02/2006 Ruediger Niehl markup
text typed
07/2010 Reinhard Gruhl markup
structural tagging completed - spell check partially performed


image: s001

COLLEGII POSTHI MELISSAEI VOTUM. HOC EST, EBRIETATIS DETESTATIO, ATQVE POTATIONIS SALTATIONISQUE EIURATIO. AMETHYSTVS PRINCEPS SOBRIETATIS. [gap: illustration] Priuilegio Caes. Maiestatis. FRANCOFORTI AD MOENUM, APVD IOANNEM LVCIENbergium. 1573.



image: s002

[gap: blank space]

image: s003

FRIDERICO TERTIO, COMITI PALATINO AD RHENUM, DUCI BAVARIAE ILLUSTRISSIMO, IMPERII SEPTEMVIRO, Principi sanctissimo.

IMmodice faciles laxata Licentia frenos,
Ebrietasque choris effera Capripedum,
Lubrica raptarant impune per avia secum,
Quos habuit mores Teutonis ora bonos.
Thyadibus Friderice vagas constringis habenas,
Non his indomitis Tigribus esse licet.
Protenus Ebrietas legumque Licentia pestis
Te duce praecipue est vertere iussa solum.
Sic mores sanctos in patria regna reducis,
Quos ego, quos votis Posthius ecce probat.
O regio felix, in qua, non lege solutus,
Quae fecisse suos Dux iubet, ipse facit!

MELISSUS.



image: s004

VOTUM SANCTUM DOMINO. IOAN. POSTHIUS PAULO MELISSO SUO.

QUale sit hoc, Domino quod vovi nobile votum,
Carmine, Paule, meo certior esse cupis:
Nempe quod immodico pierfundere tempora Bacche
Non unquam, superat dum mihi vita, velim.
Hocsummi praecepta Dei vener anda requirunt,
Hoc Ratio, nobis quam dedit, ipsaiubet.
Adde, valetudo quod idem mea postulat: adde,
Quod deceat doctos sobriavita viros.
Praecipue Medicum: miseris ut rectius aegris
Consulat: his etenim vellevis error obest.
Adde, quod in gravibus praeceps occasio morbis
Praesentem Medici sape requirit opem.
Hicrogo, quid faciat, cerebrum cui fervet Iaccho,
Quive olido hesternum ructat ab ore merum?
Peraetereorixas, sceler a impia, vulnera, caedes,
Omnia quae demens parturit ebrietas.
Multa sacrae referunt exempla, ac mult aprofanae
Historiae, atque aetas haec quoque multa videt.
Ergo Bacche vale, Bacchique valete sodales,
Non ego, non vestro postmodo more bibam.
Nullus amicus erit tanti mihi, non erit ipse
Caesar, ut hoc mutem nobile propositum.
Non, etsi pretium mihi Francia tota daretur,
Quicquid et in gemino littore Rhenus habet.


page 5, image: s005

Vina bibam, sed nostra sitis quantum exigit: ultra
(Teste loquor Domino) pocula nulla bibam.
Huius me memorem voti facit annulus iste,
In digito minimo quem mea dextra gerit.
Huic similem, si me redamas, tibi, Paule, parabis,
Ut simili posthac tu quoque lege bibas.

P. MELISSUS SCHEDIUS FRANCUS P. L. AD IOAN. POSTHIUM MED.

IN quoscumque situs venio Germanidos orae,
Ante alias omnes quae spatiosapatet,
(Proh pudor!) invenio tetrae ebrietatis alumnos,
Quos Epicuraeae grex amat udus harae.
Suaserit et quisquam porcis cum talibus ullum
Icere mansurae foedus amicitiae?
Invit atus eris? sane tibi, si modo possint,
Ingerere in fauces doliatot avolent.
Quin scelus et facinus crimenque putatur, ab illis
Si conviva domum non nisi potus eas.
Quo plures aliquis sciet exhaurire metret as,
Dignus eo fuerit nobiliore nota.
Sardanapalaeo licet ore regurgitet haustus,
Est decus avomitu mox iterasse vices.
Grandibus inscribunt potores nomina vitris,
Signaque eorundem picta fenestra tenet,
Quoque vitro biberint, id fractum dente comestur:
Usque adeo sortes Hectoras esse pures.


page 6, image: s006

Tueto ferox olim ferro pugnavit et armis,
Vitrea nunc bibulo proelia Marte gerit.
Quid loquar, ut paterae sumant vicesaepe matellas,
Calceiis et cyathi sit quoque saepe loco?
Ebrius hic mos estisic vivitur at mea, Posthi,
Socraticos mores aemulavita probat.
Sobrius his nomen meritumque indeptus honorem
(Testibus et Gallis Ausoniis que) tuli.
Nec queo non laudare tuum, carissime, Votum
Pars egovotivi prima sodalitii:
Tumodo fac choreas restim duct antis ineptas
Eiures simili, ceu prius ipse, modo.
Firmet id ambito mihi circulus aveiis orbe,
Quem manus articulo dextra minore gerat.
Lurcones primis sum detestartus ab annis,
Hos et ad extremos exsecror usque dies.

Anno 1572.

EPIGRAMMA M. CLEMENTIS MOSELLANI. Acrostichis.

POsthimelissaeum, mortales, discite Votum,
Mensis immensis parcite, Bacchicolae.
Obscenis cenis, nimio quoque parcitevino,
Et saturo cesset crescerein ore cibus.
Solvat vota lubens purae sententia mentis,
Linguaque promittat testificat a Deum.


page 7, image: s007

Teste Deo mentem dabitis cum vece sidelem,
Iuratumque semelne temerate Iovam.
Horrendus siquidem sictis novacrimina fingit,
Scrutatur mentes, nostraque corda probat.
Iustis devicti precibus nunc pangite votum,
Sobriet as prodest, grata futura Deo.
Vivite consortes voti patriaeque lyraeque,
Vivite votivi turba beatachori.
Securi servite Iovae, per vota litando,
Succedent votis omnia saustapiis.

MELISSI SCAZON IN BACCHANALIA.

SAltationes, tripudiaque choreaeque,
Insanientum quas furore bacchantuns
Satan in orbem male chor agus invexit,
Ac dissolutis moribus dedit mentes:
Detestor exsecrorque vos ad extremum.
Valete, abite in rem malam. Lemannus me
Tutalocat um in parte nunc suiregni,
Nymphaeque Rhodani prodigos volupt atum
Luxus perosae, continent sinu casto,
Iuxtaque Christi vivere edocent normam,
Nec limitat am trans silire fas metam.
Quin et prius quam conspicarer haec regnae,
Aut me Lemannus civitate donasset,
Lubensque submisisset his gubernaclis,
Persaepe vobis mille fervidus Dir as


page 8, image: s008

(Hoc novit Ister, novit Albis et Rhenus,
Rhenique frater Moenus) imprecatus sum.
Vos saepe Ditique inferisque devovi
Faces amoris et libidinis foedae,
Veneris pedisequas, illicesque furtorum
Gyros, originem que tur pium rerum.
Quid? Orgiorum non fuere nocturnis
Oestris Lycaei concitae diurnisque
Stimulationes his pares? negatote.
Hem, nonne similes et fuere Curetes,
Tumultuo sis tympanis Cybelleis
Tinnitibusque pruriens cohors aeris?
Per me licebit, ebrio madefacti
Caput falerno, quique semperindulgent
Cursu furoris, hos ament sequanturve
Quo caeca mens fert, impetusque lymphati
Rapit cerebri, quodnec est suae spontis
Nec iuris: ultro donec in Stygis praeceps
Ruant barathrum. Buccinae, tubarumque
Et tibiarum sistulae, et lyrae dulces,
Testudinesque barbitique, nil, nilvos
Peccatis, instrument ainanima, ad hos usus
Quaesita, sed quicumque vellevi palma
Chordas movendo, spiritum vel inslando
Hiante lingua, vos sonis repercussis
Sollerter animant. Tollire, o mangistratus,
Ex urbe quisque tollite hinc suatales
Bacchationes, tamque barbarum morem.
Seu publice saltare, sive privatim,
Nilcommodi bonive, nil hovestat is


page 9, image: s009

Praestat reclamando furenter adravins,
Nulla potestis haec tuerier lege.
Identidem pol dixero, quod heic [reg: hic] dixi:
Nec Christianum, nec pium modestumve est.
Nil amplius post exprobrent, nec incilent
Hi choliambi. sic habete, quod sensi,
Stultae choreae, tripudia atque salturae.

Anno 1568.

EX EPIGRAMMATIS IOAN. POSTHII, MEDICI.

De Uxore sua.

EBria quod fugio convivia sobrius, Uxor
Egregia passim me mea laude nehit.
Verum quando leves egit are recuso choreas,
Irascit acite dicitur illa mihi.
Vis molles ducam choreas, Blandina? necesse est
Fumoso inc aleant tempora nostra mero.
Displicet Ebriet as? pariter citharaeque lyraeque
Displiceant, satui displiceantque chori.

In ebrietatem.

EBriet as docuit primas agitare choreas,
Et cecinit primos orerubente modos.
Hinc adeo in madidis cant atur ubique tabernis,
Hinc amat obscenos ebria turba choros.


page 10, image: s010

UT bibat haud sitiens, vel edat iam ventre replete,
Verberibus cogi bestia nulla potest.
Ergo homo deterior longe est, fateamur oportet,
Qui bibuit haud sitiens, qui vorat ante satur.

Pie. Iuste. Temperanter.

VIve pius, magnoque animo contemnere mundum
Immundum, ac soli fidere disce Deo.
Iustitiam sancte colito dum vixeris, et nil
Fraude, doloque malo turpius esse puta.
Utque diu incolumem possis traducere vitam,
Et Veneri et Baccho pone gulaeque modum.

Ad Amicum quendam.

ECquid adhuc dubit as nostro subscribere Voto?
Dura novae legis vincula forte times?
Captus es, et nullo potes hinc evandere pacto:
Quin voti socius cogeris esse mei,
Tu pariterque omnes, latum quicumque per orbem
Nobile de Christi nomine nomen habent.

EX EPIGRAMMATIS P. MELISSI SCHEDII.



page 11, image: s011

AD CUNRATUM ALBINUM, PATRICIUM FRANCOFORTENSEM, CUM ei annulum dono daret.

QUI VOTUM SANCTUM DOMINO, dos grata Melissi,
Aureus inscriptum iugiter orbis habet,
Retrahere a nimio gnarus labra Bacchica potu,
Vinciet articuli terga rotunda tui:
Ut quam vovisti, numquam violata fatiscat
Candida iurato numine Sobrietas.
Corrigere errores transactae posse iuventae,
Hoc decus acceptum rite fer omne Deo.
At cave lymphato rursus ne gurgite mersum
Te sibi mancipio vendicet ipse Satan.
Haec memor ut cunctos praestes Albine per annos.
Annulus hic fidei sacra sit arrha datae.

ALIUD.

DUm potant alii noctesque diesque, gerentes
Ebria Teutonico tempora quassa mero,
Sobria nos bibimus quae spiritus ille Iehovae
Pocula caelitibus larga ministrat aquis.
Illos flamma coquit Bacchi Venerisque nefandae,
Ignibus aethereis pectora nostra calent.
Turpiter obscenos illi modulantur amores,
Ast ego casta piae cantica mentis opus.
Illos antra picem nigram manantis Averni,
Lucida lacteoli me manet aula poli.
Sobrietas igitur tanto magis utilis estres,
Quo damnum est animae grandius Ebrietas.

DE COTHURNO.

NEmo, cur ita sit bibax Cothurnus
Aut mutabilis in dies et horas,


page 12, image: s012

Quaerat. Instabilis madensque multum
Auster, quem nimis hauriit, Cothurnum
Tam levem facit et facit bibacem.

EX GRAECO PHILIPPI. *ti/s2 se pa/gos2.

QUis tecollis iners aluit, nec apricus? an exis
Frigentis Scythiae, vit is agreste genus?
An nive Celtarum stantesque algoribus Alpes,
Anne metalliferae sulcus Iberiados?
Te, quae tam tristes immatur asque dedists
Vvas, unde acidum protulerint laticem?
Palmas quaero Lycurge tuas, ut stirpis ab imo
Germen abortiferi palmitis omneseces.

ALIUD E GRAECO. *ti/s2 pot' a)khde/stos2.

ECquis homo viridem divulsum impune racemum
Pampineo Bacchi palmite deripuit:
Oribus adstrictis et humi semesa reiecit
Frustula, vadentum nempe terenda pede?
Tale sit huic Evan infestus, quale Lycurgo:
Ausus enim est augmen stinguere laetitiae.
Forsitan hoc aliquis potuvel dicere cantus,
Vel nosset curas demere corde graves.

AD IO. LOBBETIUM IC. DE MORESO.

QUid fuerint idus, quid nonae, quidve calenda,
Singula quove modo, quo numeranda loco,


page 13, image: s013

Discere quottidie conatur, et octo per annos
Moresus haec nequiit perdidicisse tamen.
Idibus interea, nonis simul, atque calendis,
Quaeque dies inter saepe calaris abit,
Egregie potat, numero sine mensis et horae,
Seu tenebrae noctem, seu ferat aura diem.
Ebrius hoc pacto, Lobbeti, quando calendas
Idusque et nonas imbibiturus erit?

DE PINA.

QUod sit nobilis et satus vetusta
Stirpe, non aliter probare Pina
Novit, quam similes sui Cyclopes:
Multa scilicet helluatione
Et plusquam nimia bibacitate,
Et ructu, et crepitu, et quottidianae
Crapulae vomitu, supremum et imum
Per guttur. Nisi namque sit quis ingens
Potator, nisi (proh pudor!) valenter
Bacchari queat, qut tumultuando
Strictis ensibus angulos per omnes
Hinc discurrere et inde, ni srequent er
Sacramenta, elementa, vulnerumque
Periuro tonet ore mille plaustra,
Vere nobilis ille non put atus,
Ut vane nimis arbitrantur illi.
Opriscum genus! o viros equestres!

IN LURCONEM.

OB nimios quoties a me reprebenderis haustus,
Praetendis nimiam Lurco bibose sitim.


page 14, image: s014

Ullane velt anta est, veltam stis acriter urit,
Quin eanonullis sit relevanda modis?
Haud dicenda sitis sitis est tua. Pocula siccas,
Non quia Lurco sitis, sed quia Lurco soles.

EX GRAECO PHILIPPI. eu)qale/a pla/tano/n me..

FLoricomam plat anum me turbine concitus acro
Stirpibus ex imis straver at Auster humi.
Lota mero storursus, byems aestasque rigamen
Tale mihi praebent, suavius imbre Iovis.
Perdit a vivesco: quin, dum plaeraeque vacillant,
Rectior epoto sola videnda mero.

E GRAECO MELEAGRI. ai( *nu/mfai to\n *ba/kxon.

LIber ut emicuit flammis, lavere puellum
Nymphae, dum tenerum prima favillarotat.
Hinc mixtus Nymphis est suavior, hisce negatis,
Ardentes et adhuc experiere focos.

ALIUD EX GRAECO. In statuam Bacchi iuxta Minervam. ei)pe\, ti/ soi cuno/n.

PAlladi quid tecum est? age dic. hastilia divae
Cum bellis, epulae sedtibi Bacche placent.
Non haec non temere divos scit aberis hospes:
Rebus at huic sim par, nosce, quot ipse deae.


page 15, image: s015

Gloria bellorum cordi est mihi: testis Eos
India quae domita est omnis ab usque mari.
Quin homines etiam decoravimus: haec ut olivo,
Sic ego dulcifluo, quod tulit upa, mero.
Nec genitrix ob me est nixu perpessa dolores:
Ipse femur solvi patris, at ipsa caput.

AD BACCHUM.

MOrdicus arrosas vites in flore querebar,
Et Rhenum propter Danubiumque satas:
Quum caper, ILLYRICIS olim qui fugit ab oris,
Foetidus en noxae conscia signa dedit.
Ultor ades Liber. pestemne expellere talem
Saxonicis valuit Pan Salicanus agris,
Vincere tu gentes varias, Indosque rebelles
Frangere, et Aethiopum colla domare iugo:
Nec tibi iure cadat meritas ILLE HIRCUS ad aras
Hostia, et inflicto vulnere tingat humum?
Hunccine quin iugulas? quorsum tua cornua, Bacche,
Usus eorundem si tibi nullus erit?

AD CAROLUM UTENHOVIUM, C. F. PATRICIUM GANDAVENSEM. Anno 1566. ex castris.

CAROLE forte rogas, bello quid agatur in isto,
Dum contra Turcas Teutones arma gerunt?
Pugna cadis tanta est, tanta est certatio poclis,
Quis sit, ut ignores, inferiore loco.


page 16, image: s016

Cominus inter se tam fervida proelia miscent,
Quisque nisilaesum non caput inde refert.
Maximapars Bacchi letalibus occidit armis
Saucia: pars aegri morbida membra trahunt.
Desidia reliqui torpent segnique veterno:
Castra tamen Thracum tam metus acer habet,
Eminus ut cyathis saltem siiretur in hostes,
Ilico terga fugae thracia turba darent.

IN QUENDAM.

NOn vatem, neque te nego poetam,
Nec iuris nego te quidem peritum.
Imo nil dubitaverim fateri
Vatem maximum, et optimum poetam:
Sed de vase ego nominar evatem,
Apotu soleo velut poetam.
Nec tantummodo iuris utriusque
(Zythi scilicet et meri) peritum,
Iuris sed triplicis fatebor, hoc est,
Urinae, vomitus, cacationis.
Vates talis es, et poetatalis,
Talium es quoque iurium peritus.

DE ATTELLINA.

UT DOCTOR fieret iure sodalibus
Praecellens gemino, missus in exteram
Pollens divitiis est Academiam
Attellina, nepos indolepraecoqua


page 17, image: s017

Iam vix attiger at iura, LICENTIUS
Primis aggreditur praxin ab unguibus.
Nil parcens operae, nil studio, nihil
Maternis opibus, nil patrimonio,
Seu nox sive dies ingruat. Atque sic
DOCTOR cum fieri vult kata\ sugkoph\n,
DECOTOR merus (en) sit kat' e)pe/nqesin.

IN EUNDEM.

CEntum dimidio milleno, si potes, aucta:
Ex Costore bibax sic puto Doctor eris.

ORACULUM DELPHICUM.

GRaecia graecantes Alemannos iure perosa,
Quod nequeat morem sola tenere suum,
Consultum tripodas veteres, oracula Phoebi,
Delphos nescio quem misit Apollineos.
Quando agecessabit potatio Germanorum?
Talia legati dictarogantis erant.
Ter repetens sexverba novas respondit Apollo:
Quam primum cessant Teutones esse sues.

AD POSTHIUM.

UT nisi vel baculo caesus saxove petitus
E turba haud rictu latrat hiante canis:
Sic puto frendebit nullus, nisi cuspide nostra
Se fixum, Posthi, senserit ictus aper.



page 18, image: s018

IN VINOSUM.

EBrius es Vinose dies noctesque, nec intra
Sex annos cerebri sobria cella tui est:
Quei [reg: Qui] scis iudicium de Psalmis reddere nostris?
Vah! critico debet non titubare caput.

DE EODEM.

ZOlius est podager, cerebro sibi nec bene constat,
Deque metri pedibus fert grave iudicium.
Quidni? perpotavit heri nimis, unde gravatus
Tam pedis est nactus quam capitis podagram.

AD IOHAN. LUCIENBERGIUM, DE AMETHYSTO.

SI qua manum voti monitrix bene gemma decebit,
Non alia est nostram digna decere manum,
Quam violae referens teneros Amethyste colores,
Versibus aeternum facte beate meis.
Purpureos inter fulgore nitente lapillos
Ecquid spendidius baccifer Indus habet?
Vivida flammeolo scintilla resultat ab orbe,
Ceu radians tremulo Solis ab igne iubar.
Huic face quippe tuae LUCIS (mirabile visu)
Insinuas radios Iane subinde novos:
Sobrius ante omnes ut quam tibi diligor unus,
Una adeo ante omnes sobria gemma micet.



page 19, image: s019

CONRADUS ALBINUS PATRICIUS FRANCOFORDENSIS, AD PAULUM Melissum Poetam Latureatum.

Votum ter sanctum Domino, clarissime vates
O et Pieridum dulce MELISSE decus,
Ter sanctum dico votum te consule vovi,
U ino quod posuit luxuriaeque modum.
Mille etenim Bacchi vitiorum copia, mille
S ecum prohscelerum quumtrabat illuviem,
Abstinuisse gulam nimio sacra pagnialuxu
N os iubet, et parcis sumere vinalabris.
Corporis atque salus animae si pluris habenda est,
Taetrior ebriaci quam gregis illa lues,
Vota quis ista Deo neget auspice facta, serenam
M entem quae pur asobrietate beant?
Dumviget hoc corpus, servabo fideliter illa:
O ccuper haec servans morteruente senex.
Me monet et pietas sidei coluisse tenorem,
I ngenioque sagax POSTHIUS ipse monet.
Nomine quo digiti mihi nexus annule vinci:
O mea sint nullis irrit avota modis!

IN ANNULUM A MELISSO SIBI DONATUM.

ANnulus artis opus mirae donumque MELISSI,
Aeternum nostri pignus amoris erit.
Est carum rutilans aurum mihi, carus et auctor
Hoc qui dat digito munus habere meo:


page 20, image: s020

Quod tibi Pegasides suaserunt mittere Musae
Delicium o animi culte poeta mei.
Haud alio tamen est gratus mihi nomine, quam quod
A mihi dilecto pectore missus adest.
Hunc quoties video, suavis mihi vultus amici
Occurrit, toties et renovatur amor.
Ille igitur digito numquam tolletur ab isto,
Noster dum firmo foedere durat amor.

P. MELISSI HENDECASYLL. AD HENRICUM STEPHANUM.

QUare me cinara frequenter uti
Isto tempore vis caniculari,
Dum fervet calor, ardet aestus ingens?
Baccho numquid ut adbibente potem,
Phoebo nunquid ut accinente cantem,
An ni sat sitiam, sitire discam?
Sivescar cinara sitim lacessens,
Baccho gratus ero quidem bibenti,
Ast ingratus Apollini canenti,
Et quo plus bibero, hoc magis sitibo.
Potores cinaras ament, eosdem
Vescentes cinaris amet Lyaeus,
Et quantum est hominum bibaciorum
Teutonumque siticulo siorum.
At quamvis amo vitiumque patrem,
Quamvis vinaque Liberique florem,
Gratia tamen illius, nec ipse
Has astu cinar as velim comesse,


page 21, image: s021

Nec Henrice sitim ciere. quin nec
Vinosos odio haud habere possim:
Non, si petuae decus iuventae,
Non, si tot mihi cirneas Falerni,
Et tot denique Massici diotas,
Quotquot sufficerent per omne saeclum,
Lenaeus daret, aureosque montes.
Arguti modo ne sonirepertor
Aversetur Apollo me canentem:
Potor non ego, cantor esse malo.

Pridie Kal. Sext. Anno MDLXX.

HENRICI STEPHANI HENDECASYLL. QUIBUS PAULO MELISSO RESPONDET.

POtor non ego, cantor esse malo.
Sic tu versiculos Melisse claudis
Quos nuper tua lusit hic Camena
Meis de cinaris Virinianis.
Scisne cur vocitem Virinianas?
Alumnas voc at has suas Virinus
Meae deliciae, Virinus hortus.
Sed tu dum cinaras nimis nimisque
Invisas mihi vis Melisse reddi,
Quas vides adeo mihi placere:
Has tu dum cinar as, sed immerentes,
Multis et gravibus probris lacessis,
Ira longius impotente raptus


page 22, image: s022

Ipsis verba sonas aterba Musis,
Maximumque creas eis perrclum.
Nam quis non subito valere cunctas
Iusserit, licet ante cultor harum,
Si posthac nequit esse potoridem
Et cantor quoque? sed siticulosae
Dehinc nescio quae novae Camenae
Colendae placitis novis Melissi.
Quamvicem doleo tuam gemoque!
Quam vellem tibi charta defuisset,
Quam vellem tibi penna defuisset,
Quam vellem tibi verba defuissent,
Versum dum tua mens volut at illum.
Iberi aut Itali profectus ore
Vix posset veniae locum mereri:
Quid quum talia proferuntur ore
Viri Teutonis, et quidempoetae?
Non te Maeonides loqui haec docebat.
Enniusve pater, velhos sequuti
Tot vates alii, quibus perennis
Fama est carmine compar at a docto.
Sedtam longe abeam necesse non est:
Paucis Hessus abhinc ademptus annis
Tento Teutonanon docebat ista.
Quam vicem doleo tuam gemoque.
Quod tuus tibi concit arit error
Quas prius faciles deas habebas.
Ac si vera licet mihi fateri,
Illo ex tempore (parcitote divae)
Hand est visa mihi fluens ut ante


page 23, image: s023

Vena mellea carminum tuorum.
Ah quibus precibus novem sorores
Iratas adeo, queas amicas
Tibi reddere? quod piamen huius
Erroris fuerit? vocare crimen
Quem tamen potius volent Camenae.
Sivis consilium meum probare,
Quae sunt de cinaris, ut ira suasit,
Tibi carmina cantit at a nuper,
Recanta cito, laudibusque multis
Probra de cinaris repende multa.
Versum illum quoque clausulam priorum,
Refinge: aut potius repone nostrum,
Cantor esse volo, simulque potor.

MELISSI ANACREONTIUM, QUO PER REPLICATIONEM H. STEPHANO respondet.

AGe, si redactus illo
Stomachosioris irae
(Ut opinione ludis)
Probra sobriis Camenis
Bene potus intulissem,
Satur aut probro fuissem
Cinaris Virinianis,
Epulis tui palati:
*galinw|di/an canendam,
Grave crimen expiandum,


page 24, image: s024

Veiamque deprecandam
Pol oportuit, fatebor.
Licet Ilium Poetam,
Licet Enniumque et Hessum,
Alios et advocatuos
Memores, velut patronos
Bromiae bibacitatis:
Tamen illa quae, reprensor
STEPHANE ebrii meraci,
Mihi factit anda suades,
Minus ipse factitares:
Satis hoc superque novi,
Satis hoc diaeta monstrat.
Alemannus ortus ut sim,
Alemannicum bibendi
Nimis, improbabo morem,
Meavit adum manebit.
Igitur mihivel optem
Prius ipsa charta desit,
Frius ipsa penna defit,
Prius ipsaverba desint,
Revocare quampriorae
Mediterve moliarve
Metra quinlibenriusque
Potiusque (pace Phoebi)
Quia potor esse nolo,
Ego cantor esse nolo.



page 25, image: s025

MELISSI PHALAECIUM AD NICOLAUM RUDINGERUM, Pisovernatem.

LEgis iuridicae foro diserto
Addictos studeo tenore Voti
In nostrae numerum sodalitatis
Aggregare, sed autverentur ut stent
Pactis, aut metuunt sibi suturum
Hoc fraudi. siquidem Ducum per aulas
Nullis esse fere locum relictum
Aiunt, ni didicisse censeantur
Pot are egregie, nec (ut probatum est)
Doctores alios suis in aulis
Quosdam posse libentius videre
Quam scitos genialiter bibendi.
Caet erum fieri nequire dicunt,
Ut qui grande obeiint negotiorum
Pondus, saepius hinc et inde missi,
Amulto sibitemperent Iaccho,
Large quem proceres nimis propinent.
Facessant mihi, Nicolae, tales
(Quos abominor usque) combibones,
Sive iuris erunt peritiores,
Sive stemmate nobiles equestri,
Sive consiliarii, frequente
Quassi tempora crapula. facessat
Quisquis per similis sui laborat
Esse, sobriet atis inquin ator
Et iustae violator aequitatis.


page 26, image: s026

Pauci simus, et invicem colamus
Haec consortia nostra, temulentae
Hostes ebrietatis et choreae
Bacchantum. cerebrosa multitude
Frendeat licet et fremat furendo,
Silenos Satyrosque nil moremur,
Nec pilifaciamus ebriosos:
Sed per ludibrium licenter illos
Insectemur, et omnibus cachinnis
Rideamus. erunt (opinor) olim
Quidam carmina nostra lectit antes.
Queis [reg: Quibus] si verba Dei severa nullum
Forsan inicient sui timorem,
Hi saltem, merito quibus rubescant,
Versus incutient mei pudorem.

AD NOBILIUM ET DOCTISSIMORUM VIRORUM COLLEGIUM a)me/quston Bruno Seidelius Doctor.

CLitorio quicumque sitim de fonte levarit,
Vina fugit, gaudetque meris abstemius undis:
Quique mero commixta bibunt tribus usque diebus
Oua, tenebrosis peperit quae noctua nidis,
Taedia concipiunt vini: sed credula quondam
Tradidit hac frustra demens errore vetustas.


page 27, image: s027

Talibus auxiliis animi vitiosa cupido
Haudregitur, pravaeque sitis non tollitur ardor:
Non si fecundis nudatos vitibus agros
Despolies (fecit quod tristis legibus olim
Immeritae violans telluris dona Lycurgus)
Te bibulo, ventrique modum, metamque palate
Insano positisse putes. Nam crimine facta
Luxuria ingeniosasuo est, quantumque negatur
Copiatemeti, tantum frumenta coquendo
Gaudentem potius Cererem fluvialibus undis
Conficiet Baccho certant em viribus aequis.
Ergo viarecta fontum praecludere rivos
Tam turpeis decet, et iust as adhibere medelas,
Nostra quibus nimium deformia saeculasordent.
In primis bibulos homines facit ipsa volunt as:
Illam mandatisque Dei terrendo coerce,
Consilioque domans rectar atione guberna,
Incipe velle bonum, laudatos arripe mores,
Teque ipsum vincas, animi victoria summa est.
Haec est pugna prior, quam si pugnarerecusas,
Quilibet in cassumrecidet labor, et Lernaeae
Comperies Hydraecapita augmentatarenasci.
Hanc iniere viam socii, quos nomine fama
Evehit egregio, qui docto pectore laudes
Eximias peperere sibi, dum foedere certo
Unanimes coeunt, et sobriet atis amorem
Damnatum exilio Germanis finibus olim
Usum in communem pulsa ebrietat ereducunt.
Este viri fortes, video mox agmine denso
Invidiam, vocesque malas vos tendere contra.


page 28, image: s028

Staterei Voti, nec coepto absistite pulchro,
Exemplisque bonis populi praecedite mores,
Ut capere incipiat moderatis pocula dextris.
Non opus est voto mihi, qui mala plurima passus,
Sustineoque granes odiorum saepe procellas,
Quod madidis absum cenis, quod abhorreo mensas
Tantum composit as in proelia dira bibendi.
Inde mihi longi Soles vivuntur, et horae
Soepe abeunt solae sine convictore modesto,
Non nisi qui sitiens potum pet at, at que superbum
Imperio frugi mecum compescat Iacchum.
Sed similes vestri multos nimis opto sodales,
Acsuspiro dies convivia laeta daturos,
Qualia Socraticis laudavit in aedibus hospes.
Interea placeat quaeso consensus honestae
Iste rei noster, vobisque adscribar amicus.

Erphordiae, 14. Febr. Ann. 1573.

AD CL. V. DOCT. IOHANNEM POSTHIUM, COLLEGII HUIUS auctorem et Coryphaeum. Bartholomaeus Hubnerus M.

UT impiis votis nihil nocentius
Dici nec audiri potest,


page 29, image: s029

Sic commodis honesta vota non suis
Ullo carebunt saeculo.
Multi vovere multa splendide solent,
Servare cum debent, tacent.
Tu, clare Posthi, temper antiam Deo
Voto voves laudabili.
Et aemulos in hoc habere plurimos
Per Teutonum plagas cupis.
At quid facis? quid incipis? quid expetis?
Cum saeculo pugnas tuo.
Germanus hoc pacto bonus, Vates bonns
Paucissimis habeberis.
Vocaberis superbus, et sapientulus,
Indignus et consortiis,
Amicus esse nec volet quisquam tuus,
Ab omnibus rideberis.
Quin et favorem, laudem, amicos, gloriam,
Omnemque perdes gratiam,
Siccare magna pocla si negaveris,
Et vitra detrect averis.
In his enim nunc omnis est humanit as,
Consistit unicum decus.
E matris editur quis alvo:protinus
Potatur e plenis cadis.
Arti puer certae dicatur: protinus
Potatur e plenis cadis.
Inire spondam vult iugalem:protinm
Potatur e plenis cadis.
Agrum, domumvevendit aut emit:st atim
Potatur e plenis cadis.


page 30, image: s030

Invisit aegros, aut amicos: prorinus
Potatur e plenis cadis.
Ad funus it demortuorum: protinus
Potatur e plenis cadis.
Et verbo ut uno cuncta dic am, tota nil
Est vita quam bibacitas.
Videtur ergo moribus cum publicis
Certare Votum quod facis.
Sed vulgus insanum decet nos linquere,
Etrectaquae sint cernere.
Quid lex Deusque mandet, et quid sanitas
Nostrirequirat corporis.
Perpendat haec si lance quis iusta, tuum
Votum probabit ilico.
Et sanus esse Posthianus eliget
Potius, Lyaei quam pecus.
Bibenda vina funt, sed haud praeter modum,
Hoc absque nid manet bonum.
Arridet ergo sponsio, Posthi, tua
Mihi bonisque ceteris,
Et in tuum nos dedimus collegium,
Recte quodutitur mero.
Et aureum digito minore vinculum
Voti gerit ceu symbolum.
Promissionis tu memor saltem tuae
Maneto, nosque dilige.

Erphordiae, 15. Febr, Anno 1573.



page 31, image: s031

IOHANNI POSTHIO ET P. MELISSO.

CLare Machaonias, Posthi iucunde, per artes,
Hospitium posuit cuius in ore Venus:
Tuque Melisse, novem decus indebile Musis,
Quem tepido fovit Calliopaea sinu
Vestra Deo carmen quo vota sacr atarelegi,
Vos nimio corpus perdere nolle mero,
Vota suam memori famam quae laude merentur,
Et sunt perpetuo digna favore coli:
Hae quia cognosco divinae congrua legi,
Qua nihil in mundo sanctius orbis habet.
Obii ciunt nullis fucato scandala ritu,
Qualia lucifugae prodiga turba gregis.
Qui paupertatis dum nomine gaudet haberi
Pauper, et oblato continet aere manus,
Penelopaevita dum caelibe castior idem
Perpetuum casto quaerit honore decus:
Attalic as grandi congessit foenore gazas,
Penelopesque salax vincit amore procos.
Sed dextre summi servant praecepta Tonantis,
Quis oner are cibo cor da meroque vetat.
Aeternaspulso fugiunt diserimine poenas
Extremoregnans quas scelus orbe parit.
Ut constent sensus, turpis quos crapula brutis
Luxuria similes immoder atafacit.
Dona Dei vanos ut non rapiantur in usus,
Humanum terris nata iuvare genus.
Ut sit in ore frequens oratio Daemonis horror,
Officii praestant munia cuique sui:


page 32, image: s032

Ne cadat ante diem subit a putredine corpus,
Quam densus liquidi nect aris imber alit.
Siproperans aliquem perduxit ad Orgiacasus,
Significant cunctis rebus habere modum.
Exemplis etiam ne quis laedatur iniquis,
Alteriusque pet at sorbitione malum.
Subiciunt recte monitis parere volenti,
Quae fugienda suo, quaeve sequen da loco.
Cum fragilis Boreas sit vita fugacior aura,
Cum tacito veniat mors inopina gradu,
Cum varios generet Sybaritic a vita labores,
Damnaque Paeonia non medicanda manu:
Edit avota probo, communibus assona votis,
Mens hominis summo fir quibus arrha Deo.
Nec nisi mentis inops dictis reprehendet amaris,
Vos quod habet frugisobriet atis amor.
Hanc licet opt arimis, ut numc quoque ab annis,
In vita comitem semper habere mea,
Illius unde memor digitis Amethystus habetur,
Suavia coniugio quem mihi iunctadedit,
Suavia Sophrosynes studiosa domusque virique
Quae non parva meo gandia corde movet:
Saepe lacessitus tamen, et prece victus, aberrans
Excessi potu liberiore modum.
Hic dum notitiae dulcem mihi pr aebibit haustum,
Ille sodalitii foedus amantis init,
Dum semel atque iterum facilis respondeo, plureis
Invito prompta seduiirate scyphos.
Est alias alius qui promit pectore causas,
Ac Suadae verbo dona latentis habet.


page 33, image: s033

Spernere dumque parum credo civile rogantem,
Nec vini quenqueam fallere fraude volo:
Quisquis enim posito medit atur nectare fraudem,
Non rubet excussa ponere fronte sidem,
Sic passim vulgo laudata paroemia fertur,
Cui nullum volui me penes esse locum.
Econtra cupio dum gratum reddere pectus,
Atuque lacessentis pellere vina mero:
Plus bibo, quam satis est, quam corporis exigit usus,
Aut animi vires quam tolorare queunt.
Sed dolui, deleo, memorique dolore dolebo,
Infelix releva, Christe redemptor, onus.
Si madidae posthac contingat adesse palaestrae,
Qua sit opus multo belligerare mero:
Nec mihi Maeonidae liceat, quae iusta, bibeuti
Magnanimos aliqua parte referre duces:
Spectanti potus ne siam fabula turbae,
Maturo fugiam pocula fusa gradu.
Qui sanae custos vis sobrietatis haberi,
Ne turpis sube as iura severa Methes.
Aeterni memorans tibi subice inssa Tonantis,
Vina quibus graviter luxuriemque cavet.
Hinc poenas, vitae brevit atem, scandala, morbos,
Velbibuli tandem quae mala cumque trahunt.
Sic memor usque Dei, mortis,melioris et aevi,
Non recta flectes devius erro via.
Corporis at que animae nullo reparabile cultu
Naufragium, vini qui natat amne, facit.

Iohannes Lauterbachius P. L.



page 34, image: s034

IN EBRIOSUM EX CLEARCHO.

QUam vinum biberent capitis potoribus ante
Si morbus tristi clade moveret onus,
Dulcia non ullus generosi muner a Bacchi
Qui cupido largus sumeret ore, foret.
Dum vero morbum praecedit amica voluptas,
Privatur placito quisque subinde bono.
Ergo te nimium ne laedat sumpta voluptas,
Quam cupias citra disce referre pedem.

EBRIUS CADAVER.

HUnc quid vit aiuvat, qui nescit vivere vitam,
Aut lucis vera commo dit ate frui?
Ebrius assiduo qui sese ingurgit at haustu,
Non vitam, vivens turpe cadaver habet.

EIUSDEM LAUTERBACHII AENIGMA AD P. MELISSUM FRANC.

BArbitus Isaidae si te non Teutona vatis
Obstrictum fama clare Melisse tenet:
Dic quibus in terris observantissima iuris
Natio, quae vigilans iura frequentat, agit.
Cum matutinos vix Lucifer inficit axes,
Et solitum ruris turbarequirit opus.
Res hominum summo cum Sol observat abortu,
Vel medio fulgens plurimus axe calet.


page 35, image: s035

Aut cum declivis te monere linquit Olympum,
Ac modo pars lucis, pars modo noctis adest.
Adius addictos vocat, adius ordine ponit
Quos sancta iuris condit ione regit.
Non probibent operae, non cura domestica, rerum
Non dolor, hoc iuris gens studiosa colit.

ALIUD.

SI iungatur equo Briareus, rana, Ibis, echinus,
Taurus, aper, Satyrus, quid fieri inde putas?
Monstrum, quo toto nihil est deformius orbe,
Delitiae puero, delitiaeque seni.

MELISSI RESPONSIO AD DUO LAUTERBACHII AENIGMATA.

SIt Satyrus, sit aperta urusque et echinus et Ibis,
Rana sit et Briareus, sit tibiversus equus:
Non erit hoc monstrum, suriis sed peior Erinnys,
Pernicies invenum, perniciesque senum.
Omnibus haec populis rabidum ius imper at amens,
In quibus amentes ius furiale colunt:
Sivesupr aterr am Sol, sive cucurrerit insra,
Vespere tum sero, tum quoque mane novo.
En Lauterbachi scrupos tibi rite solutos:
Circaeo tamen hos de grege nemo videt.



page 36, image: s036

NICOLAI RUDINGERI PISOVERNATIS AD CLARISS. VIRUM IOHAN. POSTHIUM MEDICUM ET POETAM egregium, in Ebrietatem elegia.

QUi cyathis primus nostro certavit in orbe,
Impius, et vere degener ille fuit.
Prima fuit dapibus frugalibus usa vetustas,
Et dedit urgenti sobria vina siti:
Assiduo luxu nunc postera diffluit aetas,
Et bibit ad cert as pocula plena vices.
Hinc sceleri scelus, hinc super additur haustibus haustus,
Hinc furor, hinc Veneris robor a sumit amor.
Hincrixae, hinc caedes, hinc iur gia nata, malorum
Hinc caput, hinc error mentis, et omne nefas.
Hinc adaperta pater diris lata area morbis,
Naturae hinc omnis sobrius ordo iacet.
Olim hominum generirigidus vitam abstulir ensis,
Nunc brevior cyathis mortis aperta via est.
Nunc vitrei vitris vitreum disper dimus aevum,
Si similis fr agilivit a put andavitro.
Ducimus in tenebras serae nunc prandia noctis,
Cena renascentem nunc videt ire diem.
Adiur are alios nec ad ardua poculaturpe est,
Haustibus aut haustus vincere, Bacche, tuos.
Nec pudor est, plenus si vina regurgitet hospes,
Turpiter et vomitu se inquinet ipse suo:


page 37, image: s037

Usque adeo regnat, nostrisque triumphat in oris
Edita Cerbereis faucibus Ebrietas:
Priscaque Sobrietas terris expulsa. sub alt as
Aetheris aufugit, vener at unde, domos.
Ito Procul luxus, procul ito libido bibendi,
Non hominis, Stygii sed canis estis opus.
Ecqua, nisi esuriat, sibi bestia postulat escas?
Anne, nisi sitiat, quae bibat, ulla fera est?
Cur igitur nostrum, rationis dotibus auctum.
Vincitur a brutis sobrietate genus?
Cur crapula exbaurit veget as improvidavires,
Quas natur a dedit provida corporibus?
Nempe gulae pater, inferno qui praesi det antro,
Prima fuit tanti solus origo mali:
Solus ad aequales fera proelia miscuit haustus,
Arcuit et mensae solus ab orbe modum.
Ah pereat, pereant Bacchi certamina, sanctus
Ah redeat veteris sobriet atis amor:
Tunc ego, tunc, POSTHI, vita mihr carior ipsa,
Transibovotis in tua vot a meis,
Sobrius et miles, Musarum sobria castra
Te duce, signifero te praeeiinte, sequar.
Melle suos numeros qui condit et arte Melissius,
Tunc partem voti me sciet esse tui.
Nec reliquos inter mihi vates abnuet unus
Foedus amicitiae, te monitore, suae.
Sobria Musa, Iovis sat avertice fobri a Pallas,
Sobrius Aonii praeses Apollo iugi.
Sobrius exemplis horum qui vivere nescit,
Sobria Castaliae pocula vitet aquae.



page 38, image: s038

AD EUNDEM.

NObile quod Votum vovisti, candide POSTHI,
Devotus voveam numquid et ipse, rogas.
Ambigo, ne voti reus, ad data pocula cogar
Damma secuturae ferre molesta sitis.
Ne tamen ulla bibam, nisi sobria pocula, postbac
Una sit ut curis cura studebo meis.

PAULO MELISSO FRANCO P. LAUREATO NICOLAUS RUDINGERUS Pisovernas.

QUi choreas docuit permixtis ducere turbis,
Auctor inornat is moribus ille fuit.
Tunc Venus, et Veneris proles lasciva cupido
Mort ale insidiis impetiere genus.
Tunc fuit alternis virtus amplexibus uti,
Pectora tunc decuit iungere pectoribus.
Tuncvirgo et iuvenis fixere labella labellis,
Tunc oculis, nutu tunc didic ere loqui.
Tunc etiam implicitis per mut va vincula dextris
Ad cit baras agili subsiliere pede.
Tunc sua nudarunt salt antes crura puellae,
Tuncteres in sinubus tacta papilla fuit.
Tunc haurire datum est oculis sitientibus ignem.
Ianuatunc taitis est adaperta iocis.
Tuncpudor, et morum decus, atque modestia vitae,
Amplius in terris non habuere locum.
Niltamen hic meruit, choreas qui ducere primum
Teutonico saltans ausus in orbe fuit.


page 39, image: s039

Laetus laetitiae quod honestaetradidit ille,
Hoc animi facimus luxuriantis opus.
Hinc furor, hinc praeceps amor, hinc vesana libido,
Ad mala nos vetitotalia moretrahunt.
Nullalibido, ioci nulli amplexusve fuerunt,
Adstabat nostr as cum pudor ante genas.
Nemo tunc aliis aliisque reflexibus usus,
Suppositam pedibus concutiebat humum.
Nemo loqueb atur nutu, dabat oscula nemo,
Virginis audebat tangere nemo sinum.
Tunc ego vixissem, choreae nec ludicranossem
Festa, nec audissem fila profanalyrae.
Nunc mollesque chori, citharaeque lyraeque sonantes
Saepe suis captum me tenuere iocis.
At pudet, atque huius mepaenitet: omnis abesto
Tibia, non fatuos post agit abo choros,
Non, vel si lateri Venus haereat aurea nostro,
Tyndaris aut comit em mepetat ipsa sibi.
Iactetutrumque latus Dryas, utraque brachia iactet,
Utrosque et Satyroi actet amat apedes.
Adr abidi Thyas Trieterica saltet Iacchi,
Tinnula Curetum saltet ad aer a chorus.
Sit dux ipsa Venus, sit signifer ipse Cupido,
Saeviat hic arcu, seaviat illa face.
Sancta verecundo piet as sociat ap udori
Me famulum Bacchi, mevetet esse chori.
Ebrie Bacche vale, turpesque valete choreae,
Non ero, qui vestri monstra furoris alam.
Sit mihi sobrietas, sit amica modestia vitae,
Sit parcus parcas et scyphus ante dapes.


page 40, image: s040

Sic ego divinis animum emendabo libellis,
Sic sacer Aonidum sacra pudica colam.
Sic eiur abo chore as et proelia Bacchi,
O mihipost sancta, PAULE, colende fide.
Pristinus interea latum pudor occupet orbem,
Et fuget a nobis sobria vit a choros.

IDEM RUDINGERUS IN IMAGINEM BACCHI.

BAcchus cur puer est? pueri facit omniaritu:
Curvagus? haud casti frena pudoris habet.
Cur nudus? nihil est quod non levis ille revelet:
Cur ferus? iratis addere calcar amat.
Cur liber? stolidam nescit compescere linguam:
Corniger est? animos ebria vina parant.
Cursecum Satyros habet? igne libidinis ardet:
Cur Tigres? rabidaplus ferit ate nocet.
At cur Pantheras? vinum facit esse prot eruos:
Cur Bacchas? molles ducit, amatque choros.
Car Nymphas? mites scit mitior esse per artes:
Curvaetes? Phoebo fertilis ille suo est.

SONNET DE N. CLEMENT VIZELISIAN, Sur l' effigie de Bacchus.

POurquoi peint on Bacchus ieune enfançon tendret?
C'est pource qu'il fait tout comme un ieune insolent:
Et pourquoi le fait on si vague chancellant?


page 41, image: s041

C'est pourcequ'iln'a point de honte ni d'aret.
Pour quoi nu? c'est d'aut ant qu'il ne tient rien secret:
Pourquoi fier? il aigrit un courous violent:
Pourquoi si libre? il est sans propos babillant:
Pourquoi cornu? il crete un vouloir à tout pret.
Que lui servent ici ces Satyres? il aime:
Et ces Pantheres la? il traine l'arrogance.
Et ces Tigres? il court larage temer aire.
Ces Thyades au bal? la danse suit la pance:
Ces Nymphes? l'art éteint sa violence extreme:
Ces poetes? il aprent lesvers au fond du verre.

AD IOANNEM POSTHIUM, MEDICUM DOCTISSIMUM, BENEDIcti Ariae Montani carmen.

NE tua Vota probem, sacit hoc, doctissime Posthi,
Libera visa quidem et sunt mihi laxa nimis.
Non tibi plura placent Lenaei pocula, quam quot
Exigat ipsa sitis: sed mihi nullaplacent.
Ebrius est quisquis, bibere is sevelle negabit
Ulterius, quam quod poscat anhela sitis.
Simodus est nullus sitiendi, nempebibendi
Nullus erit, voti queis [reg: quibus] placet esse tui.
Quid Natura velit, quid poscat opinio, quidve
Consuetudo, putas haec variare nihil?


page 42, image: s042

Ipse equidem potiora meae non vota coactus
Indixi vitae, sed grave propositum:
Omnibus invitis medicis, charisque propinquis,
Contempsi vinimuner acuncta puer.
Mox iuvenis, postvir, nunc adventante senecta
Permaneo solido tempore potor aquae.
Per mare, perque vias, varia et per regna, per urbes
Innumeras hospes multivagusque fui,
Nec me paenituit numquam potasse Lyaeum,
Sub queiscumque [reg: quibuscumque] orbis cardinibus fuerim.
Inde fit ut nullum Baccho concedere numen
Ipse velim, vini commoda nulla putem.
Sed facileis [reg: faciles] venerer Nymphas, fonteisque [reg: fontesque] perennes
Flumina cum rivis cum puteisque colam.
Crede mihi, aut nulla, aut sunt haec gratissima Divis
Pocula: Naturae et commoda nulla magis.

EIVSDEM BENEDICTI ARIAE MONTANI EPIGRAMMA.

COelum, terra, mare, et quidquid fert Daedalae tellus,
Auctore antiquis Numine constat aquis.
Bacchus alit tumidus vitia, et fera crimina, Bacchus
Segnitiem pinguis delitiasque fovet.
Ille in treis [reg: tres] fratres discordia semina misit,
Unde hominum natum est dissidium generi.



page 43, image: s043

IN EBRIETATEM, NICODEMI FRISCHLINI ELEGIA, Ad Iohan. Posthium.

EXpetis inculto, vates cultissime, versu
Persequar ut fetens Ebrietatis opus,
Damnaque, quae dulci meretrix haec blanda veneno
Plurima dat, Musa mon remorante canam:
Ut monitu vatum Germania mota piorum
Contrahat in sani turgida vela meri.
Efficiam, quod amice mones, atque omnia paucis
Exsequar: incultis annue Christe modis.
Est locus Arctoo ferme conterminus axi,
Qua celeres volvunt Rhenus et Ister aquas.
Alta domus tecto, sublimibus alta columnis:
Grata domus puero, grata frequensque seni.
Cuius ad Eoum multo nidore vaporans
Est latus, et sapidis plena culina cibis.
Occiduum pigro dat longa cubilia somno:
Hic ubi perpetuis ructibus auratepet.
Infima pars cellam vino pomisque refrtam
Continet, et largo dolia plena mero.
In medio cinctum tabulis nitet aede lacunar,
Laesa manu fornax, laesa fenestra manu.
Stat mensa, et fuso numquam fit sicca falerno,
Foetorem haec tota spirat in aede gravem.
Ut cum quis foveam non clausanaere viator.
Aut foedam, ducit qua via, transit haram.
Cantharus in gelida sedet illi proximus unda,
Omnia plena vitris, omnia plenscyphis.


page 44, image: s044

Apposita stant lance dapes, quas verna ministrat
Luxus, stant avidae ferclap arata gulae.
Haec circum ternis stipata sororibus, audax
Ebrietas animo, corpore fracta sedet.
Adextris Venus, a laevis Blasphemia, et ante
Prodiga mens: medium sed tenet ipsalocum.
Dii, quales oculi? quae diritempora vultus?
Vix equidem tali fronte Medusa fuit.
Luridus in vultu color, et vaga lumina torue
Igne micant, ciliis ulcera foeda scatent.
Pendula laena genis, spirantique ore mephites,
Dente putris, buccis turgida, blaesa sono.
Inde manus tremulae, prostrataque membra podagra,
Et formidatis venter opimus aquis.
Nullus honor, vestis quem conciliaret honesta:
Nuda puella humeris, nudapuella genu.
Quaque tegit reliqui furiales corporis artus,
Sordet, et est longo trita lacerna die.
Nulla quoque informem circumdat Zonapuellam,
Iam pridem huic Zonam solvit amica Venus.
Pro Zonalongum tunicas farcimen oberrat,
Gratior aurato baltheus iste sinu.
Amissis pariter nummis, ipsaque crumena,
Alea marsuisustinet apta vicem.
Biblia lecturam vetuit soror altera quondam,
Chartarum ludos substituitque leves.
Nunc manibus gerit, et posita inter poculatractat,
Provocat his pueros, provocat hisce senes.
Monstrum horrendum, ingens, cunctis ornatibus orbum,
Erondibus exceptis quae decorare caput.


page 45, image: s045

Nam placidis gaudet lasciva puella choreis,
Addit enim stimulos Liber, et alma Ceres.
Stant famulae circum foedae, scelerumque ministrae,
Exhaustos doctaer estituisse cados.
Ira, libido, furor, fastus, iactantia, caedes,
Fraus, dolus, iusidiae, iurgia, flagra, minae.
Contemptrixque hominum superumque superbia demens,
Atque aliae, longus quas numerare labor.
Imminet ipsa mero, cyathoque sororibus instat:
Quumque bibit, una sorbitione bibit.
Tum veneri obsceno (pudet ipsu dicere) vitro
Praebibit, et tremulum fundit in or a merum.
Quo simul incaluit, festas agit are choreas
Appetit, adque ictam crura movere lyram.
Invitosque rapit stimulante furore maritos,
Invit asque rapit, patre vet ante, nurus.
Sublato clamore sonat domus, ictatremiscunt
Atria: sub pedibus putida terragemit.
Pars opplet a vomit, pars voces tollit ineptas,
Ut solet a scabraturpis asella mola.
Ipsaquoque ant alios clamando immanior omnes
Ebrietas raucum tollit ad astrasonum:
Regia quo caeli, tellusque profundaremugit,
Vicinaeque omnes intremuere domus.
Iusserit hanc aliquis nimias compescere voces,
Continuo illius gutture pugnus erit.
Tum famulae certatim omnes arma, arma loquentur,
Pugnaque constricta cuspide surget atrox.
Iamque volant fragilesque cadit, curvique lebetes:
Missa volant liquido pocula plena mero.


page 46, image: s046

Tum soror horribiles edit Blasphemiaroces,
Inqueipsos spargit crimina multa Deos.
Vulnere Tartareas aliquimitt untur adumbras,
Flebilis hoc nempe est Ebrietatis opus.
Quid loquar, ut patrio macularit sanguine dextras
Saepius, heu! fratres tradideritque neci?
Quid? quod et incestu se polluit illa nefando
Saepius, heu vetitis accubuitque toris?
Illa suas Lothum iussititiare puellas:
Nil sinit intactum Bacchicus esse liquor.
Illa patres facit esse suis ludibria natis:
Ebrius ut toto monstrat in orbe Noas.
Illasuis properat funus letale maritis,
Eumenis ut Phrygii tristia fata docent.
Ut docet Elpenor tecto delapsus ab alto,
Dum nimium lasso flabat ab ore merum.
Illa suos praedam facit hostibus esse maritos:
Exemplo ut monstras dux Holopherna tuo.
Et vos Troiani somnovinoque seulti,
Argolica quorum moenia capta manu.
Illasuos necat enseviros, heu saevior illis
Quae pertusa Stygis dolia fonte replent.
Illasuos Erebum cultores ducit ad imum,
Ebriaque aeterno carcere corda premit.
Illasuos nulla de causa occidit amicos:
Magnus Alexander qui mihi testis erit.
Compulit haec Gallum secret am pandere mentem,
Compulit heu propriavim sibi ferre manu.
Haec Macedum reges, et regna everrit: et olim
Attulit, Antoni, fata suprema tibi.


page 47, image: s047

Nam tua niturpi maduissent pectora vino,
Actia caede nova non rubuisset aqua.
Usque adeo mentemque abolet, corpusque trucidat,
Aeternisque premit cladibus Ebrietas.
O superi, nostras quis monstrum hoc duxit in oras?
Quaepeperit mter? quo genitore sata est?
Non illam humani pestem genuere parentes,
Non ortum terris, non trahit illa polo.
Dis genuit furvi tetricas Acherontis ad undas,
Dis illam Stygiis abluit auctor aquis.
Mater Auernali conceptam semine primum
Edidit, et Lethes abluit inde lacu.
Alecto mater: foedaeque trahenda puellae
Ubera viroso turgida felle dedit.
Cerberus infant em consopiit ore trifauci,
Protulit in cunis saeva Megaerasuis.
Inde pater Pluto tenebris eduxit adultam,
Posset ut huic aliquem consociare virum.
Pene pererratis totius finibus orbis
Aptus ei nullus, quem reperiret, erat.
In Scythiam venit, Scythiae eiecere coloni:
In Thracam rediit, Thr acaremovit humus.
Hic Pluto, Thracae (proh Iuppiter) inquit, in oris
Quam nostrahaec olim grata puella fuit!
Nunc odere omnes, et sobriet atis amantes
Heu quoque suppliciis ebriacorda premunt.
Scilicet hoc meritis debebit Thracia tellus
Sive Anacharsituis, seu Mahometa tuis.
Dixit, et Aemathiis a tergo pone relictis
In latos Asiaeprotinus ivit agros.


page 48, image: s048

Non Asia admisit, non India, non Arimaspi:
Limina clausit Arabs, limina clausit Ion.
Clausit et Aegyptus, tepidae clausere Cyrenae,
Getulo patuit nullus in orbe locus.
Hinc adit Hispanos, Hispania tota sugavit:
Mox petit Italiam, clausit et illa fores.
Euolat ad Gallum superatis Alpibus urbes,
Sedriget obicibus ianua sulta suis.
Omnibus exclusum latiregionibus orbis,
Heu Stygio monstrum de genitore satum,
Teutonus excepit, mensisque locavit, et ostro:
Magnificasque sua condidit urbe domos.
Quis pueri iuvenesque bibunt, quis cana senectus
Poculanocturnis aequa diurna facit.
Cetera praetereo, quis enim scelera omnia dicat?
Quis tam fecundae tot meretricis opes?
O vos degeneres! o segnia pector arebus
Fortibus! o patribus turba nefanda tuis!
Martius his ardor detrudere finibus hostes
Suasit, et invictum pace tenere solum:
Vos vino et sonino, patrum praeclara, sepulti
Linquitis heu turpi more, tropaea Getis.
Euigilate viri, dirumque expellite monstrum
Finibus, et patrii stringite moris iter.
Sobria si fuerint Germanaepectora genti,
Illa viris maior totius orbis erit.
Iaudibus ingenii non vincet Teutonas Auson:
Militis Hispanus cedet honore sui:
Consiliis Gallus, velocibus Africus armis,
Germano Turcus praepete cedet equo.


page 49, image: s049

Nec pharetra Moschus, nec diro Tart arus arcn
Germanum frameas qui superabit, erit.
Teuto suis vincet, quotquot Sol adspicit, armis
Terrarum populos, Antipodumque manis,
Site Baccheprius vincat, Furiisque creatae
Respuat inselix Ebriet at is opus.
Quare agite e nostris horrendam pellite terris,
Gorgonea horrendam pellite fronte seram.
Teutona quotquot habet plagasobriet atis amantes,
Pellite turbantem iugera nostra feram.
Et vos cum primis, malesobria turba, poetae,
Mentibus ex vestris hanc agitate seram.
Utque vagabundum Suevis in saltibus aprum
Circumstant avidi dente minace canes,
Sic armis illud vestris circumdate monstrum,
Caedeque prostratae tingite telaferae.
Utque canem rabie correptum, intraque ruentem
Moenia, saxorum grandine turba petit,
Sic vos Phoebeis immania tergasagittis
Sternite, et unanimi mittite tela manu:
Telaque missuri, vestigia stringite Posthi,
Vester hic Alcides, hic Meleagros erit.



page 50, image: s050

CONTRA EBRIETATEM ET STRENVOS POTATORES GERMANIAE ELEgia, auctore Stephano Feierabent Iurisconsulto, et advocato rei pub. Hailpronnensis. AD IOHANNEM POSTHIUM, Doctorem Medicum.

QUae fuit insignis quondam Germania, nostro
Tempore contemptam quid sacit? Ebrietas.
Immanes ursos, pardos, rabidosque leones,
Immundosque sues quid facit? Ebrietas.
Insipidas mentes omniratione carentes,
Et stolidos sensus quid facit? Ebrietas.
Cum sit imago Dei, cum sit reginaque mundi
Mens hominis, brutam quid facit? Ebrietas.
Haecut et inferior brutis sit, et omnibus aeque
Mersa quasivit iis, quid facit? Ebrietas.
Dic homini mentem quid tollat, milleque corpus
Affligat morbis? hoc facit Ebrietas.
Et tamen haec atrox, haec horrida bestia nostris
Germanis colitur, nonsecus atque Dea.
Hanc sibi quisque cupit, celit hanc, amat, atque tuetur,
Quaque potest summasedulitate fovet.
Nobilitas quondam magnum quaerebat in armis
Nomen, et indesuum nobile nomen habet.
Dedita nunc vitiis ignavam ducere vit am
Appetit, et plenis pugnat ubique scyphis.


page 51, image: s051

Non aliter quam si praeclara atque unica virtus
Haec foret, et cunctis anteferenda bonis.
Unica si virtus taurum superare bibendo,
Lurconem tauri corpus habere velim.
Imo bibit taurus quantum natura requirit,
Ulteriusque illum cogere nemo potest.
Sic igitur taurus quivis prudentior exstat,
Et melior porcus sordibus essesolet,
Quam madidus Bacchi cultor, Bacchique soldales,
Queis [reg: Quibus] Epicuraeo vivere more placet.
Quo magis atque bibunt sitiunt magis, et male sani
Repleri nequeunt munere, Bacche, tuo.
Ebria turba suos socios extollat ad astra,
Christicolas contr asobriavita decet.
Ebria turba sues fratres, imitetur et apros,
Quippe suos, hominem sobriavita decet.
Ebria turba bibat, rumpantur ut ilia: Musas
Qui colit, hunc contr asobriavita decet.
Ebria turba bibat vel centum dolia vini,
Sed decet egregios sobria vita viros.
Ebria turba suos vomit us iter ando laboret,
Nonmihi cum porcis talibus esse libet.
Ebrius et leges, et numinarideat ipsa,
Nil mihi quam contr asobriavita placet.
Ebrius accumulet Bacchi sibirore dolores
Millelicet, emdicum sobriavita decet.
Sanus eris, modice frueris si munere Bacchi,
Multiplicat morbos ebria turba suos.
Ergo tunm votum qui non probat, optime Posthi,
Hunc ego nil sanae mentis habere putem.


page 52, image: s052

Plurima vota vides, quae vita monastica supra
Extollit caelos, aequiparatque Deo,
Irritasunt hominum sed vanaque somnia cuncta,
Nilprosunt animae, corporibusque nocent.
At tuus hic ordo quovis pretiosior auro,
Conducens animae, corpora sana facit.
Symbolon et quoniam confectus circulus auro
Ex puro debet foederis esse movi,
Hunc pariter tecum digito mihi dextra minore
Iam feret, hic firmum pignus amoris erit.
Ordinis haud tantum signum, sed foederis idem,
Te moneatque mei, me moneatque tui.

IOHANNES CHRISTOPERUS EUCHS IN VVALLENBURG. Iohanni Posthio Medico et Poetae opt.

REddit ut rerum simulacra gemma,
Reddit ut formas speculum venustas,
Reddit ut bellae faciem puellae
Purior unda:
Sic tuae, Posthi, pietas renidet
Mentis ex voti Domino sacrati
Versibus, turpem quibus exsecraris
Ebrietatem.
Non Alexandertremor ille mundi,
Non potens rerum populus Quirites
Teutonum saevo potuere bello
Frangere vires.
Et tamen Bacchus nimio liquore
Fregit hasvuae, temulentiamque


page 53, image: s053

Duxit invictas puer ac inermis
Victor in urbes.
Nulla qua pestis truculentiores
Edidit strages ab eo die, quo
Splenduit prima face pullulanti
Cynthius orbi.
Namque morborum genus omne gignit,
Calculum, febrim, scabiem, podagram,
Icteron, phthisin, phrenesin, catarrhum,
Ileon, asthma.
Languidum reddit stomachum, tremore
Concutit vino resoluta membra,
Corpus enervat, valido iuventam
Robore privat.
Torquet ex lippis oculis liquores,
Foetido spurcum facit os olere
Halitu: mortis rapidum venenum
Spargit in artus.
Decoquit census et opes, paterna
Tecta deglutit, vor at et relicta
Rura, denigrat decus omne, famae
Tollit honorem.
Pectus exutum vigilante cura
Segnis obducit nebula veterni,
Si quid e sanis animis relucet
Luminis aufert.
Unde nascuntur reprobi ruentis
Saeculi mores: furiosus error
Mentis in cultu: superosque probris
Lingua lacessense.


page 54, image: s054

Unde contempt us tumidus sacrorum,
Unde neglectus Scythicus parentum,
Unde vindictae furor, unde caedis
Proventit ardor.
Unde titillans animos libido
Suadet insanos Veneris calores,
Suadet et praedas, tacitumque furtum
Feruor habendi.
Unde mendaci petit ore famam
Proximi livor: trahit unde mentes
Impias eius bona possidendi
Caecacupido.
Quid graves poenas scelus hoc colentum,
Quid malos mores memor are pergam?
Horret hanc vit am meabestialem
Pingere Musa.
Ergo cum tantum pariat malorum,
Cum tot infestet truculenta morbis,
Cumque sit mater scelerumvoluptas
Foeda bibendi:
Non tuum possum satis approbare
Iane, Musarum decus, institutum
A pio, sano, et Dominum timente
Corde profectum.
Hoc enim rerum placuisse patri
Sobriae menti cupis, et cavere
Hoc studes morbos comites nefandae
Ebrietatis.
Sobrius cura vigilantiove
Exsequi munus medici laboras.


page 55, image: s055

Ac eo felicius aegrasuccis
Membra levare.
Pergetam foedum scelus exsecrari:
Hoc ego, donec fuero superstes,
Me tui voti socium suturum
Carmine testor.
Aureus posthac utriusque nostrum
Annulus dextrae digitos minores
Cordis infensi bibulae coborti
Ambiat index.
Sic salutares tua fausta sucos
Dextra miscebit, deus actiones
Sic reget nostras, dabit et solutos
Vivere morbis.

EIUSDEM EPIGRAMMA.

NOn est mentitus, madidissime lurco bibonum
Infami superans ebrietate Deum,
Qui tibi fortunas vit amque perire bibendo
Dixit, et in stygias te properare domos.

EIDEM IOANNES SLEIFERUS IC. ET POETA LAUREATUS.

POsthi Poeoniae decus Minervae,
Nec non Pieriae magister artis:
Quod cert amina saeva poculorum,
Bacchi et militiam exsecr aris udam,
Hinc te posteritas, tuumque nomen
Praesenti simul et sequente saeclo


page 56, image: s056

Ad celsi seret astra celsacaeli.
Nam qui se nimio irrigat falerno
Totis noctibus, omnibus diebus,
Se dat praecipitem in fretum malorum.
Hoc exempla docent vetustiorum,
Hoc exempla docent recentiorum.
Lorhus dum cubat obrutus Lyaeo,
Proli virgineum suaepudorem
Heu stupro vetito et rapit nefando.
Samson robore praepotens et armis
Quod vini immodicos amaret haustus,
Fat ali miser excidit capillo.
Sic Dux Assyrius, Dei flagellum,
Dum fomno iacet et merosepultus,
A cervice suum caput recisum
Hostili moriens relinquit urbi.
Sic is qui patulum subegit orbem
Potus dum iubet optimum falernum
Mensae sistere, perforat securi
Fidum consiliis manuque Clythum:
Hinc recte statuit Solon, quod ille
Qui velit populo praesse potus,
Poena debeat afficisuprema.
Sic et Turcaferox manuque et arcu,
Saevis saevior omnibus Tyramnis,
Deprendit quoties feros Tomitas
Qui dulcem immodice bibunt iacchum,
Monstris obicit et mari enecandos.
Quid exempla cano vetustiorum,
Cum praesens habeat est obvia aetas,


page 57, image: s057

Hirsutos quot hiems habet capillos?
Illa heu perspicue notant probantque
Quod sit Ebrietas caput malorum.
Nostrae credulus esse qui Camenae
Nolit, se bene, conscientiamque
Annalesque libros vigilrevolvat:
Demum tunc animo videbit aegro
Hinc incommodaquanta consequantur,
Quae technae, insidiae, doli, tumultus,
Caedes, iurgia, stupra, furta, morbi,
Quando urbs aut regio ministra Bacchi
Indulget genio, Deoque bellum
Infert immodica helluatione.
Totus est igitur beatus ille,
Qui vini nimios cavet liquores,
Contentusque domi benignit ate
Regis salvifici, merum dapesque
Solus coniuge liberisque caris
Assumit modice, precesque castas
Nec non sobriavota fert Tonanti.
Quare et propositum tuum, tuosque
Conatus, animo pio profectos
Non laudare satis queo, diserte
Posthi: at quo simili ipse more vinum
In vitae reliquos dies et annos
Libem postmodo, fuluus orbis iste
Semper testis erit, locumque habebit
In nostrae digito minore dextrae,
Donec spiritus hos fovebit artus:
Nec linquam, in tenues licet favillas


page 58, image: s058

Transmuter, cineresve tristiores.
Hoctecum faciet tuus MELISSUS.
Dulci carmina dulciora melle
Qui Phoebo pariter favente condit,
Et Phoebi pariter savente coetu:
Rudingerque novem eomes sororum,
Et tu principium caputque voti,
Posthi, Poeoniae decus Minervae,
Nec non Pieriae magister artis.

AD POTATORES IDEM.

EBria turba vale, primis surgentibus astris
Quae bibis, ad Solis continuasque iubar.
Non ego more tuo plenis certabo culullis,
Hoc etenim Christiregula sancta vetat.
Qui bibit immodice caelestia dona, Lyaeum,
Hunc Phlegetontaeae poena manebit aquae.
Ergone migrem tecum Plutonis ad amnes,
Qua miseras poenas ebria turba luit,
Quaere alium socium primis surgentibus astris
Qui bibat, ad Solis continuetque iubar.

IN VOTUM IOHANNIS POSTHII, MEDICI CL. AD NICOLAUM Rudingerum Pisovernatem.

DUm mea vota paro vestris coniungere votis,
Clare vir, Aonii gloria prima chori,
Aut nimis his impar succumbo turpiter ausis,
Exsecror aut mores, Teutonis ora, tuos:


page 59, image: s059

Saepe Deus poenis quos vindicat ultor acerbis,
Quos fugiunt homines, quos fugiuntque ferae.
Regibus haec quondam dulcem gustare Lyaeum
Cura fuit, sacris aut adhibere suis.
Tum nondum rigidus qui tractat aratra colonus,
Et duram presso vomere scindit humum,
Nec tum, qui teneras apto serit ordine vites
Vinitor, et curva noxia falce secat,
Muner alaetitiamque tuam cognorat, Iacche,
Aut sitiens avido sumpserat ere merum.
Pura sed bis liquidis saliens e fontibus undae
Dulcior Hyblaeo nectare potus erat.
At nunc Germanis passim quivivit in oris,
Sit quicumque velit, nil nisi vinabibit.
Vinabibunt omnes pueri, iuvenesque senesque,
Et (grave quodscelus est) vinapuellabibit.
Nec satis est, animos modico exhilarasse Lyaeo,
Ni madeant hausto corporatota mero.
Quid foedos referam vomitus? (pudor exulat omnis)
His redolent omnes nilnisi vinalocis.
Solus abit victor (nostro sic vivitur aevo)
Qui potuit plures evacuare scyphos.
Quae tibivis dicam Bacchi comitentur alumnos?
Praemia pauperies, morbus, et Orcus erunt.
Nil opus exemplis: nostras ubicumque per urbes
Quilibet istta locus, quaelibet hora dabit.
Ergo Lyaee vale, tuque ebria turbavaleto,
Ingenio numquam turba probata meo.
Nil iuvat immodico distendere corpora Baccho,
Hos quoque nam fines transiliisse nocet.


page 60, image: s060

Nemo adeo gratus toto mihi vivit in orbe,
Huius ut ad nutum pocula cuncta bibam.
Sit modici mihi cura meri, modus optima virtus
Omnia sollerti cum ratione facit.
Haec placet, haec stat certa meae sententia menti,
Hanc certum est, Christo coepta iuvante, sequi.
Hoc tecum ut possim multos praestare per annos,
Clarevir, haec votis ossero vot a tuis.

Sebastianus Fridelius Wertheimensis.

IDEM AD EUNDEM.

BRuta bibunt quantum natura requirit, et ultra
Quam sitis ipsa ferat, flumina nulla bibunt.
Solus homo, immodico numquam contentus Iaccho,
Aeternum stygiis exsatiatur aquis.

IN EBRIETATEM, IOHANNIS LAMBINI ELEGIA.

QUId ferat Ebrietas, quid pocula largius hausta,
Mirum, nilhominum notius esse gregi:
Hoc tamen e multis vix unum milibus orbe
Vivere, qui modice vina bibendaputet.
Non flectunt superum poenae, vocesue monentum:
Desipit, a Baccho qui monet esse malum.
Quin bene si bibulos moneas, si damna mineris,
Maiores videas ingemin are scyphos,


page 61, image: s061

Et stomachum assuetum clamant, habitumque paratum,
Nilque quod a coepto terreat, esse mali.
Non ita luce agitur tantum: nisi noctis in umbras
Continuare scias pocula, nullus eris.
Hora tulit quondam finem huic duodena labori,
Iam venia ad dictos non datur ulla sonos.
Phoebi luce nova prius inficiantur oportet
Et maria, et montes, et regio ampla poli,
Ebrius irriguo quam det sua membra sopori,
Exhaustis medicus qui solet esse scyphis.
Intereavariis studiis incumbere cernas,
Et malapatratis addere saepe malis.
Nec sat is est aurum pot ando insumere, lusus
Additur, et certis charta notata modis:
Alter ut alterius nummos hac congerat arte,
Exitium multis quaetulit ante diem.
Hinc ob scoena alii Mua, dictisque videntur
Certare, in chore as unus et alter eunt.
Hic vitae casus narrat, destetque querendo,
Ceusolet amissum femina flere virum.
Hic urbis plate as complet bacchante boatu,
Et furit exempto ceu ferus ense leo.
Tandem etiam gladios in mutavavulner a stringunt.
Alterum ut ad Stygias sic agat alter aquas.
Non homo, persusus Baccho, sed bellua dici
Dignus, et in soedo scrofa volutaluto.
Morbos enumerent alii, quos ebria secum
Posula, et in tenebras fertula ducta ferunt.
Morborum Ebriet as genitrix et origo fomesque est,
Ebriet as Stygii ducit ad antra Iovis.


page 62, image: s062

Hinc igitur mihi pestis erit, dirumque venenum,
Quod fugiam ad mortis sobrius usque diem.
Vivite quis [orig: queis] cyathis pulchrum certare videtur,
Aeternum ebriet as im periosavale.
Poculavos etiam mihiliberior avalete,
Vestrae ego militiae desino signasequi.
Naturae quantum posthac exegerit ardor,
Sobria quo semper sit mihivita, bibam,
Postmodo nullius me verba precesve movebunt,
In Bacchi ut fines liberioris eam.
Per super os quod ego, quod per radiantia caeli
Sidera, per dextram iuro, fidemque meam:
Perque orbem hunc, qui mevitae votique monebit,
Et dextrae posthac pars erit arcta meae.
Nec prius a digitisolvetur carne minoris,
Haec quam destituat vividus ossa calor.
At memor ut votivivam, tu sanctevoventem
Caelitus aethereo flamine, Christe, iuva.

IN VOTUM CLARISSIMI VIRI IOHANNIS POSTHII MEdici filosw/fronos.

FOedius a quoquam dici, quid turpius unquam,
Quidue gravi poena dignius esse potest,
Quam dapibus ventrem variis oner are, bibaci
Gutture et innumeros enacuare scyphos,
Ac commista mero frusta eruct are vicissim,
Quae possent avidos pascere saepe canes?


page 63, image: s063

Hinc varii exsistunt humano corpore morbi,
Exoritur membris hinc tremor atque dolor.
Unde fit, cbriet as pluresut sola trucidet,
Quam qui matura morte perire solent.
Adde quodexpellit veraepietatis amorem,
Atque hominem ad quaevis factanefandarapit.
Nam quodinexpertum scelus ebriaturbarelinquit?
Audet et in summum bella monere Deum.
Sed nunc cunctarum tanta est mutatio rerum,
Omniaque inverso cernimus esse loco:
Ut quod ab antiquis vitio, ac pro crimine ductum,
Virtutis soleat nomen habere sacrum.
Cum fuerit quondam priscorum tempore virtus
Eximia, illicitis abstinuisse bonis:
Maxima nunc virtus vigilat as perdere noctes
Lusibus ac potu, luxuria, atque gula.
Est antiqua fides olim virtut ibus aucta,
Foedus et illaesi testis amoris erat:
Foedera nunc fidei statuuntur foeda bibendo,
Vulgus amicitias ebriet ate probat.
O reprob as hominum ment es! o saecula, mores!
Postremam haecreferunt signa, not antque diem.
Qui fugiunt ergo hanc toto conamine pestem,
Hos ego perpetua laude celebro viros,
Atque tuum in primis, Posthi cultissime, votum,
Cui quoque subscribi nomina nostra volo.
Ebrius immundo placeat, sine pectore, mundo
Tart area et tandem sulfura sede bibat.
Sobria vita Deo placet, haec placeat quoque nobis,
Sufficit aeterno complacuisse Deo.


page 64, image: s064

Sobria nanque Deus, pura, et castissima mens est:
Vult igitur casta sobrietate coli.

EX GRAECO.

QUi cupit expertem morbis traducere vitam,
Accumbens mensae pocula trinabibat.
Scilicet ut primum sitienti serviat ori,
Et sic dulce merum debile corpus alat.
Deinde voluptati vini conceditur usus,
Ut capiant curagaudia cordagravi.
Tum conviva bibat postremum largius haustum,
Occupet ut citius lumina grata quies.
His tribus epotis, sano qui corpore gaudet,
De mensa furgit laetus abitque domum.
Qui vero fines praescriptos transilit, iste
Noxiapro Bacchirorevenena bibit.
Hinc furor, hinc lites et amarae proelia linguae,
Hinc subitae caedes, vitabrevisque venit.
Namvas exiguum cum sicrepletur laccho,
Sternit repletos absque labore viros.
Haec solet immodicus bibulis dare praemia potus,
Idcirco modice qui bibit, ille sapit.

Andreas Vvilkius Sleusingensis.



page 65, image: s065

AD CLARISS. VIRUM IOHAN. POSTHIUM M. HENRICI PETREI Herdesiani carmen.

SIc, Posthi, rapido turbine saeculis
In peins ruere his omnia: quam seges
Aruis nunc scelerum luxuriantibus
Heu messem fovet horridam!
Quem tandem piet as, et pudor, et fides,
Et pax, et probit as, pur aque verit as,
Et cum tustitua candida castit as,
In mundo retinent locum?
Nullus Teutonico sanguine iam uspiam,
Nostrorumve caret caedibus angulus:
Mavortisque fremens omnibus horridi
Terris incubuit furor.
At passim scelerum quem bene paenitet?
Et quae terra nefas per patitur suum
Irritata Deumponere fulmina?
Aut et parcere parvulis?
Quis tali miser is tempore posteris,
Quis prolique suae sollicitus timet?
Venturi quis adhuc temporis exitum,
Et cur at patriae statum?
Quis, quid iam rabies Turcica, quid Getae,
Crudelisque paret Sarmata, quid suo
Ardescens odiis cum grege Dux Stygis
Rerum hoc cardine, cogitat
Currentis proper at fluminis imper I
Ferri more status: diluvies fero


page 66, image: s066

Voluendo haec strepitusecula, turgido
Quaevis diruit impetu.
Dantur iura quidem, sed sine moribus,
Omnes per vetitum praecipites nesas
Laeva menteruunt: quod libet, hoc licet,
Er lex quisque manet sibi.
Nec iam tam rigidis orta parentibus
Haec aetas: animi non teneri bonis
Formantur studiis: patrialiberos
Nunc exmpla iuvat sequi.
Non aures monit is applicat optimis,
Sed praecepta puer negligit omnia,
Virtutisque viam deserit, et ferum
Nullius celeris pudet.
Dirarum cupidi pectore litium
Flammato, invenum perfida pessimis
Dictis illaqueant ingenia, et iubent
Quiduis et facere, et loqui.
Tum matura domivirgo libidines
Ignavas meditans, saepe parentium
Exemplo iuvenes quaerere, coniuge
Spreto, discit adulteros.
Nec nunc in placit avirgine castit as.
Nec morum probit as simplice cum fide,
Usquam nec piet as quaeritur, unica
Dos est nummus amabilis.
Hinc et degeneres oppida nuptiae
Antiquasque domos turpiter inquinant:
Hinc invisa Deo progenies datur,
Et sempervit iosior.


page 67, image: s067

Sic et nostralvent, et sua posteri
Venturo miseri crimina saeculo:
Saevas terra feret perfida belluas,
Falsa Eccle sia viperas.
Quin et luctificis seditionibus,
Infractis patriae viribus, in levem
Turcus vertet atrox omnia pulverem,
Si tu, Christe, voles pati.
At tu, qui columen, qui decus, optime
Posthi, Pieridum, nos tibisobriis
Vitae concilians moribus, ebrios
Bacchantumque fugis gregem:
Tu sic perge: tuo se modo caetui
Plures consociant: dulce sequi bonos.
Nec voto SCHEDIUS nunc aberit tuo,
Doctarum arbiter artium.
Fons est Ebriet as plenus atrocium
Morborum et scelerum, mors animi, graris
Imo corde furor, per nicies tuae
Tuisco maxima patriae.

EPIGRAMMA EIUSDEM.

GEns quae parcatibi, tantum extraprodiga limen
Alterius siccas pocula, nulla domi:
Contra quaetemere sitibunda domique forisque
Assidue gelido proluis oramero,
Neutra places: mea vina bibam cum fine modoque,
Nam tam sordicies sordet, ut Ebriet as.



page 68, image: s068

IN EBRIETATEM AB OMINANDAM DETESTANDAMQUE CARMEN IOHANNIS LUCIENBERGII FRANCOFORDIANI. Scriptum ad clariss. viros Ioannem Posthium Germershemium Doctorem Medicum, et Paulum Melissum Schedium Francum, Poetam Laureatum, Collegii aurei annuli Coriphaeos et auctores, amicos suos reverenter colendos.

POsthi Apollineae decus perenne
Artis, terque trium pater sororum:
Iucundissime mi Melisse, lumen
Doctrinae omnigenae atque disciplinae:
Nomen praecipuum tenetis ambo
Inter doctiloquos piosque vates:
Vestrum perpetuo vigere votum
Causa est, propositum pudicum, honestum,
Semper sobria mens Deo placebit.
Castam me simul adprobare vitam,
Quos vestro auspicio dedi legendos,
Testor versibus, ore, mente, Voto.

Ephes. 5. Nolite inebriari vino. 1. Timo. 3. Sed modico vino utere.

HOc est deterius vitium graviusque putandum
Hocque magis detestandum, magis et fugiendum
Quo maior a parit damna, atque incommoda plura,
Praecipue membris si nobilioribus instans
Mentes a vitae melioris tramite ducat:


page 69, image: s069

Id facit EBRIETAS radix scelerum atque malorum
Cunctorum, heu nimium male cognita Teutiono in orbe.
Quaetua, Bacche nefande, licentia perpetrat amens
Non possem vitia ac ionconvenientia cuncta
Enarrare, forent quamvis linguae oraque centum.
Nil intent atum petulantiaprava relinquit,
Stupraque et incestus et adulteria omnia fiunt
Bacche tuo instinctu, vinumque inflammat amorem,
Dat Veneri stimulos, caecique Cupidinis arcum
In suamet vino pleni penetraliavertunt.
Non metuunt quemquam vino quiviscera gestant
Tenta, sed evanti turbant vaga compita cursu.
Quum sua non curent, ignavi quaerere fructum,
Pauperiem propriis nummis mercantur amaram.
Quum sedeant multam in noctem, tot amque bibendo
Usque terant, donec Sollucida sidera condat,
Sole sequente minus sunt apti ferre luborem,
Aut quascumque alias oper as absolvere honestas.
Adde quod ad tractande negotiainutilis omnis
Ebrius, et similis trunco lapidique put andus.
Mane caput dolet et quasi sint pulsata bacillo
Ceter a membra rigent, in venis sanguis adustus
Morborum inducit genera infinita, nec ulla est
Quam non EBRIETAS aliquar atione ministret
Dir alves, stomachus quia concoquit omnia crude.
Inde Podagravenit, venit inde Hydropisis atra,
Inde tremor manuum, venit inde insana phrenesis.
Ingrediente mero patefacta est ianua summae
Stultitiae: pudor hinc, ratioque repellitur omnis.
Utque vafraequondam suanimodulamine cantus


page 70, image: s070

Adse Sirenes, traxere homines que raresque,
Inde soporiferis conspersos tempora lymphis
Aequorea scopulis misere illisere sub unda:
Sic leni primum descendit adintimavinuns
Illapsu, atque omnes feruore suo occupat artus.
At postquam addideris spumantia pocula poclis,
Erumpit tandem Sicula ceu fumus ab Aetna,
Materiam ardenti quum copia praebuit igni,
Ex homine efficiens monstrum mirabile cunctis.
Genua labant, oculi caligant, linguaque vires
Perdit et officium non scit tunc aut manus aut pes,
Victus et avino iam seseviucere nescit,
Quodque magis turpe est sese iam vincere nescit,
Exutusque hominem, turpis sine mente iacet sus.
Ingenium minuit, vires et corporis aufert
Vinum, inducium corrumpit consiliumque,
Vis memorandi etiam deperditur aurea. Quare
Sobriavit a decet cunctos, iuvenes quesenesque
(Principe sive loco, magno seu stemmate nati,
Sive magistratum ferula imperit ante gerentes,
Seu sint de media, minima vel plebe creati)
Praecipue vero doctos. Ceu sidera cuncta
Sol vincit spendore suo, non setius ipsi
Moribus ante alios debent lucere probatis.
Pendet ab ipsorum exemplo plebs inscia, quae si
Ista viros videt illustres committere, nec non
Doctos, frustra omnis censuraque lexque futura est.
Qui reliquis igitur cupiunt praecellere honore,
Moribus et vita debe ut praecellere honesta.
Ergo Lyaee vale, vos sordidaturba philoeni


page 71, image: s071

(Promissum Domino VOTUM servabo) valete.
Hocque ita servabo: Numquam potabo coactus:
Non alios cogam: mihi pocula siqua propinant,
Non plus quam naturalis sitis exigit, unquam
Ipse bibam, de me ne mens ratiove quer atur,
Ut quae praeterito sunt vespere gesta, recorder
Omnia mane, mali nullius conscius acti.
Admonitor talis voti ANNULUS AURES esto,
Qui minimum dextrae digitum fulgore coronet.

UNICO UNIVERSALI UNDIQUAQUE VIVENTIUM VIVO VOTUM. Eiusdem Lucienbergii.

VInosi vere vitiosi, vaniloquentes,
Verbosi, viles, ventosi, ventripotentes,
Volvoces vini, vani, vespertiliones,
Vos ventris vernae, ventres vestros venerantes,
Undique vos vitium, vos undique vana voluptas
Vallat, vinibibae vacuantes vitra vacillant.
Vallibus ut vituli vitulant ut vinipotentes.
Vanam vinipetae Venerem venantur ut uri.
Usque vaporifero vino, udo ventre, vaporant,
Urbevagi vadunt vinosi vociferantes,
Vespere valde udi vino veniunt ululantes,
Vexatur variis vigilans vicinia verbis,
Vecordis vino vehementer vapulat uxor.
Vos vestrum vomitum, vacui virtute, voratis,
Unde upupas vos vinipetas vocitare valemus.
Vulnifero vestra ut valuerunt viscera vino,
Vesani vestris vos vulnera vasta verutis


page 72, image: s072

Uritis ubertim vehementia verbera vallis.
Ventriculi vestri, ventosa vorago, vocandi,
Vesicas vero undosas vocitabimus urnas
Ustantes vinum: venalis vinea, villa,
Vestes, vectigal, vates ut vaticinatur.
Vos vieti vino, veluti vanescitis umbrae,
Vilescunt vires, visus, vestigia, vultus,
Ulcera vos varie vexabunt vinibibaces.
Vermina vinosos vexat, vertigo, veternus,
Vomica, vitales venas vorat undique virus,
Ultro visceribus veniunt vitiosa venena.
Vestram vos vitam vitiatis vulnere vini,
Vi valida vestros vendentes vermibus utres.
Vitabo vero vinosos vinivomentes,
Utiliter veram vivens volo vivere vitam,
Viventum Vivo vovi vel vindice votum.

Nume. 30. Si quis virorum votum DOMINO voverit, aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit implebit.

EIUSDEM LUCIENBERGII EPIGRAMMA.

VEntre domum saturo redeunt animalia quaeque.
Mane petunt hilares pascua laeta greges.
Solus homo potu immodico cerebrumque caputque
Obruit, atque cibo viscer atenta gravat:
Nulla sequente dieut sapiant obsonia, nulla
Sine Falernaferas, Caecuba sine feras.



page 73, image: s073

AD IOANNEM FRIDERICUM TRAVELMANNUM MEDICInae Doctorem, Epigramma.

Cetera quae ratione carent animalia cuncta
Usque bibunt quo sit torrida pulsa sitis.
Ast homo non contentus eo, mir abile dictu,
Plurimum ut epot et provocat ipse sitim.
Postquam mult abibit largo madefactus Iaccho,
Fit simul ex ipso bestia mente carens.

CHRISTIANO EGENOLPHO FRANCOFOR. P. L.

IN glacie stolidus semel est si lapsus Asellus,
Contremit, et glaciem tangere deinde timet.
Si semel in casses tensos sera forte cucurrit,
Ipsa sibi caute, libera facta, cavet:
Verum homo vinosustoties suabrachia frangens,
Et genua et dorsum crura caputque suum,
Posteriore die redit ad sua damna Lyaeum
Stultior ipse Asino, stultior ipse fera.

IDEM LUCIENBERGIUS, M. DANIELI VENATORIO ELVELdiano. Fridslariae, anno 1567.

INdigna ratione bibunt hoc tempore cuncti,
Nec modus aut meta est, urgent, urgentur et ipsi.
Quum non sufficiant cyathi, calices que scyphique,


page 74, image: s074

Et paterae: accipiunt mulctras, ollam atque lagenas,
Quodque nefas maius, gravibusque piabilc poenis
Crimen, pro poclis sunt claceiis atque matella.
Quin etiam visum est aliquos vitra fracta vorasse,
Eggestasve dapes more inglutisse camno:
Pars depastarecens foedae suis instar oletum.
Magnus erat quondam splendor, decus, atque venustas
Germanis, et caesaries prolixaque barba:
Sedlenit as nunc est tanta et dementiatanta,
Ut capita et barbas ipsi inter pocula radant,
Scilicet hic fructus, pudor et sapientia Bacchi!

ALIUD CARMEN IOANNIS LUCIENBERGII FRANCOFORDIANI DE DVODECIM GEMMArum, quae Exodi 28. ad monilis Sacerdotalis ornamentum, iussu Iehovae Dei omnipotentis destinatae sunt, virtutibus atque efficacia. Scriptum in gratiam Collegii Posthimelissaei Votum amplectentium, qui AMETHYSTUM tamquam SOBERIETATIS symbolum sibi assumunt.

NAturae omniparae scrobes latentes
Rimantes penitus suis medullis,


page 75, image: s075

Gemmis eximios docent honores,
Virtutesque potentiasque miras,
Non falsa ratione ducti, inesse.

Ordo primus.

PUri SARDONYCHEs probos, modestia,
Comes ac bumiles, simulque suaves
Reddunt: divitias, inane pompae
Non cur ant columen fugant superbos.

ET TOPAZIUS a suo colore
Vere est aure a nominanda gemma.
Hic non ut reliquae potentior es
Gemmae, duritia nimis resistit,
Sed miti et facili politur arte,
Et longo teritur gerentis usu:
Quo mentes Procerum not at beignas,
Clementes animos, piosque vultus.
CAsti dicitur esse sic SMARAGDUS
Custos unicus et parens pudoris,
Atque Virginit atis Imperator:
Gratos Regibus efficit gerentes.

Ordo secundus.

IGnitus radiis suis refulgens
Ut CARBUNCULUS emicat; lapillos
Flammanti superans decore cunctos:


page 76, image: s076

Sic morum integrit as probata lucet,
Non cedit tenebris beata Virtus,
Nec vis deprimit ulla Veritatem,
Emergunt aliquando et innocentes.
VIrtutes perhibent inesse mir as
SAPPHIRO, modo gestit andagemma
Quae regum digitis potentiorum est.
Namque haec invidiam repellit omnem,
Terrorisque metum resolvit omnem,
Pacatum efficit hac IOVAM et benignum,
Est et PACIS amicus omniformis.
MUlta sic ADAMAS domandus arte,
Victores facit hostium suorum:
Rixas, iurgia, vimque vincit omnem,
Et noctis Lemures et atra spectra
Nil curare facit, venena pellit.

Tertius ordo.

FLavus TYNCURIUS suumvetuste
De Lynce accipit albicante nomen,
Qui cunctas reliquas fer as putatur
Clara vincere perspicacit ate:
Et talem tribuit lapillus iste
Vel saltem admonet esse perspicacem.
VIrtutes nequeo referre cunctas,
Quas secum egregius ferens ACHATES


page 77, image: s077

Miro distribuit modo sidelis:
Hic Regum simulachora sert Deumque
Natur ae omnigenae arte sic creatus.
Quum sit turbidus hic colore nigro.
Limis non minus albulis coruscat:
Non omnis pluviosus est dies, nec
Omni Sol oritur die serenus.
Praesens est medicamen in periclis:
Facundos facit et facit disertos.
OSi dulcioloquos mihi dedisset
Perfectae DEUS eruditionis,
Divinae et sapientiae liquores:
Laudes o AMETHRSTE non tacere
Vellem sancte tuas: pater sacr atae
Summus SOBRIET ATIS es vocandus:
Omnes munditias amas, haberis
Cultae gloria purit atis omnis.
Tu VOTIo Amethyste clare nostri
Sanctum symbolum eris, piusque testis.

Quartus ordo.

SCintillans HYACINTHUS istud affert,
Magnae ut conspiciare dignit atis,
Numquam et insta petens fer as repulsam,
Ut nec tristia, nec premant dolores.
ACandore suo decentiore
Recte nobilis est ONYX vocatus:


page 78, image: s078

Hic odit ni mium malos tyrannos,
Humanos amat ac amat benignos.
NOn est IASPIDE pulchrior putandae
Gemma, nec pretio sior lapillus:
Haec vernantis humi probat colorem,
Et silvae viridantis, atque cornu
Quum pleno IOV Aprata, rura, complet.
Hinc et munera Liber alitatis
Exercere iubet pie gerentes.

ADAGIUM: ASINUS PORTANS AROmata. Eius. Lucienbergii.

COnfluerent numero quum animalia plurima magno,
Conventusque locus maxima prata forent.
Venit aromatibus forsan bene onustus Asellus,
Et praetergrediens despiciebat ea.
Ipsaque, Quid te, aiunt, stolidissima bestia iactas?
Non gustandatuo fercula dente geris.
Stramina sunt et enim ribi convenientia stulte,
His aliquando etiam non bene dignus eris.

MORALE.

NOn satis est digitos pretiosae pondere gemme
Ornae, atque auro condecor are manus.
Ornanda est primum quia mens Virtutibus, inde
Virtutis gemmas praemia digna geras.
His AMETHYSTUS erit fuluo spectabilis auro,
Qui vitam sancta SOBRIETATE colunt.



page 79, image: s079

AD CUNRATUM VVEISSIUM, PATR. FRANC. IOHANNIS STECHMANNI BUdingensis Epigramma.

Ebrietate nihil peius, nil foedius ortV:
Bacche nocens festo quid mage turpe tuO?
Ridet enim VeruM, et Sociorum vincula rumpiT,
IngeminaT vario proeli A dira metV.
Efferat, Obtundit, necat. omnia Nempe modestuM
Turbant Vina animum, largius auCta tameN.
At modice pOstquam sumis raTione, medelA
Sunt tibi: nam tollunt pectore qVodque maluM.
Voti igitur, VueIssi, pars ipseMet haud sine fructV
Addor, et im ModicO Dico valeto merO.
Lucidiore meum digitum quoque vinciet arcV
E lecti rutilans annulus iste chorI.



page 80, image: s080

[gap: blank space]

page 81, image: s081

EPIGRAMMATA EIUSDEM ARGUMENTI, EX VARIIS NOSTRI SECULI POETIS EXCERPTA.



page 82, image: s082

EX IULII CAESARIS SCALIGERI EPIDORPIDUM LIBRIS.

Poeta.

Venerare sacros candidus integerque vates.
Vitiis boni inhabitabile pectus est Poetae.
Sola a se cohors barbara et ebriosa pellit.

Ebrietas.

Exstinguere me malo siti, quam ebrius esse.
Stola si Iovis est ebria: ne Iuppiter esto.

Gula.

Malim me hominis habere nihil, quam esse gulosus.
Vitae leo edens consulit, haud libidinatur.
Cur solus homo, ut dispereat, reperit artes?

Crapula.

Foedum crapula, foedius omnibus latrinis.
Contenta pusillo sibi natura quiescit.

EX EPIGRAMMATIS TH. BEZAE.

IN LUPUM.

IEiunus mihi sobrium Platonem
Laudabas, sophiamque praedicabas:


page 83, image: s083

Mox vero ut tibi caena sumpta mecum,
Mutasti faciem atque opinionem.
Quei [reg: Qui] factum hoc, Lupe, tam cito ut iuberes
A coena sophiam valere? nempe
Cenatus, Lupe, non eras apud te.

IN EBRIOSOS.

Quaeris, quis sit homo ebriosus: at qui
Nullus est homo, Naevole, ebriosus.

DE IULIO TERTIO P.

EBrius ad mensam quum Iulius ille sederet,
Impia quem potuit Roma nec ipsa pati,
Tres pariter fertur pelves habuisse par at as,
Ut triplici triplex vase levarer onus.
Una alvi pondus, vomitum altera pelvis habebat,
Tertia vesicae concipieb at onus.
I nunc, pontifices Germania dira negato
Omnia clausa suo iura tenere sinu.

EX EPIGRAMM. GEORGII BUCHANANI. IN PETRUM GONELLUM, Dominicanum.

IN vino audivit verum latitare Gonellus,
Sesquipede extento pinguis aqualiculo.


page 84, image: s084

Sicne (ait) in nugis frustra consumsimus annos,
Et tulimus tetricae iurgia lenta scholae?
Ergo vale sterilis veri Sorbona, tuumque
Accipe discipulum docta taberna novum.
Ex illo ad crassam scrutatur dolia faecem,
Pervigil et noctes perbibit atque dies.
Tandem consumptis foecunda in pocula nummis,
Hoc veri invenit, Nil scio, nil habeo.
Solandoque sui lepide ludibria damni,
Socrate se iactat non minus esse sophon.

IN EUNDEM.

QUum vetus effuso biberetur milite vinum,
Nec fore maturum spes foret ulla novum,
Immatur apater biberet ne vina Gonellus,
Matura Stygias morte petivit aquas.

IN DIONEM ET CLEMENTEM.

EBria quum titubans dubio vestigia passu
Vix regit, et blaeso blandulus ore sonat:
Quum lacrimis oculique madent, pectusque falerno,
Sancte festa Dionse coluisse putat:
Sic etenim suasit multos diffusus in annos
Ritus ab antiquis usque petitus avis.
At Clemens dum sancta legit monumenta parentum,
Dum populo ad caeli limina pandit iter:
Otia legitimo violat dum festa labore,
Rite diem festum se coluisse putat:


page 85, image: s085

Sic etenim veterum suadent exempla parentum,
Oreque veridici prodita iussa Dei.
Utrum igitur laudas? quando defendit uterque,
Legibus hic causam, moribus ille, suam.
Si liceat iuste causas expendere, festum
Ille colens violat, hic violando colit.

IN POSTHUMUM.

ESse Lutheranum rumor te Posthume clamat:
Sed tuus antistes te tamen esse negat.
Tam scortaris (ait) quam si vel Episcopus esses,
Et potas dubiam pervigilusque diem:
Nec memor es Christi, nisi quum iurare libebit,
Nec scis scripturae vel breve iota sacrae.
Nempe per haec suevit numquam fallentia signa
Ille vigil sanas noscere pastor oves.
Quisquam igitur dubitat, rumorne an Episcopus erret.
Tam bene commissam qui sibi novit ovem?

EX EPIGRAMMATIS HENRICI STEPHANI.



page 86, image: s086

IN ANCUM.

EBria quum tantum fimulasses pocula nuper,
Stertisti ternos ebrius hosce dies.
Ebriet as simulata tibi si tanta sit Ance,
Prob, quanta ebriet as vera futura est!

IN EUNDEM.

Hebraicos etiam libros es doctus, ut inquis,
Nasus at ebriacos obicit Ance libros.

DE ITALIS A QUIBUS GALLI VOCANTUR BOTIGLIONI. AD PETRUM PITHOEUM.

ESt Italo Gallus botiglion, qua voce lagenas
Obicit: atque hocsunt compita raucasona.
Non Gallos Itali, sed (credo) odere lagenas:
Nanque locoillarum dolia plena volunt.

IN CHARINUM.

QUaetu cumque facis, quae dicis cumque, Charine,
Aulicatu nobis haec vocitare soles.
Aulicus, immani qui verba ad singularictu
Diducit risus turpiter oratibi.
Aulicus est gestus, quo nullus ineptior usquam,
Ipso cum manibus gesticulante pede.
Aulicus es, balba siquando es nare loquutus:
Aulica sunt auri barbara verbatuae.


page 87, image: s087

Aulicus es, muco siquando est obsitanaris:
Aulicus es, barbam quum tibi paedor habet.
Aulicus, ore lupos quoties imit are voraces:
Aulicus, es gurges quando Charine meri.
Aulicus es, crudo quoties e pectoreructus,
Et crudos ructus quae comitantur, eunt.
Quaenam haec aula foret, dubius persaepe rogavi,
Delicias tant as quae tibitotque parit.
Nunc, quum??? porcis tribuisse recorder Homerum,
De porcorum aulate quoque credo loqui.

DE PICARDIS ET LEMOVICIBUS.

QUi Cerere et Baccho Venerem frigere carentem
Dixit, ei minime Gallia nota fuit.
Lemoviciuna Ceres, Picardo est cur a Lyaeus:
Picardo haud friget Lemovicique Venus.

DE CORDO, POTORE EGREGIO, MORIENTE.

ELysios moriens campos cur semper in ore
Cordus haber? lingua hos cur moriente sonat?
Hos optat, vini quoniam put at esse feraces:
Nevel post mortem sit metuenda sitis.

IN QUENDAM.

FAlso te vocitant virum ebriosum:
Semper ebrie vincis ebriosum.



page 88, image: s088

IN QUENDAM MENDACISSIMUM.

NUllo fateri vera te quum tempore,
Nullo fateri vera quum dicoloco,
??? que vera nulla, non??? loqui:
At vina saltem (dicis) inter, proloqui
Me non negabis vera: nectolles mihi
Donare cunctis quodsolet verbum vetus.
Quid? veritatis es professor ebrius?
Imo fateri vera si licet mihi
Apud fateri vera nescium virum,
Non veritatis es professor ebrius,
Sedillis certe est verit as tua ebria.

IN EUNDEM.

SIvera verum est te solere dicere
Dunt axat inter vina, quum poto bene
Coepit Lyaeopectus incalescere,
Habet Ennianum verit as haec quidpiam.
Ut arma poterat ille numquam dicere
Nisipotus esset, sic nisi poto tibi
Exspector ariverit as nequit tua.

DE QUODAM EPISCOPO.

IN mediis epulis audi quid Episcopus olim
Sit questus, teneris non sine lacrimulis.
Mensa referta fuit capis praepinguibus: inde
Non tur dus, perdix, non aberatque lepus.


page 89, image: s089

Illam delitiis oner averat Indiararis,
Phasis et ipse suas accumular at aves.
Denique cena fuit quae vereregia dici
Posset, velpotius posset episcopica.
Sed tamen hunc talis subeunt factidia cenae,
Satque ulla immensae non sapit esca gulae.
Appetit atque petit peregrina cibaria quaedam,
Quaenatur aloci quaque negabat hiems.
Tandem iraeimpatiens, Absancta Ecclesia mater,
Clamat, io porte quot mala perpetimur!

DE QUODAM FAUSTO, POTORE STRENVISSIMO.

ELecto surgens peteret quum pocula Fauctus,
Nemirere, inquit, nox mihisalsa fuit.

IN AULUM.

EBruis est Aulus, quum sobrius: atque vicissim,
Si non ebrins est, sobrius esse nequit.
Nam quum sobrius est, tum clamat ut ebrius, ardet
Adpugnas, caelo miscet et ille mare:
At vero patris post munera larga Lyaei,
Tum placidus carpit munera sonne tua.

IN POSTHUMUM.

POsthume, sobrius es, vis ebrius esse videri:
O quam sobriet as insidiosa tua est!!



page 90, image: s090

DE PICTORUM DVORUM CONTENTIONE DE SVA ARTE.

INter pictores orta est contentio doctos,
Edere possit uter doctius artis opus.
Potantem hic, aliud facientem pinxit at ille:
Iudicis ante oculos sistit uterque suum.
Qui postquam illius tabulam perviderat, Ecquid
Tam bene picto homini, vox nisi, desit? ait.
Tunc alter, ceu victor ovans, Quid deficit istum?
Quis vocem potans edere (quaeso) potest?

LEPIDUM GERMANI CVIUSDAM DICTUM.

TEmperet ut lympha vinum, dum forte monetur
Germanus quidam, talia verbarefert:
Si subiens vestes, adeo solet esse molesta,
Pernicies stomacho quantaque pectis aqua est?

DE OENOPHILO POTORE EGREGIO, MORIENTE.

OEnophilo Lachesis quum rumpere fila par aret,
Lingua illi tales dat moribunda sonos:
Tantalus ante oculos semper versatur, et ingens
Excruciat miserum quae sine sine sitis.
Nanque sitinequeam tantaepar esie ferenda,
Nulla velest horam cui toler ata sitis.
Tunc aliquis solans, Estunus Tantalus illic
Qui sitit: haud sentit cetera turba sitim.


page 91, image: s091

Aeger adhaec: Siquem sitientem viderot antum,
Materies fuerit non mihi parva sitis.
Ille iterum solans, Nilpraeter stagna lacusque
Quodsemper sitiat Tant alus, inquit, habet.
Quid tunc Oenophilus? Iam laetior ibo sub umbras:
Sola mihi vini est nam metuenda sitis.

IN MARCUM.

QUod voco te iuris doctorem utriusque, superbis:
At de sorbilibus iuribus ista loquor.

DE AUCTO.

UT vinum gustet, pater am magnam ebibit Auctus,
Contentus prima nec tamen est patera.
Nanque fuisse negat mundam: vibet ergo lavari.
Qualota, rursus viscera sicca lavat.
Ille meri qui iam gustandi est tantus in arte,
Potandi fuerit quantus in arte meri?

IN PONTIFERUM.

DUcis anum tremulam iuvenis florentibus annis,
Dentibus est nuper quae viduata suis.
Hac ratione bonis te parcere posse put acti,
Quae dent at a ederet ivucta puella tibi.
Falleris. haud ista tantillum proficis arte:
Nanque quod haec ederet, Pontiser, illa bibet.



page 92, image: s092

EPITAPHIUM CVIUSDAM POTORIS EGREGII.

QUiiacet heic, vita moriens iuravit in omni
Passum dunt exsat se semel esse sitim.
Hunc ne credideris falsum iur asse Viator:
Perpetua huic vivo nam fuit una sitis.

EX M. ANTONIO MURETO IN PONTILIANUM.

CUr tua vix unquam sint salsa epigr ammata, quaeris?
Diluis haec nimio, Pontiliane, mero.

DE POMPILII NASO.

POmpilio est nasus cubitos tres longus, et unum
Latus, et hunc murus cingit utrinque triplex:
Adsunt et turres, Bacchus quas condidit ipse,
Et minio tinctis usque rubere dedit.
Huic etiam naso vis admir anda tributa est:
Nam calices siccos illius umbra facit:
Imo etiam longe distans si senserit usquam,
Ut magnes ferrum, sic trabit iste merum.
Nuper eram in mensa, sitiens, potare paratus,
Pompilius clausas adstitit ante fores:
(Mira canam, sedvera) merum mihi forte par atum
Attraxit naso protinus ille suo.



page 93, image: s093

IN PAMPHAGUM.

PAmphagus in patulam tam multa ingesserat alvum,
Quam poterant denis plus satis esse viris:
Ecce venit caupo, pretiumque expostulat. ille
Ebriaterribili lumina more rotans,
Evomit in opatinam vinumque cibosque receptos,
Atque ait, En, merces tu tibi habeto tuas.

IN GALLONIUM.

STertit adoctavam Gallonius: inde cubili
Paulatim assurgens languida membra levar.
Obicitur perdix, quam protinus ille calentem
Devorat: hac nulli cesserit arte libens.
Spumantis Bromii cyathos octove novemve
Adicit, et sacris sic oper atus, ait:
DI date mi constantem animum, mentemque quietam,
Quam multis vita est nostrareferta malis!

TUMULUS OTTHO NIS HOMINIS VORACISSIMI.

COnditus hac sub humo est gurges vastissimus Ottbs,
Cui nunc officium iustarependit huinus:
Condidit in ventrent terra tot tugera vivus,
Huncsub ventre suo nunc quoque terra tenet.

IN PONTILIANUM.

CUm rapidus medio desaevit in aequore Titan,
Fer puer huc cyathos, Pontilianus ait.


page 94, image: s094

Cum pluit, en, inquit, Deus admoner esse bibendum,
Qui nunctam multo proluit hymbresolum.
Sic vacua a potu non unquam tempora ducit,
Curque bibat, semper Pontilianus habet.

IN QUENDAM.

QUIdam ieiunum me clamitat esse poetam,
Et mihi, sicca nimis car mina condis, ait.
Ipse not a sedenim carpi ne possit eadem,
Egregia prudens calliditate cavet:
Numquam ieiunus, numquam ut qui scribere siccus,
Sed satur et vino semisepultus amet.

IN COLLINAM ANUM.

DIspeream, nisi te adspicio Collina libenter,
Nique etiam tecum saepius esse velim:
Tum quoniam anguicomas sic exprimis ore sorores,
Terriculi ut facile munus obire queas,
Tum quoniam inprimis potas lepide, atque decenter:
Crede mihi, heic demum gratia magna tua est,
Nam tu aliquot, qui sint reliquae praeludia pompa,
Suaviter immissis ructibus in cyathum,
Sic bibis, ut dulcis labiis pendentibus humor
Assidue alternis influat, et refluat.
Expers interea ne sit pars ulla decoris,
Labitur in pinguem spurca saliva sinum.
Crede mihi, id pulchrum est, dentes cum allisus ad atres
Sic patulo geminus ludit in oreliquor.


page 95, image: s095

Macte age, macte animo Furiarum soia volupt as,
Delicium Stygii sola futura canis.
Perge, citosque bibens, Maeandri redde reflexus:
Id, fextiva, simul et bibere, et vomere est.

EX CARMINIBUS M. ANT. FLAMINII. AD BACCHUM.

TU, qui centimaum potes gigantem
Caelotrudere, Penteumque regem
Leto mittis et impium Lycurgum,
Et Gangem super as et ultimum Indum,
Invictissime Bacche, non furentem
Istum Pygmalionaiam coerces?
Qui fer a ingluvie incitatus omnes
Vineas vorat, et tuum liquorem
Qui servandus erat cadis in annos
Plures, mittere ventris in cloacam
Totum pergit, et annuos labores
Absumit male pauculis diebus.
O monstrum horribile ultimas in or as
Pellendum, aut magis inferos ad imos!

DE DONO BENEDICTI ACCOLTI CARD.

HAnc pater am Chio spumantem, auroque nitentem,
Accoltus patidonat habere suo.


page 96, image: s096

Ipse meri partem libo tibi candide Liber,
Et partem libo pulcher Apollo tibi.
Vos pat eram contr a Musarum nectare dulci
Implete, et large proluite or a mihi:
Accolto dignas ut solvam carmine grates,
Carmine, quod possit nulla abolere dies.

AD DAMIANUM DAMIANIUM.

OVinum tenue, aureum, suave
Instar nectaris, omerum deorum,
Vitae praesidium meaefugacis:
Cedant Poeonii tibi liquores,
Et quicquid remedI salubrioris
Ostendit medicae repertor artis.
Iacebant lateris dolore membra
Semimortua, febris aestuabat
Ut fornacibus ignis, ipse plantas
Leti limina dur a trans ferebam:
Quum tu languidulos fluens in artus
Caelstis liquor, et levas dolorem
Et vit am mihireddis. Ergo docte
Damiane tuum merum, tuamque
Vineam, aureoli meri parentem,
Dulci carmine concinam, recepta
Vita dum super at mihi: et rogabo
Votis assiduis Deum quotannis,
Neventi pluviaeve siccit asve,
Aut vis grandinis, improbive fures
Laedant aureoli meri parentem.



page 97, image: s097

EX H. EOBANO HESSO. DE EBRIETATE.

AUriculas asini Phrygio mens stultatyanns,
Torva Iovi tauro cornua fecit amor.
Inporcos Ithaci comites pecuina volupt as
Exuit, et balat rex maris inter oves.
Decolor ira canem Cisseida fecit, Olympo
Invidiae labes Arcton utramque dedit.
Induit oralupi ferus impietate Lycaon,
Cercopibus pretium simia per sidiae est.
Atque alias aliae pestes fecere figur as,
Singulaque artifices monstra habuere suos.
Has tamen unapotest omnes effingere sormas
Omnibus in vicium doctior Ebriet as.

EX EPIGR. GEORGII SABINI.

Dictum a)prosdokh/ton.

EBrius occlusas pulsabat Vandalus aedes,
In quibus Illyrici sanguinis hospes erat,
Impatiensque morae cum nigra bile tumeret,
Hospite confestim non reser ante domum,


page 98, image: s098

Eccequid Illyricum, clamabat, et inter asellum,
Quopecas est nullum turpius, esse rear?
Ille referr contra, dubius quid talia quaeris?
Anne vides, quod sint inter utrumque fores?

IN URBANUM.

DIceris Urbaus, sed nominis immemor huius,
Semper inurbanus, cum bibis, esse soles.

IN ANCILLAM OBESAM.

NE caro praepinguis, sale non condita, putrescat,
Nostra vorat multum Phyllis obesasalis.
Hinc ne concipiat duros vesica lapillos,
Se liquido semper perluit illa mero.
Sic habet immodico turgens abdomine causam,
Quare perpetuo sistat alatque sitim.

DE VINO SULFURATO.

QUi bibit ingrato foedatum sulfure Bacchum,
Praeparat ad dirise Phlegetontis aquam.

EX IOANNE STIGELIO. DE VINO.

VInarigant animos grato iucunda liquore,
Maestaque Mandr agorae pector a more levant.


page 99, image: s099

Laetitiamque cient, quamentes molliter ardent,
Crescere ut ossusa Pallade slamma solet.
Sed tamen ut segetes, nimius quas obruit imber,
Amplius haud culmo stare madente queiint.
Si tantum biberint, quantum natura requirit,
Optatis vegetae stantque virentque bonis.
Sic ubinos poti nimio replemur Iaccho,
Mens quoque cum satuo corpore victa cadit.
Nec spir are quidem recte nec stare valemus,
Denegat officium linguaque mensque suum.
Quare agitae hoc etiam medium teneamus amici:
Omnibus hoc quantum est rebus adesse modum!

EX IANO DOUZA NORTVICO.

IN SABELLUM POTOREM.

UNde suum, quaeris, ducat cerevisia nomen?
Quod cerebrum visat crebra Sabelle tuum.

E GRAECO.

Balnea, vina, Venus, tria sunt, quae limite certo
Ad Stygios ducunt immoderat alacus.



page 100, image: s100

EX EPIGRAMMATIS IO. IACOBI BOISSARTI.

DE CATHARINA.

HAurit dum vinum, fugit Catharina lagenam:
Ausa sed est oras dura linita manus.
Ut bibit haeciterum, vinum deprendit amarum:
O, dixit, morior: tetra venena bibi.
Non, Catharina, malam colocynthida vina tulerunt:
Tu bibe cras calamo: vincitur arte dolus.

IN SEXTUM.

MIratur Sextus quoties sacra concio coepta est,
Se in somnum subito procubuisse gravem:
Et dolet, ut dicit, somnum fecisse pudorem:
Hinc piet as illicr editur esse minor.
Sed dicam tibi, Sexte, Cupis vitare soporem?
Ieiunus Christi templa fac alta petas.

AD VIOLENTAM VETULAM.

PArce mihi Violenta, quod ista luce vocavi
Te vino-lentam: crimine namque vaco.
Hanc tibicum faciem sulcarit ruga genasque,
Et facies Tyrio murice tincta micet,
Et quod ego Tuscae non norim idiomata linguae,
Vino-lenta error, non violenta tulit.



page 101, image: s101

LAELIO BLAEVIO HYDRUNTINO.

VEnit ad hesternam Violenta vocata diaetam,
Sed prius assumto iam satiata mero.
Ut venit titubabat anus, risumque movebat
Omnibus, et tremulo gutture verba dabat.
Nec minus interea cupiebat sobria dici,
Componens stabili lumina fixa gradu.
Cumque ego quod nomen vet ulae foret ipse rogarem,
Expressit ridens Aemiliana mihi.
At postquam nobis Campani vina Vesuvi
Fudisset nitidis hospita nostra vitris,
Praebibe, ait, vetulae, crystallaque porrige: vini
Non est in tota qui hauriat urbe magis.
Ipse propinavi, sed vino-lenta vocata est
Ex errore mihi: culpa quidem ista levis.
Proh superi, quantum cognomine mota sub isto est,
Adstant um risus cum mala sensit anus!
Factum excusabam: sed quo magis ill a precantem
Audiit, hanc tanto compulit ira magis.
Illam demulce: sum Thusci nescius oris?
Errorem fateor, crimina nulla fero.

IN MALEDICUM.

IRrides quod vina mihi vix pota quot annis
Constiterint Francis Gurguliane tribus,
Mirarisque meos quae dictet aquaticaversus
Concita mont ano forte Camena lacu:


page 102, image: s102

Si tua scripta boant largo satiata Lyaeo,
Conveniunt patulis rictibus illatuis.
Ebria vino sae cum Laudes carmina Musae,
Murmura Castaliae parva probamus aquae.

IN BIBACEM.

DUm nimium caeli securus abuteris astris,
Quod factis credas illa favere tuis.
Grande tibirobur, tibi quod sint corpore vires
Magnae, intempesta nocte dieque bibis.
Et tibi nil noxae contr actum dicere pergis:
Fortia saepe ingens facta ruina quatit.
Clari ad fontis aquam toties haustura liquorem
Urna venit, donec fracta feratur aquis.

IN PETRUM.

QUod numquam tota videatur Petrus in urbe,
In templo rarus, rarior inque foro:
An studiis illum credas incumbere? non, non.
Musaeo clausus quid facit ergo? bibit.

IN FABIANUM.

QUod tibi coccineus rutilante proboscide nasus
Exstet, quod facies vermiculata micet,
Rideris, Fabiane. sed hoc ridere protervum est:
Constat enim magni purpura tanta tibi.



page 103, image: s103

IN OLLUM.

CUm sitit, ad nostrum Musaeum confugit Ollus,
Obtunditque mihi garrulitate caput.
Nil praeter calices, nil praeter pocula narrat,
Et vina inter nos qui meliora bibant,
Disco hominis mores: novi quid deficit Ollo.
Ollus adest, propera, porrige vina, puer.

IN FABIANUM.

QUod tu Sidonio perfusus tempor a cocco es,
Quod multa est sacies vermiculat a Tyro,
Miraris? caperet nullus tibi tempora murex,
Si tibi font anae plus biberetur aquae.

IN EUNDEM.

ASsiduo fluxu Fabiano et rore rigantur
Rubri oculi: iam vix lumina ferre potest.
Consuluit medicum. medicus, vinum fuge, dixit,
Aut perdet potum lumina bina merum.
Ah, Fabianus ait, praestat caruisse fenestris,
Ista quam totam perdere clade domum.

DE ALEXANDRO POTORE.

LIppus Alexander vitiato lumine laesos
Est oculos questus diffluere in lacrimas.
Ut vino abstineat multi monuere: Quid? inquit,
Si vino caream, quis mihi potus erit?


page 104, image: s104

Respondetur, aquae. Bibere hanc se posse negavit.
Dictum est, diluti pocula sune meri.
Usus aquae nullus mihi erit, si calceus illa
Offendat plenus, quid faciet stomacho?

DE ANCILLA BIBACE.

MAter rustica consulit Philoenae,
Urbanas petat ut nurus, relicto
Rure, et his famuletur: unde lucri
Illi credidit esse plus futurum.
In urbem veniunt, heram requirunt,
Inventa est. Volo sobriam, inquit, et qua
Vino non capiatur. Aptiorem,
Dixit rustica, non habebis usquam:
Nata non solita est inebriari,
Nec si dimidium cadum bibisset.

EX EPIGRAMMATIS NATHANIS CHYTRAEI.

IN BASSUM.

UTlapidem iactore canis sectatur omisso,
Ignibus ut ferulam dat puer innocuam:
Sic Bassus nimio postquam seproluit haustu,
Quae placuere prius frangere vitra solet.


page 105, image: s105

Vitra nihil meruere, tibi tur ectius ipsi
Frange manus, bibulam veltibi frange gulam.

IN GALBAM.

MOvisti quoties turbas, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi Galbarogas.
Nocte suburranas adiisti, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi Galbarogas.
Officium est quoties neglectum, hoc ebrius egi
Dicis, et excusas crimina criminibus.
Quin pudeat dignum baculo caput, improbe Galba:
Criminibusne tegi crimina posse put as?
Ebrius es gemina dignus me iudice poena,
Sobrius hanc nullo te redimente lues.

IN LURCONEM SCABIOSUM.

CUr toties tumido tibi pustula putris in ore
Nascatur, mir ans, scire subinde cupis.
Vis dicam? ore vor as nimium, nimiumque bibendo
Exitium cerebro ventriculoque par as.
Ergo nec immeritosc abioso plecteris ore.
Membraque supplicium, quae meruere, ferunt.

IN FANNIUM BIBULUM.

DUm vitam incolumem pot an do precatur amicis,
Dum patris et sponsae nomina saepe bibit:


page 106, image: s106

Fannius insano similis, pallensque tremensque
Concidit, ut vitae spes quoque nulla soret.
Ridiculus. qui multa bibens nec profuit illis,
Et sibi poene fuit causa pudenda necis.

IN POLYPHEMUM.

POtor aquae es, panemque domi parcissimus atrum
Ex iure hesterno trux Polypheme vor as.
At siquando sedes aliena ad pr andi a fucus,
Largus es, et lauto praebibis ore merum:
Importune alios etiam clamoribus ur ges,
Utque bibant, fastu, voce minisque iubes.
De proprio largire mero Polypheme, domique
Prandens vel ventrem rumpe bibendo tuum.

LECTORI.

SI quis forte putet nostro se carmine pungi,
Agnoscens maculas conscius ipse suas,
Det veniam melior. licuit semperque licebit
Parcere personis, dicere de vitiis.



page 107, image: s107

CARMEN IOANNIS LUCIENBERGII AD QUENDAM AMICUM. THALIA.

REputas studiosus haberi,
Et speras visere docti
Heliconia culmina Phoebi,
Bromio tamen usque sepultus.
Non huc qui pocula tractant
Veniunt, sed gnava sequentes
Musarum castra, per artus
Multo sudore fluente.
Non tempora chara terendo.
Non otia foeda sequendo,
Nec pocula magna bibendo
Tibi gloria (crede) paratur.
Recreo mea pectora, dicis,
Quom [reg: Cum] pocula terve quaterve
Exhaurio, et otia multas
Longissima duco per horas.
Sapientia cedit ab istis
Qui sic sua pectora curant:
Manet haud doctrina decusve
Ubi corporis ausa petuntur.
Studium pietatis avitae,
Studium virtutis amatae,
Studium sapientiae et artis
Vera est recreatio mentis.



page 108, image: s108

NOMINA EORUM QUI SOBRIETATI VOTA NUNCUPARUNT.

Ioan. Posthius, Medicinae Doctor.

Paul. Melissus Schedius, Poeta Laureatus.

Nicolaus Clemens Nic. F.

Cunratus Albinus, alias Vveis.

Bruno Seidelius.

Bartholomaeus Hubnerus.

Ioan. Lauterbachius P.L.

Nicol. Rudingerus.

Benedictus Arias Montanus.

Nicodemus Frischlinus.

Stephanus Feierabent, I C.

Ioan. Christophorus Fuchs, eq. Fr.

Ioannes Sleiferus, P.L.

Sebastianus Fridelius.

Ioan. Lambinus.

Andreas Vvilkius.

Henricus Petreus.

Ioan. Lucienbergius.

Ioan. Stechmannus.



page 109, image: s109

AUCTORES EX QUIBUS EPIGRAMMATA DEPROMSIMUS.

Iulius Caesar Scaliger.

Theodorus Beza.

Georgius Buchananus.

Henricus Stephanus.

Marcus Antonius Muretus.

Marcus Anton. Flaminius.

Helius Eobanus Hessus.

Georgius Sabinus.

Ioannes Stigelius.

Ianus Douza Nortuicus.

Ioan. Iacobus Boissartus.

Nathan Chytraeus.

ESAIAE 5. CAP.

11. Vae his, qui mane se accingunt ut sectentur ficeram, prorogantes id ad crepusculum usque, vino eos incendente.

22. Vae qui gigantes sunt ad hauriendum vinum, et viri strenui ad miscendam ficeram.



page 110, image: s110

POETIS CASTIS, PIIS, SOBRIIS.

SIquis erit vatum, qui vel subscribere voto,
Vel laudi quoddam pangere carmen avet:
Nomina collegae nostro det, hic (ecce) libellus
Quo primum LUCEM prela regente videt.
Sobrius ut nostrum quisque est, ita nullus in albo
Ebrius hoc aliquem speret habere locum.
Carmina felici nimirum sidere nata
Proveniunt, ubi mens sobria, casta, pia est.

Posthius et Melissus.



image: s111

FRANCOFORDIAE APUD IOANNEM. Lucienbergium. Anno Christi CICC LXXIII.