suet.et Plin.de Illust. viris.

Cyrus rex Persarum, dum Sargapisem Thomyris Scytharum reginae filium bello captum ad mortem impulisset. irata mulier non prius finem fecit furori, quam mortuum ulta sit. Contractis itaque copiis ita conflixit, ut maximam inimicorum partem, cum ipso etiamnum rege occiderit. Nec tamen hoc enentu propterea emollita est animi rabies. Mortui enim caput in utrem humano cruore plenum demisit, his verbis insultans: Filii mei sanguinem hausisti, et meum sitivisti Cyre. At ego te cruore saturabo.Autor Herodotus lib.2.

Cambyses rex Persarum, mortuo Psammenito Aegypti rege(quem victum ad haustum cruoris taurini coegerat)e Memphi in urbem Sain abiit, ibique Amasis cadaver e conditorio revelli, revulsum verberibus caedi et vellicari, stimulis denique pungi, et contumelia infestari, ac postremo comburi iussit.Herodotus autor.


page 103, image: s103

Idem Cambyses Sisamenem iudicem (quod iniuste, peeunia corruptus, iudicasset) interemit, interempto corium detraxit, detractum in lora concidit, coque tribunal (in quo perperam et inique iudicaverat) operuit, atque Otanem eius filium ibidem sedere iussit, et periculo patris, ab iniquo iudicio cavere. Idem autor.

Onesilus Gorgii Salaminiorum regis frater, quoniam Cyprios induxerat, ut Dario se submitterent, comprehensus ab Amathusiis (quibus id volebat persuadere) obtruncatus est: ciusque aput supra urbis portas suspenderunt. Autor Herodotus.

M.Crassus facile docet inexplebilem hominum aviditatem nullis auri cumulis, nulla bonorum myrmecia, aut drachmae grandine expleri, sed crescere semper, et augeri copia. Nam quum esset dirissimus Romanorum, haberetque tantum agri, quantum nec miluus oberret, sibi tamen modum praescribere, aut emperare non potuit, quin Parthos (quorum opes sitiebat) aggrederetur. A quibus cum toto exercitu fusus, immodicae libidinis dedit poenas. Non solum enim a Pomaxarte occisus est, verum mortuo quoque insultarunt inimici. Causam siquidem agnoscentes, qua bellum susceperat, in caput interfecti aurum liquaverunt, hisque irriserunt verbis: Aurum sitisti Crasse, aurum ad saturitatem bibe: L.Florus et Sex.Ruffus.

Tarquinius Superbus Seruium Tullium sextum Romanorum regem (ut regno succederer) morti dedit, cuius filiam nomine Tulliam in uxorem prius duxerat. Scelerata mulier eadem regnandi libidine, qua maritus, pruriens, ubi intellexit patrem interfectum, vehiculo se propere ferri iussit, ut interfectori gratularetur. Quum autem inter eundum, comperto cadavere, equi et auriga constitissent, erubescerentque mortuum conculcare, mulier refaria currum super faciem mortui parrentis duci iussit. Seneca in Octavia: Ouid.in Ibin.

Odio Ciceronis usque adeo exarsit Antonius, ut mortui caput in mensa apponi voluerit, perque diem illud aspexerit, quousque tali spectaculo animum exsatiasset. Autor Appianus lib.4.bell.civil. Antonii quoque uxor Fuluia caput ipsum maledictis primum, ac diris execrata est. Deinceps inspuens, gremio suo apposuit, acriusque despiciens, linguam illi faucibus extraxit eamque acicula plerunque confixit. Unde Quintianus in Cleopoli.

-Latiam foderet nec Fuluia linguam.


page 104, image: s104

Sylla rerum potitus corpus Marii iam defuncti rcuellit, atque disiecit. Quapropter talionem formidans corpora cremari instituit. Autores Plinius, et Cic.lib.2.de Legibus.

Cleomenes dux Spartanorum fugatus ab Antigono, ad Ptolemaeum se recepit. A'quo benigne primum exceptus, mox Nicagorae cuiusdam calumnia insidiarum suspectus, se interfecit. Interfectum rex pelle nudavit, crucique affixit.Plutarch.

Aroldus rex Anglorum, Cuntonis flius nothus, patri successit: quod aegreferens Andebunthus (qui erat legitimus) mortuum Aroldum refodi iussit, refossum in mare proiici. Volat.

DE VARIO INHVMANDI RITV.

IN expiabile quondam scelus creditum est sepulcra violasse, adeo ut lex sacrum esse locum iusserit, ubi corpus hominis. demortui iaceret, dicereturque minxisse in patrios cineres, cui omnia sinistre cadebant, et inauspicate. Apud nos quoque Christianis damnatur caeremoniis, qui aut Iotium in sepulcretis egesserit, aut aliquid aliud ibidem fecerit immundum.Neque hoc ipsum apud nos solum religiosum est. Nam nulla prope tam efferata gens est, quae non senserit habendam sepulcrorum rationem, praeter paucos Barbaros, qui quum beluino prope ritu inter se degant, nihil mirum, si aliorum vestigiis nequaquam insistant. Nunc de utrisque loquendum:his scilicet, quibus nulla est funerum cura, et illis quibus maxima.

Lothophagi suos in mare defunctos abiiciunt, asseverantes parum interesse, humo ne, an aqua, aut igne absumantur. Caelius cap.43.lib.9.

Albani olim nefas putabant, curam mortuorum agere.idem Caelius.

Sabaei corpora defunctorum eodem quo stercus modo, ducbant, quinetiam reges reiiciebant inter sterquilinia. Caelius ibiden.

Troglodytae mortui ceruicem pedibus alligabant, et raptim cum iocis et risu efferebant, nullaque habita loct ratione mandabant terrae.

Scytharum vero mos longe melior, qui mortuos inter epulas, vorare causa honoris consueverant.

Hyrcani non ad alium usum nutriebant canes, quam ut as functos vita vorandos obiicerent. Autor Cic.

Atheniensibus tanta fuit sepulcrorum cura; ut si quis dux


page 105, image: s105

bello peremptos, sepulcro honestare neglexisset, capite plecteretur.

Macedonibus nullum fuit tam solenne militae munus, quam suos sepelire.

Apud Hebraeos cautum fuit lege, ne insepultum hostem relinquerent. Caelius lib.9.cap.43.

Antiquitus nemini licebat in urbe Roma sepeliri, nisi his tantum, qui optime de Repub.meruissent: quod Val. Publicolae, C. Fabricio. et Posthumio Tyburto concessum est. Cicero 2.de Legib. Propterea ferunt Adrianum imperatorem aureorum quadraginta poenam statuisse in eos, qui in civitate sepulcrum fecissent. Crinitus lib.21.cap.12.

Aegyptii in domorum aedificatione negligentes miro sumptu superbaque magnificentia construere sepulcra consueverant, operaeque prodigiosae Pyramides, quod existimarent defunctorum domos sempiternas: vivorum vero domicilia esse velut vitae momento transeuntis diversoria. Iidem mortuos condiunt, et eos domi seruant. Autor Cicero lib.1.Quaest. Tuscul.

Persae caera circunlitos itidem condiunt, ut magis diuturna fint cadavera. Autor Cicero.

Mos erat Magorum, non humare corpora suorum, nisi prius a feris laniata. Autor Cicero.

Pleraque Assyriorum corpora in locis palustribus fuisse comdita feruntur. Caelius.

Apud Gerros, Scytharum populos, quum rex fato concessit, eorporis auferunt intestina, positisque inibi aromaticis herbis ventrem demum consuunt.Idem, cap.45.lib.9.

Persarum in luctu mos est detondere lugubri veste coniuges ac liberos.Ibidem.

Indi pulchrum putant diem fati praevenire: imo vero se vivos cremari iubent, coronatique deorum laudes concinunt. Nullus honos solutis senectute corporibus exhibetur.

Solebant plerique Ethnici diebus novem mortuos flere, unde Novendialium sacrorum manavit consuetudo.

Apud Tauros quum rex moritur; charissimi quique sponte simul commoriuntur.

Sindi tot pisces in sepulcra mortuorum mittunt, quot hostes interfecerunt.

Phryges marmoribus pro sepulcro suspendunt.

Massagetae eos qui morbo pereunt, tanquam impios canibus


page 106, image: s106

dant in praedam. Bello vero interfectos honore maximo prosequuntur.

Mos fuit plerisque populis mulieres conductitias (praeficae vocabantur) comparare, quae in eorum morte lugerent, quibus deessent parentes.

Mortuo apud Graecos vel principe, aut quovis alio magnae autoritatis viro, duodecim hostes velut victimae occidebantur, quemadmodum quosdam Troianorum Patroclo contumulavit Achilles.

Sylius Italicus lib.13. varios funerandi ritus describit his versibus, - Tumuli, et cinerum sententia discors.

Tellure (ut perhibent) is mos antiquus Ibera,
Exanima obscoenus consumit corpora vultur.
Regia quum lucein posuerunt membra, probatum est
Hyrcanis adhibere canes. Aegyptia tellus
Claudit odorato post funus stantia saxo
Corpora, et a mensis exanguem haud separat umbram:
Exhausto instituit Pontus vacuare cerebro
Ora virum, et longum myrrhata reponit in aevum.
Quid, qui reclusa nudos Garamantes arena
Infodiunt? quid; qui saevo sepelire profundo
Exanimes mandant Libycis Nasamones in oris?
At Celtae, vacui capitis circundare gaudent
Ossa (nefas) auro, et mensis ea pocula seruant.
Cecropidae ob patriam Mavortis sorte peremptos,
Decrevere simul communibus urere flammis.
At gente in Scythica suffixa cadavera truncis
Lenta dies sepelit putri liquentia tabo.

Porro lege fuit olim sancitum, ne quis sepulcrum faceret operosius, quam quod decem homines triduo possent absoluere.Cicero lib.2.de Leg.

Demetrius lege sanxit, ut mortui ante lucem efferrentur. Cicero ibidem.

Funerare in bello corpora primus docuit Hercules.

In exequiis cupresso fores ornare fuit moris, quod haec arbor sit Plutoni sacra. Blondus.

Solon mortem suam lugeri iussit: contra vero Ennius vetuit.

Cyrus apud Xenophontem inhibet, ne corpus suum auro aut argento includatur, sed terrae mandetur protinus.


page 107, image: s107

Tobias sepeliendis mortuis vacabat.

Machabaeus inimicorum interfectorum cadavera sepeliri iussit.

Alexander Darii interfecti corpus matri tumulandum praebuit. Plurarchus.

Pauli Acmilii cadaver Annibal hostis sepelivit.

BRVTA ALIAQVE ANIMALIA HONORATA SEPVLCRIS AVT STATVIS.

ALexander equum habuit Bucephalum nomine, qui regio instratus ornatu, ullum alium ab Alexandro sessorem admisit, alios passim reiiciens. Propterea rex defuncto duxit exequias, urbemque muro circundedit nomine eius.

Caesaris quoque dictatoris equus neminem alium dorso recepit. Idem hominis similes pedes habuisse fertur, hac effigie locatus ante Veneris genitricis aedem. Autor Plin. Statuam eius graphice describit Statius lib.1.Silvarum.

Equus Augusti Caesaris mortuus, tumulo honoratus est.

Agrigenti complurium equorum tumulis superpositae sunt pyramides. Plinius.

Cimon Atheniensis equabus (quibus in olympico certamine tertium vicerat) sepulcra erigi prope suum monumentum iussit. Autor Plutarchus.

Romae fuit Coruus qui humano sermoni assuefactus, omnibus matutinis cuolans in rostra, Tyberium, Germanicum, et Drusum Caesares nominatim, mox transeuntem populum salutabat. Quem quum postea nescio quisira percitus occidisset, a populo factum aegreferente, saxis obrutus est, funusque aliti innumeris celebratum exequiis. Plinius 43.cap.lib.10.

Xanthippus dux Lacedaemoniorum Canes familiares ac domesticos curavit humandos. Unum praecipue in arce, cui loco Cynotaphium extitit cognomentum. Autor Plutarchus.

Saxo lib.5.Danicarum historiarum scribit Arsuitum Biornonis filium cum cane et equo fuisse humatum.

Ceruus Syluiae (qui vulnere violatus, causa fuit belli inter Troianos et Latinos) rosis et tumulo ornari meruit.

Herodotus lib.2. scribit Feles mortuas magno luctu defleri ab Aegyptiis, demum ad sacra tecta deferri, ubi salsae sepeliuntur in urbe Bubasti. Canes quoque in sua quisque urbe tumulant


page 108, image: s108

sacratis in loculis. Ursos qui sacri sunt, et lupos non multo vulpibus grandiores eo sepeliunt loco ubi iacentes inveniunt.

Crocodilum (ubi mortem obiit) sale conditum sacris in urnis sepeliunt. Viventi gemmas et inaures appendunt.

Lethargus Hippamonis equus mortuus cum mortuo domino inhumatus est.

Auram Atalanrae canem, quum Calidonia sus peremisser, bruto ab indigenis sepulcrum erectum est.

Geryonis canis Gargitios Cerberifrater, ab Hercule caesus, in Iberia monumentum habuit.

Marthes rex Aegypti cornicem habuit impendio mitem, adeoque cicurem, ut quocumque fuisset imperatum literas deferret, sciens quo transuolandum, ubi sidendum, oviescendum've foret. Propter quod obsequium adeo mite, nulliusque stipendii indigum, rex dignam putavit cui erigeretur tumulus. Quod quoniam apud auditores aegre capit fidem, si cui videor hoc finrisse, videat Caelium lib.13.cap.58.qui ex Graecorum monumentis hoc ipsum aduocat.

Apud Persas equi, apud Moloslos canes sepulcra et exequias meruerunt. Unde Stat.lib.2.Syl. Gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi: Et volucres habucre rogum, ceruusque Maronis. Item Stoza filius: Suos de more Molossa vetusto Condit terra canes, cineres nec laedit opertos.

PESTILENTIAE MEMORABILES.

LEone Isauro imperante, tanta in urbe Constantinopoli saevitum est clade, ut tercenta et amplius civium milia peste et fame consumpta sint. Volat. et Egnat.

Anno a virginis partu m. CCCC. Florentiae pestis triginta hominum milia absumpsit. Porro scribit Plinius Locris et Crotone pestilentiam nunquam fuisse.

SVPPLICIIS APVD INFEROS DAMNATI SECVNDVM POETAS.

FAbulantur poetae Tantalum diis hospitio susceptis, Pelopem filium apposuisse comedendum, ut eorum experiretur dignitatem, ac propterea ad inferos perpetua siti ac fame torqueri,


page 109, image: s109

aquis et pomis ori imminentibus, quae non possit arripere. Propert.lib.2.et 4. et Horat. in Epodo. Seneca in Octavia.

Sisyphus Acoli filius, quoiam ex hospitibus alios saxo perimebar, alios calce in aquas praecipitabat, hanc apud inferos luit poenam, ut relabentem semper scopulum ad verticem montis cogatur voluere. Ouid.lib.4.Metam.

Ixionem Thessalum rota perpetua volui dicunt, quod se Iunoni gloriaretur concubuisse. Tibullus libro primo. Seneca in Hercule furente.

Tityus Iovis filius propter tentatam stupri Latonam, ab Aplline sagittis confossus est. Hoc autem supplicio nunc torqueri dicitur, ut renascentes eius fibras iecurque vultur semper dilaniet. Ouidius 4.Metam. et lib.1.de Ponto, et in Ibin.

Filiae Danai(quae ab avo Belo dicuntur Belides) propter maritos noctu, excepto Lino, interfectos, perforatis urnis, aquas apud inferos aeternum hauriunt. Ouid.in Ibin, Tibul.lib.1.

Promerheus Iapeti filius propter ignem Iovi surreptum, formatumque luto hominem, a vulturibus roditur sub Caucaso. Propertius lib.2.

Theseus Aegei filius perpetuo damnatur otio, quod cum Prithoo Proserpinam rapere voluisset. Verg.lib.6. Sedet, aeternumque sedebit, Infelix Theseus. Seneca in Hippolyto: Rota resistat membra torquens, Tangat Ixion humum, etc. Idem in Agamemnone: Ubi ille celeri corpus evinctus rotae In se refertur. Ubi per aduersum irritus, etc.

QVI SVIS INVENTIS PERIERVNT.

THrasius, seu Thrasillus quum ad exorandas a Iove pluvias, Busirim docuisset hospites immolare, interfectus est omnium primus. Ouid.inIbin.Ut qui post annos sacri monstrator iniqui, Elicuit pluvias victima caesus aquas. Idem lib.1.de arte. Dicitur Aegyptus caruisse iuvantibus arua, etc.

Perillus quoque in tauro aeneo (quem ad reos torquendos excogitaverat) a Phalaride combustus est. Ouidius in Ibin: Aere Perillaeo veros imitere iuvencos, ad formam tauri conveniente sono. Idem lib.4.De arte amandi: Et Phalaris tauro violenti membra Perilli Torruit, infelix imbuit autor opus. Idem in Tristib. Perillum primo, deinde Phalarim sic inducit loquentes. Ut munus munere penses: Da precor ingenio munera digna meo.


page 110, image: s110

Dixerat, et Phalaris poenae mirandae repertor, Ipse tuum praesens imbue dixit opus.Claudianus lib.1.in Eutrop.

Sic opifex tauri tormentorumque repertor,
Qui funesta novo fabricaverat aera dolori,
Primus inexpertum Siculo cogente tyranno
Sensit opus, docuitque suum mugire iuvencum.

Phalaris quoque tyrannus eodem postea tauro inclusus et crematus est, quo alios prius suffocaverat. Ouidius in Ibin: Utque ferox Phalaris lingua prius ense resecta, More bovis Paphio clausus in aere gemas.

Pygmalion frater Anthaei quum immolationem hospitum docuisset, deorum aras suo sanguine instar ceterorum imbuit. Ouidius in Ibin: Frater ut Anthaei, quo sanguine debuit, aras Tinxit, et exemplis occidit ipse suis.

DIomedes ab Hercule datus est in pabulum suis equis, quos humano prius sanguine ipse paucrat. Ouid.in Ibin: Ut qui terribiles programen habentibus herbis, Impius humano viscere pavit equos.

Scyron latro in Attica a Theseo in mare praecipitatus est, quo prius hospites ipse deturbabat: cuius ossa mutata dicuntur in scopulos.

Icarus pater Erigones, quum Atticos usum vini docuisset, ab eis in ebrietatem lapsis interfectus est. Ouidius in Ibin: Muneribus tuis laederis, ut Icarus, in quem Intulit armatas ebria turba manus.

Aegesta Siciliae fuit oppidum, in quo principatus est Aemylius Censorinus, qui novi tormenti inventores muneribus cumulabat. Cui quum Aruntius Paterculus, cquum exaere factum ad sontes perimendos excogitasset, eiusdem iussu primus eo coniectus est, et ibidem enecatus. Autor Aristides Milesius apud Plut.

MORBI DIVERSI.

ALbugo est macula quaedam in oculo, a colore subalbido, qui ex glutinosa pituita procedit. Plin. Qua alligata oculo, albugines tolli dicuntur.

Alopecia morbus est in capite humano ex vitio humorum proveniens. dictus a vulpe, quam Graeci Alopeca dicunt, quod crebro hoc genus morbi patiatur: vel ex proprietate urinae eius animalis, qua ut aspersae herbae arescunt, neque renascuntur novae,


page 111, image: s111

ita quoque pilos decutit hic morbus, qui postea non succrescunt. Vocatur aliter Alopeciasis. Et Alopecades vafer seu vulpio dicitur. Plinius ait hunc morbum Linguae herbae radice combusta et trita, emendari.

Angina morbus est acutissimus, fauces occupans et strangulans, qui aliter Tonsae seu Tonsillae dicitur, ab Hippocrate et Galeno Synanche. tracto ctymo ab ango nerbo, quod hominem angat. Plaut. Vellem me in anginam verti, ut huic aniculae fauces praeoccuparem. Fit autem quando nec tumor, necrubor ullus apparet, sed corpus aridum, et vix spiritus trahitur. Arethaeus medicus dixit, morbum hunc ex frigore frigidisque potionibus generari. Anginae genera tria sunt, Synanche, Cynanche, Parasynanche. Iulius Modestus apud Macrobium testis est Angeronae deae olim sacrificatum, quod populus Romanus hoc morbo; praemissis votis, liberatus sit.

Amphimerinon febris est quotidiana, quae ex humoribus corruptis, ac praesertim pituita, coalescit. Plinius cap.10. lib.28.

Apoplexia, seu Apoplexis dicitur subita percussio, et velut quaedam consternatio: quam qui patiuntur, dicuntur Apoplectici. Hoc morbo pcriit Valentinus subiti sanguinis eruptione. Si fiat in parte corporis tantum, Hemiplagia dicitur, hunc morbum Latini Stuporem vocant. Galenus ait in Apoplexiis totum corpus sensu privari ac motu, solumque superesse anhelitum. qui si prohibeatur, maxima est et acutissima apoplexia. Fit autem hic morbus interdum fulminis ictu, interdum morbo.

Argema est morbus oculorum, quum ulcus circulum ocule infestat. Irim Graeci, et Leucoma a candore nominant. Latini Albuginem. Fit autem quando ex plaga tenui venis fractis sanguis sussun ditur toti oculo, deinde nigrescit.

Aurigo morbus est, qui aliter Regius dicitur. nomen habet a colore auri, quem bilis per totum corpus diffusa repraesentat. Quo qui laborant, Auriginosi vocantur.

Arquatus morbus dicitur a varietate colorum arcus caelestis, quos affectorum facies reddit. Plinius scribit hunc morbum et Ictericum eundem esse cum Regio morbo, ab Icterone ave, quam nos Galgulum dicimus: De hoc Lucretius lib.4.

Lurida praeterea fiunt quaecumque tuentur
Arquati, quia luroris de corpore eorum
Semina multa fluunt, simulacris obuia rerum.
Multaque sunt oculis in eorum denique mixta,


page 112, image: s112

Quae contage sua palloribus omnia pingunt.

Plutarchus scribit Alphon morbum esse quendam, quo quanuis laboraret Atossa Artaxerxis filia; nihilominus a patre in uxorem ducta est.

Arthritis dicitur articulorum afsectio, sicut Pleuritis, costatum: et Nephritis, renum.

Apopthosis dicitur pruritus palpebrarum, quum pili earum decidunt, quarum Diabrosis, Distochiasis, Phthiriasis etiam sunt vitia.

Amaurodis morbus est visum impediens incolumi pupilla, fere citra ullum dolorem.

Amblyopia idem prope est cum Amaurosi, quando it premuntur oculi, ut exerti perseverent, et plus iusto patentes sunt, ut contingit athletis in certamine compressis.

Apthae ulcera sunt in oresummo, infantibus plerunque peculiaria, vitio lactis (quo nutriuntur) calido humore corrupti. Oriuntur et in provectis aetate, quando humoribus calidis concurrentibus tumescunt ora aspectu sanguineo.

Ancurysma tumor est arteriae praeclusae e sanguine, et spiritu causam trahens. Fit autem quum vulnerata arteria pellis nequaquam superinducitur.

Anorexia est morbus quidam, quo affecti cibum respuunt, et fastidiunt: pelliturque olfactu aceti, et aliis odoribus acutis.

Atrophia morbus est maciem contrahens, quando corpus non alitur, continuo aliquibus decedentibus, et nullis succedentibus.

Acrocordona ulcera sunt verrucis similia, ubisub cute coit aliquid durius, et interdum paulo aspcrius.

Apostemata dicuntur corruptionos carnium, musculorum, venarum, et arteriarum, quae initio rubra et dura sunt, demum quum maturuerunt, multam emittunt saniem:

Branchus species est Catarrhi guttur arripiens, quando fauces arteriarum asperitate laesae sunt.

Bubonocele morbus dicitur, quando intestinum usque ad inguen duntaxat eruperit, aut decubuerit.

Batrachus est tumor sub lingua maxime pueros infestans.

Bulimus dicitur morubs; quum ob famem stomachus deficit, paulatimque adeo frigescit, ut extremae partes destituantur. Curatur autem aceti aut panis calidi olfactu. aut si extrema membrorum


page 113, image: s113

calida aqua abluantur.

Caerium genus est ulceris, dictum a favi similitudine quam habet. Plinius. Ramorum fici teneri cauliculi cum melle ulceribus (quae Caeria vocantur) illinuntur.

Cancer canceris, morbus est nascens in omnbius fere corporis partibus, sed maxime in mammis mulierum, quae naturali menstruo non purgantur. Ouid.lib.2.Metamor. Utque malum late solet immedicabile cancer Serpere, et illaesas vitiatis addere partes. Cato de Re rustica, Cancer, cancri, ponit in masculino: Eadem (inquit) brassica vulnera putrida, Cancrosque purgabit. Aliter Carcinoma, seu Carcinus dicitur. Crinitus ait Cancrum differre ab Elephantiasi: quod Cancer unicum duntaxat membrum occupet, Elephantiasis vero universum corpus suo passim contagio depascatur.

Carbunculus est tuber, seu vitium proveniens ex inflammatione: diciturque ab igneo carbone propter inflam mationem. Super eum pustulae eminent maxime nigrae, interdum sublividae, aut pallidae, in quibus sanies esse videtur. Hunc morbum Graeci Anthracem vocant. Plinius lib.26. ait, Carbunculum in Italiam primum venisse L. Paulo et Q.Martio censoribus, ac esse peculiare Narbonensis provinciae malum.

Carcinoma sunt qui idem esse putent cum Cancro, nisi quod maxime in superioribus partibus circa faciem, nares, et aures provenit. Cato ait hunc morbum sanari brassica trita.

Cephalaea morbus est acutus et pestilens, qui totum caput infestat. Qui dimidia solum capitis parte laborant, hemicranici dicuntur. Cephale caput signficat.

Condyloma tuberculum est insanabile: nascens circa coronam podicis, proveniens ex inflammatione: in quo sunt eminentes rumores, figura rotunda; nunc molles, nunc duri. Tres autem praecipui podicis morbi sunt Rhagadia, Haemorrhois, Condyloma.

Cordapsus morbus tenuioris intestini, quem iuniores Iliacum nominant.

Coriago morbus est pecoris bubuli, quum pellis ita tergori adhaeret; ut apprehensa manibus a costis deduci nequeat. Provenit hic morbus, si bos ex aliquo languore maciem contraxerit, aut sudans in opere, postea refrixerit.

Coriza. morubs humore nasum obturans: Latine Gravedo.


page 114, image: s114

Cynanche dicitur pituita crassa in fauces et ceruicem delata, qua maxime laborant canes. Unde etiam tractum etymum. Tunc vox nihil potest exprimere.

Chiragra dicitur manuum mobrubs, quo qui laborant, Chiragrici dicuntur. Horatius: Nodosa corpus nolis prohibere chiragra.

Chemosis morbus est oculorum, quando ex tumore vehementi utraeque palpebrae connectuntur, ut vix liceat connivere.

Crethe est tuberculum, quod nascitur in palpebra, hordei similitudine. Unde et Hordeolum vocatur.

Chalazia, morbus est praecedenti similis, quando tuberculum album modo grandinis innascitur.

Cophosis aurium morbus surditatem afferens.

Cion seu Cionida tumor est in gutture, quando scilicet excrescens caro in faucibus ex Rheumateimpedit vocem.

Calculus morbus est mrenibus, proveniens ex defectu concoctionis. Fit etiam in vesica: tum appellatur Lithiasis.

Cardiacus morbus est in ore ventris, qui accidit cumfebre acuta, et motu arteriarum frequenti, recreaturque flabelli ventilatione.

Caeliacus ventris morbus, quum emollita aluo, liquida egeruntur causa debilitatis. Causa morbi est, superfluus et frigidus cibus, continua frigora, aut calores uchementes.

Cirsocele morbus est coleorum, quum tumescentes venae scrotum implent, fitque testiculorum alter maior altero.

Catoche et Catalepsis morbus est inter Lethargum et Phrenesim medius, melancholico humore cum febre veniens, quo affectus oculos quandoque apertos, quandoque concretos et immobiles habet sine sensu.

Caros species est Lethargi, vehementem somnum inducens.

Cachexia est malus corporis habitus mone alimentum corrumpens, quado corpus longo morbo extenuatum refectionem ob debilitatem non accipit. Provenit etiam quandoque a retentione excrementi.

Comitialis morbus est tantam animi consternationem afferens, affectumque adeo mente alienatum et attonitum redens, ut trementibus membris; venisque palpitantibus in terram decidat. Unde et Caducus dicitur: Vocatur etiam Herculeus, quod eo laboraucrit Hercules, Item, Morbus sacer, quod in eam maxime partem saeviat, quae sit sanctissima. Comitialis autem,


page 115, image: s115

quod primus Romanorum (qui eo laboravit) affectus fit in comitiis. Huic morbo praecipue sunt obnoxii viri qui atra bile vexantur, et ingenio clarent.

Dysenteria est intestinorum exulceratio, qua qui laborant, vocantur Dysenterici. Latine Tormina dicuntur. Provenit quandoque ex cibo, aut acuto, aut minime concocto.

Dysuria vocatur urinae difficultas, dum vesicae passiones urinam ipsam supprimunt.

Dyspnoea est difficultas spirandi.

Discoja appellatur difficultas auditus.

Dracontium, morbus est apud Indos et Aegyptios, proveniens in membris musculosis, ut gutture, brachiis, coxis, cruribus.

Diabetes est morbus renum, qui inveteratus ex pravo humore congesto maximam inducit sitim. Curatur superflui humoris evacuatione.

Elephantus, Elephantia, seu Elephantiasis, morbus est similis leprae, crebras in summa corporis parte gignens maculas, ac tumores, rubore paulatim sese in atrum vertente. Hoc affectis morbo corporis partes naevulis quibusdam rubris inflantur. Nomen tractum ab elephanto animali, cuius cutis ulcerosis vallibus exaratur. Scribit Plin. morbum hunc in Italia non fuisse ante Cn. Pompeii tempora: De hoc Lucret.lib.7.sic inquit: Est elephas morbus, qui propter flumina Nili Gignitur Aegypti in inedio, neque praeterea usquam. Galenus Elephantiasim inter infantiles morbos numerat. Differt a lepra, quoniam lepra habet cutis impetiginem quandam, et velut scabiem, Elephantiasis vero non cutem solum, sed neruos et ossa vitiat.

Encanthis morbus est oculorum, quum in ipsorum angulot tuberculum est, quod palpebras parum diduci patitur. Est autem nautis frequens.

Epialos species est febris ex pituita frigida procedens.

Epiphora morbus est oculorum, quum humoris descensu anguntur oculi. Plinius ait carnem peponum Epiphoris oculorum prodesse. Columella, Magudarim contusam conspersa polenta ipsum morbum supprimere.

Epinyctis ulcus est aciem hebetans, et in cingulo oculi perpetim humor emanans: quem morbum ait sanari illitis porri soctivi foliis.

Ectropia morbus est oculorum Lagophthalmiae contrarius.


page 116, image: s116

dum palpebrae deorsum convertuntur.

Emphysina seu Sympysis dicitur tumor et inflatio palpebrarum.

Epicauma ulcus est sordidum, ex cuius purgatione humida, quae sunt intus, effluunt.

Epulis tumor est iuxta dentem genuinum, quandoque cum febre et dolore vehemente, adeo ut hiscere hominem prohibeat.

Empyema morbus est Thoracis, procedens vel ex sanguine commaculato, vel alicuius visceris ulcere.

Enterocellae morbus est intestinorum diffiventium in testiculos. Martialis libro 10. Enterocellarum fertur Podalyrius Hermes.

Epneumatosis dicitur ventris inflatio humoribus pituitosis in vapores resolutis ex mediocri calore.

Emphysma est spiritus inflatio sub cute. Fit quandoque in ventre et in intraneis.

Erotes morbus est melancholiae, ex nimia amoris aegritudine proveniens, qui curatur vini potatione, balneis, spectaculis, et aliis rebus iucundis, mentem ab eo tormento avocantibus.

Ephialtes morbus est, quo affecti noctu se strangulari putant, aut membris aliquibus detineri, aut ex alto cadere, aut voce et parata venere prohiberi. Hic si inveteraverit, apoplexiam, aut epilep siam afferet. Provenit ex atra bile, et crassis humoribus ad cerebrum tendentibus.

Febres sunt variae: Quotidiana, quae accidit pituitosis, quandoque pueris hyemali tempore, et senibus ob nimium cibum, vel, in vita maxime otiosa. Haec certum habet periodum et aliquando desinit. Hanc Graeci vocant Aphemerinam. Putris febris cognoscitur ex pulsu arteriarum inaequali, calore magno et fumoso. Haec sanatur missione sanguinis, et humoris cuacuatione. Continua non habet remissionem. Febris Acuta cognoscitur lingua affecti nigra, siccis excrementis, lutea et vehemente siti, inquiete nocturna, et inentis alienatione. Tertiana uno die perstat, tertio postea redit. Habet originem a flava bile, horroremque ac sitim infert ab initio, acpropterea tempore aestivo plerunque venit. Curatur alui decoctione, urinae provocatione, et potione apii. Quartana oritur e frigido humore, et atra bili. Calore tertiana inferior est. Propterea plerunque solet esse autumnalis. Sanatur diaeta, vino tenui et albo, ac tribus piperis granis quotidie ex aqua sumptis. Dicitur autem Febris a feritate.


page 117, image: s117

Ea affecti dicuntur Febrire, Febricitate, et Febricitari.

Ficus vitium est oculis adnascens, quod non facile potest avelli. Nasciturque ex nimio pruritu, in his maxime partibus, quae pilis conteguntur.

Furunculus tuberculum est cum inflammatione et dolore, quod in pus veniat.

Gangilium, est morbus in capite, quum humor quidam includitur. Est etiam nerui alicuius contorsio.

Gemursam Plinius lib. 26. ait morbum esse inter digitos pedum nascentem.

Glaucoma genus est morbi crystallini humoris mutati, in colorem glaucum.

Gonorrhoea est emissio urinae minime voluntaria, ex debilitate proficiscens, cui occurritur abstinentia rerum inflantium.

Gangraena est quaedam scabies curatu difficilis, quando itidem tumor ingens afficit aliquod membrum.

Hecterocranea morbus est capitis, quum caput ipsum inaequaliter dolet tumetque, et inter pilos rotunda et tumida surgunt ulcera.

Hydron seu hyderon genus est morbi, quum disten ditur aqua cutis.

Hydrocephalaea est capitis morbus, ubi humor cutem inflat.

Hydrops, seu Hydropisis est morbus aqueus subcutaneus, quando scilicet sub cute est aqua, quae facit ventrem turgescere et inflari. Quo morbo qui laborant, explere sitim nequeunt. Horat.Crescit indulgens sibi dirus hydrops, Nec sitim pellit, nisi causa morbi Fugerit venis, et aquosus albo Corpore languor.

Herculanus morbus est ex eorum numero, quibus nulla medicorum ope succurri potest. Nasciturque quoties caro in humorem crassum et spumidum colliquescit. Vocatur aliter Divinus seu Sacer, quod divinam, id est, rationalem animi partem violet.

Hydrocellae morbus est, quum intestina defluunt ac colliguntur. Martialis lib.12. Omnes quem modo colei timebant, Dicentem tumidas in hydrocellas.

Hypisphasma dicitur ruptio venae ex ictu et vena plerunque procedens.

Hyptasmus est conversio stomachi ex humore imperante.

Harpe est humor ex flava bile proveniens, qui totum corpus late corripti.

Haemorrhois genus morbi, quo affecti sanguinis fluxum patiuntur.


page 118, image: s118

Plinius ait, Allium potu, vel cibo. vel illitu privatim contra haemorrhoidas prodesse.

Icterus est diffusio bilis per totum corpus, quae interdum nigra, interdum flava est: diciturque ab Ictero ave, cuius aspectu sanatur. Cognoscitur hic morbus ex colore oculorum, quando quod album est, fit luteum. Procedit tam ex spelene affecto, quam ex hepate. Eo laborans nulla cibi appetentia movetur, alba egerit excrementa. Vocatur aliter Regius, Arquatus, et Aurigo. Martialis lib. 11. Dicet et ictericam si forsitan altera moecha.

Ileos morbus gracilioris intestini, quo affecti dicuntur Ileosi.

Impetigo est foedatio cutis cum pruritu. Affert autem morbum iquamosum scabiei similem, totum corpus dehonestantem. Serenus: Si vero vitium est quod ducit ab impete nomen, Hoc matutina poteris cohibere saliva. Aliter Petix, et Petigo dicitur.

Intertrigo fit quando nerui in aliqua corporis parte contrahuntur. Cato ait morbum hunc sanari posse si surculus absinthii pontici feratur sub anulo.

Ignis sacer numeratur inter mala ulcera. Cuius duo genera: Alterum subrubicundum, quod fit in pectore, lateribus aut plantis: Alterum in summa cutis exulceratione, sed sine latitudine. Dicitur sacer, propter admirationem, quod nihil habeat cum aliis morbis simile, vel ab Hercule, qui eo laboravit.

Lepra morbus est idem cum Elephantia, aut non multus dissimilis. De quo intellexisse viderur Horatius, dicens: Ut mala quem scabies, aut morbus regius urget. Hunc allio exulcerari, sanarique cum origano, testis est Plinius lib. 20. Similitudinem habet cum Psora, sed altius aliquando penetrat, pulmonemque adeo corrumpit et putrefacit, ut eo affecti raucescant, aegreque loquantur, et respirent.

Lychenes masculini generis dicuntur oris ulcera, furfurem cutis excitantia, latine Mentagra dicitur. Mart. lib. 11. Non ulcus acre, pustulae' ve lucentes. Nec triste mentum sordidique Lychenes. Fuit hic morbus Romanis ignotus usque ad principatum Tyberii: autore Plinio lib. 26. cap. 1. Aliter etiam vocatur Lychen.

Lithiasis vocatur morbus calcularis. Alii ocularem faciunt in conversis palpebris. Si in renibus accidat, aut vesica, procedit ex defectu concoctionis.

Lyenteria vocatur intestinorum dissolutio, quum cibus no persicitur, sed crigitur incoctus. Lyenteriam qui patiuntur, dicuntur Lyenosi.

Lippitudo vitium est oculorum, humorem et lacrimas emittentium,


page 119, image: s119

quo Horatius fatetur se laborasse, ubi ait: Hic oculis ego nigra meis collyria lippus, Illinere.

Lagophthalmia morbus est oculorum, quando contractis superne palpebris apertis dormitur oculis, instar leporis.

Leucomota maculae sunt profundae in oculis.

Lycanthropia species est melancholiae, quum more luporum affectus noctu in somnis ululat.

Lethargus morbus est Phrenesi contrarius, dormitans, et ex atra bile proveniens. Cui consanguineus Veternus, alter oblivione, alter somno semisepultus. In lethargo praeter somni appetentiam, est quaedam mentis alienatio, et rerum prope omnium oblivio. Boetius: Lethargum patitur communem illusarum mentium morbum, sui paulisper oblitus est. Hoc affecti diuntur Lethargici.

Leontiasis capitur pro Elephantiasi, quod hoc morbo affecti frontem Leonis modo corrugatam habeant.

Mentagra est faciei morbus, nomen sortitus a mento, a quo oritur: occupatque interdum totos vultus, oculis tantum immunibus. Descendit nonnunquam in colla, pectusque ac manus foedo cutis furfure. Vocabulo Graeco Lichen seu Lichenis dicitur. Mentigo vero morbus est pecorum.

Melatheam Plutarchus in Phocione ait esse morbum, quo laboraverit Dimarchus Corinthius: morbi tamen non exprimit qualitatem.

Nephritis est renum morbus, qui inter acutos numeratur, de quo forte intellexit Horatius, dicens: Si latus, aut renes morbo tentantur acuto. Nephritici dicuntur omnes, qui hoc morbo laborant.

Nausea vocatur stomachi fastidium, ob circunstantem pravum humorem. Cui prope similis Anorexia, id est, ciborum inappetentia.

Narce est alicuius membri torpedo, seu labore, seu frigore stupescentis. Narcodes dicitur qui hoc patitur. A Narco pisce hoc malum inferente, qui et Torpedo appellatur.

Ozenia morbus est, quum multa ulcera ac crustae sunt circa nares, quae foetidum reddunt odorem, et olfactum impediunt.

Otalgia est aurium morbus, quum intus fiunt quidam soni.

Pernio morbus est pedum ex frigore proveniens, et maxime calcaneum inferstans, quem rapo domestico, si feruens imponatur, sanari, testis est Plinius.


page 120, image: s120

Petigo maculosus est morbus, totum plerunque vultum praeter oculos occupans. Aliter vocatur Impetigo ab impetendo.

Phrenetis morbus est conturbans mentem, et insaniam plerumque excitans. Fit autem quum quis vanas imagines accipit. Possidonius scripsit Phrenesim tumorem esse membranarum circa caput cum febri acuta, qui mentem alienat. Provenit autem ex flava bile. Si humida est, somnos facit profundos: Si sicca, vigilias: Si humida, cum paruo frigore stultitiam.

Pthiriasis appellatur morbus pedicularis, quo Sylla, Pherecydes et alii plerique (ut iam diximus) perierunt.

Pituita est morbus capitis proveniens ex catarrho: Graece Phlegma dicitur. Est autem origo omnium languorum, qui ex distillationc fiunt. Quum expirat extrinsecus, varios tumores producit. Intrinsecus vero cohibita, urentes edacesque morbos parit. Horatius in epistolis: Praecipue sanus, nisi quum pituita molesta est. Pituitosi hoc morbo affecti.

Pleuritis seu Pleuresis est dolor laterum, quo affecti dicuntur Pleuritici. Quo morbo periit Lucius Crassus eloquentium iurisperiussimus. Affert plerunque febrem, tussim, et anhelitus difficultatem.

Podagra est dolor pedum, quo affecti dicuntur Podagrici. Martialis: Litigat et podagra Diodorus Flacce laborat. Plin. ait hunc morbum rarum fuisse in Italia patrum, avorumque memoria, suaque etiam aetate, nec esse incurabilem. Nam in multis sponte definit et in pluribus curatur. Vide remedia lib. 20. cap. 11. Quamuis Quid. lib. 2. de ponto dicat: Soluere nodosam nescit medicina podagram. Si est in genu, vocatur Gonagra ab Hippocrate.

Porrigo genus est morbi, qui crescendo porrigitur et extenditur, unde nomen traxit. Nascitur in capillo, barba, et supercilio. Lucilius: Tristem et corruptum scabic et porrigine plenum. Qui hoc infestantur, dicuntur Porriginosi,

Priapismus morbus est, quo genitale membrum citra rei venereae cupiditatem, extenditur. Cui rebus frigidis occurritur: quo periit Michael verinus poeta Hispanus. Aliter Prurigo vocatur.

Pustula est tuberculum nascens in summitate cutis. Plinius Pustulas vocat eruptiones pituitae. Quandoque tamen pustula significat bracteam argenti. Martialis lib. 8. Et niveum felix pustula vincit ebur.

Pterygium membranula est neruosa, oriens sub angulo oculi, quae inter dum ita augefcit, ut pupillam operiat. Si inveterata


page 121, image: s121

sit, Chirurgi manu indiget, simediocris, tantum collyriis.

Ptilosis oculorum morbus, quum pili superioris palpebrae connectuntur, vel quum decidunt, aut ordine duplici supernascuntur ex crassitudine palpebrarum.

Psorophthalmia dicitur pruritus palpebrarum.

Pthisis morbus itidem oculorum, quando pupilla angustior sit, aut latior ex aliquo capitis morbo, ex quo obiecta apparent esse maiora quam sint. In hoc morbo fit exulceratio pulmonis ex pituita distillante a capite.

Polypus est narium morbus, ita dictus a similitudine Polypi animalis. Qui ut acetabulis venantes invadit, ita quoque nares iste occupat usque ad sermonis et anhelitus impedimentum. Ponitur inter Carcinomata pene incurabilia. Polyposi sunt, quorum nasus polypo morbo in foedam magnitudinem excrescit. Martialis: Nasutum volo, nolo polyposum.

Parotides morbi sunt aurium, qui nascuntur ex capitis humore huc descendente et aggesto. Sunt et quandoque sine tumore.

Parulis dicitur tumor gingivarum, cui nisiper pharmaca occurratur, in pus veniunt.

Paristhmia morbus est gutturis et faucium, quando loca gulae angusta praecluduntur, aut nimia vini potione, aut haustu subito alicuius rei acorem habentis.

Pneumonia morbus est pulmonis, quando tumescit: proveniens interdum ex vehementi catarrho, vel pleuritide.

Phymosis vitium est membri genitalis, quando nudum est, aut contectum nudari non potest.

Psora species est leprae, quae in summa pelle versatur. Hac qui laborant, ulcera sive pustulas supra modum contingere et scalpere cupiunt.

Paralysis dicitur neruorum dissolutio, et virium defectus, aliter Paresis. Hoc morbo qui laborant, vocantur Paralytici. Arguitur autem in hominibus quum rectum seruare incessum non valent, et crura velut ardua conscendentes attrahunt, et in sinistrum quandoque dextra circunferunt, quandoque e diverso.

Recluvium morbus, quum circa ungues cutis se soluit. Huic similis est Redivia, quam lana succida sanat ex aqua frigida.

Ramex species est herniae. Hoc affecti morbo vocantur Ra micosi. Sanatur syluestri ruta cum Axungia. Plinius lib. 10.

Regius morbus idem est cum Arquato, Aurigine, et Icterico,


page 122, image: s122

vide in praecedentibus. Appellatur autem Regius, quod eo morbo affecti, apparatu regio, ut conclavi cultiore, ludisque et lascivia sanentur.

Stranguria vocatur urinae difficultas, quando guttatim egeritur. Latine dicitur Substillum. Autor Cato de Re rustica.

Sacer morbus vocatur Comitialis, seu Caducus, quod eo laboraverit Hercules.

Strophos appellatur intestinorum dolor.

Sycosis morbus est, qui aliter Ficus, seu Marisca dicitur. Vide in dictione Ficus: Fit quando caro excrescit.

Synanche morbus est spiritum, et fauces occupans, et strangulans, Angina Latine dicitur. Demosthenes pecunia a Milesiis corruptus, cum postridie a concione flagitaretur, ut in eos orationem haberet, excusavit Synanchen. Unus autem e turba suspicatus id quod erat, exclamavit non Synanchen cum pati, sed Argyranchen, quasi dicas argentanginam. Quibus verbis significavit silentium Demosthenis pecunia a Milesiis emptum.

Sonticum morbum veteres pro vehementi, ac gravissima aegritudine acceperunt, quam Plinius ait suffitu lapidis (qui vocatur Gagates) deprehendi. Habet qutem vim nocendi gravissime. Nam Sontire verbum, est vehementer nocere. unde Tibullus lib. 1. Causam sonticam vocat, dicens: Parce precor puero non illi sontica causa est. Hinc et Sontes rei appellantur.

Siriasis morbus est puerorum, et inflammatio circa cerebrum, unde sequitur syncipitis et oculorum incuruitas, cum pallore et siccitate corporis. Plinius lib. 22. scribit Heliotropii folia, infantium distillationibus, quod Siriasim vocant, illita mederi.

Solerophthalmia est oculorum morbus, quando prae duritie palpebrae vix e somno aperiuntur, et sordes in oculis siccae remanent, oculique propterea fiunt subrufi.

Synchysis est oculi confusio, ob plagam aliquam, ex qua pupilla turbatur.

Sympysis tumor est et inflatio palpebrarum.

Spasmus morbus est, qui concreto fere toto corpore, nascitur e frigido humore maxime circa spinam musculorum. Ex anteriore corporis parte Hemprostoton, et posteriore Epistoton. Signa morbi sunt, difficultas anhelitus, motus arteriarum paruus, ac tenuis rubor in vultu, oculi tumidi, urina fere aquea, vel sanguinea. Spastici dicuntur, quibus aliquid intus convulsum est. Et Spasmus nihil est aliud, quam neruorum distentio, sive rigor procedens


page 123, image: s123

e siccitate nimia in evacuato corpore.

Syntexis morbus est ventris, quando humoribus eo descendentibus, simile quiddam flavae bilis excreatur. Generatur a febre urente omnem intrinsecus humorem. Hoc qui laborant, dicuntur Syntectici.

Scotoma est morbus, quem nos Vertiginem appellamus, quum tenebrae ob oculos voluuntur. Procedit autem ex vaporibus ad cerebrum delatis. Affectis solet esse oculorum hebetudo, aurium sonitus, semisurditas. Accidit plerunque, quum surgitur e somno, vel quum fit circumactio corporis, aut ex ebrietate nimia et saturitate.

Satyriasis morbus est de specie Elephantiasis. Quo affecti, ulceribus scatent, tetro sunt aspectu, ore squalenti non sine dolore et pigritia. Neque ulla cibi aut potus voluptate moventur. Sic autem dicitur, vel quod lascivis hominibus (quales sunt Satyri) eveniat, vel quod ora Satyrorum pictorum referant.

Sphacelus morbi genus est, quod ex immodica defatigatione solet accidere. Quidam putant esse tormina articulorum, quidam ossium tabem, quum scilicet membrum aliquod usque adeo scabie corruptum est, ut sine sensu maneat.

Struma est tumor, sub quo concretae quaedam ex sanie et sanguine quasi glandulae nascuntur, maxime in ceruice, sub alis, et unguibus manus.

Scytrum tumor est praedurus insensibilis, vixque curabilis.

Therioma ulcus est virilium, interdum etiam aliarum partium, dum multuo ac nigro sanguine mali odoris, atra fit caro, et corroditur.

Tormina morbus a torquendo sumpsit nomen, quum dolore torquentur intestina, exulceratione. Ex his cruor manat, frequens deiiciendi cupiditas, dolor est in ano. Signum tunc est mortiferum, si carnes egerantur. Nonius Tormines dixit in masculino. Medici dicunt Tormina non esse aliud, quam quum permordetur aluus in intestinorum anfractibus. Si circa umbilicum affligit et lumbos, nescit medicinam.

Tussis morbus est arteriarum, qui gignitur vel ex frigore, vel ex pituita in pulmonem descendente. Provenit quandoque ex vehementi conatu vocis. Interdum et ex calore febris. Inveterata difficile tollitur. Sanatur herba, quae propterea vocatur Tussilago.

Trichiasis est eruptio pilorum praeter naturam in ordine


page 124, image: s124

palpebrae ex reumate procedens.

Trachoma vocatur palpebrarum asperitas.

Tonsillae morbus est faucium, carne durata circa guttur. Dicuntur tonsillae in homine, in sue glandulae, autore Plinio.

Tympanites morbus est de genere Hydropisis, quo affectus tumet, et tympani modo inflatur.

Veternus morbus est somnum et marcorem inducens ex nimio otio et torpore. Hinc pro pigritia et somno plerunque ponitur. Hinc Veternosi.

Unguis morbus est oculorum, qui a Graecis Pterygium dicitur.

Vomica tumor est excrescens in corpore, saniem plerunque emittens. Vomicam Plautus crumenam vocavit plenam pecunia.

Uredo morbus herbarum, arborum, fruticum, qui in vitibus dicitur carbunculus, in ceteris rubigo. Plinius: Adurit lactescentes germinum oculos, quod in flore Carbunculum vocant.

Vermina sunt dolores corporis, qui quondam minuto motu, et quibusdam veluti stimulis verminum instar scindere et pungere videntur. Verminare est vermibus scatere. Celsus: Nihil perniciosius pueris, dum verminant.

Verrucae sunt tumores in vultu, quos Graeci Myrmecias vocant. Festus Cossos appellat, Serpunt usque ad ceruicem, quandoque dolorem afferentes et pruritum.

Xerophthalmia est oculorum pruritus, tracto nomine a siccitate. Est enim arida lippitudo, quum nec tument, nec fivunt oculi, sed gravescunt.

AVCTARIVM.

Alii sunt morbi numero prope infiniti, qui non doctrinam tantum et elegantiam in seriptore postulant, sed experientiam quoque. Nam plerique omnes qui de his loquimur, fumum solum attingimus, et nebulas pingimus in pariete. Non est haec nostra messis. Et dum hoc scribendi argumentum sumimus, nihil aliud assequimur quam quod peritorum linguas in nos ipsos acuimus. Multi dum suae doctrinae ac famae dilatare volunt pomoeria, minus multo merentur laudis, quam si quos noverunt, remos impellerent. Quo fit ut his relictis ad mea licia redire velim. Neque hoc ipsum de morbis (quantulumcumque est) delib assem, nisi fuisset animus his quadam tenus satis facere, qui ex omni dolio aliavid student pitissare, quique nihil in discussum relinqui sibi volunt. Pergamus ergo, et finem facturi breve auctarium consuamus.


page 125, image: s125

Morbis induntur nomina quandoque ab affecto membro, ut Pleuritis a latere, Peripneumonia a pulmone: A causis, ut Maniae, Melancholiae. A similitudine, ut Elephas, Leo, Cancer, Ictericus, Polypus: Ab artifice, ut Chironium ulcus: Ab his qui laborarunt, ut Tylosia, Herculanus.

APPELLATIONES EORVM QVI VARIIS LABORANT MORBIS.

APoplectici, Auriginosi, Anorectici, Apostematici, Asmatici, Alsiosi, Aluini, Carbunculosi, Carcinomatici, Chiragrici, Chalaziaci, Calculosi, Cardiaci, Caeliaci, Comitiales, Colici, Dysenterici, Elephantiaci, Epiphoretici, Ectropici, Emphysmatici, Entherocelli, Erotici, Eliosi, Febriculosi, Glaucomatici, Hydropici, Hydrocephali, Icterici, Impetiginosi, Ischidiaci, Ischiaci, Leprosi, Lienterici, Lippi, Lagophthalmi, Leucomatici, Lycanthropici, Lethargici, Lymphatici, Mentagrici, Melancholici, Narcodes, Opistonici, Orthopnoici, Phrenetici, Phthisici, Pituitosi, Pleu retici, Pedicosi, Podagrici, Porriginosi, Pustulosi, Psorophthalmi, Polyposi, Pneumonici, Paralytici, Peripneumonici, Suspiriosi, Splenetici, Stomachici, Stranguriosi, Sontici, Spastici, Syntectici, Scotomatici, Strumosi, Torminosi, Tetanici, Veternosi, Verminosi, Verrucosi, Xerophthalmi.

QVI MORBIS ALIQVIBVS INFECTI ET AFFECTI FVERVNT.

EVnomius praesul Cyzicenus Arrianae haereseos sectator (qui sub Valente imperatore floruit) lepra et morbo regio laboravit.

Galla vidua Romana Symmachi viri Patricii filia, laboravit ex carcinomate in mamilla. Volat.

Plotinus Philosophus Platonicus, natione Aegyptius, morbo sacro fuit obnoxius. Crinitus lib. 25.

Froila secundus, Alphonsi magni filius, lepra correptus, aerumnosa morte vitam clausit.

Aristarchus grammaticus alexandrinus (qui floruit sub Ptolemaeo Philometore) hydropisi laboravit.

Andragasina virgo, uxor Ausberti cuiusdam, qui fuerat domesticus Vandegysilli comitis Palatini, lepra laborans, coenobio se inclusit. Volat.


page 126, image: s126

Maria filia Amaedei Sabaudiae ducis, vomica laboravit, ac propterea Philippo Marlae vicecomiti marito suo nunquam congressa est.

Iulius Viator, eques Rom. coaetaneus Volaterrani, labora vit morbo intercutis.

Medeius unus ex iis, qui Ioannam puellam Gallicam Anglorum domitricem flammis adiuditaveram, lepra infectus, misere expiravit. Valerandus Varanius lib. 4. Medeius si quidem longo sermone profatus, Astruit esse scelus flammis et morte piandum, Multaque adulandi studio confingit, ut Anglos Sic sibi conciliet, sed paucis inde diebus Corpus tabifico respergitur ulcere leprae.

Metrodorus philosopus, Epicuri socius, laboravit tympanite. Est autem Tympanites species hydropiseos, ut iam diximus.

Prolemaeus Philadelphus rex Aegypti podagrico morbo fuit obnoxius. Plin. lib. 7. ait et vomica laborasse, vulneratoque pectore, (quum mortem in acie quaereret) medicinam invenisse.

Idem Plinius scribit perpetuam fuisse febrem C. Moecenati, cui etiam triennio supremo, nullo horae momento contigerit somnus.

Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die, natali tantum, corripiebatur febre, et ea consumptus est satis longa senecta. Plinius lib. 7.

Manilius Cornutus Mentagra laboravit. Ad cuius remedium inveniendum ducenta sestertia elocavit. Plinius cap. 1. lib. 26.

Seruius Clodius eques Rom. Podagra laboravit, cuius dolore coactus est veneno crura perungere. Quo facto sensu protinus caruit. Suetonius.

Ennius poeta itidem fuit podagricus, neque tamen propterea abstinebat a musis. Pont. de fort.

Cosmus Florentinus morbo podagrae coactus est domi se continere. Idem Pontanus.

Ferunt M. Crassum surdastrum fuisse. Autor Cicero lib. 5. Quaest. Tuscul.

Vatinius autore Macrobio, quamuis po dagra laboraret, volebat tamen videri vitium discussisse, et mille passus ambulare se gloriabatur.

Cambyses ab ineunte aetate morbo saero afflictatus, nunquam postea iatis convalui. Nam plerosque sibi samiliares perinsaniam


page 127, image: s127

occidit. Caelius cap. 20. lib. 9.

In eundem morbum (qui propterea dictus est Herculanus) incidit Hercules, vel propter immensos labores, aut immittente Iunone, adeo ut in ipsa animi dementia filios interficeret. Crinitus.

Iulius Caesar extrema aetate animo linqui consuevit arque etiam per somnium exterreri. Comitiali quoque morbo bis inter res gerendas correptus est, autore Tranquillo.

Liusus Drusus Tribunus plebis quum eo morbo laboraret, Auticyram profectus, sumpto ibidem Helleboro convaluit. Autor Gellius cap. 25. lib. 17.

Ioannes Venetus, discipulus Theodori Gazae, podagra plerunque laborabat.

Theopompus Phthisi morbo laborans ab Asclepiade medico sanatus est.

Diodorum podagricum fuisse docet Martialis dicens: Litigat, et podagra Diodorus Flacce laborat.

Amedeus secundus filius Ludovici Sabaudiae ducis, morbo comitiali ad mortem usque laboravit.

Carolus rex Pannoniae articulari morbo plerunque afficiebatur.

Volaterranus ait beatam Genovefam, ob vitae abstinentiam multis annis ex lepra laborasse. Quod ego impium et fabulosum puto.

Beniamin Anachoreta (qui annis LXXX. duravit in Eremo) fuit hydropicus.

Heracletus philosophus hydropisi quoque laboravit, neque tamen uti noluit medicis. Laertius.

Pontanus scribit Matthaeum Aquilanum pedibus et inanibus captum fuisse: neque tamen a Theologiae et Philosophiae professione destitisse.

MVTI.

QVintus Pedius, nepos Q. Pedii consularis, fuit natura mutus: quem propterea Messala orator pictura docendum censuit. Autor Plin. lib. 35. cap. 4.

Atis Croesi filius a principio inutus, ubi vidit irruentem in iugulum patris sui Cyrum, O homo inquit, ne interficias patrem. Autor Herodotus, et Gellius lib. 5. cap. 9.

Zoe uxor Nicostrati martyris septem annis muta fuit ex morbo. Demum a beato Sebastiano curata.

Aegles Athleta, quum sortitione inter pugiles facta vidissct fucum sibi fieri, ac dari verba: repente in eum, qui id faciebat.


page 128, image: s128

sese videre quid faceret, magnum inclamavit. Autor Gellius, et Valerius de Miraculis.

HOMINES MALE OLENTES.

EVripides poeta oris graucolentia laboravit, quod quum ei obiectum fuisset a Dechannico Archelai aulico, excanduit poeta gravius, quam opinaretur quispiam. Caelius cap. 10. li. 13.

De Gorgonio et Rufino, Martialis: Pastillos Ruffinus olet, Gorgonius hircum.

LIPPI.

HErodotus in Polyhymnia scribit Euritum et Aristo demum ob extremam lippitudinem e castris a Leonida remissos.

Horatius Flaccus variis in locis lippum se fuisse docet, ut Satyras. Hic oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere. Item: Lusum it Mecoenas, dormitum ego, Vergiliusque: Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

Complexiones quatuor (ut dicitur) humani corporis, Phlegma, Cholera seu Bilis, Sanguis, Melancholia.

STRABONES, LVSCI, ET MONOCVLI.

POlyphemus Neptuni ex Thosa filius, quum duos Ulyssis comites devorasset, ab ipso Ulysse simulata amicitia inebriatus est vino, et altero (quia prius erat monoculus) privatus oculo. Tibul. lib. 4. Cessit et Aetneae Neptunius incola rupis, Victa Maronaeo foedatus lumina Baccho. Verg. lib. 3. Aen.-Et telo lumen terebramus acuto, Ingens quod torua solum sub fronte gerebat. Idem: Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. Sidonius: Atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopam.

Cocles Romanus alterum in bello oculum amisit, nomen propterea inde sortitus.

De Phileni lusca, Martialis lib. 1. sic inquit: Oculo Philenis semper altero plorat: Quo siat istud quaeritis modo? Lusca est.

Acatius orator socius Libanii sophistae unico tantum vidit oculo.


page 129, image: s129

Philippus Macedo ab Astere milite sagitta percussus, alterum amisit oculum. Unde et Aristides Philippum ipsum hoc ridebat scommate: Arimaspis cognatus es. Arimaspi enim populi sunt monoculi.

CAECI, ET EXCAECATI.

ORta inter Iovem et Iunonem ludicra quaestione, utri scilicet maior esset libido, viro'ne, an feminae: Tyresias Thebanus iudex electus, quum pro Iouc sententiam tulisset, dixissetque mulierem esse lasciviorem, ab irata Iunone excaecatus est. Indignatus Iupiter, caecitatem vaticinio pensavit. Ouidius in Ibin: Qualis erat, postquam iudex de lite iocosa Sumptus Apollinea clarus in arte senex. Idem lib. 3. Metamor.

Politianus scribit eum ideo excaecatum fuisse, quod nudam vidisset Mineruam. ubi in Ambra ait:-Baculum dat deinde potentem Tyresiae magni, qui quondam Pallada nudam Vidit, et hocraptam pensavit munere lucem. Sene. in Oedipode: Tyresias tremulo tardus accelerat gradu, Comesque Manto, luce viduatum trahens.

Antipater Cyrenaicus fuit pariter defioculus. Cuius caecitatem quum mulierculae lamentarentur: Quid agitis? inquit, An vobis nulla videtur voluptas esse nocturna? Autor Cicero lib. 5. Quaest. Tusc.

Appius Claudius quamuis caecus esset, tamen in illo suo casu, nec privato nec publico muneri defuit. Autor Cicero.

Caecus fuit C. Drusus, tamen domus eius implebatur consultoribus, qui in suis causis, caecum adhibebant ducem. Idem autor, et Val. de Studio.

Gn. Aufidius praetorius in caecitate, sententiam in senatu dicebat, nec amicis deliberantibus deerat, et Graecam scribebat historiam, et videbat in literis.

Diodorus Stoicus, itidem visu privatus est. Versabatur tamen in philosophia, et fidibus Pithagoraeorum more utebatur, munusque tuebatur Geometriae, discentibus praecipiens, unde, quo, quamque lineam scriberent.

Asclepiades nobilis philosophus, interroganti cuidam, Quid ei caecitas attulisset? Respondit, Ut puero uno essem comitatior.

Democritus quum existimaret animi aciem impediri aspectu oculorum, oculos ipsos sibi eruit, ut philosophiae, et rerum naturalium causas profundius meditaretur. Lucret. lib. 3. Denique


page 130, image: s130

Democritum postquam natura vetustas Admonuit, memores motus languescere mentis, Sponte sua letho caput obuius obtulit ipse. Tertullianus ait, ideo Democritum se excaecasse, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset. Gellius lib. 10. De caecitate DEmocriti ex Laberio Mimographo citat aliquot versus, quos potes legere.

Hypsea mulier fuit notae caecitatis. Unde Horatius libro 1. Sermonum: Ne corporis optima lynceis Contemplere oculis, Hypsea caecior illa.

Thamyras Philamonis filius, excaecatus est a musis, quas ad certamen cantus prouocaverat. Proper. lib. 2. Me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur. Nunquam ad formosas invide caecus ero. Politianus in Nutricia. Pontanus lib. 3. de Stellis.

Stesichorus poeta quum Helenam suis carminibus infamasset, excaecatus est. Ubi tamen palmodiam cecinit, recepit visum. Politianus in Nutricia:- Et damnans Helenam, laudansque vicissim, Amittit, recepitque oculos, tuus Imera civis Stesichorus. Suidas apud Volater.

Asconius Pedianus anno suae aetatis LXXIII. captus est oculis. Duodecim tamen postea vixit annis.

Daphnis pastor, qui carmen Bucolicum invenit, luminibus captus est, quod ebrius cum quadam femina concubuisset. Autor Suidas apud Volater.

Dydimus Alexandrinus, praesul Caesariensis, caecus fuit a puero. Nihilominus Dialecticam et Geometriam didicit, scripsitque commentarios in Psalmos. Autor Volaterranus.

Lucilla virgo, filia Nemesii tribuni, caeca fuit primo. Demum a Stephano pontifice recepit visum. Haec sub Valeriano passa est. Volaterranus.

Homerum caecum fuisse fatentur omnes. Unde autem caecitatem illam contraxerit, non satis convenit. Sunt qui dicant hoc ei ex morbo contigisse: alii ex longa senectute. Ouidius in Ibin apum aculeis excaecatum scribit, et Pontanus de stellis lib. 5.

Cedonius, unus ex discipulis Christi, caecus natus est.

Xenarchus philosophus peripateticus, paulo ante mortem visu orbatus est.

Sesostris rex Aegypti in extrema senectute oculis captus mortem sibi conscivir. Michael Anglicus: Niliaca tali caecus regione Sesostris, Ultus adulterii est facta nephanda gravis.

Herodotus in Euterpe scribit Pheronem huius Sesostris filium,


page 131, image: s131

casu fortuito excaecatum fuisse.

Herodotus itidem scribit Anysim regem fuisse Aegypti oculis captum. Pro quo Tortellius Amasim legit.

Anchisam Boccatius caecum fuisse scribit, ex Seruii testimonio, ac propterea Troianorum consiliis non interfuisse. Caecitatem autem contigisse ait, quod gloriaretur se Veneri concubuisse.

Salaberga puella ex agro Laudunensi, (quae temporibus Dagooberti Francorum regis vita et sanctitate floruit) caecitatem ab utero matris attulit.

Phoenix Amyntoris filius, oculis caruit. Unde Ouidius in Ibin: Id quod Amyntorides videas, trepidusque minister, Praetentes baculo luminis orbus iter.

Oedipus ubi agnovit se Iocastae matri concubuisse, et patrem Larum dedisse morti, sceleris horrore, oculos sibi eruit. Ouid. in Ibin. Seneca in Oedip.

Phineus ira numinum excaecatus est, quod filios suasu Harpalices excaecasset. Sunt qui dicant Phineum Idae filiae Dardani, Scytharum regis amore usque adeo captum fuisse, ut eius suasu filiis ex Cleopatra susceptis oculos evulserit. Ouidius in Ibin. Martialis lib. 9. Phineas invites, affer et Oedipodas.

De Phinidis a Phineo patre excaecatis, Idem Ouid. inquit: Ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit.

Polymnestor rex Thraciae, quum Polydorum Priami et Hecubae filium, fidei suae tempore belli Troiani creditum, auri (quod ille habebat) cupiditate occidisset, indignata mater Hecuba eidem, per simulatam amicitiam convocato, oculos eruit. Ouid. in Ibin: Euripides apud Plutarchum in Parall.

Polyphemus quum prius esset monoculus, ab Ulysse prorsus excaecatus est. Causam iam diximus, Ouidius in Ibin:

Pastor ut Aetneus, cui casus ante futuros
Thelemus Eurimedes vaticinatus erat.

Isacius Angelus Imperator, ab Alexio fratre (quem prius magna pecunia a Turcis redemerat) excaecatus est, et in carcerem coniectus. Egnatius.

Polizellus Atheniensis, in bello contra Datim ducem Persarum, incerto casu caecus factus est. Autor Plutarc. in Parall.

L. Metellus orbam luminibus exegit senectutem, amissis incendio, quum Palladium raperet ex aede Vestae. Plin. lib. 7. cap. 43.

P. Cornelius Ruffus, Manlii Curii in consulatu collega, dormiens oculorum visum amisit, quum id sibi accidere somniaret,


page 132, image: s132

Autor Plin. lib. 7. cap. 50.

Phanus fuit usurarius quispiam caecus: de quo Erasmus meminit in illo adagio, Phani ostium.

Timoleon Corinthius (qui expulso Dionysio Syracusas redemit seruitute) aetate iam provectus, morbo coepit laborare, quo caecus factus est. Autor Plutarchus in eius vita.

Ophioneum, Messeniorum vatem, Pausanias apud Caelium scribit, semper a natali statim die luminibus captum, et privatim et publice vaticinia peregisse, et post vehementem capitis dolorem videre coepisse, ac mox relapsum ad caecitatem denuo.

Iustinianus imperator ante Leontium Callinico patriarchae Constantinopolitano (cuius dolo prius imperio fuerat detrusus) oculos eruit. Paulus Diacon.

Constantinus Copronymos imperator, Artabasdum primae nobilitatis hominem, imperatorem ab orthodoxis creatum, biennio post captum, oculorum visu cum liberis priuavit. Egnatius.

Constantinus imperator, Lenonis et Irenes filius, Nicephorum imperatorii stemmatis hominem (in quem suffragia multorum inclinabant) oculorum et linguae usu priuavit. Egnatius.

Irene postea imperatrix rerum potita, filium Constantinum in potestatem redactum excaecavit. Egnatius.

Haraldum quendam principem fuisse scribit Saxo, qui prae senio amiserit visum. Quod etiam de Gormone testatur idem Saxo lib. 9.

Aribertus rex Francorum Sigibrandum Asbrandi filium oculis priuavit, omnesque eius propinquos variis tormentis affecit. Paul. Diac. de gestis Longobardorum.

Nautulphus puer natura caecus, precibus sancti Senoch visum recipit. Autor Gregorius Turonen.

Belisarius praefectus copiarum Iustiniani imperatoris, deletis Vandalis, acto de Persis triumpho, Italia a Barbaris non semel liberata, propter prosperos successus ipsi imperatori formidolosus et suspectus factus est, ac propterea ab eodem oculis privatus. Quo facto tuguriolum in via frequenti sibi statuit, ubi victum a praetereuntibus mendicabat his verbis: Viator da obulum Belisario, quem virtus extulit, caecavit invidia. Autor Procopius, et Crinitus, cap. 6. lib. 9.

Pontanus de fortitudine bellica ait, Lippum Florentinum oculis captum fuisse, ac nihilominus in caecitate rhetorum ac philosophorum


page 133, image: s133

auditoria frequentasse.

Quum in Troia Mineruae templum arderet, Ilus demissum caelo Palladium eripuit, statimque oculis captus est. Postmodum placata ira deae, pristinum recuperavit visum. Autor Dercyllus apud Plutarchum.

Metellus quoque templum Vestae incensum conspicatus, Palladium eripuit, statimque oculis captus est. Postmodum dea placata, visum recepit. Idem autor.

Valerius Bestius dum Ruscium L. Imbrici soceri sui filium fidei suae creditum, cupiditate auri interfecisset, ab ipso postea Imbrico correptus et excaecatus est. Plutarchus.

Herodotus in Erato ait, Epyzelum Atheniensem in bello incerta causa luminibus captum fuisse, neque saucium ulla corporis parte, neque ictum.

Kailla Pannoniae regina maritum suum Vazulem exoculavit.

Endra filius Bazulis Pannoniae regis, Petro itidem Pannoniae regi oculos eruit. Autor Volater.

Bela secundus Almi filius, rex Pannoniae a Boricho filio notho Colomani itidem Pannoniae regis, excaecatus est.

Colomanus rex Pannoniae post Ladislaum, Almo fratri oculos eruit, et eundem occidit.

Fara virgo (quae sub Heraclio Imperatore floruit) dum ab Hagerico patre ad nuptias compelleretur, in tantas prorupit lacrimas, ut inde caecitatem contraxerit.

Maiolus patria Aruernensis, archidiaconus Matiscensis, ex morbo luminibus orbatus est: visum tamen compluribus prodigiose restituit.

Lycurgus a Thracibus (quibus principabatur) excaecatus est, quod feminas quasdam sequentes Bachum simulata cum deo amicitia interfecisset. Autor Diodorus.

CLAVDI.

EPictetus philosophus Hierapolitanus, claudus fuit. Unde apud Macrobium hoc modo inducitur loquens: Seruus Epictetus genitus sum corpore claudus, Paupertate Irus, diis et amicus ego.

Colomanus rex Pannoniae dicitur fuisse luscus, claudus, gibbosus, lingua blesus, et ore improbo.

Damon Paedotriba fuit quispiam claudicans, qui cum crepidas furto amisisset, imprecatus est, ut furis pedibus maxime


page 134, image: s134

congruerent. Erant autem hae non rectae nec accommodae: illi tamen pro pedum depravatorum ratione in primis aptae. Calius.

Idem Caelius ait, Androclidem Laconem debilem crure et inutilem fuisse.

Cocles accepto vulnere claudus factus est: cui quum cruris vitium obiectaretur, Per singulos, inquit, gradus admoneor triumphi mei. Plutarch. in Publicola.

Philippus Macedo, accepto in coxa lanceaeictu, incidit in clauditatem, quod laudi sibi vertebat aduersus calumniatores. Caelius lib. 8. cap. 5.

Nicomedem Caelius ait fuisse quendam claudum, alium a rege Bithyniae.

Aristogiton Atheniensis fuit sycophanta, cuius conciones nihil non Martium spirabant, adeo ut ventosa sua lingua populum in discrimina plerunque coniicert. Proinde quum die quadam exercitum parari, et milites deligi intellexisset, innixus baculo clauditatem simulavit, ne ad bellum vocaretur. Undeadagium fluxit in vulgus, Aristogiton claudicat. De his qui morbum simulant, ne militiam, aut aliud oneris genus subeant.

Pcrdix, aupo fuit quispiam claudus, cuius clauditas proverbio locum fecit, Perdicis crura, in loripedes et distortos. Aristophanes apud Erasmum.

Artemon faber fuit machinarius tempore Periclis, qui quum claudus esset, suas passim machinas circunferebat. Erasmus in Chiliadibus.

Lambda mulier Corinthia, Amphionis cuiusdam filia, et Ectionis uxor, fuit etiam clauda. Autor Herodotus lib. 5.

Vulcanus a Iove praecipitatus ob deformitatem, vel quod matri opem ferre vellet, incidit in clauditatem. Ad quod allusit Valerius Flaccus lib. 2. Argon. Acclivem scopulo inveniunt, miserentque foventque Alternos aegro cunctantem poplite gressus. Pontanus in lib. Meteo. Vulcanum fama est caelo quum pulsus ab alto, Sub terris sine honore diu, sine munere claudum, Vixisse, et Sicula exilium traxisse sub Aetna. Item Martianus Capella: Quidam etiam claudus faber venit. Lactantius: Tum faber claudus Mineruae nuptias postulavit. Germanus Brixius: Deumque loripedem simul arma ad coniurata nocasse.

BALBI.

HErodotus in Melpomene ait, Battum Polymnesti inter Thaereos opuleti, et Phronimae filium balbum fuisse, ac


page 135, image: s135

propterea consuluisse Apollinem, qui hoc modo responderit: Barte venis vocis causa. Dux te iubet ire Lanigeram in Libyen habitatum Phoebus Apollo.

Cicero III. Philip. scribit, M. Fundum nescio quem cognominatum Bambalionem, ab haesitantia linguae.

Eodem nomine Fr. Philelphus Pogium Florentinum ob vitium linguae insectatus est.

Euripides apud Caelium scribit Alcibiadi in dicendo balbutiem fuisse, quae voci illius splendorem, et sermoni gratiam afferre videbatur.

Michael Imperator (qui Leoni Armenio successit) lingua fuit balbus, dictus propterea Thraulus a Graecis. Egnatius.

FVRIOSI, ET MANIACI.

ORestes Agamemnonis et Clytemncftrae filius, propter interfectam matrem furiosus factus est, donec ad aram Dianae Tauricae expiaverit scelus. Vergil. lib. 3. Aeneid. Et scelerum furiis agitatus Orestes. Ouid. libr. 4. de Tristib. Quo postquam dubium est pius an sceleratus Orestes, Exactus furiis venerat ipse suis. Lucan. lib. 7. Haud alios nondum Scythica purgatus in ara, Eumenidum vidit vultus Pelopeius Orestes. Horat. lib. 2. Serm. Nec ferro ut demens genitricem occidit Orestes. An tu eum occisa insanisse parente. Statius lib. 1. Theb. Vel inanem mentis Orestem, Opposito rapidam Pylade vitasse Megaeram. Caelius scribit Orestem vi furoris sibi digitum arrosisse et norasse, eoque facto, Eumenidas illi albas se ingessisse, quum prius nigro colore occurrerent formidolosae. Adagium est apud Erasmum, Oresti pallium texere: in eum qui parat munus abusuro. Nam Orestes per insaniam vestes dilacerabat. Verg. lib. 4. Aen. Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes Armatam facibus matrem et serpentibus atris, Quum fugit, ultricesque sedent in limine dirae.

Pentheus dum sacra Bacchi despicaretur, ulciscente numine in furorem raptus est. Verg. lib. 4. Aen. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas. Lucanus libro septimo: Nec magis attonitos animi sensere tumultus, Quum fureret Pentheus, aut quum descisset Agave.

Milo Epirota quum hastam in Laodamiam filiam Pyrrhi coniecisset, quae ad aram Dianae velut ad asylum confugerat, dea


page 136, image: s136

vindicante, in furorem raptus est, quo intra duodecimum diem periit.

Athamas Aeoli filius furiis a Iunone immissis, usque adeo correprus est et agitatus, ut Learchum filium interfecerit. Ouidius lib. 6. Fastorum: Hincagitur furiis Athamas sub imagine falsa, Tuque cadis patria parue Learche manu. Plin.lib. 34. cap. 14.

Agave Cadmi et Hermiones filia, Bacchico furore correpta, Pentheum filium Interfecit. Lucanus lib. 1. Ingens urbem cingebat Erynnis, Excutiens pronam flagranti vertice Pinum, Stridentesque comas, Thebanam qualis Agaven Impulit, aut saevi contorsit tela Lycurgi Eumenis. Idem lib. 7. Nec magis attonitos animi sensere tumultus, Quum fureret Pentheus, vel quum descisset Agauc. Ho ratius lib. 2. Ser. Quid? caput abscissum demens quum portat Aga ve Nati infelicis, sibi tum furiosa videtur. Seneca iu Oedipode: Peior hac genitrix adest, Furibunda Agave.

Lycurgus Dryantis filius rex Thraciae a Baccho (cuius numen aspernabatur) in furorem versus, crura sibi amputavit. Lucanus: Thebanam qualis Agavem Impulit, aut saevi contorsit tela Lycurgi Eumenis. Ouidius in Ibin: Utque Dryantidae Rhodopeia regna tenenti, Ingenio dispar, cui pede claudus erat.

Marsyas dum Apollinem ad tibiae certamen provocasset, in furorem versus, et ab ipso deo excoriatus est. Ouidius in Ibin: Mens quoque sic furiis vecors agitetur, utilli, Unum qui toto corpore vulnus habet.

Hercules visa apud inferos Megaera, in furorem versus est, unde regressus filios imprudens occidit. Lucanus lib. 1.

-Aut qualem iussu Iunonis iniquae
Horruit Alcides ipso iam Dite Megaeram.

Alcmaeon Amphiarai et Eryphiles filius, propter interfectam matrem furus itidem agitatus est. Propertius lib. 3. Aut Alcmaeoniae furiae, aut ieiunia Phinei. Politianus in Nutricia Oenidaeque facem furiis Alcmaeona pulsum.

Aiax Telamonis filius, propter arma Achillis mortui data Ulyssi in virtutis praemium, dolore animi et invidia in furorem versus, armenta loro caedebat, existimans se interficere Gracos. Apuleius lib. 3. Meta. In insani modum Aiacis armatus, non ut ille vivis pecoribus infestus tota laniavit armenta.

Cleomedes Astypalensis, prodigiosis homo viribus, dum Iacchum Epidemnium, athletam, ictu pugni interfecisser, interfecti aperuisset latera, ac propterea iudices tantam perosi feritatem,


page 137, image: s137

in eum vellent animaduertere, indignatus, et in furorem versus, columnam (qua ludi literarii domus fulciebatur) disiecit, eaque ruina pueros omnes adobruit. Sunt qui dicant hunc furorem eidem irrep sisse, quod victoriae praemio fuisset fraudatus. Plutarchus in Romulo.

Fuit alter Cleomedes, seu Cleomenes, quem Herodotus in Erato scribit, a Lecedaemoniis (quibus imperabat) primo expulsum, demum pristinae dignitati restitutum fuisse. Nec multo post in tantam insaniam incidisse, ut unicuique obuio sceptrum in faciem impingeret. Quod cum facientem propinqui soleis ligneis illigaverunt, et in carcerem coniecerunt. Ubi arrepto custodis et ergastularii gladio, ab ima corporis parte ad verticem capitis sese dissecuit.

Proetides, seu filiae Proeti Argivorum regis, dum Iunoni se praeferrent, in furias versae, ac postmodum mutatae in vaccas finguntur a Poetis. Virgil. Proetides implerunt falsis mugitibus agros. Vide Seruium.

Plutarchus in vita Artaxerxis scribit, Charem fuisse quendam qui in bello Cyrum vulneraverit, succisa poplitis vena: quem ait insania postmodum fuisse correptum, nimia illati Cyro vulneris arrogantia.

Gallus Vibius vir fuit magnae eloquentiae, qui dum insaniam mentiretur, quod assimulabat ad verum redegit. Caelius lib. 6. cap. 35.

Caelius scribit Euagoram regem Cypriorum repentino furore correptum fuisse.

T. Lucretius poeta Physicus, sumpto amatorio poculo in furiam lapsus est, qua impellente mortem sibi conscivit. Statius: Et docti furor arduus Lucreti. Caelius cap. 26. lib. 9.

Sparsus fuit quispiam quem Seneca scribit inter scholasticos insanum, inter insanos scholasticum fuisse. Vide Caelium.

Timanthes Cleonaeus athleta, quum senio confectus, arcum non posset complicare, quem intendebat invenis, dolore animi in furorem lapsus est, ac propterea se interfecit. Autor idem Caelius lib. 6. cap. 35.

Acco mulier iam decrepita, quum faciem (quam ad speculum explorabat) senio deformatam conspiceret, animi aegritudine in insaniam lapsa est. Alii aliter sentiunt. Aiunt enim ipsam consuesse alloqui suam imaginem in speculo, eique subridere, comminari, promittere, subblandiri, et quicquid confabulantes solent


page 138, image: s138

dicere. Idem autor.

Pisander co vesaniae lapsus est, ut timeret, necubi animae suae occurreret, a qua vivus esset destitutus. Caelius cap. 26. lib. 9.

Cambyses quum Apim (quem aegyptii pro deo colebant) violasset, ulciscente numine, lapsus est in furias. Quibus agitatus, universam prope familiam delevit. Autor Herodotus in Thalia. Postremo furore victus seipsum interfecit.

Aio, filius Archis ducis Beneventi, missus a patre ad Rhotharem Longobardorum regem, in Italia veneno potus est, cuius virtute coepit insanire. Autor Paulus Diaconus de gestis Longobardorum.

Harthbenus fuit athleta quispiam ex Helsyngia notiem cubitis procerus, quem Saxo grammaticus in tantas furias testatur cecidisse, ut summas clypei partes corroserit, igneos carbones ventri mandaverit, raptas ore prunas in viscerum ima transfuderit, crepitantia flammarum pericula percurrerit, et ad extremum in sex athletarum suorum praecordia furente manu ferrum converterit.

Ulysses quum esset Graecorum prudentissimus insaniam, tamen simulavit, ne ad bellum Troianum proficisceretur. Ut autem persuaderet se esse vere insanum, salem seminabat, varissque animalibus aratra iungebat. Astum hominis exploravit Palamedes, qui aranti Telemachum filium obiecit. Quem ne laederet ipse Ulysses pater, aratrum suspendit. Vide Cic. in lib. 3. Offic.

FVRIAE TRES.

FVrias poentae Acherontis ex nocte filias vocant. Vergilius, Dicuntur geminae pestes, cognomine dirae, Quas et tartaream nox intempesta Megaeram, Uno codemque tulit partu. Propterea Galterus in Alexandreide decenti epitheto cas vocat Noctigenas libro decimo, ubi ait, Hoc ego si dea sum, qua nulla potentior inter Noctigenas, si me vestram bene nostis alumnam. Eadem ratione Mantuanus eas vocat Acherontigenas. Apud inferos dicuntur Canes. Lucanus: -Iam vos ego nomime vero Eliciam, Stygiasque canes in luce superna Destituam. Apud mortales vocantur Furiae, quod furoris stimulos hominum praecordiis inculcent. Propterea etiam finguntur iis columbros immittere, quos ad Maniam trahunt. Unde Verg. -Caeruleis unum de crinibus anguem coniicit, inque sinu praecordia ad intima sub dit, Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.


page 139, image: s139

Dicuntur et Eumenides sensu contrario, et per antiphrasim. Eumenis enim Benevolens dicitur. Ouidius: Eumenides tenuere faces de funere raptas. Feruntur et capillorum loco, redimitae serpentibus et colubris. Catullus: Quare facta virum mulctantes vindice poena Eumenides, quibus anguineo redimita capillo Frons expirantes praeportat pectoris iras, Huc huc aduentate, meas audite querelas. Statius libro 12. Et Anguicomae ducent vexilla sorores. Mantuanus in Apol. Exibant de sede Erebi teterrima monstra Tisiphone, furiaeque aliae multo angue comantes, Quippe quibus dominabantur Plutonides umbrae. Appellantur etiam Dirae. Verg. At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas, Infelix crines scindit Iuturna solutos. Idem lib. 4. Aeneid. Ultricesque sedent in limine Dirae. Lactantius lib. 6. de Vero culcu, de his in hunc modum scribit: Tres sunt affectus, qui homines in omnia facinora praecipites agunt. Propterea poetae tres furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitent: Ira, ultionem desiderat: Cupiditas, opes: Libido, voluptates.

Furiarum prima est Alecto, quam Verg. depingit lib. 7. Aeneid. Luctificam Alecto dirarum a sede sororum etc. Quod autem sit Noctis filia, testis est apud cundem Vergil. Luno hoc modo loquens: Hunc mihi da proprium virgo sata Nocte laborem, etc.

Thesiphone, seu Tisiphone, secunda Acherontis filia, hoc modo ab Ouid. describitur: Nec mora Thesiphone madefactam sanguine sumit Importuna facem, fluidoque cruore rubentem Induitur palam, tortoque incingitur angue, Egrediturque domo, luctus comitatur euntem, Et pavor, et terror, trepidoque insania vultu. Ouid. lib. 4. Trist. fecit inde adiectivum Thesiphonaeus, ubi ait, Cupiasque eradere vitae Tempora, si possis, Thesiphonaea tuae. Hanc filiam esse Noctis docet Sylius lib. 2. dicens: Et palmas tendens, hos inquit Noctis alumna, Hos muros impelle manu, populumque ferocem etc. Mantuanus lib. 4. Agelar. dicens: Ite, canes adsunt Erebi, crinita colubris Thesiphone, spiransque venenum, ignemque Megaera, etc.

Megaeram, tertiam Acherontis et Noctis filiam, Claudianus de laudibus Stiliconis describit: Improba mox surgit tristi de sede Megaera, Quam penes insani fremitus, animique profanus Error, et undantes spumis furialibus irae, etc. Mantuanus lib. 2. de Cala. temporum: Per medias urbes colubris crinita Megaera, Sanguincisque caput vittis intorta, flageilo, etc.


page 140, image: s140

STVLTI, ET INSIPIENTES.

COroebi filii Mygdonis Phrygii stultitia vulgi fabulis celebrata est, qui maris undas numerare conabatur, quum non posset ultra quinque numerare. Autores Eustathius et Lucianus apud Erasmum.

Bagas fuit quispiam stupidae mentis, et attonitae. Autor Plutarchus in Collectaneis apud Erasmum. Unde ortum adagium: Ut bagas constitisti.

Melitides fuit stultus, ab Homero celebratus: qui eversa iam Troia venisse legitur, auxilium laturus Priamo. Lucianus apud Erasmum: Melitidem aut Coroebum meputas per deos?

Enthusiasmus est quidam mentis stupor, quo laboravit Mammachutus quispiam sola insignis fatuitate. Unde Mammachuti dicuntur hiantes et stupidi. Autor Aristophanes apud Caelium lib. 9. cap. 28.

Amphistides tantae fuit stultitiae, ut ignoraret, utro ex parente prognatus esset.

Accon vetula eo laboravit delirio (sicuti iam diximus) ut solita sit ad speculum cum imagine sua, perinde ac cum alia muliere confabulari. Autores Caelius et Erasmus, ex aduocatis Graecorum testimoniis.

Cippius simulabat se dormire et stertere, quo facilius eius uxor moecharetur. Quod arguit eum a zelotypia longe fuisse alienum. Unde natum videtur adagium Ciceroni in quadam ad Fabium Gallum epistola positum: Non omnibus dormio. Autor Lucilius apud Beroaldum.

Zenophantus fuit quispiam stultus, qui quo magis risum cohibere nitebatur, hoc ridebat profusius.

Midas Gorgii filius, quum agrestem Panos dei cantilenam Apollinis carminibus praetulisset, indignatus Apollo, asininas auriculas cidem indidit, quibus postea abiit in risum. Vide Ouidium lib. 11.

Psylli populi, dum Austrum ventum plus nimio haberent invisum, ut sibi et suae terrae noxium, sumptis armis in eum hostiliter profecti sunt, ceu vivum aliquem hominem, et non rem incorpoream peterent. Herodotus libr. 4. et Gellius lib. 16. cap. 11.

Inter stultos numeratur Claudius princeps, quod Domitium Neronem adoptaverit, quum Britannicum legitimo toro natum haberet. Sabellicus.


page 141, image: s141

MEDICI, PHARMACOPOLAE, ET CHIRVRGI.

APollo Aesculapii pater medicinae usum primus dicitur attulisse, ac propterea meruisse deitatem. Ouid. lib. 1. Metam. Inventum medicina meum est, opifexque per orbem Dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. Idem lib. 1. de Remedio.

Aesculapio Apollinis filio plerique etiam inventum medicinae referunt acceptum: in qua adeo excelluit, ut mortuum Hippolytum fingatur ad vitam revocasse, et Androgeum Minois filium ab Atheniensibus interfectum. Propertius lib. 2.

Et deus exstinctum Cressis Epidaurius herbis,
Restituit patriis Androgeona focis.

Acron Agrigentinus medicus, Athenis philosophatus est cum Empedocle. Fuit antiquior Hippocrate: scripsit de medicina librum unum. Suidas apud Volat.

Aristogenes Thasius medicus floruit temporibus Antigoni Macedoniae regis, ad quem libros plurimos scripsit demedicina. Suidas apud Volat.

Aristogenes alter Gnydius, Chrysippi philosophi seruus fuit, itidem medicus, qui magnam adcptus est famam ex curatione Antigoni Gonatae cognomento.

Asclepiades Prusiensis, Cn. Pompei familiaris, rationem primus reperit, qua vinum aegris mederetur, relato e funere homine et conseruato. Dicebat salutem constare cibi potusque abstinentia: praeterea gestatione, ambulatione, et fricatione. Scripsit ad Mithridatem volumina. Autore Plinio. Mortuus est scalarum lapsu in extrema senectute. Idem blandimenta et lenocinia commentus est ad aegrotorum gratiam et iucunditatem. Siquidem et balneorum consuetudinem fecit, primusque lectulos excogitavit suspensiles, quorum molli iactatione irritaretur et obreperet somnus. Autor Plin. lib. 7. cap. 37. et cap. 3. lib. 26.

Acesias fuit imperitus medicus, qui dum cuidam podagrico mederi vellet, morbum et dolorem auxit. Unde natum adagium: Acesias medicatus est, ubi res in deterius vergit. Erasm. in Chil.

Arabs Apollinis fuit filius et Babylonis, quem Plin. lib. 7. medicae artis apud Aegyptios repertorem dicit.

Antonius Musa medicus fuit Augusti, de quo Horatius meminit libro 1. Epist. dicens: Nam mihi Baias Musa superuacuas Antonius.


page 142, image: s142

Cassius Hemina apud eundem Plinium testis est Archagathum Lysaniae filium Peloponnensem, primum e medicis venisse Romam. L. Aemylio, et M. Livio consulibus. Eique ius Quiritium datum, et tabernam in compito Acilio emptam. Ob id publice vulnerarium fuisse eum tradunt vocatum, mireque gratum aduentum eius ab initio: Mox a saevitia secandi urendique, nomen carnificis meruisse. Plin. cap. 7. lib. 25. et Cap. 3. lib. 30.

Amythaon Melampodis pater inter claros medicos olim habitus est.

Apollodori duo fuerunt, Scyllaeus, et Tarentinus, Ambo medici. De quibus Plin. lib. 20. cap. 4. loquitur.

Artemon fuit medicus, qui calua interfecti, igneque cremati, propinavit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. Autore Plinio cap. 1. lib. 28.

Attalus medicus apud Plinium affirmat scorpione vifo si quis dicat duo cohiberi nec vibrare ictus.

Alcon, seu Alcontius medicus fuit vulnerum, centum sester tiis a Claudio condemnatus, et exul missus in Galliam, demum restitutus. Nescio an is sit, de quo loquitur Martial. lib. 6. Ostendit digitum sed impudicum Alconi, Dasioque, Symmachoque. Ausonius de alio Alcone itidem medico loquitur, qui Dio dorum aruspicem vanilo quum fecit.

Agron medicus fuit, qui pestilentia Athenas passim occupante, affectorum plaerisque opem intulit salutarem, accensis in proximo ignibus. Caelius cap. 22. lib. 13.

Basilius Ancyranus professione fuit medicus. Floruitque imperante Constantino. apud Volat.

Chiron Saturni filius ex Phillyra, herbarum naturas primus invenisse, Achillemque et Aesculapium docuisse fertur. Phoenici Amyntoris filio oculis capto visum restituit. Propertius lib. 2. Tarda Philoctetae sanavit crura Machaon, Phoenicis Chiron??mina Phillyrides. Verg. lib. 3. Georgico. Quaesitaeque nocent artes, cessere magistri Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus. Ab eo nomen sumpsit herba, quae Centaurea dicitur. Plin. cap. 6. lib. 25.

Cornelius Celsus libros de medicina scripsit oratorio more. Floruit paulo ante Fabium Quintilianum.

Critobolus medicus fuit, cui singularem peperit laudem sagitta ex oculo Philippi Macedonis, citra oris deformitatem, tuulsa. De quo abunde Curtius meminit, lib. 8. de gestis Alexandri.


page 143, image: s143

Plinius lib. 7. cap. 37.

Cleophantus, autore Plinio medicus fuit, qui vini rationem illustravit. Hic apud Plinium ait semen pastinacae crraticae dysentericis prodesse.

Idem autor scribit, Chrysippum, Erasistrati praeceptorem, medicum fuisse, qui Hippocratis, Acsculapii, et Prodici medicorum placita ingenti garrulitate mutaverit.

Crinas Massiliensis fuit medicus, qui ad siderum motus ex Ephemeride mathematica cibos dabat, horasque sobseruabat. Plin. scribit hunc centum sestertia reliquisse, muris patriae non minore summa extructis.

Charmis ex eadem Massilia fuit medicus: qui priores medicos et balnea damnavit. Frigidaque hybernis algoribus lavari persuasit. Mersit aegros in lacus, adeo ut Plinius dicat, se vidisse capulares senes usque in ostentationem rigentes.

Castor medicus docuit Piperitim herbam (quam alii Siliquastrum vocant) bibi contra morbos comitiales. Autor Plinius lib. 20. Idem scribit succum radicis ferularum, oculorum clarita ti multum conferre.

Cherias Atheniensis fuit medicus, qui apud Plinium testis est, radicem cardui ex aqua decocta potatoribus sitim facere, stomachum corroborare, et vuluis aliquid conferre, ut mares ginantur.

Chrysermus fuit medicus, qui Bulbiradice in vino decocta parotidas curabat.

Cleempum Plin. scribit fuisse medicum, cui Pythagorae librum de magicis herbis nonnulli ascripserunt.

Democides medicus Polycratem Samiorum tyrannum curavit talentis duobus, scripsitque librum de medicina. Herodotus in Thalia scribit Democidem Taliphontis Crotoniensium principis medicum fuisse, atque duobus aurearum compedum paribus a Dario donatum.

Dexippus Cous, Hippocratis fuit disciplulus, qui scripsit librum unum de medicina.

Dicles Carystius floruit temporibus Darii Histaspis: reliquit commentarios. Plinius in multis locis.

Democrates Seruillius citatur a Plinio lib. 25. Primusque medentium herbam dicitur invenisse, quam appellavit Hyberidam.

Idem lib 24. ait Democritum fuisse medicum, qui in valetudine Considiae, M. Seruilii consularis filiae omnem curationem,


page 144, image: s144

austeram recusantis, diu efficaciter usus sit lacte caprarum.

Dasius medici nomen est, cuius meminit Martialis lib. 6. dicens: Ostendit digitum, sed impudicum, Alchoni, Dasioque, Symmachoque. etc.

Epicharmus Cous fuit auditor Pythagorae. Scripsit de rerum natura ac medecina commentarios, quos adhuc extare in bibliotheca Vaticana, scribit Volater.

Erasistratus medicus fuit, qui primus cognovit morbum Antiochi ob amorem Stratonices novercae. Plinius scribit hunc fuisse discipulum Chrysippi, ex Aristotelis filia genitum, cui Antiocho rege sanato, centum talenta donaverit filius eius Ptolemaeus. Hunc citat Gellius lib. 16.

Euphorbus medicus, Euphorbiae herbae nomen imposuit, autore Plinio lib. 25.

Eribotes Teleontis fuit filius, medicinae peritissimus, ut qui Oilei vulnus a Stymphalidib. illatum sanaverit. Testis Orpheus apud Aegidium Maserium in Argonauticis.

Galenus medicus e Pergamo civitate Asiatica, floruit Traiani temporibus. Hunc Auicenna, ceterque omnes medicorum principem fatentur. Scripsit de medicina libros complures, et in opera Hippocratis. Caelius lib. 16. cap. 19.

Glaucias medicus fuit in cognoscenda cadaverum natura diligentissimus. Plin. et Caelius cap. 29. lib. 16.

Hippocrates Cous Democratis fuit auditor: vixit in summa familiaritate apud perdiccam Macedonum regem: Suscepit filios Thessalum et Draconem. Hunc Artaxerxes magna mercede summisque honoribus in familiam suam invitavit, autore Valerio. Familiaris fuit Democrito, quem ut insania curaret, plerunque ad cum scripsit. Amavit Graeciam, ex qua nunquam egressus est. Mortuus est Larissae, natus annos CIIII.

Hermogenes, fuit medicus, qui Adriano Imperatori, se interficere volenti, circunscripsit locum sub mamilla, quo letaliter percusso, celerius expiraret. Autor Dion Cassius.

Iulianus fuit quispiam Pharmacopola herbariae artis peririssimus, quem Volaterranus aetate sua floruisse scribit.

Lucas Anthiochensis medicus fuit, Pauli apostoli sectator, a quo edoctus, scripsit Euangelium, et Acta apostolorum. Excessit natus annos LXXXIIII.

Lycus Neapolitanus Atriplicem (nomen est herbae) contra cantharidas bibendum censet, apud Plinium cap. 20. lib. 20.


page 145, image: s145

Menecrates Syracusanus medicus, nullam ab his mercedem accipiebat, quibus medebatur. Curabat imprimis morbum sacrum hac lege, ut liberati se esse ipsius seruos faterentur, cumque Ioem appellarent. Feruntque in id tumoris fuisse evectum, ut quandoque ad Agesilaum Spartae regem hoc modo scriberet: Menecrates Iupiter Agesilao regi salutem. Subridens Agesilaus respondit: Agesilaus Menecrati sanitatem. Plutarchus in Apoph. et Caelius cap. 38. lib. 6.

Martion Mitylenaeus de simplicibus effectibus scripsit. Item apud Plinium rumpi scolopendras marinas sputo, rubetas item, aliasque ranas scribit.

Mycon apud eundem testis est aduersus serpentes nihil esse efficacius hippomarathro.

Machaon Aesculapii filius, et frater Podalyrii, medicus fuit clarissimus. Baptista Pius lib. 4. Eleg. Cura Machaonia maior et ista manu est. Hic Philoctetem Paeantis filium Herculis sagitta Hydrae veneno tincta, vulneratum sanavit. Propertius libro 2. Tarda Philoctetae sanavit crura Machaon.

Melampus Amythaonis filius, filias Proeti Argivorum regis ab insania purgavit. De hoc Vergilius lib. 3. Georgico. Cessere magistri, Phillyrides Chyron, Amythaoniusque Melampus. Meminit et Herodotus in Euterpe. Et Plinius lib. 25.

Meges fuit chirurgus quispiam, quem Volaterranus citat in Philologia.

Nicias Pyrrhi medicus fuit, qui ad Fabricium veniens, promisit se domino mortem illaturum. Quod flagitium aversatus Fabricius, Pyrrhum, quamuis inimicum, literis monuit, ut a Nicia caveret. Gellius videtur hoc ascribere Timochari, apud Gelium. Quadrigarius Niciae. Uter uter fuerit, parum refert de nomine. Claudianus lib. 3. in Rufinum.

Nicomachus Stagyrites Machaonis fuit filius, et Aesculapii nepos. Scripsit de medicina libros sex. Fuerunt eius nominis duo alii, pater et filius ambo medici. Quorum filius scripsit Commentarios in Physicam patris, et octo libros Ethicorum ad Eudemum. Autor Volaterra.

Nicerotes unguentarius fuit Syrius, a cuius nomine Martialis unguenta vocat Nicerotiana, lib. 6. dicens: Quo d semper Casia, Cynnamoque, Et nido niger alitis superbae, Fragras plumbea Nicerotiana. Idem lib. 10.

Oribasius Sardianus, Iuliani principis familiaris, scripsit


page 146, image: s146

libros Medicinae quinquagintatres ad ipsum Iulianum. Suidas apud Volaterranum.

Ocularius medicus fuit in Aegypto praestantissimus, qui floruit sub Amasi rege. Autor Herodotus in Thalia.

Philippus medicus fuit Alexandri, cique summa familiaritate et amicitia iunctus: nam quum parmenio literas ad Alexandrum dedisset, quibus eum monebat, ut ab insidiis Philippi, velut ab hoste Dario corrupti, sibi in aegritudine caveret: Alexander exploratam habens medici fidem, poculum ab ipso Philippo datum hausit, demum literas Parmenionis cidem legendas concessit.

Paeon vir medicae artis peritissimus, a cuius nomine Paeonia herba nomen sumpsit. Architrenius lib. 2. Paeoniis animo medicina potentior herbis.

Plinius ait lib. 20. Petriclium fuisse medicum, qui Ophiaca scripserit.

Eodem autore Prodicus fuit medicus, Aesculapii discipulus, Selymbriae natus, qui medicinam instituit, quam Iatralepticen vocant.

Philistion Locrensis fuit medicus, quem Gellius lib. 17. capite 11. citat.

Philon medicus fuit nobilis, qui quum medicamenta quaedam ad medendi usum exquisitissima concinnaret, et regias quasdam Alexipharmacas potestates, cas Deorum manus appellabat, velut divinas et salutares. Caelius lib. 16. cap. 10.

Podalyrius filius fuit Acsculapii, et frater Machaonis, medicae artis peritissimus, qui cum Graecis ad Troiam profectus dicitur. Baptista Pius lib. 4. Eleg. Deposito non praestat opem Podalvrius aegro.

Sinalus fuit medicus quispiam, de quo Sylius Italicus lib. 5. sic inquit: Ipse olim antiquo primum Garamanticus Ammon Scire pater dederat Sinalo morsusque ferarum Telorumque graves ictus sedare medendo.

Themison medicus fuit magni nominis, Asclepiadis discipulus, autore Plinio, quem plerisque in locis citat Plinius ipse. Iuvenalis: Quot Themison aegros autumno occiderit uno. Baptista Pius lib. 4. Eleg. Omnibus hoc anno moribus, noxaque carebis, Contemnesque piam sic Themisonis opem. Fuit eius nominis alter, quem Martialis scribit consuetudinem veneris habuisse cum sorore, ubi lib. 12 ait: Quare non habeat Fabullae quaeris uxorem


page 147, image: s147

Themison, habet sororem.

Theombrotus fuit medicus, quem Ptolemaeus rex Megalensibus sacris donavit centum talentis, seruato Antiocho rege. Autor Plinius lib. 7. cap. 37.

Thessalus eodem autore, medicus fuit Neronis temporibus, qui cuncta maiorum placita transilivit, et rabie quadam in omnes aevi medicos peroravit.

Vectius Valens adulterio Messalinae Claudii Caesaris nobilitatus, pariterque eloquentiae assectator, suo tempore novam medicorum instituit sectam.

Sunt et plerique alii, quorum nomina et placita quandoque aduocantur a Plinio, ut Aristogiton, Athamas, Callimachus, Cleopolemus, Damion, Diuces, Diodorus, Petronius, Dorotheus, Dionysius, Sallust Hesius, Hicesius, Herophilus, Icethidas, Iollas, Lais, Leneus, Metrodorus, Nymphodorus, Opion, Praxagoras, Plistonices, Sestius, Simus, Sosimenes, Sotacus, Q. Stertinius. Quorum nuda nomina ad nos pervenerunt.

Porro multiplex est medicina: Pharmaceutice, quae medicamentis curat. Empyrice, quae solum experimentis constat. Iatraleptice, quae unguentis. Clinice, quae victu et venenis corporibus medetur.

VNGVENTA QVAEDAM ET PHARMACA.

ELaterium Plinius ait esse medicamentum, quod fit ex cucumere syluestri, succo expresso e semine.

Crocinum, species est unguenti, quod efficitur Croci commistione. Propertius: Sit mensae ratio, voxque inter pocula curat, Et Crocino nares murrheus ungat Onyx. Alio nomine Crocomegma dicitur. Fiebat autem ex croco trito, et vino dulci. Hoc Romani non solum corpora delibuebant, sed et spargebant pulpita. Unde idem Propertius: Pulpita solennes non oluere crocos. Crocinum, autore Plinio, in sola Cilicia diu maxime fuit laudatum, mox Rhodi.

Epilima unguentum est vilissimum, quo passim utebantur vereres.

Malobathrum unguentum est odoris fragrantissimi, quod afferebatur ex Assyria. Eo Romani suos capillos ungeebant in deliciis, ut videtur innuere Horat. lib. 3. Gar. Od. 7. Malobathrus a Sidonio vocatur, qui hoc unguento delibutus est. Malobathrum, reste Plinio, urinam cit. Oculorum Epiphoris vino expressum


page 148, image: s148

utilissime imponitur. Item frontibus, dormire volentibus.

Mendesium est unguentum, quod siebat in Mendeso aegypti urbe.

Mithridaticum, seu Mithridatios vocatur antidotum, quo Mithridates rex Ponti aduersus insidias venenorum consueverat se tutari. Eius compositio fit e duabus nucibus siccis. Item ficis totidem, et ruthae foliis viginti simul tritis, addito salis grano. Quod qui ieiunus sumet, eum veneno securum fore toto die promittit Plinius lib. 23. capit. 8. antidoti nomen adhuc nostra manet aetate.

Nardinum dicitur unguentum, quod fix et Nardo, quod alio nomine vocatur Foliatum. Est autem Nardus seu Nardum fruxtex odoris optimi. Tibullus: Illius puro distillent tempora nardo. Frequens est in Perside. Unde ab Horatio in Epodo vocatur Achaemenium, ubi ait: Nunc et Achaemenio Perfundi nardo iuvat. INdicum Plin. lib. 12. vocat: Iuenta, inquit, nuper in Thracia herba est, cuius folia nihil ab Indico nardo distant. Pontanus Arabum vocat, Hieronymus Balbus Assyrium. Lucretius lib. 2. Et nardi florem nectar qui naribus halat. Alias Foliatum et Spicatum dicitur. Constat Omphacio, Iunco, Balano, Costo, Nardo, Amomo, Myrrha, Balsamo.

Narcissinum vocatur unguentum, qod componitur ex Narcisso flore delicatissimo. constat generibus odorum. Sed iam componi desiit. Autore Plin. lib. 13.

Nicerotianum vocatur unguentum odoratissimum, cuius autor fuit Nicerotes Pharmacopola. Martia. lib. 6. Fragras plumbea Nicerotiana. Idem lib. 10.

Odontostimma unguentum est, quo confricantur dentes, ut albescant, et exuant rubiginem.

Oenanthinum unguentum est, quod fit ex Oenanthe, id est, labruscae flore. Laudabile fuit in Cypro, deinde in Aegypto praepositum. Autor Plinius.

Panatheniacum fuit unguentum Atheniensibus peculiare, a quibus nomen sumpsit. Plinius libro 13. Panatheniacum suum Athenae perseveranter obtinuerunt.

Amaracinum, Amaraco flore odoratissimo conficitur. Unde adagium natum: Nihil cum amaracino sui. Lucretius: Postesque superbos Iungit amaracino et foribus miser oscula figit. Idem lib. 2. Porro Sampsucinum aliter vocatur, quoniam Sampsucus eadem est herba, quae et Amaracus, de qua Vergil.


page 149, image: s149

lib. 1. Aeneid. Ubi mollis Amaracus illum Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra. Amaracus fuit puer regius unguentarius, qui casu lapsus dum ferrer unguenta, maiorem ex confusione odorum creavit odorem, inquit Seruius. Unde optima unguenta dicuntur Amaracina. Laudabile fuit hoc unguentum in Co insula. Postea eodem loco praelatum est Melinum. Optimum est et Mitylenis et in Cypro, ubi plurima est sampsucus. Autore Plinio.

Metopium fuit unguentum, cuius praecipuam laudem meruit Aegyptus, mox abstulit Phoenicia.

Pardalium laudabile in Tarso, cuius compositio et mistura obliterata est. Dicitur autem a Pardali animali, cuius odorem reddit.

Balanus herba est unguentaria, cuius succo unguentum componitur Balaninum, quod expeditissimum olim fuisse, scribit Plin. Resinaque solitum misceri, Balanatus, a Persio dicitur oleo delibutus, ubi ait: Tum cum maxillis Balanatum Gausape pectis. Myrobalanum vocat Martialis ubi ait: Quod nec Vergilius nec crmine dixit Homerus, Hoc ex unguento constat et ex Balano. Glans autem qua conficitur, praecipuae bonitatis est in Troglodytis, Thebaide, et Arabia.

Melinum unguentum, fit e malis Cotoneis, et struteis admistis Omphacino, Cyprino, Samio, Balsamo; Iunco, Casia, Ambrotano.

Susinum constat ex Liliis, Balano, Calamo, Mello, Cynamomo, Croco, Myrrha, et est omnium tenuissimum. Cyprinum, unguentum ex Cpro, fiebat Omphacio, Cardamonio, Calamo, Aspalatho, Ambrotano. Fuit optimum in Sidone, mox in Aegypto.

Telinum fit ex oleo recenti, Cypro, Calamo, Meliloto, Foenograeco, Melle, Mello, Oraro, Amaraco. Fuit aetate Menandri poetae celeberrimum.

Megalium successit ex oleo Balanino, Balsamo, Calamo, Iunco, Xylobalsamo, Casia, Resina.

Cynnamomum unguentorum omnium est crassissimum. Vocatur ab ciusdem nominis frutice, qui in Athiopia, Sabaeis, et australi India frequens est. Huic unguento adiiciuntur Balanium oleum, Xylobalsamum, Calamus, Iuncus, Balsami semina, Myrrha, Mel odoratum.

Cynnamum cadem est arbuscula, quae et Cynnamomum, qua etiam conficitur unguentum eiusdem nominis. Hoc videtur


page 150, image: s150

habuisse Thraces. Claud. de Nu. Honorii et Mariae Cynnama vocat, Pangaea, a Pangeo Thraciae monte. A' Cynnamo fit adiectivum Cynnamieus, quo usus est Baptista Pius: Cynnameos nimium lacerate Pharetriger artus.

Myrrha per se unguentum facit sine oleo, Stacte duntaxat. id est, distillatione. Nam Stacto verbum Graecum, id est, distillo. Unde Catastagmos morbus a Graecis dicitur, quem nos Distillationem dicimus. Et Lucretius lib. 2. Myrrham appellat Stactam, id est, distillatitiam, ubi ait: sicut Amaricini blandum Stactaeque liquorem. Est autem Myrrha genus arboris odoriferae, de qua succus emanat fragrantissimus. Ouidius lib. 10. et lib. 1. Fast. Hac abundant Arabia, Achaia, Orontes, Assyria. Propterea Virig. Myrrham vocat Arabam, Achaiam, Columella Orontidem, Sidonius orontaeam. Bapt. Pius. A' Myrr ha fit adiectivum Myrrheus Horatius lib. 3. Car.

Balsamum arbuscula est soli Iudaeae concessa, frequens in collibus ut vinea. Sustinet se sine adminiculis. Trima iam fructifera est. Proceritatem habet duorum cubitorum. Eius lignum vocatur Xylobalsamum: succus (qui habetur unguenti loco) Opobalsamum, lac coagulans, et in veste nullas faciens maculas. Carpobalsamum vocatur eius arboris fructus. Hoc unguentum viris convenire scribit Martialis, quum Assyria unguenta magis deceant mulieres. Sic autem ait: Balsama me capiunt, haec sunt unguenta virorum, Delicias Nini vos redolete nurus. A' Balsamo fit adiectivum Balsameus, quo usus est Sidonius.

Amomum etiam arbuscula est venoso frutice, palmi altitudine, cuius quoque succus inter magni pretii unguenta numeratur. Frequens est in Assyria. Unde Virgilius, Assyrium vulgo nascetur Amonum. Sylius lib. 11. Nec crimen Assyrio perfundere pugnet Amomo. Habet et Armenai. Mantuanus in Catharina, Circunfluus aer Fragrat, et Armenio carcer lustratur Amomo.

Psilothrum unguentum erat ad depilandum corpus: fiebatque ex variis rebus: modo ex thini sanguine, felle et iecore: modo ex sanguisugis coctis in vase fictili, et aceto illitis. Prius tamen evellebantur pili, autore Plinio: post adhibebatur Psilothrum, ne renascerentur, ac repullularent. Martialis ad Gargilianum, Psilothro faciemque lavas, et Dropace caluam: Nunquid tonsorem Gargiliane times?

Thalassomeli unguentum, quod fit aequis portionibus Maris, Mellis, imbris, fictilique vase et depicato conditur.


page 151, image: s151

Dropax unguentum depilatorium, seu evellendis pilis idoneum. Martialis lib. 3. Psilothro faciemque lavas, et Dropace caluam.

Caeroma erat unguentum, ex oleo et coeno, quo utebantur iuvenes aderobur lacertorum. Hinc Caeromatici eo delibuti vocantur. Martialis lib. 4. Scu lentum Caeroma teris, tepidumque Trigona. Idem lib. 7. Vara nec iniecto Caeromate brachia tendis.

Panchrestum genus est medicamenti. De quo Cicero actione quarta in verrem, Quum (inquit) omnes eius comites iste sibi suo, illo Panchresto medicamento amicos redemisset.

Collyrium dicitur oculorum medicamentum. Horatius: Hic oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere.

Apyron vocatur unguentum ex auro. Autor Plin. lib. 21.

Atharis medicamentum est utilissimum infantibus, quod fit Olyra herba decocta. Idem lib. 22.

Botryon erat medicamentum compositum ex cinere excrementorum, quo Aeschynes Atheniensis Anginis medebatur et Tonsillis. Autor Plin. lib. 28.

Irium Plinius unguentum fuisse scribit, quod diu Corinthi placuerit, postea Cyzici.

Idem lib. 12. ait medicamentum esse, quod a Graecis Euhemon dicitur, singulari effectu contrahendis vulnerum cicatricibus.

Oporice medicamentum est, quod sit ad Dysentericos, stomachique vitia in congio misti albi, lento vapore, decoctis malis cotoneis quinque cum suis seminibus, Punicis cum totidem, et Sorborum sextario. Autor Plin. lib. 24.

Stomachice medicamentum est utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum caligini, Pterygiis, et genitalibus. Pli. lib. 33.

Diapasmata dicuntur unguenta ex siceis odoribus. Martialis lib. 1. Quid quod olet gravius mixtum Diapasmate virus?

Magmata vero dicuntur faeces unguentorum, ut scoria ferri, Amurca olei.

Regale unguentum vocat Plinius, quo Parthorum reges utebantur. Fiebat autem Myrobalano, Costo, Amomo, Cynnamodo, Comaco, Nardi spica, Maro, Myrrha, Casia, Styrace, Ladano, Opobalsamo, Calamo, Iunco, Syrico, Oenanthe, Malobathro, Sericato, Cypro, Aspalathro, Panace, Croco Cyprio, Amaraco, colato Melle, Vino.

AVCTARIVM.

POrro unguenta quandoque fiunt ex floribus, ut Rosaceum, Leucoium, Susinum: Aut ex foliis, ut Myrrhinum. Oenanthinum:


page 152, image: s152

Autexradicibus, ut nardinum, Amaracinum. Unguentis veteres multis modis usi sunt: Ad salubritatem, ut natantes, et lavantes: Ad necessitatem, ut certantes Ceromate ungebantur: Ad luxuriam, ut delicati causa veneris et mensarum. Graeci mixtum unguento vinum bibere non crubescebant, quod dicebatur Myrites. Batthilli populi unguentis madent. Huius luxuriae inventum Persis refertur acceptum. Unde Horatius: Persicos odi puer apparatus. Eius rei fidem facit scrinium unguentorem laudatissimorum, quod expugnatis Darii castris repperit Alexander. Cyprii quoque, Cyziceni, et Corinthii eadem mollitie effeminati sunt. Constat usum unguentorum, aliarumque rerum ad delicias repertarum usque ad Iulii Caesaris tem pora Belgis fuisse ignotum: cum Imperator ipse Belgas fortissimos dicat, quod ad eos non commeent mercatores, qui quae ad effeminandos animos pertinent, illuc comportent. Invasit hic luxus totam paulatim Italiam, adeo ut M. Otho Neroni monstraverit vestigia pedum unguentis tingi, hisque balnearum parietes quandoque aspersi sint. Caium quoque principem ferunt unguento solitum lavari. Anno post urbem conditam D. LXV. P. Licinius Crassus et Iulius Caesar censores edixerunt, ne quis venderet unguente exotica. L. Plotius, Plotii bis Consulis frater, proscriptus a Triumuiris, in Salernitana latebra unguenti odore proditus est. In confesso est, Heliogabalum Imperatorem triclinia, quandoque lectos, et porticus, omniflorum genere stravisse, ut Liliis, Violis, Hyacinthis, et Narcissis, ac per eos ambulasse, seque unguentis omnium fragrantissimis nudum saepenumero perunxisse. Quem secuti Imperatores, prope nullam molitiem sibi non perimserunt, nullum voluptatis poculum reliquerunt ingustatum. Quod ego in Romanis principibus, quamuis damnem plurimum, non tamen admodum miror, quum etiam apud eos abiectissimi homunculi, idem sibi indulserint.

DE OLEO.

REperit et portentosa hominum luxuries in Oleo voluptatem, quo plerique ad nitorem cutis, alii ad confirmandas corporis vires se perunxerunt. Fuit autem multiplex: Amygdalinum, quod ex amaris nucibus arefactis, et in offam contusis, aspersum aqua, et iterum tusis exprimebatur. Mollit corpora, cutem erugat, nitorem commendat. Varos cum melle tollit a facie. Prodest auribus cum Rosaceo et melle, et punici mali germine decoctum.


page 153, image: s153

Autor Pli. Videalias virtutes apud eundem lib. 23. cap. 4. Oenanthinum fiebat ex Oenanthe herba. Cicinum bibebatur ad purgationes ventris cum pari caldae mensura. Laurinum utilius est, quo recentius et viridius colore: Illinitur Paralyticis, Spaticis, Ischidiacis, et plerisque aliis morbis. Cupressinum a Cupresio arbore, ut Myrteum a myrto. Citreum a citro. Balaninum ex Balano glande, de qua iam diximus. Repurgat Varos. Furunculos, Lentigines, Gingivas. Omphacium prodest Gingivis. Si contineatur in ore, colorem dentium custodit, magis quam aliud, et sudores cohibet. Narcissinum dicitur a narcisso flore. Raphaninum a' raphano: Phtniriases tollit, scabricies cutis in facie emundat. Sesaminum aurium dolores sanat, et ulcera, quae serpunt. Balsaminum contra omnes serpentes est efficax Lilinum renibus utilissimum est, sudoribusque evocandis. Seleucium neruis utile est. Picenum prodest ad quadrupedum scabiem. Haec omnia et multo plura his docet Plinius.

POTIONES DIVERSAE.

AMystis erat quaedam pitio apud Thraces, quae clausis oculis bibebatur. Horatius lib. 1. Car. Nec multi Damalis meri Bassum Threicia vincat Amystide.

Oxyhalme erat potio, quae fiebat ex sale et aceto recenti aduerfus serpentes.

Oxysacaron potio ex sacaro et aceto. Saccarum autem est mel in arundinibus collectum, gummi instar candidum, ac fragile.

Promulsis potio ex mulso condita. Cicero: Non eum quem tu es solitus promulside conficere. Hinc Promulsidaria vasa, quibus mulsum continetur.

Pyratium fiebat ex Pyris, et loco vini sumebatur. Hieronymus contra Iovinianum: Timotheo dolenti stomachum vinum suadet bibere, non Pyratium.

Bua, infantulorum potio, a sono fictum vocabulum. Cato: Quum cibum ac potionem Papas et Buas vocent: et matrem mammam, et patrem tatam.

Ex fragibus, inquit Plinius lib. 22. fiunt potus similes Zithon in Aegypto, Caelia et Caerea in Hispania, Ceruisia et plura genera in Gallia, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. Idem lib. 14. Aegyptus, inquit, e fruge sibi potus


page 154, image: s154

similes excogitavit. Nullaque in parte mindi cessat ebrietas. Bibitur Ceruisia mera, non diluta inebriat instar vini.

Ptysana est itidem potio a Graecis inventa, quae ex hordeo fieri solet. Martialis lib. 12. Frumentum, milium, ptyfanamque fabamque solebas Vendere.

Sabaia est potus in Illyrico paupertinus, ex hordeo et frumento in liquorem conversus. Autor Ammianus Marc. lib. 26.

DENOMINATIONES A VARIIS ARTIVM PROFESSIONIBVS, ORDINE LITERARVM.

ABietarii dicuntur fabri lignarii, ab abiete arbore. Abiegnae trabes, abiete factae.

Acupictores vocantur Phrygiones, qui aurum et colores nestibus intexerunt.

Actuarii sive ab Actis dicuntur notarii, qui veloci stylo acta, actionesque describunt.

Acupedarii optimi cursores, a pedum acumine.

Alutarii sutores coriarii, ab aluta, id est pelle quae a luteo colore dicitur.

Amphorarii pincernae, seu pocillatores, ab amphora vase vinario.

Apiarii qui curant apes. Aliter vocantur Mellatores.

Argentarii dicuntur campsores, seu nummularii. Budaeus: Argentarii Romae tabernas in foro publico conductas habebant. Aliter vocantur Mensarii, Mensularii, Trapesitae, Collybistae, Monetarii.

Asinarii qui asinos pascunt. Hoc vocabulo vitur Cato de Re rustica.

Agasones equorum ductores. Horat. Si patinam pede lapsus frangat agaso.

Auiarii qui avium curam gerunt. Colum. Sic tamen ut illustria sint loca, quae commodius habitet Auiarius.

Aurarii, qui aliquid inaurant.

Aurifices dicuntur aurarii. Aurificina, aurificis taberna.

Architectus, primarius faber.

Atrienses custodes atriorum, seu Vestibularii.

Argyrognomenones minutuli numularii: quasi pecuniae spectatores.

Arcarii arcarum fabri. Autor Caelius. Appellantur et Scriniolarii.


page 155, image: s155

Apud autores passim obuium.

Aquarii qui aquam circunferunt venalem. Idem autor.

Aurigae curruum et nehiculorum ductores.

Aucupes qui aves capiunt.

Arcularii arcularum et soriniorum fabri.

Aliptes corporum unctor. Idem fere fignificant Vespillo, Sandapillarius, Libitinarius. Iuvenal. Satyr. 3.

Bractearii, qui Bracteas faciunt, quique aurum malleis tusum, et ad quamuis tenuitatem ductile rebus inaurandis reducunt. Budaeus.

Bubulci, et Bubsequae, boum custodes.

Balneatores balneorum ministratores. Unde et apud Erasmum est adagium: Asinus balneatoris.

Cellarii qui asseruando penu praesunt.

Copiarii, qui legatis foras profecturis pecuniam suppeditant nocessariam.

Coronarii qui coronas conficiunt. Plin. lib. 21. Coronarii quidem et spinae flore utuntur.

Celeustes, qui remiges hortatur, quasi navigationis moderator. Et Geleuma nauticus clamor dicitur. Budaeus.

Conchyliarii, qui conchylia in mari conquirunt.

Codonophori, id est, atrati anteambulonea, et ferales praecones tintinnabula gestantes. Budaeus.

Collybistae dicuntur nummulaiii: Nam Collybus dicitur nummus.

Chirurgi, medici vulnerarii.

Cinclindarii, quibus atrii et vestibuli committitur custodia. Cinclidas enim Graeci appelant vuluas duplices aut foramen, quo immittitur clavis.

Geroplastae, cerearum imaginum artifices.

Ciniflones, qui modum docent crispandorum capillorum calamistris.

Cosmetae dicontur unguentarii, a Cosmo medico, ut opinor, ficut Cosmiani.

Condi, qui recondunt in cellam penuariam bona domestica.

Carnicoctores, qui coctas carues exponunt venales.

Crepidarii, qui crepidas consiciunt. Aliter vocantur, Calceolarii sutores.

Calones, militum serui, qui clavas ligneas hastas et fustes ferunt a tergo dominorum. Horatius: Hunc perminxerunt calones atque caballi.


page 156, image: s156

Clitellarii, qui sarcinas ferunt clitellis. Aliter nocantur Muli mariani.

Cupedinarii, venditores ciborum lautiorum, qui nocantur Cupediae.

Cubicularii, cubiculorum famuli. Sueton. in Iulio: Mansitque apud eos non sine summa indignatione prope XL. dies cum uno medico, et cubiculariis duobus.

Cinerarii et Ciniflones, dicuntur tonsores, a conflandis calamistrorum cineribus, in quibus calamistra ad iuvenum puellarumque capillos vibrandos calefaciebant. Catullus: Nunc tuum Cinerarius tondet os.

Crocatarii, qui Crocino colore vestes inficiunt. Plautus: Qui incedunt infectores Crocatarii.

Caementarii, dicuntur Caementorum, id est, aedificiorum (quae ex lapidibus fiunt) structores. Hieronymus vocat fabros murarios.

Calceolarii, qui calceos consuunt et conficiunt. Vocantur aliter Alutarii, Coriarii, Crepidarii, Sandaliarii.

Capsarii, capsarum et crumenarum custodes, vel artifices.

Carnarii, carnium venditores, a Graecis Creopolae dicuntur, et Creurgi.

Carpentarii, fabri lignarii, qui carpenta conficiunt.

Caupones, esculentorum, poculentorumque venditores.

Cistiferi, vaculorum, aut capsarum vectores.

Dolciarii, dicuntur pistores placentarii, quos Pastillarios dicimus.

Decupa, qui vinum quotidie minutatim vendit. Cicero: Vinum a decupa et propola quotidie sumit.

Dardanarii, dicuntur propolae, qui omnia praeemunt, ut carius postea vendant: a Dardanio quodam magno, qui hoc facere consueverat.

Epibatae dicuntur, qui ob hoc tantum sunt in naul, ut vehantur, Autor Budaeus.

Essedariik dicumtur fabri essedorum ehiculorum. Suctonius in Augusto: Quum essedario (pro quo quatuor filii deprecabantur) magno omnium favore indulsisset rudem.

Foenisecae, qui secant foenum. Columel. utitur.

Ferales praecones, dicuntur atrati illi anteambulones, qui cadavera (quae efferuntur) cum tintinabulis praecedunt.

Fullones, dicuntur qui maculas e pannis detergunt, corum


page 157, image: s157

ars vocatur Fullonica. Martialis lib. 7. Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus.

Fartores, qui farcimina faciunt ex insecta carne, et adipe. Terentius. Cupedinarii omnes, cetarii, lanii, coci, fartores.

Ferramentarius, ferramentorum confector. Iul. Firmicus.

Flamearii, dicuntur infectores flamei coloris violae luteae, quae flameola appellatur. Hinc Flamea, coloris lutei vestimenta.

Furnarii, qui ex furno, panisque coctura quaestum faciunt. Vocantur etiam Forancarii.

Gamgabae, e Persis dicuntur, qui humeris onera portant. Autor Curitus lib. 3. de gestis Alexandri.

Gemmarii, gemmarum venditores. Caelius: Gemmarius quidam vitreas gemmas, ut legitimas verasque Imperatoris uxori magno pretio vendiderat.

Hostiarii, custodes hostiorum. Plin. lib. 12. Nat. Hist. cap. 15. Sed praeter has et custodes, satellitesque, et hostiarii, et minsitri populantur.

Herbarii, qui vires herbarum noscunt, aut ex his conficiunt unguenta. Idem Plin. lib. 13. Herbarii in utraque pauca his et alia aliis miscent. Item lib. 21. Scelus herbariorum aperitur in hac mentione.

Helciarii, qui naves deducunt, sub ducunt' ve ad officia invicem adhortantes, et rudentibus corpori suo involutis trahunt instar equorum. Martial. lib. 4. Quem nec rumpere nauticum, nec clamor valet Helciariorum.

Hamiotae, dicuntur piscatores, ab hamis, quibus utuntur ad capiendos pisces.

Horrearii, appellantur horreorum custodes.

Institores, proprie dicuntur rerum delicatarum venditores et negotiatores, quod gerendis instent negotiis. Propert. lib. 4. Mundus demissis institor in tunicis. Ouid. Institor ad dominam veniet discinctus emacem.

Insularii, inquit Budaeus, dicuntur ab insula, qui lingua vernacula Conciergi vocantur. Eiusmodi homines esse solent in domibus principum, quae insulae plerunque sunt, id est, a privatorum domibus distinctae.

Lactarii, qui cibos ex lacte conficiunt. Spartianus in Heliogabalo: Dulciarios et lactarios tales habuit.

Lachanopoles, olerum venditor, qui et Olitor, et Olerarius dicitur.


page 158, image: s158

Lanarii, quilanas curant.Plautus: Stat fullo, Phrygio, aurifex, lanarius.

Lixae dicuntur, qui aquas hauriunt. Seneca in Theb.Humilisque socerum lixa dominantem sequar. Sylius: Et inutile Marti Lixatum vulgus.

Libitinarii dicuntur, qui ex rcbus funeralibus, et exequiis quaestum faciunt. A Libitina dea sepulcrorum, aut sepulcro ipso. Vide Senecam.

Lintheones, qui linthea conficiunt. Vocabulum est Vegetii.

Latomi dicuntur lapicidae: etLatomiae dicuntur lapidicinae ubi eruuntur et caeduntur lapides!. Tomos enim Graece, se ctro dicitur Latine.

Lenones, dicuntur illectores, et productores meretricum, ab alliciendo. Et est communis generis, quamuis etiam dicamus Lena.

Librarii, qui libros vendunt. Aliter Bibliopolae. Catullus: Nam a luserit ad librariorum Curam scrinia.

Libratores, qui aurum, aut aliquid aliud ad libram expendunt. Theoderitus per Zenobium Acciaolum: Ille(inquit) qui scire amet, quot pondo censenda sunt, vel aurea vasa, vel argentea, vel numismata quaepiam pendenda, ea libratoribus defert.

Lanius, seu Lanio, qui carnes vendit in carnario. Aliter dici potest Bovicida.

Lecticarii, lecticarum curatores. Serius Sulpitius. Meisque lecticariis eum in urbem referre.

Lenobates, appellatur uvae calcator.

Limborarii, qui limbos consuunt. Plautus: Textores limborarii. Est autem limbus vestimentum purpuram inferne consutam habens.

Linthearii, qui linthea ven dunt et conficiunt, ut Lintheones.

Lucernarii, anteambulones, et tediferi. Appellantur et Lucerniferi, et a Graecis Daduchi, et Dadurgi, Tedifices.

Metallici, qui meralla eruunt, aut conficiunt. Plinius lib.13. cap.16.

Mesonauta, nomen est vilis mancipii in navi: diciturque is, qui ubente Nauracho quaeque munia subrire cogitur.

Mediastinus, est mancipium abiectum, quod vilissima, et sordidissima ministeria obire domi cogitur: ut domum verrere, purgamenta efferre, ligna congerere, et huiusmodi alia facere. Ita autem dicitur, quod in media domo ad imperia omnium, nutusque


page 159, image: s159

excubare soleat. Horatius in Epist. Tu mediastinus tacita prece rura petebas:

Mensarii, et Mensularii dicuntur collybistae, seu monetarii, et trapezitae.

Muliones, qui mulorum habent curam. Apud Martialem Mulio capitur pro essedario, ubi libr.9.ait: Nec pigri rota quassa mulionis.

Mansuetarii, qui syluestria animalia mansuefaciunt, et cicurant, et ex feris domesticos reddunt. Aliter Exarmatores dici possunt. Lampridius.

Mangones, dicebantur magistri, et comptores formae puerorum et puellarum, quos exponebant venales. Solebant enim artificio colorem corporis pulchrificare, quo facilius venderent quos volebant. Hinc Mangonizare, est aliquid ornare ad alliciendos emptores.

Molitores, vulgo molendinarii, qui frumenta molunt in pistrino. Aliter Pistrinarii dici possunt.

Mellatores, qui curam mellis et apum gerunt. Aliter vocantur Apiarii. Volater. Ad haec propellenda diligens mellator remediis instabit.

Machaeropii, dicuntur fabri gladiorum: quo nomine dictus est Demosthenis pater, quod cultellos factitaret. Machaera Graece Latine dicitur sica, seu gladius.

Machaerophori, dicuntur hastiliferi. Cuiusmodi sunt regii stipatores. Cic.ad Q. fratrem: Machaerophoris centum sequentibus miros risus nobis edidere.

Margaritarii, margaritarum, aliarumque gemmarum venditores, et negotiatores. Dicuntur et Gemmarii.

Medicamentarii, et Medici, a medendo dicuntur, qui morbis afferunt remedia. Plin. Herbarias, et medicamentarias artes dixit.

Mellisones, seu Mellarii, qui mella et apes curant. Aliter Mellatores et Apiarii, ut iam diximus.

Mercenarii, qui causa mercedis operam nobis praestant, a mercede hostimento.

Myropola, unguentorum venditor, et Myropolium, officina unguentorum et pharmacorum.

Nauta, seu Navita magister et ductor navis. Eodem etymo nocatur Nauclerus.

Novacularii, qui novaculas seu cultros rasorios conficiunt.


page 160, image: s160

Organici, et Organarii d icuntur organorum artifices. Iucretius lib.2.- Organici quae Nobilibus digitis expergefacta figurant.

Oeconomi, dicuntur custodes, et dispensatores frugum, pecuniae, et omnium rerum quas dominus possidet. Unde Oecono mia, rei domesticae administratio.

Obstetrices, et Obstetriculae, quae parturientium curam habent, quod sua peritia dolori obstent. Unde Obstetricare, est partum adiuvare.

Odorarii, qui odores conficiunt, et vendunt: a Graecis vocantur Aromatopolae.

Oenopola, vini venditor: Oenopolium, taberna vinaria. Plautus: Quum a pistore panem petimus, vinum ex Oenopolio.

Olitores, qui hortum oleribus consitum exercent, et curant. Aliter vocantur Hortulani. Olitor etiam dici potest, qui vendit olera.

Ostiarii, custodes ostiorum. Vocantur aliter Atrienses, Aeditui, Aedituenses, Aeditimi, Claustrarii, Claustritimi, Ianitores. Liminarii, Liminiarchae, Vestibularii.

Oxyporopoli, qui cibos vendunt aceto confectos. Plinius in eo vius est: Et oxyporopoli seruant, addito dulci, ad crementum aceti temperantes. Et Oxypora dici possunt esculenta aceto condita. Unde idem Plin. lib. 20. cap. 23. Idipsum condimentis prope omnibus inseritur. Oxyporis etiam aptissime.

Putearii, qui puteos excavant. Plin. lib. 31. cap. 3. Depressis puteis sulphurata, vel aluminosa occurrentia putearios necat. puteorum excavatores Graeci Phreorychos vocant. Eorum instrumentum dicitur Teuresis. Organum quo ex puteo hauritur aqua, Celonium, vel Ciconia. Puteos aperire, apud Iureconsultos est excavare. Caelius lib.6. cap.17.

Proreta dicitur, qui prorae praefectus est, quemadmodum Gubernator, qui puppi. Plautus in Rudente: Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero. Refero acceptum Budaeo.

Pegasarii, dicuntur cursores, qui statis locis mansiones suas positas habent: quorum diversoria Stathmi vocantur. Budaeus.

Prupurarii, pupurarum piscium piscatores, qui et Conchyliarii dciuntur. Possunt etiam dici Infectores purpurae.

Pollinctores, dicuntur funerum curatores. Pollincere enim est mortuum curare. Plautus in prologo Poenuli: Eorum alter vivit, alter est mortuus. Propterea apud vos dico confidentius,


page 161, image: s161

quia mihi pollinctor dixit, qui eum pollinxerit. et in Sticho: Hodie pollinctura est. Martialis lib.10.

Piscinarii, qui piscinas curant: cuiusmodi fuerunt Sergius Aurata, et Licinius Murena, qui captorum piscium laetabantur vocabulis. L. quoque Philippus, et Hortensius piscinas habuerunt pretiosissimis piscibus refertas, quos propterea Cicero Piscinarios appellat.

Piscatores, qui pisces inquirunt. Aliter vocantur Hamiotae, ab Hamis, quibus esca opertis pisces decipiuntur.

Piscarii, qui pisces vendunt. Varro: Inter piscarios nemo vendebat.

Propolae, a Graecis dicuntur, qui a nobis Revenditores, qui aliquid praemunt, ut carius postea vendant. Lampridius: Imitatus propolas circumforaneos, equos curules sibi comparavit. Vocabantur aliter Dardanarii, ut iam docuimus.

Pigmentarii, qui pigmenta vendunt, aut conficiunt. Hieronymus in Exod. Composuit et oleum, et sanctificationis unguentum, et thymiamata de mundissimis aromatibus opere pigmentarii. Caelius inter eos, qui corporis curam agunt, recenset Tonsores, Balneatores, Pilicrepos, Alipilos, Mediastinos, Mangones, Coronarios, Cosmetas, et id genus alios.

Promi dicuntur, qui praesunt promendis cibariis, aliisque rebus domesticis. Ausonius: Promus quam condus magis.

Pocillatores, dicuntur pincernae, et praegustatores, qualem poetae fabulantur esse Ganymedem assistentem Iovi. Aliter Propinatores dicuntur. Nam quamuis Propinare plerunque significet praebibere, aliquando tamen est dare bibere. Plin.lib.21.cap. 20.Medici in vino decoquvnt recens vel aridum, illinuntque, vel Spleneticis propinant ex aceto. Idem lib. 28. Artemon propinavit aquam e fonte noctu Comitialibus morbis. Ubi (ut in plcrisque aliis locis) Propinare pro dare bibere ponitur. Sunt tamen nescio qui ridiculi, qui nihil probant, nisi quod in putidis quibusdam autoribus legerint: quasi vero linguae Latinae copiam debeant, aut possint circunscribere pomoeriis suae ignorantiae.

Pistores, seu Pisores dicuntur furnarii panifices, a pinsendo, qui proprio, et decenti epitheto vocantur Farinulenti.

Pharmacopolae, medicamentorum venditores. Et Pharmacopolium amuletorum officina.

Praecones, enuntiatores publici, qui iussu magistratus publice aliquid enuntiant. Horatius: Ur praeco ad merces turbam


page 162, image: s162

qui cogit emendas. Domesticus praeco dicitur, qui seipsum laudat.

Plumarii, qui acu pingunt. Aliter vocantur Polimitarii. Opus plumarium acu factum. Vitruvius lib.6. de Architectura cap.6. Non minus inquit pinacotheca, et plumariorum textrinae, pictorumque officinae uti colores eorum in opere propter constantiam luminis immutata maneant qualitate.

Panifices, seu Panifici, qui panem conficiunt. Panificium panis confectio dicitur.

Pecuarii, pecorum custodes, qui et Armentarii vocantur. Pecuariam rem facere, est armenta gregesque; alere.

Pelliones, qui vestes pelliceas, aut alia quaevis opera pellibus conficiunt. Phrygiones dicuntur, qui acu pingunt, aut vestes auro intexunt. Phryges enim primi invenerunt aurum telae intertexere.

Popinones, sunt quos Tabernarios dicimus, vel luxuriosi, qui popinas amant: qualem Horatius villicum suum arguit, quod rure velit redire Romam, desiderio popinae. Budaeus decenti epitheto delicias vocat popinales.

Porcarii dicuntur porcorum custodes. Alio nomine dicuntur Suarii. Porculatio porcorum nutritio, et Porculena merces ipsius.

Portitores dicuntur transfretatores, a portu. Vir.lib.6. Portitor has horrendus aquas, et flumina seruat Terribili squalore Charon. Vocantur aliter Telonarii. Portorium merces, et stips, quam merentur.

Placentarii, qui placentas et cibos dulciarios conficiunt. vocantur etiam Officinarii.

Proxenetae, licitatores vendendarum, comparandarumque mercium mediacores.

Quadrigarii, qui quadrigas agunt, aliter vocantur aurigae et Eliedarii.

Quaestores, pecuniae publicae collectores, et qui curam habent aerarii. Magistratus vocatur Quaestura.

Ratiarii, a rate, ut navicularii a nave, dicuntur negotiatores, qui ex ipsa rate quaestum faciunt.

Salsamentarii dicuntur venditores ciborum sale conditorum. Alio nomine Salarii.

Sandapilarii dicuntur rerum funebrium et exequiarum curatores. Aliter vocantur Vespillones, Libitinarii, Necrophori,


page 163, image: s163

et Funerarii. Est enim Sandapila, autore Fulgentio, ferrum, seu loculus mortuorum, quo non corpora nobilium, sed plebeiorum, atque damnatorum cadavera portabantur. Sidonius: Hanc non vespillonum sandapilariorumque ministeria omniosa simulavere. Suetonius scribit, cadaver Domitiani populari sandapila per vespillones exportatum.

Scripturarii dicuntur tabelliones, quos Clericos et Commissarios vocant: dicuntur et Scribae.

Suarii, qui sues pascunt. Aliter vocantur Porcarii, ut iam diximus.

Sagarii dicuntur, qui vendunt saga. Est autem Sagum vestis militaris, ut postea docebimus.

Salarius, qui cibos salsos vendit. Maritialis: Quod viles pueri salariorum.

Scoparii dicuntur ministri, quorum interest pavimenta scopis deverrere, et mundare domum. Propterea Hieronymus Aquilonem viarum scopam appellavit, quod difflando perpurget quicquid in via puluerulentum obiacet. Ulp. Tit. de fundo instru.

Segmentarii, qui aurum vestibus intertexunt: a segmentis, id est, bracteolis, orbiculisque variegantibus. Ouid.lib.3.de arte:

Quid de veste loquar? non iam segmenta requiro:
Nec quae de Tyrio murice lana rubet.

Sellularii dicuntur, qui opus aliquod sedendo conficiunt: qui et Sedentarii.

Sericarii, textores sericorum. Sericati homines, pannis sericis induti.

Solearii solearum sutores, qui et Crepidarii dicuntur. Plautus in Aul. Solearii astant.

Statuarii qui statuas fingunt, Graecae Idoloplastae vocantur. Quales fuerunt Lysippus, Praxiteles, Myron, Polycletus.

Suffarranei dicuntur, qui farra et frumenta in castra connehunt, crebris et vilibus institorum vecturis.

Sutores dicuntur calceolarii, aut vestimentorum artifices, qui melius Sacrinatores appellantur.

Sphaeristerci, et Sphaeristae dicuntur studiosi ludi pilae, et periti. Sphaerizo, id est ludo pila, Sphaeristerium, ludus pilae. Lampridius in Alex. Post lectionem operam palaestrae, aut sphaeristerio, aut cursui, aut luctaminibus mollioribus dabat.

Thermularii dicuntur, qui thermis praesunt, et ex his quaestum


page 164, image: s164

faciunt.

Tonsores, lanae, aut capillorum dicuntur incisores. Horat. in Epist. Si curtatus inaequali tonsore capillos Occurri, rides. Hinc culter tonsorius dicitur.

Telonarii dici possunt tributorum collectores, qui et Telones vocantur.

Vespillones dicuntur funeratores, et curatores cadaverum. Suetonius in Domitiano: Cadaver eius populari Sandapila per vespillones exportatum.

Unguentarii, qui unguenta exponunt venalia, aut conficiunt. Plin. lib. 12. Ipsique; unguentarii digerunt, haud difficulter. Idem lib.31.Et unguetarii propter colorem eo maxime utuntur.

Visceratores dicuntur carnium distributores. Et Visceratio ipsa distributio.

Vulnerarii, qui vulneribus medentur, ut Chiruirgi.

Vascularii, qui vasa conficiunt, et vendunt, aurea et argentea. Nam inter Aurifices numerantur Vascularii, Celatores, Inauratores, et Bractearii.

Vinarii, vini venditores, a Graecis Oenopolae dicuntur. Suetonius: Quum de vinariis, aut laniis ageretur, exclamavit in curia.

Vinitores, rustici vinearum cultores. Vergil. Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae.

Vehicularii, vehiculorum ductores: Carrucarii, carrucae: Estedarii, essedorum.

Vexillarii qui in exercitu ferunt vexillum. dicuntur etiam Antesignani, Primipili et Vexilligeri.

Vestispici famuli, quorum interese mundare vestes dominorum. Et Vestispicae ancilae, eodem modo dicuntur.

Veteramentarii dicuntur sutores Crepidarii, qui veteres calceos reficiunt. Plautinus Euclio multa ciusmodi commemorat in Auluaria, ubi ait:

Stat fullo, Phrygio, Aurifex, Lanarius:
Caupones, Patagiarii, Indusiarii, Flamearii,
Violarii, Carinarii, Manulearii, Myrobrecharii.
Propolae, Lintheones, Calceolarii,
Sedentarii, Sutores, Diabathrarii,
Solearii astant, astant Molochinarii,
Petunt fullones, Sarcinatores petunt.
Strophiarii astant, astant Semizonarii


page 165, image: s165

Terceni quum stant Phylacistae in atriis
Textores, Limborarii, Arcularii ducuntur.

DENOMINATIONES A NATVRALIBVS, SEV ACcidentariis casibus.

AGrippae dicuntur ab aegro partu, qui nascuntur in pedes: quod est contra naturam, autore Plinio: quomodo genitum ferunt M. Agrippam.

Vopiscum dixerunt unum ex geminis, qui recenti utero nasceretur, alio interempto abortu.

Planci, qui supramodum pedes planos habent. Et Plancae tabulae, dicuntur planae.

Pansae, a latis pedibus, et apertis. Pansum enim apertum significat.

Syllae unde originem sumpserint, Macrobius lib. 1. Satur.sic refert: Bello Punico hi ludi primum ex Sibyllinis libris sunt instituti, suadente Cor.Ruffo, qui propterea Sibylla cognominatus est: et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocari.

Burri, a colore ruffo. Pyrrhi Graece dicuntur.

Galbae, a colore avis, quae Galbula dicitur.

Scauri, qui eminentibus sunt talis.

Opiter appellatur, qui patre mortuo, et avo vivo gignitur.

Cordus qui sero nascitur. Unde Corda frumenta, quae sero nascuntur.Et autumnale foenum Cordum dicitur.

Posthumi, qui nascuntur patre humato.

Cottae ab iracundia, et oris toruitate dicti sunt.

Scipiones a baculo, qui Scipio dicitur. Quoniam qui primus hoc meruit nomen innitebatur baculo.

Lenates a frequenti usu Lenae vestis.

Marcipor, puer, seu famulus Marci: ut Publipor, Publii: Lucipor, Lucii. Plin.lib.33.cap.1.

Vari dicuntur, qui crura habent obtorta, quique sunt pedibus incuruis, et in se contractis. Unde etiam varae manus. Ouidius lib. 9. Tenuique a pectore varas In statione manus, id est, decuruas. Horat.lib.1.Sermonum: hunc varum distortis cruribus. Martialis lib.7. Vara vocat brachia palaestritarum, quum aduersarium amplectuntur. Vara nec iniecto caeromate brachia tendis.

Vaciae dicuntur, quibus pedes et crura in exteriorem partem flectuntur. Cuiusmodi fuisse legitur Seruilius Vacia, ur praetorius,


page 166, image: s166

Senecae temporibus. Varro lib.1.de re Rust. Cruribus rectis, ac potius varis, quam vaciis. Hinc etiam Vaciennorum cognomina fluxerunt.

Valgi dicuntur, qui diversas suras habent, hoc est, in diversum actas, ut sunt Lacertorum pedes, quorum pars intra conditur, par extra procedit. Valgi contrarii sunt Varis. Habent enim suras altrinsecus prominentes, et in diversum actas, ut cancri, et lacertae ipsae, autore Aristotele.

Varicosi, qui venas habent plus aequo intumescentes in temporibus, ventre, testibus, inguine, sed maxime in cruribus. Quod ex nimio labore solet nasci.

Plauti, et Plori dicuntur a planis pedibus.

Pilumni, qui pilum pistrinis invenerunt.

Pisones, a pisis leguminibus, quae optime serebant, ut Fabii a fabis, lentuli a lente, Cicerones a cicere.

Bubulci qui bubus optime utebantur. Plinius.

Coclites vocantur, qui altero lumine orbi nascuntur, ut ille Horatius Cocles.

Lucini, seu Lucinii, qui paruos utrinque; habent oculos.

Petauri dicuntur homines agiles, qui per circulos se immittunt, nascunturque sub Delphine. Huiusinodi sunt Histriones, Funambuli, Funerepi, et Saltratriculi. Vocantur et Petauristae.

Labeones, Labiaeni, et Labrosi, a prominentioribus labris. Lucretius lib.4. Simula Silene, At satura est labrosa Philoene.

Ectapeli dicuntur, quibus ali quid accidit praeter communem naturae modum. Cuiusinodi fuit Eutimenis filius, quem Plinius scribit in tria cubita triennio adolevisse, incessu tardum, sensu hebetem, et iam puberem factum voce robusta, absumptum contractione membrorum subita, triennio circumacto.

Chilones dicuntur, qui sunt maioribus labris. Aliter Labeones dicuntur.

Cylones qui sunt fronte prominentiore, et quasi extante. Synonymice Frontones appellantur.

Simi, et Simones, qui habent nares introrsum reflexas. Quod genus homines facilius ceteris fiunt polyposi. His contrarii sunt Aquili, qui sunt naso forinsecus extento.

Bene nasati homines a Lampridio dicuntur Mutoniati, ac bene mentulati.

Lusciosi, qui propter vitium oculorum parum vident. Plautus in Milite: Aedepol tu quidem caecus es, non lusciosus.


page 167, image: s167

Luscus, qui altero captus est oculo, qualis fuit Annibal. Unde Iuvenalis, Quum Getula ducem portaret bellua luscum.

Caecus qui utroque. Aliter Defioculus. Hinc Caecare et Caecutire verba descendunt.

Balbi qui linguam habent impeditam, nec verba debite enuntiant, ut qui laborant labdacismo, et Iotacismo.

Blaesi itidem dicuntur, qui lingua haerent, quum syllabam syllabae iungere propere non possunt. Dicuntur a Graecis Thrauli. Porro Blaesitas non solum vitium est linguae, sed etiam eorum, qui oblaesum gressum habent, unde et Blaesi pro Valgis possunt accipi.

Atypi, qui non satis expedito plectro linguae utuntur, quasi aerem non ferientes, vel quasi verba non exprimentes. Budaeus in Annot.

Ancyloglossi, qui linguam habent astrictam membranulis quibusdam duriusculis, et brevioribus, quod vitium Ancyloglossum dicitur, tuncque naturale est. Est et accidentarium, quum ulcus sub lingua cicatricem duriorem obduxit. Autor Budaeus. Est autem vinculum neruosum, quod Filum vulgariter nuncupatur.

Vacii, qui pedes extrorsus obtortos habet. Dicuntur et Vaciae.

Tragomaschali, qui virus alarum olent.Aliter Hircosi. Est enim Hircus foetor alarum, quem Plin. Alarum graveolentiam appellavit, et aliquando Virus alarum, a Graecis dicitur Tragos, unde Tragizontes pueri.

Ventriosi dicuntur, qui sunt Ventre propenso et extante: dicuntur etiam Ventrosi, et Ventricosi.

Caesares hoc nomen traxerunt ab Africano Scipione, qui primus Caesar, a caeso matris utero dictus est. Desistant hallucinari, qui dicunt Iulium Caesarem a caeso matris utero nuncupatum: Nam quo tempore subigebat Gallias, matrem ipsam amisit Aureliam nomine, quae superuivere nequisset, si caeso eiusdem utero natus fuisset. Solinus lib.4. de Mira.

Androgyni dicuntur utriusque sexus homines. Aliter vocantur Hermaphroditi.

Achili dicuntur, qui sunt sine labris. His contrarii sunt Labeones.

Ancus, qui aduncum habet brachium, nec exporrigi potest. Festus Pomp.


page 168, image: s168

Bronci qui sunt ore producto, et dentibus prominentibus Autor Nonius.

Buccones, qui sunt tumidioribus buccis. Plautus: Stulti, Stolidi, Fatui, Fungi, Bardi, Blemi, Buccones. Solus ego omnes anteeo stultitia.

Epigryphi dicuntur, qui habent nasum aduncum.

Flavii, a flavo colore capillorum nomen traxerunt.

Gibbosi, seu Gibberosi, qui tuber et tumorem habent in dorso. Tumor autem Gibbus et Gibber dicit potest.

Gutturosi, quorum guttur tanquam spongia quaedam intumescit, aquarum (quae potantur) plerunque vitio.

Hossimi, qui nascuntur sine naribus, quarum loco habent foramina. Aliter Simones.

Mactici, qui habent magnas malas et os patens.

Monogrammi vocantur tenues, macri, et decolores. A pictura, quae priusquam coloribus corporetur, lineis fingitur. Monogrammos enim pictura dicitur linearis.

Myopes, qui in luce parum vident, Latine Lusciosi. Myopia dicitur huiusmodi vitium.

Nyctilopes, qui vident interdiu, Sole occidente parum, occasu nihil.

Obstipi qui sunt brevi collo, quibusque colla in humerum inclinata sunt. Suet. in Tyb.

Spatici, qui maligno spiritu sunt correpti, quique eodem in loco nequeunt subsistere.

Neruae a fortitudine neruorum, et vestigiorum dicti sunt.

Hala a foedo oris halitu. Capella a capillorum hirsutie.

Fenestella a caluitie. Columella a proceritate. Nasicae ab obuncis naribus. Statius nomen est seruile. Caelius libro 13. cap.5.

DENOMINATIONES A GENERE.

AVus pater patris. Proavus avi pater. Abavus pater proavi. Auia patris, vel matris mater, Proavia, Abavia, Tritavia, ut proavus, abavus, tritavus se habent. Pater qui genuit: Mater quae peperit. Patruus frater patris. Patrueles fratres filii duorum patruorum, Sorores patrueles filiae duorum patruorum. Matertera soror matris. Fratria uxor fratris. Fratrueles duorum fratrum filii, qui et Fratres patrueles vocantur. Socer uxoris meae pater. Prosocer uxoris


page 169, image: s169

meae avus. Socrus uxoris meae mater. Gener filiae meae maritus. Progener generi pater. Nurus filii mei uxor. Nepos natus ex filio meo, vel filia mea. Neptis filia filii mei, vel filiae, Noverca secunda uxor, quam pater ducit mortua prima, ex qua liberos habuerat. Privigni nati ex prima patris uxore: ut, Hippolytus, Phedrae novercae privignus. Amita patris soror. Consobrini geniti ex duabus sororibus, quasi consororini. Levir leviri, frater mariti mei. Maritus vir uxoris, Marita uxor viri. Opiter cuius pater mortuus est avo adhuc vivente. Pappus, est avus. Ausonius Pappos aviasque trementes. Patricius senatoris filius.

OFFICINAE ARTIFICVM.

SVtrina dicitur Sutoris officina.

Tonstrina tonsoris.

Textrina textoris.Pl.Ipsa per se tenax ratio textrinae.

Ustrina metallici. Plinius 36. cap. 21. In ustrina ter siccantur, ita ut torreantur carbone puro.

Oenopolium officina vinarii.

Laniena laniorum et bovicidarum.

Myropolium unguentariorum, et pharmacopolarum.

Thermopolium officina, in qua esculenta, et poculenta calida venduntur. Plautus: Semper videas bibentes in thermopolio.

Pinotheca, seu Pinacotheca, pictorum est tabula. in qua pictae tabulae reponuntur. Vitruvius libro 6. Non minus pinacothecae et plumariorum textrinae, pictorumque officinae uti colores corum in opere propter constantiam luminis immutata maneant qualitate.

REPOSITORIA DIVERSARVM RERVM.

VEstiarium dicitur vestimentorum repositorium. Plinius libro 15. Vestiarium contra teredines, ac noxia animalia, amurca aspergi.

Dactylotheca, gemmarum repositorium. Plin.lib.36. Dacty lothecam, inquit, primus habuit Romae privignus Syllae Scaurus.

Panarium panis repositorium. Statius lib.1.Syl. Hipanaria candidasque mappas Subuectant, cpulasque lautiores.


page 170, image: s170

Granarium, id est, horreum, seu repositorium granorum. Varro de lingua Latina: Panarium ubi panem seruabant. Granarium, ubi granum: in quo aliqua conduntur, horreum.

Armamentarium repositorium armorum et navium.

Bibliotheca librorum.

Atramentarium atramenti.

Calamarium calamorum.

Casteria instrumentorum nauticorum.

Myrothecium ubi unguenta conduntur.

POPVLI ET HOMINES RE ALIQVA INSIGNES ET CLARI.

SCythae equitatus et equorum gloria strepunt, inquit Plinius. Equo insidere primi docuerunt Thessali. Unde nata apud eos de Centauris fabula.

Seres orientales populi nobiles sunt vellere, ut iam docuimus.

Ithuraei, Medi, et Parthi sagittis. Lucanus lib.7. Tunc et Ithuraei, Medique, Arabesque soluto Arcu turba minax nusquam rexere sagittas. Catullus: Seu Sacas sagittiferosque Parthos.

Thusci aruspicio. Tibullus lib.3. Vera monent Thuscis exta probata viris. Unde Hetruscum aruspicem Vitruvius, Thuscum Sidonius, vocant.

Hylas cestu, Phegeus palaestra, Lycus stadiis et cursu clari fuerunt. Ausonius: Clarus Hylas cestu, Phegeus catus arte palaestrae, Clarus Olympiacis est Lycus in stadiis.

Pollux palaestra. Statius lib.2. Syl. Sive catenatis curuatus membra palaestris Staret, Amyclaea conceptum matre putares.

Castor equis. Idem Statius lib.5. Syl. Non toties victorem Castora gyro, Nec fratrem cestu virides plausere Therapnae. Ouid. Tyndaridae fratres: hic eques, ille pugil.

Clari quoque fuerunt Marsi, Umbri, Psylli venenis: Aegyptii, et Babylonii, Astrologia: Lacones, brevitate: Scythae, Cretenses, et Geloni, sagittis: Curetes, aere: Aegyptii, sistro: Tyssagetae, et Lyrcae, venatibus, quibus vivunt: Boeotii, palaestra, et gymnicis exercitationibus: Athenienses, navalibus: Lacedaemones, legibus: Graeci, ingenio: Alexandrini, dollis: Berosus, Astrologia: Grammatica, Apollodorus: Hippocrates, medicina: Archimedes, geometria: Euclides, numeris: Lyncaeus, visu: Chiron, et Alcon, arcu: Cicero, eloquio: Cyrce, venenis: Croesus, divitiis:


page 171, image: s171

Nireus, forma: Execestides, peregrinatione: Amphion, et Orpheus, lyra: Aristeus, melle: Alcinous, hortis: Amazones, peltis et securi: Argus, visu: Annibal stratagemate: Alexander, magnanimitate: Plato, et Aristoteles, philosophia: Arachne, lanificio: Archilochus, iambis: Typhis, arte nautica: ato, gravitate: Numa, religione: Regulus, fide: Scaevola, constantia: Rha damantus, iudicio: Apelles, pictura: Praxiteles, sculptura: Traianus, bonitate: Apollonius, temperantia: Cyneas, memoria: Iabore Cleanthes: Zoroastres, magia: Hippolytus, pudicitia: Manzus Florentinus, sphaeristerio: Mangiolinus, latrunculis: Scaevola, pila: Arte citharoedica, Mitylenaei: Tibiarum modulis, Thebani: Alexandrini, grammatica, Geometria, et Philosophia: arte statuaria, Athenienses: Crotoniatae, medicina: Aeginetae, athletica. Sidonius de quibusdam sic meminit:

Pollux tum cestu laudatus, Castor habenis,
Pallas cum cristis, Delia tum pharetris,
Alcides clava, Mavors tum lusit in hasta,
Archas tum virga, Nebride tum Bromius. Item
Axe Pelops, cursu Hippomenes, luctaque Achelous,
Aeneas bellis, spectatus Gorgone Perseus.

GENTIVM PROPRIA EPITHETA.

APuleius eruditos appellat Aegyptios, sicuti Iudaeos super stitiosos, Nabathaeos mercatores, Fluxos vestium Arsacidas, Frugum pauperes Scythas, odorum divites Arabas. Legimus Alexandrinos esse fallaces. Vopiscus scribit Aegyptios esse ventosos, suribundos, iactantes, iniuriosos, avidosque novarum rerum.

T.Livius perfidiam Poenis, Cicero calliditatem, ut numerum Hispanis, robur Gallis, artes Graecis, Italis sensum, Romanis pietatem ascribunt.

Ioan. Picus Mirandula ponebat in Hebraeorum doctrina mysteria et prodigia, in Graecorum disciplinis ingenium, in Romana academia politiam.

Horatius vocat Britannos hospitibus feros, Persas infidos.

Iulius Maternus ad Mavortium Lollianum scribens, Quaedam (inquit) gentes ita a caelo formatae sunt, ut propria sint morum unitate perspicuae. Scythae immanis feritatis crudelitate grassantur: Itali fiunt regali semper nobilitate praefulgidi: Galli stolidi, acuti Siculi, Luxuriosi semper Asiatici, et voluptatibus


page 172, image: s172

occupati, Hispani elata iactantiae animositate praesiti.

Blondus vocat Afros fraudulentos, Ligures duros, Campanos superbos.

Christophorus Longolius Parrhisiensis, in oratione de laudibus divi Ludovici et Francorum, vocat Britones duros, vafros Normanos, Religiosos Francos, industrios Flandros, mites Lothoringos, faciles Andegavos, bellicosos Vascones, Burgundos feroces, Picardos alacres, frugi Santones atque Pictavos, Narbonenses fideles, fortes Aruernos, Hannonios pertinaces, magnanimos Senones, versutos Cenomanos, militares Bituriges.

GENTIVM INSIGNIA.

Insignia Scytharum fulmen, Gallorum olim Buffones, nune Lilia, Romanorum Aquilae, Sus Phrygium, geminae rotae Corallorum, Thraciae Mars, arcus et Pharetrae Persarum, Anglorum leones et rosae.

DEORVM INSIGNIA.

Fulmen Iovis, Tridens Neptuni, framea Martis, Herculis clava, Bacchi Thyrsus.

REGES DIVERSARVM GENtium quibus nominibus appellantur.

Argivorum reges dicuntur Abantiaedae, Persarum Achaemenidae, Aegyptiorum Ptolemaei et Pharaones,Latinorum Murrhani, Albanorum Syluii, Syriae Antiochi, Arabum Arabarchae, Libycorum Libyarchae, Thebanorum Labdacidae, Parthorum Arsacidae, Romanorum Imperatores, Augusti et Caesares.

VOTA HOMINVM DIVERSA.

SCribit Plinius lib.7. L. Metellum decem maximas res optasse, utpote voluiste Primarium bellatorem esse, Optimum oratorem Fortissimum imperatorem, Auspicio suo maximas res geri, Maximo honore uti, Summa sapientia esse, Summum senatorem haberi, Pecuniam magnam bono modo invenire, Multos liberos relinquere, er Clarissimum in ciutiate esse. Quae omnia illi contigerunt.

Pyrrhum Epyrotarum regm ferunt (ubi immolaturus


page 173, image: s173

templa inviseret) non regni ampliorem modum, non de hoste victoriam, non gloriam illustrem aut divitias, sed sanitatem modo a Diis comprecari solitum, ceu parte hac bene constituta, prosperius cessura viderentur omnia.

Augustus Casar, quum LIIII. annum ageret, precatus est a Diis Scipionis fortitudinem, benevolentiam Pompeii, et Caesaris fortuam. Plurarc. de for. Roma.

Optabat Caligula unicam esse populo Romano ceruicem, quo facilius uno ictu abscindi posset. Votum hominis carnificis, et sanguinarii. Bapt.Egnatius.

Darius, oblato sibi malo punico, tot optasse fertur Zopyros, quot illic essent granorum. Idem dicebat, se malle Zopyrum unum incolumem habere, quam viginti Babylones occidere. Horodotus autor lib.3.

Martialis lib.1.ad Frontonem votum suum describit.

Optabat Horatius Tyburi, aut prope Galesum Calabrie fluvium consenescere, his verbis: Tybur Argaeo positum colono Sit meae sedes utinam senectae, Sit modus lasso maris et viarum, Militiaeque. Idem libro 1. Car. optata mentem sanam in corpore sano.

Beatus Augustinus tria habebat in votis, vidisse Christum in humana natura, Paulum de pulpito fulminantem, et spectabiles urbis Romae triumphos.

Votum suum Tibullus sic exprimit:

Me mea paupertas vitae traducat inerti,
Dum meus assiduo luceat igne focus.

Cricias tyrannus imprecabatur sibi Scopadum divitias, Liberalitatem Cymonis, et Agesilai Lacedaemonii victorias. Autor Plutarchus.

QVI DIV VIXERVNT.

VIxit Adam annis 930, Eua totidem. Seth 912. Enos filius Seth 905. Caynam filius Enos 910. Malalehel filius Caynam 895. Iared filius Malalehel 962. Enoch filius Iared 965. Mathusalem filius Enoch 969. Unde Mantuanus: Nestoreos annos et Mathusalemia secla. Lamech filius Mathusalem 777. Noe 905. Sem filius Noe 600. Arphaxat filius Sem 338. Sala filius Arphaxat 433. Heber filius Sale 467. Phalex filius Iectan 239. Reu seu Ragau filius Phaleg 302. Saruch, filius Ragau 230. Nachor


page 174, image: s174

filius Saruch 148. Thare fil. Nachor 205. Aram pater Loth 205. Isaac Abrahae filius 185. Iacob filius Isaac 175. Aaron frater Moysi 123. Iosue 110. Hcli iudex 98. Salomon 94.Iob 183. Abraham 175. Thobias 112. Sara 127. Iudith 105. Moyses 120. Ex Plinio, Arganton Tartessiorum rex 150. Sylius lib. 3. ait eum vixisse 300. ita scribens: argantoniocos armat Carteia nepotes. Rex proavis fuit humani ditissimus aevi, Terdenos decies emensus belliger annos. Mantuanus in alphonso: Et vetus ille auri dives, ditissimus aevi, Hesperiis quondam rex Argantonius oris. Cyniras rex Cypriorum 160. Aegimius 200. Epimenides Gnosius 157. Pictoreus Actolus 300. Reges Arcadum 300. Dando Illyricus 590. Impetris Pulutiniorum insulae rex 800. Eius filius 600. Perpenne 98. M. Valerius Corivinus 100. Metellus Pontifex 100. Livis Rutilii 97. Statilia 99. Terentia Ciceronis 107. Clodia Opheli 115. Luceia Mima centum annis in scena pronuntiavit. Emoliaria vixit 104. Samnulla 110. Stephanio ultra centum. Hiero rector Siciliae 80. Masinissa rex Numidiae supra centum. Gorgias Leontinus 107. Xenophilus Chalcidensis 109. Hero dotus scribit Aethiopes 130. annos transgredi. Hippocrates Cous 104. nel 169. Isocrates 100. Orbilius Beneventanus 100. Sibyllae Cumanae diuturnam vitam ascribit Ouidius libro 14. his verbis: - Nam iam iam mihi saecula septm Acta vides: superest numeros ut pulueris aequem: Tercentum messes, tercentum musta videre, Tempus erit, quum de tanto me corpore paruam Longa dies saciet, consumptque membra senecta. De ca Statius libro 1.-Tu Troica dignus Saecula, et Euboici trascendere pulueris annos. Fertur enim annos ab Apolline petiisse pro numero pulueris, quem manu prehenderat. Unde idem Statius alibi: Vel quantos ego Delium poposci. Ouidius patrem suum 99. annos vixisse ait lib. 4. Tristium, dicens: Et iam complerat genitor sua fata, novemque Addiderat lustris altera lustra novem. Narcissus praesul Hierosolymitanus. 116. Nestor 300. Iuvenalis Satyra 10. Rex Pylius (magno si quicquam credis Homero) Exemplum vicae fuit a cornice secundae. Felix heu nimium, qui per tot saecula mortem Distulit, atque suos iam dextra computat annos. Tibullus li.4. Vixerit ille senex quavis dum terna per orbem Sccnla fertilibus Titan decurrerit horis. Idem: Terna minus Pyliae miretur saecula vitae. Propertius lib. 2. Nestoris est visus post tria secla cinis. Idem: At me ab amore tuo deducet nulla senectus, Sive ego Tirhonus, sive ego Nestor ero. Ouidius in Metam.


page 175, image: s175

- Et si quem potnit spatiosa scenectus Spectatorem operum multorum reddere, vixi Annos bis centum, nunc tertia vivitur aetas. Antonius abbas 105. Alexander episcopus Alexandrinus 98. Alexander episcopus Const. 94. Agilus abbas 100. Tius Pauli discipulus 101. Democritus 109. Paulus primus eremita 113. Paconius abbas 110. Prosdocimus episcopus 114. Vandegisillus comes Palatinus 92. Florentinus presbyter 123. Guarinus praesul Bononiensis 110. Viventius confessor 120. Homerus poeta 108. Hieronymus 98. Helias abbas 110. Hor abbas 90. Heroinus 304. Ioannes de temporibus 361. De hoc Ioanne intelligit Mantuanus in Alphonso, dicens: Et quem fama refert hyemes vidisse trecentas. Maurus abbas 92. Maurilius episcopus 90. Roinualdus cremita 120. Antonius Castor 100. Syrus episcopus 112.Zancles Samothracenus 104. Pollio Romulus 100. Saturninus Volusius 136. T. Fullonius 157. Artaxerxes 94. Plato 81. Caelius scribit Marin quendam vixisse annos 123. cuius antica corporis humana fuerint, postica equma. Hyperborei populi mille annis vivunt. Calenus vixit 140. Tithonis (ut fabulantur poetae) ab Aurora adamatus, et in caelum relatus, illiusque succo perfusus, ad tantam pervenit senectutem, ut tandem optaverit verti in Cicadam: Lucianus: Atque ultra Tithonum vivebat senex. Statius libro 4. Silva. Annos perpetua geres iuventa, Quos fcrtur placidos obisse Nestor: Quos Tithonia computat senectus. Propertius lib. 2. At non Tithoni spernens Aurora senectam. Dorotheus praesul Antio chenus 119. tyro Tullius Ciceronis libertus 190. Theremon eremita 100. Carncades philosophus 100. Cirnae Indorum vivunt 140. Terentius Bononiensis 100. L. Tertuleia Ariminensis 137. Symon Cleophae episcopus Hierosolymitarum 120. Cronius Anachoreta 155. Apollonius Thyanaeus 100. Seneca Cordubensis 114. Patricius secundus Nivernensis episcop. 122. Gartius Aretinus 104. Richardus quidam temporibus Caroli Magni 400. Helias Anachoreta 120.

Hugo successor S. Bernardi 117. Porro Pleraque sunt animlia, vitam hominis longe superantia, ut Cornices, Cerui, Corui, Phoenices. De quibus sic apud Erasmum scribit Hesiodus: Ter tria secla hominis transmittit garrula cornix. Quatuor at peragit cornicis saecula ceruus.

Ceruinam aetatem coruus ter praeterit ater.
Coruinos annos novies agit Indica Phoenix.


page 176, image: s176

Atqui crispicomae soboles Iovis alma tonantis,
Egredimur decies Phoenicia saecula nymphae.

Item

Ter binos deciesque novem superexit in annos,
Iusta senescentum quos implet vita dierum.
Hos novies superat vivendo garrula cornix.
Et quater egreditur cornicis saecula ceruus.
Alipedem ceruum ter vincit coruus: at illum
Multiplicat novies Phoenix reparabilis ales,
Quam nos perpetuos decies praevertimus aevo
Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.

DE TEMPORE, ANNIS, ET DIEBVS.

QVoniam autem de longis vitae spatiis locuti sumus, commodum videtur, ut variam Annorum, et Dierum obseruationem subiiciamus. Annus triplex est, Magnus seu Platonicus, solaris duodecim mensium, Lunaris seu menstruus unius menfis. Annum alii aestate unum terminabant, Alterum hyeme. Alii quadripartitis temporibus, sicut Arcades, quorum anni trimestres fuerunt. Quidam Lunae senio, ut Aegyptii, quorum anni fuerunt menstrui. Hinc fit ut apud eos aliqui singula annorum milia dicantur vixisse. Sed hic oritur scrupus fuerint ne anni primi saeculi nostris similes. Nam fabulosum videtur plerisque Mathusalem et alios prius enumeratos, vixisse tot annos. Constat imprimis, neque menstruos fuisse, neque trimestres, vel hoc uno argumento, quod legamus Salomonem anno XII. aetatis filium suscepisse. Quare credibile est, aut pares nostris, aut non multo minores extitisse. Nec minus varia extitit Dierum, quam Annorum obseruatio. Babylonii inter duos solis exortus diem faciunt: Athenienses inter duos occasuv: Umbri a meridie in meridiem: Vulgus omne a luce ad tenebras: Sacerdotes Romani, item Aegyptii, et Hipparchus, a media nocte in mediam. Autor Plinius.

QVI MVLTOS HABVERVNT LIBEROS.

ADam praeter Seth, Abel, et Cain habuit 30.liberos. Iayr septimus iudex Israel 30.filios. Thespis Atheniensis 50. filias, a quarum nomine Musae Thespiades appellatae sunt. Reboam


page 177, image: s177

habuit uxores 10. Concubinas 30. filios 28.filias 40.Artaxerxes Xerxis filius habuit ex pellicibus 110. liberos, ex iusto matrimonio 3.Athila rex Hunnorum 60. liberos. Danaus 50. filias. Aegysthus totidem filios. Eutyce mulier 20. filios. Combe mulier heroina, cui cognomen fuit Chalcidi, viro coniuncta centum liberos enixa est. Unde adagium apud Erasinum: Tanquam Chalcidice peperit nobis uxor. Niobe Tantali filia habuit 14. Masinissa rex Numidiae 44.autore Eutropio. Puella quedam Longobarda 7.pueros uno partu peperit sub Agelmundo rege, quos omnes in piscinam coniecit. Autor Paulus Diaconus. Gilippus Arcadius 9.liberos habuit, quos (ut inquit Vergilius lib. 12.) fida crearat Una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gilippo. Vix quisquam crederet Herotymum sexcentos ex diversis pellicibus habuisse liberos, nisi Iustinus ex Trogo scriptum reliquisse, in epito me lib.39.Priamus ex Hecuba coniuge habuit 19. liberos. Ex aliis pellicibus 31. Gedeon iudex Hebraeorum 70. quos omnes Abimelech filius nothus Gedeonis occidi fecit. Achab 70.ut habetur cap.10.quarti Regum. Barabbas vicecomes in Italia 30.liberos suscepit. Conradus Moscoviae dux 80.ex quibus quatuor tantum legitimi fuerunt. Scilurus 80.mares filios habuit.Plutarchus in Apoph.

QVI SENES GENVERVNT.

ADam filium Seth anno 130. Abraham auno 100. Sara 90. Seth genuit Enos anno 105. Enos Caynam anno 90. Caynam Malalehel 70. Malalehel genuit Iared anno 65.Iared genuit Enoch anno 162. Enoch Mathusalem 65. Mathusalem Lamech anno 187. Lamech Noe filium anno 180. Noe Sem, Cham, et Iaphet, quum esset 500. annorum. Scribit Plinius Masanissam post 86. annos generasse filium Methymathmum. Catonem Censorium octogesimo exacto e filia Salonii clientis sui. Corneliam e Scipionum gente, Volusium Saturnium post annum 62.

FRATRES VTERINI.

Hercules, Iphiclus, Apollo, Diana, uterini fuerunt.

SPVRII, ET NOTHI.

ANtiphates filius fuit nothus Sarpedonis. Vergilius lib. 9.Aeneidos: Et primum Antiphaten (is enim se primus


page 178, image: s178

agebat) Thebana de matre nothum Sarpedonis alti. Plutarchus scribit Homerum natum ex adulterio Chritheidis matris. Et Themistoclem ex adulterio matris, cui nomen fuit Abrotonum.

Aeneas ex adulterio Anchisae cum Venere apud Simoentem. Vergilius: Tu'ne ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Aristonicus rex Pergami filius fuit Eumenis ex pellice. Aristeus Apollinis, ex nympha Cyrene, Penei fluminis filia. Hercules Iovis, ex Alcmena Amphitryonis uxore.

emocoon, et Doryclus Priami, itidem ex pellicibus.

Lithyerses nothus fuit Midae regis. Theseus, et Romulus (inquit Plutarchus) ambo quum spurii forent, existimati sunt a Diis immortalibus procreati. Iugurtha nothus fuit Manastabalis fratris Micipsae regis Numidarum. Manfredus Frederici Imperatoris. Ioannes Andraeas patre Andraea presbytero, et matre concubina natus est. Petrus Comestor, Gratianus, et Petrus Lombardus itidem fuisse dicuntur nothi. Albanus martyr incestu patris cum filia.

DE VIRTVTVM ET DOCTRINAE PRAEMIIS HISTORIA. STATVAS QVI MERVERVNT.

SEsostris rex Aegypti, statuam praeclaris facinoribus, et bellica virtute apud suos adeptus est.

Aristogitoni, et Armodio statuae ab Atheniensibus erectae sunt, quod Athenas ipsas tyrannide Pisistrati liberassent. Plinius lib. 34.

Astylo Crotoniatae (quum tribus continuis Olympicis vicisset stadio) posita est statua.

Autolycus Pancratiastes statuam habuit in Prytaneo. testis apud Volater. Pausanias.

M. Porcius Cato fuit Rom. adeo gratus, ut senatus statuam ei consularem in templo collo caverit, cum inscriptione restitutos ab eo mores testante. Plutarch. in Catone Censore.


page 179, image: s179

Titum Coruncanum quum Tensa Illyricorum regina liberius locutum occidisset, mortuum senatus statua decoravit. Plinius lib. 24. cap. 6.

Demetrius Plialereus, auditor Theophrasti, ab Atheniensibus (quorum Remp. summa virtute, ac prudentia decem annos administraverat) CCLX. statuis honoratus est. Quas quum postea invidia disiecissent, satis habuit haec dicere: At virtutes non everterunt, quarum gratia eas erexerant. Laertius, et Pli???

Eunomio Locrensi artis citharoedicae praestantia statuam ???eperit, quam Volaterranus adhuc in Italia Locris ostendi testis est. Euthymius apud Plinium legitur.

Meruit et statuam Athenis Favorinus philosophus, quae (quum in odium Hadriani venisset) disiecta est. Philostratus apud Volaterra.

Verrius Flaccus grammaticus, nepotum Augusti praeceptor, statuam habuit in Praeneste oppido. Tranquil. de illust. Grammat.

Isocrates orator Atheniensis sua eloquentia statuam in Olympia meruit.

M. Claudius Marcellus, quum propter Gallos iuxta Padum, et Annibalem apud Nolam superatos, oppugnatas item Syracusas, in praemium virtutis statuam habuit inaede Palladis cum Epigrammate.

Mutio Scaevolae (qui coram Porsena Hetruscorum rege Romam obsidente dextram flammis admoverat, urbemque obsidione liberaverat) Romani statuam erexerunt, eique prata dederunt trans Tyberim.

Ptolemaeus Philopator Homero poetarum maximo templum cum statua dicavit. Aelianus apud Volater.

Oppianus poeta, ex Anazarbo Ciliciae civitate (qui de piscibus scripsit) a suis ???bus magnifica statua honoratus est, cum hoc Elogio: Oppianus sum suavilo quens vates, quem crudelis, atque inhumani invidia fati ante diem cripuit: Quod si longius in luce moras dedisset, nullus mihi par gloria mortalium in terris foret Volater.

Horatio Cocliti statua posita est, quod Hetruscorum aciem in Sublicio ponte solus sustmuisset, donec pons a tergo interrumperetur, quo cum in Tyberim decidit. Plutarchus ait suisse positam in aede Vulcani.

Pausanias Cleombroti filius, quum praeclaris facinoribus


page 180, image: s180

Lacedaemones sibi demeruisset, statua ab eisdem honoratus est: quam tamen postea everterunt, quod arripere tyrannidem noluisset. Thucydides lib. 1.

Phryne meretrix statua donata est ob formam et pulchritudinem, cuius causa prius in iudicio fuerat absoluta, quum tunicam a pectore deduxisset. Quintil. lib. 2.

Claudio secundo Romanorum Imperatori statua cum aureo clypeo erecta est, quod Gotthos Macedoniam vastantes magna attrivisser clade. Eutropius.

Epicurum Atheniensem philosophum ob doctrinam statuis aereis patria decoravit. Tortellius.

Iosephus Iudaeus propter libros de captivitate Iudaica scriptos, statuam Romae obtinuit.

Minutio Augurmo statua extra portam trigeminam erecta est a populo stipe collata, quod farris pretium in trinis nundinis ad assem redegisset. Plin. lib. 18. cap. 3.

Trebius in Aedilitate assibus populo frumentum praestitit. Quam ob causam et ei statuae in Capitolio et Palatio dicatae sunt. Plin. ibidem cap. 3.

Notatum est ab autoribus L. Actium poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, quum brevis admodum esiet. Plin. cap. 5. lib. 34.

Numa quoque, et Seruius statuas apud Romanos sua virtute meruerunt. Autor Plinius.

Hominum primus et auream statuam, et solidam Gorgias Leontinus Delphis in templo sibi posuit. Plin. cap. 4. lib. 33.

Mithridates Platonis gloria motus eidem statuam dicavit egregium Sylonis opus, quam hoc modo inscripsit: Mithridates Rhodoatae filius hanc Platonis imaginem Musis dicatam erexit. Autor Plutarchus.

Chloeliae virgini Romanae equestris statua posita est in via sacra, quod armata et equo insidens Tyberim traiecisset, ad declinandam vim Porsenae Hetruscorum regis. Livius lib. 2. et Plutarch. in Parall.

Plutarchus in vita Publicolae, ait positam fuisse Porsenae statuam iuxta curiam.

Athenienses Phocioni suo principi mortuo aeream statuam dicaverunt, ob plurima in remp. beneficia, inventasque eius reliquias publicis sumptibus tumulo, mandaverunt. Plutarchus in eius vita.


page 181, image: s181

Cheronenses statuam lapideam in foro prope Liberum patrem publice Lucullo constituerunt. Plutarchus in Cimone.

Mortuo Demostheni Atheniensis populus erexit statuam, cui hoc inscripserunt: Si pares ingenio vires Demosthenes habuisses, nunquam Graeciae dominatus fuisset Macedo. Plutarc. in cius vita.

Cononi Atheniensium duci et Euagorae, positae sunt statuae prope Iovis seruatoris simulachrum. Plutarchus in Euagora. Idem in Alcibiade ait multas Athenis statuas Mercurio fuisse erectas.

Polydamas Herculani roboris athleta, qui leonem in Olympia inermis iugulavit, et correptum inusitatae magnitudinis taurum, quamuis praerabido impetu prosilientem retinuit, quadrigasque tota vi concitatas altera manu remoratus est, statuam meruit in Olympia. Caelius lib. 7. cap. 56.

Cylon quamuis tyrannidem affectasset Athenis, nihilominus tamen ob excellentem formam (quae nullum non allicit) statua aenea honestatus est. Caelius lib. 13.cap. 7.

Octavio oratori Romano S. P. Q. R. statuam erexit, quod legatus ad Antiochum missus, regem ipsum respondere sine cunctatione et mora compulisset. Plinius hoc ascribit Gn. Popilio. Crinitus lib. 7. cap. 3.

Vestritius Spurinna Lyricus poeta in Bructerum regem Imperator constitutus, parta victoria triumphalem meruit statuam. Plin. Iunior Epist. 7. lib. 2.

Nerua Cocceius Imperator statuas, et imagines, Sosiae, Palmae, et Celso constituit, quos viros prae ceteris coluit: et summo in honore habuit. Autor Dion Cassius.

Archias Hybleus, quum tres ordine Olympia simul, et Pythia vicisiet, statuam cum Epigrammatis inscriptione meruit. Volaterra. in Phil.

Arcadius, et Honorius petente senatu statuam Claudiano poetae Alexandrino in foro Traiani collocari iusserunt.

Iunio Rustico philosopho statuam erexit M. Antonius Imperator. Capitolinus.

Mantuani, mortuo Vergilio multis post saeculis statuam in celebriore suae urbis loco erexerunt: tanti adhuc viri memores, quem multis ante diebus suffocaverant Parcae. Pontanus de Obedientia.

Beroso ob verissimas rerum praedictiones statuam posuere


page 182, image: s182

Athenienses inaurata lingua. Plin. lib. 7.

Antonio Musae medico Romana civitas statuam Aesculapio proximam locavit, ob Augustum morbo sanatum. Suetonius in Augusto.

Caia seu Tanaquil mulier laudatissima, et Tarquinii uxor statuam in templo meruit.

M. Attilius Glabrio quum apud Thermopylas Antiochum Asiae regem devicisset, compos voti factus, statuam auratam patri erexit in aede Pietatis, quod nemini antea Romae contigerat. Livius lib. 4. et Valerius de Institutis antiquis.

DOCTI VIRI, HABITI IN MAGNO PRETIO, ET HONORE.

QVanti olim aestimatae sint bonae literae, quantumque doctis sit concessum, nullo certius argumento, quam sequentibus patet exemplis. Scipio Africanus statuam Ennii poetae (quem in suis expeditiombus comitem semper habuerat) sepulcro suo imponi iussit, cui viventi hortos suis proximos donaverat. Ouidius lib. 3. de Arte. Politianus in Nutricia.

Alexander Magnus capto inter spolia Darii Persarum regis unguentorum scrinio (quod erat auro, gemmis, ac margaritis pretiosum) libros Homeri (quos tanto dignos loculo existimabat) inclusit. Plin. lib. 7. cap. 29.

Idem quum Thebas everteret, et in omnes sine discrimine saeviret. Pindari vatis penatibus parci iussit.

Idem Aristotelis praeceptoris sui nomini patriam condidit, eique multa hominum milia parere iussit, ad scribendos rerum naturalium libros.

Archilochi poetae interfectores Apollo arguit Delphis.

Sophoclem tragicum poetam defunctum sepeliri Liber pater iussit, obsidentibus moenia Lacedaemoniis, et Lysandro corum rege in quiete saepius admonito, ut pateretur humari delicias suas. Lysander ubi intellexit Sophoclem mortuum, pacem funeri dedit. Solinus.

Platoni Siciliam venienti Dionysius tyrannus quamuis ad superbiam saevitiamque natus, vittatam navem misit obuiam, et egredientem in litore quadrigis albis excepit. Plutar. in Dione.


page 183, image: s183

Annicetus Cyreneus eundem ab Aeginetis captum, et inter mancipia venalem expositum, ne quid indignum pateretur, Minis aliquot mercatus est, et honesto comitatu Athenas ad suos remisit. Quam pecuniam, quum a Platone sibi remissam intellexisset, profecto (inquit) peccatum videri potest, quod maiore summa non iuverim tantum virum.

Platonem ipsum tanti fecit Aristoteles discipulus, ut nomini eius aram in templo construxerit, statuamque consecraverit: in qua scriptum erat hunc esse illum, quem probi omnes merito debeant et imitari, et commendare. Unde extant Criniti versus in Parthenicis: Haec illa est ara floribus redimita suaveolentibus: Quam gratus bene merenti statuit discipulus seni. Tituloque hoc testatus animum suum, atque officium, Platonem probandum probe a probis.

Viginti talentis unam orationem vendidit Isocrates.

Aeschines Demosthenis orationem (qua tamen in exilium pulsus fuerat) coram amicis laudavit in sua calamitate.

Athenienses Thucydidem rerum suarum scriptorem ab exilio reuocavere, eloquentiam mirati, cuius virtutem damnaverant.

Menander Comoediographus ab Aegypti regibus per legatos magnis praemiis invitatus est.

Cn. Pompeius Possidonii sapientiae professoris domum intraturus, fores percuti de more a lictore vetuit, et fasces lictorios ianuae submisit is, cui se oriens occidensque submiserat. Vide Strabonem lib. 11.

Augustus carmina Vergilii cremari contra testamenti eius verecundiam vetuit. Eidem in Theatro recitanti universus populus Roma. perinde ac Imperatori assurrexit. Hactenus Plinius lib. 7. Eiusdem Vergilii diem natalem (qui fuit Octobris idibus) quotannis celebrabat, et quibusdam velut caeremoniis venerabatur. Sylius.

Constantinus Imperator Ablabium Aegyptium philosophum praetorii sui praefectum, et una cum Constantio filio Imperii rectorem constituit. Eunapius apud Volaterranum.

Frontoni philosopho M. Antonius princeps statuam erigi fecit, autore Capitolino, quem Augustus quoque consulari ornavit dignitate.

Anaxenori Cytharoedo e Tyana civitate M. Antonius tributa quatuor civitatum legenda praebuit. Strabo lib. 14.


page 184, image: s184

Augustus Alexandrinis (in quos bellum gerebat) tribus de causis fassus est se pepercisse, Ob Alexandri memoriam, Urbis pulchritudinem, et amorem Arrii philosophi. Plutarch. in vita Antonii.

lam diximus erectam Claudiano statuam Arcadii, et Honorii Imperatorum patrocinio.

Dionem Prusiaeum sophistam, et philosophum Traianus curru suo plerunque dignatus est. Romam etiam ingressus cum triumpho. Suidas apud Volat.

Artaxerxes rex Persarum Hiscani praefecto Hellesponti, literas scripsit, ut Hippocratem medicum quibuscumque fieri posset praemiis in familiam suam invitaret. Epistola ad hunc fere modum se habebat. Rex regum Magnus Artaxerxes Hiscani S. Hippocratis medici, Aesculapio prognati, ad me fama pervenit. Daigitur operam, ut autum illi tribuas, quantum cupit, aliaque item quorum indiget, et ad me mitte. Erit enim par honore summis in Perside viris. Et si quis alius fuerit in Europa vir clarus, hunc amicum nostrae domui redde, nec parce pecuniis. Eidem Hippocrati ab Illyriis redeunti eosdem honores (quos Herculi) decrevit Graecia ob praedictam pestilentiam. Suidas.

Iunio rustico philosopho M. Antonius Imperator publica omnia, privataque consilia solebat credere: quem postea consulatu, et mortuum statua decoravit. Iulius Capitolinus.

Ciceronem ab urbe pulsum Pomponius Atticus sestertiis ducentis, et quadraginta milibus iuvit, et prosecutus est. Cor. Nepos in vita Attici.

Oppianus poeta, quum Antonio Imperatori Severi principis silio poema de piscibus nuncupasset, ab eo totidem aureis donatus est nummis, quot illic erant versus. Volat.

Daniel propheta Cyro rege(quem Theologiae mysteria perdocuit) familiarissime utebatur. Autor Theoderitus Cyrenensis.

Cleombrotum medicum Ptolemaeus rex centum donavit talentis, seruato Antiocho rege patre suo. Habeo codicem Plinianum in alterutro libro mendosum. Nam lib. 7. et ca. 37. hoc de Cleombroto scribit: Libro vero 19. et cap. 1. de Erasistrato. Vide Budaeum lib. 2. de Asse.

Olim tantus erat artis oratoriae quaestus, ut Gorgias Leontinus auream statuam et solidam sibi posuerit Delphis. Plinius cap. 4. lib. 33.

Athenienses (ut iam diximus) Demetrio Phalereo


page 185, image: s185

CCCLX. statuas erexerunt.

Zeusis tantas opes arte picturae sibi comparavit, ut in ostentatione carum Olympiae aureis literis in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentaret. Plin lib. 35. cap. 10.

Pamphilus pictor neminem docuit minoris talento annis decem: quam mercedem Apelles, et Melanthius ei dedere. Plin. lib. 35. cap. 10.

Apelles Alexandro Magno adeo charus extitit, ut rex Campaspen amasiam suam liberali forma puellam eidem dederit. Plinius ibidem.

Attalus rex unicam tabulam Aristarchi pictoris centum talentis emisse dicitur.

Argonautas, Cycliae pictoris tabulam, talentis CXL. mercatus est Hortensius orator. Plin. lib. 35. cap. 11.

Zenonem philosophum Athenienses tanto honore prosecuti sunt, ut apud eum claves urbis deponerent, ipsumque ornarent aurea corona, et imagine aerea. Laertius.

Plinius Iunior referebat potuisse se (quum procuraret in Hispania) vendere suos commentarios Largio Licinio quadringentis milibus nummum. Quis nuncregum (inquit noster Budaeus) emere bibliothecam confertissimam decem aureorum milibus velit, quanti a Plinio civis unus privatus regesta quaedam extemporanea licitari ausus est. Plin. lib. 3. Epist.

Philippus Macedo Amyntae filius, quamuis omni ferme tempore negotiis belli esset implicitus, nunquam tamen a liberali musa, studiisque humanitatis recesssit. Propterea scribens ad Aristotelem gloriabatur natum sibi Alexandrum tanti philosophi tempore, a quo doctrinam imbiberet cum virtute. Epistola autem extat apud Gellium lib. 9.

Lenaeus ludimagister in urbe Roma a Pompeio ob ingenium manumissus est. Plin. de illust. grammat.

Ouidius quum septem annis apud Getas in exilio durasset. Diis iubentibus in fata concessit Cal. Ian. Cui mortuo gens illa, quamuis barbara, et inelegans, et a mansuetioribus musis prorsus aliena, solennes tamen exequias celebravit, et sepulcrum erexit magnificum. Pontanus de Magnificentia.

Quid? non'ne mirum est, histriones maiore quondam in pretio habitos, quam nunc habeantur vel egregie literati: quum Roscio actori Theatrico annulum aureum cum sensu equestri donaverit Sylla? Quem etiam ferunt mercedem diurnam de publico


page 186, image: s186

mille denarios sine gregalibus accepisse. Tullius quoque elegantissima oratione populum Ro. obiurgavit, quod Roscio gestum agentetumultum movisset. Macrob. lib. 3. cap. 7.

Decius Laberius quum in spectaculis mimos suos egisset, palam donatus est quingentis sestertiis, cum annulo aureo, qui erat insigne census equestris, autore Tranquillo.

Alcibiades ambitione quadam munera in Socratem congerebat, dignam viri doctrinam multo amplioribus existimans. Caelius lib. 11. cap. 73.

Euripides Tragoediographus Archelao Macedonum regi sola virtutis admiratione fuit familiaris, adeo, ut frequentibus conviviis ab eo exceptus fuerit, et aureo donatus poculo. In eius quoque gratiam Syracusani plerosque Atheniensium (qui apud se seruitutem scruiebant) libertate donatos, domum incolumes remisere. Caelius lib. 13. cap. 7.

Iulius Calidius poeta, quum a P. Volusio in proscriptorum numerum relatus esset, ab Attico propter ingenium, et clegantem eruditionem, absolutus est. Cor. Nepos in vita Attici.

Cor. Gallus Elegiographus favore Augusti ad praefecturae gradum conscendit, tribunusque cohortium effectus est. Crinitus.

Vespasianus tantum concessit Saleio Basso poetae Lyrico, ut propter ingenium singularemque eruditionem auri quinquaginta sestertia eidem sit elargitus. Tacitus in Dial. de Orat.

Statium Domitianus magnifico atque apparatissimo donavit convivio, coronaque insigni, et aliis muneribus honestavit. Crinitus de Latinis poetis.

Eiusdem imperatoris beneficio Sylius ad tertium consulatum provectus est. Unde Martialis: Augusto pia tura victimasque Pro nostro date Sylio Camenae: Bissenos iubet en redire fasces, Noto consule nobilique virga etc.

Sertinius vir clarissimus tantum concessit Martialis ingenio et doctrinae, ut ei adhuc viventi imaginem more veterum in sua bibliotheca posuerit. Crinitus.

Ausonius Caesaris Gratiani (cuius filium Gratianum iunicrem erudierat) beneficio et honestissimis suffragiis dignitatem adeptus est consularem. Idem.

Aurelius Prudentius beneficio Theodosii imp. ad praefecturam militiae perductus est. Crinitus.

Lampsaco urbi Hellesponti propter Themistoclem pepercit rex Persarum. Marcell. lib. 22.


page 187, image: s187

Phalaris Agrigentinus tyrannus alias saevissimus templum Sthesichoro aedificandum curavit, suasitque divinos illi honores in urbe patria habendos, quem tamen olim capitalem inimicum habuerat. Pontan. de Obed.

Democedes medicus a Dario (quem sanitati restituerat) duobus aurearum compedum paribus et ab uxoribus ipsius Darii aureis phialis donatus est. Autor Herodotus in Thalia.

Matthias rex Pannoniae, Ioan. Monteregium hominem Germanum, et Ephemeridum scriptorem multis auxit honoribus et divitiis. Volater.

Quum Hermolaus Barbarus Venetorum legationes obiret in Italia, et ad urbem Florentiam accederet, Laurentius Medices tanto urio cum multis amicis obuiam processit, quamuis podagricus, eumque in Caiana villa honorificentissime excepit, quam cum instructissima bibliotheca eidem obtulit. Crinitus ca. 9. li. 15.

Robertus Siciliae rex Fr. Petrarcham omnesque eruditor viros in pretio habuit. Volat. in Philol.

Ptolemaeus Philadelphus senes LXX. Bibliacae historiae scientissimos ab Iudaea usque in Aegyptum vocavit, quos regia urbe acceptos, hospitaliter et benigne aluit, magnisque muneribus donatos dimisit. Sab. in exe.

Ioanni Campegio Bononiensi in Patavinum Gymnasium (quo ad publicam literarum professionem fuerat invitatus) prosciscenti, ab urbis magistratibus Gymnasiarchisque magna hominum frequentia obuiam itum est. Idem Sab.

Vicentina civitas Sabellicum argentea patera magni ponderis donavit.

Caesar Dictator duas Timomachi tabulas LXXX. talentis emit in templo Veneris genitricis dicaturus. Plin. lib. 35. cap. 11.

Candaules rex, Bularchi picturam Magnetum haud mediocris spatii rependit auro. Plin. cap. 8. lib. 35.

Quintilianus ex Hispania veniens stipendium a fisco accepit ab Eusebio sub Domitiano. Budaeus lib. 2. de Asse.

Thadaeus Florentinus medicus, tanta fuit nominis celebritate, ut ad curam aegrotorum extra urbem vocatus, non vilius quam quinquaginta aureorum mercede in singulos dies peregrinaretur: vocatusque ab Honorio quarto centum sibi statui voluit, a quo curato decem milia reportavit. Volaterranus.

Propter Ialisii imaginem, a Protogene pictam, Demetrius Rhodon non succen dit, ne simul tabula conslagraret. Plin. lib. 35.


page 188, image: s188

M. Popilius Andronicus opusculum quoddam annalium XVI. milibus nummum vendidit. Tranquillus de Gram. illust.

Arrianum historicum (qui historiam Magni Alexandri octo libris scripsit) Adrianus et Antonius propter literas ad honorem consularem evexerunt. Heliconius apud Volaterranum.

Asinius Pollio Varronis imaginem collocavit in bibliotheca.

Cyrus Pannopolita poeta, beneficio Theodosii iunioris, et Eudoxiae eius uxoris, praesul factus est. Suidas apud Volater.

Democritus Diagoram Milesium philosophum seruum mille drachmis emit, ut eundem erudiret. Apud eundem.

LITERARVM ET LITERATORVM QVI FVERVNT AMANTISSIMI.

ANaxagoras omne patrimonium suis concessit, remque omnem publicam et privatam neglexit, ut liberius vacaret philosophiae. Laertius, et Valerius destudio.

Nauigavit in Aegyptum Democritus in Persidem usque ad rubrum mare, ut et Chaldaeos consulerer, et melius philosopharetur. Idem quoque oculos sibi eruit, quod rerum naturalium et divinarum contemplationi impedimento esse viderentur. Existimabat enim cogitationes, commentationesque animi sui contemplandis naturae rationibus vegetiores, et exactiores fore, si eas videndi illecebris, et oculorum impedimentis liberasset. Ut autem commodius amplecteretur studia, divitias omnes reliquit, quae tamen tantae fuerant, ut pater eius Xerxis exercitui epulum dare potuerit. Autores Gellius cap. 17. lib. 10. Cic. lib. 5. de Finibus. Val. de studio.

Cyprianus diem nullum sine Tertulliani lectione permittebat effivere, cuius libros quum peteret, dicere solebat, Da magistrum. Autore D. Hieronymo.

Scipio Africanus Paediam Cyri de manibus non ponebat. Beroaldus autor.

Gordiano Imperatori bonae literae adeo placuerunt, ut pluris fecerit librorum quam auri vel argenti, sibi thesaurum comparare. Habuit enim in bibliotheca LXII. milia librorum. Iul. Cap.

Monymus Corinthii cuiusdam trapezirae filius, quum philosophrae amore raperetur, cuperetque magnopere dare operam Diogeni, neque tamen hoc ipsum a domino posset impetrare, simulata insania monetam coepit spargere, eoque modo dimislus,


page 189, image: s189

ad philosophiam se convertit, Diogenemque secutus est. Laertius.

Pythagoras ad perdiscendam philosophiam, solum vertit exilio suscepto verius quam peregrinatione. Profectus ad Persas magorum prudentiae se formandum tradidit, a quibus siderum motus cursusque stellarum didicit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigavit, quarum moribus et legibus inspectis ad Olympicum certamen descendit. Quod et de Empedocle scribit Plinius lib. 30.

Alexander quum esset legendi et discendi percupidus, Iliadem Homeri (quam rei militaris viaticum solebat appellare) Aristotele exponente perdidicit: eam semper una cum pugione sub puluino iacentem tenere solitus. Onesicritus apud Plutarchum in Alexandro.

Euclides Megarensis, quum disciplinae Socraticae percupiens esset, neque tamen Athenas (ubi profitebatur Socrates) auderet ire, quod capitale foret, si quis Megarensium Athenis, aut Atheniensium Megaris, propter mutuum utriusque urbis odium, deprehenderetur, sub noctem tunica longa muliebri indutus ad ipsum philosophum commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps. Rursus sub lucem eadem indutus veste redibat. Gellius lib. 6. cap. 10.

Ferunt Platonem quum tenui admodum esset pecunia, tres tamen Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum, quod pretium a Dione quodam Syracusano acceperat. Idem octogenario maior moriens sub capite Sophronis numeros habuisse fertur. Sic nec extrema quidem eius hora agitatione studii vacua fuit, inquit Val. Max. de studio. Gell. lib. 4. cap. 17.

Aristotelem quoquetraditum est pauculos speusippi libros post mortem eius emisse talentis tribus Atticis. Gellius li. 4. ca. 17.

Fuit Hippocrates discendae medicinae adeo studiosus, ut eum non puduerit vel retrimenta gustare, ut in de morbi naturam persentisceret. Quod tamen aliqui Aesculapio ascribunt. Autor Caelius cap. 12. lib. 16.

Adrianus imperator impense adeo Graecae doctrinae invigilabat, ut a plerisque Graeculus vocaretur. Sextus Aurelius.

Cato Uticensis ne quid temporis absque aliqua exercitii parte efflueret, in curia Graece lectitabat, tantisper dum cogeretur Senatus. Cic. lib. 3. de Finibus.

Tacitus Imperator Cornelii Taciti viri consularis historiam de Romanis imperatoribus, non modo in omnibus bibliothecis


page 190, image: s190

fussit collocari, sed etiam edicto cavit, ut decies quotannis ad usum publicum transcriberetur, atque in bibliothecis poneretur. Flavius Vopiscus.

Beatus Hieronymus Romae primum, mox in Byzantio et Antiochia, demum apud Solymos, discendi studio variis praeceptoribus operam dedit. Habuit in literis Hebraeis Barbanum et Nicodemum Iudaeos, in humanioribus literis Donatum et Victorinum, in sacris Gregorium Nazianzenm, Apollinarem Antiochenum, et Didymum Alexandrinum. Crinitus cap. 6. lib. 6.

Augustus liberalibus studiis, praesertim eloquentiae, in tantum incubuit, ut nullus, ne in procinctu quidem laberetur dies quin legeret, scriberet, declamaret.

Nemo studia bonarum artium fomt in dulgentius, quem Carolus Magnus, ut qui Parrhisiense gymnasium, et Papiense accersitis undecumque doctissimis viris instituerit. Bap. Egnatius.

Fuit et Carolo Crasso singularis benevolentia in literatos homines, quos ad scribendum solebat adhortari. Idem Egnatius.

Sigismundus Imp. doctos homines etiam fovit, et magnis honestavit dignitatibus. Accusavit etiam plerunque Germanos principes, qui latinas odissent literas. Reprehensus a quibusdam, quod viros humiles, sed literatos foveret: Ego (inquit) eos amo, quos virtutibus et doctrina, (ex quibus nobilitatem metior) ceteris antecellere video. Baptista Egnatius.

Scipio in mediis difficilimi belli apparatibus bonarum artium studia non praetermisit, philosophorum scholas crepidatus frequentans. Et ne post tot insignes victorias animum sibi insolescere prosperis successibus rerum permitteret, cum literis et litera is frequens versabatur. Pontanus de fort.

Borsus Ferrariensium princeps, Ingeniis magnopere favit, quae undecunq, accersita domi alebat, et in his T. Strocium poeram Florentinum, Ioannem Aurispiam, Hugonem medicum, et Petrum Bonum Lyristem egregium. Volat. in Georg.

Bessarionis presbyteri Cardinalis (qui sub Eugenio quarto floruit) domus fuit liberalium artium officina, doctissimosque viros semper aluit, atque fovit. Nec minus ipse in literis versabatur, Platonem in primis obseruabat, in cuius defensionem commentarios edidit contra Trapezuntium peripateticum. Volat.

Livius Drusus aetatis viribus et acie oculorum iam defectus, ius civile tamen populo interpretatus est, quod cupientibus discere utilissima composuit monumenta. Val. de studio.


page 191, image: s191

Publius Crassus quum in Assam ad Aristonicum regem debellandum Consul venisset, tantum Graecae linguae studium impendit, ut eam in quinque divisam genera per omnes partes ac numeros didicerit. Valerius: et Blondus lib. 4.

Carneades philosophus quum cibi capiendi causa recubuisset, philosophicis cogitatio nibus interdum usque adeo inhaerebat, ut manum ad mensam porrigere oblivisceretur. Idem cum Chrysippo disputaturus helleboro se ante purgabat ad exprimendum ingenium suum attentius, et illius refellendum acrius. Val. Max.

Captis Syracusis Marcellus Archimedis philosophi precibus parci iussit. cuius tamen machinationibus victoriam suam multum ac diu inhibitam senserat. Plinius lib. 7. cap. 37.

Confectus senio Socrates fidibus tractandis operam dedit, ut tantis doctrinae suae divitiis musicae rationis adderet elementum. Cicero de Senectute.

Chrysippus LXXX. Isocrates quartum et LXXX. nati annos opera scripserunt: hic Panathenalcon, ille Logicon acutissimae subtilitatis volumen. Valerius.

Cleanthes quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam suam sustentabat, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis operam dabat. Idem quum centesimum attigisset annum, auditores tamen erudiebat.

Sophocles centum prope natus annos Oedipodem tragoe diam conscripsit. Cicero in Catone Maiore, Sophocles, inquit, ad summam senectutem tragoedias fecit.

Simonides poeta octogesimo anno et carmina docuit, et in eorum certamen descendit. Val.

Carolus septimus, sexti filius, Gallorum rex, solenni Episcoporum concilio Pragmaticam instituit sanctionem, ut qui magna olei impensa evasissent literati, ad sacerdotia proucherentur. Prius enim curae animarum (quas vocant Beneficia) muliombus, aut etiam lenonibus praesulum dabantur: ita ut utilius multo videretur, in aulica nita eius rei gratia parasitari, et scurram agere, quam studium literis impertiri. Asini enim portabant mysteria: Doctos oportebat sua fama contentos vivere, nec aliud sperare quicquam.

Antoninus cognomento Pius, Rhetoribus ac Philosophis non salaria modo, verumetiam honores ac provincias decrevit. Pontanus de liberalitate.

Alexander Severus, non modo literatorum genus omne,


page 192, image: s192

verum aruspices, et architectos (in quo quisque elucesceret) prosecutus est. Idem autor.

Iulius Massaniensis Alphonsi regis censui et rationibus praepositus, ita Iovianum Pontanum poetam elegantissimum iuvit, ut Pontanus ipse omnia sua eidem referat accepta. Ibidem.

Ptolemaeus rex Alexandrinus doctissimos quosque ad se vocatos, salariis donisque prosecutus est. Pont.

Abundavit viris doctis Nicolai Quinti Pontificis Maximi, et Alphonsi regis aula: quorum hic Antonium Panormitam ob scriptum de dictis ac factis suis librum mille aureis donavit, Poggium Florentinum quingentis, ob conversum e Graeco in Latinum Xenophontis librum qui Cyri paedia inscribitur. Idem.

Dionysius Syracusanus Heliconem Cyzicenum talento donavit, quod Solis deliquium praedixisset.

Lysander ob pauculos versiculos Antilochi poetae pilcum argento implevit. Pontanus.

Ferdinandus rex grandem pecuniae summam quotannis ex aerario pendendam statuit Rhetoribus, Medicis, Philosophis, et Theologis, qui publice Neapoli docerent. Egregium sane factum (inquit Pontanus) ingenia prosequi, virtutes ornare, et ad excolendos animos excitare iuventutem.

Terentius Varro annos saeculi supergressus interiit scribendo. Blondus lib. 4.

Cato Censorius anno LXXXVI. aetatis causam pro se egit aduersus temerariam iuventutem: Literas Graecas didicit, et ius civile: Defendit Galbam oratorem accusatum. Flavius lib. 4. et Val. de studio.

Iulius Caesar (ut est apud Suetonium) omnes medicinae et liberalium artium professores civitate donavit, ut libentius urbem incolerent.

Bespasianus Imperator, ingenia et artes maxime fovit: primusque e sisco Latinis Graecisque rhetoribus annua centena constituit: praestantes poetas muneribus ornavit: et bibliothecas incendio absumptas reparavit. Suetonius: et Blondus lib. 4.

INDOCTI, ET QVI LITERAS ODERVNT.

LIcinius Imperator, fuit literis adeo infestus, ut virus ac pestem publicam eas appellaret. Sed cur inquit Bapt. Egnatius eas non odisset, quarum adeo expers erat, ut ne decretis quidem subscribere posset?

Valentinianus quoque imperator, Gratiani filius, magno


page 193, image: s193

literarum odio conflagravit.

Caelius scribit, Heraclidem Lycium hebeti fuisse ingenio, et ad literas, politioremque cultum ineptissimo.

Philonides fuit Melitensis quispiam praegrandi corpore, ceterum insulsus et indoctus. Unde adagium fluxit Erasmo positum: Indoctior Philonide.

Britanion (cui victo Constantius Imperator pepercit) adeo expers literarum est habitus, ut ne prima quidem elementa calleret. Baptista Egnatius.

Herodes Articus quum ingenio et eloquentia nulli secundus haberetur, filium habuit adeo hebetem, ut ne prima perciperet elementa. Philostratus in eius vita.

BIBLIOTHECAE MEMORABILES.

TYrannion grammaticus (qui floruit aetate Magni Pomp.) supra tria librorum milia possedit.

Gordianus Imperator coaceruavit in bibliotheca LXII. milia voluminum. Capitolinus.

Plutarchus in Antonio scribit Pergamenas bibliothecas habuisse ducenta librorum milia.

Porro ex antiquis Bibliopolis unicus fere Triphon celebratur. Martialis lib. 4. Non habeo, sed habet bibliopola Triphon. Hic ille est, ad quem scribit Fabius in liminari Institutionum oratoriarum epistola.

QVI MVLTA SCRIPSERVNT.

SCripsit Theophrastus trecenta librorum volumina. Chrysippus [Note: Alias, septuaginta.] septingenta, Seruius Sulpitius CLXXX. libros de iure civili. Atteius Capito LX. Empedocles tria et quadraginta. Galenus CXXX. Beda XXXVI. Aristarchus grammaticus Aristophanis grammatici discipulus scripsit commentarios supra mille.

LABORIOSI ET VARIARVM ARTIVM PERITI.

CLeanthes philosophus inopia mercenarium se fecit, ac noctu quidem in hauriendis aquis victum sibi comparavit, interdin liberalibus studiis dedit operam. Pinsebat quoque farinas saepenumero, ut Peniam illam, necessarium plerisque malum, excuteret.


page 194, image: s194

Pugnabat Plautus in paupertatem dies et noctes: Scribebat enim fabulas suas interdiu, noctu vero operam locabat pistori, et in agendis molis (quas trusatiles vocant) qualemcumque faciebat quaestum. Varro apud Gellium cap. 3. lib. 3.

Turanius, fuit quispiam exactae diligentiae senex, cui quum Caesar post XC. annum procurationis vacationem ultro indulsisset, id aegre ferens, componi se in lecto, et velut exanimem a circunstante familia plangi iussit. Nec ante tristitiae finem fecit, quam pristino labori sit restitutus. Caelius lib. 6. Marcel. 16.

Iulius Caesar, consumptis in re bellica diebus, noctes tamen ad tripartita dividebat officia: quictis scilicet, publicae rei, et musarum. Marcellinus lib. 16.

Legimus Alexandrum Magnum (quum dormitaret) brachio extra cubile protento pilam tenuisse argenteam supposita pelui, ut quum neruorum rigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum. Ammianus Marcel. libro 16.

Iulianus Imperator dimidiata nocte semper exurgebat, non e plumis perdicum subalaribus, ut Heliogabalus, aut stragulis sericis ambiguo nitore fulgentibus, sed ex asperis stratis, in quibus vix decumberent abiectissimi vernae. Marcellinus ibidem.

Porcius Latro incoepta semel studia non poterat interrumpere, ubi se ad scribendum concitasset: iungebantur noctibus dies, et sine interuallo sibi instabat; nec desinebat, nisi deficiebat. Quum se syluis et montibus tradiderat, omnes illos agrestes in syluis et montibus natos laboris patientia ac venandi solertia provocabat. Caelius cap. 35. lib. 5.

Sophocles, Plato, Isocrates, Hieronymus, et alii complures ad extremam senectutem scribentes, labores subierunt, finemque dicendi cum vita fecerunt. Volaterra.

Helius Hippias sophista praeter literarum studia (in quibus aetate sua nulli tuit secundus) Olympicis ludis zonam, vestem, calceos, ampullam, anulum, gemmam (in qua signum insculpserat) sibi fecit, habuitque artem multarum rerum, quae mortales plurimos ornare potuisset. Quintil. lib. 12. Instit. orat.

Adrianus Imper. fuit Arithmeticae peritissimus, et Geometriae. Pinxit egregie, musicem tenuit, Astronomiae scientia omnes aetatis suae facile superavit.

Fuit Aurelius Alexander optimus Aruspex, excellens Augur, Musicus insignis, et utranque orationem eruditissime scripsit.


page 195, image: s195

Quibus rebus tantam impendit operam, ut consueverit in conviviis vel legentes audire, vel aliis vescentibus legere.

Nihil unquam legit Plinius, quin excerperet: nec in bibliotheca tantum, sed in mensa, sed in lectica, sed equitans quoque vel scribebat, vel scribendum aliquid dictabat.

Diodorus Siculus ne in descriptione orbis (ut alii plerique) erraret, bonam Asiae et Europae partem magno suo incommodo peragravit.

Virtuti maximae tribuendum est Nicaulae Aegypti, et Aethiopum reginae, quod audita Salomonis sapientia, ab extremo Arabiae in Iudaeam iverit, ut cum audiret.

Apollonius Tyanaeus ut Brachmanum scientiam haurire posset, Persas, Caucasum, Albanos, Scychas, et Massagetas praetergressus, in Indiam penetravit. Quibus auditis per Elamitas, Babylonios, Chaldaeos, Medos, Parthos, Assyrios, Phoenicas, Arabes, et Palaestinos, in Aegyptum rediit, ut quaqua transiret, ibidem a doctis (si qui essent) proficeret, et aliquid decerperet. Transivit et in Aethiopiam ad Gymnosophistas.

Antisthenes audito Socrate, statim conversus ad discipulos, monuit, ut alium quaererent praeceptorem, sibi se invenisse dictans. Quo facto, relictis omnibus fortunis, Socratem secutus est.

Alphonsus Aragonius Siciliae Rex iam quinquagenarius, praeceptori tamen se submisit, ne loquendi usu careret.

OTIOSI.

ATtalus Eumenis frater otio adeo solutus est, ut saginae traditus, Imperii onus in Philopoemenem efamiliaribus unum reiecerit. Caelius cap. 23. lib. 6.

Vatia Seruilius, vir praetorius, nulla alia re, quam otio notus consenuit. Propterea a transeuntibus dici solebat, Vatia hic situs est. Seneca in Epistolis et Caelius.

Herondas, quum Athenis quidam otii damnatus foret, iussit eum sibi ostendi, qui in causa liberali convictus foret. Plutarc. in Apophtheg. Laconicis.

CORONAE DIVERSAE.

VAriae fuerunt olim coronae, quibus pensabatur hominum virtus, ut et ignavis torpor executeretur, et in generosis virtus cresceret. Plin. lib. 22. numerat Gemmatas, Aureas, Vallares, Murales, Rostrales, Civicas, Triumphales, quibus nobiliorem fuisse Gramineam dicit.


page 196, image: s196

Coronae Triumphales erant aureae, mittebanturque Imperatoribus ob honorem triumphi. Hae vulgo dicitur aurum coronarium, inquit Gellius. Aureis postmodum successerunt Laureae: erantque eiusdem et virtutis et honoris praemia. Obsidionalem coronam dabant obsidione liberati, ei qui liberaverat. Ea fiebat gramine, unde et Graminea dicta est. Hanc S. P. Q. R. Fabio Maximo dedit, secundo bello Punico, quod urbem Romam obsidione liberasset.

Civica dabatur ei qui civem a morte liberasset: Fiebat fronde querna, autilignea. Caelius: Aduehuntur, inquit, cum ilignea corona, et chlamyde. L. Gel. vir Censorius censuit Ciceronem consulem hac ornandum corona, quod eius opera trocissima illa Catilinae coniuratio deleta, vindicataque fuisset. Muralis dabatur ab Imperatore, ei qui primus murum subiisset, et in oppidum hostium per vim ascendisset. Castrensem donabat Imperator ei, qui primus hostium castra pugnans introivisset, habebat autem insigne valli. Navalem merebatur, qui in maritimo praelio primus hostium navem vi armatus transilivisset. Ea rostris navium erat insignita. Muralis autem, Castrensis, et Navalis fiebant ex auro. Oualis corona erat Myrtea: ea utebantur Imperatores, qui ovantes urbem introibant. Ouatio, minor erat triumpho. Ouationis causa est non triumphi, quum aut bella non recte indicta sunt, nec cum iusto hoste gesta: aut quum hostium nomen humile est, ut seruorum, aut piratarum: aut quum deditione facta, incruenta parta est victoria. Haec fiebat ex Myrto. Dabatur Oleagina ob conversum hostem. De coronis vide Gellium libro 5. cap. 5. Blondum Foroliviensem de Roma Triumphante lib. 6. Volaterranum libro 26. Philologiae. Plinium libro 16.

TRIVMPHATORES, SEV QVI DE DIVERSIS REGIBVS et populis triumphaverunt.

LAttilius Calatinus triumphavit de Sardis. Gn. Domitius de Aruernis et Bathuloeorum duce. Livius Salinator de Illyriis. M. Attilius Regulus de Salentinis. Paulus Aemylius iunior de Liguribus, et Perseo. Menenius Agrippa Lanatus de Sabinis. M. Antonius triumuir de Armeniae rege. M. Aquilius consul de Aristonico rege. Iunius Babulcus Brutus dictator Equossubegit, ac die octava de eisdem triumphavit. Furius


page 197, image: s197

Camillus Veios decennali obsidione domuit, ac de iisdem triumphavit. Sp. Cassio duo triumphi contigerunt. M. Curius de Samnitibus et Sabinis. P. Decius iunior de Samnitibus. Gn. Duilius primus de navali victoria triumphavit. Fabius Rullianus de Appulis, Nucerin???s, Samnitibus, Umbris, Marsis, ac Thuscis triumphavit. Fabius Gurges de Samnitibus. Q. Fab. Max. de Liguribus. Gn. Fuluius Flaccus de Samnitibus. M. Fuluius nobilior ouavit de Aetolis, triumphavit de Ambraciensibus. L. Lucretius Tricipitinus de Volscis. Marius de Teutonibus, et Iugurtha. Propertius lib. 4. Dii melius, quantus mulier foret una triumphus Ductus erat per quas ante Iugurtha vias. Q. Ce. Metellus de Iugurtha, et Numidis. L. Mumius de Achaeis. M. Horatius consul de Sabinis, sine autoritate Senatus. L. Papyrius Cursor de Samnitibus. L. Papyrius Crassus, eius filius, de Privernatibus. Cn. Pompeius, Magni Pompeii pater, de Picentibus. Pompeius Magnus de Iarba Mithridate, Aristobolo rege Iudaeorum. Aul. Posthumius Tubero de Volscis. L. Aemylius Paulus de Liguribus. Q. Capitolinus, quinquies consul, de Volscis. Scipio Africanus de Annibale, et Syphace. Sulpitius de reliquiis Brenni. L. Valerius Valesii filius, de Veientibus, et Sabinis. Valerius Coruinus (qui sexies fuit consul) de Samnitibus. L. Valerius Poritus de Volscis, et Equis, sine autoritate senatus. M. Attilius Glabrio de Antiocho, et Aetolis. Aurelianus Imperator de Zenobia Palmyrenorum regina. Septimius Severus imperator de Arabibus, et Adiabenis. Dagobertus rex Francorum de Saxonibus. Papyrius Naso de Corsis. Iulius Caesar confectis bellis quinquies triumphavit: primum triumphum egit Gallicum sequentem Alexandrinum: deinde Ponticum: huic proximum Africanum: novissimum Hispaniensem. Triumphavit Bacchus de Indis. Tatius de Sabinis. Gordianus de Persis. Augustus Curules triumphos tres egit: Dalmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo. Antonius Commodus triumphavit de Germanis. Domitianus de Dacis, et Cattis. Papyrius Cursor de Corsis, in monte Albano.

Porro autem lege fuit cautum, ne quis triumpharet, qui minus quam quinque milia una acie superasset. Nulli item licuit triumphare, qui nec Dictator, neque praetor, nec Consul res gessisset. Item nemini prius decernebatur triumphus, quam regionem (de qua triumphaturus erat) successori pacatam reliquisset. Triumphantes auratis curribus vehebantur, quos albi trahebant equi.


page 198, image: s198

Pompeii tamen currum in triumpho Africo traxerunt Elephantes: quem imitatus Caesar, vectus est Elephantis quadraginta, dextra laevaque lychnos gestantibus, autore Tranquillo. Et Gordiano quadrigae Elephantorum decretae sunt triumpho Persico. Habuit et Aurelianus currum quatuor ceruis iunctum. Moris quoque fuit, ut in triumphantum curru sederent corundem filii. Unde et Aemylius Paulus speciosissimo triumpho filium duxit, quem triduo post amisit. Triumphantem sequebantur laureati milites. Moris item fuit, imperatores belli civilis victoria quantumuis magna, non triumphare, quia cives non hostes occidissent. Item, ut milites et abiecti missi quique diversis conviciis triumphantes incesserent, nc prospera illa fortuna plus aequo superbirent, et insolescerent. Sic triumphante Caesare milites dixerunt: Gallias subegit Caesar, Nicomedes Caesarem. Item: Romani seruate uxores, Moechum caluum vobis adducimus. Ventidium quoque Bassum in Parthico triumpho secuti milites decantarunt: Qui multos fricabat, factus est Consul. porro lege cautum erat, ne dux ante triumplii initium urbem ingrederetur. Paulus Orosius, et cum co Blondus scribunt, Romanos triumphos numero fuisse CCCXX.

Omnium ultimus triumphavit Probus imperator.

Haec de triumphis, de quibus qui plura scire cupiet, videat Blondum Foroliviensem lib. 10. de Roma triumphante.

PRAECEPTORES, ET PAEDAGOGI.

CHrysippus, Erasistrati: Asclepiades, Temisonis: Protagoras, Euathli: Agonas, Zoroastris: Callimachus, Eratosthenis: Eratosthenes, Aristophanis: Volcatius, Ceselii: Anaxagoras, et Damon, Periclis: Molo Ciceronis. Possidonium quoque Ciceronis magistrum fuisse, Cicero in libro de Fato. Eum audiendi gratia Rhodum adiit, ut in eius vita Plutarchus. Socion, Senecae: Seneca, Neronis: Cebes, Phaedonis: Philetas Cous, Ptolemaei: Pamphilus Amphipolyta, Apellis: Empedocles, Gorgiae: Plutarchus, Traiani: Donatus, et Victorinus, Hieronymi: Palemon, et Flavius Virginius, Persii: Architas, Empedoclis: Saccas Ammonius, Plotini: Serbidius Scaevola, Papiniani: Arnobius, Lactantii: Linus, Herculis: Lysias, Epaminondae: Policetus, Argii, Asopodori, Alexis, et Aristidis pictorum: Agelades, Myronis: Sostratus, Lysippi: Phydias, Alcamanis,


page 199, image: s199

et Colotis: Myron, Lycii: Lysippus, Phoenicis: Euxinidas, Aristidis: Eupompus, Pamphili: Theophrastus, Demetrii Phalerei: Chiron, et Phoenix, Achillis: Linus, Orphei, Thamirae, et Herculis: Pherecides, Pythagorae: Marianus Matthaeus, Franciscus Puteolanus, Beroaldi: Lysimachus, et Leonides, Alexandri: Connidas, Thesei: Sarpedon, Catonis: Zopyrus, Alcibiadis: Achillas, Ptolemaei: Sadragesilus, Dagoberti: Sicinus, liberorum Themistoclis: Hopleus, Tydei: Acetes, Pallantis: Hyagnes tibicen, Marsiae: Pontanus, Marulli: Silenus, Bacchi: Rainerius Foroliviensis, Bartoli: Bartolus, Baldi: Baldus docebat Ticini: Paulus Castrensis, et Antonius Rosellus Paduae: Benedictus Capra, Perusii: Barbatia Siculus, Bononiae. Fuit et Victorinus Fertinus Gonzagarum paedagogus: Antonius Panhormita, Alphonsi Aragonis Siciliae regis praeceptor: Andronicus Thessalonicensis, Politiani: Chalcidias, Ioviniani grammatici: Andalus Genuensis, Boccatii: Amonius, Origenis: Anacreon, Smerdis filii Polycratis Samiorum regis: Thales Milesius, Anaximandri Anaximenis: Anaximenes, Anaxagorae: Philoxenus, Antigenidis musici: Socrates, Antisthenis: Antisthenes, Diogenis: Euphranor, Appionis grammatici: Asclepiades, Apollodori grammatici; Apollodorus, Pergameus, Caesaris Augusti: Menecrates, Arati poetae Anaxagoras, Archelai Milesii: Plato, Aristotelis: Socrates, Aristippi: Aristophanes grammaticus, Aristarchi: Crates, Bionis: Hermocrates, Callimachi: Aristoteles, Callisthenis: Anaxagoras, Carneadis: Socrates, Cherephontis: Herodotus, Choerili: Diogenes, Cratis Thebani: Paulus, Dionysii Areopagitae: Prodicus, et Socrates, Euripidis. Docuit Aristoteles annis XXX. Quintilianus XX. Pomponius Laetus Romae, X. Campanus, Perusiae: Christophorus Landinus, Florentiae bonas artes professi sunt. Possem infinitos huiusmodi congerere, quos praetermitto quod hoc ipsum modici videatur momenti: tamen etiam, quod non putem posse fieri, ut quis ex maiori congerie fructum sibi saciat, cui haec nihil profuerint.

PATRIA ET LOCVS NATALIS MVLTORVM ILLVSTRIVM VIRORVM.

RVdiae urbs Apuliae, Ennii: Sassina Umbriae, Plauti: Campania, Nevii: Brundusium Calabriae, Pacuvii: Mediolanum,


page 200, image: s200

Statii Caecilii: Pisaurus, Acci: Carthago, Terentii: Arunca, Lucilii: Roma, Lucretii: Bononia, L. Pomponii: Roma, Decii Laberii, et Q. Catulli epigrammatistae: Syria, Publii Syri: Roma Porcii Licinii: Verona, Valerii Catulli: Roma, Q. Cornificii: Cremona, Furii Bibaculi: Atax, vicus provinciae Narbonensis. Pub. Terentii Varronis. Roma, Iulii Calidii: Mantua, Vergilii: Venusium Apuliae, Ouidii: Parma, Cassii Severi: Roma, Caesaris Germanici: Verona, Aemylii Macri: Corduba Hispaniae, Lucani, Sextilii, et Senecae: Roma Asinii, Galli: Volaterrae Hetruriae, Persii: Neapolis, Statii Papinii: Hispania, Sylii Italici: Setia Campaniae, Valerii Flacci: Aquinum, Iuvenalis: Bilbilis Hispaniae, Valerii Martialis: Italica Hispaniae, Voconii Victoris. Carthago, Alphii Auiti: Africa, Septimii, et Aureli Olympii Nemesiani, et Mauri Terentiani: Sicilia, Calphurnii: Alexandria Claudiani: Burdegala, Ausonii Galli: Hispania, Damasi, Iuvenci, et Prudentii: Africa, Licentii Hipponensis. Gallia, Sidonii Apollinaris. Roma, Pomponii Secundi, Pedonis Albinovani, Aruncii Stellae, Sentii Auguris, Vestritis Spurinae, et Pauli Passieni: Salamin, Solonis: Lacedaemon, Chilonis: Mitylenae, Pittaci: Priene, Biantis: Lyndus, Cleoboli: Corinthus, Periandri: Scythia Anacharsis: Gnosos urbs Cretae, Epimenidis: Syria, Pherecidis: Miletus, Anaximenis: Clazomene, Anaxagorae: Athenae, Socratis, Xenophontis, Aeschinis, Critonis, et Glauconis: Gyrene, Aristippi: Elis, Phaedonis: Megara, Euclidis, et Stilponis: Thebae, Cebetis, et Cratis: Athenae Platonis, Polemonis, Antisthenis. et Speusippi: Calcedon, Xenocratis: Soli, Crantoris. Cyrene, Lacydis, et Carneadis: Carthago, Clitomachi: Stagyra, Aristotelis: Lampsacus, Stratonis: Troas, Lyconis: Pontus, Heraclidis: Synope, Diogenis: Syracusae, Monymi: Aegina, Onesicriti: Phoenicia, Menippi: Cyprus, Zenonis: Samos Pythagorae, et Melissi: Agrigentum, Empedoclis: Tarentum, Architae: Croton, Alcmaeonis: Metapontus, Hippaci: Gnydos, Eudoxi: Ephcsus, Heracliti: Colopho, Xenophanis: Abdera, Democriti, Protagorae, Anaxarchi: Elis, Pyrrhonis: Nicaea, Timonis: Athenae, Epicuri: Calagurium Hispaniae, Quintiliani: Crastus urbs Siciliae, Epicarmi: Pella Macedoniae, Alexandri: Meliboea, Philoctetae: Panope, Epei autoris machinae Troianae: Ascra, Hesiodi: Cheronea, Plutarchi, Megera,, Theognis: Mitylene, Alcei: Lesbos Sapphus puellae: Rhodos Panetii. Stratoclis, Andronici: Pylos, Nestoris: Croton, Alcmanis: Miletus, vel Phoenicia, Thaletis: Imera, Stesichori.


page 201, image: s201

Ithaca, Ulyssis: Thebae, Amphionis, et Pindari: Cos, Apellis: Thracia, Orphei: Alexandria, Appiani, Aristarchi, et Arrii: Arpinum, Ciceronis: Tyana Graeciae, Apollonii: Medaura, Apuleii, Caros, Archilochi: Athenae, Aristidis: Rhodos, Aristophanis: Nicomedia, Arriani historici: Metymna, Arionis: Seleucia Siciliae, Athenei philosophi: Chaldaea, Berosi: Agrigentum, Charcini: Africa, Cypriani: Carthago, Clitomachi: Athenae, Cratini, Eupolidis, et Demadis, et Demosthenis: Syracusae Dionis: Thebae, Epaminondae: Hierapolis Phrygiae, Epicteti: Cyrene, Eratosthenis: Athenae, Hermippi: Arelate, Favormi: Chalcis Syriae, Iamblici philosophi: Antiochia, Ioannis Chrysostomi: Iudaea, Iosephi: Elis, Hippiae: Cos, Hippocratis: Athenae, Isocratis: Syracusae, Lyciae: Athenae, Menandri, et Periclis: Thebae, Musei: Smyrna, Homeri: Anazarbum Ciliciae, Opiani: Roma, Q. Hortensii: Caesarea Cappadociae, Prohaeresii: Aegyptus, Ptolemaei astrologi: Syracusae, Philemonis: Cos, Philetae: Roma, Sallustii, et Suetonii: Paravium, T. Livii: Athenae, Sophoclis, et Thucydidis: Thracia, Thamyrae: Eressus urbs Lesbi, Theophrasti: Lesbos, Terpandri: Carthago, Tertulliani: Umbria, Propertii, et Pontani.

FORMOSI ET FORMOSAE, EX HISTORICIS, ORAtoribus et Poetis.

AMaryllis puella. Virg. Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

Alexis, Idem Eclo. 2. Formosum pastor Corydon ardebat Alexim.

Aegle nympha. Idem Eclo. 6. Aegle Naiadum pulcherrima.

Adonis Myrrhae fuit filius, Veneri ob speciosam formam dilectus. Verg. Ecl. 10. Et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Quid. lib. 10. et Propter. lib. 2.

Auentinus. Verg. Victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Auentinus.

Astur. Verg. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis.

Atys puer Phrygius, a Cybele (ut fabulantur poetae) ob formam adamatus est. Ouidius lib. 5. Meta. Erat Indus Atys, quem flumine Gange, etc.


page 202, image: s202

Athalanta puella fuit in Arcadia venatrix, et Iasii filia liberali admodum forma. Quid. lib. 8. Venit Atalame Schoenei pulcherrima virgo, etc.

Ariadne filia Minois, forma fuit elegante, quam propterea Bacchus duxit in uxorem, eiusque coronam stellis ornatam in astra retulit. Catul. de ea et Theseo loquens, sic inquit: Hunc simulac cupido conspexit lumine virgo, Regia quam suaves expirans costus odores.

Achillas puer. Martialis lib. 3. Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas, Insignis forma nequitiaque puer.

Antiopa filia Nyctaei, et uxor Lyci regis Thebarum, speciosissimam propter formam a Iove adamata est, ex quo Zetum et Amphionem suscepit. Properrius: Tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu Spartanam referas laudibus Hermionem.

Argia, Adrasti Argivorum regis filia, et uxor Polynicis, fuit itidem mirum in modum speciosa. Statius lib. 2. Theba. Egregiam Argiam, nec formae laude secundam Deiphylem.

Antinoo Bithynico, mira pulchritudine adolescenti, tauta, tamque elegans fuit forma, ut Adrianus Imper. (a quo adamabatur) templum ei apud Mantineam constituerit, et civitatem apud Nilum, eiusque imaginem fecerit insculpi nummis. Propterea Hicronymus Adriani concubinum eum vocat. Volat.

Fuit Achantus puer speciosus, quem poetae fingunt in florem sui nominis conversum fuisse.

Aeginam, Asopi regis Boeotiae filiam, ob excellentem pulchritudinem adamavit Iupiter, iacuitque cum ea in specie ignis. Ouidius: Aureus ut Danaen, Asophida luserit ignis.

Forma imprimis visenda et amabili fuisse ferunt inter Graecos Alcibiadem, sicut inter Romanos Scipionem, Demotrium cognomento. Plutarchus in eius vita: Hoc, inquit, Alcibiadi concessit natura, sibique cum paucis commune, ut non modo in pueritia aut adolescentia, sed etiam in omni aetatis gradu maximum semper decorem, ac formosam hominis speciem praetulerit.

Amaracum poetae fingunt in herbam odoriferam mutatum, idque propter elegantem formam.

Asterius, filius fuit Cereris, forma singulari, omnium tamen amores respuens. Unde Ouidius in Ibin: Filius ut Cereris frustra tibi semper ametur, Destituatque tuas usque petitus opes.

Sex. Aurelius scribit Augustum fuisse mitem, gratum, civilis


page 203, image: s203

animi, toto corpote pulchrum, sed oculis magis, quorum facies clarissimorum siderum modo promicabat.

Alfus filius fuit Gygari Danorum regis, quem tam excellenti forma, ac caesarie extitisse scribit Saxo Grammaticus, ut argenteis niter crinibus putaretur.

Amphimedon. Calentius: Formosum Phiale prius arserat Amphimedontem: Amphimedon Phiales maxima cura fuit.

Herodotus scribit Agaristam, Clisthenis filiam, adeo formosam extitisse, ut ad habendas eius nuptias, celebrata sint procorum spectacula, et certamina, quo speciosissimi quique Graeciae adolescentes confluxerunt.

Barynes meretricis formam commendat Horatius libro 2. Car. dicens: Ulla si iuris tibi peierati Poena Baryne nocuisset unquam, Dente si nigro fieres, vel uno Turpior ungui, Crederem, etc.

Bryseis fuit adeo formosa, ut Achilles eius amore conflagranerit, eamque quamuis ancillam, plusquam puellas omnes adamaverit. Horatius: Prius insolentem Serua Bryseis niveo colore Movit Achillem. ropertius libro secundo: Omnia formosam propter Bryseida passus.

Credibile est Bersabaeam, Uriae uxorem, eleganti fuisse forma quae sapientissimum illum regem, et prophetam sanctissimum Davidem usque adeo titillaverit, ut solitae religionis oblitus, adulterio et homicidio (Uriam enim deuovit morti) suam contaminaverit sanctitatem. Stroza pater: Ille sacri vates operis Iesseia proles, Praefecit populo quem deus ipse suo, Bersabeae captus sorma, etc.

Bellerophon a Sthenobaea Proeti Argivorum regis uxore propter formam adamatus, et ad venerem (cui tamen assentiri noluit) postulatus est.

Fuit et Baryllus, Anacreontis poentae amasius, liberali forma. Unde Pontanus de Stell. Nirea sic perhibent, et amatum a vate Batyllum, Pictum oculis, fusumque coma, roseumque labellis.

De Castore et Polluce Quid. lib. 8. Met. At gemini nondum caelestia sidera fratres Ambo conspicui, nive candidioribus ambo Vectabantur equis.

Di Chione Daedalionis filia idem Ouid. lib. 11. Meta. Nata erat huic Chione, quae dotatissima forma Mille procis placuit bis septem nubilis annis.

Caenis puella Thessala a Neptuno compressa. Idem Ouid. lib. 12. Meta. Clara decore fuit proles Elateia Caenis Thessalidum


page 204, image: s204

virgo pulcherrima.

Cyllarus. Idem lib. 12. Nec te pugnantem tua Cyilare forma redemit.

Calistro. Idem Ouid. lib. 1. Fast. Foedera seruasset, si non formosa fuisset.

Celeno. Idem lib. 4. Fast. Neptuno Halcyonem et te formosa Celeno.

Calypso Oceani et Thetyos filia. Ouidius de Ponto: An grave sex annis pulchram fovisset Galypson Aequoreaeque fuit concubuisse deae? Idem lib. 2. de Art. Littore constiterant, illic quoque pulchra Calypso.

Cydippe ab Acontio ob formam adamata est. Oui. in Epist. Aut esses formosa minus, peterere modeste, Audaces facie cogimur esse tua, etc.

Cestum puerum commendat a forma Martial. Quanta tua est probitas, quanta est praestantia formae Ceste puer, puero castior Hippolyto. Te secum Diana velit doceatque natare, etc.

Catulla. Idem Mart. lib. 8. Formosissima quae fuere vel sunt, O quam te fieri Catulla vellem Formosam minus, aut magis pudicam.

Propertius formam suae Cynthiae sic commendat: Et quascumque tulit formosi temporis aetas, Cynthia non illas nomen habere sinat. Idem: Illic formosae veniant chorus heroinae, Quas dedit Argivis Dardana praeda viris: Quarum nulla tua fuerit mihi Cynthia forma Gratior, etc.

Herodotus ait Candaulis Sardium Tyranni uxorem feminarum omnium fuisse pulcherrimam.

De Daphnide Verg. in Buc. Formosi pecoris custos, Formosior ipse.

Deiopeia Nympha. Verg. 1. Aen. Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, Quarum quae forma pulcherrima, Deiopeiam Connubio iungam stabili, propriamque dicabo.

Dido. Idem lib. 2. Aen. Regina ad templum forma pulcherrima Dido Incessit.

Deianyra Herculis uxor. Ouid. lib. 9. Nomine si qua suo tandem pervenit ad aures Deianyra tuas, quondam pulcherrima virgo, Multorumque fuit spes invidiosa procorum.

Deiphyle uxor Tydei, Adrasti filia. Statius lib. 2. Theb. Egregiam Argiam necformae laude secundam Deiphylem.

Diadumenus Augusti fuit praegustator, puer adeo speciosus,


page 205, image: s205

ut in formae certamine (quod fiebat Elidi) meruerit palmam. Volat.

Democles puer Atheniensis, fuit adeo speciosus, ut ex pulchritudine sua pulcher Democles ab omnibus vocaretur. Cui (quod paucis admodum formosis contingit) tanta quoque extitit pudicitiae cura, ut ad declinandam vim Demetrii (a quo petebatur ad stuprum) se in plenum feruentis aquae lebetem (quum aliter effugere non posset coniecerit. Plut. in Demetrio.

Caelius scribit Demetrium, cognomento Poliorcetem, forma fuisse in primis amabili. Vide Plutarc. in eius vita.

Euryalus, Nisi amicus. Virg. lib. 5. Aen. Euryalus forma insignis, viridique iuventa. Idem lib. 9.

Endymion Lunae amasius, fuit admodum speciosus. Vale. Flaccus lib. 8. Tum quoque sidera clarus procul ora iuventa Lathmius aestiva residet venator in umbra, Dignus amore deae.

Fuit in Ephestione augusta adeo facies, ut victi Darii uxor eum pro Alexandro salutaverit. Ob quam formam ipsi quoque Alexandro fuit charissimus.

Eurydice Orphei uxor, Quintilianus lib. 2. Orpheos. Haec sata Mercurio Eurydice formosa, puellas Tam visa est superare pares, caelestibus aulis Quam iucunda Venus dominas supereminet omnes.

De Fabulla Martialis lib. 2. Bella es novimus et puella, verum est. Et dives, quis enim potest negare?

Scribit Aelius Sabinus tantam pulchritudinem oris fuisse in filio Maximini, ut etiam caput eius iam mortenigrum, iam maceratum defluenti tabo, pulcherrimum tamen videretur.

Galathea nympha. Ouidius libro 13. Candidior folio nivei Galathea Ligustri, Floridior prato, Longa procerior alno. Spendidior vitro, tenero lascivior hoedo, Levior assiduo detritis aequore conchis, Solibus hybernis, aestiva gratior umbra, Nobilior pomis, platano conspectior alta, Lucidior glacie, matura dulcior uva, Mollior et cygni plumis, et lacte coacto, Et (si non fugias) riguo formosior horto.

Non aliam ob causam poetae fabulantur Ganymedem Ioni miscere pocula, quam ob elegantem speciem. Ouid. lib. 4. Fast. Horat. lib. 3. Car.

Glycera, Horatius lib. 1. Car. Urit me Glycerae nitor Splendentis Pario marmore purius, Urit grata proteruitas, Et vultus nimium lubricus aspici.


page 206, image: s206

Galetes fuit adolescens forma speciosus, decensque imprimis, regi Prolemaeo propterea usque adeo charus, ut Prolemaeus ipse quibusdam (qui ad supplicium trahebantur) eiusdem patrocinio pepercerit. Autor Caelius lib. 7. cap. 35.

Gygis pueri formam describit Horatius libr. 2. Car. dicens: Ut pura nocturno renidet Luna mari Gnydiusque Gyges: Quem si puellarum insereres choro, Mire sagaces falleret hospites, Discrimen obscurum solutis Crinibus, ambiguoque vultu.

Veteres fabuloso confinxerunt involucro Gorgonem propter eximium ucnustatis decus, mentis inopes et itupidos reddentem spectatores in saxa deformasse. Caelius lib. 13. cap. 9.

Hippolytus Thesei silius, fuit etiam pulcherrimus. Vir. Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello Virbius.

Hylam Thyodamantis filium ob formam adamavit Hercules, et Nymphae rapuerunt. Mar. Pulcher Hylas teneram mersit in ora manum. Propertius: Cuius ut accensae Dryades candore puellae, Miratae solitos destituere choros, etc.

Hyas Atlantis ex Aethra filius. Ouidius lib. 5. Fast. Nondum stabat Atlas humeros omneratus Olympo, Quum satus est forma conspiciendus Hyas.

Celebratur etiam Hermiones Menelai filiae pulchritudo. Unde Propert. lib. 1. Tu licet Antiopae formam Nicteidos, et tu Spartanam referas laudibus Hermionem. Pont. lib. 1. amorum.

Fuit tam elegans et concinna Hippodamiae pulchritudo, ut ad impetrandas eius nuptias celebrata sint certamina procorum. In quibus quum victor evasisset Pelops, puellam duxit uxorem. Propertius: Nec Phrygium falso traxit candore maritum Aduecta externis Hipp odamia rotis: Sed facies aderat nullis obnoxia gemmis, Qualis Apellaeis est color in tabulis. Idem lib. 2. nocat Ischomachem.

Hiera fuit uxor Telephi, mulier omnium (quas Prothesilaus vidit) maxima et pulcherrima.

Proposita de muliebri pulchritudine certamina plerisque in locis legimus: sicut in Cereris Eleusinae festo prope Alpheum, ubi victrix Herodice meruit palmam. Caelius cap. 9. lib. 13.

Herodotus scribit Hippoclidem Tysandri filium divitiis et forma inter Athenienses praecipuum fuisse.

Hypsiphile. Statius lib. 4. Theb. Errantes subito pulchram in maeroretuentur Hypsiphilem. Fuit Thoantis filia, a quo Thoaritias appellatur.


page 207, image: s207

Iulus, filius Aeneae ex Creusa. Verg. lib. 7. Aene. -Primique duces et pulcher Iulus.

Iuvencius Catulli amasius. Idem Cat. Mellitos oculos tuos, Iuvenci, Si quis me sinat usque basiare, Usque ad milia basiem trecenta, Nec unquam saturum inde cor futurum est.

Iason. Menea apud Ouidium Iasoni loquens: Et formosus eras, et me mea fata trahebant, Abstulerant oculi lumina nostra tui.

Ioseph. Mantuanus in Maria: Sic alacer Sanson, sic et formosus Ioseph.

De Lauso, Mezentii filio, Virgilius lib. 7. Aeneid. Filius hunc iuxta Lansus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.

Laviniae forma fuit origo belli inter Aeneam et Turnum, quorum uterque eam sibi uxorem dari volebat. Verg. lib. 12. flavos eius crines et roseas appellat genas.

Catullus de sua Lesbia sic inquit: Lesbia formosa est, quae quum pulcherrima tota est, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

Laodomia. Catullus: Quo tibi cum casu pulcherrima Laodomia. Et Pont. lib. 2. de Amore coniugali.

Lais Corinthia meretrix fuit speciosissima. Oui. lib. 1. Eleg. Qualiter in thalamos formosa Semiramis isse Dicitur, et multis, Lais amata viris.

Lycoris Cor. Galli amasia. Martialis lib. 6. Femina praeferri potuit tibi nulla Lycori. Propertius lib. 1. Et modo formosa quam multa Lycoride Gallus Mortuus inferna unlnera lavit aqua.

Musaeus poeta formam Laeandri pueri ex Abydo (qui Ero puellam adamavit, et ab ca redamatus est) multis laudibus commendat.

Lucretiae formam tanti fecerunt Romani, ut eam suis monumentis ubique celebraverint, et vindicaverint a mortalitate: nec solum ob eximiam pulchritudinem, verum etiam ob castitatem, quod vim Tarquinii gladio sit ulta.

Lycaste Priami filia tantae fuit pulchritudinis, ut Polydamas Anthenoris ex Theano Hecubae sorore filius, illam ex concubina uxorem sibi copulaverit. Fuit et alia Lycaste, quae ob pulchritudinem Venus vocabatur.

Lamia, autore Plutarcho, puella fuit speciosissima, a Demetrio


page 208, image: s208

adamata, quae et tibiis optime cecinisse dicitur. Haec primo canendi modulandique suavitate gratiam sibi apud omnes comparavit.

Ligurinus, Horatii fuit amasius, forma itidem excellente, ut ipsius poetae testimonio constat. Idem quoque Lycum celebrat dicens: Et Lycum, nigris oculis nigroque decorum Crine.

Leda. Stroza filius: Formosae meruit quo Iuppiter oscula Ledae.

Maia Atlantis filia. Ouid. lib. 5. Fast. Quarum maia suas forma superasse forores Traditur, et summo concubuisse Iovi.

Tibullus Marathi amasii sui formam versibus commendat.

Magnes Smyrneus fuit adolescens, omnium sui saeculi pulcherrimus, cunctisque propterea gratissimus, sed maxime Gygi Lydorum regi. Quod ferentes aegre parentes, capillos ei totonderunt, ut aliquid de pulchritudine minueretur. Indignatus vero Gyges, bellum movit in Magnesios. Pausanias apud Volaterra.

Narcissus filius fuit Cephisi, et Lyriopes, a multis Nymphis ob pulchritudinem amatus: cuius desiderio quum Nymphae ipsae intabescerent, mutatus est in florem sui nominis. Vergilius in Batarum: Non illinc Narcissus abest, cui gloria formae Igne Cupidineo proprios exarsit in artus. Ouidius lib. 3. Metam.

Nisus Megarensium rex ob pulchritudinem capillos aureos fertur habuisse. Tibullus libro 1. Carmine purpurea est Nisi coma.

Nireus filius Caropi et Alagiae, puer fuit e Naxo admodum speciosus, cuius formam Homerus suis carminibus dignatus est. Horatius lib. 3. Car. Qualis aut Nireus fuit, aut aquosa Raptus ab Ida. Idem in Epodo: Formaque vincas Nirea. Ouidius lib. 4. de Ponto. Prop. lib. 3. et Pont. lib. 3. de Stellis.

Nearchi formam commendat Horatius lib. 3. Car. Ode 30. ubi ait, Fertur et levi recreare vento Sparsum odoratis humeris capillum. Qualis, aut Nireus fuit aut aquosa Raptus ab Ida.

Omphale regina Lydorum fuit facie adeo praestanti, ut ei se submiserit Hercules. Propertius lib. 3. Omphale in tantum formae processit honorem, etc.

De Pyramo et Thysbe Ouidius libro 4. Metamor. Pyramus et Thysbe iuvenum pulcherrimus alter, Altera, quas Oriens habuit, praelata puellis Contiguas habuere domos.

Fuit et formosus Paris, dicente Ouidio: Dux Pari Priamide


page 209, image: s209

damno formose tuorum.

Hominum pulcherrimum fuisse praedicant Phaona, quem inter lactucas occultarit Venus. Dicuntque oblatum eidem ab ipsa Venere alabastrum unguenti, quo quum se oblinisset, factus est omnium formosissimus, proptereaque adamatus a Mitylenaeorum mulieribus, sed maxime a Sappho poetria Scamandronymi filia. Caelius lib. 5. cap. 43. Eius formam Ouidius sic describit: Hunc ne pro Cephalo raperes aurora timebam, etc.

Phaedrus Eliensis, Socrati Platonique familiaris, a domino Laenone (dictu infandum) ob excellentem formam coactus est se prostituere suoque corpore quaestum facere. Volaterranus.

Plutarchus in Lucullo scribit, Praeciam quandam fuisse in urbe Roma feminam, venustate formae nulli secundam, quae sua pulchritudine Cethegum sibi devinxerit, adeo ut nihil probaretur Cethego, quod Praecia non iussisset.

Parthenopaeum, Meleagri et Atalantae filium, seu (ut aliis placet) Martis et Menalippes, forma fuisse liberali scribit Statius: Pulchrior haud illi triste ad discrimen ituro Frons fuit in syluis, qualis iam casside missa Parthenopaeus erat.

Panthea uxor fuit Abradatae viri nobilis apud Peras, quam Cyrus expugnatis Assyriorum castris duxerat captivam. Abradata autem absente, et apud Bactrianos legatum agente, Araspe Medo seruanda tradita est, qui apud Cyrum affirmavit nondum esse ortam, aut omnino inventam tota Asia pulchriorem. Autor Xenophon apud Caelium lib. 7. cap. 53.

Psamniticus rex Aegypti Rhodopem meretricem ob pulchritudinem matrimonio sibi iunxit.

Magnus Alexander, totius prope Orientis victor et Imperator, Rhoxanam Satrapis barbari filiam matrimonio sibi iunxit ob solam eius pulchritudinem. Vide Curtium lib. 5.

Q. Catullus poeta Epigrammaticus formam Roscii pueri amasii sui his versibus celebrat: Constiteram exorientem Autoram forte salutans, Quum subito a laeva Roscius exoritur. pace mihi liceat caelestes dicere vestra, Mortalis visus pulchrior esse Deo.

Serranus. Vergilius lib. 9. Et iuvenem Serranum illa qui plurima nocte Luserat insignis facie.

Sulpitiae formam commendat Tibullus lib. 4.

Illius ex oculis quum vult exurere divos,
Accendit geminas lampadas acer amor, etc.


page 210, image: s210

Fuit etiam in Semiramide eximia pulchritudo, et facies imperio digna. Unde et mortuo marito Persis imperavit usque ad provectam filii aetatem. Ouid. lib. 1. Eleg. Qualiter in thalamos formosa Semiramis isse Dicitur.

Spurina fuit egregius adolescens, qui quum feminas virosque ad libidinem solo decoro aspectu provocaret, pulchritudinem oris sponte vulneribus deformavit. Valerius Maximus de Verecundia.

Sisigambis uxor Darii nulli suae aetatis feminae pulchritudine cessit, teste Curtio: quam tamen victo Dario Alexander non solum non violavit, sed et summam adhibuit curam, ne quis captivo corpori illuderet.

Scribit Caelius, Scipionem, cognomento Demetrium, apud Romanos forma fuisse amabili et eleganti.

Saxo grammaticus lib. 8. Danicae histor. scribit Suavildam reginam tantae fuisse pulchritudinis, ut quum vincta loris exposita esset equinis calcibus obterenda, ipsis quoque iumentis horrori fuerit, artus eximio decore praeditos sordidis lacerare vestigiis.

Turnum a forma plerisque in locis commendat Vergilius, ut lib. 7. Petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus avis, atavisque potens. Item: Ipse inter primos praestanti corpore Turnus Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est.

Thysbe amasia Pyrami. Ouid. lib. 4. Metam. Pyramus et Thysbe iuvenum pulcherrimus alter, Altera (quas Oriens habuit) praelata puellis.

Ferunt Tibullum Albium poetam Elegiographum corporis forma admodum praestanti fuisse. Unde Horat. de co loquens: Non tu corpus eras sine pectore, Dii tibi formam, Dii tibi divitias dederant.

Thetidem deam maris poetae niveam et formosam faciunt, quod perperuis aquis abluatur. Catullus: Tene Thetis tenuit pul cherrima Neptunine.

Paulus Diaconus scribit Theodotem puellam, genere Romanam, forma fuisse conspicua et mirabili, flavis promississque capillis ad pedes usque pendentibus, caque pulchritudine inescatum Cunibertum regem, amore puellae exarsisse.

Tyro puella Salmonei filia ob formam Neptuno adamata est. De hac Propert. lib. 2.

Violantillam, Stellae poetae uxorem, multis verbis commendat


page 211, image: s211

Stat. lib. 1. Syl. Idem paulo post: At tu pulcherrima forma Italidum, tandem merito possessa marito.

Habuit Xerxes in exercitu LXVIII. myriades, quae ratio habet bis et quinquagies centum octoginta tria milia hominum. Herodotus tamen scribit in tanto mortalium numero neminem fuisse pulchriorem rege ipso, aut proceriore statura.

Sunt alii permulti pueri, et puellae, in quibus elegans fuisse pulchritudo memoratur, ut Pyramus, Pelops, Idas, Castor, Pollux, Iason, Artaxerxes, Cyrus, Troilus, Patroclus, Hymen. Ex feminis Pasiphae, Ariadne, Berenice, Hermione, Bryseis, Penelope, Deidamia, Ersilia uxor Romuli, Ero, Virginia, Anaxarete, Antigone, Arachne, Arethusa, Arsinoe, Polyxena, Pelagia, Lycaste, Iocasta, Hecuba, Cassandra, Hesperie, Cleopatra, Chloelia, Ilia, Sibyllae, Vestales, heroinae, et aliae prope infinitae. Quas qui scire volet, autores revoluat.

Helenae forma poetis omnibus cantatissima laudem meruisset maximam, nisi ca Troiae ruinam, bellique decennalis causam attulisset. At nemo est, cui non sit odio, quum tantae cladis et calamitatis venit in mentem. Paris apud Ouid. formam illius Veneri comparat, dicens: His similes vultus (quantum reminiscor) habebat, Venit in arbitrium quum Citheraea meum, etc.

DEFORMES.

BRotheus, Vulcani et Mineruae filius, deformi facie dicitur fuisse. Ob quam dum plerisque esset ridiculus, animi dolore se in rogum coniecit, teste Ouidio in Ibin: Quodque ferunt Brotheum fecisse cupidine mortis, Des tua succensae membra cremanda pyrae.

Hipponactis poetae Iambographi deformitatem suis tabulis expresserunt Bubalus et Anterinus pictores: eamque imaginem, quod notabili esset vultus foeditate, proposuere in ridentium circulis magno suo malo. Indignatus enim Hipponax utrunque suis Satyris tanto retaliavit foenore, ut ambo laqueo se praefocaverint. Plinius cap. 5. lib. 36.

Aiunt et Corytheum quempiam fuisse hominem notissimae deformitatis, quique liberos susceperit patrem infelicissima forma referentes: unde fluxit adagium, Corytheo deformior. Erasmus.

Homerus scribit Thersiten omnium, qui ad Troiam venerunt, foedissimum fuisse, totumque hominem a capite ad pedes ita


page 212, image: s212

graphice depingit, et corporis vitia, et animi morbos, ut dicas pessimum ingenium in domicilio se digno habitasse, inquit Erasinus. Unde adagium, Thersitae facies. Ouid. lib. 4. de Ponto.

Damon fuit paedotriba quispiam insigni clauditate deformis, qui quum crepidas retortis suis pedibus congruentes furto amisisset, imprecatus est, ut eius pedibus convenirent, qui surripuisset. Autor Caelius.

Ferunt Aesopum, e Phrygia fabulatorem, omnium quoque turpissimum extitisse. Fuit enim nigerrimus, unde illi datum nomen: Nam Aesopus, et Aethiops idem fere significant. Corpore praeterea gibbosus, verum ingenio (quo deformitatem illam pensavit natura) clarissimus. Caelius lib. 8. cap. 47.

Galbae Imperatori corpus fuit gibbo deforme. Macrobius.

Epictetus vero philosophus fuit claudus: unde et hoc distichon a Macrobio positum: Seruus Epictetus genitus sum, corpore claudes, Paupertate Irus, diis et amicus ego.

Hermippus poeta fuit Atheniensis, altero captus oculo. Volaterranus.

Colomanus rex Pannoniorum post Ladislaum dicitur fuisse ore improbo, luscus, claudus, gibbosus, et lingua blesus. Volaterranus.

Vergilius scribit Polyphemum cyclopem Siculum fuisse monoculum, ubi ait: - Et telo lumen terebramus acuto, Ingens quod torua solum sub fronte gerebat. Idem: Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.

Poetae quoque fabulantur Vulcanum claudum fuisse, ac toto deformem corpore: dicuntque propterea parentes infanti non risisse, suoque cubili admisisse. Vergil. Incipe parue puer cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est. Ouid. lib. 2. Eleg.

Martialis Philenem puellam luscam fuisse, et altero lippam oculo videtur mnuere, lib. 1. ubi ait: Oculo Philenis semper altero plorat, Quo fiat istud quaeritis modo? Lusca est. Item libro 2. Cur non basio te Phileni? calua es: Cur non basio te Phileni? ruffa es: Cur non basio te Phileni? lusca es.

Idem autor lib. 3. ait, Vetustinam tres habere dentes, tres capillos, pecius cicadae, crus formicae, rugosam frontem, mammas aranearum cassibus pares, os rictibus crocodili simile, cantum ranarum et culicum, noctuae visum, hirci foetorem, et plerasque alias deformitatis inhonestas notas.


page 213, image: s213

Olim creditum est eos septem diebus formosos fore, qui leporem esitassent. Propterea idem martialis Gelliae deformitati illudens, ait eam nunquam esitasse leporem, his verbis:

Quum leporem mittis, semper mihi Gellia mandas,
Septem formosus Marce diebus eris.
Si verum dicis, si verum Gellia mandas,
Edisti nunquam Gellia tu leporem.

Item Martialis lib. 12. Zoili sui deformitatem sic depingit: Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus, Rem magnam praestas Zoile si bonus es.

Aiunt Socratem philosophum fuisse simis naribus, recalua fronte, pilosis humeris, et repandis cruribus. Propterea quum duae uxores Xantippe et Myrrho zelotypia quadam in contentiones venirent, illis inter se iurgantibus dicebat: Quid propter me iurgia simul exercetis, quem adeo deformem peperit natura?

Afferuntur et alia de forma philosophorum. Zeusippus dicitur fuisse ceruice curua, Aratus panda, Zeno fronte contracta, Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante, Socrates candente, Aristoteles brachio exerto. Xenocrates crure collecto, Heraclitus oculis fletu clausis, Democritus labris risu apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrunque corrosis. Autor Sidonius lib. 9.

DEORVM AMASII.

GAnymedem in primis fabulantur poetae Iovis esse amasium, quem ob formam Aquila pedibus in Ida corripuerit, et in caelum evexerit. Vergilius: Quem praepes ab Ida Sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis. Ouid. libro 10. Rex superum quondam Phrygii Ganymedis amore Arsit.

Endymionem formosum pastorem Luna fertur adamasse, adeo ut caelo relicto in montem Lathmium eius osculandi gratia plerunque descenderit. Pontanus de Stellis. Ouid. lib. 3. de Arte. Propertius libro 2. Nudus et Endymion Phoebi cepisse fororem Dicitur, et nudae concubuisse deae.

Hylam Thiodamantis filium adamavit Hercules, secumque duxit cum Argonautis. Ubi quum aquas hauriens puer urnae pondere fuuset demersus, multis clamoribus ab ipso Hercule convocatus est. Hinc natum adagium, Hylam vocare. Val.


page 214, image: s214

Flac. lib. 3. Arg. Rursus Hylam et rursus Hylam per longa reclamat Auia, responsant silvae, et vaga certat imago. Prop. lib. 2.

Adamavit etiam Hercules Abderum puerulum, non minori, quam Hylam affectu.

Hyacinthus Apollinis fuit amasius. Ouid. lib. 10. Te quo que Amyclide posuisset in aethere Phoebus, Tristia ponendi tempus si fata dedissent. Plin. 2. Hyacinthum comitatur fabula duplex, luctum praeferens eius, quem Apollo dilexerat.

Adamavit etiam Apollo Branchum puerum Thessalum, quem mortuum suis templis sacrum haberi voluit. Item Daphnem puellam, Penei fluminis fliam, quam fugientem in Laurum convertit. Mantuanus: Quot studuit verbis Daphnem facundus Apollo Flectere.

Ampelos, puer speciosus, Baccho adamatus est. Ouid. lib. 3. Fast. Ampelon intonsum Satyro Nymphaque creatum Fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis.

Adonis, Cynarae ex Myrrha filius, Veneri fuit charissimus. Ouid. lib. 1. de Arte: Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis. Proper. lib. 2. et Pont. lib. 1. de stellis.

Cephalus et Tithonus charissimi fuerunt Aurorae. De Cephalo, Ouidius lib. 3. de, Arte: Lathmius Endymion non est tibi luna pudori, Nec Cephalus roseae praeda pudenda Deae. Propertius lib. 2.

Atys puer Phrygius, Cybeles fuit amasius. Catullus: Tenerum vidit Atyn prope marmor Pelagi, Facit impetum: ille demens fugit in marmora fera, ibi semper omne vitae spatium famula fuit. Ouidius libro 10. Hirsuto vertice pinus Grata deum matri, siquidem Cybeleius Atys Exuit hac hommem, truncoque induruit illo.

Amavit Hippolytum Diana, cum ob formam, tum raram in forma castiratem.

Pindari poetae, eiusque carminum amatorem fuisse Pana fabulantur. Autor Plutarchus in Numa Pompilio.

Syrinx quoque Arcadica fuit Nympha, quam a Pane deo mire adamatam scribit Ouidius.

HOMINVM AMASII.

HAbuit imprimis Valerius Flaccus poeta Setinus in deliciis Amazonicum puerum, cuius formam commendat Martialis.


page 215, image: s215

Tibullus suum Cherinthum, de quo lib. 4. ait: Est qui te Cherinthe dies dedit hic mihi sanctus, Atque inter sanctos semper habendus erit. De quo lib. 2. sic ait: Heu heu quam Marathus lento me torquet amore.

Lygdum adamavit Pamphilus Saxus: unde lib. 4. ait: Sed peterem Lygdum, Lygdus mea vita, meum cor Lux mea, qui facie vulnera mile gerit. Eius quoque formam multis locis magnopere extollit.

Batyllus fuit Anacreontis poetae delicium: Unde Horatius in Epodo: Non aliter Samio dicunt arsisse Batyllo Anacreonta Teium. ab eodem quoque adamatus est Megistheus puer. De utroque Politianus in Rustico: Nunc Samium celebras (iubet Adrastaea) Batyllum, Nunc teneram Eurypilem, teneremque Megistea laudas, Tandem acino passae cadis inter ceptus ab uvae.

Lycum puerum adamavit Alcaeus Poeta Lyricus, de quo Horat. lib. 1. Carminum: Liberum et musas, Veneremque, et illi semper haerentem puerum canebat: Et Lycum nigris oculis, nigroque Crine decorum. Politianus in Nutricia.

Amavit Valgius poeta elegiographus Mysten, cuius mortem multis lacrimis deflevit, dicente Horatio: Tu semper urges flebilibus modis Mysten ademptum, nec tibi Vespero Surgente decedunt amores, Nec rapidum fugiente Solem.

Asinius Gallus poeta, filius Asinii Pollionis viri consularis, pari quoque affectu dilexit Hippolytum liberali forma adolescentem.

Voconius Victor poeta, habuit in deliciis Testylum puerum elegante forma. Unde Martialis: Testyle Victoris tormentum dulce Voconi, Quo nemo est toto notior orbe puer: Sic etiam positis formosus amere capillis, Et placeat vati nulla puella toto.

Lygurinus Horatii fuit delicium. Unde lib. 4. Car. scribit Sed cur heu Ligurine, cur Manat rara meas lacrima per genas? Cur facunda parum decoro Inter verba cadit lingua silentio? Nocturnis ego somnis Iam captum teneo, iam volucrem sequor. Amavit et Lycistum, de quo sic scribit in Epodo: Nunc gloriantis quamlibet mulierculam Vincere mollitia amor Ly??? cisti me tenet.

Amavit Roscium adolescentem Q. Catullus Epigrammatista, de cuius forma hunc in modum scripsit: Constiteram exorientem auroram forte salutans, Quum subito a laeva Roscius exoritur:


page 216, image: s216

Pace mihi liceat caelestes dicere vestra, Mortalis visus pulchrior esse deo. Amavit et Theotimum, de quo sic scribit: Aufugit mi animus: credo ut solet, ad Theotimum Devenit: sic est, perfugium illud habet.

Arsit Euripides tragoediographus Agathonem puerulum, quem adultiorem quoque amplexabatur at ctius, suaviabaturque etiam spectante populo, et in conviviis.

Pari affectu Aratus poeta Cilix Philinum adolescentulum deperiit, pro cuius reditu e Chio insula, deos multa precatus est. Catullus suos amores in Iuvencium his exprimit verbis: Surripui tibi (dum ludis mellite Iuvenci, Suaviolum dulci dulcius ambrosia. Verum id non impune tuli, namque amplius horam Suffixum in summa me memini esse cruce. Quae carmina plena sunt pruritus, multamque prae se ferunt lasciviam.

Antinous puer fuit elegantissimae formae, ex Claudiopoli Bithyniae civitate, quem Adrianus Imperator ad infamiam usque adamavit, ut etiam mortuo civitatem construxerit, templumque erexeit cum ara, et eius effigiem curaverit imprimendam. Spatianus ait puerum illum ab Imperatore muliebriter defletum.

Pausanias Lacedaemonius, autore Caelio, Argilium speciosa pulchritudine adolescentem amore Venereo dilexit.

Caelius lib. 19. cap. 11. citat hos Platonis versus amatorios de suo Agathone, quem uti meritorium dilexit: Suavia dans Agathoni animam ipsein labra tenebam, Aegra etenim properans tanquam abitura fuit. Amavit quoque Stellam ob ingenii suavitatem, et elegantiam, de qua, autore Plutarcho, sequentes versus lusit: Ardentes stellas lucens mea Stella tueris, Caelum utinam fierem, te ut multo lumine cernam. Item Stella prius superis fulgebas Lucifer, at nunc Hesperus ah fulges manibus occiduus. Haec novissima scripsit post eius mortem.

Minos rex Cretensium susceptas cum Atheniensibus inimicitias, ob mortem filii sui Androgei, lubens deposuit amore Thesel (quem deperibat) inescatus.

Laius a Pelope hospitio susceptus filium eius Chrysippum ita adamavit, ut secum Thebas rapuerit. Praxilla tamen apud Caelium testis est, hoc a love perpetratum.

Gyges rex Lydorum Magnetem Smyrnaeum eximia pulchritudine clarum usque adeo dilexit, ut bellum in Magnesios moverit, quod puero capillos totondissent, quo videretur deformior.


page 217, image: s217

Aristogiton Atheniensis Armodium insigni forma adolescentem etiam deperiit. Autor Thucydides lib. 6.

Amavit Epicurus Philoclem eximium adolescentem, ad quem solitus erat hoc modo scribere: Consumor ac deficio amabilem tuum ac divinum ingressum sustinens.

Catullus facit Aufilenum Caelii cuiusdam Veronensis amasium, ubi ait: Caelius Aufilenum, et Quintius Aufilenam Flos Veronensium depereunt iuvenum.

Inter meriorios pueros etiam ponuntnr Euryalus Virgilianus, Parthenopaeus Statianus, Cortallus Siculus Anacrcontis, Harmodius Hippiae, Aster Platonis: Piso Galbae.

DEORVM ET HOMINVM AMASIAE.

IAm diximus Daphnem Penei fluminis filiam adamatam Apollini. Sappho ad Phaonem: Et Phoebus Daphnen, et Gnosida Bacchus amavit.

Tyro Salmonei filia adamata est a Neptuno, et ab eodem conpressa. Proper. lib. 1. Non sic Acmonio Salmonida missus Enipeo Taenarius facili pressit amore deus.

Heben deam iuventutis amavit Hercules. Idem Proper. li. 1. Nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben Sensit in Oetaeis gaudia prima iugis. Amavit quoque Iolen, et Omphalem reginam Lydorum. Idem Proper. lib. 3.

Aliae Deorum et hominum amasiae fuerunt, Ariadne, Minois filia, Bacchi: Syrinx, Nympha, Panos: Ero, Laeandri: Phyllis filia Lycurgi regis Thracum, Demophontis: Ariadne, Theiei: Atalanta, Meleagri: Cydippe, Acontii: Iphis, Patrocli: Similax, Croci: Autor Plinius lib. 16. cap. 3c. Glycera, Pausiae Sicionii pictoris, Plinius lib. 21. cap. 2. et lib. 35. cap. 10. Sappho, Phaonis.

Campsape, Alexandri, quam Alexander ipse muneri dedit Apelli pictori: Plin. lib. 35. cap. 10. Philace, Stratoclis: autore Plutarcho. Rhoxane, Alexandri: Plutarchus, et Curtius. Echo Narcissi: Ausonius, Commoritur Narcisse tibi resonabilis Echo. Calentius, Risit Liriopes flagrantem filius Echo.

Thsbe, Pyrami, Stroza pater: Non magis infelix Thysbe dilexit Amantem.

Tyro Salmonei filia, Enipei. Propertius lib. 1. Testis Thessalico flagrans Salmonis Emipeo.


page 218, image: s218

Phoebe, Castoris, Ilaira, Pollucis, quae fuerunt Leucippi filiae. Propert. lib. 1. Non sic Leucippi succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Ilaira soror.

Chloris, seu Flora, dea florum, Zephyri, a cuius nomine dicitur Zephyritis.

Galatea nympha Polyphemi, Propertius lib. 3. Quinetiam Polypheme fera Galatea sub Aetna, Ad tua rorantes carmina flexit equos.

Bersabea, Davidis. Idem Stroza: Ille sacri vates operis Iesseia proles Praefecit populo quem deus ipse suo, Bersabeae captus forma tibi magne Cupido Cessit.

Helena, Paridis. Propert. lib. 2. Ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena, Quum Menelaaeo sut geret e thalamo.

Acme, Septimii. Catullus: Acmen Septimius (suos amores) Tenes in gremio, mea inquit Acme, Nite perdite amo, atque amare porro Omnes sum assidue paratus annos, Solus in Libya, Indiaque tosta Caesio veniam obuius leoni.

Ausilena, Quintii. Catullus: Caelius Aufilenum, et Quintius Aufilenem Flos Veronensium depereunt iuvenum.

Atalanta, Mimalionis Arcadici. Propertius: Mimalion nullos fugiendo Tulle labores Savitiam durae contudit Iasidos.

Antigone, Haemonis Boeotii: quam quum iugulari fecisset Creon, Haemon ad mortuae tumulum sei interfecit. Propert. lib. 2. Quid? non Antigones tumulo Boeotius Haemon Saucius ipse suo corruit ense latus?

Briseis, Achillis. Horatius: Prius insolentem Serua Briseis niveo colore Movit Achillem. Propertius lib. 2. Omnia formosam propter Briseida passus, Tantus in erepto saevit amore dolor. Item: Nec non exanimem amplectens Briseis Achillem, Candida vesana verberat ora manu.

Rhodope, Charaxi, fratris Sapphus. Sappho ad Phaonem: Arsit inops frater victus meretricis amore, Mixtaque cum turpi damna pudore tulit.

Andromeda, Persei. Sappho ad Phaonem: Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo Andromede, patriae fusca colore suae.

Hesperie, nympha, Aesaci.

Lesbia Catulli. Catullus: Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea est. Haec vero nomine vocabatur Claudia. Amavit etiam Ipsithillam.


page 219, image: s219

Quintilia, Calui Licinii. Catullus: Certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. Propert. lib. 2. Hoc etiam docti confessa est pagina Calui, Quum caneret miserae funera Quintiliae.

Lyde, Callimachi: Batthis, Philetae. Ouid. lib. 1. de Tristib. Nec tantum Clario Lyde est dilecta poetae, Nec tantum Coo Batthis amata suo.

Beatrix, Dantis Aligerii. Aureta Petrarchae. Lycinia Horatii. Horat. lib. 2. Car. Me dulcis dominae musa Lyciniae Cantus, me voluit dicere lucidum Fulgentes oculos, et bene mutuis Fidum pectus amoribus. Amavit et Glyceram. De qua libro tertio Carmin. Me lentus Glycerae torret amor meae.

Stella, Platonis. Autor Plutarchus.

Violantilla, Stellae poetae. Haec Graece Hiantis dicitur. Martialis libro 6. Perpetuam Stellae dum iungit Hiantida vati Laeta Venus dicit, plus dare non potui. Aliter vocatur Asteris, Vide Statium in Syluis.

Leucadia, Terentii Varronis Atacini. Hinc fluxitillud distichon: Haec quo que perfecto ludebat Iasone Varro, Varro Leucadiae maxima flamma suae.

Daelia, Sulpitia, Nemesis, Neaera, Tibulli. De Nemsi notum est illud, Urit amatorem Nemesis lasciva Tibullum, In tota iuvit quem nihil esse domo.

Hostia, seu Cynthia, Propertii. Propertius ipse lib. 1. Illa vel angusto mecum requiescere lecto, Et quocumque modo maluit esse mea, Quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae, Et quas Elis opes ante pararat equis. Idem lib. 1. Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, Contactum nullis ante cupidinibus. Martialis: Cynthia fecundi carmen iuvenile Properti Accepit famam, nec minus ipsa dedit.

Melenis Domitii Marsi. Martialis: Nota tamen Marsi fusca Melenis erit.

Cesennia Cn. Getulici epigrammatistae. Bissula Ausonii Galli. Metella Ticidae epigrammatistae. Cytheris, seu Lycoris Cornelii Galli. Hinc illud manavit: Gallus, et Hesperiis et Galllus notus Eois, Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.

Pamphila, Valerii Aeditui. De qua sic apud Gellium scribit: Dicere quum conor curam tibi Pamphila cordis, Quid mi abs te quaeram? membra labris abeunt: Per pectus miserum manat subito mihi sudor, Sic tacitus, subitus, duplo ideo pereo.


page 220, image: s220

Chrysis. Q. Trabeae comoediographi: de qua sic scripsit: De improviso Chrysis vib me aspexerit, Alacris obuiam mihi veniet, complexum exoptans meum Mihi se dedet, Fortunam ipsam anteibo fortunis meis.

Neaera, Lycinii Imbricis, itidem Comoediographi: de qua afferuntur hi versus: Nolo ego Neaeram te vocent, sed Nerienem. Quum quidem Marti es in connubium data.

Propertius lib. 2. de plerisque Poetarum umasiis scribit.

Item Sidonius Apoll. lib. 2. de aliis meminit: Sisque oppido meminens, quod olim Martia hortensio, Terentia Tullio, Calphurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticana Symmacho, legentibus meditantibusque candelas, et candelabra tenuere. Reminiscere quod saepe versum Corynna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Cesennia cum Getulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Properitio, Delia cum Tibullo.

His addi possunt Lamia Demetrii, Phryne Timothei, Flora Pompeii, Aspasia Periclis, Rhodope Psamnitici, et Antonii Cleopatra.

CINAEDI, PAEDICONES, ET PATHICI.

AEmylii cuiusdam cinaedi obscoenos amores, molledque delicias, postremo infinitas libidines notat Catullus.

Idem in Nasonem quendam pathicum his invehitur verbis: Multus homo es Naso, neque tcum multus homo, sed Descendis Naso, multus es et pathicus.

Phaedon philosophus quum adolescentulus Athenis esset in seruitute, a domino in lupanati constitutus est, ut prostaret, et corpore faceret quaestum.

Martialis lib. 3. arguit Gargilianum quendam, ut Cinaedum et mollem, quem depilatoriis unguentis faciem lavare consuesse dicit.

Armodio et Aristogitoni qpud Athenienses mutua erat Veneris consuetudo.

Cratinus Atheniensis Comoediographus notatus est etiam Paedarestiae, seu obscoeni in pueros amoris.

L. Quintus Flaminius, vir consularis, puerum ardebat, a cuius latere nunquam discedebat. Quinetiam ad eius votum hominem quendam securi percussit, dum ille coram se aliquem optasset interfici.

Ferunt Ibycum historicum patria Rheginum, insano puerorum


page 221, image: s221

amore exarsisse.

Hipparchus, Pisistrati filius, stuprato Armodio Aristogitonis puero, utriusque coniurationem in se concitavit.

Libanius Sophista Antiochenus Constantinopoli ob impudicos amores puerorum pulsus est. Demum Nocomedia (quo se receperat) eandem ob causam detrusus.

L. Papyrius Publium adolescentem in vinculis tenuisse, plagisque et contumeliis (quod stuprum pati noluisset) affecisse dicitur. Qua re ad Senatum delata, damnatus est, lege lata, ne quis in corpora libera ob aes alienum ius haberet. Volebat enim hoc sibi licere Papyrius, quod Publius eidem esset debitor.

Theophrastus philosophus Nocomachum Aristotelis filium ad praeposteram usque venerem adamauti.

Alexander Abonotichites copiam sui corporis mercede faciebat. Autor Lucianus.

Habuit Pausanias Lacedaemonius stupri consuetudinem cum Argilio adolescente.

Erasmus in Adagiis ait Cleocritum veteris Gomoediae scriptorem maledictis proscissum, quod Cinaedus esset. Quaem notam Argyrrhio cuidam inurit.

Catullus in Thallum adolescentem impudicum his verbis invehitur: Cinaede Thalle mollior cuniculi capillo, Vel anseris medullula, vel hinnula molli cella. Idem quoque Portium et Socrationem suis versibus infamat, quod stupri meritis a Pisone Praetore praepositi sint duobus aliis adolescentulis, scilicet Veraniolo et Fabullo.

Idem Mamurram Formianum, et Caesarem notat ut Cinaedos et Pathicos, dum ait: Pulchre convenit improbis Cinaedis, Mamurrae Pathicoque, Caesarique: Nec mirum, maculae pares utrisque. Sed et Suetonius ait, nihil famam pudicitiae Caesaris laesisse, praeter Nicomedis regis Bithyiae contubernium.

Laboravit hac infamia Pindarus poeta, qui in gremio pueri adamati ob dormiscens vitam efflavit, teste Valerio.

MOLLES EFFEMINATI, ET ELEGANTES.

THeopompus scripsit Stratonem Sidonium mortales omnes superasse deliciis, et mollitie. Ad quod allusit Mirandula in hymnis: Quam quae Sidonium velabat purpura regem.

Augustus ad Mecoenatem scribens, eiusdem mollitiem, et


page 222, image: s222

delicias multis expressit locis, sed hoc maxime: Vale Mecoenax mel gentium, ebur Hetruriae, lasar Arretinum, Tyberinum margaritum, Clineorum Smaragde Iaspi figulorum, Berille et tarbunculum Porsenae. Annaeus quoque Seneca Mecoenatem vocat discinctum, mollissimasque eius delicias, et portentosam orationem. Idem: Magnum, inquit, Romanae eol quentiae daturus exemplum, nisi illum eneruasset felicitas.

Aiunt Artemonem quendam fuisse mollem adeo, et solutum deliciis, ut nunquam pedibus itaret, sed semper lectica circunferretur, haberetque duos utrinque famulos peluim aercam fupra caput ferentes, ne quid superne noxium excideret. Propterea factus est proverbio locus, Artemon versatilis.

Fuit et Abron quispiam vitae adeo corruptae, et effeminatae, ut locum paroemiaesequenti reliquerit: Abronis vitam agens. De molliter, ac deliciose viventibus.

Clisthenes Comicorum conviciis laceratus est, quod parum vir haberetur, seque cultu indecoro velut in mulierem transfiguraret. Quod fecisse dicitur Assyriorum rex Sardanapalus, ut liberius inter feminas lasciviret.

Syri olim male audierunt ob morum mollitiem. Unde adagium, Syrus quum non sis, ne syrissa.

Lysicrates abiit in vulgi fabulam, quod iam senio confectus capillos fucaret, ut speciosus videretur et iuvenis. Cuiusmodi ridentur apud Martialem Ollus, apud Horatium uxuor pauperis Ibyci.

Massylienses luxu perditi muliebrem in modum ornabantur, comis unguento delibutis, capillisque religatis. Hinc ortum adagium, E Massylia venisti: in inolles.

Argyrrhius fuit dux quispiam effeminatus, nihil habens viri, praeter barbam.

Battalus fuit nescio quis tibicen, qui lasciva, et vinolenta carmine complexus est, fecitque adagio locum, Battali similis. Caelius ait hunc primum omnium calceis femineis in scena usum fuisse, artemque tibiarum omnino remollivisse, A quo fluxos, exoletos, et parum viros Battalos vocant.

Caelius scribit Nitarum quendam fuisse, mollitie plusquam muliebri infamem.

Dionysius apud eundem Caelium testis est, Aristodemum tyrannum apud Cumas in Romanis antiquitatibus mollem fuilse cognominatum, quod parum vir esset, ac pudicitiam substravisset.


page 223, image: s223

Ferunt Andramytem Lydorum regem omnium primum feminas Eunuchas fecisse, cisque, Eunuchorum vice usum.

Gaudebat Aristoteles mundo cultu, et elegante, comamque delicatius contondebat: anulis praeterea digitos onerabat, et in hoc placebat sibi nimium. Quo factum est, ut mollitiei suspectus haberetur.

Aristophanes Philostratum quendam lasciviuscule se ornantem Cynalopeca vocabat, vocabulo ex cane, et vulpe concinnato.

Demosthenem tradunt cultu corporis nitido nimis, et accurato fuisse, adeo, ut molles (quibus lasciviebat) tuniculae ab aemulis probro datae sint. Quinetiam notatus est, ut parum vir, quodque polluto esset ore.

Eodem quoque modo Hortensius orator probrosis laceratus est Satyris, quod circunspecte et morose indutus esset, quodque manus eius inter agendum essent argutae, et gestuosae. Sed et L. Torquatus eum Dionysiae saltatriculae nomine appellabat. Autor Gellius.

Traditum est. Heliogabalum (qui supra omnia prodigia fuit mollissimus) versatilia triclinia habuisse, in quibus amicos quandoque onere consuevit, eosque violis et floribus opprimere, sic ut aliqui animam efflaverint. Autor Lampridius. Idem quoque quaternos canes ad currum iunxit: processit et in publicum, iunctis quatuor ceruis: coniunxit etiam Leones, et Tygres, Cybelem se et Liberum patrem vocaus: habuit vehicula gemmata, et aurata: atque ut insaniam libidini adderet, iunxit etiam quaternas mulieres, nudusque a nudis vectus est.

Aristagoras quidam Milesius quum in concionem pro diisset, insolita apud Lacedaemonios vestitus mollitie, quidam ex Ephoris hoc eum dicto submonuit: Domi Milesia.

Agathon fuit quispiam tibicen, cantilenarum suavitate aures maiorem in modum deliniens, quem infamia mollitiei laborasse, testis est apud Erasmum Zenodutos.

Sardanapalus ob insignem molitiem proverbio locum fecit. Fuit enim deliciis usque adeo effeminatus, ut inter eunuchos, et puellas ipse puellari cultu delitesceret.

Attidius Melior Domitiani temporibus tantae fuit mollitiei, ut niti dus appellari meruerit. Unde Statius: Stat quae perspicuas Nitidi Melioris opacet Arbor aquas.

Diadumenus fuit quispiam elegans iuvenis, cuius effigiem Polycletus expressit iuventa molliore.


page 224, image: s224

Fuit Miraces nescio quis concinnatulus, qui unguentatos, auratosque capillos fertur habuisse. De hoc Val. Flaccus lib. 1. Argon. Simul armiger ibat Semivir, impubemque gerens sterilemque iuventam.

Bacchi mollitiem Seneca in Hercule furente his exprimit verbis: Non erubescit Bacchus effusos tener Sparsisse crines, nec manu molli levem Vibrasse thyrsum, quum parum forti gradu Auro decorum Syrma Barbaricum trahit.

Fuit Iulius Caesar adeo effeminatus, ut Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum virum, et omnium viorum mulierem appellaverit.

L. Sylla Imperator chlamydato sibi, et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit. Val. Max.

C. Duellius (qui de Poenis triumphavit) quotiescumque epulaturus erat, ad funalem caereum praeeunte tibicine et fidicine a coena domum reverti solitus est. Autor Valerius Maximus.

Clodius Pulcher eneruem et frigidam iuventam egit, perditoque amore vulgatissimae meretricis infamis fuit.

VIRI MVLIEBREM HABITVM MENTITI.

GRaecis ad expeditionem Troianam proficiscentibus, quum Thetis dea praevideret Achillem filium ibidem interfectum in, eum ex antro Chironis dormientem rapuit, et puellaribus tunicis indutum, praemonitumque ne se masculum cuipiam proderet, inter filias Lycomedis regis occuluit. Quarum unam Deidamiam gravidam fecit, Pyrrhumque ex ea suscepit. Verum quum Graeci oraculo didicissent Troiam sine Achille capi non posse, missus est Ulysses, ut Graecorum onium astutissimus, ad explorandam rei veritatem. Quoniam iam facti suspicio et rumor ferebatur. Ut ergo proderet Achillem, cistiferum se finxit, attulitque mercatoris instar fusos, acus, monilia, et cetera id genus, quae puellam decent, cum arcu et sagittis. Quum ergo Achilles relictis puellaribus instrumentis arcum intendisset, vires suas, et sexum prodidit, et eo commento repertus est. Ouid. lib. 1. de Arte: Turpe nisi hoc matris precibus tribuisset Achilles, Veste virum longa dissimulatus erat. Statius lib. 4.

Sicubi unquam amor vires suas aut in mortalium ullo docuerit, maxime probavit in Hercule, quem tot alioqui monstrorum domitorem coegit relicta (quae virum decet) virtute, ad muliebres


page 225, image: s225

transire delicias, seque in puellam transformare, et feminam mentiri, ut liberius cum Omphale regina Lydorum lasciviret: qua etiam iubente fusos et lanas rudibus illis manibus (quibus portenta subegerat) attrectavit. Quod ei magno dat probro Deinanyra apud Ouidium loquens: Crassaque robusto deducis pollice fila, Aequaque formosae pensa rependis herae. Item apud Propertium sic loquitur: Idem ego Sidonia feci seruilia palla Officia, et Lyda pensa diurna colo: Mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus, Et manibus duris apta puella fui. Statius libro 1. Achill. 1.

Tranquillus in Iulio scribit P. Clodium inter publicas Bonae deae caeremonias penetrasse ad Pompeiam Q. Pompeii filiam, et Syllae neptem, muliebri veste, et propterea Caesarem cum ipsa Pompeia divortium fecisse. Propterea Cic. quadam ad Lentulum epistola scribit, Clodium ipsum non pluris fecisse Bonam deam, quam tres sorores.

Clisthenes male audiit, et Comicorum laceratus est satyris, quod parum vir haberetur, seque cultu indecoro in feminam transfiguraret. Unde adagia nata, Clisthenem video: et, Clisthene intemperantior.

Eadem nota inuritur Cleocrito, quod ad maiorem lasciniam tunicis et vestibus feminam mentiretur.

Euclides Megaricus quum Socraticae disciplinae cupientissimus esset, neque tamen auderet Athenas ire (ubi profitebatur Socrates) quod capitale foret, si quis Atheniensium Megaris, aut Megarensium Athenis, propter mutuum utriusque urbis odium, deprehenderetur, muliebri veste indutus ad audiendum philosophum sub ipsam noctem itabat, ac demum ipso aurorae diluculo revertebatur. Autor Gellius cap. 10. lib. 6.

Omnium (quos eneruavit mollities et deliciae corruperunt) principem locum maioremque apud posteros ignominiam meruit Assyriorum rex Sardanapalus, qui eo illecebrarum se demisit, ut relicta maiestate (qua princeps tanto debet excellere quanto sublimior est ceteris) positis masculi sexus indumentis, mentitus sit feminam, interque puellas et Eunuchos eviratior spadone delituerit. Quae fuit causa, ut ab Arbacto praefecto, lasciviam tam corruptam peroso ad incendium domus (in quam victus se receperat) et voluntariam mortem sit coactus.


page 226, image: s226

MVLIERES HABITVM VIRILEM MENTITAE.

LOnge veto aliter fecit Semiramis Assyriorum regina, quae quum certo intelligeret, grave esse populo feminam pati principantem, mortuo marito, virum mentita est, ut tantisper imperaret, dum filius Ninus (qui per impuberem adhuc aetatem regnare non poterat) adolesceret, regnoque foret idoneus. Iustinus libro 1.

Laudabile fuit, nec minus astutum Theodorae virginis Antio chenae commentum, quae militis ad se stuprandam missi libidinem et furorem adeo verbis emollivit, ut non solum a flagitio deterruerit hominem, verum etiam mutatis cum eo vestimentis, exitum a carcere (quo per Diocletianum fuerat intrusa) et impunitatem meruerit. Ambrosius lib. 2. de Virgin.

Marina virgo, natine Graeca sexum quoque dissimulavit, sed honesta de causa, ut scilicet admitteretur in coenobium quodam, in quo soli viri recipiebantur, ubi ad mortem usque sanctissime vixit nomine Marini. Volater.

Euphrosyna virgo Alexandrina quum animae tenus curiosa, corporis cultum nihili faceret, virum mentita, profecta est in coenobium, in quo pater degebat, ubi duravit XXXVI. annos nemini nota. Idem Volater.

Pelagia mulier fuit Antiochena, voluptatibus et illecebris primum deditissima, ut quae nulli rei attentius vacaret, quam corpori comendo. Tnadem tamenmeliore ducta spiritu, ubi aspernari coepit, quod pridem amabat maxime, virum se finxit, Et ne rediuivus aliquis pristinae vanitatis fomes denuo repullulacret, relictis hominum colloquiis, secessit in solitarias nemorum latcbras, ubi ad mortem perseueravit constantissime.

Scitum est ex Chronicis, et a maioribus scriptum Ioannam Anglicam ab ephebis sexum virilem simulasse, et tandem fato nescio quo, aut fortuna volente, ad Pontificatum pervenisse, in quo annis circiter duobus sederit post Leonem quartum, neque prius innotuerit facti veritas, quam a quodam ex domesticis impraegnata, tandem emiserit partum. Sabell. et Caelius.

Dicaearchus apud Caelium testis est Lastheniam, Mantineam, et Axiotheam Phliasiam, Platone usas praeceptore, et ornatu virili auditorium nonnunquam intrasse.

Eugenia filia cuiusdam Philippi, inter Romanos potentissimi,


page 227, image: s227

virum quo que mentita est in coenobio, quo se inclusit, ut Domino commodius seruiret.

MERETRICES QVAEDAM.

RHodope meretrix fuit Aegyptia, quae tantas opes meretricio quaestu sibi comparavit, ut superbam et magnificam in Aegypto pyramidem construxerit. Eam Sappho Doricam vocat, et fratris sui Charaxi amicam his verbis: Arsit inops frater victus meretricis amore, Mixtaque cum turpi damna pudore tulit. Sunt qui putent alteram fuisse Rhodopen Thraciam genere, quam Xanthus Samius in Aegyptum detulerit itidem meretricem Pyramidis illius autorem, et Acsopi fabulatoris Phrygii conseruam. Cui opinioni astipulatur Plinius libro 36. Natur. Hist. Dehac etiam meminit Plutarchus in Nicia, et Herodotus in Euterpe.

Baryne Romana fuit meretrix, quam Horatius suis carminibus illustravit, dicens: Ulla si iuris tibi peierati Poena Baryne nocuisset unquam.

Simili modo Martialis de Spatale scribit: Novit Loturos Dasius numerare, poposcit Mammosam Spatalen pro tribus, illa dedit.

Lais meretrix fuit Corinthia, ad quam propter formae elegantiam Graeci omnes turmatim convolabant. Claudinaus in Eutropium: Haud laiter iuvenum flammis Ephyreia Lais, Et gemino ditata mari. Aristippo Cyrenaico cum ea fuit consuetudo: quod tamen flagitium philosophus sic defendebat, ut diceret, multum inter se et ceteros Laidis amatores interesse: Quod ipse haberet Laidem, alii vero haberentur a Laide. Autor Lactantius, qui etiam hoc ait: Quid ergo interfuit, quo animo philosophus ad meretricem famosissimam commearet, quum eum populus et rivales sui viderent omnibus perditis noquiorem? Ab hac meretrice quum Demosthenes petiisset, ut fui copiam faceret, et illa decem drachmarum milia pro concubitu poposcisset, pecuniae magnitudine deterritus et expavidus philosophus, Poenitere, inquit, tanti non emo. Autor Gellius, et post hunc Macrobius.

Thais fuit itidem meretrix, quae Atticam iuventutem in sui amorem pellexit. Hanc suis carminibus celebravit Menander poeta Graecus, unde et Menandraea dicta est Propert.

Turba Menandraeae fuerat nec Thaidos olim
Tanta, in qua populus lusit Erichthonius.


page 228, image: s228

Phryne meretrix Thespiensis (quae civitas est Boeotiae) olins in iudicium nocata, dum sibi timeret a sententia iudicum, sublatis tunicis corpus denudavit. Cuius pulchritudine permoti iudices, liberam abire permiserunt. Neque tam profuit puellae Hyperidis actio et patrocinium, quam venustas formae. Autore Quintil.

Eidem quum Praxiteles dedisset optinem eligendae imaginis omnium (quas haberet) pulcherrimae, nec tamen ipse prodere voluisset; quaenam esset pulcherrima, hoc fabricavit commentum: Subornavit enim qui Praxiteli nuntiaret officinam cum signis et tabulis conflagrare. quo tristi nuntio permotus Praxiteles percontari coepit, Esset'ne saluus suus Cupido. Hoc itaque dolo exploravit meretrix, quaenam esset tabula omnium dictissima. De hac meminit Propertius libro 1. Nec quae deletas poruit, etc.

Faucula Clunia meretrix fuit, alioqui tamen pientissima. Nam Annibale Capuam tenente alimenta captivis egentibus furtim supppeditabat. Livius lib. 26.

Flora meretrix fuit, quae populum Romanum constituit haeredem. Unde Floralia sacra eidem consecrata sunt: alio nomine Larentia vocatur. De hac vide Gellium lib. 6. cap. 7.

Glycerium Thespiensis fuit meretrix, quae tabulam Cupidinis (quam a Praxitele gratis acceperat) Thespiensibus quoque dono dedit.

Leontium Gellius scribit fuisse meretricem, quae Theophrasti libris doctissime responderit.

Sinope scortum fuit nobile, celebrataeque lasciviae: hinc Sinopisiare verbum, est libidinari, et lascivire. Erasinus in Chil.

Erisichthon quidam Thessalus, quum absumptis facultatibus ad extremam devenisset inopiam, coactus est filiam (quam habebat liberali forma) Metram nomine prostituere. Ad quam qui commeabant adolescentes, corporis copiam non assequebantur, nisi equos, boves, amplissimaque deferrent munera, quia nondum id temporis repertus fuerat gemmarum usus. Porro Thessali per iocum dicebant Metram Erisichthonis verti in ea omnia quae illi ab amatoribus donabantur. Unde fluxit proverbium: Mutabilior Metra Erisichthonis.

Niceta et Aquilina sorores, quum corporis quaestu mererent, missae sunt a Rege Dagnae ad corrumpendum beatum Christophorum, inculcandumque ei falsae religionis cultum. Verum


page 229, image: s229

aliter res se habuit: Nam et ipsae ad fidem conversaesunt, et iussu regis interfectae.

Aphra fuit meretrix in Creta, quae una cum tribus aucillis Dimna, Eugenia, et Eutropia, cunctis se prostituebat. Tandem tamen a Narcisso Hierosolymarum episcopo, ad bonam frugem revocata, voluptati repudium misti, et Christianam secuta est religionem, pro qua etiam martyrium passa est.

Eodem modo Maria Magdalena, Siri et Euchariae filia, Lazarique et Marthae soror, aliquot annis noluptatibus indulsit, adeo ut peccatricis meruerit nomen. Demum tamen ubi ad Christi in Simonis Leprosi domo recumbentis, pedes se provoluisset, suisque rigasset lacrimis, capillisque abstersisset, et delibuisset unguento, veniam impetravit.

Plinius scribit Campaspen meretricem fuisse forma admodum liberlai, quam Alexander Apelli pictori eam depereunti dono dederit.

Autorum monumentis celebratur Leaena meretrix, quae nullis tormentis cogi potuit, ut Armodium et Aristogitonem tyrannicidas proderet: in hoc Anaxarchum imitata, qui quum simili de causa torqueretur, praecisam dentibus linguam in tortores expuit. Autores Plinius et Lactantius, et Crinitus libro uscapite 8.

Lyde scortum celebratur Horatio lib. 2. Carm. dicenti: Quis devium scortum Eliciet domo Lyden.

Ferunt scortum quoddam fuisse nomine Cyrenem, quae in peragenda Venere duodecim figuris usa sit. Autor Erasmus in explanatione illius adagii, Duodecim artium homo.

Aspasia meretrix fuit, cuius gratia et suasu Pericles Samios expugnavit. Autor Plutarchus.

Idem in Photione scribit Pithonicam fuisse meretricem, quam Harpalus Alexandri domesticus supra modum adamaverit.

Eodem teste Alcibiades Atheniensis meretricem habuit charissimam Timandram nomine, quae mortuo tumulum pro facultatibus fuis magnificum erexit. Cum hac oppressus est Alcibiades ipse a Lysandro.

Chione nomen est scorti apud Martial. libro 1. dicentem, A Chione saltem, vel Laide disce pudorem, Abscondunt spurcas haec monumenta lupas.

Apud eundem notatur Lycisca, ut fellatrix et lupa, his verbis: Facere in Lyciscam, Paule me iubes versus, Quibus illa lectis


page 230, image: s230

rubeat, et sit irata. O' Paule malus es, irrumare vis solus. Item apud Iuvenalem, Nomen mentita Lyciscae.

Philenis meretrix fuit, quam Philocrates poeta Graecus suis carminibus laceravit. De hac etiam meminit Martialis lib. 7.

Verrius apud Lactantium testis est Faulam Herculis scortum fuisse.

Alcen quandam fuisse meretricem palam est ex verbis Gellii lib. 4. scribentis: Dicebat Pythagoras se Euphorbum primo fuisse, deinde Pyrandrum, deinde Callidenam, deinde feminam pulchra facie meretricem, cui nomen fuerit Alce.

Mandulia fuit meretrix, cui Hostilius Mancinus diem dixit ad populum, quod de ambulacro eius noctu lapide ictus esset. Autor Gellius.

Apollodorus prodit meretriculas quasdam fuisse Aphias, id est, Apuas cognominatas, quod minutulae forent, albaeque, oculis grandioribus. Nomina eis fuere Stagonium et Anthis. Caelius cap. 19. lib. X.

Scribit Caelius Sapphon e Lesbo meretricem fuisse, sed non poetriam: quoniam Lyrica Scandronymi fuit filia altera a scorto.

Fingunt fabulae Mintham Plutonis fuisse pellicem, quam Proserpina dolis circonvenerit, et in hortensem mentam commutaverit. Huius meminerunt Strabo lib. 8. Caelius cap. 22. lib. 6.

Pandemus meretriculae cuiusdam fuit momen. Caelius.

Aristophanes in comoediis scripsit Cynnam, Salavacham, et Casaurium fuisse Athenis celebres et forma exuperanti meretriculas.

Abrotonum meretricis nomen est quam Themistoclis fuisse matrem, Amphicrates apud Caelium prodit, in libro de Viris illustribus.

Fuit Anticyra meretrix, quam inde nuncupatam ferunt, quod cum mentis emotae hominibus furentibusque discumberet: vel quod Nicostratus medicus moriens hellebori vim ei magnam reliquerit. Caelius cap. 6. lib. 13.

Hermia fuit meretrix, cui prae nimio amore sacra fecit Aristoteles, eiusque laudibus hymnos dicavit. unde ab Eurimedonte seu Demophilo accusatus, relictis Athenis (ubi XXX. annos docuerat) Chalcidem so recepit. Autor Origenes.

Hero dotus in Euterpe scribit Archidicem Graecam fuisse meretriculam, cuius amore insaniens Charaxus frater Sapphus Mitylenam redicrit.

Inter Corinthias merctrices nominantur, Lais, Cyrene,


page 231, image: s231

Leaena, Sinope, Pyrrhine, Sicyone.

Martialis libro 7. Epigrammaton, notat Caeliam, quod cuicumque petenti corporis sui copiam faceret. Vide versus in historia de libidinosis.

LENONES, ET LENAE.

DIpsas nomen est lenae, quam Ouid. 1. Eleg. suis carminibus insectatur, quod puellam suam meretricia arte instrueret. Sic autem scribit: Est quaedam (quicumque volet cognoscere lenam, Audiat) est quaedam nomine Dipsas anus, etc.

Crobylus leno fuit scelestissimus: is duo scorta domi alebat, quorum lenociniis quam plurimos adolescentes in perniciem alliciebat, allectos compilabat furto. Unde natum adagium: Crobyli iugum, quod de conventu et societate duorum hominum, qui pari sunt improbitate, dici consuevit. Erasmus in Chiliadibus.

Timeus apud Erasmum testis est, Cinnarum quempiam fuisse patria Selinusium, arte Lenonem, qui quoad vivebat, pollicebatur se facultates omnes Veneri consecraturum. Ceterum moriens populo diripiendas exposuit.

Catullus invehitur in quendam Silonem, quem ut lenonem arguit.

Aphra meretrix (quam diximus a Narcisso Hierosolymarum episcopo a turpi et immundo querstu revocatam fuisse) matrem habuit Hylariam, quae solis lenociniis victum sibi comparabat.

PROCI DIVERSARVM MVLIERVM.

HIppoclydes Tysandri fuit filius, qui cum multis allis iuvenibus Clisthenis Sicyonii filiam ambivit. Autor Herodotus, qui filiam illam Agaristam vocat, aliosque eius procos enumerat Smyndridem, Sybaritem, Syritanum, Damasum, quos ab Italia ad certamen venisse scribit. Venerunt eodem teste ex Ionio sinu Amphimnestrus Epidamnius, Aetolus, Meges. E Peloponneso Leocides Phidoniae Argivorum tyranni filius, Amianthus, Arcas, Laphanes, Heleus. Ex Attica Megacles Alcmaeonis filius. Ex Hetruria Lysanias: E Thessalia Dictatorides, Cranonius. Ex Molossis Alcon. Convenerant autem in Graeciam, ut in Olympico certamine vires suas ostentarent, quoniam pater


page 232, image: s232

puellae Clisthenes Aristonymi filius proclamaverat, ei se daturun filaiam, quem in certamine praestantissimum reperisset.

Proci Hippodamiae Oenomai filiae numerantur Marmax, Alcathus Parrhaonis filius, Euryalus, Eurymachus, Crotalus, Acrias Lacedaemonius, Capetus, Lycurgus, Lasius, Chalcodus, Tricolonus, Aristomachus, Prias, Pelagus Aeolius, Cromius, Erythrus Leuconis filius. Alii tamen enumerantur Merinnes, Hippotous, Pelops, Opontius, Acarnam, Eurymachus, Eurylochus, Automedon, Lasius, Calchon, Tricoronus, Alcathus, Aristomachus, Crocalus. Caelius scribit Marmaca omnium primum venisse Hippodamiae procum, et ante alios ab Oenomao necatum. Equasque eius tradunt vocatos Partheniam et Eripham: quas quum iugulasset Oenomaus, iussit sepeliri.

Absente Ulysse proci ex diversis locis convenerunt, ut castitati Penelopes insidiarentur, fueruntque Dulichii LII. Samii XXIIII. Zacynthii XX. Ithacenses XXII. ex quibus hi ab hOmero'nominantur, Antinous, Eurinous, Eurymachus, Leocritus, Neso, Pysander, Hesippus, Agalus, Leocles, Ampinomus, Demotholomeus, Medon praeco, Euphemus citharoedus. Quos omnes reversus Ulysses occidit. Ouidiana Penelope nonnullos his verbis enumerat Dulichii: Samiique, et quos tulit alta Zacynthos, Turba ruunt in me luxuriosa proxi. Quid tibi Pysandrum, Polybum, Medontaque dirum, Eurimachique avidas, Antinoique manus, Atque alios referam? quos omnes turpiter absens Ipse tuo partis sanguine rebus alis. Irus egens, pecorisque Melanthius autot edendi, Ultimus accedunt in tua damna pudor. De Antinoo Propertius lib. 4. meminit: Penelopem quoque, neglecto rumore mariti, Nubere lascivo cogeret Antinoo.

Fuit Hippomenes unus ex procis Atalantae virginis Arcadicae, quae cum amatoribus certabat cursu. Unde Statius lib. 1. Syl. Vidi ego et immiti cupidum decurrere campo Hippomenen.

Claudianus lib. 1. de Raptu, facit Martem et Apollinem Proserpinae (priusquam a Plutone rapta fusset) procos, ubi ait:

Personat aula procis: pariter pro virgine certant.
Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas:
Mars clypeo melior, Phoebus praestantior arcu.

Vergilius; Ouidius, et Ausonius inter procos Didonis numerant Hiarbam Getulorum regem. Proprerea Dido ipsa apud Ausonium sic loquitur: Sed furias fugiens, atque arma procacis Hiarbae, Seruavi, fateor, morte pudicitiam.


page 233, image: s233

Saxo grammaticus facit Otharum quendam fortissimum, procum Sirithae virginis pudicissimae. Hildigisleum vero Theutonicum Sygnis puellae, Sigari cuiusdam filiae.

RIVALES, SEV EIVSDEM PVELLAE AMATORES.

ANausis (de quo meminit Val. Flaccus lib. 6. Argon.) rivalis fuit Stiri Albani.

Excandescit Catullus in Raudum rivalem, ut puellae suae furem, ubi ait: Quaenam te mala mens miselle Raude Egit praecipitem in meos iambos?

Idem Catullus aegrefert Lesbium rivalem sibi ob pulchritudinem a Lesbia praepositum, ubi ait, Lesbius est pulcher, quidni, quem Lesbia malit, Quam te cum tota gente Catulle tua.

Idem Catullus vocat Mamurram Phormianum et Caesarem socios rivales. Quam durum sit autem, et intolerabile rivalem pati, Propertius docet illis versibus:

Te socium vitae, te corporis esse licebit,
Te dominum admitto rebus amice meis.
Lecto te solum, lecto te deprecor uno:
Rivalem possum non ego ferre Iovem.

RAPTORES DIVERSARVM PVELLARVM.

RApuit Pluto Proserpinam Cereris filiam, unde a Claudiano infernus raptor dicitur. Oui dius: Raptor agit currus, et nomine quemque vocando Exhortatur equos. Sylius lib. 14.

Eurytus Centaurus Hippodamen rapuit. Ouidius lib. 12. Metam. Eurytus Hippodamen: alii quam quisque probabat, Aut poterat, rapiunt.

Theseus Ariadnam Minois regis filiam, et Helenam ipsam prius quam Paeris, non offensa tamen eius virginitate. Ouid. Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus. Idem lib. 1. de Arte: Forma viros neglecta decet, Minoida Theseus Abstulit a nulla tempora comptus acu.

Paris Helenam, unde fax belli Troiani secuta est. Ouidius lib. 12. Victus es a timido Graiae raptore maritae. Idem in Epist. Hermiones: Tyndaris Idaeo trans aequora ab hospite rapta,


page 234, image: s234

Argolicas pro se vertit in arma manus.

Tarquinius Sextus Lucretiae virginis Romanae pudicitiam per vim expugnavit: cuius rei dolore manum sibi intulit puella. Hunc raptum graphice describit Ouid. lib. 2. Fast. Seneca in Octavia: Nata Lucreti stuprum saevi passa tyranni.

Telamon Graecus Hesionem puellam Troianam, et Achilles Briseida. Ouidius in Epistola Acontii: Hesionem Telamon, Briseida cepit Achilles, Utraque victorem nempe secuta suum. Idem Achilles rapuit Diomedam Phorbantis filiam e Lesbo.

Boreas Orithyiam filiam Erichtei Athenarum regis. Ouid. lib. 1. Eleg. Si satis es raptae Borea memor Orithyiae. Propertius lib. 3. Infelix Aquilo raptae timor Orithyiae.

Romulus Sabinas, et Hersiliam. Ouidius de Arte: Primus sollicitos fecisti Romule ludos, Quum iuvit viduos rapta Sabina viros. Pamphilus: Romani si forte duces rapuere Sabinas.

Pyrrhus Achillides Lanassam Herculis neptem, et Andromachen.

Aiax Oilci filius Cassandram. Ouidius in Ibin: Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor.

Nessus Centartus Deianiram Herculis uxorem, ut scite docet idem Ouidius lib. 9.

Evenus Martis et Stropae filius, ex Alcippa Ocnomai filia, Marpissam suscepit, quam Apharetus visam ex chorea rapuit. Autor Plutarchus in Parallel.

Simili modo Catheus nobilissimus adolescens Saliam virginem, Anii Thuscorum regis filiam, adamavit usque ad raptum. Idem testis.

Tlepolemus Astyothiam ex Ephyra Peloponnesi urbe rapuit.

Aiax Telamonis filius Tegmessam. Horatius: Movit Aiacem Telamone natum Forma captivae dominum Tegmessae.

Iason Medeam, Aeetae Colchorum regis filiam, quam postea reliquit superinducta Creusa.

Hercules Pyrenem virginem Bebryciam, a cuius nomine montes Pyrenaei nomen sumpserunt. Sylius: Nomen Bebrycia duxrre a virgine colles, Hospitis Alcidae crimen, etc.

Iupiter Aeginem rapuit prope Acrocorinthum.

Castor Phoeben, Pollux Ilairam sorores Leucippi filias. Propert. lib. 1. Non sic Leucippi succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Ilaira soror.


page 235, image: s235

Apollo Marpissam Eveni filiam, et Idae uxorem. Idem Propertius: Non Idae et cupido quondam discordia Phoebo Auecta externis Hippodamia rotis.

Axus Oceani filius rapuit Perhibiam, Iupiter Europam, Seneca: Modo per fluctus raptam Europam, Taurum tergo portasse trucem.

Hercules Augen. Idem Seneca: Arcadia nempe virgo Palladios choros Dum nectit auge, vim stupri passa excidit. Dryope nyinpha Hylam.

NVTRICES DIVERSORVM HOMINVM.

PHilix nutrix fuit Domitiani, quae domini cadaver populari Sandapila per vespillones exportatum in suburbano suo Latina via funeravit. Autor est Suetonius.

Policha nutrix fuit Oedipi, quem pater Laius deuoverat, quod, eius manu periturum se ab oraculo didicisset.

Barce nutrix Sichei Phoenicum ditissimi, et martiti Didonis. Verg. lib. 4. Aen. Tum breviter Barcen nutricem affata Sichei, Annam chara mihi nutrix huc siste sororem.

Charme Scyllae puellae. Unde Verg. in Cyri: Illa autem quid nunc me in quit nutricula torques.

Caieta Aeneae. Verg. lib. 7. Aen. Tu quoque littoribus nostris Aeneia nutrix Aeternam moriens famam Caieta dedisti. Mart. Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis.

Beroe Semeles, quae fuit mater Bacchi. Ouid. lib. 3. Metam. Ipsaque erat Beroe Semeles Epidauria nutrix.

Aceste nutrix fuit filiarum Adrasti. Statius lib. 1. Theb. Tunc rex longaevus Acesten, etc.

Accam Laurentiam Romuli fuisse nutricem testis est Plin. lib. 18. cap. 2. Item Statius lib. 1. Syl. Iam secura parens Thuscis regnabat in undis Ilia portantem lassabat Romulus Accam.

Nysa Bacchi fuit nutrix, quam Plinius ait sepultam fuisse prope Seythopolin.

Habuit Alcibia des nutricem nomine Amyclam vel (ut alii legunt) Amydam, paedagogum vero Zopyrum. testis Plutarchus in Lycurgo et Alcibiade.

Fuit et Hellanice nutrix Alexandri, autore Q Curtio.

Eupheme nutrix fuit Musarum, quae filium nomine Erotum


page 236, image: s236

suscepit Parnasi incolam, et venationi deditum.

Amalthea et Melissa Iovem infantulum caprino lacte foverunt. hinc orta fabula, qua poetae nutritum a capra fabulati sunt. Pont. Post hinc et pecus Olenium et Iovis inclita nutrix. Alii tamen dicunt Iovem ab Adrastea et Ida Melissei filiabus nutritum, ut docet Erasmus in illo adagio, Copiae cornu.

Ino fuit nutrix Bacchi. Ouidius in Ibin: Ut teneri nutrix eadem matertera Bacchi. Statius lib. 2. Syl. Quid te post cineres, deceptaque funera matris Tutius Inoo reptantem pectore Bacche? Ammonius grammaticus ponit Fesulam unam a Bacchi nutricibus.

Archemorus filius Lycurgi regis Thracum nutricem habuit Hypsiphilem: quae cum infantem in herba reliquisset, depastus est a serpente: Statio autore.

Caphyrna, seu Calphurnia Oceani filia Neptunum educavit una cum Rhodiis. Testes Annius in Berosum, et Calderinus in Statium.

Spaco nutrix fuit Cyri. quae dictio quoniam Medorum lingua canem significat, factum est, ut Cyrus creditus sit nutritus a cane. Testis Herodotus in Clio.

Ericlea, seu Euriclia nutrix fuit Ulyssis, de qua Ouidius in Epistola Penelopes intelligit, dicens: Hoc faciunt custosque boum, longaevaque nutrix.

OBSTETRICES.

Plinius libro 28. cap. 7. Sotyram et Salpem obstetrices facit, quarum etiam placita in quibusdam morborum remediis citat. Idem libro 32. cap. 6. de Salpe meminit.

ANCILLAE QVAEDAM.

CYbale ancilla fuit pauperis cuiusdam Simili, cuius paupertatem Verg. describit in Moreto. Idem ibidem: Exuit interca Cybale quoque sedula panem.

Lathris ancilla fuit Cynthiae Propertianae. Idem lib. 4. Deliciaeque meae Lathris, cui nomen ab usu est.

Cypassis ancilla fuit Corinnae. Ouidius lib. 2. Eleg. Comendis in mille modis perfecta capillis, Comere sed solas digna Cypassi deas.

Phyllis Troiana Phocei, Bryseis Achillis. Horatius: Ne sit ancillae tibi amor pudori Xanthiae Phoceu: prius insolentem Serua Bryseis niveo colore Movit Achillem.

Galantis ponitur ab Ouidio ancilla Alcmenae matris Herculis


page 237, image: s237

lib. 9. ubi ait: Una ministrarum media de plebe Galantis Flava comae aderat faciendis strenua iussis. Plinius lib. 36. cap. 27. facit Ocrisiam Tanaquillis reginae ancillam.

Tegmessa Aiacis Thelamonii, Cassandra Agamemnonis. Horat. Movit Aiacen Telamone natum Forma captivae dominum Tegmesse, Arsit Atrides medio in triumpho Virgine rapta.

Naaera et Charmione duae fuerunt Cleopatrae ancillae, quae spontaneam dominae mortem secutae sunt, ac suis gladiis se confoderunt. Autor Plutarchus.

Agar ancilla fuit Abrahae, a cuius nomine Agareni dicti sunt, qui et Saraceni a Sara eiusdem Abrahae uxore nominantur. Iosephus lib. 1. Antiq.

Gyge ancilla fuit Parysatis reginae Persarum, et matris Cyri. Autor Plutarchus.

Thressa Thaletis fuit ancilla, quiae Thaletem ipsum in foucam collapsum obiurgasse dicitur, quod caelestia scire cuperet, quum ne prospicere quidem potuisset, quae ad pedes essent. Autor Theodoricus Cyrensis.

Herodotus in Euterpe scribit Rhodopen Thraciam ancillam fuisse Iadmonis Samii.

Elos, ancilla fuit Athamanthis a cuius nomine dicta est urbs Achaiae, Alos.

Chionia, beatae Anastasiae fuit ancilla.

Lardana apud Herodotum nomen est ancillae a qua fluxerunt Heraclidae.

Titula seu Philothis nomen est ancillae Romanae apud Plutarchum in Camillo, et apud Macrobium lib. 1. Saturnal.

Plecusa fuit ancilla Dianae, de qua Martial. lib. 2. Et cecidit sectis icta plecusa comis. Apud cundem lib. 7. Lagopice nomen est ancillae.

Proconnesia ancilla est apud Plinium, quae eiusdem diei toitu alterum domino fimilem, alterum procuratori eius peperit.

EVNVCHI, ET SPADONES.

ARistonicus fuit Eunuchus Ptolemaei. Phileterus Lysimachi. Dorotheus Praesul Antiochevus natura fuit Eunuchus.

Favorinus quoque philosophus, Arelate oriundus, fuit Eunuchus, Hadriano principi maxime infensus. Propterea tria de se mira praedicabat, se Gallum Graecissare. Eunuchum moechum


page 238, image: s238

putari, Inimicum Imperatori vivere.

Hyacinthus et Prothus Eunuchi fuerunt Eugeniae filiae praefecti sub Maximiano.

Narses fuit Eunuchus, Iustiniani principis cubicularius, e Chartulario et Bibliopola princeps copiarum factus post Belisarium, qui multis rebus praeclare gestis, tandem sive invidia, sive fortuna, sive populi accusatione, in odium Iustiniani et uxoris cius devenit, adeo ut imperator literas ad eum dederit plenas ignominiae, quibus eum monebat, ut ad colum, pensum, et lanas rediret. Tum ille iratus, ducam (inquit) tale pensum, talemque ordiar telam, quam non facile sit vobis explicare. Itaque ut iniuriam ulcisceretur, Longobardos Romam iandiu invadere cupientes convocavit.

Parthenius et Calocerus Eunuchi Tryphoniae uxoris Decii, martyres facti sunt sub eodem principe.

Ananias, Azarias et Misael pueri nobiles, natione Iudaei fuerunt, quos Nabuchodonosor captos duxit Babylonem. et ibidem castravit, deditque Aphanam Eunuchorum praefecto.

Paronetenus fuit spado, quem Plinius ait ingenti pretio fuisse emptum.

Arnaces Eunuchus fuit, quem Themistocles accepit in deditionem. Plutarchus in Aristide.

Tyreus Eunuchus fuit et cubicularius ux oris Darii.

Didymus fuit quispiam Eunuchus qui uxoris suae copiam omnibus faciebat, ut eo ditesceret modo.

Photinus fuit Eunuchus Ptolcmaei, qui in gratiam Caesaris victoris, Pompeium suasit interimendum. Lucanus: Ausus Pompeium leto damnare Photinus.

Ganymedes fuit Eunuchus, et nutritius Arsinoes, de quo Lucanus libro 10. Afamulo Ganymede dolis pervenit ad hostes Caesaris Arsinoe.

Bagoas fuit spado, qui Alexandrum obsequio corporis sibi devinxit. Autor Caelius.

Corn. Tacitus scribit Pelagonem fuisse spadonem, quem Nero Centurioni et Manipulo ministrum regium praeposuerit.

Possidius fuit Eunuchus Messalinae uxoris Claudii Tyberii, cui imperatrix ipsa post triumphum Britannicum mter militarium fortissimos arma insignia tanquam participi nictoriae dono dedit. Autor Sex. Aurelius.

Sporus fuit spado Neronis, quem Nero ipse exectum formate


page 239, image: s239

in mulierem tentaverat. Hic dominum iuvit ad inferendam sibi mortem.

Fuit Menophilus Mithridatis Pontici regis Eunuchus. Autor Ammianus Marcellinus.

Amantius fuit Eunuchus Iustini imperatoris.

Hermotimus Xerxis. Autor Herodotus.

Candaces Aethiops natione, fuit Eunuchus, et Christi discipulus.

Sylla et Cotta cum unico testiculo nati sunt. Blondus.

Halotus fuit Eunuchus Agrippinae, et praegustator Caesaris Claudii, qui suasu imperatricis, boleto medicato dominum interfecit, Autor Suetonius.

Bochis Eunuchus fuit Statyrae et Rhoxanae, sororum Mithridatis.

Hermias Eunuchus fuit trapezitae cuiusdam, qui Athenas profectus, Platonem, Aristotelemque audivit. Strabo lib. 13.

INCESTVOSI.

ANchemolus filius Rheti, Marrhubiorum regis, noucrcam suam Casperiam stupravit. Verg.libr.10. Hinc Sthelenum petit, et Rheti de gente vetusta Anchemolum thalamos ausum incestare novercae.

Artaxerxes puellam Atossam perditissime adamavit. Quo factum est, ut post frequentem Veneris consuetudinem, eam in matrimonium duxerit, contemptis Graecorum legibus. Plutarchus.

Tereus rex Thracum, Martis filius ex Bistonide nympha, Philomelam filiam Pandionis regis Athenarum, uxoris suae Prognes sororem, stupravit. Ouidius libro 6. Meta. Fassusque nefas et virginem et unam Vi superat, frustra clamato saepe parente. Ausonius: Intulit incestam tibi vim Philomela ferus Thrax.

Menephron iacuit cum matre. Ouid. lib 7. Meta. Dextra Cyllene est, in qua cum matre Menephron Concubiturus erat, saevarum more ferarum. Qnintianus in Cleopol. Flagret simatris amore Menephron.

Caunus Mileti ex Cyane filius, quum esset forma liberali, adamatus est a sorore Biblide ad incestum usque, cuius poenitentia postea se interfecit. Ouid, lib. 9. Biblis Apollinei correpta cupidine fratris, Non soror ut fratrem, nec qua debebat, amavit. Idem lib. 1. de Arte.

Myrrha Cynarae Cypriorum regis filia, rem habuit cum patre, et ex eo concubitu suscepit Adonidem. Ouidius libr. 10. Accipit


page 240, image: s240

obscoeno genitor sua niscera lecto Virgineosque metus levat, hortaturque timentem. Plena patris thalamis excedit, et impia diro Semina fert utero, conceptaque crimina portat.

Macareus filius Aeoli rem habuit cum sorore Canace. Ouidius lib. 2. Trist. Nobilis est Canace fratris amore sui. Idem in Epist. Canaces: Cur unquam plus me frater quam frater amasti? Et tibi non debet quod soror esse, fui? Idem in Ibin: Utque sua Macareus sic potiare tua.

Cleopatra a fratre (quem pro merito habebat) polluta est. Unde Lucanus lib.8. Degener incestae sceptris cessure sororis. Et lib. 10. Miscuit incestam ducibus Ptolemaeida nostris.

Martialis scribens ad Fabullum lib. 12. arguit Themisonem quendam incestus cum sorore, ubi ait: Quare non habeat Fabulle quaeris uxorem Themison? habet sororem.

Oedipus mortuo patre Laio (quem ignotum occiderat) nescius, et imprudens duxit Iocastam matrem suam, ex qua suscepit Etheoclem, et Polynicen. Statius lib. 1. Theba. Scandere quinetiam thalamos hic impius haeres Patris, et immeritae gremium incestare parentis Appetiit, proprios monstro revolutus in ortus. Ouidius in Ibin: Nec plus aspicias, quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens. Claudianus in Eutropium.

Statius libro 9. Thebaid. ait Cydonem quendam adamatum a sorore. Eius verba sunt haec: Et male dilectum miserae Cydona sorori.

Thyestes rem habuit cum Europa fratris uxore, et cum Pelopeia filia. Ouidius: Filia si fuerit, sit quod Pelopeia Thyesti, Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo.

M. Tullius Cicero postulavit P. Clodium inimicum incestus cum sororibus. Ait enim eum non pluris fecisse Bonam deam quam tres sorores.

Secundus philosophus quum matri nescienti esse filium, se commilcuisset, et illa facto cognito, sceleris horrore intulisset sibi mortem: ipse quoque quum incestus poenitentia, tum dolore maternae mortis aeternum tacuit, ut ulcisceretur vocem, qua in concubitu matri innotuerat. Autor Diogenes.

Antiochus Soter rex Syriae, quum Stratonicem novercam impatienter deperiret, indulgentia patris obtinuit. Volat.

M. Antoninus imperator consuetudinem veneris habuisse dicitur cum Faustina sorore, ex qua et Lucillam genuit, quam L. Antonio fratri copulavit.


page 241, image: s241

Antonius Caracalla Imper. quum Iuliam novercam impotenti amore deperiret, Vellem, inquit, si liceret. Quibus verbis ostendebat se eins concubitum appetere. Tum illa. Si libet licet, respondit. Leges dat Imperator, non accipit. Quibus verbis audacior factus Caracalla, novercam ipsam sibi copulavit, cuius filium Getam pualo ante interfecerat. Autores Sex. Aurelius, et Aelius Sparti.

Ptolemaeus Euergetes Berenicem sororem adamatam in matrimonium duxit.

Theodericus, Francorum rex, fratris a se interfecti filiam duxit in uxorem.

Fuit et Iovi Deorum maximo stupri frequens consuetudo cum Cerere et Iunone sororibus, ut volunt poetae: qui quum Deorum furta carminibus suis detegunt, nihil aliud faciunt, quam quod indicant non esse iis credendum, quos stupris, incestibus, et adulteriis contaminatos docent.

Capronia virgo vestalis comperta incestus, laqueo suffocata est.

Caligula tres sorores suas stupro contaminavit: ob quem incestum sovem se vo cabat. Autores Sex. Aurelius, et Tranquillus, cuius verba sunt haec: Cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem fecit, plenoque convivio singulas infra se vicissim collocabat, uxore supra cubante. Ex his Drusillam vitiasse virginem praetextatus adhuc creditur.

Commodus quoque Imperator (qui natus est eo die, quo Caligula) sorores constupravit, concubinasque sub oculis suis constuprari ab amicis iubebat. Lamprid.

Aufilena quaedam proscinditur a Catullo, quod patruo se prostituisset, et ex eo genuisset liberos. Haec sunt eius verba: Aufilena niro contentam vivere solo Nuptarum laus est laudibus eximiis, Sed cuivis quamuis potius succumbere fas est, Quam matrem fratres efficere ex patruo.

Fabulantur poetae Nereum maris deum, iacuisse cum Doride sorore, et ex ea suscepisse Nymphas, quas Nereides vocant.

Phoenix Amyntoris filius rem habuit cum patris pellice. Autor Domitius Calderinus in Ibin Ouidii.

Phineus duos habuit filios, qui novercam Cleopatram Dardani Scytharum regis filiam violarunt. Unde et a patre excaecati sunt. Autor Ouidius in Ibin.

Ptolemaeus Philadelphus stupri consuetudinem fecit cum


page 242, image: s242

Arsinoe sorore, ut Herodes Antipas cum Philippi fratris uxore.

Hypermnestra concubitum fratris (quem deperibat) nocturuo tempore assecuta est. Ouid. in Ibin: Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti Locris in ancillae dissimulata necem.

Haemon Rhodopen filiam pro uxore habuit: Diis incestum vindicantibus, ambo in montes conversi sunt. Ad quod allusit Oui. in Ibin, dicens: Nec tibi si quid amas, felicius Haemone cedat.

Leucon interfecit Oxilochum regem Ponti fratrem suum, ut eius uxore frueretur.

Aruntius quum Bacchi sacra despicaretur, ulciscente numine in ebrietatem lapsus, filiam Medulianam corrupit. Quod aegreferens puella, patrem ipsum interfecit.

Idem quoque contigit Cyanippo, qui ulciscente Baccho (cuius sacrificia itidem spernebat) lapsus in ebrietatem, Cyanem filiam stupravit, a qua postea interfectus est. Plutarc. in Parall.

Valeria Tusculana Valerio patri (quem deperibat) fraude ancillae concubuit. Quod ubi rescivit Valerius, intulit sibi mortem. Idem autor.

Papyrius Romanus nomine, Papyrii Volucris filius, soroxem nomine Canusiam gravidam fecit. Rei certior factus pater, utrique gladium misit, quo se interfecerunt.

Gidica Pomminii Laurentini uxor, Comminium privignum adamavit usque ad incestum. A quo repulsam passa, laqueo se suspendit. Quo mortis genere periit Phaedra, ab Hippolyto privigno itidem spreta.

Tuciam virginem Vestalem incestam fuisse, testis est Plinius lib. 28. cap. 2.

Sysimithritas, Persarum satrapes, duos ex matre liberos suscepit. Nam, autore Curtio, apud Persas parentibus stupro coire cum liberis fas est.

Scribit Corn. Tacitus Agrippinam se plerunque ad incestum obtulisse Neroni filio, quum per vinum et epulas incalesceret.

Perdix venator fuit infando matris Polycastes amore correptus, quam et contaminavit. Unde Perdicis libido abiit in proverbium, pro efferata, turpi atque infami. Autor Caelius.

Claudius Caesar Agrippinam Germanici fratris filiam novercam duobus liberis iuperinduxit, cuius insidiis et venenis postea interfectus est.

Ioannes Ariminensis sororem suam duxit uxorem. Autor


page 243, image: s243

Pontanus de Obedientia.

Herodotus scribit Cambysem regem Persarum, uni ex sororibus stuprum intulisse, eaque mortua, alteram iuniorem itidem niolasse, et uxorem duxisse, quam postea interfecit.

Scythes, rex Scytharum, Opoeam novercam duxit in matrimonium. Autor idem Herodotus.

Philippus, frater Alsonsi decimi Hispaniae regis, Christianam Daciae regis filiam et fratris sui uxorem sibi per vim copulavit, spreta religione, ac sacerdotio, quum esset abbas, et praesul Hispalensis.

Nicteus rex Aethiopiae cum Nictimene filia concubuit.

ADVLTERI, ET ADVLTERAE.

PAris, quo Helenam Menelai uxorem rapuerit: et Helena, quod maritum reliquerit, inter adulteros numerantur. Ouid. in Epist. Sit facie quamuis insignis, adultera certe est, Deseruit socios hospite capta deos. Idem: Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello? Horatius: Iam nec Lacenae splendet adulterae famosus hospes.

Clytemnestra amore Aegysthi, quo cum moechari consueverat, maritum Agamemnona Troia redeuntem interfecit. propertius lib. 3.

Martialis arguit Levinam mulierem, quod casta venerit Baias, et adultera redierit. Haec eius verba: Incidit in flammas, Veneremque secuta relicto Coniuge Penelope venit, abiitque Helene. Idem quoque arguit adulterii Paulam aliam feminam.

Idem lib.2.de Thelesina, scribit: Uxorem nolo Thelesinam ducere. quare? Moecha est. Sed pueris dat Thelesina, volo. Idem libro 6.

Proculina quoque, Lectoria, et Gellia ab eodem notantur ut adulterae, ut a Catullo notatur Aufilena.

Hippia. Iuvenalis: Promptius expediam, quot amaverit Hippia moechos.

Suetonius scribit Iulium Caesarem divortium fecisse cum Pompeia uxore, Q. Pompeii filia, et Syllae nepte, quod famae ferret, eam a P. Clodio inter sacra Bonae deae adulteratam.

Iulia Agrippina mater Neronis adulterii consuetudinem sertur habuisse cum Domitiano. Iuven. Quum tot abortivis fecundam Iulia nuluam Solueret.

Homerus poetarum max. natus est ex adulterio matris Crisheidis, virginis Cumanae. Autor Plutarch.


page 244, image: s244

David lumen sapientiae et religionis speculum, cum Bersabea uxore Uriae adulterium commisit, cui sceleri adiecit ipsius Urjae mortem, quem bello perdendum exposuit.

Conradinus Imp. Conradi filius, ut uxore comitis Casertani potiretur, virum honoris specie ablegavit.

Egica rex Hispaniae Fasillam ducem Tudensem (ut eius uxore potiretur) interfecit.

Hippomenes filiam Limonem in adulterio deprehensam equo famelico devorandam exposuit. Ouid.in Ibin: Solaque Limone poenam ne senserit illam, Et tua dente ferox viscera carpat equus Idem: Utque novum passa est genus Hippomeneia poenae.

Quum turpissimum sit ab his virtute nos superari, quos antecellimus dignitate, nihilominus Ioannes XII. Pont. Max. exutae morum honestate, relegataque verecundia, greges meretricum aluit. Quibus flagitiis non defuit ultio. Ad extremum enim deprehensus in adulcerio, ibidem interfectus est. Platina.

Ugolinus Gonzaga princeps Mantuae cum Isabella uxore Luchini Vicecomitis Italiae moechatus est. Volater.

Ludovicum Gonzagam in adulterio deprehensum Mantuani capite punierunt.

Messalina uxor Claudii Tiberii primo clam, mox passim, quasi iure, adulteriis utebatur. Ex quo facto plures metu abstinentes extincti sunt. Dehinc atrocius accensa nobilissimas quasque nuptas et virgines turpitudinis suae comites delegit, coegitque mares ut adessent. Quod si quis recusaret, ficto crimine in ipsum, omnemque eius familiam iubebat saeviri. Quinetiam (quod turpius est multo) prouocavit ad lecti palaestram unam ex ancillis, quae meretricio quaestu victum sibi quaeritabat. Sex. Aurelius. De hac Iuvenalis Satyra 6. Claudius audi Quae tulerit, dormire virum quum senserat uxor, etc.

Fabia Fabii Fabricani uxor, dum Petronium Valentinum liberali forma adolescentem (quo cum adulterii consuetudinem habebat) inaxime deperiret, maritum interfecit, ut adultero frueretur securius. Plutarchus in Parall.

Plinius libro 29. ait, Vectium Valentem medicum fuisse adulterio Messalinae imperatricis nobilitatum.

Idem ait adulteria fuisse in domibus principum, ut Eudemi in Livia, Drusi Caesaris et Valentis medici in Messalina.

Alcibiades Atheniensis cum Thimea Agidis regis uxore


page 245, image: s245

libidinari solitus est. Autor Plutarchus.

M. Varro apud Gellium testis est C. Sallustium historiarum scriptorem deprehensum in adulterio ab Annio Milone, et loris caesum, dataque pecunia dimissum. Cicero improperat ipsi Sallustio, quod paternam domum vendiderit, ut adulterii poenam declinaret.

Caelius scribit Phaonem spectabili forma adolescentem a Mitylenaeorum mulicribus ardenter adamatum. Unde factum, ut in adulterio deprehensus iugularetur.

Hyettus vir quidam Argivus, Molurum quendam in adulterio cum uxore deprehensum interfecit. Idem Caelius.

Phavorinus philosophus, quum eunuchus foret, et Androgynus, adulterasse tamen viri Consularis uxorem creditus est. Idem testis.

Qui Imperatorum vitas scripserunt, testantur Phocam Imperat. diversis adulteriis infamem fuisse.

Zoe imperatrix Romanum Argyropylum maritum interfecit, quo liberius moecharetur cum Michaele Paphlagone, qui imperio successit. Bap. Egnat.

Constantinus Monomachus Imper. concubinam egregia admodum forma loco legitimae uxoris habuit, quam efflictim deperiit. Idem Egnat.

Corrupit Iulius Caesar plurimas illustres feminas: Posthumiam Seruii Sulpitii, Lolliam Auli Gabinii, Tertulliam M. Crasis, et Cn.Pompeii Mutiam.Sed ante alias dilexit M. Bruti Seruiliam matrem, cui sexagies sestertium gemmam mercatus est. Corrupit quoque Seruiliae filiam Iuniam tertiam, M. Crassi uxorem. Dilexit et Reginas, ut Euriem Mauram Bogudis uxorem, sed maxime Cleopatram, cum qua et convivia in primam lucem saepe protraxit, et eadem nave thalamoque pene Athiopia tenus Aegyptum penetravit. Autor est Sueton.

Exercuit et Augustus adulteria, ut cum Livia, quam quum gravidam reddidisset, tegendi sceleris causa, nuptias festinavit, ut obiecit Antonius. Abduxit et feminam consularem e triclinio, viro coram, quam rursus ad convivium rubentibus oculis, et incomptiore capillo reduxit. Rem quoque habuit cum Tertullia, Terentilla, Drusilla, Saluia, et Citiscenia. Autor Sueronius.

Saxo Grammaticus ait Friggam Othimi Danorum regis uxorem cuidam familiarium se itupro subiecisse.


page 246, image: s246

Gregorius Turonensis scribit, Deuteriam quandam feminam a Theodeberto Francorum rege adulteratam. Idem ait Dagulphum abbatem in adulteria admodum proclivem fuisse.

Scribit Macrobrius Aesopum libertum Demosthenis conscium adulterii (quod cum Iulia patronus commiserat) tortum diutissime pesseverasse non prodere patronum, donec aliis consciis coarguentibus Demosthenes ipse fateretur.

Plato in 11. de Rep. scribit, Gygem stuprasse Candaulis Lydorum regis uxorem, quod et consirmat Herod.

Aripertus Clotarii filius Francorum rex, ob amorem in ancillas, cum uxore divortium fecit.

Solon suis legibus voluit fas esse deprehendenti moechum interficere in ipso adulterio.

Adulterii poenam apud Romam, vide Gell. lib. 10. cap. 23.

Zaleucus legem tulit, ut quisquis moechus aut adulter deprehensus fuerit, erutis oculis poenas lueret.

LIBIDINOSI, ET LASCIVI.

PAsiphae Solis filia, et uxor Minois regis Cretae, taurum ad coitum usque fertur admasse, ex quo et biforme illud monstrum Minotaurum susceperit. Proper. Uxorem quondam magni Minois (ut aiunt). Corrupti torui candida forma bovis. Idem lib.3.

Fuit in Aiace Oilei filio tantus libidinis feruor, ut temperare sibi nequerit, quin Cassandram Priami filiam in templo Palladis oppresserit. Quo factum est, ut Dea iniuriam ulciscente fulminatus sit in mari cum aliquot aliis Graecis, ut docet Vergil. lib. 1. Aeneid.

Immoderatam Caeliae libidinem notat Martial.lib.7. Das Cattis, das Germanis, das Caelia Dacis,

Nec Cilicum spernis, Cappado cumque toros. Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor

Navigat, a rubris et niger Indus aquis. Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum, etc.

Herodotus apud Caelium restis est, Persas a Graecis didicisse pueris abuti. In quos debacchari solitum Alexandrum scripsit Athenaeus, quum etiam Bagoan inspectante theatro uninerso suaviari plerumque non erubuerit. Contra tamen plerique sentiunt, feruntque tanta castitate praeditum fuisse, ut praeter uxorem,


page 247, image: s247

et Bersanen e Damasco viduam mulierem, nullam aliam complexus fuerit.

Hipparchus Pisistrati filius, quum Armodium, et Aristogitonem excellenti forma pueros per vim paedicasset, coniurationem in se con citavit. Iuvenes enim probrum aegreferentes, non prius finem insidiis fecerunt, quam eum de medio sustulerint, libidinem hominis, magis quam tyrannidem pertaesi. Autor apud Volat. Thucydides.

Iam docuimus, quomodo P. Clodius praeter stupratas sorotes, mulierem mentitus inter publicas Bonae deae caeremonias ad Pompeiam Q. Pompeii filiam furtim penetraverit, eamque adulteraverit. Plutarchus in vita Cier.

Q. Flaminius, vir consularis, puerum impudice deperiit. adeo ut quocumque proficisceretur, nun quam ab eius latere discederet. Quoque magis inseruiret amasio, quendam in convivio securi percussit, quum per aliquem se praesente optasset interfici: licet hoc in feminae gratiam sactum dicant nonnulli. Volat.

Coactus est Augustus Iulias filiam, et neptem, omnibus libidinum probris contaminatas relegare. Constat filiam infamem fuisse vulgatis per urbem adulteriis.

Ferunt Palemonem Grammaticum flagrasse libidinibus in mulieres usque ad oris infamiam.

L. Papyrius Publium adolescentem in vinculis tenebat, et afficiebat plagis, quod eius stuprum pati nollet. Re ad Senatum delata, damnatus est Papyrius, lata lege, ne quis in corpora liberae ob aes alienum ius haberet. Livius lib.8.

Idem in T. Veturium adolescentem fecisse dicitur C. Plotius. Valerius Maximus.

Habuit Philippus Macedo Alexandrum adolescentem Olympiadis uxoris suae fratrem non ad alium usum, quam ad stupri consuetudinem. Trogus lib.8.

Semiramis Assyriorum regina, quae masculam virtutem semper fere prae se tulit, et omnium calculis laudata est, ad extremum tantis deliciis, tantoque pruritu libidinis incaluit, ut mortuo marito, non admiserit solum, at etiam prouocaverit plerosque ex suis militibus, qui forma essent elegantiore, quos postea crudellter necabat. Diodorus lib.3. Produnt et nonnulli eam a Nino filio interemptam, quum eius congressum appeteret. Trogus lib.2. Et (quod omnium longe turpissimum est) equum ab ea adamatum usque ad coitum, Iuba testis est apud Plinium.


page 248, image: s248

Victorinus tyrannus (qui Galeni temporibus Gallias rexit) causa libidinum in matronas interfectus est apud Agrippinam. Trebellius Pollio.

Aristo Ephesius genus femineum perosus cum asina concubuit, ex eoque concubitu genita est puella, cui a cruribus asininis nomen indutum est Onosceli. Autor Plutarchus in Parall.

Idem ait Publium Stellum (quem Fuluium alii vocant) mulierum odio equae se commiscuisse, ex qua formosam susceperit puellam, Hipponam nomine.

Demetrius Poliorcetes Antigoni filius, Democli laudabilis formae adolescentulo stuprum inferre voluit. Quod quum per invalidas aetatis vires puer non posset aliter effugere, in proximum feruentis aquae lebetem se coniecit, ibique mortuus est. Idem Demetrius Lamiae aliisque scortis talenta CCL. erogavit: Autore Plutarcho.

Aufidius crebris fuit adulteriis famosus, et matronarum frequentissimus corruptor apud Romanos. Iuvenal. Sat. 9. Notior Aufidio moechus celebrare solebas. Martial. Procuratorem vultu qui proferat ipso, Acrior hoc huius non erit Aufidius.

Non erubuit Imp. Caligula fororibus suis congredi, quarum ambas exoletis suis prostravit, quo facilius eas in causa Aemylii condemnaret, tanquam adulteras. Liviam Horestillam C. Pisoni nuptam, sibi iunxit, et intra biennium repudiavit, repudiatam relegavit. Lolliam Paulinam C. Memmio ablatam coniunxit sibi, brevique missam fecit, interdicto cuiusque in perpetuum coitu. Cesoniam adamavit, quam amicis plerumque ostendit nudam. M. Lepidum et M. Nestorem pantomimum dilexisse fertur commercio mutui stupri. Val. Catullus consulari familia iuvenis, stupratum se ab eo, et latera sibi contubernio eius defessa vociferatus est. Suctonius.

Commodus Imperator sorores constupravir, suasque concubinas videns, ac volens, ab amicis constuprari passus est. Adolescens infamavit omne genus hominum, quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. Habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius oculis suis applicabat. Autor Lampridius.

Idem Commodus cum CCC. concubinis quas ex matronarum meretricumque delectu ad formae speciem constituerat, ac trecentis aliis puberibus exoletis (quos ex plebe et nobilitate collegerat in palatio) bacchabatur et lasciviebat. Lampridius.

Childericus Francorum rex ob libidinem in matronas regno


page 249, image: s249

pulsus est, demum tamen restitutus.

Gordianus Iunior (qui cum patre imperavit) totus fuit mulierosus, ac libidini deditus. Concubinas habuit XXII. et ex omnibus ternos et quaternos liberos. Unde et Priamus sui saeculi vocatus est, et a nonnullis per cavillum Priapus. Autor Iulius Capitolinus.

Ugutius princeps Florentinus interfectus est a civibus, ob proclivem in feminas libidinem. Volat.

Xerxes rex Persarum eo lasciviae se demisit, ut Spintriis nonarumque voluptatum repertoribus praemia constituerit. Autor Valerius Max.

Messalina Claudii Caesaris coniunx ad certamen Veneris elegit nobilissimam ex prostitutis ancillam mercenariae stipis, eamque die ac nocte superavit, quinto ac vicesimo concubitu. Autor Plin.lib.10.cap.62.

Idem Plinius scribit Arellium celebrem fuisse Romae pictorem paulo ante divum Augustum, qui semper alicuius amore feminae flagraverit.

Crassus Romanorum ditissimus, uno e fratribus mortuo, illius uxori congressus est, et ex ea filios aliquot procreavit. Autor Plutarchus.

Surinas parthorum ditissimus et secundus a rege, ducentas pellices habebat in castris. Idem Autor.

Appius Claudius decemuir Virginiam puellam plebeiam, sed forma excellentem (quam Virginius pater M. Icilio Tribunitio viro, et expertae virtutis homini desponderat) per vim stupravit, quum nec pretio, nec spec posset allicere. Quae fuit causa abrogandi magistratus decemuirorum, quemadmodum reges prius ob stupratam Lucreriam eiecti fuerant. Autor Livius, et Cicero lib.2. de Finibus.

Tigilinus suit quispiam inter Romanos vitae corruptissimae, qui per impudicitiam multa a Nerone consecutus cst, quem ad omne corruperat. Cor. Tacitus lib.17.

Martialislibro 7. taxat Papilum quendam velut cunnilingum, et irrumatorem.

Hostius princeps quidam fuit obscoenitatis perditissimae, praeferuidaeque libidinis, Augusti temporibus, utrique Veneri, masculae scilicet, et muliebri deditissimus: qui fecit specula eius notae, ut imagines multo redderent maiores. Quum ergo Veneri se daret, ea ita disponebat ut quum virum pateretur, omnes admissarii


page 250, image: s250

sui motus in speculo videret, ac deinde falsa ipsius membri magnitudine tanquam vera gauderet.

Agrippina filii Neronis concubitum desiderasse fertur. Cli. apud Tacitum lib.4.

Ausonius invehitur suis carminibus in quendam Eunum, quem ut liguritorem, et irrumatorem taxat.

Sotades poenta fuit Iambographus impurissimus, qui versus adeo Pathicos, Cinaedicamque Venerem spirantes conscripsit, ut ab eius lectione casti abhorrerent oculi. Quo factum est, ut Sotadica poemata proverbio locum fecerint. Politianus in Nutricia: Pars quoque Sotadicos ceu prostituere Cinaedos.

Convenit inter multos Socratem (qui tamen Apollinis oraculo mortalium sapientissimus est habitus) Athenis in ius fuisse vocatum, et ab Anyto accusatum, quod puerorum mores corrumperet. Quod etiam Tertullianus confirmat.

Quum multa sint exempla crudelitatis in Nerone, libidinis quoque non pauciora turpissimam eius vitam infamant. Quorum haec praecipua. Rubriae Vestali virgini vim intulit. Puerum Sporum exectis testibus in muliebrem naturam transfigurare conatus est, quem et solenni nuptiarum ofsicio ad se cum dote perductum pro uxore habuit. Propterea emanarat iocus, bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius eius pater talem habuisset uxorem. Praeterea matris concubitum appetiit, cum qua (dum in lectica una veheretur) libidinatus est. Viros, et feminas ad stipites quandoque deligavit, ut eorum inguina et invaderet, et delamberet. Doryphoro liberto (sicut ipsi Sporus fecerat) denupsit, voces et eiulatus vim patientium virginum imitatus. Haec Tranquillus. De hac eius portentosa libidine Corn. Tacitus abunde scribit.

Fuit Caluia Crispillina magistra libidinum Neronis, digna discipulo magistra. Idem Tacitus lib. 17.

Aeschines criminosa et virulenta oratione Timarchum de impudicitia accusavit, apud Athenienses. Autor Gellius ca.3. lib.18.

Cicero lib.2. de Finib. ait, L. Torium Balbum ita vixisse, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas, qua non abundaret.

Omnes libidinum voluptates experiri voluit Assyriorum rex Sardanapalus, dum viriles perosus tunicas, in mulierem se transformavit, relictaque regni cura, lasciviae se totum deuovit, ac perdendum commisit. Trogus lib. 1. et Cic. lib. 5. Tusc. quaest.


page 251, image: s251

Quid iam mirum debet videri, si concinna et elegans puellatum forma viros torreat, et ad Venerem titillet, quum etiam reperiantur, qui inanimatarum rerum amore, et desiderio intabuerint? Aiunt enim Pygmalionem quendam fuisse, qui statuam formosam dilexerit, camque ceu egregiam aliquam Nympham, et frequentibus osculis suaviatus sit, et lecto dignatus. Unde Quintianus in Cleopoli, Concedat honori Pygmalion, licuit cui eburnea membra puellae Complecti, et pulchro componere corpora lecto.

Adolescens quoque Atheniensis speciosum Fortunae simulacrum, ad tantam adamavit insaniam, ut ipsum et arctissime complecteretur, et suaviaretur blandissime. Quo desiderio quum in dies acrius intabesceret, impatiens amoris perrexit ad senatum, extentisque precibus rogavit fieri sibi statuae potestatem, largum auri cumulum paratus erogare. Qua in re quum repulsam passus esset, ad statuam ipsam corpus confo dit. Caelius cap.32.lib.7.

Est et aliud simile exemplum apud Plinium de puero, qui Praxitelis simulacro congressus sit, Cuius concubitus relictae maculae fuerunt indices. De hoc Quintianus: Cedat Praxiteles, cuius muliebris imago procacem Impulit ad coitum iuvenem.

Antonius, cognomento Caracalla, Iuliam novercam in ma trimonium duxit. Aelius Spartianus.

Dionysius iunior quum se in Locrensium urbem contulisset, per summam laetitiam virgines eius loci constuprabat, quas pulso paulo post in exilium tyranno cives peremere, impactis sub ungues acubus, ossibusque in mortario attritis. Autor Caelius.

Ferunt Orpheum Thraca detestandae in mares libidinis principem et repertorem fuisse, quum tamen aspernaretur feminas. Ouid.lib.10.Metam. Caelius cap.30. lib.8.

Catullus Rufi cuiusdam Bononiensis libidinem amarulente lacerat, quod mulieris magae os irrumaret.

Satyrus felle aspergit quendam Gellium patrui sui irrumatorem, matrisque et sororis stupratorem.

Conviciis quoque proscindit Gallum quendam, qui ut facilius posset fratrum suorum liberos et uxorem in suam libidinem allicere, ipse leno eos stupra committere docuit. Haec autem Catulli verba: Gallus homo est bellus, nam dulces iungit amores Cum puero, ut bello bella puella cubet. Gallus homo est bellus, nec se videt esse maritum. Qui patruus patrui monstret adulterium.

Nihil prope, quod virum perfectum deceat, Caesari defuisset,


page 252, image: s252

si pudicitiae famam seruasset tenacius. Verum seu malis artibus, sive natura hoc caco ethes pestilensque virus ei usque adeo inhaesit, ut Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum virum, et omnium virorum mulierem appellaverit. Quod (ut cetera taceamus exempla) portentosam eius libidinem satis arguit. Suetonius.

Sunt qui dicant Thamyram primum flagitiosis puerorum amoribus, ac praeposteri concubitus foeditate pollutum, quum cepisset efflictim deperire Hymenaeum, Calliopes, et Magnetis filium. Alii tamen Thaloni Cretensi rei tam probrosae initia contribuunt, qui Rhadamanthum adamarit. Caelius lib.8.cap.30.

Aristoteles prodit permissam fuisse in Creta masculam Venerem, lata quoque de hoc lege. Traditum est, et Chalcidenses in Euboia, pueriles amplexari amores ad stuporem usque. Caelius ibidem.

Sophocles et Aeschylus hac peste famam suam corruperunt, non tacentibus theatris.

Lusius Marii ex sorore nepos, quum Trebonio pudicae sanctitatis militi vim et stuprum vellet inferre, ab eodem interfectus est.

Devinxit sibi Alexandrum Bagoas spado, nec alio obsequio, quam impudica sui corporis copia. Propterea quum Orsines Persa nobilissimus Alexandrum eiusque amicos muneribus cumularet, soli Bagoae nihil honoris detulit. Rogatus causam, respondit, se amicos regis non scorta colere. Caelius cap.30.lib.8.

Sallustius impingit Ciceroni, quo d filiam habuerit pellicem matris. Sed inimici verba fidem non capiunt.

Testatum est Graecorum monumentis Pindarum novem Lyricorum principem in gremio dilecti pueri mortuum in gygnasio repertum. Val.Max.de mortib.non vulg.

Ferunt et Agathoclem Sicilie tyrannum forma et venustate corporis praeeminentem diu vitam stupri patientia exegisse. Propterea Timaeus dixit illum primaevo aetatis flore scortum promiscuum, impudentissimo cuique expositum. Iustinus lib.22.

Crathis pastor, quum in Venerem esset proclivior, capram omnium formosissimam deperire coepit, cui congrediebatur frequenter, demumque uti amicam grate amplexabatur, cum multam suaviatione. Quod contemplatus hircus zelotypiae oestro concitatus, dormientem Crathim cornibus invasit, et interfecit. Hoc ex Graecis aduocant Cael. et Vol.


page 253, image: s253

Pausanias dux Lacedaemonius Argillum forma conspicuum adolescentem mire dilexit, sed maore Venereo. Habebat enim puerum pro scorto. Cael. cap. 62. lib.16.

Proculus Imperator centum Sarmatas virgines bello captas intra dies quindecim (ut ipse gloriabatur) gravidas reddidit, magno libidinis argumento. Flavius Vopiscus, et Sabellicus in exemplis.

Collegit Heliogabalus, naturae monstrum, lenones, meretrices, exoletos, et subactores prope innumeros, quibus adiecit nasatos homines, id est, mutoniatos, quoniam his ad libidinem, et flagitium utebatur scelestissime. Quocirca Lampridius ad Constantinum iImperatorem, de prodigiosa eius venere scribens, ait: Quis ferre posset principem per cuncta cava corporis libidinem recipientem, quum ne beluam quidem talem quisquam ferat Romae? Habuit insuper emissarios, quibus nihil aliud erat negotii, nisi ut bene nasatos perquirerent, eosque ad aulam perducerent, ut illis se compollueret.

Ferunt Augustum inter duodecim Catamitos, totidemque puellas accubare solitum. Idem abiecta uxore Scribonia, amore alienae coniugis possessus, Liviam quasi marito concedente sibi coniunxit. Quumque esset luxuriae mancipium, eius tamen vitii severissimus fuit ultor. Testis Sex Aurelius. M. Antonius dicebat eum adoptionem avunculi stupro meruisse. Fertur et Aulo Hircio in Hispania trecentis milibus nummum se substravisse. Idem solitus est suburere crura nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret. Suetonius.

Celmis unus fuit ex Idaeis Dactylis, qui matrem deorum Rheam violavit stupro. Sueto. apud Erasmum.

Tiberius Caesar, autore Tranquillo, cellariam excogitavit sedem arcanarum libidinum: in quam accersiti puellarum et exoletorum greges, monstruosique concubitus repertores triplici serie connexi incestarent se coram ipso. In syluis quoque Venereos locos excogitavit, commentusque est, quibus impenetrabat prostantes. Instituit et pueros primae teneritudinis (quos pisciculos vocabat) ut natanti sibi inter femina versarentur, ac luderent, lingua morsusque sensim appetentes: eosque quasi infantes firmiores necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admovebat. Fertur et in sacrificando quondam facie ministri acerram praeferentis nequivisse abstinere, quin pene vixdum re divinae peracta ibidem statim seductum constupraret, fratremque eius tibicinem:


page 254, image: s254

quibus tamen postea crura infregit, quo d flagitium mutuo exprobrabant.

Exercuit imperator Domitianus assiduitatem nimiae libidinis, quam Clinopalen, id est, lecti palaestram vocabat. Inter vulgatissimas meretrices quandoque natasse dicitur. Fratris filiam adhuc virginem alteri collocatam viro corrupit. Suetonius,

Nicomedes rex Bithyniae stuprum Caesari intulit, non sine maxima utriusque nota, theatricisque convitiis. Extant enim C.Licinii versus: Bithynia quicquid et paedicator Caesar unquam habuit. Dolabella quoque Caesarem ipsum pellicem reginae vocabat. Curio stabulum Nicomedis, et Bithynicam fornicem. Et Bibulus proscripsit collegam suum Bithynicam reginam, cui dicebat regem antea fuisse cordi, nunc esse regnum. Et C. Memmius obiecit ad cyathum et vinum Nicomedis stetisse, cum reliquis exoletis pleno convivio accubantibus. Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina illud pronuntiaverunt: Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem. Idem Sueto.

Amythone, Thelesippa, Megara, Atthys, Cidno, ancillae fuerunt Sapphus, quibus Sappho ipsa ad libidinem utebatur. Eas enim subagitabat, et mutuo ab eis patiebatur. Un de in eius epistola ad Phaeonem legitur: Vilis Amythone, vilis mihi candida Cidno, Non oculis grata est Atthys, ut ante meis.

Fuit Aristoteles in amore tam infelix, ut pellici sacra faceret. Autor est Mirandula super hymnos.

Hercules tanta in feminas licentia fuisse fertur, ut quinqua ginta virgines una nocte dicatur stuprasse. Autor Ioan, Franciscus Mirandula.

Periander Corinthius (qui tamen inter septem sapientes Graeciae numeratus est) rem habuit cum Melissa uxore(vel ut aliis placet) meretrice mortua. Autor est Hero dotus lib.5.

Alchidas Rhodius formoso cuidam simulacro se commiscuit, reliquitque indices tam immoderatae libidinis maculas. Autor Plinius.

Anthia, uxor Proeti regis Argivorum, Bellerophontem ad stuprum voluit inducere.

Gemellus Tribunitius lupanar domi suae instituit, in quo Mutiam, et Fuluiam feminas illustres, nobilemque puerum Saturninum prostituit.

Fecit Catilina multa stupra cum utrgine nobili, et cum sacerdote Vestae. Postremo ut Aurelia Orestilla frueretur, filium


page 255, image: s255

eius veneno sustulit: quod is iam adultus terrori esset matri, ne secundum nuberet. Sallustius et Valerius autores.

ANIMALIVM ET ALIARVM RERVM AMATORES.

SEmiramis adamavit equum, ut diximus, Pasiphae dilexit taurum. Aristo Ephesius asinae se cominiscuit. Fuluius equae.

Hortensius orator amavit muraenam, quam atratus multos dies flevit. Aristomachus Solensis tanto apum amore captus est, ut duo desexaginta annis nihil aliud fecerit. Hiliscus quoque Thasius apes coluit in desertis. Morum arborem aetate Plinii adamavit Passienus Crispus bis consul osculari complectique eam solitus, atque etiam cubare sub ea, vinumque illi effunderet. Mul torum quoque literis proditum est, amatam a Xerxe platanum. Iam diximus Cratidem pastorem amore caprae exarsisse. Puerum Atheniensem et Pygmalionem statuas adamasse, Alchidam Rhodium ad statuam se polluisse. Iunius Pisciculus simulacrum unius e Thespiadibus pari feruore complexus est. Antonia Drusi muraenam adeo dilexit, ut ei inaures et monilia addiderit. Cyparisso tantus fuit in Ceruam amor ut ea mortua prae dolore quoque expiraverit. P. Pylatus legatus Caii principis, imagines Atalantae et Helenae nudas a Cleophanto Corinthio pictas earum libidine captus, rapere conatus est.

AB ANIMALIBVS DIVERSIS AMATI.

EGesidemus apud Plinium testis est, Hermiam puerum Adamatum a Delphino, vectumque per maria: quumque tempestate suborta periisset Hermias, amasii perditi dolore piscem in sicco expirasse. Varia sunt ibidem exempla de pueris ab huiusmodi piscibus adamatit. Argis puer. Olenus nomine, adamatus est ab ansere. Glauce quaedam citharistria ab ariete. Lacydi philosopho anser adhaesit perpetuus comes, nusquam ab eo non in publico, non in balneis, non noctu, non interdiu digressus. Plinius cap. 22. lib. 10. Apud Ciliciae Solos Xenophontis puerum forma praecellentem dilexit canis. Caelius lib.7.Spartae quoque adolescentem graculus. Nicander apud Caelinm testis est, gallo gallinacco esse amoris intellectum in hominem.


page 256, image: s256

Quod ne cui vi deatur fabulosum, ait, Secundum (qui pincerna regius fuit in Bithynia) a Gallo amatum eximie, cui nomen foret Centaurus. Pueri nomen fuit Amphilochus, genere Olenius. In Leucadia virginem in tantum adamavit Pavo, ut ea mortua commoreretur. Educata a virgine apud Seston urbem Aquila retulit gratiam, aves primo, mox deinde venatus aggerens. Quin dum mortuae virginis cremarentur ossa, in defunctae rogum se coniecit volucris, simulque conflagravit. Autor Plinius lib.10.cap.5.Ursus filiam cuiusdam patris familias in agro Suetico cum ancillulis lusum egressam, deturbatis comitibus rapuit, exceptamque unguibus praese leniter ferens, ad notam nemoris latebram deportavit. Cuius egregios artus novo genere cupiditatis aggressus, petitam laniatu praedam in usum nefariae libidinis vertit. Effectus enim ex raptore amator, famem concubitu soluit, ardoremque gulae Veneris satiertate pensavit. Autor Saxo Grammaticus lib.10.Historiae Danicae.

ZELOTYPI.

CYrce, filia Solis, venefica, aegreferens Scyllam nympham amatam a Glauco deo marino, fontem (quo illa se lavare consueverat) infecit venenis. Quo factum est, ut Scylla in monstrum marinum sit conversa.

Phanus quum uxorem haberet adulterii suspectam, atrii fores sic occlusit, ut non nisi cum stridore sonituque possent aperiri. Verum quum illa per tegulas adulterum intromitteret, vicini per iocum dicebant, Phani hostium. Quo proverbio innuebant aliquid seruatum frustra.

Procris suspicata maritum Cephalum alterius feminae amore captum, eundem in silvas secuta est, delituitque in dumis, ut obseruaret clauculum quid maritus faceret. Quum autem vepres (in quibus latebat) aliquantum movisset, Cephalus arbittatus esse feram, eam iaculo confodit. Plutarchus in Parall. Idem memorat de uxore Cyanippi, et uxore Aemylii adolescentis.

Dirce ubi sensit maritum suum Lycum amore Antiopae captum, puellam raptam tauri ceruicibus alligavit. Quo tormento cruciata Antiope, tantisper vociferata est, dum a vicinis sit concursum. Erasm. in adag.

Memmius Romanus quum ageret Tarracinae, deperibat in quandam mulierculam non sine Largio quodam rivali. Cum


page 257, image: s257

hoc igitur quum aliquando rixa incidisset, eo iracundiae provectus est Memmius, ut ipsi Largio brachium mordicus arripuerit. Unde fluxit adagium in vulgus, Lacerat lacertum Largii mordax Memmius. Erasmus in Chiliad.

Helena post mortem Menelai a Megapentho, et Nicostrato filiis Orestis fugata in Rhodum, ad Polyzo uxorem Tlipolemi pervenit, quae iussit eam arbori suspendi ob viri zelotypiam.

CASTISSIMI.

PEnelope, Icari filia, nullis procorum blandimentis, nullis pollicitationibus adduci potuit, ut absente per viginti annos marito Ulysse, castitatem corrumperet. Unde Propert. libro 3. Haec etiam clausas expugnant arma pudicas, Quaeque terunt sastus Icarioti tuos. Idem: fiec fida Euadne, nec pia Penelope. Idem lib.2.Penelope poterat bis denos salua per annos Vivere, tam multis femina digna procis. Ouid. libro 3. Eleg. Penelope mansit (quamuis custode careret) Inter tam multos intemerata procos.

Daphne, penei filia, fuit seruandae castitatis adeo studiosa, ut procos omnes reiecerit, ipsumque Apollinem, quamuis perpetua iuventa, intonsisque crinibus speciosum. Ouidius lib. Metamorph. Multi illam petiere, illa aversata petentes Impatiens, expersque viri nemora avia lustrat. Nec quid Hymen, quid amor, quid sint connubia curat.

Biblia uxor villi romani (qui primus navali certamine triumphavit) tantae fuit pudicitiae, ut suo saeculo castitatis norma et speculum videretur.

Plato de Republica testis est Asbylum athletam Crotoniatam perpetua virginitate praeditum fuisse ob studium cursus. Martialis lib. 8. Caesti pueri castitatem et formam commendat his verbis: Quanta tua est probitas, quanta est praestantia formae, Caeste puer, puero castior Hippolyto. Te secum Diana velit, doceatque natare, Te Cybele secum vellet habere Phryga.

Lucretia ob acceptum a Tarquinio stuprum, temeratamque pudicitiam, facinus sua morte vindicavit.

Alexandrum Macedonem sunt qui libi dinis arguant. Contra tamen reperiuntur exempla, quae hoc ipsum refellant, et in eo doceant castitatem. Nam et victi Darii uxorem filiasque captivas non solum non corrupit, at etiam edicto cavit, ne quis aliquid in eas moliretur. Praeter uxorem et Bersanem e Damasco viduam, ac regiam mulierem, nullam aliam complexus est. Puerorum


page 258, image: s258

insuper abstinentissimus, quorum viginti milia ad militarem disciplinam iubebat erudiri, quum tamen aetatis illius homines mascula et praepostera libidine passim obbrutescerent. Curtius lib. 3. et Gellius lib. 6. cap. 8.

Democles puer, dubium maiore pudicitia, an forma corporis elegantiore, quum videret se ad stuprum solicitari a Demetrio Poliorcete, nec aliter vim tyranni importunam posset effugere, in proximum feruentis aquae lebetem se coniecit: ibique ad mortem durare maluit, quam quid inhonestum perpeti. Plutarchus.

Amoebeas citharoedus tanta fuit castitate, ut uxorem (quam habebat formosam) nunquam attigerit. Aelianus apud volater.

Apollonius Tyanaeus philosophus a puero titillationes Venereas adeo repressit, et contudit, ut praesignis in eo nosceretur castitas, a qua nunquam postea reclinavit. Cael. lib. 8. cap. 6.

Fuit in athleta Clitomacho tanta castitas, ut si forte canes vidisset coeuntes, statim vultum averteret.

Chrysanthus Alexandrinus, eiusque uxor Daria nomine, virgines manserunt in coniugio.

Ictus Tarentinus athleta nobilis, quum certo sciret corporis vires eneruari libidine, toto vitae tempore duravit expers veneris, ut palaestricis ludis esset accommodatior. Volater.

Hippolytus Thesei filius, quum a Phaedra noverca adamaretur supra ndem, nullis tamen precibus adduci potuit, ut ei congrederetur. Seneca: Exosus omne feminae nomen fugit Immitis annos caelibi vitae dicat.

Origenes Adamantius virilia sibi amputavit, ne molestam sibi Venerem experiretur. Imitatus Hierophantas Atheniensium sacerdotes, qui sorbitione cicutae se castrabant, quo mundius in sacerdotio viverent.

Publius adolescens, L. Papyrii cliens et libertus, quum demini stuprum pari nollet, in vincula et carcerem coniectus, et multis postremo plagis affectus est. Maluit tamen egregius adolescens omnia tormenta corporis experiri, quam praepostera illa Venere contaminari.

Pausanias Macedo per vim stuprum passus ab Attalo, prouocavit ad Philippum, iniuriamque non sine magna querimonia ad eum detulit. Quem quum ridentem facinus, eoque risu probanzem conspiceret, iram in eum convertit, exegitque ultionem ab iniquo iudice, quam a stupratore non poterat. Trogus lib. 9.

Sophronia Romana mulier, quum vim et stuprum Decii


page 259, image: s259

principis non posset effugere, gladium mariti consensu arripuit, coque corpus sibi confodit, Eusebio teste.

Spurina adolescens, quum egregia sua forma, decoroque aspectu viros et mulieres ad libidinem concitaret, faciem et pulchritudinem oris sponte vulneribus deformavit. Autor Valerius Max. de Verecundia.

Veturius carcerem, plagas, diversaque tormenta maluit pati, quam Caelio Plocio stuprandum se committere. Valerius de Pudicitia.

Zenobia regina Palmyreorum tanta fuit castitate, ut ne cum viro suo quidem, nisi prolis causa congrederetur. Trebellius Pollio.

Amos Aegyptius mulieri (quam in matrimonium duxerat) nunquam congressus est, quinetiam edidem amorem virginitatis in animum induxit.

Anianus Alexandrinus episcopus, beati Marci Euangelistae discipulus, oculum sibi perforavit, quod intuitu parum pudico transeuntes feminas aspexisset. Sabellicus in exemplis.

Alfonsus secundus, Alphonsi Catholici nepos, et Hispaniae rex, nunquam uxori congressus est. Unde et casti meruit cognomentum. Volat. in Geogra.

Etelfrida Angliae regina post primum partum abstinuit a viro.

Bellerophon Glauci Corinthiorum regis filius, quum a Stenobea uxore Proeti Argivorum regis efflictim adamaretur, nullis tamen precibus induci potuir, ut cum ca stuprum committeret. Tortellius.

Baldraca puella generis obscuri, peregrinaeque conditionis, quamuis multarum rerum ob paupertatem esset indiga, noluit tamen corporis sui copiam facere Othoni Imperatori, quamuis montes et maria (quod aiunt) promittenti.

Xenocrates philosophus, quum magnam castitatis opinionem sibi comparasset, accessit ad eum Phryne meretrix, petiitque partem lecti, quam ille concessit. Nec tamen ullo noctis tempore attigit puellam, quamuis formosissimam. Hinc illa mane rediens, dixit se non a viro, sed a statua venire. Quod argumentum est magnae castitatis: nam proximae voluptates magis titillant, et multos (quorum mores in tuto positi videntur) seducunt, et everbetant. Laertius, et Val. de Continentia.

Dula maluit a milite quodam interfici, quam ab eodem violari.


page 260, image: s260

Euphrosyna, virgo Alexandrina, virum mentita, domum patris Pannutii reliquit, ne ad nuptias cogeretur.

Edeltrudis regina, duobus in Anglia regibus nupta, castitatem semper illibatam seruavit, utroque ad pudicitiam inducto.

Eduardus, tertius Anglorum rex, uxorem (quam duxerat) nunquam attigit. Matrem Euinam (quam adulterii suspectam habebat) in coenobium relegavit.

Petrus Urseolus, dux Venetorum, post susceptum filium, uxorem nunquam attigit. Quod utriusque voto factum est. Volaterranus.

Vuandegisillo Comiti Palatino (qui sub Dagoberto rege floruit) quum per vim data esset uxor, eam ad amorem castitatis induxit. Quo factum est, ut uterque in coenobio se incluserit.

Fara virgo fuit Gallica, clarissimis orta natalibus, Heraclio imperante: quam dum parentes Hagerricus et Leodegunda per vim cogere vellent ad matrimonium: in tantas prorupit lacrimas, ut inde caecitatem contraxerit.

Vuenceslaus filius Bursinoi regis Bohemorum perpetuam seruavit castitatem.

Cazimirus quo que rex Poloniae perp etuo caelebs et castus mansit.

Henricus primus Imperator, perpetuam in matrimonio seruavit castitatem cum uxore Sinegunda. Bapt. Egnatius.

Iulianus martyr, et Basilissa uxor impolluti quoque manserunt in coniugio.

Isacius Convenus Imper. tanta fuit continentia, ut uxorem nunquam inire voluerit post prolem femel ex ea susceptam: quamuis tamen ad morbi remedium medici consulerent, ut coitu frequentiore uteretur.

Ludovicus episcopus Tolosanus, Caroli secundi Siciliae regis filius, ea fuit castitate, ut nulli prorsus feminae praeterquam matri, et sororibus, verba faceret: ne vel colloquio sanctitatem corrumperet.

Triptolemo, Cereris filio, quum plaeraeque virgines amplissimam offerrent dotem, ut cum eo nuptias contraherent, aspernabatur omnes et reliciebat. Ouid. in Ibin: Filius ut Cereris frustra tibi semper ametur, Destituatque tuas usque petitus opes.

Pudicissima femina semel matronarum sententia iudicata est, Sulpitia Paterculi filia. Plinius lib. 7. Valer. ult. cap. 8. lib.

Melanio quidam odio mulierum in solitudinem demigravit,


page 261, image: s261

perque avia montium et nemorum cane uno feras insectari solitus est, nec unquam domum revocari potuit. Unde natum adagium, Melanione castior.

Rhodogune,[Note: Alias Rhodope.] Darii filia, mortuo marito, nutricem dedit morti secundas nuptias suadentem.

Corn. Tacitus scribit Pontiam quandam Romanam feminam nullis verborum lenociniis, aut pollicitationibus ad adulterium cum Octavio tribuno plebis committendum impelli potuisse, quin ab eodem interfici maluisse.

P. Scipio Africanus expugnata Carthagine Hispaniae civitate, virginem tempestivam forma egregia, et nobilis viri filiam productam ad se, patri inviolatam reddidit. Autor Gellius lib. 6. cap. 8.

Quandiu C. Gracchus Sardiniam provinciam administravit, nulla meretrix introivit eius domum, nulli pueri eximia facie ei ad cyathum steterunt. Idem Gellius.

Chiae mulieres tanta fuerunt castitate, ut neque adulterium, neque illegitimus concubitus apud eas unquam prodatur accidisse. Plutarch. de Virtutibus mulierum.

Trebonius pudicae sanctitatis miles Lusium Marii ex sorore nepotem, castitati suae stuprum et insidias molientem dedit morti. Plutarch. in Apopht.

Fertur Euripides perpetuo mulierum odio conflagrasse, sive quia natura esiet talis, abhorreretque a mulierum coetu, sive quod duas habuerat uxores simul, pro Atheniensium decreto: quarum matrimonii quum pertaeduisset, toti sexui bellum indixit. Caelius lib. 13. cap. 10.

Iulianus Imperator tanta enituit castitate, ut post amissam coniugem nihil unquam Venereum attigerit. Autor Ammianus Marcellinus lib. 25.

Syritha Synaldi regis Danorum filia, tantae fuit pudicitiae, ut quum ob elegantiam formae magna procorum frequentia peteretur, neminem tamen inspexerit. Saxo lib. 7.

Dryas, Fauni filia, aspectum virorum usque adeo refugit, ut in pubsicum prodire nunquam visa sit. Quo factum est, ut vetitum sit, ne eius sacris interessent mares. Autor Plutarchus.

Olim tanta fuit Patavinarum mulierum castitas, ut non nisi operta facie prodirent in publicum. Cael. lib. 7. cap. 27. Unde Martialis:: Tu quoque nequitias nostri lususque libelli Uda puella leges, sis Patavina licet.


page 262, image: s262

Diogenes Tragoedus ab uxore perpetuo abstinuit.

Pontius Aufidianus ubi rescivit filiam a Fannio Saturnino paedagogo suo corruptam, utrunque punivit morte. Val. Max.

Pub. Maevius libertum (quem unice diligebat) propter illatum filiae iam nubili osculum interfecit. Idem de Pudicitia.

Q. Fabius Seruilianus quum suspectam haberet filiae pudicitiam, eam morti dedit, demum voluntario secessu conspectum patriae vitans exulavit. Val.

Pub. Attilius Philiscus, filiam suam interemit, quod stupri se crunine coinquinasset. Idem Val.

Hippo, Graeca mulier, capta a nautis, quum pudicitiae suae stuprum et insidias parari sensisset, noctu sem aquas praecipitem dedit, maluitque mori pudica, quam impudica vivere. Val.

Captivae Theutonicorum coniuges, Marium victorem orarunt, ut ab eo virginibus Vestalibus dono mitterentur, affirmantes aeque se, atque illas virilis concubitus expertes futuras. Qua re non impetrata, laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt. Val. et Hieron. in epistola ad Gerontiam.

Amator (qui postea Altissio dorensis fuit antistes) quum uxorem eleganti forma clarisque natalibus ortam duxisset, eam tamen ad studium castitatis induxit: tantum aberat, ut ei congrederetur. Sabellicus.

Leo Pontifex manum (qua aliquando osculum matronae contigerat) ultro sibi abscidit, quod inde secuta esset tacita quaedam libidinis appetentia. Sabellicus.

Benedictus Abbas ad incestam recordationem mulieri a se visae castigandam, usus est crebra corporis volutatione super sentes. Idem.

Noluit beatus Augustinus habitare cum sorore, ne aliqua titillatio carnis aut pruritus suboriretur. Interrogatus cur hoc faceret: Quoniam, inquit, malum videre feminam, peius alloqui, pessimum attingere.

Nulla unquam femina a Ioanne Anachoreta visa est, nec ab ulla videri voluit.

Arsenius Abbas viros omnes iuxta et feminas ad sanctiorem vitae cultum refugiebat.

Pion Ausonii Abbatis discipulus, dum congressum quoque mulierum solicite declinaret, precibus expugnatus, ut sororem morbo laborantem inviseret, alieno ductu clausisque oculis eius domum subiit, ac retro abiit. Sabellicus.


page 263, image: s263

Ursinus Nursiae presbyter moriens, quum uxorem (quam multis ante annis ad se venire nulla de causa permiserat) admotam sibi cognovisset, Facesse inquit, mullier, Nondum penitus extinctus est ignis. Idem.

Hilario Abbas ingenitam corpori concupiscentiam alloquens, dicere solebat: Conficiam te inedia, ut de cibo cogites, non de voluptate.

Euagrius quoque Abbas ad reprimendam Veneris tentiginem, varia tormenta membris suis irrogavit. Nam et corpus inedia confecit, et hybernas plerunque noctes in puteis egit, ut Bernardus Abbas in lacu, Aniumarus Tamanensis in vepribus, Franciscus Asisias in hybernis nivibus. Autor Sabellicus.

Iudith mulier vidua, quum ad recens connubium impelleretur, cilicium ornatu praetulit, obiecitque libidini ieiunium, vigilias somno, et otio laborem, inquit Sab ellicus.

Anna Phanuelis filia post septimum connubii annum vidua facta, ad quartum usque et octogesimum caste vixit. Idem Sabellicus in exemplis.

Esseni, populi Syriae, vitam olim duxerunt alienam ab omni mulierum commercio, Venere abdicata.. Plinius lib. 5. cap. 17.

Timoclia mulier Thebana, stuprum a quodam Barbaro Thracum principe per vim passa, iniuriam hoc modo ulta est: Odio enim dissimulato, dixit stupratori se scire locum, ubi plurimum esset auri, perductusque est ab ea ad profundissimum puteum, qui fuit in remotiore domus parte. Quo quum Thrax explorabundus venisset, et iamiam pronus immineret puteo, a Timoclia (quae a tergo stabat) deiectus est in praeceps, et saxis obrutus. Autor Sabellicus.

Damon Peripolta, insigni forma adolescens, videns Romanum quendam praefectum Cheronae, stuprum sibi per vim machinari, quia prius blandiendo nihil profecisset, ad pudicitiae munimen aliquot socios convocavit, qui omnes fuligine tincti, ne agnoscerentur, praefectum in foro sacrificautem obtruncarunt.

Cyane virgo Syracusana, violatam ab ebrio patre pudicitiam aegreterens, apprehensum capillis stupratorem ad aram traxit, eumque pro victima cecidit, ad pacandam pestem, qua propter sacinus Syracusae laborabant. Autor Plut. in Parall.

Medullina quoque virgo Romana ab ebrio patre in tenebris violata, ut stupri autorem agnosceret, digito eius anulum detraxit. Ubi ex pignore patrem esse comperit, eundem ad aram


page 264, image: s264

gladio confodit. Idem autor.

Absalon Amon fratrem occidit, quod immodeste Thamar sororem communem deperibat, eique vim intulerat.

Constantinus Imp. Crispum filium capite punivit, quod nover cam Faustam stupri compellasset.

Hieron Syracusanus Epicharmum poetam multavit, quod praesente ipsius coniuge lascivos recitasset versus.

Marcia Varronis filia, quum suo saeculo sculpendi, pingendique arte insignis haberetur, abstinuit semper ab effingenda virili figura, ne pudibunda quoque exprimeret.

Eugenia virgo, Philippi proconsulis Alexandrini filia, quum ab Imperatore Commodo stuprum sibi timeret, Monachi habitum mentita est, et nomen.

Ioannes Malatesta uxorem nomine Franciscam, in complexu Pauli Malatestae fratris sui deprehensam, gladio transfixit una cum adultero.

Ludovicus quoque Normaniae seneschalus Carlottam uxorem cum Ioanne Laverno eius adultero, morti dedit.

Franciscus Gonzaga Agneti adulterae caput adimi iussit.

Rodulphus quoque Gonzaga, quum uxorem adulterii compertam haberet, eam una cum adultero in concubitu deprehensam occidit.

Pastor presbyter et Anachoreta, matrem ad se venientem cella clausa repulit, causa seruandae castitatis.

Hugo Carthusiensis per annos XV. mulieris faciem nunquam videre voluit.

MVLIERES DOCTAE.

COrinnae tres fuerunt. Prima Thebana, seu Tanagraea, Archelodori et Procratiae filia, et Myrtidis discipula, quae Lyricorum principem Pindarum quinquies vicisse, et Epigrammatum quinque libros edidisse fertur. de hac Propertius lib. 2. Et sua cum antiquae committit scripta Corinnae. Statius lib. 5. Syl. Secunda fuit Thespia, veterum quoque monumentis celebrata plurimum. Tertia floruit Ouidii temporibus, poetae charissima.

Erinna poetria Teia, aut Telia (est enim Telos insula prope Gnydon) floruit Dionis Syracusani temporibus. Scripsit Dorica lingua elegans poema, trecentis versibus absolutum. Aliaque item Epigrammata. Ferunt eius carmina ad Homericam accessisse maiestatem. Mortua est annos XIX. nata. Propertius lib. 2.


page 265, image: s265

Carminaque Erinnes non putat aequa suis.

Sappho Lesbia Lyrica, floruit temporibus Alcaei et Stesichori poetarum. maritum habuit Cercylam ditissimum virum ex Andro, ex quo filiam suscepit Clio nomine. Scripsit Lyricorum libros IX. Praeterea Epigrammata, Elegias, Iambos, et Monodias. Carmini Sapphico (cuius inventrix fuit) dedit nomen. Sunt qui dicant aliam fuisse Lesbiam, poetriam quoque quae adolescentem Phaonem adamaverit, et e Leucade in aquas se demiserit. Utracumque suerit, unam tantum commendant Latini poetae. Statius lib. 5. Syl. Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles, Non formidata, temeraria Leucade Sappho.

Polla Argentaria, Lucani fuit uxor (testimonio Martialis. Haec est illa dies, quae magni conscia partus Lucanum populis, et tibi Polla dedit) Tanta dicitur fuisse doctrina, ut maritum iuverit, in emendandis tribus primis libris Pharsaliae. Statius lib. 2. Syl. Huc castae titulum, decusque Pollae, Iucunda dabis allocutione. Eadem incoepto permultos versus perficiebat pari gravitate et elegantia.

Aspasia, mulier Milesia magna doctrinae fama claruit: in studiis philosophicis abunde promovit: rhetoricem exercuit. Fuit Periclis magistra, et tandem uxor. Plutarchus in pericle.

Cleobulina Cleobuli Lindii (qui fuit unus ex septem sapientibus Graeciae) filia, scripsit aenigmata quaedam versibus hexametris, quorum hoc unum adhuc extare fertur. Est unus genitor, nati bona pignora bis sex, Triginta cuius natae, sed dispare forma. Hae niveae aspectu, nigraeque coloribus illae, Atque immortales omnes moriuntur ad unam. Laertius.

Cornificia, soror Cornificii poetae, elegantissima scripsie Epigrammata.

Cornelia, uxor Africani, et mater Gracchorum epistolas reliquit ornatissime seriptas, unde et filiorum fluxit eloquentia. Unde Quintil. Nam Gracchorum eloquentiae (inquit) multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus.

Idem de filiabus Laelii, et Q. Hortensiisic in quit: Laelii filia reddidisse in loquen do paternam eloquentiam elegantiorem dicitur. Et Q. Hortensii. filiae oratio apud Triumuiros habita legitur, non tantum in sexus honorem.

Liciniarum quoque in dicendo lepos a patre P. Crasso emanavit.


page 266, image: s266

Mutiae duae filiae ab utroque parente eloquentiam didicere.

Anastasia, discipula Chrysogoni martyris fuit, et uxor Publii Romani, cuius torum simulato morbo euitavit. Scripsit epistolas ad Chrysogonum, quibus conquerebatur facultates suas a sacrilego viro absumi, seque in carcere detineri. Haec ad palum cremata est, quod sanctis ministraret. Volat.

Damophila Graeca, uxor Pamphili, socia Sapphus poetriae, poemata scripsit amatoria, et Dianae laudes. Theophrastus in vita Apollonii.

Hypathia, mulier Alexandrina, Theonis Geometrae filia, et uxor Isidori philosophi, vixit imperante Arcadio. Scripsit in Astronomiam, professa est Alexandriae varia disciplinarum genera magno et frequenti auditorio, convolantibusque turmatim, et undecumque discipulis. Suidas apud Volat.

Leontium, Graeca adolescentula, philosophicas disciplinas adeo sectata est, ut etiam non dubitaverit cum magna sui nominis laude in Theophrastum philosophum, alioqui laudatissimum, scribere.

Praxilla Sicyonia fuit poetria, quae in suis carminibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, quid apud superos pulcherrimum reliquerit: respondere solem, cucumeres, mala. Quod quum vehementer insulsum videretur, cucumeres, et mala cum sole componere, fluxit inde proverbium, Stultior Praxillae Adonide. In homines mullius iudicii. Vide Erasmum.

Phemonoe prima Apollinis Delphici vates fuisse, carmenque heroicum invenisse dicitur. Suidas apud Volat.

Sosipatra, vates fuit Lyda, multis disciplinis cumulatissima, quam propterea creditum est a numinibus quibusdam fuisse educatam, Eunapius apud Volat.

Theano, mulier fuit apud Locros, in Lyricis praecellens. Alia fuit Metapontina, seu Cressa genere, mulier Pythagoraea, uxor Brotini Crotoniatae: quae scripsit commentarios in Philosophia, de virtute: Poemata quoque et Apophthegmata Pythagorea. Laertius.

Zenobia, regina Palmyreorum, Graeci Aegyptiique sermonis fuit peritissima, et Latini non ignara. Scripsit epitomen in Orientalem Alexandrinamque historiam, Herennianum, et Timolaum filios literis erudiit. Elegantissimas orationes ad milites suos plerunque habuit, quas galeata recitabat. Pollio Trebellius.

Alpaides virgo, quum religionem magno cultu amplecteretur,


page 267, image: s267

caelitus meruit scripturae sacrae bibliorumque sensum percipere.

Delbora mulier de tribu Effrain vaticinio claruit.

Ioanna Anglica ab ephebis virum mentita, Athenas se contulit, ubi literis studiose adeo operam impertivit, ut Romam rediens paucos haberet doctrina pares in sacris literis. Unde tantum apud omnes benevolentiae et autoritatis sibi demeruit, ut artibus illis Pontificatum sit adepta post Leonem quartum, quum vir esse crederetur. Sabell. lib. 1. 9. En.

Luceia Mima, autore Plinio, centum annis in scena pronuntiavit.

Lastheniam Mantineam, et Axiotheam Phliasiam Platone usas praeceptore scribit Plutarchus, ornatuque interim virili auditorium ingressas. Laertius.

Michale, Centaura mulier, docuit Thessalas remedium amoris. Seneca.

Diotima et Aspasia mulieres adeo in philosophicis promoverunt disciplinis, ut alteram Diotimam appellare magistram, alterius lectionibus interesse non erubuerit Socrates, philosophorum omnium longe optimus. Plato in Symp. et in Menexemo.

Lactantius ait, philosophos nullas unquam mulieres philosophari docuisse, praeter unam ex omni memoria Themistem. Sed quaenam haec et cuias fuerit, non docet.

Arete mulier eo doctrinae conscendit, ut filium etiam institueret, qui appellatus est Aristippus. fuit Cyrenaica, et Aristippi patris Socratici dogma secuta est. Mortuo patre scholam rexit in philosophia magno et frequenti auditorio.

Dama Pythagorae filia, et ipsa philosophiae sectatrix, ingenium et doctrinam in exponendis paternis sententiarum involucris exercuit.

Thargeliam quoque feminam sola illustravit philosophia. Plutarc. in Pericle.

Ferunt et Muscam poetriam fuisse Lyricam quae et epigrammata scripserit, et lyricos nomos. Cael. cap. 1. lib. 8.

Fuit et multorum carminum autor Charixena, cuius meminit Aristophanes comicus.

Celebratur item Maero, condito in Neptunum hymno.

Fuit Agallis Corcyraea illustris in arte grammatica, cui inventum pilae nonnulli adscribunt. Cael. ibidem.

Telesillam in poetica illustrem celebrat Pausanias, cui etiam


page 268, image: s268

apud Argos ante Veneris templum statua sit erecta. Hanc Fuigosus Thelesellidem vocat. Plut. in lib. de virtutibus mulierum.

Philosophicis quoque disciplinis valde excelluit Hipparchia mulier Graeca. Laertius de Hipparchia.

Cassandra Priami filia, vaticinio et doctrina illustris habita est, et apud hostes in Lacedaemone templo fuit insignita.

Statius Papinius uxorem habuit nomine Claudiam, magno ingenio, doctrinaque non vulgari praeditam.

Eudoxia Theodori iunioris uxor praeter egregiam formam, singularemque pudicitiam etiam literis excelluit, adeo ut librum quendam emiserit Egnatius.

Istrina Scytharum regina, Aripithis uxor, Sylem filium Graecam linguam literasque edocuit. Autor Herodotus in Melp.

Politianus magnis laudibus commendat Cassandram Fidelem Venetam puellam, quam ait pro lana librum, pro fuso calamum, stylum pro acu tractasse, Latinasque epistolas stripsisse. Sic enim de ea in principio cuiusdam epistolae meminit. O decus Italiae virgo, quas dicere grates, Quasve referre parem, quod etiam honore me tuarum literarum non dedignaris?

Themistoclea, soror fuit Pythagorae, cuius placitis et opinionibus plerisque in locis usus est Pythagoras.

Proba Valeria, Romana puella. Graecis Latinisque literis eruditissima, truncatos Vergilii versus, ad fidem et mysteria Catholicae religionis convertit, fecitque de Christi gestis, et eius morte opus nobilissimum, quod Centones appellavit.

Amaltheae Sibyllae Cumanae libris non secus ac divinis oraculis in imperii administratione populus Romanus semper usus est.

Elizabeta, Abbatissa Germanica, multas orationes ad sui conventus sorores conscripsit, opusque de viis, quibus ad deum itur. Baptista prima Galeatii Malatestae Pisauriensis principis filia, et Guidoni Montefeltrensi Urbinatium Comiti matrimonio copulata, cum doctissimis viris plerunque magna sui laude disputavit. Libros quoque de humana fragilitate, et de vera religione conscripsit.

Isota Novarrolla, Veronensis, philosophiam verbo et opere professa est. Scripsit quandoque ad Nicolaum Quintum, et Pium secundum pontifices. Scripsit quoque dialogum, quo disputatur uter gravius peccaverit, Adam'ne, an Eua. Quibus literarum laudibus adiecit perpetuum virginitatis votum.


page 269, image: s269

Minerua Iovis primi filia non aliam ob causam relata est in numerum deorum, quam propter bonarum artium (quarum fuit inventrix) peritiam. Unde et veteres illae Athenae sui nominis immortalitatem mutuatae sunt.

Manto, Tiresiae vatis filia (quae Mantuae nomen indidit) doctrina quoque et vaticiniis claruit, adeo ut ex pecudum fibris, extorumque intuitu, futura praesentisceret, ac praesagiret.

Nicostrata, seu carmentis, Graecas literas impense docta, plerasque ex Latinis primum reperit. Quo coniectare licet mulierem versatili ingenio, variaque doctrina fuisse praeditam.

Catharina virgo, Costi Alexandriae regis filia, sacris literis partim studio, partim divini spiritus afflatu adeo fuit imbuta, ut accersitos a patre undecumque doctissimos viros et philosophos ad persuadendam idololatriam, refellen damque unius dei religionem, vivacissimis terruerit argumentis, suaeque opinioni attraxerit: nedum non succubuerit eorum rationibus.

Fabiola, Romana mulier, quum magno studio sacras literas amplecteretur, Prophetias, Euangelia, et Psalmos frequentissime revoluebat, ut iterata plerunque lectio amorem divinae religionis (qua deflagrabat) augeret vehementius. Unde et beatus Hieronymus librum de veste sacer dotali eidem nuncupavit.

Marcella Romana propter sacras literas (quas egregie callebat) frequentibus epistolis a beato Hieronymo salutata est. Ad eam enim scripsit, De mundi contemptu, De decem nominibus, quibus apud Hebraeos dicitur deus, De fide nostra, et haereticorum doctrina, De Blasphemia in Spiritum sanctum, De studio Theophili episcopi Alexandrini, et alia id genus permulta.

Eustochium Paulae mulieris Romanae filia Latinarum, Hebraicarum et Graecarum literarum studiis plurimum excelluit. Unde et suo tempore novum orbis prodigium vocata est: Ingenium sacris literis deuovit maxime, atque adeo, ut Psalmos Hebraice legeret cursim et mira celeritate. Qua in re amorem beati Hieronymi multum sibi demeruit.

Genebria mulier natione Veronensis tempore Pii secundi pontificis Romani, sua egregia eruditione meruit nomen immortale. Epistolas scripsit luculentas et maxima refertas doctrina. Recitabat decoro gestu, voce virili permixta suavitate.

Constantia, Alexandri Sfortiae uxor numeratur inter claras mulieres, et excellentes doctrina: Ab infantia bonis disciplinis operam dedit, adeo ut imparata quoque disertissime loqueretur.


page 270, image: s270

Habebat assidue prae manibus opera Hieronymi, Ambrosii, Gregorii, Ciceronis, et Lactantii. Valebat etiam scribendis ex tempore carminibus, non sine magna multorum admiratione. Quod sine praeceptore ferebatur didicisse. Nec defuit tam illustri feminae germen simile. Habuit enim filiam Baptistam nomine, tanta doctrina, ut doctissimos quosque sua terreret eloquentia. Politianus in Nutricia plerasque mulieres doctas et eruditas carminibus enumerat.

MVSAE NOVEM.

MVsas Poetae fingunt esse Iovis et Memoriae, Mnemosynes filias, quod doctum oporteat fecunda esse memoria. Dicunt insuper has Musicae praeesse, et carminum inventrices vocant, quod Musa cantum significet, et Poesis proxime ad Musam accedat, quum praesertim et numeris constet, et prosodia. Fingunt earum sedem esse in Helicone, Boeotiae monte, prope Phocidem, a quo ut a confinibus locis diversa meruerunt nomina. Vocantur siquidem Heliconides, et Helyconiades ab Helicone: Parnasides, a Parnaso Phocidis monte, ubi etiam finguntur habitare: Aonides et Aoniae, ab Aonia, quae est propinqua Phocidi: Cytheriades, a Cytherone Boeotiae monte: Pierides, a Pieria regione Macedoniae, ubi etiam Musarum domus esse dicitur: Thespiades, a Thespia oppido Heliconi propinquo: Pegasides, a Pegaso equo Bellerophontis, qui pedum ungulis fontem e terra dicitur elicuisse, sacrum Musis, nomine Hippocrenem, a quo et Hippocrenides dicuntur: Libethrides a Libethro Macedoniae monte sibi sacro: Pymplaeides, seu Pymplaeae, vel a Pymplaeo Macedoniae tonte vel monte Orchomenorum: Castalides quoque pari ratione dicuntur a Poetis, a Castalio fonte Parnasi, quem ctiam sacrum musis fabulantur. Superest ut haec omnia testimoniis confirmemus. Vergilius in Bucolicis Nymphae noster amor Libethrides. Columella lib. 11. Nunc vos Pegasidum comites Acheloidas oro. Ouidius in epistola Sapphus: At mihi Pegasides blandissima carmina dictant. Idem ibidem: Nec mihi Pierides subeunt, Dryades've puellae, Nec me Thespiadum cetera turba iuvat. Lucretius libro; Adde Heliconiadum comites, quorum unus Homerus. Ouidius lib. 4. Fastorum: Pandite mandati memores Heliconis alumnae. Statius libro 1. Syl. Nunc opus Aonidum comites


page 271, image: s271

tripodumque ministri. Statius libro 2. Syl. Et superet Pymplaea sitim. Sidonius: Hippocreni satas iungebat Pegasus alas. Dicuntur etiam Aganippides, et Aganippeae, ab Aganippe Boeotiae fonte. Marullus: Nec melior vita scientia est, Exemploque Aganippidum. Item Ilissiades, a fluvio Athenarum: Ligyae, ob canorum genus: Corycides, a colle vel antro apud Delphos: Mnemosy nides, a memoria. Calliope dicitur bo na vox: Clio, gloria, vel celebritas: Erato, amor, vel cantus amoris: Thalia, Cantus lascivia: Melpomene, cantus: Terpsichore, exultans choreis: Euterpe, concentus suavitas: Polyhymnia, multitudo cantionum, et hymnorum. Varia sunt earum inventa. Clio invenit historiam, Thalia Georgiam, et eirca plantas pragmatiam, Euterpe mathemata, Terpsichore Paediam. Erato Orchesim. Polyhymnia lyram. melpomene cantum, Urania Astrologiam, Calliope poesim. Musis in Helicone rem primum divinam fecerunt Othus, et Ephialtes: sacrumque illis dixerunt montem, quas tres tantum intelligi voluere, Meleten, Mnemen, Aoeden. Novem postea fecit Pierus Macedo nominibus (quae nunc habentur) impositis, inquit Caelius cap. 8. libro 10.

GRATIAE TRES.

QVas vocamus Gratias Latine, Graeci charites vocant. Hesiodus posuit Aeglen, Euphrosynen, et Thaliam. Homerus unam ex his Pasytheam vocat. De Euphrosyne Bap. Pius: Gestibus Euphrosyne blandus amor oculis. Pinguntur autem facie virginum, hilari vultu, vestibus lucidis et fluentibus: item ut iuvenes, manibusque complexis seipsas inspicientes. Inducuntur a Poetis saltantes verno tempore. Unde Horatius: Iunctaeque nymphis Gratiae decenter Alterno terram quatiunt pede. Politian. in Rust. In mediis resoluta comas, nudata papillas Ludit, et alcerno terram pede Gratia pulsat. De Pasythea Statius lib. 2. Theb. Non hoc Pasythea blandarum prima sororum. Finguntur Iovis et Eurynomes fuisse filiae, et Veneris pedissequae.

SIBYLLAE DECEM.

FVerunt primis saeculis puellae vaticino spiritu afflatae, et futura praesagientes, quas Sibyllas dixerunt. Decem autem scribit fuisse Varro. Cumana proprio nomine vocatur Amalthea,


page 272, image: s272

a Vergilio Deiphobe. Tyburtinam veteres Albuneam appellarunt. Politia. in Nutricia quasdam enumerat his verbis:

- Quin et veteres prompsere Sibyllae
Carmen Amalthea, et fati Marpesia dives,
Herophileque Idaea genus, praedoctaque Sabbe,
Demoque, Phygoque, et veri gnara Phaennis.
Et Carmenta patens, et Manto, et Pythia longos
Phoemonoe commenta pedes, et filia Glauci
Deiphobe.

sed haec forte nomina sunt aliarum Phoebadum, Herophile ex Iove, et Lamia, Neptuni filia, genita est. Praedixit excidium Troiae, et Helenae raptum. Lactantius scribit, Amaltheam eandem esse cum Herophile, seu Damophile. Qui omnium vaticinia volunt cognoscere, videant Lactantium.

FEMINARVM QVARVNDAM ILLVSTRIVM nomina. Uxores.

HEcuba uxor Priami, Andromache Hectoris, Creusa Acneae, Artemisia Mausoli, Monyma Mithridatis, Ersilia Romuli. Herpilida Aristotelis, Hipsicratea Mithridatis, Amastrix Xerxis, Hermodice Midae, Semiramis Nint, Fundania Varronis, Plotina Traiani, Cassandane Cyri, Atossa Darii, Penelope Ulyssis, Dido Sichaei, Portia Bruti, Opooea Neronis, Eurydice Orphei, Pyrrha Deucalionis.

Matres. Perictione mater Platonis, Ceres Proserpinae, Agrippina Neronis, Alcmena Herculis, Veruria Coriolani, Olympias Alexandri, Helena Constantini, Critheis Homeri, Beronice Ptolemaei Philadelphi, Ilia romuli, et Elbia Ciceronis, Aurelia Iulii Caesaris, Alcimede Iasonis.

Filiae. Cassandra filia Priami, Hesione Laomedontis, Helena Ledae, Musae Iovis, Proserpina Cereris, Aegina Aesopi, Andromeda Cephei, Ariadna Minois, Hypermnestra Danai, Niobe Tantali, Polyxena Hecubae, Deidamia Lycomedis, Europa Agenoris, Hypsiphile Thoantis, Ino Cadmi, Lavinia Latini regis, Maia Atlantis, Antigona Iocastae, Manto Tyresiae, Vesta Saturni, Direptis Mithridatis.

Reginae. Semiramis regina Assyriorum, Camilla Volscorum, Nicaula seu Saba Aethiopum, Athalia Hebraeorum, Thomyris Scytharum, Hester Persarum, Cleopatra Aegypti, Zenobia Palmyreorum, Amalasuntha Gotthorum, Theolinda Longobardorum,


page 273, image: s273

Radegundis Franciae, Cassiope Aethiopum, Harpalice Amazonum, Hippolyte Magnesiae, Teuca Illyricorum. Item Minerua, Rhea, Iuno, Isis, Diana, Delbora, Medea, Nicostrata, Penthesilaea, Sappho, Iudith Hebraea, Lucretia, Choelia, Irene Imperatrix, Ioanna Gallica, Briseis, Phyllis, Dirce, Erigone, Iuturna soror Turni, Oenone amica Paridis, Dionassa Lyeurgi Aethiopum, Amazones omnes, Sibyllae, Poetriae, Atalanta venatrix, Nyssa, Scribonia, Victoria, Elpinice, Faunia Hyparetha, Locris, Macaria, Metella, Myrrha, Nycia, Olbia, Papyria Perictoria, Phestias, Phila, Phitais, Sandane, Seruilia, Sophonisba, Stratonice, Terentina, Testa, Tymea, Tymoclia, Nausica, Victorina, Sisigambis, Caecilia, Panthea, Phedalia, Thargelia, Mammea, Theodora, Phya, Nitocris, Euryale, Hiera. Sunt et aliae prope infinitae, quarum nuda nomina crescerent in volumen. Nec ego commentarium hac in re volui contexere, quum quod esset operis prope infiniti, tum etiam ne alienis vestigiis insisterem. Nam hoc iam negotium praemoliti sunt boccatius, et aliquot alii. Si cui videbor inaudita confinxisse nomina, legat Plutarchi vitas. Reperiet corum (quae videntur inusitata) partem non mo dicam.

MVLIERES BELLICOSAE, et masculae virtutis.

PEnthesilaea Amazonum regina, muliebrem aspernata mollitiem operibus semper (quae virum decent) innutrita est. Troianis favit contra Graecos, fuitque vexillifera, et turmas equitum duxit. Propertius lib. 2. Ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis Moeotis Danaum Penthesilaea rates, Aurea cui postquam nudavit cassida frontem, Vicit victorem candida forma virum. Vergilius libro 1. Aeneid. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilaea furens.

Cunabula Camillae Volscorum reginae manifestum futurae virtutis lumen promiserunt. Nam ab ipsa iam tum infantia, non molliculis involuta est pannis, non a blandientibus nutriculis educata: sed a patre Metabo in mediis silvarum latebris ferino lacte pasta est. Relictis demum crepundiis paulo provectior facta, neque tractandis insuevit lanis, nec fusos aut pensa manibus accepit, sed ferinis amicta pellibus, fundas coepit circum agere, complicare arcus, sagittas torquere, ceruos et capreas lassare cursu. Cui virtuti adiecit studium virginitatis. Orto demum inter


page 274, image: s274

Turnum et Aeneam bello, Rutulis adhaesit, fuitque ductrix copiarum. Quam eius virtutem Vergilius in fine 7. sic describit:

Hos super advenit Volsca de gente Camilla
Agmen agens equitum, et florentes aere cateruas etc.

Cleopatra Aegypti regina, Dionysii Auletis filia, quum mortuo iam Caesare Antonium lascivientibus momordisset oculis, et in amorem sui pellexisset, preter Syriae et Arabiae regnum ausa est Romanum quoque Imperium sperare. Quum ergo magis ac magis indies cresceret libido principandi, Imperium ipsum ab Antonio petere non dubitavit. Quod quum exorasset, sumptis cum eo armis, in Augustum, eiusque generis Agrippam copias duxit, movitque bellum, cuius fortuna anceps aliquandiu pependit. Victis ad extremum antonianis effraenata mulier cecinit receptui, ac se in pedes dedit cum adultero. Quos secutus victor Augustus ita oppressit, ut neglecta pacis conditione, Antonium ad inferendam sibi mortem compulerit. Quo extincto, ubi nullum rebus afflictis subsidium vidit Cleopatra, brachium aspidi mordendum praebuit, ne in triumphum captiva raperetur, De hac Propertius libro 3.

Scilicet incesti meretrix regina Canopi
Una Philippaeo sanguine adusta nota.
Ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, etc.

Helerna, Iani filia, mortuo patre apud Tyberim regnault, praefuitque viris sine virili auxilio.

Apud Meroen quoque principata est Candace regina, et imperavit Aethiopum genti.

Semiramis regnandi libidine tota pruriens petiisse fertur a marito Nino, ut quinque dies tantum imperarer, et sceptro uterectur. Quod quum exorasset, satellitibus iussit Ninum ut interficerent. Hoc itaque modo regnum consecuta, Assyriis tantisper dominata est, dum a Nino rege iuniore filio interfecta sit, quod eius concubitum rogasset. Eadem muros Babylonis condidit, aut a Nitocri regina conditos auxit, et reparavit.

Hippolyte Amazonum regina quum instar ceterarum bello inlueiceret, ausa est arma capere in Theseum, a quo expugnata, et in uxorem ducta est. Propertius: felix Hippolyte nuda tulit arma papilla, Et texit galea barbara molle caput.

Zenobia, Palmyreorum regina, post mortem Odenati mariti sui Imperium arripuit in Syria: Nec dubitavit arma capere in Aurelianum Imperatorem, a quo victa, et in triumphum ducta


page 275, image: s275

est. Quum autem probro daretur ipsi Aureliano, quod de ea triumphasset, Nihil, inquit, me pudet de femina triumphasse, quae virtute plusquam virili sit praedita. Pontanus: Qualis et Aethiopum quondam sitientibus aruis In fuluum regina gregem sese armat, et audet Sola pedes sese irato obiectare leoni, Insignique arcu, et duplici Zenobia telo.

Hypsicratea Mithridatis coniunx in omni bellorum discrimine adiutrix astitit marito. Quinetiam capillos sibi rasit, ne ferendae galeae essent impedimento.

Valasca, Bohemorum regina, facta cum ceteris mulieribus coniuratione de excutiendo virorum principatu, copiarum ductrix bellum movit, interfectisque viris, feminas omnes asseruit libertati, adeo ut Amazonum instar multos annos principatae sint sine viris.

Regnante apud Gallos Carolo septimo, quum Angli omnia populabum di passim irrumperent, devastarentque omnia: et iam prospero fortunae Zephyro adiuti, nihil sibi non pollicerentur: desperatis Gallorum rebus adfuit Ioanna, magni spiritus virguncula, quae attritos Gallos animans ad ultionem, et libertatis gloriam, prima belli campum ingressa, non prius suos hortari et ipsa certare desiit, quam hostem in fugam verterit, reportata victoria.

Artemisiam reginam Cariae, et Mausoli coniugem, mirantur Graeci, quod irruentes Rhodios classe exuerit, insulam quoque domuerit, erecta in urbe statua, quae civitati stygmata videretur inurere. Herodotus ad hunc modum de ea scribit; Verum (inquit) Artemisiae praecipua me tenet admiratio, mulieris expeditionem aduersus Graeciam secutae, quae defuncto viro, nulla adacta necessitate, sed praestantia animi atque virilitate in militiam concessit. Nomen ei erat Artemisiae Lydami filiae: Paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Haec Halicarnassaeis et Cois, et Nisyriis, et Calydniis quinque cum navalibus venit omni copia instructis.

Vulgata est, et nota Amazonum virtus, quae reiecto virorum et principatu et commercio solae sibi imperaverunt, suamque libertatem armis defenderunt.

Atalanta venatrix fuit Arcadica, vibrandis iaculis, et arcubus complicandis assuefacta, quae inusitatae magnitudinis aprum, universae formidolosum Aetoliae prima aggressa est, et vulneravit una cum Meleagro. Pontanus lib. 3. de Stellis, de hac puella, eiusque mrture sic meminit:


page 276, image: s276

Qualis in Aetolum campis Meleagria virgo
Stravit aprum, primamque manu stringente sagittam
Intorquens, ausa est spumanti occurrere monstro.
Mox laeta et spoliis, famosa et caede superba.

Thomyris Scytharum regina potentissimo Persarum regi Cyro bello congressa est, ipsumque et vita et castris spoliavit, ad ulciscendam filii mortem, quem ille prius occiderat. Herod. libro 1.

Delbora mulier bellatrix imperavit Israelitis, quos ab incursionibus vicinorum plerunque tutata est, quorumque remp. et imperium variis auxit honoribus.

Virtutem Hasbites feminae bellis exercitae sic describit Silius libro 1.

Haec ignara viri, vacuoque assueta cubili,
Venatu et syluis primos defenderat annos.
Non calathis mollita manus, operata ve fuso.
Dyctinnam et saltus, et anhelum impellere planta
Cornipedem, ac stravisse feras immitis amabat.

Idem lib. 2. ait, Tyburnam Sagunthinam fuisse feminam Murrhi uxorem et bellatricem.

Teuca Illyricor regina viris fortissimis imperavit, et Romanorum vires fregit saepenumero. fuit Argonis uxor.

Lacenae mulieres virorum obibant munera, sese in gymnasio, in bello, in venatione exercentes. Hae cum viris in certamen aduersus Messenios fortiter descenderunt.

Margarita, Henrici sexti, Britanniae regis coniunx, aciem viri deficientem restituit.

Gaditanae mulieres a partu statim surgunt, ministeriaque domus obeunt.

Olim Germanorum mulieres, inclinatam aciem, et iam ad Triarios vergentem, restituerunt.

Bellovacae mulieres a Carolo Burgundionum duce longa obsidione fatigatae, moenia defenderunt, et obsessorem e scalis in fossas urbis detruserunt, reportatis ad suos vexillis.

Lesbia puella murorum parte machinis Turcarum deiecta, oppidanis fugam aut deditionem meditantibus salutem peperit. Obtulit enim se primam impetui, et iaculis inimicorum, pro tutandis ipsis muris.

Amalasuntha, Gothorum regina, principata est apud Ravennam: Burgundiones, et Alemannos Liguriam populantes


page 277, image: s277

Italia pepulit, adiuvante Theodato, quem regni consortem susceperat. Volaterranus.

Maria Puteolana, a Puteolis Campaniae urbe nomen adepta, bellica virtute maxime floruit aetate Francisci Petrarchae. Erat laborum apprime patiens ab ipsa iam inde adolescentia: abstinebat vino: erat parca cibi et nerborum: reiiciebat colos, pensa, fusos, et lanas, et cetera quae muliebrem decent mollitiem: gaudebat arcubus, iaculis, pilo, galea, scuto. Noctes perpetuas quandoque vigilabat, nec dormiebat, nisi coacta, idque sub dio et humi, reclinans caput in scutum pro puluinari: Inter armatos versabatur: quod quamuis impudentiae speciem praeferat, nihil tamen vehementius curavit, quam studium virginitatis, in qua permansit ad mortem usque: cultum corporis aspernabatur: Quibus artibus bellicosa admodum facta est.

Bona Longobarda, bellatrix itidem puella, floruit anno domini M. CCCCLXVIII. Nupsit Brunorio Parmensi, egregio bellatori: a teneris annis lustrabat silvas venatricibus stipata canibus: maritum in omni discrimine comitabatur: quem quum Alphonsus rex Siciliae ali quando certa de causa in vincula coniecisset, nmiserta captivi femina ad diversos principes instar Pegasarii eursoris cucurrit, ut ab eis literas et patrocinium obtineret pro viri salute, quod obtinuit.

AMAZONES.

AMazones Scythicae fuerunt mulieres ad Tanaim et Thermodo onta fluvios habitantes. Unde Claudianus: Thermodoontiaca Tanaim fregere securi. Sil. libro 8. Perstrepit et tellus, et Amazonius Thermodon. Hae quum nuptias seruitutem esse, non matrimonium opinarentur, animum nubendi omiserunt. Duxerunt remp. sine viris. Solebant inire finitimos, ne gens periret. Si qui mares nascerentur, interficiebant. Virgines non otio neque lanificio, sed armis, equis, venationibus, et sagittis exercebant. Infantibus dexteriores murebant mammas, ne sagittarum ictus impediretur. Duae primum his reginae fuerunt. Marthesia, et Lampedo, quae maiore Europae parte suis armis potenter subacta, Asiae quoque nonnullas civitates occupavere. Marthesiae successit Orithya, seruata in omne aevum virginitate commendabilis. Hac principante cum Antiope sorore, bello petitae sunt ab Hercule, quas quum vicisset, Antiopem et Menalippen rapuit Hercules, Theseus Hippolytem. Orithye successit Penthesilaea, quae dum Troianis suppetias ferret, ab Achille


page 278, image: s278

iuxta multorum opinionem interfecta est. Qua mortua reliquae iam aegre se tutantes ad Alexandri aetatem duraverunt. Huius Minithia concubitum per dies XIIII. obtinuit, ut filium haberet paternae virtutis haedredem. Ceterum Peltam et Securim primae omnium invenerunt, unde Securigerae et Peltiferae dicuntur. Pelta quoque et securis Amazoniae et Penthesilaeae dicuntur. Ouidius in epistola Phaedrae: Prima securigeras inter virtute puellas. Val. Flaccus lib. 5. Stat. lib. 12. Horat. lib. 4. Car. Ouidius lib. 2. de Ponto.

Harpalice Verg. lib. 1. Aeneid. - Vel qualis equos Threissa fatigat Harpalice.

Penthesilaea. Idem, Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilae furens, mediisque in milibus ardet.

Hippolyte. Seneca in Agamemnone: Vidit Hippolyte ferox pectore e medio rapi Spolium et sagittas.

Harpe. Val. Flaccus libro 6. Qua Pelta nacat, iamque ibat in Harpen Menalippe. Verg. Threiciam sexto spoliavit Amazona baltheo. Porro autem Stephanus Byzantius scribit Amazones Sauropatidas a Graecis fuisse appellatas, quod lacertis vescerentur, quas illi Sauras vo cant. De earum moribus pauca admodum Curtius refert libro 5. de gestis Alexandri his verbis, Vestis non toto Amazonum corpori obducitur, nam laeva pars est ad pectus nuda, cetera deinde velantur, nec tamen sinus (quem nodo colligunt) infra genua descendit. Altera papilla intacta seruatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant, et tela vibrent.

BELLA, ET ALIA QVAEDAM MALA, A MVLIERIBVS ORTA.

BEllum Graecorum in Troianos ortum est ab Helenae raptu. Ouid. lib. 1. Eleg. Qualis ab Europa Phrygiis aduecta carinis Coniugibus belli causa duobus erat. Propertius libro 2. Olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli Europae atque Asiae causa puella fuit. Idem lib. 2.

Pelops quum Phrygiae regno successisset, bellum movit in Oenomaum patrem Hippodamiae propter puellam ipsam adamatam, et negatam sibi in matrimonio.

Alia fuit Hippodamia Atracii filia et nxor Pyrithoi, quam quum mero calescentes et aestuantes libidine centauri rapuissent,


page 279, image: s279

bello petiti sunt a Pyrithoo. Unde puellam ipsam Propertius Iscomachen vocat. Isco enim Graece significat habeo, et mache dicitur pugna. Verba eius sunt haec: Qualis et Iscomache Lapithae genus heroinae, Centauris medio grata rapina mero.

Archelaus rex Macedoniae interfectus est ab adolescente Crateva nomine, quem habebat in deliciis, quod ei promissam filiam alteri posthabuerit. Volat.

Archilochus poeta Iambographus Lycambem socerum ad praeproperam laquei mortem impulit, propter eius filiam sibi in matrimonio denegatam. Unde Ouidius, Post modo si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lycambaeo sanguine tela dabit.

Pericles propter Aspasiam concubinam Samios infestos Milesiis debellavit.

T.Corruncanum liberius in legatione ad Teucam Illyricorum reginam locutum, regina ipsa interfici iussit, violato gentium iure. Livis et Florus.

Propter Chryseidem filiam Chrysae(qui sacerdos fuit Apollinis) ab Agamemnone raptam, Apollo pestem in castra Graecorum immisit, quae non prius desiit serpere, quam patri suo reddita sit puella. Tortell.

Propter Laviniam Latini regis et Amatae filiam ortum est bellum inter Aeneam et Turnum, dum uterque eam sibi in matrimonium dari cuperet. Pont. lib. 4. de Stellis.

Roma condita quum Romulus ad augendum urbis populum Sabinorum feminas rapuisset, inde bellum ortum est, et motum a maritis, raptum ulcisci, et raptas repetere volentibus. Prop. lib. 2. Cur exempla petam Graium? tu criminis autor Nutritus duro Romule lacte lupae. Tu rapere intactas do cuisti impune Sabinas, Per te nunc Romae quidlibet audet amor.

Mortuo Menelao Megapenthus et Nicostratus Orestis filii Helenam in Rhodum fugaverunt, ubi a Polyzo Tlipolemam uxore arbore suspensa est, ob zelotypiam. Volat.

Lysimachus filius Agathoclis filium Agathoclem (cuius auspiciis multa bella feliciter fesserat) veneno sustulit instigante Arsinoe noverca Ptolem. sorore. Volat.

Lucretius poeta amore feminae in furorem versus amatorium hausit poculum, quo spiritum efflavit. Idem.

Tullia procuravit, ut maritus suus Seruius Tullius a Tarquinio Superbo interficeretur.

Sanson quum Dalidae uxori crinem fatalem ostendisset in


page 280, image: s280

quo prodigiosae vires consistebant, dormiens ab eadem rasus incidit in manus inimicorum.

Iphis egregia forma adolescens spretus ab Anaxarete puella se suspendit.

Deianyra autor fuit duelli inter Herculem et Nessum Centaurum, atque etiam mortis ipsius Herculis. Seneca: O turpe fatum, femina Herculeae necis autor feretur. Fuit etiam causa belli inter cundem Herculem et Acheloum.

Achab rex Israelitarum suasu Iezabelis uxoris, occidit prophetas.

Chilpericus Clotharii filius opera Fridegundis, seu Fridegundae uxoris, dum venatu rediret, interfectus est.

Seleucus Callinicus rex Syriae, dum novercam Berenicem Ptolemaei sororem expulisset, ab ipso ptolemaeo bello petitus est. Iustinus lib. 27.

Deiphobus insidiis Helenae (quam post mortem Paridis coniugem duxerat) occisus est, toto corpore inhonestis plagis deformato.

Amphiaraus vates quum praevidisset se periturum Thebis, si eo ad bellum proficisceretur, coniecit se in latebras et occuluit. Eum tamen prodidit uxor Eriphile, spe habendi monilis aurei, quod gerebat Polynices. Itaque uxoris fraude coactus ire Thebas, hiatu terrae absorptus dicitur.

Euander Palantis Arcadum regis nepos, suasu Nicostratae matris occidit patrem suum. Tortellius.

Eduardus ANglorum rex et martyr, uxoris suae fraude occisus est.

Pterelas Thebanorum rex, proditione filiae Polydices interfectus est a Creonte.

Nisus quoque Megarensium rex obsessus a Minoe rege Cretae proditione Scyllae filiae (quae minois amore tenebatur) fatalem amisit crinem, atque ita ab hoste interfectus est. De utroque Ouid. Filia ne ve magis capiti sit fida parentis, Quam tua vel Pterela, vel tua Nise fuit.

Cleopatra causa fuit belli inter Ptolemaeum Philopatorem, patrem suum, et Alexandrum Syriae regem.

Gandulphus martyr dum uxorem adulterii increparet, eiusdem insidiis interfectus est ab adultero.

Hippolytus a Phaedra noverca stupri falso accusatus, dum Thesei patris furorem vellet declinare, discerptus est ab equis,


page 281, image: s281

Propter Hermionem Orestes Pyrrhum occidit.

Ottarus rex Bohemiae insimulatus ignaviae et timoris ab uxore Margarita, quod cum Rodulpho Caesare foedus inisset, bellum movit, in quo profligatus est.

Ioram Israelitarum rex suasu Athaliae uxoris infinita prope commisit flagitia.

Isis causa fuit, cur Mercurius mandato Iovis Argum occiderit.

Luchinus, Italiae comes, movit bellum in Ugolinum Gonzagam propter Isabellam uxorem suam, ab ipso Ugolino vitiatam. Volaterranus.

Martia meretrix Antonium Commodum Imper.(cuius erat concubina) fecit occidi ab Athleta quodam, quo cum adulterii consuetudinem habebat. Sextus Aur.

Rodericus Gothorum rex, quum filiam Iuliani cuiusdam praefecti (qui Tingitanam provinciam administrabat) adulterasset, dolore animatus pater, Sarracenos convocavit, movitque bellum, in quo septingenta utrinque milia hominum perierunt. Volaterranus.

Alexander instinctu Thaidis meretriculae Persepolim urbem combussit. Curtius lib. 5. Ebrio (inquit) scorto de tanta re ferente sententiam, unus et alter et ipsi mero onerati assentiuntur: rex quoque fuit avidior, quam patientior. Quin igitur ulciscimur Graeciam, et urbi faces sub dimus? Omnes incaluerant mero. Itaque surgunt temulenti, ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit, tum convivae, et ministri, pellicesque. Caelius cap. 35. lib. 8.

Violata Lucretia causa fuit exigendi regum principatus, queadmodum per Virginiam Decemuiri desierunt.

Octavia soror Augusti ab Antonio repudiata, causa fuit belli civilis.

Antiochus dum bellum gereret in Romanos, vino et veneri dies multos indulsit, cum puella quadam Chalcidensi, quam deperibat. Ex quo factum est, ut mollitie illa, deliciisque corruptus, hosti victoriam reliquerit. Livius lib. 36.

Ouidius lib. 2. Eleg. de quibusdam bellis et aliis multis malis, quorum autores extiterunt feminae, ad hunc modum scribit: Nec belli est nova cura mei: nisi rapta fuisset Tyndaris, Europae pax, Asiaeque foret. Femina syluestres Lapythas populumque biformem Turpiter apposito vertit in arma mero:


page 282, image: s282

Femina Troianos iterum nova bella movere
Impulit, in regno iuste Latine tuo.
Femina Romanis iterum nunc urbe recenti
Immisit soceros, armaque saeva dedit.
Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros.
Spectatrix animos ipsa iuvenca dabat.

Item Horatius lib. 1. Sermonum. Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli Causa, etc.

Idas, et Lynceus, Aruernes et Apharei filii, pro Leucippi filiabus Phoebe et Ilaira aduersus Castora et Pollucem prope Spartam dimicarunt. In quo congressu periit Castor. Polluci autem profuit immortalitas.

Contra tamen nonnullae reperiuntur feminae, quae maximi quandoque boni autores extiterunt, sed brevi admodum numero.

Dominica uxor Valentis Imp. Gotthos, ad evertendam Constantinopolim irruentes, pacavit.

Anno verbi incarnati circiter CCCCXII. constituerat Ataulphus Gotthorum rex, urbem Romam vel diripere, vel expugnare saltem, camque Gotthiam appellare: nisi Placidia, Honorii soror et uxor ipsius barbari ferocientem animum, et iam paratum sceleri, verbis emollivisset. Paulus Diaconus.

Iuguldis soror Childeberti, Hermogillum Lemigildi Gotthorum regis filium, et maritum suum ad Christianam convertit pietatem. Volaterr.

Clotildis, regina Franciae, Clodoveum regem maritum suum, Childerici filium, eodem modo ad cultum sacrae religionis induxit. Idem Volaterranus.

Pompeia Plautina Iulianum Imp. maritum suum avertit ab extorquenda populo pecunia, et colligendo fisco. Autor Sext. Aurel. His adduntur Helena Constantini mater, Monica Augustini, et nonnullae aliae.

NOVERCAE QVAEDAM.

INo Phrysi, et Helles Athamantis filiae, fuit noverca: Hippodamia, Chrysippi: Casperia, Archemoli: Phaedra, Hippolyti: Stratonice, Antiochi Soteris: Iulia, Antonii Caracallae: Gidica, Cominii: Ida, Phinidarum: Iuno, Herculis: Opoea, Scylis regis Scytharum: Eriboea, Mercurii: Alfrida, Eduardi secundi Anglorum regis: Martina, Constantini Heraclii, quem veneno sustulit: Nuceria, uxor Hebii, noverca fuit Firmi, quem morti dedit. Autor Plutarchus in Parallelis.


page 283, image: s283

TEXTRICES, ET LANIFICAE.

PHoloe Cretensis fuit femina lanificii et texturae admodum perita. Verg. lib. 5. Aen. Olli serua datur operum haud ignara Mineruae, Cressa genus Pholoe, geminique sub ubere nati.

Prima telas texere, easque retorqueri invenit in Coo Pamphile mulier, Platis filia. Autor Plinius lib. 11. cap. 22.

Arachne (ut fabulantur poetae) quum esset lanificii peritissima, ausa est Mineruam eius artis inventricem ad certamen pronocare. A qua victa, in araneam mutata est, quae nunc quoque nere non desinit, suisque filis haeret adhuc pensilis. Architrenius: Nobile surgit opus levius quam torsit Arachne: Pollice Lyda manus et vestibus impluit aurum, Pectinis ingenio nulli cessura.

Fusos in lanificio reperit Closter, filius Arachnes: Linum, et retia, Arachne ipsa, Autore Plinio.

Fuit et optima textrix Penelope poetarum testimonio. Quidius: Nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem, Lassaret viduas pendula tela manus. Unde et Tela Penelopaea, et Icariotis dicitur, quod Icari filia fuerit Penelope. Idem Ouidius lib. 3. de Ponto: Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela.

VESTALES QVAEDAM VIRGINES.

OPpia una fuit ex vestalibus, quae comperta stupri viva defessa est. Stroza filius: Vestalis virgo laesi damnata pudoris, Contegor hoc vivens Oppia sub tumulto. Livius 22. Duae quoque fuerunt Claudiae, Vestae caeremoniis addictae. Fuit et Fonteia Vestalis, soror M. Fonteii, qui quum Galliae exercitui praeesset, accusatus est provinciae male administratae. Marcia item incesti damnata. Minutia propter elegantem corporis cultum venit in suspicionem libidinis, unde et viva defossa est. Floroniae convicta stupri sibi mortem intulit, metu gravioris supplicii. Posthumiam vestalem nimius corporis cultus stupri quoque suspectam fecit. Pontificum tamen absoluta est sententia. Livius lib. 4. et 2. et 22.

Stupri damnata est Sextilia, ut etiam Tutia. Livius. Thraciae Caiae, sive Suffetiae statua posita est. Plin. Plutarchus in Gracchis ait, Licinia fuisse unam e Vestalibus. Ubidia Vestalis fuit, quam Messalina misit ad pacandum Claudium maritum


page 284, image: s284

suum, quem iratum sibi intellexerat.

EXERCITVS NVMEROSI.

BEla quarto Andreae Hierosolymitani filio, apud Pannonios regnante, Tartari cum quingentis armatorum milibus Pannoniam ingressi sunt, a quibus superatus Bela aufugit. Volaterr.

Pompeii in Caesarem dimicantis acies habuti XL. milia peditum, equitum in sinistro cornu septem milia, in dextro quinque. Praeterea Orientis auxilia, totam rubis nobilitatem, Senatores, Praetorios, Consulares.

Caesar in acie habuit peditum XXX. milia, equites non amplius mille. Autor Eutropius.

Mardonius Persa (quem Xerxes apud Salaminem reliquit, ut dispalatos milites resarciret) habuit in exercitu peditum ducenta milia, equitum viginti milia. Victus est tamen apud Plateas a Pausania Lacedaemonio turmis longe minoribus stipato. Caelius capite 62. libro 16.

Hieroboam rex Israelitarum in exercitu (quem contra Abyam Iudaeorum regem duxit) habuit LXXX. milia bellatorum. Abyas vero XL.

Senonum dux Brennus (qui primus Romanam superbiam retudit) habuit CCC. milia.

Theodericus Clodovei primi filius in Italiam cum LXXX. milibus traiecit, quibus impetu repentino Belisarii copias fregit, omnemque transpadanam subiugavit regionem. Volat.

Tamburlanus Scytharum rex Euphratem fluvium cum sexcentis peditum milibus, equitum vero trecentis traiecit, quo numero Asiam minorem obtinuit, Regem Turcarum, Pazaitem captivum duxit, Scythas, Medos, Albanos, Mesopotamiam, Parthiam, Persiam, Armeniam sibi subiugavit. Volat. in Geog.

Exercitus Antigoni habuit peditum viginti milia, Equites trecentos.

Exercitus Antiochi CCC. milia armatorum, quibus Romanos invasit. Falcatis etiam curribus, et Elephantis aciem instruxit. Autor Plut. in Ruffo.

Idem ait certum non esse quantae fuerint Annibalis copiae. Alii centum milia peditum, et viginti equitum fuisse dicunt. Quidam aiunt addita ex Gallis et Liguribus LXXX. milia peditum, decem equitum. Quamuis autem exactus ad fidem numerus


page 285, image: s285

dari nequeat, hoc tamen argui potest numerosum habuisse exercitum, quod amissis in Alpium traiectu triginta milibus, adhuc Romanorum potentiam non expaverit.

Achaeorum exercitus in Cleomenem ducem Spartanorum, fuit viginti millium peditum, equitum mille.

Athenienses in Syracusanos certaturi duce Alcibiade, habuerunt supra CXL. triremes, centum, et quinque milia peditum, tum sagittarios, et funditores mille et trecentos. Tormentorum praeterea ac machinarum expugnandis urbibus copiam ingentem. Plut. in Alcibiade.

Exercitus Artaxerxis regis Persarum in Cadusios habuit triginta peditum milia, pedites mille. Sabell.

Certaturus in Alexandrum Darius habuit sexcenta hominum milia. Plutarchus scribit, Dario fuisse decies centena milia militum. Q. Curtius minorem illi facit copiarum numerum lib. 4. cum ait: Summa totius Darii exercitus equites XLV. milia, pedestris acies ducenta milia expleverat.

Copiarum Alexandri qui minimum asserunt numerum, trecena milia peditum, equitum vero quinque fuisse tradunt. Fertur in Asiam traiecisse cum milibus armatorum non amplius XLVIII. Volaterranus. Iustinus lib. 11. scribit eum tantum habuisse peditum XXXII. milia, equitum quatuor milia et quingentos: naves centum octoginta duas.

Antigonus Philippi filius, et pater Demetrii Poliorcetis Macedoniae regis, habuit in exercitu contra Seleucum Syriae principem, et alios reges supra LXX. milia peditum, equitum vero decem milia. Item Elephantos LXXV.

Seleucus vero, et Antiochus eius filius, armarunt in ipsum Antigonum XCIIII. milia peditum, equites supra decem milia. Elephantos quadringentos, currus centum et viginti.

Bellans in Parthos M. Antonius habuit LX. Romanorum peditum milia, et his auxilia equitum adiuncta Hispanorum, et Gallorum decem milia. Ceterarum nationum equitum peditumque trecenta milia. Plut.

Parthorum vero exercitus in Antonium habuit CCCC. milia equitum.

Exercitus Antonii contra Caesarem habuit peditum centum milia, Equitum XXII. Naves quingentas.

Exercitus Caesaris contra Antonum habuit naves ducentas quinquaginta: peditum octoginta milia: equitum vigintiduo.


page 286, image: s286

Idem Plutarchus in Caesare.

Exercitus Crassi contra Parthos habuit peditum legiones septem. Equitum quatuor milia, ac totidem velites.

Carthaginienses Siciliam cum septuaginta milibus militum, ducentis triremibus, et mille navibus invaserunt. Quos tamen superavit Timoleon dux Corinthiorum, eorumque castra diripuit, desideratis decem milibus.

Demetrius Antigoni et Stratonices filius, et Macedoniae rex, habuit in coppis peditum decem milia, equitum decem, naves quingentas.

Exercitus Marii et Catuli contra Cimbros habuit quinquaginta hominum milia cum CCC. militibus. Plutar.

Mithridates rex Ponti habuit peditum centum milia, equitum decem, currus falcatos nonaginta. Caelius ad hunc modum de Mithridate: Habuit (inquit) equitum quinquaginta, peditum CCL. milia. Machinarum vero ac omnis bellici instrumenti par eius summa. Depugnabant cum eo reges Dynastaeque Armeniae, ac Scytharum, qui circa Pontum incolunt, supraque Moeotidem paludem.

Pompeius in bello contra Pyratas habuit quingentas naves, peditum CXX. Milia. equitum quinque. Plutar.

Pelopidas, dux Thebanorum, duxit contra Syracusanos se ptuaginta milia militum.

Heluetiorum, in Galliam Aquitanicam irrumpere volentium tempore Iulii Caesaris, exercitus habuit trecenta hominum milia. Volat. in Geog.

Credibile est Ariovistum Germanorum regem numerosas habuisse copias, vel hoc uno argumento, quod a Caesare victus octoginta militum suorum milia amiserit, Autore Plutarcho.

Neruii (quos Lucanus rebelles vocat, quique nostro tempore Tornacenses vocantur) in bello contra Caesarem sexaginta hominum milia amiserunt.

L. Luculli copiae in Mithridarem Armeniae regem, fuerunt triginta milia peditum, equitum duo milia cum quingentis.

Perseo Macedoniae regi in Paulum Aemylium dimicaturo fuere quatuor milia equitum, peditum vero XLVIII. milia.

Tigrani regi Armeniae fuere ducenta quinquaginta quinque armatorum milia contra Romanos, qui e tanto exercitu peditum centum milia, equitum vero quinquaginta Lucullo duce interfecerunt.


page 287, image: s287

Terentius Varro consul, et Aemylii Pauli collega, habuit in exercitu octo et octoginta hominum milia contra Carthaginienses.

Quintius Flaminius in bello contra Philippum Macedoniae regem habuit XXVI. milia hominum.

Habuit Eumenes rex Pergami in exercitu contra Macedones XXVI. milia bellatorum.

Radagasus Gotthorum rex (qui floruit Arcadii et Honorii Imperatorum temporibus) habuit in exercitu supra ducenta bellatorum milia. Autor Paulus Diaconus.

L. Aemylius, et Attilius consules, principio sui consulatus quatuor legiones urbanas in Gallos arinaverunt, quarum singulis, quinque milia et ducenti pedites, equites vero trecenti inerant. Habebant et ex sociorum auxiliis triginta milia peditum, equitum vero duo milia. Cui numero Thusci et Sabini septuaginta addiderunt milia, ubi primum Galli Apenninum transire nuntiati sunt. Post hos umbri et Sarsennatae Apennini incolae viginti milia contulerunt. Samnites LXX. milia peditum, Equitum septem milia. Iapigenses et Mesapii quinquaginta milia peditum, Equitum XVI. milia, Lucani XXX. milia peditum, Equitum tria milia. Marsi, Marcini, Ferrentani, et Vestini peditum viginti milia. Eoque modo ceterae totius Italiae urbes suas suppetias contulerunt, ita ut numerus excreverit ad septies centena milia peditum, Equitum vero. LXX. milia. Autor Polybius.

Vectiges rex Gotthorum, post Attalaricum filium Amalasunchae reginae, ad obsidionem urbis Romae cum ducentis arma torum milibus profectus est. Volat.

Soli Aruerni (modica Gallorum portio) ducenta bellatorum milia obiecerunt Aemyliano Maximo ad Isarae, et Rhodani confluenta. Strabo.

Sesostris rex Aegypti (qui insuetam seruitii Arabiam subegit, maximam Libyae partem occupavit) habuit in pedestribus copiis sexcenta peditum milia, equitum vero XXIIII. curruum bello aptorum octo milia et viginti. Diogenes lib. 2.

Ninus, Assyriorum rex, armavit in Bactrianos decles septies centena milia peditum, Equitum ducenta, curruum centum milia.

Xerxes rex Persarum, in Graecos dimicaturus, habuit de regno suo septingenta milia, de auxiliis trecenta, Rostratas naves mille et ducentas, Onerarias ad tria milia. Toto numero habuit tria milia navium, in quibus fuerunt hominum Myriades XXIII.


page 288, image: s288

Terrestris autem exercitus fuerunt centum et spetuaginta Myriades, equitum octo. Herodotus lib. 7.

Ad vindicandum Helenae raptum Graeci armaverunt in Troianos DCCCLXXXVI. bellatorum milia. Contra vero Troiani habuerunt DCLXXVI. milia, Carinas circiter mille. Autor Dares Phrygius.

Exercitus Moses habuit DCIII. milia. Imbellis autem populi DL. milia. Tota summa millies mille et centum quinquaginta. Ioseph. lib. 3.

Obsessis a Vespasiano Hierosolymis undecies centena milia ferro et fame perierunt. Autor Iosephus.

Carolo Martello Gallorum regi fuerunt trecenta armatorum milia.

Porro autem Lacedaemones prodibant in bellum cum tibiarum modulatione, ut suavissimo cantu deliniti non reminiscerentur periculi.

Pari modo Cretenses canebant cithara.

Massagetae rubras in duebant tunicas, ne vulneratorum cruor terrorem ceteris afferret.

Parthi in fuga sagittas a tergo iaculantur. Lucanus: Ocyor et missa Parthi post terga sagitta.

BELLA IN QVIBVS MVLTVM CRVORIS EFFVSVM EST.

ABias Iudaeorum rex bellans in Hieroboam regem Israelitarum quinquaginta milia ex eius exercitu delcuit. Iosephus libro octavo Antiquitatum Iud.

Phaceas rex uno die delevit ex copiis Achab Iudaeorum regis post Ioathan CXX. milia bellatorum, et ducenta utriusque sexus milia captiva duxit.

In bello Benadab Syriae regis contra Achab Israelitarum regem perierunt ferro hominum centum milia.

C. Caesar dictator praedicare solitus dicitur undecies centum et nonaginta milia, praeter eos qui civilibus bellis periissent. suo ductu, et auspiciis aesar. Sabellicus in exemplis.

Gedeon nocte una apud Iordanem centum et viginti milia Madianitarum interfecit.

In argo Tholosano Athila rex Hunnorum congressus est cum Etio et Theoderico Gothorum regibus. In quo conflictu


page 289, image: s289

CLXXX. milia virorum decubuere. Pau. Dia.

Quantam suorum stragem acceperit Ladislaus rex Pannoniae, dum in Amuratem regem Turcarum confligeret, hinc auspicari licet, quod ex ipsis etiam victoribus quadringenta milia post pugnam desiderata sint. Sabel.

Carolus Martellus, Gallorum rex, Abidirannum Visigorthorum regem (qui in Galliam hostiliter Irruperat) ad Burdegalam domuit: ceciditque eius exercitus CCCI. milia: quum tamen Franci non amplius mille perierint. Sabel.

Cyrus, Persarum rex, traiecto Araxe cum ducentis milibus in Scythas profectus, tam infeliciter bellavit, ut ne nuntius quidem tantae cladis superfuerit. Idem.

Milciades, Atheniensium dux, in Marathone Atticae campo centum milia ex Darii Persarum regis exercitu profligauti. Sunt etiam qui ducenta dicant deleta. Sabel.

Claudius Nero, et Livius Salinator sexaginta Poenorum milia apud Metaurum Umbriae fluvium ceciderunt, dum Asdrubal fratri suo Annibali suppetias ferre conaretur. Plutarchus.

Uscodoniam, seu Hadrianopolim, Thraciae urbem, quum cepissent Scythae, in ea centum hominum milia iugulata sunt.

M. Claudius, et C. Cornelius consules, quinquaginta Gallorum milia profligarunt. Volater.

Friola, filius Alphonsi Catholici regis Hispaniae 1. milia Saracenorum in bello occidit. Idem.

Inb ello Eduardi, quarti Anglorum regis, contra Scotos, petierunt Scotorum LX. milia, Anglorum septem solum.

Claudius princeps CCC. milia Sarmatarum cecidit ad Martinopolim.

Cosroes, rex Persarum, Palaestinam cum Hierosolyma, ac nongentis milibus Christianorum everit.

Inb ello Roderici regis Gotthorum contra Saracenos DCC. milia hominum utrinque perierunt.

Q. Fabius Allobrox de exercitu Bituiti Aruernorum regis CXX. milia hominum cecidit. Liu. lib. 6.

Caesa sunt ab Alexandro ex Darii exercitu supra undecim milia. Caesar sunt a Crasso duodecim milia de Spartaci exercitu. Caesa ad Cannas Romanorum L. milia. Caesar ad Granium flumen a Lucullo ex Mithridatis copiis hominum viginti milia, praeter captos.

Caesa sunt a Pompeio ex liberis IX. milia. Caesa a Sylla ex


page 290, image: s290

Marianis XX. milia. Decem milia ex Mithri datis exercitu a Pompeio. Caesa a Ptolemaeo ex Demetrii exercitu L. milia. Caesa ab Alexandro Persarum XXII. milia. Caesa a Parthis Romanorum decem milia, duce Crasso. Caesa ex Scipionis et Catonis exercitu a Caesare quinque hominum myriades. Caesa a Mithridate septem Romanorum milia. Caesa a Lucullo ex Tigranis Armeniae regis exercitu peditum centum milia, equitum quinquaginta. Caesa octo milia Cilicum a Lucullo. Caesa LXXX. milia Germanorum sub Ariovisto duce a Caesare. Caesa Poenorum XL. milia a Scipione. Caesa XV. milia Romanorum ad Thrasymenum. Caesa LX. milia Neruiorum a Caesare. Caesa XXX. milia hominum de exercitu filiorum Pompeii a Caesare. Caesa in bello Macedonum contra Lacedaemonios quinque milia, et trecenti, ex Macedonibus trecenti et non amplius. Caesa in urbis Hierosolymitanae excidio undecies centena milia. Caesa a Britannis Romanorum LXX. milia, ducibus Petilio et Suetonio. Autor Cor. Tacitus. Caesa paulo post a Romanis Britannorum LXXX. milia. Quam cladem aegreferens Boudicea eorum regina, veneno clausit vitam. Caesa a Gratiano Imp. triginta Alemanorum milia, apud Argentarium oppidum. Autor Sex. Aurelius.

BELLICOSI VIRI, CVM ILLVSTRIBVS VICTORIIS.

ALexander Macedo, Philippi ex Olympiade filius, tantum nomen bellica virtute sibi comparavit, ut recens quoque sit semper eius memoria. Viginti natus annos Thebas evertit. Traiecto Hellesponto Ilium profectus est, ubi animaduerso Achillis sepulero, Achillem ipsum felicem praedicavit, quod laudum suarum praeconem habuisset Homerum. Darium Persarum regem ad Granium flumen perdomuit, caesis viginti Persarum milibus, ubi Darium ipsum cum uxore, et filiabus captivum duxit, quem tamen iterum donavit venia. Verum ubi tertio redintegrasset copias, victo regnum eripuit. Eius tamen interfectorem Bessum supplicio affecit. Scythas demum lacessivit. In India Porum regem numerosis armatum copiis, et quatuor cubitis cum palmo procerum fudit, cui et pepercit. Curtius et Plutarchus autores.

Xerxes rex Persarum centena milia armavit in Graeciam. Athon montem aceto dirupit, diruptum fecit peruium velis. Cum Themistocle congressus est, et apud Salaminem ab eodem victus.


page 291, image: s291

Post aliquot annos cum Cimone Atheniensium duce manum conserens, quum fortunam ubique novercam experiretur, voluptati se dedit.

Arsaces, obscurae conditionis homo, collecta Scytharum exulum manu, Parthos subegit. Syriae regem Seleucum et Hircanos redegit in seruitutem.

Tamburlanus, Scytharum rex, Moedos, Albanos, Mesopotamiam, Persiam, Parthiam, et Armeniam subiugavit. Traiecto cum D C. milibus peditum, equitum vero trecentis Euphrate Asiam minorem obtinuit. Regem Turcarum Pazaitem captivum in laqueos coniecit, tanta feritate, ut eum instar beluae clatris inclusum secum semper duxerit, et sub mensa, in modum canis, micas et frustilla comedere iusserit, equumque ascensurus, eius humeros pro scabello pedibus conculcaverit.

Amurathes, rex Turcarum, Thessalonicam urbem vi captam diripuit, Epirum et Aetoliam subiugavit. Pannoniam cum centum armatorum milibus ingressus est. Pannonios bello bis fudit.

Seleucus Nicanor, rex Syriae, Babylonem cepit, Bactrianos expugnavit, Penetravit ad Indiam. Compositis in Oriente rebus Lysimachum domuit, et interfecit. Trogus libro 15. et Volater. in Geog.

Antiochus Maximus Syriae rex, Babyloniam, Aegyptum, et Iudaeam patrio adiecit Imperio. Graeciam cum sexaginta milibus intravit.

Cyrus Astyagem regno Persarum expulit, translato in Persas Medorum Imperio. Babylonios cum Croeso Lydorum rege domuit, quem primo venia donatum, ac secundo rebellantem vita et regno spoliavit. Subacta Asia, ac toto Oriente, aggressus est Scythas, ubi a Thomyri eorum regina victus est, et interfectus.

Darius Istaspis filius Babylonios perdomuit. Ionas navali praelio superavit. Atheniensibus congressus est, sed magno suo incommodo.

Mithridates, Phraatis filius, Parthorum auxit Imperium, Armenios nunquam antea sub iugum missos adortus est. Babylonios accepit in deditionem fratre interfecto, quem sub diti regno praefecerant ob ipsius Mithridatis crudelitatem. Cum Romanis bellum gerens Crassum cum filio, ac toto exercitu delcuit.

Annibal Amilcaris filius, urginti annos natus, Saguntum expugnavit. In Italiam quinto mense, superatis Alpibus, ab Hispania pervenit. Apud Ticinum Corn. Scipionem, patrem Africani


page 292, image: s292

maioris, occurrentem supperavit, Sempronium consulem apud Trebiam ingenti clade affecit. C. Flaminium quoque profligavit ad Thrasimenum, interfectis ex eius copiis XXV. milibus. P. Aemilium, et Terentium consules cum exercitu delevit apud Cannas, ubi senatores X. C. alii ad XLV. milia perierunt: ubi et annulorum modii tres reperti sunt. Inde omnium metu accessit proxime Romam, et ad tertium usque lapidem Claudium Marcellum Romanorum ducem iterum fudit, et ad extremum victus a Scipione Romam liberavit metu. Livius.

Aratus, dux Sicyonius, collecta coniuratorum manu patriam seruitute liberavit, explitque Nicolclem tyrannum. Composito patriae statu dux Achaeorum factus, corum Rempub. annos XXIIII. felicissime administravit, Locridem, et Calydoniam depopulatus est, Acrocorinthum expugnavit, Macedonibus inde repulsis Argaeorum tyrannos Aristonicum primo, deinde Aristippum bello sustulit. Aetolos Achaeis inimicos plerunque debellavit. Sublatus demum dicitur, et veneno potus a Philippo Macedonum rege, cui erat formidolosus.

Cleomenes dux Lacedaemoniorum Aratum ducem Achaeorum multis affecit cladibus. Argos antea nulli expugnatum in potestatem recepit. Annos XIIII. felicissime imperavit, suisque reliquit multas illustres victorias.

Demetrius Poliorcetes, Antigoni Macedoniae regis filius, traiecto Euphrate Babyloniam occupavit, Athenas a Cassandri et Prolemaei Imperio redemit. Cyprum, expugnato Ptolemaeo, navali bello recepit. Boeotios accepit in deditionem. Pyrrhum ab oppugnatione Thessaliae repressit. Ad extremum fortuna insidiante venit in manus Antiochi.

Epaminondas, Thebarum princeps, cum Lacedaemoniis congressus, multas victorias retulit. Traiectus lancea et in castra semianimis relatus, ubi audivit saluum esse scutum suum, nec ab hostibus raptum, Bene res habet, inquit, mortem hanc morior lubens. Atque ita veluti gratulabundus expiravit.

Lysimachus, Agatoclis filius, leoni famelico, Alexandri iussu datus in praedam (quod Calistheni captivo ad remedium calamitatis dedisset venenum) manum amiculo involutam in os leonis intulit, arreptaque lingua feram exanimavit. Quo illustri facinore conciliatus est Alexandro. Trogus lib. 15.

Pyrrhus, Epirotarum rex, Levinum consulem apud Heracleam bellorum novitate turbavit, Ad vigesimum ab urbe lapidem


page 293, image: s293

castra posuit, Curio, et Fabricio congressus est, Agros obsedit, ubi tegulae iactu ad extremum fertur periisse.

Philippus Macedo Athenienses vicit, Traiecit in Illyricum. Larissam urbem cepit: expugnavit Thessaliam, et Methonem Magnesiae urbem. Dux a Thebanis delectus contra Phocenses, eos diripuit, Olynthios delevit, Arisbam Epiri regem regno deiecit. Byzantium obsedit, ubi longa mora consumptus ad Pyraticam se convertit. Scythas stratagemate superavit. Rebellantes iterum Athenienses domuit.

Timoleon dux Corinthius Syracusas a Dionysii tyrannide liberavit, tyrannum in exilium misit. Leontinorum principem nomine Icetem bello captum interfecit. Mamercum Catanae tyrannum in fugam vertit. Leptinum (qui Apolloniam per vim ceperat) captum et vinctum Corinthum misit. Carthaginienses in Siciliam irrumpentes superavit, eorumque castra diripuit.

Ceneus Thessalus quum multis interfuisset praeliis, nunquam tamen laedi potuit. Hinc natum proverbium, Invulnerabilis ut Ceneus. Nestor apud Ouidium libro 12. Vestro fuit unicus aevo Contemptor ferri, nulloque forabilis ictu Cycnus, at ipse olim patientem vulnera mille Corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi, Caenea Perrhaebum, qui factis incyltus Othryn Incoluit.

Archidamus, Lacedaemoniorum princeps, Methonem ad Athenienses deficientem recepit. In bello contra Pylon primus e navi prosiliens, nec vulneratus est, nec scutum amisit. Aduersus Amphipolim strenue decertavit. Tandem insimulatus, quod Agnoni Thraciae regi faveret, damnatus est.

Codrus, Atheniensium rex, quum in bello Peloponnesiaco, accepisset ab oraculo victricem fore gentem, cuius princeps bello periret: relictis vestibus imperatoriis, gregarium se finxit militem, eoque modo inimicis occidendum se praebuit.

Idanthyrsus Scytharum rex, bello res magnas gessit, multum Asiae subiugavit, et totam prope Aegyptum peruagatus est.

Arturus, rex Britanniae, adeo bellica virtute excelluit, ut quadringentos et sexaginta viros in praelio solus interfecerit, ac regna plurima suae adiecerit ditioni. Utebatur galea aurea, in qua sculptum draconem praeferebat. Ferebat clypeum, in quo picta erat Christiparae genitricis effigies, ut omni discrimine, rebus omnibus, eam semper haberet prae oculis, velut adiutricem. Utebatur lancea ardua, et inusitati ponderis, quam secum deferri semper volebat. Cantatissima est eius virtus, et recens prope


page 294, image: s294

memoria, frequensque fama in ore omnium.

Leonidas Spartanus quatuor, nec amplius, suorum milibus stipatus, ausus est manum conserere cum numeroso illo, omnium post homines natos populosissimo Xerxis Persarum regis exercitu, apud Angustias Thermopylarum, ubi parta victoria immortale quoque sibi nomen peperit. Idem quoque milites solebat hortari, ut pranderent, tanquam apud inferos coenaturi: quo verbo videbat eos esse vacuos metu. Iustinus lib. 2.

Clodoveus. Gallorum rex, Alemanos domuit, Gotthos regno suo expulit, Alaricum eorum regem cecidit. Alique permul ta egit facinora, quibus docuit gentem suam ad arma natam.

Huius filius Theodoricus, Turingeam cum rege subiugavit. Traiecit in Italiam cum LXXX. milibus armatorum, Belisarii copias repentino fregit impetu. Transpadanam regionem vicit. Decem Burgundionum milia Gotthis auxilio misit.

Carolus Martellus, Pipini primi filius, aurelianos uno impetu fudit. Traiecto Rheno Alemanos, Suevos, Bavaros, regno Francorum adiecit. Saracenos ab Eudone duce in Aquitaniam vocatos profligavit, caesis ex eorundem exercitu CCCLXXXV. milibus. Amorreum alterum eorum regem, suppetias Athimo apud Narbonem obsesso ferentem, delcuit. Gotthos (qui Hispaniam citeriorem Galliae partem annos iam CCC. turbaverunt) profligavit. Omnem postremo Galliam Francorum regno subiecit. Volat.

Carolus Magnus, Pipini secundi filius, evidens virtutis Gallicae reliquit argumentum. In primis Aquitanorum regem Himuldum in deditionem accepit. Accersitus ab Adriano Pont. Longobardos cum duce Desiderio, Italia expulit, quam annos iam CCIIII. possederant. Domum reversus bellum Saxonum (quod annos prope XXXIIII. duraverat) quamuis interpolatum, prosecutus est. Quos sub iugum redactos, ad Christiane quoque pietatis cultum induxit. Aigolandum Sarracenum, Hispanosque, male de Christo sentientes, subiugavit. Beneventanorum (qui duce Araiso in Romanum Pont. tumultum parabant) repressit. Taxilonem Bavariae ducem, res novas molientem, sola pacavit legatio ne. Hunnos (qui Pannoniam occupaverant) magnis affecit cladibus. Godefredum Normanorum ducem, Francorum socios vexantem, in potestatem suam redegit. Leonem tertium Pont. a Romanis expulsum, suae sedi restituit. Cui tantae virtuti adiecit amorem literarum, quas usque adeo et amabat et mirabatur, ut Parthisiensem Academiam primus instituerit. Erat corpore procero; vastis


page 295, image: s295

praeter consuetudinem viribus.

Gedeon iudex Hebraeorum percussit quatuor reges Madianitarum, Oreb, Zeb, Zebeae, et Salmanam. Interfecitque ex eorum exercitu CXX. milia hominum apud Iordanem nocte una. Iosephus lib. 5.

Fecit Themistocles filium suum Cleophantum in equestri facultate adeo strenuum, ut equis rectus insisteret, et rectus iacularetur, aliaque permulta efficeret stupenda. Caelius cap. 12. lib. 8.

Canon, dux Atheniensium, fuit bellica virtute clarissimus, qui Lysandrum Lacedaemoniorum ducem terrestri praelio vicit, et Athenarum restituit libertatem. Unde factum adagium, Bellum Cononi curae fuerit. Iustinus lib. 5.

Pompeius magnus Syllae primum partibus adhaesit. Domitium expugnavit. De Iarba rege Mauritaniae triumphavit, nondum patientibus annis. Contra Sertorium in Hispaniam profectus, Metelli copiis se coniungens, eum cum tota factione sustulit. Pyraticum bellum tribus confecit mensibus. Triumphavit de Mithridate rege Ponti. Tigranem vicit regem Armeniae, quem tamen ad genua sua provolutum regno restituit. Iberos, Albanos, Iudaeos debellavit, capto eorum rege Aristobolo, et in triumphum una cum filio Tigranis ducto. Reversus ex Oriente triumphum egit biduo, praenotatis victarum gentium titulis. Ad extremum verso fortunae Zephyro victus a Iulio Caesare in campis [Note: Alias. Phasalicis.] Philippicis, coactus est velut profugus ad Aegypti regem Ptolemaeum se recipere, ubi hospitis (cui se commiserat) perfidia interfectus est.

Victor Pompeii Caesar Galliam omnem decennio subegit, eamque redegit in provinciae formam. Germanos, ponte super Rhenum fabricato, maximis affecit cladibus. Aggressus est Britannos ignotos antea, supetatisque pecunias et obsides imperavit. Macedoniam transgressus, Pompeium per quatuor pene menses, maximis obsessum operibus ad extremum Pharsalico praelio fudit, et fugientem Alexandriam persecutus, occisum ut deprehendit, cum Ptolemaeo rege bellum difficilimum gessit. Victor Aegypti regnum Cleopatrae, fratrique eius minori permisit. Ab Alexandria Syriam, et inde Pontum transiit, urgentibus de Pharnace nuntiis, quem Mithridatis Magni filium multis iam successibus praeferocem intra quintum (qua affuerat diem) una profligavit acie. Dehinc Corn. Scipionem Pompeii


page 296, image: s296

socerum, et Iubam reliquias partium Africa refoventes devicit, et Pompeii liberos Hispania. Confectis bellis quinquies triumphavit. Primum triumphum egit Gallicum. Sequentem Alexandrinum, ex victo et interfecto Ptolemaeo. Hinc proximum Africanum ex Iuba debellato. Deinde Ponticum de Pharnace. Novissimum, Hispaniensem de Pompeii liberis. Reflante demum Fortuna, quum optimatium partibus esset formidolosus, Bruti, Cassii, et aliorum coniuratione, tribus et viginti vulneribus in Senatu confossus est. Suetonius, et Plutarchus.

M. Antonius Triumuir, interfecto Caesare foedus cum Lepido, et Augusto contraxit. Brutum et Cassium Caesaris interfectores vicit in Macedonia. Profectus in Asiam, multos in Oriente reges debellavit. Antigonum Iudaeorum regem securi percussit. Phraati Medorum regi congressus, quum victor evasisset, victum ad Araxem usque persecutus est. Armeniae regem, Alexandriam duxit in triumphum. Quum ergo vidit se positum in gremio luxuriantis Fortunae (in quo parum sibi cavet mortalitas) deliciis captus, incidit in amorem Cleopatrae, quam repudiata Octavia Augusti sorore sibi copulavit. Hinc orta fax belli civilis Hinc Augusti nata indignatio, cui apud Actium congressus, et ad extremum victus, profugit in Alexandriam, ibique gladio se confodit.

Attilius Regulus consulfusis Salentinis triumphavit. Primus Romanorum ducum in Africam classe traiecit. Quassata Amilcharis classe naves longas LXIII. oppida CC. ac totidem hominum milia cepit. In Africa portentosae magnitudinis serpentem occidit. Captus demum insidiis Xantippi Lacedaemonii mercenarii militis, miserabili exitu ab inimicis enecatus est.

C. Acilius Caesaris miles, navali ad Massiliam proelio, iniecta in puppim hostium dextra, et obtruncata eam laeva apprehendit. Nec ante dimicare desiit, quam captam profundo mergeret, Atheniensem illum Cynegirum imitatus, qui in consectanda Xerxis classe, idem legitur fecisse. Herodotus lib. 6.

Acilinus Belisarii miles, solus ad portam Pintianam Gotthorum repressit impetum. Procopius.

Furius Camiilus Faliscos obsedit, Veios decennali obsidione domuit, Gallos Senones Roma pepulit, eisque vexilla Romanorum extorsit. Quinto dictator Celtas iterum Romam petentes ad Anienem fluvium superavit.

M. Curius Dentatus triumphavit de Samnitibus, Iterum de Sabinis,


page 297, image: s297

Tertio de Lucanis ovans urbem ingressus est. Pyrrhum Epirotarum regem ex Italia pepulit. Legatis Samnitum aurum offerentibus, respondit se malle imperare aurum habentibus, quam accipere.

T. Q. Flaminius (eius Flaminii filius, qui ad Thrasymenum Annibali inauspicate congressus cecidit cum exercitu) Philippum Macedoniae regem praelio fudit, castris exuit. Thessaliam, iuvantibus Aetolis, et Acarnanibus, vexavit. Civitates quae sub Philippo erant, per praeconem liberas esse pronuntiavit. Demetrium obsidem accepit, quem postea pecunia multatum in regnum restituit. Labin Lacedaemoniorum tyrannum subegit. Legatus in Graeciam contra Antiochum et Aetolos ad confirmandas in fide Romanorum civitates missus est.

T. Sempronius Gracchus, Gracchorum pater, Celtiberos in deditionem accepit. Praetor Galliam domuit. Subiugavit Sardiniam, cuius incolas plurimos exposuit venales.

Manlius Capitolinus ob Capitolium a Gallis defensum nomen sortitus, annos XVI. natus militem voluntarium se obtulit. Militaribus donis XXXVII. a suis ducibus donatus est. Cicatrices habuit XXXVIII. in corpore. Plin.

M. Claudius Marcellus Gallos qui se Insubribus iunxerant iuxta Padum vicit, interfecto eorum duce Viridomaro. Annibalem invictissimum ducem primus apud Nolam superavit. Contra Syracusas profectus, triennio urbem oppugnavit. Tandem interfectus est ab exercitu Annibalis apud Venusiam.

C. Marius septies consul, Iugurtham captum in triumphum duxit. Cimbros in Gallia, Teutones in Italia oppressit, deque his triumphavit. Apuleium et Glauciam praetores seditiosos interemit. Syllam victum coegit Minturnis delitescere inter paludes. Speculatorem Gallum ad inferen dam sibi mortem missum, vulius maiestate deterruit. Plutarchus, et Livius.

Porsena rex Hetruscorum dum Tarquinios in urbem restituere tentans Iachiculum cepisset, Horatius Cocles pro ponte sublicio stetit, sustinuitque hostilem impetum, donec pons a tergo frangeretur, quo cum in Tyberim decidit. Sabellicus: Quique sibi pontem passus post terga revelli, Ipsa licet contra staret Hetrusca phalanx.

Scipio Africanus annum agens XVII. principio secundi belli Punici ductus in castra, circumuentum ab hostibus patrem liberavit. Post Cannensem cladem quum iuventus de reliquenda Italia cogitaret, ipse gladio supra capita erecto iurare singulos


page 299, image: s298

coegit, se non relicturos patriam. Mortuo in Hispania patre, quum omnes id bellum refugerent, sponte se obtulit, natus annos XXIIII. ubi Carthaginem novam uno die expugnavit. Asdrubalem superavit. Masinissae nepotem in bello captum avo remisit. Syphacem regem vi cepit. Annibalem ex Italia accersitum superavit, Carthaginemque Romanis fecit tributariam. Reversus Romam triumphavit. consul in expeditionem Asiaticam profectus, omnia suis auspiciis rexit. Antiochum sub iugum misit. Accusatus demum quod praedam Asiaticam non totam in aerarium contulisset, Linternum secessit in villam suam, pertaesus ingratitudinem urbis. Livius.

Scipio Aemylianus, Pauli Aemylii filius, Numantiam evertit, Carthaginem penitus sustulit.

M. Scaeva Centurio Caesaris in Gallia solus in acie restitit. Quum in hostes rueret, et iam telo femur transfixus esset, contususque caput ictu saxi, clypeo et galea disiectis, gladioque fracto, duplici lorica munitus, se in mare proiecit. Et quum natando pervenisset ad suos, Parce (inquit) imperator, Arma perdidi. Tranquillus scribit cum effosso oculo, transfixisque humero et femore, ac clypeo centum et viginti foraminibus terebrato, castelli comnissi portam non reliquisse.

Paulus Aemylius, Aemylii Pauli consulis, collegae Terentii Varronis, filius, de Liguribus triumphavit. Perseum Macedoniae regem cepit, demum in triumphum duxit. Proconsul in Hispania cum Vascetanis et Lusitanis aduerso Marte pugnavit. Anno tamen sequenti Lusitanos fudit, caesis ex eorum exercitu XVIII. milibus. Captis vero D. XXX.

Aurelianus Imper. irrumpentes in Italiam Sarmatas bello fudit, e quibus uno die octo et quadraginta sua manu interfecit. Zenobiam quo que Palmyrae reginam in triumphum duxit. Profectus in Galliam, Tetricum subiugavit. Mox in Aegyptum traiiciens, regionem pacavit, sublato Firmo, factiones ibidem suscitante. Romam postremo reversus, de his omnibus triumphavit. Fla. Vopiscus.

Iustinianus Imp. Persas domuit. Vandalorum gentem delevit. Africa Rom. imperio totam restituit. Gotthos iterum in Italiam irrumpentes fudit. Mauros Africam infestante cum Attila rege subiugavit. Quae magna ex parte auspiciis Belisarii gessit. Propter tot victorias dicebatur Alemanicus, Gotthicus, alanicus, Vandalicus, Africanus. Paulus diaconus lib. 18. rerum Rom.


page 297, image: s299

L. Sicinius Dentatus propter ingentem fortitudinem Achilles Romanus vocatus est. Pugnavit in hostem CXX. praeliis. Cicatricem aversam nullam, aduersas XIV. tulit. Coronis donatus est aureis VIII. Obsidionali una, Muralibus tribus, civicis XIIII. Torquibus LXXXIII. Armilis plus centum et sexaginta, Hastis XVIII. Phaleris item quinquies viciesque. Triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem. Autor Plin. et Gellius.

M. Sergius (ut scribit Plinius) secundo stipendio dextram manum perdidit. Stipendiis duobus, ter et vicies vulneratus est. Bis ab Annibale captus. bis vinculorum eius profugus XX. mensibus nullo non die in cathenis et compedibus custoditus. Sinistra manu sola quater pugnavit, duobus equis insidente eo suffossis. Dextram sibi fecit ferream, eaque religata praeliatus est. Cremonam obsi dione exemit. Placentiam tutatus est. Duodena castra hostium in Gallia, cepit. Vicit etiam fortunam. Solinus et Pontanus de Virtute bellica.

C. Tacitus prodit, Vespasianum consuesse anteire agmen, Locum capere, cibo fortuito, veste habituque vix a gregario milite discrepante, legiones habuisse exercitas bello, noctus stetisse in excubiis, milites stratagematibus, dolisque bellicis instruxisse.

Manlius Torquatus, Gallum provocantem, scuto, et gladiis duobus armatum, ornatumque torque, et armillis, viribus, adolescentia, magnitu dine, et virtute antestantem ceteris, occidit: mortuo torquem detraxit, eamque sanguinolentam collo suo imposuit. Quo facto, ipse, posterique eius Torquati cognominati sunt. Autor Gellius cap. 13. lib. 9.

Augustus Imp. Cantabros, Aquitanos, Rhetos, Vindelicos, Dalmatas Romano subiecit imperio. Suevos, Cattosque delevit. Sicambros in Galliam transtulit. Pannonios stipendiariis adiecit. Getarum populos, Basternasque lacessitos bellis ad concordiam impulit. Obsides accepit a Persis, creandisque regis arbitrium. Ad eum Aethiopes, Indi, Scythae, Garamantes legatos cum donis miserunt. Bella civilia quinque gessit, Mutinense, et Actiacum aduersus M. Antonium: Philippense in Brutum, et Cassium: Perusinum aduersus L. Antonium Triumuiri fratrem: Siculum aduersus Sextum Pompeium Cn. Pompeii filium. In bello Mutinensi non modo ducis, sed etiam militis functus est munere. Nam aquilifero legionis suae graviter vulnerato, ipse aquilam humeris subiit, diuque portavit. Quod fuit argumentum et indicium magnae fortitudinis.


page 300, image: s300

Probus Imperator bello Sarmatico tribunus, transmisso Danubio multa fortiter fecit. Donatus est hastis puris quatuor, coronis vallaribus duabus, civica una, vexillis puris quatuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera una librarum quinque ad rem divinam. Sabellicus in elegiis Romanos quosdam bellicosos his verbis enumerat:

Et quem deceptae plectentem crimina dextrae
Cernere magnanimus Porsena non potuit.
Tercentum Fabios, assertoresque Camillos,
Nec quibus agnomen Africa terra dedit.
Non Catulos, Deciosque duos, geminosque Catones,
Non Capitolini nomina magna laris:
Nec taceat Cossum, nec te Marcelle relinquat,
Non Curios porcos, Fabriciumque senem.
Tollat in immensum Syllam Mariosque feroces,
Pompeiosque duos, Caesareamque domum.

Gylippus vir Lacedaemonius, bello strenuus, Athenienses multis bellis, multisque cladibus affecit. Tibullus libr. 4. Non magni potior sit fama Gylippi.

Sunt et alii plerique virtute bellica memorabiles, ut ex Troianis Priamus, Aeneas, Hector, Paris, Deiphobus, Troilus. Ex Graecis Agamemnon, Menclaus, Achilles, Aiax uterque, Patroclus, Ulysses, Nestor, Dimedes. De Achille, Catullus: Non illi bello quisquam se conferet heros. Horatius: Scriptor honoratum si forte reponis Achillem, Impiger, iracundus, inexorabilis, accr, Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.

Bellicam Aeneae virtutem Diomedes apud Virgilium libro 11. his aperit versibus.

Munera, quae patriis ad me portastis ab oris,
Vertite ad Aeneam: stetimus tela aspera contra,
Contulimusque manus: experto credite, quantus
In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam, etc.

His adduntur, Adrastus, rex Argivorum, Agesilaus, Brennus, Cambyses, Catilina, Cimon Atheniensis, Croesus, Euander, Iugurtha, Iason, Hercules, Pacorus rex Parthorum, Perseus, theseus, Pyrithous, Pyrrhus Achillides, Thideus, Thrasibulus, et alii plerique poetarum carminibus cantatissimi.


page 301, image: s301

FORTISSIMI, FORTITVDINE CORPOREA.

VErgilius lib. 8. Aen. fingit Herilum tres animas habuisse, ter letho sternendum fuisse. Nec aliam ob causam (ut coniicere est) quam propter inusitatas, et portentosas hominis vires. Sic autem loquitur Euander Maronianus:

Et regem hac Herilum dextra sub tartara misi:
Nascenti cui tres animas Feronia mater
(Horrendum dictu) dederat: terna arma movenda,
Ter letho sternendus erat, cui tunc tamen omnes
Abstulit haec animas dextra, et totidem exuit armis.

Gratianus pater Valentiniani Imp. funarius est appellatus, quod venalitium funem portanti quinque milites non possent extorquere. Sex. Aurel.

Cleomedes Astypalaeus Lacchum Epidamnium pugilem armatum unico ictu inermis occidit, occisi latera aperuit, et iniecta manu eduxit intestina. Ob quam feritatem, quum a iudicibus in ius vocaretur, per forum abiens, columnam (qua ludi literarii domus fulciebatur) disiecit, eaque ruina pueros omnes adobruit. Alii dicunt fugientem in Mineruae templo arcam ingressum operculo se obtexisse, ubi nusquam repertus sit. Plutarchus in vita Romuli, et Crinitus cap. 1. lib. 15.

Milonem Crotoniatam, dum constitissert, nemo vestigio educebat. Malum tenenti nemo digitis poterat extorquere. In Olympia bovem per stadium retento anhelitu portavit, quem ictu pugni interfecit, et uno die integrum deuoravit. Quum autem nimia neruorum fiducia arborem vellet diducere, brachiis hinc inde constrictis, et deficiente conatu retentus, lupis fuit praeda. Iuvenalis Satyra 10. - Viribus ille Confisus periit, admirandisque lacertis. Caelius cap. 21. lib. 5. De Milone meminit Gellius lib. 15. cap. 16.

Titormus Busequa fuit quispiam, procero corpore, viribusque portentosis, cuius vires quum Milo vellet experiri, ille in Evenum descendens permagnum arripuit lapidem, quem ad se protraxit, et inde propulit, bisque et ter hoc ipsum effecit, postea erexit, erectumque et humero impositum ad quinquaginta ulnas ucxit. Hunc autem lapidem vix emovebat Milo. Aliud item roboris sui argumentum exhibuit Titormus. Maximi enim tauri pedem corripuit, furentemque, et inde proripere se cupientem constantissime


page 302, image: s302

retinuit. Quod videns Crotoniates, O Iuppiter, inquit, an alterum nobis proseminasti Herculem hunc? Caelius cap. 69. lib. 11.

Poetae scribunt Cacum immanem fuisse latronem, Vulcani filium, ignes, et flammas ore vomentem, qui boves cauda raptos inucrsis vestigiis, causa tegendi furti, in speluncam traxerit. Fabulantur quoque tam prodigiosis fuisse viribus, ut cavernam suam obice montis praestrueret. Ouid. 1. Fast. Ille aditum fracti praestruxerat obice montis, Vix iuga movissent quinque bis illud onus. Nititur hic humeris (caelum quoque sederat, etc.

Monychus nomen est Centauri, qui arbores et saxa pro telis iaculaoatur. Lucanus lib. 6. Pharsa. Aspera te Pholoes frangentem Monyche saxa. Quid. in Ibin: Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras. Iuve. Saty. 1. Quantas iaculetur Monychus ornos. Idem quoque fingitur de Rhoeto Centauto. Luca.

Teque sub Oeteo torquentem vertice vulsas
rhoete ferox, quas vix Boreas inverteret, ornos.

Scinis latro fuit prope Corinthum, summas arbores in terram complicabat, hisque alligatos homines discerpebat, truncis cum magno impetu in aera laxatis. Ouid. in Meta. Occidit ille Scinis magnis male viribus usus, Qui poterat curuare trabes, et agebat ab alto, Ad terram late sparsuras corpora pinus.

Quantae fuerint Turni vires hoc licet arguere, quod singulari certamine Saxum anti quum ingens (campis quod forte iacebat Limes) in Aencam contorserit. Autore virg. Vixillud lecti bis sex ceruice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus.

Iunius Valens (qui in praetorio Augusti meruit) vehicula cum culeis sustinebat. Carpenta comprehensa una manu retinebat, contra nitentibus iumentis.

Rusticellus mulum suum tollebat, inquit Varro apud Plinium. Lysimachus leonem (cui alexandri iussu fuerat expositus) strangulavit, arrepta eius lingua.

Graecorum monumentis proditum est lconem insolita magnitudine confectum in Olympo monte a Polydamante athletainermi. Eundem quoque scribunt in armenta boum intrasse, ubi raurum magnitudine insignem, altero posteriorum pedum arripuerit, ferocientemque, et praerabido impetu prosilien tem, non dimiserit prius quam in eius manu ungulam reliquerit. Narratur etiam quadrigas tota vi concitatas constantissime rutinuisse


page 303, image: s303

Qua fortitudinis fama permotus rex Darius, Artaxerxis filius, virum magnae mercedis pactione Susa pellicuit. Eo quum venisset Polydamas, tres omnium Persarum fortissimos (qui una ex provocatione arma suscep erant in aduersum) solus contrucidavit. Cui inusitato robori confidens, dum forte fortuna cum aliquot aliis in spelunca recumberet ad mensam, convulsusque superne scopulus ruinam minaretur, et omnes ad fugam impelleret, solus ibidem remansit, fore sperans, ut saxum decidens facile sustineret, quo tamen oppressus est. Caelius cap. 56. lib. 7.

Sabinus Syrus, vir fuit memorandae fortitudinis, qui tempore Titi Vespasiani primus Hierosolymae muros ascendit. Iosephus lib. 7.

Sanson mille quondam Philistaeos asini maxilla interfecit. Ligatus domum concussit ac diruit, caque ruina oppressit quam plurimos. Portas urbis evellit. Capillis demum a Dalida meretrice rasis, in quibus robur fatale continebatur, venit in hostium manus.

Taurea Iubellius Campanus, vir fuit memoranda fortitudine, qui in castris Annibalis Caludium Ascilium Romanum ingenti hominem robore ad duellum prouocavit. Idem capta a Fuluio Capua, uxorem, liberos ac se postremo ante pedes imperatoris gladio confo dit.

Tritanus hostem, ex provocatione dimicantem, inermi dextra uno digito superavit, et postremo correptum in castra transtulit. Plinius lib. 7.

Agatho vir fuit Athenis monstrosae fortitudinis, et magnitudinis octo pedum, in ipsa etiamnum adolescentia vasta coma, hirsutis oculis, et iunctis, ut unus prope videretur, Laeta facie, naso Aquilino, ceruice torosa, pectore vasto, cruribus brevibus, ac extra incuruatis. Erat ei tegmen lupina pellis. Frequens cum apris, lupis et tauris certamen, quorum vulnera ostentabat. Vescebatur lacte asinino. Cratera sibi iussu Herodis oblatum respuit, dicens: Hand purum esse, quod odore muliebri offenderetur.

Tydeus Oenei Calydoniae regis filius, quum Mycenis moraretur, neminem sibi viribus conferendum reperit. Missus ad Ethcoclem legatus, Thebanos ad quodlibet certaminis genus prouocavit, omniumque evasit victor. Quod quum aegreferrent, insidias in opportumo loco tetenderunt. Constituerunt enim iuvenes omnium fortissimos, qui transeuntem illac Tydeum interciperent, et obtruncarent. Quos omnes tamen interfecit. Tortellius lib. 6.


page 304, image: s304

Seleucus Nicanor, Syriae rex, corpore fuit ingenti et robusto, adeo ut taurum syluestrem in Alexandri sacrificio elapsum sese opponens, utraque manu tenuerit.

Firmus Imperator (quem Aurelius latronem Aegyptium vocabat) statura fuit ingenti, oculis promicantibus, capillo crispo, fronte vulnerata, fusco vultu, reliquum corpus pilosus, et hispidus, ita ut Cyclops vulgo diceretur. Robore autem adeo insignis, ut Triarium vinceret. Nam et incudem pectori superpositam, tondentibus fabris constanter pertulit, quum resupinus, et in manus curuatus pendere magis videretur, quam iacere. Crinitus.

Legimus Maximinum Imp. (qui Thrax fuit) appellatum fuisse Milonem sui saeculi, quod is hamaxas traheret, Rhedam onustam propellaret, aliaque item plurima perficeret, fidem vix capientia. Autor Capitolinus.

Aristomenes Messenius solus CCC. Lacedaemones occidit. Tandem vulneratus, et captus poenam per cuniculos, subterraneasque cavernas effugit. Iterum captus, custodibus somno sepultis, accessit ad ignem, et lora combussit. Tertio captum quum Spartani dissecuissent, introspexissentque qualis esset, repertus est hirsuto corde. Autor Plinius lib. 11. cap. 37.

Fusius Saluius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus, et ducenaria duobus humeris contra scalas ferebat. Plinius cap. 20. lib. 7.

Plinius ait se vidisse Athanatum quendam pro digiosae ostentationis, quinquagenario thorace indutum, cothurnisque quingentorum pondo calciatum, per scenam ingredi.

Attilius, seu Acilius, Caesaris miles, navali apud Massiliam praelio hostilem ingressus puppim, abscissa dextra umbonem sinistra retinuit, eousque vultibus terrens, ut prostratis omnibus, navem occuparit victor. Autor Plutarchus in Caesare.

M. Seruilius vir consularis, tricies et vigesies in singulari certamine pugnavit, ac semper trucidavit hostem. Idem Plutare. in Aemylio.

Bithon quidam (ut apud Caelium testis est Pausanias) taurum humeris gestabat, cuius memorabilis et prodigiosae fortitudinis indicem habuit statuam Argis.

Cynegirus Athenienfis in bello Persico magna pertinacia in consectandis hostibus usus est. Nam et navem onustam dextera manu tenuit, ea amputata sinistram iniccit: quam et ipsam quum amisisset, naucm mordicus arripuit, morsuque retinuit furenti


page 305, image: s305

similis. Autores Trogus et Herodotus. Idem quoque dicitur accidisse Lucio Glauco, viro Romano, ut utramque amiserit manum, quum Asdrubalis navem detinere voluisset.

Skyoldus, Uffo, Fresicus, Starcatherus nomina sunt apud Saxonem Grammaticum, hominum magnis viribus et magno robore praeditorum. Quorum Skyoldus Lotheri Danorum regis filius, quum ab adolescentia venandi studio flagraret, immanem (cui nemo audebat congredi) belum subegit, quae futuram in eo fortitudinem ominata est. Idem postea repertum mirae magnitudinis ursum, et insolitae granditatis, cingulo detinuit, sociisque praebuit occiden dum. Complures quoque spectatae fortitudinis athletae ab codem superati sunt. E quibus Attalus et Scarus illustres fuere.

Uffo maiore erat corpore, quam ut armis uti posset alienis. Oblatis complurbus gladiis, manu capulum stringens frustillatim singulos agitando comminuit. Nec erat tanti rigoris gladius, quem non ad primae concussionis motum, in varias partes effringeret, ac dissolueret. Saxo lib. 4.

Ubbo Fresicus, Haraldi regis miles, praeter undecim, quos in acie vulneraverat, vigintiquin que delectorum pugilum interfecit. Idem nemine propius cum ipso congredi audente, sagittis impetitus CXLIIII. ictibus prius perforatus est, quam sapsis rorporis viribus genua reclinaret.

Starcatherus iam senex, gemino cinctus ense, totidem baculis infirmam senectutem iuvabat. Cui quum popularium quidam illudens, inutilem et superuacuum dixisset gladiorum usum, ac propterea alterum sibi donari per ludibrium petiisset, iussum accedere spe petitionis Starcatherus gladio transuerberavit, Ad cuius facti ultionem, quum duo Hatheri milites magno equorum concursu aduolassent, utrunque occidit. Facti causam percontanti Hathero, respondit, se semper poenas ab irrisoribus exigere solitum, nec unquam impune sibi a procacibus insultatum.

Paulus Diaconus scribit, Amelongum Romualdi Longobardorum regis militem, quendam Graecum equitantem ictu baculi sella excussisse, et in aera supra caput suum levasse.

Ferunt Odenatum Zenobiae Palmyreorum reginae (de qua Aurelius triumphavit) maritum, primam aetatem exercuisse in capiendis leonibus, pardis, ursis, ceterisque syluestribus feris: Famem insuper, aestus, frigora, pluvias ubique pertulisse: quibus duratus bellicas


page 306, image: s306

postea difficultates tum aduersus alios, tum maxime aduersus Persas tulerit. Pollio Trebellius, et Pontanus de Fortitudine.

Smerdis, frater Cambysis, solus arcum ad duos digitos complicabat, quem nemo Persarum poterat incuruare. Autor Herodotus lib. 3.

Dioxippus, alexandri fuit miles fortissimus, qui provocatus a Corrago milite, eundem clava interfecit. Q. Curtius.

Eutymus athleta, patria Locrensis, quum ingenti esset robore, saxum mirae magnitudinis allatum humeris pro porta Locrensium statuit, quod miraculi gratia visebatur. Idem quoque Temeseum quen dam red dere compulit, quae cui que magno foenore extorserat. Erasmus, et Volater.

Fuit Carolus Magnus (ut iam dictum est) procero corpore, vastisque praeter humanam consuetudinem viribus. Cuius rei haud dubia sane reliquit argumenta tam praeclaris, tamque multiplicibus victoriis.

Telamon propter insignem corporis fortitudinem Herculis amicus habitus est, et Hesionem possidere meruit.

Peleus feras omnes (ad quas discerpendas fuerat missus) viribus sustulit.

Periclymenus congressum Herculis sustinere ausus est.

Nestor apud Ouid. lib. 12. vires suas sic exprimit: Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti, Tunc poteram magni si non superare, morari Hectoris arma meis.

Theseus Aegei filius, Herculcae virtutis aemulus, Scyronem, et Procustem latrones, Scinin arbores complicantem, Creontem Thebarum tyrannum, Minotaurum Monstrum biforme, Centaurosque plurimos interfecit, et (ut fabulantur Poetae) ad inferos descendit cum Pyrithoo, ut Proserpinam raperent. Quae omnia Phyllis apud Ouidium declarat his verbis:

Quum fuerit Scyron lectus, toruusque Procustes,
Et Scinis, et Tauri, mistaque forma viri.
Et domitae bello Thebae, fusique bimembres,
Et pulsata nigri regia caeca dei.

Si poetarum verba fidem capiunt, nemini dubium est, quin omnium (qui prodigiosis viribus ex itere) laudem multis interuallis excesserit fortissimus ille Iovis et Alcmenae filius Hercules, qui odio novercae Iunonis agitatus, multa pasius est, et plerisque naturae portentis expositus, a quibus tamen semper rediit victor. In primis dum adhuc esset infans, duos angues arctatis


page 307, image: s307

gutturibus elisit. Provectior factus in Laerna palude certamen suscepit cum Hydra rediuivis capitibus pullulante dum unicus amputabatur vertex. Leonem Nemaeum toti populo formidolosum, precibus Molorchi pastoris (a quo susceptus fuerat hospitio) interfecit. Alterum item in Thessalia non minus terribilem. Aprum in Maenalo Arcadiae monte cuncta vastantem itidem iugulavit. Ceruam aeripedem, et aureis cornibus decoram, cursu arripuit. Harpyias volucres immandas, virgineum praeferentes vultum, prope Stymphalum Arcadiae lacum sagittis confo dit. Taurum furiosum et flammas vomentem distentis faucibus iugulavit in Attica. Acheloum in varias formas se commutantem vicit. diomedem regem Thraciae equos hospitum cruore pascentem occidit. Busyrim regem, Netuni et Libyae filium, hospites mactantem, et adiacentes Nilo regiones latrociniis depraedantem, itidem interfecit. Antaeum Gigantem (cui terra mater suppeditabat vires) lucta sup eravit. Abylen et Calpen columnas in Occidente posuit. Aurea mala sustulit Hesperidibus, interfecto (qui corum custos erat) Dracone. Geriona tricorporem vita spoliavit, et armento. Amazonum reginae Balteum abstulit. Cacum Vulcani filium et latronem, flammas ore vomentem, de medio sustulit. Nessum centaurum, Deianyrae ratorem, confo dit iaculis. Hesionam Laomedontis filiam liberavit a monstro. Troiam delevit. Lacinium latronem in Italia peremit. Caelum humeris (ut ad exprimendas vires fingitur) sustulit. Iunonem in papilla vulneravit, velut laborum suorum autorem. Descendit ad inferos, ibique Cerberum rapuit, raptum, et cathenis vinctum, in auras eduxit. Theseum liberavit. Lycum Thebarum regem (quod Megarae uxori suae stuprum inferre noluisset) morti dedit. Unicum fuit monstrum, cui non potuit superesse, Amor. Unde Ouidius: Quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis, Non potuit Iuno vincere, vicit Amor.

GIGANTVM QVORVNDAM NOMINA ET ALIORVM INVSItatae magnitudinis hominum.

QVoniam de prodigiosis viribus facta est mentio, decens et congruum videatur, ut subsequantur Gigantes, et qui inusitata fuerunt corporum magnitudine. Finguntur autem gigantes terrae filii, unde et Terrigenae vocantur a Lucano scribente; Aut si terrigenae tentarent astra Gigantes. Dicuntur


page 308, image: s308

et impetum fecisse in Deos, cosque caelo detrudere voluisse, cuius rei causa dei omnes mutatis formis delituerint. Unde Oui.

Emissumque ima de sede Typhoea terra,
Caelitibus fecisse metum, cunctosque dedisse
Terga fugae, etc.

Fuerunt ingentis staturae, unde et ex his nonnulli caelum humeris dicuntur sustinuisse, ut Atlas, Hercules. Fulmine omnes percussi sunt ob praedictam impietatem. Pugna illa vocatur gigantomachia. Ipsi vero aliter dicuntur Phlegraei fratres, a Phlegra valle Macedoniae, ubi cum caelestibus pugnavere. Seneca in Thyeste: Nunquid struitur via Phlegraeos alta per hostes, et Thessalicum Thressa premitur Pelion Ossa? Dicuntur et Titanes. Idem Seneca in Hercule furente: Titanas ausos rumpere im perium IOUIS. Antiquitus sic formabantur, ut eorum pedes in draconum volumina desinerent, quod ca ratione factum est, ut intelligeremus, eos nihil rectum aut sublime cogitasse, quum detorti eorum gressus ad inferna demergantur. Autor Vectius apud Macrobium. Ea est causa, quamobrem vocentur a poetis Anguipedes, et Serpentigenae. Ouid. lib. 1. Metam. Qua centum quisque parabat Iniicere Anguip edum captivo brachia caelo. Pontanus: Tu'ne deus, tu'ne Anguipedes victure gigantes? Ouid. libro 4. Trist. Sphingaque et Harpyas, serpentigenosque gigantas.

Nunc seriatim dicendum est de his, quorum frequentior est apud scriptores mentio. Verg. lib. 1. Georg. de quibusdam memivit: - Tum partu terra nefando Coeumque Iapetumque creat, saevumque Typhoea. Et coniuratos caelum rescindere fratres. Ter sunt conati imponere Pelio Ossam, Scilicet atque Ossae frondosum imponere Olympum. Ter pater extructos deiecit fulmine montes.

De Iapeto Sylius libro 12. Apparet procul Inarime quae turbine nigio Fumantem premit Iapetum, flammasque rebelli Ora reiectantem.

De Typhoeo, seu Typhone Vergilius libro 9. Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo. Valerius Flaccus lib. 2. Horror abest, Sicula pressus tellure Typhoeus. Vergilius in Cyri: Additur aurata confixus cuspide Typho. Lucanus lib. 4. de hoc et quib usdam aliis: Nondum post genitos tellus effoeta gigantes, etc.

Inter Gigantes etiam numerantur Aloeus Titanis filius, geminique eius filii, ex Iphimeride a Neptuno violata geniti,

Othos et Ephialtes. Verg. in Culice: Nam victus sedet immanis


page 309, image: s309

serpentibus Othos, Devinctum maestus procul aspiciens Ephialtem, Conati quon dam quum sint incendere mundum. Idem lib. 6. Aen. Hic et Aloidas geminos immania vidi, Corpora etc.

Enceladum poetae fabulantur in Sicilia fulminatum, ut Othum in Creta, Typhoeum in Campania. De hoc Vergilius libro 2. Aeneid. Fama est Enceladi semustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam Impositam ruptis flammam expirare caminis: Et fessum quoties motat latus, intremere omnem Murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. Idem in Aetna: Murmure Trinacrio morientem Iuppiter Aetna Obruit Enceladum, etc.

Tityus Gigas fuit novem iugerum, qui quum Latonae vim vellet inferre, ab Apolline sagittis confossus est, et ad inferos detrusus, ubi a vulture corroditur, fibris, et iecore semper renascentibus. Vergil. lib. 6. Aeneid. Nec non et Tityum terrae omniparentis alumnum Cernere erat, cui tota novem per iugera corpus Porrigitur, rostroque immanis vultur adunco Immortale iecur tundens, fecundaque poenis Viscera, nec fibris requies datur ulla renatis. Ouid. lib. 1. de Ponto.

Polyphemus cyclops, Neptuni filius ex Thoa, propter immanem corporis molem numeratur inter gigantes. De hoc Verg. lib. 3. Aeneidos: Nam quantus, qualisque cavo Polyphemus in antro Lanigeras claudit pecudes, atque ubera pressat.

Aegaeon gigas est, quem nonnulli eun dem cum Briareo faciunt. Fuisse fertur centimanus, unoque ictu centum scopulos in Iovem torsisse. Vergilius lib. 10. Aeneidos: Aegaeon qualis, centum cui brachia dicunt, Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem Pectoribus arsisse, Iovis quum fulmina contra Tot paribus streperet clypeis, tot stringeret enses. Hunc poetae fabulantur a Neptuno fuisse alligatum maris Aegaei scopulis. Statius: audierat duros laxantem Aegaeona nexus.

De Briareo Claudianus: Quae brachia centum Briareus aliis numero crescente lacertis Tot simul obiectis posset confligere rebus. Vergil. lib. 6. Aeneid.

Inter hos ponitur Numas, quem aiunt sub Prochyta conclusum. Syllius lib. 12. Apparet Prochite saevum sortita Numanta.

De Porphyrione et Adamastore Sidonius: Hic rotat excussum vibrans in sidera Pindum Enceladus, rapido fit missilis Ossa Typhoeo, Porphyrion Pangaea rapit, Rhodopemque Adamastor.


page 310, image: s310

Antaeus gigas fuit in Libya proceri corporis, cui in Herculem luctanti terra mater augebat vires, quotiescumque eam attigerat. Luca. lib. 4. Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.

Fuit et Astraeus unus e Titanibus, qui contra deos arma sumpsere. Hic ex Aurora ventos genuissefertur.

Atlantem poetae fabulantur gigantem omnium maximum, qui caelum humeris sustinuerit. Quod fingitur propter eiusdem nominis montem m Moritania tantae altitudinis, ut nubes contingere videatur. Vergilius: Ubi caelifer Atlas Axem humeris torquet stellis ar dentibus aptum. Ouidius lib. 5. Fast.

Gygem Hesio dus in Theogonia faci caeli et terrae filium, et Briarei fratrem. Oui dius: Centimanumque Gygem. Pontanus lib. 3. de Stellis, quosdam enumerat.

Sunt et alii qui excrevisse dicuntur in Gigantaeam prope magnitudinem. Nam Agatho Atheniensis (qui floruit aetate Adriani principis) adhuc adolescens fuisse dicitur altitudinis octo pedum.

Fuit et Porus rex in India quatuor cubitis et palmo procerus, quem Alexander bello vicit.

Aranthas Bebrycius octonis cubitis longus fuisse traditur.

Orestis corpus oraculi iussu refossum septem cubitorum fuisse monumentis pro ditur. Autore Plinio. Architrenius: Staturam cubitis septem distendit Orestes.

In Creta terrae motu rupto monte inventum est corpus stans XLVI. cubitorum, quod alii Orionis, alii Etionis fuisse tradunt.

Aetate Plinii visus est novem pedum ac totidem unciarum homo Gabbara nomine, ex Arabia aduectus. Architrenius: In bis quinque pedes produxit Gabbarus artus.

Fuetunt semipede maiores Pusio et Secundilla, quorum corpora miraculi gratia afferuata sunt in conditorio Sallustianorum hortorum.

Goliath gigas fuit, quem David fundae verbere deiecit in terram et interfecit. Politianus in Nutticla: Psallentemque deo regem, qui turbine fundae Icta Philistaeo secuit puer ora Giganti.

Quam procerus extiterit Maximinus Imperator, hoc satis argumento constat, quod uxoris dextrocherio (id est ornamento brachiorum) pro anulo uteretur.


page 311, image: s311

Saxo Grammaticus ait Offotum fuisse gigantem, et pastorem, cuius arinenta tutabatur canis Biornonis cuiusdam.

Rerosus libro 5. antiquitatum Noa reponit inter gigantes et astrologos. Facit Tuisconem gigantem, cuius filius Mannus apud Saimatas regnavit aetatc Semiramidis.

Inter gigantes quoque numer atur Hercules, quem sesso atlante caelum humeris subitsle ferunt.

Artachees vir fait inter Persas procerissimus, aetate Xervis, ut cui quatuor ommno digiti deeslent a longitudine quinque regiorum cubitorum. A utor Herodorus.

Oromedon quoque nomen est gigantis apud Propertium lib. 3. seribentem Te duce vel lovis atma canam, caeloque minatem Coeum et Phlegraeis Oromedonta iugis.

Saxo Grammaticus ait Harthbenum fuisse quendam ex Helly ngia, qui raptas regum filias stupro soedare gloriae loco ducebat, illum perunere solitus, a quo peragendae Veneris usu prohiberetur. Aitque tantam in eo corporis magnitudinem extitisse, ut IX. cubitis proceritatis eius dimensio tenderetur.

Fuit Et Gemagog gigas cubitis dnodecim procerus. Architrenius Cubius ter quatuor altum Gemagog Herculca sutpe-dit in acra lucta. Idem. Gemagog arduitas Corinei fracta lacertis.

NANI, ET PVMILIONES.

NAni dicuntur homunciones breviculi, et modice ab humo extates: nocatur aliter Pumiliones, et Pumili. Statius: Mirantur Pumilos ferociores Talis fuit Conopas, in deliciis luliae neptis Augusti, duov pedes et Palmum logus, autore Plin. Cuiusmodi etiam fuisie fertur Andromeda liberta luliae Augustae.

Manium Maximum Et M. Tullium equites Romanos, bluum eubitorum fuisie, autor est Varro apud Plin.

duo fuerunt Molones, nota corporis brevitate, quorum alter histriomam exercuit, alter latrocintis famosas factus est. Inde natum adagium Pusillus quantus Molon.

Pygmaeorum qui longissimi sunt, duos pedes et quadrantem non excedunt hinc proverbium. Pygmaeo brcuior. Matuanus: Inter Pygmaeos non pudet esse brevem. Habitant in extrema parte montium Indiae: horum mulieres quinto anno pariunt, et senescunt octavo. Infestantur maxime a gruibus, in quas turmatim prodeunt, et nihilommas vincur. tur. Claudianus lib. 1. In Eutropium. Et luven alis Satyra 13.


page 312, image: s312

M. Antonius Sisyphum pumilionem habuisse fertur intra bipedalem staturam, ingenio tamen vivacem. Augustus exhibuit spectaculis Lucium, adolescentulum honeste natum, bipedali minorem.

ALOIDAE, TYNDARIDAE, ATRIDAE.

ALoidae dicti sunt Othos et Ephialtes, ab Alceo gigante, cuius uxorem Iphimediam compressit Neptunus, et ex ca suscepit geminos, qui quum Aloei putaretur esse filii, dicti sunt Aloidae, ut iam dix imus.

Eo quoque modo Tyndariade vocati sunt Castor et Pollux, quod crederentur Tyndari filii, quum tamen ex concubitu lovis cum Leda geniti essent. Seneca: Hinc clara gemini signa Tyndaridae micant. Ouidius: Tyndaridae fratres hic eques, ille pugil. Simili ratione vocatur Helena Tyndaris.

Atridae vocantur Agamenon et Menclaus, ab Atreo parete. Horatius de Aga. Arsit Atrides medio in triumpho Virgine rapta. De Menelao virg. lib. 11. Atrides Protei Menelaus adusque columnas Exulat.

CYCLOPES.

CY clopes ministri fucrunt Vulcani in Sicilia, quos poetae Monoculos dicunt, Neptuni filios ex Amphitrite. Dicuntur lovi fulinina conficere apud Liparam, quae est una ex Acoliis insulis. Fabricam ferrariam primum in Creta repererunt. Omnium praecipui fuerunt Brontes, Steropes, Pyragmon. De quibus virg. lib. 3. Aene. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque, et nudus membra Pyragmon. Ouid. lib. 4. Fastorum. Claudianus de III. Consulatu Honorii: et Statius lib. 4. Syl. Hos autem occidisse fertur Apollo, propter fulmina Iovi fabricata, quibus perierat filius Aesculapius. Hinc extrusus deorum contubernio, exulavit in Thessalia, ubi Admeti regis fuit armentarius.

CVRETES.

CVretes seu Corybantes ministri fuerunt Cybeles, quibus ferrariam fabricam nonnulli referunt acceptam. Horum nomina citat Erasmus ex Graecis carminibus, quae Latina fecit: Illic habitabant Montigenae Phryges Ideai, gens arte celebris, Celmis Damnameneusque ingens, Acmonque superbus, Montanae docti cultores Adrastaeae: A quibus ars Vulcania primis esse reperta dicitur, et nigrum nemoroso monte rep ertum, In varios


page 313, image: s313

usus monstratum cudere ferrum, Impositumque ig ni, miro splendescere cultu. Propter hoc invetum (quod illis ascribitur) aera et ferra vocantur Corybantia. Virg. lib. 3. Aene. Hinc mater cultrix Cybele, Corybantiaque aera. Tertullianus: Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, obsitus illud antrum Idaeum et aera Corybantia. Horum praecipuus fuit Celmis, a quo ferrum solidi ssimum cudebatur. Hinc natum adagium, Celmis in ferro. De his, qui praeter modum suis fidunt viribus, tanquam inexpugnabiles, aut qui in sua arte magnopere excellunt. Cuiusmodi sunt haec, Roscius in scena, Antaeus in arena, Hercules in clava.

ATHLETAE, PVGILES, ET PALAESTRITAE.

AThletae dicuntur pugiles et luctatores, aliter Pancratiastae, a Pancratio ludo gymnico, de quo Propertius: Et patitur duro vulnera Pancratio. Gellius ait unum ex liberis Diagorae R hodii fuisse Pancratiastem. Athletarum nomine dicebantur, qui inanibus pedibusque quasi omni ope, omnibusque (ut dicitur) unguiculis connixi certabant. Vocantur etiam Palaestritae a palaestra luctatione, de qua Virgil. lib. 6. Aene. Pars in gramineis exercent membra palaestris. Palaestrici item dicuntur, qui motus gestusque format, ut in palaestra brachia recta sint, nec indoctae rusticae ve manus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis parte dissideant. Haec ars Chironomia dicitur, quam veteres ingenuis liberis necessaria putaverunt, videturque nonnihil ad Histrioniam spectare, et ora toriam. Hanc qui non didicerunt, Apalaestri vocantur, quod motu flexuque corperis, ac omni habitu nullam omnino venustatem leporemque prae se ferant. In Gymnicis artificibus sunt etia Pictae, id est pugiles, et Dromeis, id est cursores, quales a Virg ponuntur lib. 5. ubi ad patris Anchise tumulum ex equiales celebrat ludos. Sunt et alia permulta Athletaru genera, ut Discoboli qui discum in sublime iaculatur, qui frequens erat antiquis ludus Haltici, qui cursus pernicitate centendunt, qualis Virgilianus ille pedibus longe melior Lycus. De antiqua puerorum instructione Plautus: Ante solem (inquit) exorientem nisi in palaestram veneras gymnasii, profecto haud mediocreis poenas penderes. Ibi cursu, suctando, hasta, disco, pugilatu, saliedo sese exercebant magis, quam scorto. Sed haec fucrant Graecorum xcrcitia, quibus non utebantur Romani. Gymnici Agones dicebantur in quibus nudi exercebatur Athlete, quos in Arcadia primus reperit Lycson. Hinc Gymnasia vocantur exercicitii loca, quae a corporibus ad animorum exercitia postea traducta sunt. Athenis tria fuerunt Gymnasia, Lyccum, Academia, Cynosarges. Fuit Lyccum Aristotelis schola, Academia Platonis. Apud Cynosarges pucri exercebantur, qui nec a patre, nec a matre civitatis ius liabebat. Porro moris erat, ut luctaturi caeromate, id est olco caerato perfunderentur: quos qui ungebat, vocabantur Caeromatistae. Unde Lucanus liquida nocat palaestram lib. 9. dicens: Arcados autoris citharae, liquidaeque palaestrae. Unctam Statius lib. 6. Theb. Ante alios erat uncta Pales. Eadem ratione madida oleo palaeftra vocat Calentius Post unctionem demu msergebatur puluere ut cerpora caeromate et sudore lubrica mutuas luctantiu prebensiones admitterent. Hinc factus proucrbio locus, Citra pulucris tactu: ubi dicimus rem aliqua sine discrimine et labore parta. Puluis ille vocatur Aphe. Ceterum ubi Fabius lib. 1. Inst. ait bonu esse, ut futurus orator Palaestricis det opera, non de his loquebatur, quibus pars vitae in oleo cosumebatur, sed de illa Chironomia, quae est formandorum gestuum ac motuum norma, quam ab Athletica palaestra multum distare constat. Palae stre tamen appellatione re_ athleticam omnem complectimur. Pugilatus (qui Graece Pygmen dicitur) caeftibus fiebat. Cuiusmodi fuit illa Daietis in Entellum concertatio apud virgilium. Qui saltu certabant, plumbeis quibusda- pilis et massulis (Halteres Graeci vocat) utebatur quibus utraque manu se librabat-t. Hoc adhuc nostri teporis faciunt Histriones funabuli, qui ne cor poris mole in hanc vel illa partem rapiantur, praepilatis perticis vacillationem impedivit. De his intelligit luucna. Et lassata manu ceciderunt brachia massa. Cursorum alii Stadiodromi vocabantur, qui stadiu- percurrebat, et quiescet at in limite. Alii Diaulodromi, qui peracta meta eo demum i cuerrebantur, unde cursum inierat. Dolichodromi dicebantur, qui sexies stadium curriculo obibant. Inter athletas etiam erat Acrochiristae, qui summis inter se manibus depugnabant, nullo complexu haerentes. Qui quinque certabant generibus Lucta, Pugilatu, Saltu, Cursu, et Pancratio, Pentathli vocabantur. Xystici, qui per hycrrem exercebantur in porticu. Nam Xystos latam porticum significat. Sciamachi dicebantur qui sub tectis umbratilem pugnam fingebant, non veram, quae ficbat in sole et puluere, qualis


page 315, image: s315

est Lanistarum pugna, qui digladiandi attem profitentur, quique numeros omnes impetendi, cedendi, inferendique, et vitandi vulnera, atque etiam ubi punctim, caesimque feriendum sit discipulos docent: ut si quando in puluerem prodeundum sit, et vulnificum certamen, tutentur se melius, et inimicos invadant cautius. Panis quo utebantur Athletae, dicebatur Colyphium. Nunc ad eorum nomina veniendum est, qui vel unico palaestrae genere, aut multis clari extiterunt.

Ouidius libro 5. Metam. facit Brotheam et Ammonem pugiles caestibus claros, ubi ait: Hinc gemini fratres Broteasque, et caestibus Ammon Invicti, vinci si possent caestibus enses.

Ex duobus Tyndaridis alter fuit equitatu clarus, alter Pugilatu. Ouid. lib. 8. Tyndaridae gemini praestantes caestibus alter, Alter equo. Idem alibi: Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.

Fuit Amycus, Bebryciorum rex, filius Neptuni, caestibus clarus, quibus advenas in syluis interficiebat. Hunc occidit Pollux. sidonius: Sparta Terapnaea pugilem cum Gymnade pinguem Stratum Bebryciis Amycum suspexit arenis. Valerius Flaccus lib. 4. Argon.

Caestibus ergo valuerunt Amycus a Polluce interfectus, Butes Amyci filius, et Eryx, quem Hercules dedit morti.

Butes Amici filius, et Eryx butae, illustres fuerunt pugiles. Butem Dares interfecit: Eryx magister fuit Entelli, cuius caestus Entellus ipse in Dareta certaturus protulit. Fertur etiam Eryx in Herculem certasse, victusque succubuisse. De utroque Verg. lib. 5. Victorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, Perculit, et fulua moribundum exten dit arena. Idem: Ubi nunc nobis deus ille magister Nequicquam memoratus Eryx?

Eutimus Pyctes fuit patria Locrensis, qui saxum mirae magnitudinis ad Locrensium Portas humeris vexit, ut iam diximus.

Nestor (ut est apud Homerum) quum adhuc iuvenis esset, vicit pugnis Clytomedea, Lucta Ancaeum, Iphyclum pedum velocitate, Phylea et Polydorum iaculatione.

Agesidamus Locrensis fuit Olympionica, quem ab inimico prope vinctum, quum unxisset Ilas socius, actior ad conflictum rediens evasit victor. In cuius laudem Pyndarus scripsit hymnum.

Fuit et Aegesias Syracusanus, Sostrati filius, nobilis Olympionica.


page 316, image: s316

Archias Hyblaeus fuit praeco, qui tres ordine vicit Olympiadas, et Pythica, statua cum Epigrammate ob virtutem illam decoratus. Iul. Pollux apud Volater.

Asbilus Olympionices fuit Crotoniata, ter in Olympia continua serie victor, quem perpetua virginitate fuisse praeditum ferunt.

Autolycus nobilis fuit Pancratiastes, cui statua posita est in Prytaneo: id erat locus Athenis in arce dignissimus, ubi iudices de negotiis reipub. pertractabant.

Cleomedes athleta Astypalensis genere. De cuius robore iam diximus in cap. de Viris prodigioso robore.

Cleomachus fuit pugil Magnesius, de quo nihil reperitur, praeterquam quod in cuinusdam Cinaedi, et ancillae amorem incidens, corruptissimis evaserit moribus.

Clitomachum Palaestritam non tam commendant vires, quam pudicitia: quod etiam coeuntes canes sine horrore non posset aspicere, aut in conviviis aliquid impudicum permittere. Aelianus apud Volater.

Coroebus, patria Eliensis, primus cursu vicit in prima Olympiade.

Democratem athletam, facto in palaestra circulo, dimovere nemo poterat.

Ferunt Demarchum Parrhasium Olympionicam gustatis pueri (qui immolabatur) extis in lupum fuisse commutatum. Decimo demum post anno pristinae formae restitutum.

Diagoras Rhodius, victor in Olympia, quum eodem dic tres filios victores coronari vidisset, expiravit gaudio. Gellius.

Epitherses Metrodori filius, vicit in quatuor certaminibus.

Icto Tarentino palaestritae tanta fuit gloriae libido, ut toto vitae tempore castus vixerit, ne Venereo concubitu corpus eneruaret, fieretque propterea inutilior ad certamen.

Ergoteli athletae Cretensi Pindarus hymnum consecravit ob eximias vires. Cursu vicit in Olympia.

Hypenus athleta primus diaulo vicit.

Marullus fuit athleta, qui relicta postmodum palaestra, ludum Romae aperu