PAternorum ut, Erasme, iustus haeres
Olim Numine dante eris bonorum:
Amicos ita te decet parentis
Tui amplectier, ac merendo eosdem
Proprios tibi reddere, et putare
Illos ponderibus nitentis auri,
Gemmisque omnibus esse praeferendos.
Ergo istum quoque habe tibi libellum,
Quo tot candida nomina optimorum
Virum, et carmina docta continentur,
Tui composita in patris favorem,
Inque amicitiae fidele pignus
Victurae innumerabiles per annos:
Nec non composita in tui favorem:
Nam natalitas dapes, tuumque
Festum iidem celebrant boni poetae,
Et te carminibus suis ad artes
Hortantur patrias. Age ergo perge
Quo dudum pede, Erasme, quoque cursu
Coepisti bene: sio laboriosae
Virtutis venies perennem ad arcem,
Amicosque homines, amicum et ipsum
(Quo maius nihil est) Iehovam habebis.
GRatia blanditias mihi suppeditare rogata est,
Illecebrasque Erato, deliciasque Venus;
Qualibus Hesperii et Galli Belgaeque fruuntur,
Exhilaraturis gaudia festa tori:
Gratia blanditiis caruit, caruitque iocosis
Illecebris Erato, deliciisque Venus.
Abstulerat prorsum tribus una puella deabus
Francica seu dotes seu geniale decus.
Quei lepide tua festa canam, suavissime Posthi,
Si caream Genio, si sale, sique iocis?
Aut igitur Bladina mihi sua dona ministret,
Aut ablata Deis munera restituat;
Aut potius sponso tibi blandimenta reseruet,
Cum Genioque sales, cumque pudore iocos:
Tutemet ut recinas nullis recinenda Poetis:
Cantor Blandinae blandior ecquis erit?
Carmine quippe tuo Posthi (quis nescit?) et ipsa
Gratia, et ipsa Erato spirat, et ipsa Venus.
Celebratae Wirzeburgi 26. Sept. [Abbr.: ?] Anno 1569.
CUicumque ducitur piis
Coniux honesta nuptiis,
Dei favore noxia
Mundi fugit pericula.
Coniux viroter maximum
Est in malis solatium.
Coniux graves suavibus
Curas levat sermonibus,
Non grata vita, non salus,
Ni fida custos est domus.
Orbatus omni gaudio,
Nuptae carens consortio.
Ne solus ergo tristibus
Homo gemas in casibus,
Ius ordinavit optimi
Sacrum Deus connuii.
In hoc tibi dulcissimum
Coniungit adiutorium;
Ut iunxit adae mutuo
Amoris Euam vinculo.
In hoc Dei praesentia
Licet frui cum gloria,
Si postulas urgentibus
Opem necessitatibus.
Proinde ne domesticae
Premant torum molestiae,
Constans inexpugnabilem
In mente contine fidem.
Sudore vultus in tui
Acquire sumptus victui,
Vitaeque recta dulcibus
Exempla da nepotibus.
Contende nusquam plurimo
Ut impudens opprobrio;
Conu ciis neve auream
Exaspera concordiam.
Non separet quisquam, Deus
Quodcumque iunxit pronubus.
Sit casta vita, sit probis
Cor deditum negotiis.
Fili Dei, qui pro tua
Mortem subis ecclesia.
Quae fida sponsate suis
Solum Vocat suspiriis:
Connubii fac omnibus
Obtemperemus legibus,
Et in fide vera pios
Sancte educemus liberos.
Nostris diebus prospera
Clemens suborna tempora,
Vocationis ut tuam
Cursus sonet potentiam.
FOrte Rosina roas dum pollice carpit ab horte,
Qua viret irriguo villa paterna solo:
Posthius halantes indagine colligit herbas,
Gignit odorifero quas ibi terra sinu.
Ecce sed in vultu dum lumine virginis haeret,
Et tacito propius tentat adire gradu;
Sedibus aethereis niveis delabitur alis
Candidus et nervo spicula torques Amor,
Torquet in amborum declivi pectora motu,
Et celer ad Moeni litora versus ait:
Unanimes floris studium quos fecit et herbae,
Unanimi iunctos convenit esse toro.
Sensit et ex alto respondit gurgite Moenus,
Coniugium felix auguror illud erit.
Digna puella viro, vir dignus amore puellae est,
Talia qui nectat vincula dignus Hymen.
Vivite felices, nostraeque in margine ripae
Cum vestra teneras carpite prole rosas.
OMnia pene tuo par es, Posthi optime, Phoebe,
Si qua fides elegis est tribuenda tuis.
Phoebus erat Medicus, condendi carminis auctor
Phoebus erat; Medicus tu quoque carmen amas.
Tam bene idemque facis, Posthi, ut post terga relin qua,
Hos quoque, ad hos scopulos quos senuisse iuvat.
Nam neque Lotichio es me iudice postponendus,
Qui Medici titulum Vatis et ipse tulit.
Fallor? an, ut medica morituris arte salutem
Reddis, et his vitae tempora longa facis,
Post tua victurus sic carmine fata perenni
Lanificas leto das rediuive Deas?
Hinc et in auratis te posthuma postibus olim
Posteritas, Posthi, seraque fama feret.
Dumque tuus ille Veredus
Cursibus ali pedes antevolabit equos,
Tam tua, Iane, diu, MEDICI quoque fama POETAS
Exsuperans, vivax tollet ad astra caput.
SU audicum resono dum nos melos integramus ore,
Seros in annos posteris canendum;
Huc ades, o Cisnere: Lyram cape, floridosque mecum,
Crines virenti pampino revinctus
Natalem celebra: ter et o quater invocemus altum
Musas novenas Gratiasque trinas,
Sobria libando Rhenensia Franculaeve pressos
Vitis liquores, Neccharive dona.
Cantemus pariter: viden' ut bona signa dent hianti
Lauri colono, proximaeque myrti?
Idibus Octobris Musae, mea cura, Mantuanum
Videre natum primitus Maronem.
Posthius has Germershemius quoque Gratiarum alumnus,
Ortu beato consecravit Idus.
Hunc, medicum et vatem finxit catus artium magister;
Illum, poetam nemini secundum.
Ille vagum Tiberim tenuit fide Minciumque docta:
Hic, ecce, Rhenum sistit atque Moenum.
Alter curam habuit culti gregis atque ruris: alter
Curat dynastae sanitatem et hortos.
Condidit aeternas chartas Maro: Posthio futuris
AEterna libris inchoata fama est.
Virgiliusne illibatam sibi gloriam paravit?
Intacta laus et Posthium sequetur.
Suggere quod reliquum est, Phoebi decus o poeticaque
Cisnere turbae fautor et patronus.
Ingrediens priscis rem laudibus, inclitam recenti
Virtute praeo gloriam meretur.
OCtobres Maro consecravit Idus:
Idus tu quoque consecras easdem,
Posthi, carmine qui refers Maronem,
Et scriptis lepidis et arte docta.
Felix lux favet Iduum poetis,
Et Diis et pariter sacris Deabus.
Maiis Mercurius creatus olim,
Augustis fuit Idibus Diana.
Salvete o celebres bonis tot Idus:
Tot natalibus inclitae Deorum,
Et Vatum pariter disertiorum.
Sitis, opto, bonae (quid obstat?) Idus:
Et fausta toties redite luce,
Caelo tam quoties fuistis ortae:
Tutae numine maximo Deorum.
U Atibus Octobres Italis sacravit ut Idus
Quintuplici fama notus in orbe Maro:
Sic, Posthi, Octobres Germanis Vatibus Idus
Sacras, qui fama notus in orbe tua.
Illis quando ferent Itali sacra thurea Vates:
Germani peragent relligione tuas.
Te quia Germanis, cantu quos allicis omnes,
Ut Siren, docta finxit Apollo manu.
Hinc ingens Medicus, Vates hinc diceris ingens;
Quae facis et scribis, sunt tua plena Deo.
QUam tu prae reliquis Phoebeo numine clares
Pomiferi Octobris quinta ter orta dies!
Nam duo te superas auras adiere favente,
Dispare quamquam aevo, disparibusque polis,
Andinusque Maro, Germershemiusque Veredi
Posthius admissi symbola et omen habens.
Euge dies iterum toties iterumque renide,
Fulgeat et toties lumine uterque tuo.
Sic votiva meo statuetur munere laurus
Dicenda ex illo Posthia Virgilias.
NE vultum mors, IANE, tuum post funera busto
Mergat, Apelleae spirat honore manus.
Ingenii at, quod docta manus non pingere novit,
Verior in scriptis lucet imago tuis.
Quam Nusae Charitesque, sacerque exculpsit Apollo,
Quaeque expers Libitinae una perennis erit.
SI candorem animi, niveum si pectus, ut ora,
Posthii admirator quisquis es, inspicias,
Iste nive Alpina niveus mage, candidiorque,
Aureus aut potius debuit esse color.
Gemmeus imo, animo e cuius niveo, ingenioque,
Tot gemmae, Aonidumque aurea dona fluunt.
DEpictus tabula cum Posthius esset in ista,
Ipsa Venus multa laude probavit opus.
Astitit et Pallas, quae se quoque iudice, dixit,
Effingi melius non potuisse virum.
Sed tamen aspiciens nudam sine mente figuram,
Fertur ad artificem talibus usa iocis:
Tota suo pulchre facies depicta colore est,
Sed color ingenium qui mihi pingat, ubi est?
SI mihi difficili cruciarent sidere, Posthi,
Sive dolor mentem, corpora sive dolor:
Non ego (nec possem) nitidas ad Apollinis arces,
Sed cuperem sedes rectus adire tuas.
Namque mihi positu quo tu praesentior esses,
Hoc esset praesens et medicina magis.
Carmine sanares animum, medicamine corpus;
Nec minor hac, illa nec minor arte fores.
Ergo cum mentem corpusque salubria reddas;
Quis te Leucadium non putet esse deum?
SIve gradum Franci celerans ad magna dynasta
Atria, sublimis culmina montis adit:
Sive per insignes, gressu properante, plateas
Urbis inoffensos fert, Leorine, pedes:
Seu quocumque viam secat obvia nubila tranans,
Et portans medicae dona saluber opis:
Mereurio similis facit omnia Posthius, ore
Promptus, iudicio providus, arte sagax.
Nulla tamen plantis volucer talaria nectit,
Nec vafro dociles instruit angue manus.
Forma aliqua est tantum, qua pollet Atlantius; in se
Posthius omne genus dexteritatis habes.
Saeva meas aedes absumpsit flamma, sed hostis
Nocte latro reliquas saevior hausit opes.
Quas Deus et fortuna dedit, labor auxit honestus,
Unica divitias abstulit hora meas.
Illa quidem fatis alias peritura caducis
Abstulit, in cineres haec bona versa leves
At nunc, ingenium trepida cum mente superstes
Cum rogus haud possit perdere, cura vorat.
Si qua tibi gravium, Posthi, medicina dolorum,
Oro meis subitam luctibus affer opem.
Ultima seu maestis parientem oblivia Lethen,
Pocula seu pleno mixta stupore bibam;
Non tamen immemores mala nunc urgentia sensus
Post longas etiam sunt habitura moras.
Tollere non poteris totum, sed amice, doloris
Si me plus media parte levare voles:
Dulcia saepe mihi Vates tua carmina mitte:
Aut haec aut tristes pharmaca nulla iuvant.
QUid met vis tetricae, bone Posthi, verbera linguae,
Multa quod in libris sit tua Caia tuis?
Frustra est cura, imo quam versas pectore fixam;
Nil censura tuo haec, Posthi, in amore valet.
Hos odere illi, pietatem iungere Musis
Quis labor, illicitas qui cecinere faces.
Hos odere, inquam, doctique bonique, pudenda
Quorum nil praeter crimina, carmina habent.
At licitos lusus, et castos scribere amores,
Cumque Catone Cato, Pompiliusque probent.
Quod metuas igitur, Vates cultissime, non est,
Permissis ludat cum tua Musa iocis.
Nec princeps adeo ad famam hanc grassaris; habemus,
Exemplo quorum, quod facis, omne facis.
Nam quid Pontanus faciles nisi cantat amores,
Castaque legitimi vincula coniugii?
Quid magnus Caesar, non dico magnus in armis,
Sed vere hoc ipso maximus in studio;
An non ipse sui praeco est ardoris et ignis,
Quem in molli accendit pectore mollis amor?
Denique Castalio quid agit, dominam anxius orans,
Ut pelagi fugiat, hispida monstra, Deos?
Ergo parce metu o Phoebo gratissime Vates:
Nil qui te hic possit carpere rumor habet.
Tantum quod facis, usque face, ut coniuncta legantur
Donec erunt ignes, carmina donec erunt,
Nomina Blandinae et PosthI, Vatesque et amantes
Blandina usque sonent, Posthius usquesonent.
EXemplum verum Phoebi, Phoebi arte in utraque,
Posthi, seu medicae est, seu melicae artis opus,
Exemplum de te da terris: neu velut alter
Ille astra et caeli sidera totus adi.
Phoebo quippe priore illo supera arce recepto,
Spes erat in fato, die Poeta, tuo.
At te denato, nec enim fata altera restant,
Non Phoebum est aetas ulla habitura suum.
Quod ius fasque igitur, serus conviva tonantis
Accede, et senii nescius usque vale.
Exemplumque tui, haec pertaesus saecla, futurae
Da aetati, ut Phoebum cernat et illa suum.
IN vulgus sollers quos cura polivit ad unguem
Cur Elegos, Posthi, non sinis ire tuos?
Fac lucem videant, ne longa nocte premantur:
Ut toto nomen floreat orbe tuum.
Me desiderium tenet illos grande videndi:
Longius hanc possum vix ego ferre moram.
In vulgus profer,nec longos differ in annos:
Gratia ab officio quod mora tardat abest.
OMnium Podalirii nepotum
Posthi gloria, cui gravis Minerva,
Sive Socraticas iuvet per umbras
Sterni in margine rivuli sonantis,
Seu docto pede pulverem ex Lycaei
Colligi assidua ambulatione,
In primis tribuit suos honores.
Ignotus tibi for sitan (nec abs re est)
Tu mirere quid esse possit, ipse
Quare carmina dem prior, meisque
Nugis putidus obstrepam occupato,
Et toti in gravioribus Camenis.
Te mihi id vitio imputare nolim.
Boissardus veteri tuo est in aere,
Qui te ipsum colit, ingenI tuique
Dotes suspicit, has ubique suetus
In caelum lepido vocare versu.
Hunc bonus Deus, et boni iugator
Amoris mihi iunxit, et perenni
Vinxit foedere pectus utriusque
Apollo, atque novem illius sorores.
Ius amicitiae, ut nihil sit, ullus
Quod suum sibi vindicare possit;
In partem at vocitet sui peculii
Omnes unanimes suos sodales.
Quod site ille suum, in suisque, Posthi,
Boissardus numeretque praedicetque.
Si sum ego illius, ille si meus sit,
Tu meus quoque iure singulare
Sis amicitiae, tuusque fiam.
Quis porro esse nefas putetque ineptum
Suos mittere carmen ad sodales?
Hac, Posthi, ratione ductus, ad te
Scribo, et deuoveo tibi me in aevum.
At non Pieriae es rudis Thaliae,
Nec te deposita severitate
In sacris pudet Aonum viretis
Doctam cingere, largiente Phoebo,
Ramulo ambitiosiore frontem.
Iam duplo meus es: meum esse possum
Hunc illum asserere atque gloriari,
Quo amicus fruitur, mihique dulcis
Charis conciliavit, et Camena.
VEctus equo praeceps decies ter et amplius ulnas
Metiris longam quod per inane viam,
Cumque tuo, Posthi, superas vectore, nec ullum
Turbata sentis mente laboris onus,
Praesidium summi praesens agnosce parentis,
Quo tu, quo felix auspice vivit equus.
Quem tegit angelicae custodia fida cohors,
Auspiciis superat dura pericla bonis.
Pegasus alter equus, Posthi, tuus esse videtur,
Bellerophon nobis tu simul alter ades.
Nullius exemplis quia praecipitatus ab alto
Absque alis hominem posse volare doces.
Non sic Bellerophon secuit, non Pegasus auras:
Illum tu, superat hunc equus ille tuus.
ARmatus Perseus talaribus, aegide, et harpe,
Reddidit adversos frigida saxa viros.
Tu vacuus, Posthi, talaribus, aegide, et harpe,
En comites redis frigida saxa tuos.
Gorgonis obiciens caput ille tuentibus, ipse
Praecipiti montis vertice lapsus equo.
Dum mirantur equum tecum de monte valentem
Delapsum, stupidi saxea corda gerunt.
QUod cerebrum Persis Ioviale, favique quod ursis,
Quod thyma mellificis gentibus esse solent,
Hoc quoque Stellate mellita poemata Vatis
Missa mihi, PosthI munera Vatis, erant,
Sunt, et erunt, quam grata diu mihi carmina PosthI,
Grataque Posthiaci pignora amoris erunt.
Dona sed ingenii (mihi quae tuus, optime Posthi,
Nec meritae tribuit candor et integritas)
Haud equidem agnosco: si quae tamen esse fatendum est
Dona, Panomphaeo sunt tribuenda Deo.
Cuius ut auspiciis seges haec mea crescere pergat,
Exoraturus perge rogare Deum.
Quique Sibyllinos mihi, Iane, precatus es annos,
Nestoris ut valeas vivere saecla, vale.
ADmirabilis ista sympatheia,
Ipsum quae mihi me exuit, tibique
Induit penitus, latenter imo
Ipsum quae tibi te exuit, mihique
Prorsus induit, o amate tantum,
Quantum nullus amatus est, nec umquam
Quisquam amatur, amabitur ne, Posthi:
Ista, inquam, genuina sympatheia
Undenam venit? undenam creatam,
Aut quidnam esse rear? prosicta caelo,
Sanctorum e geniorum amore nata,
Vel medulla animae tuae meaeque
Medullaeve amma est meae tuaeque
Vel mens est animi tut meique
Mentis aut animus meae tuaeque.
Ni res sic habet; unade quaeso plusquam
Admirabilis ista sympatheta?
PRaepete dum bifidi iuga montis ad alta Veredo
Fertur et Aonias Posthius haurit aquas:
Thespiadum assurgit chorus illi, atque aurea Phoebus
Plectra Tibulleae donat habere lyrae,
Inquit et, His magnos tibi conciliabis honores,
Nobilis et blandi carminis auctor eris.
Et matura tuis aetas ubi venerit annis
A magno lauri Caesare serta seres.
Dixit: et en magnos sibi conciliavit honores
Posthius, et laurum Caesare dante tulit.
Nempe artem comitatur honos: plectra aurea Phoebi
Quis demens lauro digna virente neget?
Culte tuo Vates applaudo laetus honori:
Cum Phoebo et magno te love Caesar amet.
Cum tua legisset, Posthi, miratus Apollo
Carmina, quae tinxit blanda lepore Charist
Huc, ait exclamans, Musae properate frequentes,
Consilii sociam causa requirit opem.
Convenere Deae: mox facta silentia rumpens,
Ore prior tales edidit ipse sonos:
Ille Poetarum splendor, mea Posthius aura,
Et vestrum pariter Posthius ille decus,
Dicite Pierides quonam donetur honore:
Virtutem magnam praemia magna decent,
Sic Phoebus: contra sic Phoebi turba Sororum
Contulit in versus verba relata duos:
Laurus amica tibi, donetur Laurus amico,
Vatibus et Vatem debita serta beent.
Annuit: et nexam lauri de fronde coronam
Imposuit capiti Lauriger ipse tuo.
Atque ait: Ingenio cape praemia digna sagaci,
Ardua Pegasei gloria, Iane, chori.
Parnassis veluti non fulmine tangitur arbor,
Non horret Boreae flabra, minasque Noti:
Non aestate comas, non marcida frigore mutat,
AEterno gratae frondis honore virens:
Sic immota manens fixo fortuna tenore
Aspiciat nullis te variata malis:
Postera sic Vatem te noscant saecla: tuasque
Perpetuo laudes fama loquatur anus.
QUam tua iam pridem meruerunt tempora laurum;
Temporius, Posthi, non tibi danda fuit.
Sic tibi Musagetae, vel mono iudice, in ipsas
Pierias cessit imperium, inque ducem.
Quam bene! quam caute! quam digne hoc numine nulla
Iactura est illic, iusta ubi facta mora est.
Laurigeri titulos meruisti et praemia dudum;
(Da veniam) titulum non ita forte Ducis.
Desine post alacrem stimulis urgere Veredum;
Ventum est, quo decuit, metaque tacta tibi est.
Fallor? an hoc (quamquam data serius) omine laurus
Et bene mature est nec data sero tibi?
ACcipe quae divum tibi concio serta paravit
Vates pro numeris et pietate tua.
Illa tibi faustosque dies, facilemque precatur
Caniciem, et vitae mollia fata tuae.
Accipe, et e numerisque tuis, et Apollinis arte
Immortale tibi quaere tuisque decus.
QUod celerem referas cognomine docte Veredune
Posthi, crede mihi, non ratione caret.
Nam Vati rapitur sic concita Musa, labores
Victuros genio qui velit esse suos.
Quid? quod Apollinea non fis postremus in arte.
Qua surgit studiis inclita fama tuis.
Posthuma dein veniet nocui caritura venene
Livoris quae te gloria ad astra vehet.
PEgasus ingenii vis est; ad summa volantem
Sidera quae castum Bellerophonta vehit.
Huic gerat in clypeo similem cum Posthius, alta
An dubites doctum quin super astra serat?
FAllitur, Anoii super alta cacumina Pindi
Vatibus aequalem qui putat esse viam:
Non nisi quisquis amat Musas, et amaturabilis,
Difficilem facile scandit agone locum.
En quo vix aliis pedetentim repere fas est,
Posthius admisso currere gestit equo.
Quo properas, Posthi, celeri raptate Veredo?
Ad fluviolos Charitum.
Ecquid ibi facies? loturus et ora mannusque.
Cur ? bibere Pierios
Dignior ut possim latices. Et postea? Phoebi
Scandere sacrata inga.
Quorsus? Apollineam vaster anticipare coronam.
Sed quid opus est nimium
Praecipiti nisu? Labor improbus omnia vincit.
Buccina, age, quid sibi vult?
Hac signum metae cano. Quis fert praemia cursor?
?????
VEctus equo pensum cursor ceu publicus urget,
Dulce nec incassum tempus abire sinit:
Sic quod opus facto, multas ne differ in horas:
Commoda non repeti quae fugit hora potest.
Nil bene distuleris quod sit fecisse necesse,
Esse vetat longas res peragenda moras.
Sic iter assuetus levis accelerare Veredus
Currit, et hortantem non remoratur herum.
Res agis? assiduus nil differ; rebus agendis
Saepe ferunt minimae maxima damna mora.
Pellaeus iuvenis domiti caput esset ut orbis,
Cunctantes Marti noluit esse manus.
Sedula apis flores, formicaque sedula aristas,
Haec aestaete, illa at vere tepente legit.
Siv ubi tempus erit, rebus fac sedulus instes;
Est opportuna falce secanda seges.
Quo non sedulitas penetrat? quid cura labori
Iuncta negat? quae non damna dedere morae?
Tolle moras igitur, caeptoque insiste labori;
Dulcis erit palmae gloria, dulcis honos.
[Gap desc: short poem]
MAgnus Alexander totum quibus artibus orben
Vicerit exigua concomitante mora,
Quaesitus, Cunctans nihil, arma sed acrius urgens
Semper, ait, victor Marte favente sui.
Omnia sic animo prius excutienda sagaci,
Quam coeptum monuit perficeretur opus.
Scilicet exsuperat magnas mens provida vires;
Magna sed et parvae damna dedere mora.
Et properasse nimis nocet, et nocet esse moratum;
Qui medio currit tramite, tutus erit.
Omnibus in rebus res est occasio prima:
Hanc quisquis numquam negligit, ille sapit.
UT celeri fertur loca per longinqua Veredo
Qui fi stina suo nuntia portat hero:
Alipedisque putem cursu quatit undique campum,
Et cornu adventus signa dat ante sut:
Sic bonus ingenii velocis Posthius arte
Pervolat, et nullas nectit in orbe moras.
Sive manu medica tentat depellere morbos,
Tardatam nulli protinus addit opem.
Sive velit celeri deducere pollice carmen,
Carminis incedit pes pedis instar equi.
Utque suos apte sonipes celer implicat orbes,
Sic Posthii versus convenienter eunt.
FOrte meum, Posthi, nuper spatiatus ad Alnum,
Publica lugubri dum mala voce queror.
Vota mihi, laurumque tuam, clypeumque decorum
Nuntius, et ?????
Vique manum, gemmamque tuam, doctumque libellum,
Et cultae video carmina mentis opus:
Certa meae requies, medicinaque grata querelis
Reddita, tristitiam duraque fata levat.
Nam tua sufficiens animo facundia vires,
Non sivit curis amplius esse locum.
Quae vero satis apta tibi, quaedentque digna
Rescribam numeris eloquioque tuo?
Carmine qui pariter docto, pariterque medendo,
Tot modo cum vitiis aspera belia geris.
Qui mentes errore levas, et corpora morbis,
Exemploque rudes ingenieque doces.
AC brevis ignaros vitae, mortisque futura,
Praeceps innocuas fortius ire vias.
O utinam plures incendia publica tecum
Sedent, et curam posteritatis agant.
Vidi ego saepe senes, vidi puerosque, virosque
Grandia letalis damna tulisse morae.
Scilicet ut pennis animoque nigerrimus ales
Cras album crassa se sore voce sonat:
Nec tamen ingenium mutat, pennasue, sonumue,
Sed cunctator idem cras sonat, atque manet:
Sic quisquis niger es, pravae quicumque morande
Delicias vitae desidiosus amas:
Et tua semper iners in crastina seria differs,
Aptum teque magis cras fore semper ais:
Cras et idem dices, et eris: rebusque gerendis
Cum non sis hodie, cras minus aptus eris.
Si quis amat, turpemque suis fovet ossibus ignem,
Alea si quemquam foeda merumve tenes:
Nec cito principiis obstat, vitioque recenti,
Sed pravae causas invenit usque morae:
Nulla salus ille: nulla revocabitur arte;
Tollitur huic nulla flebile vulnus ope:
At si quem innet in cunctos inquirere, si quis
Praesentis index temporis esse velit:
Censuerit plerosque gravi torpere veterno,
Et pestem patriae nobilis esse moram.
Sed tu Musarum sacra per con munia, Posthi,
Perge tuo rapidum subdere calcar equo.
Ignausque ciens cornu, properare morantes,
Virtutisque viam fortius ire iube.
Sic tua florenti decorentur tempora lauro,
Sic tegat ornatas pulchra corona comas.
Dignatus numquam morietur gloria facti,
Materiam docilis sed dabis ingenis.
Ergo ita communi praebe monimenta saluti;
Non meliore decus quaeritur arte. vale.
Dum proprium urget opus sectatus Apollinis artes
Posthius, haec celebri nomine signa gerit.
Sedulitas nullos fugit indecessa labores,
Neloperis seram reicii inque diem.
Hoc qui fertur equo celeri, has qui laxat habenas,
Hunc numquam cursus paenituisse potest.
Perge tuum stimulis, Posthi, exagitare caballum;
Bellerophonteo nomine clarus eris.
Nil
[Gap desc: 2 words]
peragit mandata, refertque.
Qui subito raptus praepete fertur equo.
Impedit excitum mora nulla, labore quietem,
Permutat, capto consilio urget iter.
Dedita mens caelo, sequitur, pietatis amore,
Quae sunt aetherei iussa parentis opus.
Deinde suas promptu meditatur, quas tenet, artes,
Officio indulgens, noxia quaeque cavet.
Cetera quae ambitio cogit, cumulatque clientes,
Posthius haud curat, vana ?????
[Gap desc: 2 words]
, tua Posthi lymbola, laudo:
Nil melius fingi, nil pote dexterius.
Vicit Alexander Persas, fregitque Darium,
Pompeium Caesar,
[Gap desc: Greek]
Praecipiti velut ipsa volans occasio cursu
Destituit lentos commoditate sua:
Sic ubires poscit, poscunt tempusque locusque,
Res age; dant parvae maxima damna morae.
QUid sibi vult cornu? quid eques properante Veredoe
Quid scriptum in clypei margine, Tolle moras?
Fallor? an ingenuum designant ista Poetam,
Qui cupiat Musas labe carere suas?
Nescit adulari Vates bonus: acer idipsum
Vel Regem excutiens tergore, nescit equus.
Cornicen in latebris caelari nescit opacis:
Nescit idem Vatis non tumulanda chelys.
Urget opus sonipes, coeptisque laboribus instat,
Pergit et admetam sedula Musa suam.
Scilicet ista tuos, Posthi clarissime, mores
Ingeniyque notant vimque decusque tui.
Sis felix, nostrique novum cape pignus amoris,
Iure etiam patrium propter amande solum.
Nam me vitiferos spectans Mencingia colles,
Te Germershemium non procul inde tulit.
Sis felix, nec te quatiat, nec sternat euntem,
Sed tuus optato tramite currat equus.
OMnia sig figmentis involuere docta vertustas
Alatum finxit Bellerophontis equum.
Cuius percussu pedis emanavit in auras
Qui sacra Pegasidum proluit ora liquor.
Scilicet ingenii vis est haec otior alis,
Cursibus et rapidio otior acris equi,
Pectora qua Vatum stimulis agi tota calescunt,
Ac caelo gaudent liberiore frui.
Quae tua nunc etiam versat praecordia, Posthi,
Sublimemque sacro vertice tollit humo.
Unde volante nitet clypeus tibi iure Veredo,
Symbola quem cursus accelerare iubent.
Persia placat equo Phoebum: quod victima velox
Credatur celeri rue litare Deo.
Armis gaudet equi cognominis inclitus arte
Phoebe tua consors Posthius atque lyrae.
Vitae summa brevis, modus est longissimus artis,
Quod veri Cous praegravis auctor ait.
Expedit ergo moras incidere protinus omnes;
Quod tua nos, Posthi signa, quod arma docent.
Occipiti calvo est Occasio: Posthius ergo
Hanc ut prendat, equum strenuus urget eques.
Fronte gerit crines Occasio: Posthius illos
Aerepturus equum calcaribus impiger urges.
Occipiti calvo est occasio crinibus hanc ut
Prendat, equo fertur Posthius absque mora.
Fronte capillata est occasio. Posthius illam
Apprensurus equo ruit obvius, et quatit armos.
IUsta gerendarum dum captat tempora rerum,
Tempore nil umquam posteriore gerit
Posthius. hinc sanctas sectanti et Apollinis artes
Palmam mature Pallas amica dedit.
NUlla tuas dotes poterant insignia, Posthi,
Clarius armigero significare typo;
Quam quod in hoc clypeo per saxa, per invia tesqua
Alipedem cursor strenuus urget equum.
Corniculoque canens portarum claustra velaxat,
Longa nec abrumpit nox properantis iter.
Praepetis in versu vis ingeniosa, caballi
Instar habet; cornu, metra canora notat.
Dextra licet properet, mens est velocior illa,
Et canor Aonius pectora maesta levat.
Namque tuas sonipes vebit in modulamine Musas
Stirpe Medusaet progeneratus equi.
Nec medicina deest numeris, qua corda rigantur,
Et laxant clausos exhilarata sinus.
Quot Vates Posthi post te divine relinques,
Nasonis tecum qui gradiuntur iter?
Fac rapidum exagites multumque diuque Veredum.
Inviaque inceptis sit via nulla tuis:
Postmodo quo Vatis complura poemata, Posthi.
Posthuma posteritas post tua fata canat.
DIsposito quid cursor equo volat? oreque pleno
Buccinat? in clypeo signa quid estanotant?
Per loca quaeque volant resonantia carmina, Posthi,
Afflat Apollenea quae tibi Musatuba.
DOctus in Itabcas abiturus Posthius oras
Quaerebat celerem, quo veheretur, equum:
Sensit ubi Phoebus, prognatum monte Veredum
Aonio Vati donat habere suo.
Atque ait: Hoc Latias proficiscere laetus in oras,
Et pete selici Gallica regna pede.
Post Antuerpiacam propere te confer in urbem
Quam vitreis lambit Scaldis amoenus aquis.
Interea meriti tibi decernentur honores,
Crescet et in thalamos uxor itura tuos.
Fecit et in longas rem non male distulit horas
Posthius, admisso dum volat acer equo.
Nec caruere fide summi praesagia Phoebi,
Sicut id eventures probat ipsa suo.
QUalis eques, Posthi, raptus volitante Verede
Perque solum vehitur, perque fluenta salt;
Haud aliter faciles simul et sectare Camenas,
Nec Phoebo praestas inferiora tuo.
Euge Deum soboles: uno tibi vertice clausit
Munera rectoris Iuppiter ambo tui;
Ut medicus pariter possis audire, sacerque
Vates, laudandus nomine utrinque pari.
Symbola conveniunt rebus. Sic praemia cursor
Ille tuus
[Gap desc: GR]
Otia laude carent: comes inclita fama laborum est:
Hoc docet admisso Posthius acer equo.
Fama indefessas operas illustris honorat,
Hoc cristae, cornu, laurea serta docent.
Posthi, dulce decus novem Sororum.
Posthi, cui medici politiores,
Adsurgunt medico politori:
Ultro cui, cithara lubente, Vates
Summittunt numeros bono Poetae;
Gratias tibi, quotquot usquam et usquam,
Dico, quod lepidum meum libellum,
Semper Mnemosynon tui libellum,
Non cultis modo versibus decorum.
Verum insignibus et tuis superbum
Cupisti magis et magis placentem
Mea saepe manuteri, legique.
O insignia nobilis Poetae
Rara, Iuppiter, et sereniora!
Ut vos exuviae oscinis secundae,
Plumae tergeminae, lubens adoro!
Ut te buccina! quae ministra Phoebi
Doctrinae et genii beata dona
Late notificas canore vasto, et
Didis postgenitum omnibus, quot umquam
Musas suspicient, Apollinemque.
Et tu laurea frontium corona
Doctarum, o hederae soror gemella.
Ut insignibus optimi medentum
Pulchre convenit, optimique Vatum,
Frons tua exitium mali veneni,
Frons tua emeritae quies Camenae.
Tu vero in medio citate campo
Qui venare decus perenne, Posthi.
Et laudem omnibus a bonis perennem,
Cornu perpete personans, quod omnis
Praesens audit, et insequens nepotum
Surrectis bibet auribus propago.
Macte insignibus, ingenii polita
Veris testibus, aureaeque mentis,
Virtutum et studii severioris,
Et meri indocilis tuae Camenae.
Macte his dotibus et meos phaleuces
Sudanti calamo modo exaratos
Male atque illepide, meos phaleucos
Lubens suscipe, qualecumque munus,
Mei Mnemosynon fidele amoris,
O novem decus unicum Sororum.
Rex Macedum magnus, totum quo vinceret orbem
Quaerenti, retulit.
Et noster famam molitus ad aeviternam
Posthius acri animo lymbolon ursit idem.
Fallor? an ut regem non spes frustrata fefellit,
Posthiades vote sic quoque victor ovat?
CUnctator cavet esse piger, qui vult sine damne
Immensas subito pervolitare vias.
Qui cupit optatam studiis contingere metam,
Cunctator caveat non secus esse piger.
Praesertim Phoebi iuga qui vult scandere celsa.
Pegaseo properet, si licet, usus equo.
Cunctantes Mars odit, Apolloque: magna gerendi
Praecipita tempus, magnus ut esse queas.
Nam mora dam nosa est: totis incumbere remis
Praestat, et admisso subdere calcar equo.
Sic,Nil distuleris, inquit tuus ecce Veredus,
Posthi, Pieria qui petit astra via.
Iamque tibi Phoebus cum Musis obvius ultro
Pocula Castalia plena ministrat aquae.
Et tua iam cingit Parnasside tempora lauro:
Et metae signum buccina laeta canit.
O Fortunatum te, o terque quaterque beatum
Prae reliquis, Posthi, quos tuus ardor agit.
Tu cunctam emensus cursu Permessidos oram
Pegaseo. Musarum abdita victor inis.
Nos viles animae Parnassi sub pede montis
Sicca tepente aegre tingimus ora vado.
Non tamen invideo, faveo mage laudibus istis;
Tu modo, mi Posthi, quod facis usque face.
Nec te deficiat stadio decurrere eodem,
Qui reliquos superas, te quoque dum supera.
LEgerat, ut perhibent, Posthii divinus Apolle
Carmina, Musae etiam, tergemmaeque Deae;
Suspexere novem, mirantur tresque Sorores,
Ut cithara illa sonat pulcher Apollo sacra.
Mox haec:O Posthi, hanc Lauri tu sume coronam,
Quam tibi nos lymphis sparsimus Aoniis.
Hinc Caesar donavit equo: dixitque, Triumphe
Pegasus hic, te equitem, docte Poeta, serat.
Insilit: at cernens Pigros subsistere Vates
In triviis, cornu personat; Ite viam.
Hac ter est, patet hac virtuti gloria nostrae
Hac, duce me, celeres currite; meta prope est.
Inde venit, Posthi. meritae tibi fama coronae;
Inde tuum clypeum pervolat acer equus.
UNgula quos colles quatit illa animosa Veredi
Ad vocem hor tantis gnava volare tubae?
Pronus ad Aonios equitem rapit impetus amnes.
Quas cristas galeae promit equestre caput?
Dona Deum assiduos comitari iussa labores,
Vati Caesarea dona parata manu.
Ecquis ea indeptus? Phoebi assecla Posthius. At qui
AEmathia ????? lege ?????
QUid hic aeripes monet Veredus?
Gressu dum propero quatit salebras
Viarum? omnibus esse transeundum,
Vitae quiterimus laboriosum
Tramitem dubiae. Quid instat uncum
Cornu? nam vigiles oportet esse,
Tempori officia et suos labores
Qui praestare volunt. Quid acre calca
Subdit? scilicet ingenI vigorem, et
Cursus adiuvat asperos honor, spes
Praemii. Anne quies negatur omnis?
Mutuas ut agunt equi vices:hic
Subiugum rapitur, solutus alter
Sudores comites laboris halat,
Et vias meat idem utroque cursor:
Alterna quoque credo disciplinas
Urgendas vice, nilque differendum.
Supremo quid habent loco volucres
Pennae? nempe vehant per aera, omnem
Qui nil distulit, et viris celebrem
Reddant omnibus, ac polo reponant.
[Gap desc: short poem]
[Gap desc: poem of 10 verses]
LAudem habuit geminam Phoebus: nam et tollere morbei
Novit, et in certos cogere verba pedes.
At procul aether eum sese intulit ille sub axem,
Aut periit, si mors vincit iniqua Deos.
Fundere quis versus igitur, quis pellere morbos
Arte sacra poterit? quis modo Phoebus erit?
Nullus erit, veltu, Posthi clarissime, nobis
Phoebus eris: nam tu nomen virumque geris.
Tu potes afflictis febres depellere membris,
Tu potes Aontis plectra ciere modis.
Quid carmen, quod Bottherii testetur amorem,
Quaeris? amor nullo carmine verus eget.
Quisquis amat, sese totum condonat amate.
Do mea meque tibi, da tua teque mihi.
AUgurio est, citharaque, herbisque, arcuque decorus
Socratis custos, summus Apollo Deum.
Augurium demas, humerisque sonantia tela,
Posthius e Phoebo iam tibi factus erit.
Men' falsas voces verte imponere rebus,
Aus tantam flammam posse latere putas?
Veronae Vati sic Lesbia dicta, Tibullo
Posterior Nemesis, Delia cura prior.
Dicta Corinna tibi Naso, Galloque Lycoris,
Doctaque Romano Cynthia Callimacho.
Nec tamen exemplo veterum, nec moribus utor.
Gaudet enim vero nomine verus amor.
Cum me vult notum, Posthi, dolor edere nomen,
Unica nata meis est Catharina malis.
Hanc video in somnis, hoc uno torreor igni,
Hac una miserum morte perire iuvat:
Hac facit ingenium nobis, hac Pieris una est.
Hac sine muta meae surdaque fila lyrae.
Vel Blandina igitur, tua lux, Catharina vecetur,
Vel nostris nequeat notior esse modis.
Passer Catulli melle tinctus Attice
Meone cedat Passeri?
Coruis Aedon, atque rauco cederet
Olor canorus Anseri.
Apud peritum sed probatus Iudicem
Hoc esse posset gratior:
Nisi ille qui me caecus occaecat puer,
Tuis noceret sensibus.
Hac ergo invisa sum permansurus in urbe?
Cumque meis curis aspera fata traham?
Moenia tu cernes Paridis de nomine dicta,
Quae vitreus liquidis Sequana lambit aquis.
Florentes cines armisque togaque videbis,
Et semper laeto rura beata love.
Turba frequens populi, caeloque minantia tecta,
Luminibus venient omnia grata tuis.
Ecce resurgentes iam tam miraris Athenas,
Ecce tibi in Gallo Roma renata solo.
Te quoque iam felix est magna Lutetia, Posthi,
Nostra dat eximium sed Catharina decus.
Biturigibus Gallorum.
Non te carminibus, non herbis vincit Apollo,
Relicet in Medica primus, et Harmonica:
Nam potes auctorem his rebus laudare priorem,
Larga qui fundit munus utrumque manu.
MUtatas quamquam species tu carmine pangas,
Mutari nolim foedus amicitiae:
Quin sanctum maneat, clavo fixumque trabali,
Quod queat illaesum solvere nulla dies.
HAusit ubi primum vitales Posthius auras,
Ad ripas, populis Rhene superbe, tuas:
Ingenium Pallas dedit illi, Gratia mores,
Calliope numeros, doctus Apollo lyram:
Blandaque formatrix nativae Suada loquelae,
Nectar eis linguam tinxit in ore favis.
Namque puer virides aevi provectus ad annos,
Et Latia, et didicet verba Pelasga loqui.
Insuper, et Thuscam, Gallamque, et Iberida linguas
Maternis patrio iunxit ab orbe sonis.
Scrutatusque sacros Musae Phoebique recessus,
Carminis atque herbae nomen ab arte tulit.
Felix linguarum qui sex idiomata calles,
Et terris, Posthi, commodus arte tua es.
Posthi candide, si quid universo
Usquam sub Iove pluris aestimandum,
Quam gemmae, nivei vel uniones,
Aut quicquid pretiosius vel Indi
Vel mittunt Arabes, fretumque rubrum,
Ipsa amicitiae fides profecto,
Sacrosancta fides, inanis expers
Fuci, fraude mala carens et astu,
Longe pluris ab optimis quibusque
Censeri pretiosiorque debet.
In terris tamen illa rara valde est.
Non caste nisi, non nisi pudice
Conservanda: prius nigros olores,
Candentesque sit invenire coruos
Minor poena. colamus ergo, Posthi,
Hanc iunctis animis fidem, parique
Alter alterum amore prosequamur,
Crabronesque vagos, nigrasque vespas,
Qui concordibus obstrepunt Poetis,
Nil curemus: ut invicem frequentes
Rauco murmure misceant susurros,
Rosinam tamen et mei libelli,
Blandinamque canent tui libelli,
QUos patria, atque eadem studiis aequalibus aetas,
Quos pia constanti iungit amore fides:
Non hos immutat tristis fortuna, nec illa
Quae perimit salva corpora mente dies.
His equidem solor, Posthi dulcissime, verbis
Corda sodalitio non satianda tuo.
Noscere dum varias tua te prudentia gentes,
Et iubet augustum carpere laudis iter.
Qua Venetas Leo iactat opes: qua munere Phabi
Floret in Aemiliis Felsina docta iugis.
Et qua Roma potens veterum monumenta Quiritum
Monstrat honoratas Tybridis inter aquas.
Et qua Mompelium totam amoenos excolit hortos,
Paeoniasque sinu divite fundit opes.
Quaque Ararim Rhodanus spumantibus excipit undis,
Quaque rigat laetos Sequana clarus agros.
Et qua magnificas Scaldis pater alluit urbes,
Qui populis affert commoda multa suis.
Interea quoties grato sub tegmine lauri
Sacrabis Clario dulce poema Deo:
Aurea fac memoren subeant certamina mentem,
Nos inter fuerant quae celebrata diu:
Aonios postquam tentavimus edere cantus
Ad fortunati litora culta Nicri,
Hic ubi Lotichio quivis sub iudice laudu
Ausus erat dominae commemorare suae.
I felix, valeasque diu, carissime Posthi,
Hugeliique precor sis meneor usque tui.
Ipse ego te nomenque tuum celebrabo vicissim,
Si mea Musarum pectora tangit amer:
Donec, quod cupio, nutu sancta Deorum,
Nos iterum patria iungat in urbe dies.
VAde bonis avibus Latium visurus amice,
Atque Machaonia doctior arte redi.
Tam bene quod, Posthi, Venerem depinxit Apelles.
Fertur ei nudo corpore visa Venus.
Quod vero sapiunt Venerem tua carmina, crede
Cognita quod tibi sit, non modo visa, Venus.
MUsae blandiades, lacrimas iam fundere tempus,
Posthius Hetruscos linquit amatus agros.
Quis nunc blanditias gratas et carmina dicet?
Carmina quae vestrum nomen in astra ferant.
Non alius laudes vestras cantare peritus
Est magis, et doctis vos celebrare modis.
Forsitan ingratae non respondistis amori;
Sic meliora sibi quaerere fata cupit.
Felices o si tali contingat alumno
Vobis perpetuo tempore posse frui.
Senis Hetruriae.
UNus inest utrique animus, mens una, cor unum,
Unae fides, unum foedus, et unus amor.
Aut mihi vivendum, qua tu regione moraris,
Aut tibi vivendum, qua regione moror.
Accola sed patrii vetor esse domesticus amnis;
Accola tu Nicri, quum libet, esse potes.
Vive meoque loco Moeni cane flumina, supplens
Celtis et Hutteni Lotichiique vicem.
Interea alterutrum me recreet, ipse ego quod sum,
Alter tu, Posthi, tu quod es alter ego.
VIta hominum, scena est, et ludus: ludere, posthi,
Disce iecis cur as, tristia disce pati.
Quis tantum Posthii libris inspirat amorem?
Corda movens culti carminis unde lepor?
Ipsa Gnidum caelosque Venus fortasse reliquit,
Inque tuo legit carmine clausa locum.
Non modo sola Venus, se iungit gratia Suadae,
Et Charis, e cuius nomine nomen habes.
Hinc amor, hinc lepor, hinc quoque gratia carmina, ares
Q vod sic lector es allicis, et specie.
ACcipe Sincerum, Posthi sincere, Poetam.
Ut numeris, animo convenit ille tuo.
Germanos mecum, Lavinaque iugera venit,
Inde comes tecum Gallica regna petet.
Fallor, an exclamas, Per te gratissime Vates,
Nomine Coruini gratior esse potes.
Posthi candide, candidis serene
Par candore animi tui columbis,
Carmen quod mihi liberalitate
Nuper candidus ex tua dedisti,
Non tantum semel atque bis, sed ipsum.
Imo plus puto millies relegi.
Hoc desiderium meo reliquit
Tantum pectore, nil amice Posthi,
A Diis ex animo quidem benignit
Ut possim magis et magis precari,
Quam tecum lepidos amoris festus
Alterno recitare saepe versu;
Quam tecum gelido levare fonte
Molli gramine frigida sub umbra
Exarente gravem sitim palato,
Quam Phoebus tenero novem Dearum,
Ardentissimus igne concitavit.
Nil homini quicquam medica pretiosius arte,
Qua nescit fragilis vita carere, datum.
Aut pellit morbos, aut vires sufficit agris,
Aut herbis coram monstrat adesse Deum.
Hanc igitur, Posthi, dum sedulus excolis artem,
Grata facis mundo, grata facisque Deo.
QUas ego fatali succensus amore Rosinae
Vulgavi teneras, Voite, sine igne faces;
Sum rudis illarum plane, mea vita vel unum.
Visa mihi numquam figere suaviolum.
Posthius expertus Blandinae coniugis ignes;
Casta Rudingeri flamma Creusa fuit.
Felices ambo, felix ego: sicut amicam.
Hic habet, ille habuit, mox et habebo meam.
Id superi faxint: tum, ceu compacta sodales
Unanime gerimus pectora trina fide;
Iunctae ibunt una Blandina, Rosina, Creusae
Per triplices mandi, non sine laude, situs.
Fallor? an ut vester es miratur Roma, novorum.
Mirator Vatum sic novus orbis erit?
ANte tuos, Posthi, meditabar adire penaetes
Annua quam nati lux foret orta Dei.
Verum me captum pedibus, lectoque iacentem.
Invisa tenuit dira podagra mora.
Quin miser, et totus mihi lamentabilis ipse
Corpus adhuc maeste debile verso toro.
Et modo difficiles traho pectore suspiratus,
Effusis gemitus do modo cum lacrimis.
Nec mihi fas Musis savum lenire dolorem,
Paestat et ingenie vim facit ille meo.
Scilicet haec hominis vita fungentis imago est,
Hac via quae Stygiis dura propinquat aquis.
Quod si fata tamen me sic extrema vocabunt,
Nec dabitur vultus ante videre tuos:
Pone meo saltem tumulo breve carmen, ut olim
Constet amicitiam me coluisse tuam.
Cetera Diis mando, valeas, valeatque Melissus:
Vos etiam exuto corpor, mente colam.
TErribilem vicit, monstrum furiale, Chimaeram.
Pegaseo insidens alite Bellerophon.
Posthius invectus Galiar di tergore fortis,
Contudit infor mi gutture barbariem.
Durus uterque labos, utrivaque ut durior, Hagi,
Portenti rabies exitiosa fuit.
Sed quo deterior Lycia peiorque Chimara
Barbaries Musis plurima damna dedit.
Posthius hoc noster melior (nam commoda Phoebus
Sentit) et integrior Bellerophonte venit.
Glaucia si proles aeternum hinc cepit honorem,
Posthius aeterni plus quid honoris habet.
Sic te semper ament Musaeque, et Apollo, merentem,
Sic tu me toto pectore semper ames:
Ut me extra positus te, posthi docte, reliqui,
Primi melle tui pastus ab alloquii.
Quod Di utinam faciant saepe ut de nectare codem.
Ebrius assimiles auferat in furias.
Tunc ego nec metuam ingenus contendere nostri
Tempore, audaci nec dare vela rati.
Felices quibus hoc fas est, immo immortales:
Me miserum, hos inter cur ego non numeror?
PHoebea radiis illustrante aethera puris
Lampade speratum lux tulit alma diem,
Qua, nonam tibi post, sterilis male credita, messem,
Quam nupta est, nonam denique post hiemem:
Enixa est sobolem fausto tua sidere coniux,
Dimidium o nostrae, candide Posthi, anima.
Tristis erat fateor vestrae bene mutua taedae
Copula, felicis dulcia coniugii
Pignora quod deessent, parvus neque luderet aulae
Dulce micans blando lumine Posthiolus.
At levat amborum curas, sopitque dolorem.
Certae propagandae spes modo facta domus,
Filiola insisetas teneris vagitibus aures
Non sine laetitia nunc feriente tibi.
Sunt ea divini, sunt argumenta favoris,
Non nisi munifici sunt ea signa Dei:
Qui sibi dilectos hoc dulci munere mactat,
Vatis Iessaei ceu lyra docta canit.
Nunc decet explicitis ambabus ad aethera palmis
Supplice caelestem voce rogare patrem,
Seruet ut incolumes lassam enitendo parentem,
Mellitamque tori primitias sobolem.
Detque ut ab una stirpe sata felice frequentes
Atque aliae atque aliae prosiliant oleae.
Sic erit ut natos inter mediusque nepotes
Hinc avus, inde pater gaudia plena feras.
DIva tuae, Posthi, favit Lucina maritae,
Et partum iuvit stella benigna Iovis:
Sic aliquis praeeunte nihil nisi apolline scribens
Posthiados dominae fausta puerperia,
Sera licet, novies praelatae at tempore taeda
Lucifluum Phoebus cum peragravit iter;
Et voce et calamo excepisset, multaque inepte
Vovisset laribus tura cremanda piis.
Ne mihi quem morem quisquam persuadeat auctor
Relligio induxit barbara, ut hunc imiter.
Nam pietas prohibet, vetat aurea regula christi,
Quaeque huic acceptos nos facit esse fides.
Unigena aeterni Patris, tibi gloria honosque
CHRISTE, tuo partus numine prosperabit.
Quaeque diu vitam tristi sine prole puella
Traxerat, illa tue munere facta parens.
Exhilaratque virum, et maerorem in gaudia vertit.
Hinc dono grates laetus uterque canit.
Da precor incolumi nata gaudere parentes,
Perpetuumque bona prosperitate frui.
Tu facene morbi lactentis viscera tentent.
Lactantisue, alacer duret utrique vigor.
Tu Mariae natus, Mariam complectere natam.
Fontere nata tuo filia facta tua est.
Primiparae vires et robur suffice matri,
Plena iterum exactis mensibus ut pariat.
Plena marem pariat, patrii qui nominis hares
Daphnea cingat tempora docta coma.
NOctium regina, comes dierum.
Luna, quae nixu teneras puellas
Solvis, et vivos facis absque luctu
Gignere partus;
O laboranti rudibus sub annis
Mitis affulgens, uterum relaxa
Posthiae, patremque diu cupita
Prole beatum.
Redde: si Vates Medicusque solem
Rite Phoebeis operatus aris
Et dies noctesque, tuo tuive
Fratris honori
Barbiton dignam numeris tetendit,
Teque verbena, viridique nardo
Cinxit; ast illi implicuit capillos
Fronde perenni.
Cui torum coniux sterilem relinquit,
Orbus est eheu pater, ante funus
Liberum, maestamque adolet sepulta
Matre cupressum;
Vota nequiquam geminans, precesque
Ad Deum frustra calidas refundens:
Nec dolor dispar, eademque Nympham.
Cura remordet.
Posthii Blandina ferax canatur,
Ut Rudingeri docilis Creusa, et
Nupta Frischlino, lepideque ridens
Suavia Vatis,
Pura cui nomen dedit amnis unda;
Unda Musaeo similis liquori;
Quo tuos persaepe soles Diana
Tingere vultus.
Ferte sacratas cito ferte lymphas
Mystici fontis, riguisque primum.
Editi fetus caput evolutum.
Spargite guttis.
Mox et enixae genitricis ori
Cinnamum costive boni fragrantem.
Fumulum insuffite, pia precati
Voce salutem.
Vivat extento diuturna vivat.
Saeculo proles tua, laete Posthi;
Donec in celso veneranda Phoeba
Lucet Olympo.
Eia sic dicamus, et usquequaque
Prosperam partus referamus horam;
Menstruas Luna, memores, nihil dum.
Fallere metas.
Iesu christe hominum sator salusque,
Qui das et sobolem et pios parentes,
Vitae quique alimenta subministras:
Grates quam aveo maximas ago nunc,
Ac deinceps tibi agam, quod elegantem,
Donasti mihi filiam secundo
Partu coniugis et piae et pudicae.
Nuper maestus eram, negante dulces
Te rerum domino mihi et parente
Nonum pignora liberos in annum,
Lecti pignora nempe coniugalis.
Sic tentando soles pater tuorum.
Explorare fidemque spemque amicum)
At nunc gestio totus et triumpho,
Postquam pro patria benignitate
Dilectam solem mihi dedisti,
Pignus legitimi decens amoris.
Te sancta veneror prece, invocoque
Integrum ut mihi gaudium hoc reserues,
Et qua prole meam domum beasti,
Praestes incolumem, et diu valentem.
Faxim, te tribuente mi favorem,
A primis tenera educetur annis
Ad cultum pietatis et bonorum.
Morum, virgo futura casta et exper:
Omnis nequitiae superbiaeque,
Spectari potius volens ubi ipsa
Rebus concio de sacris habetur,
Lascivas agitant quam ubi choreas
Mixti virginibus mares protervi.
Sic cum nupta viro vocationem.
Quam mater sua nunc gerit, subibit,
Toto pectore te colat, petatque
Se divinitus et regi et iuvari,
Et freta auxilio tuo insolentis
Fortunae superet graves procellat,
Ac tandem mare vecta per laborum.
Fervens fluctibus, assonante molli
Aura relligionis inferatur
In portum requiemque sempiternam.
Hoc concede precor mihi roganti,
Calitum bone rex benigne iesv.
Non mihi nunc veteres curae, privata ministrant
Quas mala, quas toties publica damna movent:
Non fremitus Hecubae, Niobesque silentia cordi,
Tristitiae causam dant propiora meae.
Huc quia fama tuum, Posthi clarissime, luctum.
Attulit, affecto flebilis ore gemo.
Scilicet illa suae matris patrisque voluptas,
Coniugio soboles unica nata tuo:
Nunc cinis et vivo sine semine terra quiescit,
Et desiderium mortua triste parit.
Hoc commune malum premit, haec iactura fatigat.
Quotquot in hoc solis cernimus orbe iubar.
Non vita aeternum, non est fortuna perennis,
Parvaque praesentes alterat hora vices.
Non est aerumnis, non est data meta labori,
Et lux ingenti nulla dolore vacat.
quoties, multos sibi qui promiserat annos,
Illius in pr imo flore iuventa perit!
Cornua silvestri quae ponit bellua saltu,
AEtatis numerat tempora longa sua.
Cum cute praeteritum serpens vetus exuit avum,
Saecla novem cornix garrula vivit avis.
Nos vero caeli divinorumque capaces,
Conformes voluit quos Deus esse sibi:
Occiduae raro spatium declive senecta
Tangimus, et iustos mors venit ante dies.
Saepe quis haud morbis fractus, neque tempora canus,
In vivis hodie est, cras tumulatur humi.
Saepe quis incertum finit maeroribus aevum,
Saepe quis exiguo vulnere laesus obit.
Anacreon passam dum faucibus occupat vuam,
Spirituum clausas opprimit ore vias.
Vatem,contiguum cui dat tilphosa sepulcrum,
Enecat epotae frigidus haustus aquae.
Quae priscis, quaecumque novis annalibus exstant,
Quae veterum tragicis dant monumenta sonis:
Tot dubios hominum casus memorare labor ant,
Et testem nostrae conditionis agunt.
Unde sed haec miseras subeant incommoda terras
Gentiles nullis edocuere libris.
Illius at nobis causa est manifesta ruina,
Per nos aerumnis libera facta via est.
Scilicet a primo quia degener avimus ortu,
Poena per humanum transit et ira genus.
Non est de vetito puerilis fabula pomo,
Numina non vanas proposuere minas.
Hei quantis luimus commissa piacula damnis,
Hei quantas lapsus per didit unus opes!
Tam male, femineo monitu deceptus Adamus,
De tota meritus posteritate fuit.
Sedquam suspirent, cunctis praefiniit aram,
Quidem se Christo principe nomen habent.
Hic tumule clausus tremefactum terruit orcum,
Reddidit et merito dona priora suo.
Hic tollens veteri contractam crimine labem,
Ad patrium revocat nos sua membra polum.
Huic natam, huic tantas, Posthi, committito cur as,
In nova qui praesens gaudia vertet onus.
Pellito turbato conceptum pectore luctum,
Restitui nullo vita dolore potest.
Exstinctae lacrimas, tumulos sua iusta dedisti:
Nilest quod pietas addere vestra queat.
AErumnis premitur quicquid mortale creatur,
Communes aequa mente subito vices.
Rursus in antiquam rediget cum saecula sortem.
Nuntia quae venies iudicis hora Dei:
Tunc, quae concluso iacuit putrefacta sepulcro,
Illaesam carnem iusta reducet humus.
Nec ficta humanas demulcet fabula gentes,
Aurea quae quondam saecla futura canit.
Ut revirescenti reparantur gramine plantae,
Gratia ceu blandi veris amoena redit:
Sic nova prodibunt patefactis corpora bustis,
Queis inerit maior gloria, maior honos.
Interea quodcumque mali est, quodcumque timemur,
Non defectura mens pietate ferat.
SI decet infantis cita funera fiere puellae,
Huius et infantis funera flere decet.
Si licet ad teneram lacrumas suspendere tumbam,
Haec etiam lacrimas sistere busta licet.
Elicit exiguus fletum dolor, abripit ingens:
Cura loqui patitur parva, sed aucta vetat.
Ah dolor, in superas genitam vix luminis oras,
Natalem summa pene sequente die,
Praecipitis perimit Mariam vis effera leti,
Ut sit quod digitis quinque levatur, onus.
Ab dolor, illa patris spes, et spes unica matris
Sic cadit, ut Phoebo cum fugiente dies.
Et decus optatum thalemi, serumque novennis
Coniugii subite funere pignus obit.
Flectere nec potuit Lachesin vel pectus amare
Felle carens, vitae vel brevis hor a tuae.
Non formae vernantis honos, non membra tenelli
Corporis, aut matris vota precesque piae.
Parva queror: non fama patris virtusque probati,
Non labor, atque aegros docta iuvare manus:
Non versus resonare graves assueta Maronis
AEmula vox valuit sistere iura necis.
O dolor, o longo haud minuendus tempore luctus,
O scelus, o nulli parcere parca volens.
Sed quid ego vanis manes infesto querelis,
Incusans subitae fata severa necis?
Stat sua cuique dies, stat certi funeris hora,
Serius aut citius quae sua quemque manet.
At quoscumque Deus caros habet, ocius illos
Ad se immatura morte vocare solet,
Ne mala quae modo sunt, quae postera proferet atas,
Aspiciant oculis multa subinde suis.
Ergo tuos genitrix, et tu pater optime, questus
Ponite: nam iusti causa doloris abest.
Immatur a licet, tamen hospes debita caelo
Filia, nunc vitae saecla perennis agit.
Plurima praevertens leto mala, plurima verae
Laetitiae, et pacis commoda mille ferens.
Auguror, augurium Deus approbet, unica terne
Pensabunt superi pignore damna tori.
Et natae quod detractum est, genitricis ad annes
Adducient nentes stamina longa Deae.
NUper ut emensus Nemeaei terga Leonis
Erigonen altis Phoebus adivit equis:
Lugebas dulci tibi parta e coniuge proles
Quod tristi in cunis funere mersa foret;
Nec posses illa transferre superstite nomen,
AEui ad venturi tempora sera tuum.
Non miror: quis enim patrem lugere vetaret,
Quem pius augendi nominis urit amoris
Hoc miror: quod nunc amissa prole repente
Dissimilis factus cerneris esse tui.
Nam quos ingenio peperisti divite fetus,
Iane, tuos intra supprimis ipse lares.
Sicque mori cogis: noli crudelia noli
Fata palam verbis dicere clamue tuis.
Quin prodire foras, serisque nepotibus illos
Commemorare tuum nomen in orbe sine.
Sic tua non ullo fama obscurabitur aevo,
Nomen et ingenii laude perenne feres.
Quae venit enatis, non est laus vera parentum:
Quae venit ingenio, gloria vera venit.
Tam cito Posthiolam mors immatura Marillam
Praeripuit matri, praeripuitque patri?
Unica eras et prima hilarum quae cura parentum,
Supremis causa es luctibus et lacrimis.
At nihil heu lacrimis aut luctibus aegra levatur
Mens, desiderio crebrius icta tui.
Ocule mors antris haec gaudia. quid facis? usque
Ut superent luctus scilicet et lacrimae?
Quid ni? testis enim lacrima est, planctusque parentum,
Gaudia, quae sepelis, sola suisse sibi;
Donec mens longi saturata doloris, utrinque
Conficiat luctus, conficiat lacrimas.
Melissus faciebat Romae.
DEbemur rapidis nullo discrimine fatis;
Serius aut citius mors sua quemque manet.
En ego vere novo lucis producta sub auras
Matris amor blandae, spesque Maria patris:
Praecipitis cum mense nigris submersa tenebris
Condor humi, matris cura, dolorque patris.
Centum natn dies, ter vicenosque, novemque
Pars querum somno quanta peracta fuit
Sed mihi vere tamen longe est acceptior astas,
Ad superos obitu quae mihi pandit iter.
Haec est vita: sed hic nobis quod degitur evi,
Quam nihil heu vitae, omnia mortis habes?
POsthius hoc genitor, genitrixque Rosina sepulcrum
Filiola maesti constituere sua.
Visa illi fuerat vix sexta recurrere Luna,
Cum leto in vitae limine succubuit.
Et quae debuerat viva exhilarare parentes,
Longam illis peperit mortua tristitiam.
O spes fallaces hominum! quis crederes? illa
Saepe gravant quae te posse levare putes.
Posthia, quae tumulo capit hos defuncta quietem
Francigenum fuerat grande futura decus:
Sed nova cum rigidae rupissent fila sores,
Intulit infanti mors inopina manus.
Herbipolis tristi fleret cum funer aluctu,
Continuit cursum Moenus, et obstupuit.
Desine flere parens, iam desine; filia caelo
Otia cum CHRISTO plena salutis agit.
EXspectata diu proles utrique parenti,
Haud maneo hic illis conspicienda diu.
Quo insperata magis, magis immoderata fuerunt.
Gaudia, quod nimium est, vix solet esse diu.
Vestram ego spem praeter quae veni in luminis aurae.
Cur abitu exstinguo gaudia vestra meo?
Alterius prolis vobis praenuntia veni,
Quae clausura pia est lumina vestra manu.
Posthii patris amor tegor hic nata unsca, matrit
Deliciae, sero nata, perempta cito.
EDidit in terras quem Germershemia, Cycnus
Protulit in lucem quod modo cernis opus.
Hac ego magnifico non conor honore per orbem.
Tollere per numeros carmina culta meos.
Sicut enim propria dulcedine vina probantur,
Et propria Virtus inclita luce nitet:
Propria sic elebris per carmina redditur auctor,
Lavae nec alterius qua celebretur, eget.
Dum tuus ad pacis tractanda negotia Princeps,
Missus, Agrippina ducit in urbe moram:
Teque, sibi medicos, Posthi, quem legit ad usus,
Vicinum lateri praecipit esse suo:
Nec tibi cum thalami fas est consortes beatos
Sub lare privato continuare dies:
Inter ego curasque domus, aulaeque labores
Prima senectutis tempora fallo meae.
Nunc operans Quastor rationum impendo libellis,
AEris et acceptas supputo fidus opes.
Exigo nunc hilares natis cum dulcibus horas,
Et mihi fecundum glorior esse torum.
Nunc, quantum sinit et colus et cura aequa culina,
Me tenet alloquiis uxor amata suis.
Nunc gratante frequens me voce salutat amicus,
Et nova, quae vulgus spargat in urbe, refert.
Nunc lento Moeni liquidas pede obambulo ad undas,
Molliaque in viridi margine prata tero.
Nunc cultum arboribus plantisque redemptibus hortum
Et loca vitiferis proxima lustro iugis.
Dumique genus volucrum resono ferit aethera cantu.
Vocalique aures personat ore meas;
Assuetam rapior pangendi ad carminis artem,
Inter et Aonias me reor esse Deas.
Non tamen interea nostri obliviscor amoris,
Ille meis curis cura suprema manet.
Sive dies lucem, seu nox ferat atra tenebras,
Defluere ex animo te vetat ille meo.
Te semper cupidis, ut amicus amicum, in ocellis.
Ut fratrem memori frater in ore fero.
Testis tota mihi domus, et quicumque frequentant,
Advena praesenti limina nostra pede.
Nec magis exspectans tua te desiderat uxor,
Ipse ego quam vultus opto videre tuos.
Quid, quod saepe tuum mea parvula filia nomen.
Auribus assuescit commemorare meis?
Saepe meus positis accumbens filius escis,
Ore mihi balbo, posthius, inquit, ubi est?
Saepe refert, Nostris succedens aedibus hospes,
Me solito dicet nomine quando brevene?
Sape audent ambo de te contendere, dum te
Certatim illa suum nominat, ille suum.
Sic, quamvis absens sis corpore, nomine praesens
Usque tuo nobis omnibus esse soles.
Adde, quod unanimes Ubiorum irascimur urbi
Quae reditum differt invidiosa tuum.
Quid faciem tristis loquar et suspiria Moeni?
Plus solito maestis ille rotatur aquis;
Seque suis queritur non fingere carmina ripis,
Dum placidi veris mitior aura tepet.
Vera cano, domina Francorum nuper in urbe,
Cum tenero Maius flore niteret, eram.
Suevorumque vadum curru veloce petebam,
Mars ubi civiles ignibus hausit opes.
Hic mihi (ne vivam si mentior) omnia, Posthi,
Sunt desiderio tristia visa tui.
Cumque tuos oculo aspicerem propiore penates,
Cum multo invitus praeterii gemitu;
Praeterii, dixique, Meus si Posthius absens
Non foret, haec nobis esset aperta domus.
Nunc, quia longinquis hespes peregrinus in oris
Ad Rheni tumidas ille moratur aquas:
Clausa riget, dominoque suo spoliata, reclusas
Aoniis prohibet vatibus esse fores.
Dii faxint Musisque sacris Phoeboque beata
Mox domini reditu gaudeat illa sut.
Quaeque diu in viduo iacuit deserta cubili,
Excipiat reducem laeta Rosina virum.
Haec ego: quae si te non flectunt, optima flectas
Uxor, apud matrem sola relicta suam.
Illa tui absentis pene extabescit amore,
Pro reditu superis supplicat illa tuo.
Illa morae impatiente te suspirat, et in te
Fixa, quid adversi ne patiare timet.
Imo quid et dicas et agas inquirit, et an sit
Capta pergrinis mens tua blanditiis.
Rumor ait cultas istic habitare puellas,
Ipsos quae possint ore movere Deos.
Hae tibi contempto metuit ne forte pudore
Furtiva iniciant vincula blanda manus
Et te vel captum teneant, vel ducere longas
Invisa heu cogant in regione moras.
Quisquis amat timet; et quisquis timet, optat amaris
Nascitur e vero verus amore timor.
Icaris absentem revocat dum casta maritum,
Externo ne sit captus amore timet.
Serius Egides patrio quod ab orbe rediret,
Credidit hunc vetitos Phyllis adisse toros.
Sic quoque blanditiis tua ne capiare veretur
Uxor, et exemplum, cur vereatur, habet.
Hanc si fidus amas, ut amas, conscende Veredum,
Et celer huc reduces per iuga siste pedes.
Siste pedes, longas reditum neo differ in horas;
Maternae in foribus te manet illae domus.
Componensque manus niveas, teretesque lacertos,
Gestit in amplexus laeta venire tuos.
Nos etiam, qui te cupide exspectamus, amici,
Pro reditu facimus debita vota tuo.
Desino: pace tuo facta cum principe, Posthi,
Huc salvus properes incolumisque. Vale.
CUlto carmine me tuo beasti
Posthi candide: meque, qui beatus
Eram utcumque, facis beatiorem.
Illum namque meum ursulum, meum illum
Rudem, turpiculum, invenustulumque,
Informem horridulis nigrisque villis,
Armatum unguibus asperis, trucemque
Toruo ore, atque oculis feris minacem:
En, totum facis aureum, aureisque
Villis, unguibus aureis micantem.
Reddis blandidulum, asperique habentem
Nil prorsus, facilem; manu se amica
Tractari sinat ut: facisque mutum
Praeclare aurea dicta proloquentem:
Alta seria mente cogitantem
Mature, calamoque scriptitantem:
Et grata atque salubria admonentem.
Tanto denique splendidum decore
Illustras, merito sit ut putandus
Dignus qui medio polo inseratis:
Quondam Parrhasiam ferunt ut ur sam
Rettulisse Iovem inter astra. Quare
Rudem, turpiculum, invenustulumque,
Totum dum facis ursulum meum illum
Clarum, conspicuum, aureum, vel ipso
Gravi iudicio eruditiorum:
Non dicam fieri beatiorem
Me: me, resque meas beas favoro
Qui tuo atque tua benignitate?
Tuo carmine qui tuum Graphea
Reddis perpete perpetim perennem?
Illud ni fallear diserte Posthi,
Iratos habeam Deos Deasque
Mihi omnes merito meo, Sorore
Pimpleas pariter, Patremque Phoebum
At hos, hos habeant sibi perenni
Invisos odio precor secundis
Votis, Diisque probantibus, severe
Qui supercilio suo, protervo
Vultu, moribus et nigris, inepti,
Impuri, stupidi, improbi, supini,
Crudo e robore, stipitisue trunco
Exsecti valida rudes bipenni,
Spernunt numina Apollini dicata,
Vatum despiciunt sacros labores.
DII tibi pro studio hoc animi, suavissime Posthi,
Concedant quaecumque cupis: quae concipis alta
Mente, tuis plane succedant omnia votis:
Ingenii fecunda tui qui munera dives
Orbi aperis, caeloque volens ostendis reperto:
Non abstrusa premis; velut is, qui sordidus auro
Incubat, et nummos gazasque reponit opimas.
Nec partem vult esse suis, dum solus aceruos
Miratur fuluos, sua inania gaudia solus
Dum carpit, plauditque sibi, solumque beatum
Autumat, haud aliis se, sed sibi vivere soli.
Macte animo: sat pressa diu latuere: sat illa
Sunt perspecta tuis oculis, satis illa voluta,
Et revoluta satis manibusque et acumine mentis.
Nunc (ut sponte facis; neque enim tua prompta voluntas
Acribus aut stimulis eget, aut calcaribus) ergo
In mediam profer tua clara poemata lucem:
Incedant terris illustri splendida cultis:
Et sublimia eant populo spectata theatris
Omnibus, et passim per pulpita docta legantur.
Sic o perpetuos tibi conciliabis honores:
Sic ibit ventura tuum per saecula nomen;
Et tua sidereo succedet gloria caelo.
Sedneque magnarum morsus horresce Molossum,
Ringant ora licet ture, tu nomine maior,
Quam quemquam ut metuas; ignavos despice Posthi
Degeneresque velut catulos, latratibus auras
Qui vacuis implent nequiquam, uteroque reflexam
Subiciunt caudam, tibi non moraacia Momi
Damna venena ferent: praesenti Numine Phoebus
Namque aderit, noxa quite defendet ab omni.
Coloniae Agripp. [Abbr.: ?] 1579.
DElicum Aoniae et mel, Neustettere, catervae,
Aoniique simul pars bona et ipse chori:
Quid tibi turba dabit te dignum Musica, vel quae
Sunt satis ex meritis dona futura tuis?
Nil mortale feres, si te tibi digna dabuntur,
Non capiunt tantum quae peritur a decus.
Ergo quid, quid erit? mansurum in saecula nomen
Famaque ab Eois didita ad Hesperios.
Quae si parva cui merces, si indigna videtur,
Hunc ego iurarim mente carere bona.
Nil maius praestare potest mortalibus ipse
Iuppiter, atque ipso cum Iove Calliope.
Nectu, Neustettere, scie, maiora negabis
Omnibus haec aliis munera muneribus.
Dixerit hoc reliquis, cogendis nocte dieque
Qui nescit finem ponere divitiis;
Quem malus ardor habet praesentibus addere sempe
Plura, et quaerendo conterereare diem,
Qui fragili potis est vitam concredere ligno,
Temnere et ignoti incerta pericla maris:
Ut gemma bibat, et pererino dormiat ostro;
Barbaricusque cava pendeat aure lapis.
Dixerit hoc aliquis, patriis qui nomina fastis
Inserere in votis ambitiosus habet.
Empto qui sellae mercatur iura favore,
In populo primus gaudet et esse suo.
Qui titulos titulis veteres cumulare laborans
Usque novis, toto hoc pectore semper agit,
Vestibulum ante ipsum ut numeret longo ordine fasces,
Impleat et vanis atria imaginibus.
Denique de medio hoc vulgo quis dixerit, omnis
Fabrili cuius sudat in arte labor.
Quique profana velut Musarum arcentur ab aris
Turba, exesse sacris iussaque liminibus,
AEra merent, nummoque operas praestare coacti,
Quodlibet a mane ad vesperam opus faciunt;
Quo sibi sit, natisque suis cum uxore, magistram
Artium et ingenii, pellere ab ore famem.
Dixerit hoc, inquam, de turba quilibet horum,
Quisquis et huic turbae non alienus erit.
Non tu, Neustettere, sacri celeberrime coetus
Praesul, ab omnivola liber avaritia.
Divitias qui ita habes, ut non habearis aoillis,
Dives sisque magis quam videare tibi.
Patritis opibus fere in hoc et qui utere avitis,
Seu quas Fors meritis adicit aequa tuis;
Ut ne egeant, dulces quis sunt ante omnia Musae,
Aut Clario esuriant pectora sacra Deo.
Non tu, quem ambitio levis, et sitis acris honorum
Vanis non torquent sollicitudinibus.
Nec potuere mali speciosi avertere nubes
Tramite Iustitiae qua Cynosura vocat.
Qui contemnendo, quae alii mirantur et optant,
Esse animo ostendis cuncta minora tuo.
Et clavum, titulos, fasces, sellamque curulem,
Non decora, at, quod sunt, nomen inane putas.
Non tu, qui reliquis vale factis artibus, uno
Musarum in studio nocte dieque habitas.
A tergo longe et vili qui plebe relicta,
Haec, ut te dignum est, numina sola colis.
Qui famam ipse tuam certas extendere scriptis,
Quis Latiis cedat pagina Callimachi.
Molirisque novum Vatum degente triumphum,
Sive tui Posthii carmine, sive tuo.
Non tu, in quem puerum sua congessere frequentes
Munera quique notare meliore Dei.
Aonio Musae quem lactavere sub antro,
Penderuntque suis tantulum ab uberibus.
Quem felice bonus respexit ab arbore Phoebus.
Et citharae docuit fila movere suae.
Secta cui Veneris mores finxere, decorum
Et ridere cui, ac dulce dedere loqui.
Vestivit frontem cui maiestate verenda
Et soror et magni maxima nupta Iovis.
Luminibus cuius laetos afflavit honores
Nullo nota Deis Cypria adulterio.
Cui Dea Fors aurumque et opes donavit abunde,
Praebuit utraque et plurima dona manu.
Fors Dea, caeca alias, et lumine cetera utroque
Capta, sed bic quavis lyncea lynce magis.
Non tu, Neustettere, inquam, tot dotibus auctus.
Quae solo vivunt nomine perpetuum.
Nomen perpetuum, et victurum laude perenni
Omnium in ore aevis innumerabilibus.
Praemia parva, tuis meritisque indigna putabis,
Aut spernes, hominem quae facit una Deum
Fama ex mortali immortalem: amentia mentem.
Haec eius teneat, quicque mihi hostis erit.
Sed nec spernis; enim didici Vate indice nuper
Posthio, ut haec voti cura sit una tui:
Nota sit ut seris tua fama nepotibus olim,
Et celebrent nomen postera saecla tuum.
Quin etiam ipse facis nova carmina, et insuper omnes
Carminis auctores numinis insta amas.
In reliquisque unum, ut reliquos super eminet unus,
Carmine seu melico, gramine seu medico.
Ipsum hunc Posthiadem merito vener aris honore,
Usque domi et tecum, quod pote, semper habes
Posthiaden, late insolito qui his extulit oris.
Flagrantem Aonii fulminis igne facem.
Posthiaden, famam, dare quae sit idonea vitam,
Ipsa etiam a sera qui dare morte potest.
Qui et vulgo hunc vulgans (quod spero) bono omine librum,
Multa tuum cuius pagina nomen habet;
Ante alia in primisque unum hoc spectavit in illo,
Cresceret ut scriptis laus tua. Erasme, suis.
Non, quo more solent vani dictare Poeta,
Laudato et Domino praemoritura suo:
Sed quo more magis Pelignis natus aquosis,
Tradidit aeter nis multa voluminibus.
Velquo Messalam celebravit more Tibullus,
Memmiadenue suo Caius epistolio.
His tua nominibus miscentem nomina Musam
Iure lubens igitur mutuo amore colis.
Iure foves, inquam, hanc, multo et dignaris honore,
Inque tui ponis parte patrocinii.
Felices ambo, si quid pia carmina possunt,
Bis ter felices tuque, cliensque tuus.
Dat tibi famam, et non minus accipit ipse vicissim,
Ornantque utrumuis alter utrius opes.
Macte pari antiquo par quolibet, aut prius; aut par
Non meliore aliud venit in astra via.
NEustettere bonis prognate, et fortibus, ipse
Fortior et melior, qua potes esse, tuis,
Musa salutandi cupidissima nostra tui, so
Tollit et invito verba pudore legit:
Verba Tibullinum quae posse movere palatum,
Quale tuum, et Posthii quale scit esse tui:
Stulta velit, frustraque cupit, desueta canendi,
Atque oblita sui, si quid inepta fuit.
Sed quid agas? amor ire iubet, reverentia cogit
Effugere ingratae taedia muta notae.
Belade vale, mage conveniunt tua iurgia bruma:
Turbida ventorum proelia miscet hiems.
Iam sol Virgineos Taurino in vellere lusus,
Et repetit numeros iam philomela novos.
Suavior exposcit studium quoque mitius hora:
Emollit rigidam blandior aura fidem.
Ite leves Elegi, miserum cohibete pudorem:
Quaerite STURMERAE limina celsa domus.
Non labor hic, petitis declivo tramite pontem:
Summa deinrecta templa forumque via.
Ist haec transgressis inter sublimia sacri
Inter et augusti tecta superba chori:
Quem penes arbitrium rerum, quo iudice princeps
Accipit imperium, quo moderante regit:
Fulgebunt lapidis quadrati schemate longe
Atria quaesitae tesserulata domus.
Has igitur pulsate fores, dominoque salutem
Admissi verbis significate meis.
Sed venerabundi, quales decet esse clientis:
Qui recipi ad veteres, postulet ipse novus.
Ad veteres amplosque viros, doctosque bonosque,
Ques Fors et Virtus ingeniumque beant.
Ipse novus, non ingenio, virtute, vel arte
Praeditus, aut alia dotis amandus ope.
Nuntia talis heri, non ipsa beatior illo:
Cuius, et ad quem, quae, vade Elegia memor.
Tutemet ipsa tui bene conscia, me quoque nosti:
Ad quem igitur, brevibus, mittere disce virum,
Neustettera quidem fausto gens sidere tantum,
Sed STURMERA domus protulit alma decui.
Longa genus series clarorum illustrat avorum:
Et vetus antiquae nobilitatis honor.
Ardua militiae decorant insignia clarae:
Et partum forti nomen equestre manu.
Qua tamen offuscat praestinguens omnia Virtus,
Rectaque cum prisca relligione fides.
Ingenii cultus, rerum experientia, fandi
Infandique artes, iustitiaeque modus.
Illa quidem propter multis praestantior unus:
His vincit sortem celsior ipse suam.
Celsior his sancti pars est non parva senatus:
Celsior his summi portio magna chori.
Huic igitur tali dictura Elegia salutem
Tempestiva lares, et reverenter adi.
Nec properes admissa loqui, sed sidus amicum,
Tempus et alloquii dispice molle tui.
Seria cum positis cessare negotia curis:
Ut sua nonnumquam Delius arma sinit:
Cum tribui Genio tandem sua tempora cernes:
Praebetit facilem mensa secunda locum.
Tum sic pauca refer. Didymus, vir maxime, salva
Te cupit esse tuis, incolumemque diu.
Atque haec vota facit sic ut simul ipse tuorum
In numero, exiguo postulet esse loco:
Si recipis certamque fidem ingenuumque pudorem,
Et castum innocui pectoris officium.
Haec quae sola potest, nil magni conscius, offert
Prompta ministerio nocte dieque tuo.
Haec tu sic breviter, sine cetera Posthius addat,
Posthius Aonii gloria rara chori.
Rustica magnificis hic sub tua verba sequetur:
Et fataget balbae ferre disertus opem.
Quicum liberius dapibus garrire remotis:
Cui poteris domino commemorare tuo,
Quam mihi displiceat tam longae absentia causa:
Quamque velim morbos disperiisse malos.
Qui toties, nobis tam longes Principis aula,
Invitis, alio gaudia nostra vocant.
Si tamen hoc melius, si pluribus utile: saltem
Proferat in medium, quos premit usque libros:
Atque manumittat non dignos carcere versus:
Hic quoque communis vertitur utilitas.
Utilitas. et honor dignorum laude virorum:
Quos celebrat variis notus in orbe locis.
Subice quorum alios soleat tam saepe monere:
Nunc eadem sapiens accinat ipse sibi.
Ecquid adhuc dubitas, Posthi doctissime, fama
Pulsanti clausas tandem aperire fores?
Pande fores, admitte Deam, lepidosque libellos
Profer, ut hos curru devehat illa suo.
Et sine chalcographa vulgentur ut arte per orbem:
Sic veniet populi nomen in oratuum.
Nam si muta domi tua plectra lyramque recondas:
Nullus erit Musae, nullus et artis honos.
Quid tua Blandinae, tua quid suppressa Rosinae,
Quid prodesse Nicro culta Thalia potest?
Crata labore tibi quae gratia constitit, ingens
Invidiae crimen dissimulata parit.
Haec sibi subiciat, nec candida vota suorum,
Vota senum et iuvenum Pieridumque chori,
Vota puellarum, nono iam tutior anno,
Longius in laudes differat ipse suas.
Sic optata ferat, sic mox fecunda maritum
Longaeva Vatem prole Rosina beet.
Tutamen interea nutus servabis heriles
Sedula, quid iubeat, quidue Elegia vetet.
Nam si animadvertes mentem frontemque serenam,
Nec penitus votis numen abesse tuis:
Non metus: admissi nobis conabimur ipsi
Adstruere innocua simplicitate fidem:
Moxque vel invitus, iussuque coactus herili,
Quod precibus claudit, Posthius edet opus.
Iam satis est, tu laeta redi: aut si pigra moreris,
Deliciis captam iam ratus ipse sequar.
CIsnere interpres sacrarum candide legum,
Iura fovent bifido quem veneranda sinu;
Et Themis ad sedes Nemetum, Imperiique tribunal
Inter honoratos suspicit alma viros.
Sive fori dubias satagis cognoscere causas,
Sive tuo gaudes cum Cicerone loqui.
Seu proceres inter magnos, legumque peritos
Tincta Pericleo verba lepore facis.
Seu longa repetens Francorum ab origine gentem
Eruis e priscis gesta vetusta libris.
Otia pauca tuo facilis concede labori,
Et lege disparibus verba notata modis.
Verba Rudingerus rudis et sine nomine Vates
A Moeni liquidis quae tibi mittit aquis.
Qua generosa rosis tribus et Iovis alite sedes
Ardua sublimes tollit ad astra lares.
Felix, cui mitis placido sors obtigit evo:
Dura ego continuis tempora duco malis.
Saepe mihi renum coalescit arena latebris,
Et lento rigidus nascitur igne lapis.
Viscidus infirmos humor diffusus in artus
Saepe meos urit discruciatque pedes.
Saepe dies tacitis mihi ducitur anxia curis,
Coniugis amissae funera saepe queror.
Me tamen interdum sacras Heliconis ad umbr as
Auocat argutis Calliopea modis.
Et sua iucundo deducit ad antra recessu,
Pocula vocalis fons ubi praebet aquae.
Et meus ex hedera viridi lauroque recente
Serta legit capiti Posthius apta suo.
Posthius, ad dominam Francorum vitifer urbem
Moenus honoratis quem veneratur aquis.
Ille, levat medicas dum languida membra per artes,
Otiaque ingenio quaerit amica suo.
Talia saepe levi deducit carmina vena,
Qualia Thespiadum cum grege Phoebus amat.
Haec ego sive lego, seu lecta recondo sub aures,
Suspicor Aonii vertice nata iugi.
Et dulcem egregia miratus in arte leporem,
Pectus ab impositis erigo triste malis.
O utinam videam prodire in luminis auras
Illa, nec aeterno pressa latere situ!
Quam mihi delicias facerent, quam dulce levamen
Esse meis possent illa subinde malis!
Ipse mihi colles habitare videret et umbras,
Quas sacer Aonio perluit amne liquor.
Ipse novam musam Phoebi gratarer alumnis,
Et cari laetus Vatis honore forem.
At nunc illa domi, ceu ferri indigna per orbem,
Clausa tenet domini musa modesta sui.
Doctorumque vetat volitare per ora virorum,
Nobileque a patria quaerere nomen humo.
Hoc prohibe Cisnere: tui cor flectere Vatis,
Chalcographa in lucem mittat ut arte, potes.
Quae prodesse foris possunt si publica fiant,
Illa domi minime sola latere decet.
Nil prodest fuluum terra quod conditur aurum,
Indica nil vasto gemma sepulta mari.
Nil fontana latens sub opacis lympha cavernis:
Quaelibet est usu res pretiosa suo.
Sic, quae privatis se musa penatibus abdit,
Uberiore sui fertilitate caret.
Ne lateant igitur, serosue premantur in annos,
Quae tener arguto Posthius ore canit.
Iam Venus et Charites et alumnae temporis Horae
Illa satis lima perpoliere sua.
Iam per amoena satis deducta vireta leporum
Consona sunt numeris facta, Tibulle, tuis.
Et quis adhuc vetet haec peregrinas ire per oras,
Lucis et usura liberiore frui?
Ne tantum Cisnere malum patiare; sit illis
Fas ire admonitu docta per ora tuo,
Externisque sitim restinguere Vatibus amne,
Thespias e Clariis quem parit unda iugis.
Sic Themis et Themidis germana Astraea, senatus
Dent tibi Caesarei conciliare decus,
Et famae niveis vectum super aethera pennis
Calliope memori te ca nat ore. Vale.
Werthemiae, An. [Abbr.: ?] 1574.
IN te ipso defunctus eras, et lumine cassiis,
Dum Venus heredem distulit aegra marem.
Ex quo sana tibi prolem dedit, ecce revixti:
Iamque novae vesci munere lucis amas.
Parvulus o quanto tibi natus Erasmus amori!
Quanta tuum exhilarant gaudia nata iecur!
Fallimur, an, Iam nunc ego sum mihi Paulerentaus,
Dices? nunc demum vivere disco senex.
Hercle quidem, Posthi, propria haec tibi sit precor usque
Vita, tuoque itidem propria filiolo.
Ecquid habes unquam melius sperare, superstes
Si pater in nato, si in patre natus erit?
Augustae Vindelicorum, Anno 1582.
ME primum ut blandis adspexit Erasmus ocellis
Vix anni spatium filiolus superans;
Ridet, et ignotum adfari titubante labello
Gestit et e cunis posse salire cupit.
Discedentem idem manibus totoque sequutus
Corde, voluntatis dat bona signa suae.
Que me prosequeris, Posthi carissime frater,
Iam vivax suboli est ingeneratus amor.
Quanta ea natur ea vis est, cum et mutus et infans
Appetat aeternam vatis amicitiam?
Rare puelle, mei proles certissima Posthii,
Iam mores imitans comis Erasme patris;
Quis tibi me Genius manifesto prodidit ore,
Gestibus abscessus ut sequerere meos?
Indolis admirer generosae arcana necesse est,
Quae sibi me tacitora perit aucupio.
Vive puelle diu, corais furuncule vive;
Et Charitum donis suavibus usque vige.
O quantum natura potest? adoleris Erasme,
Quam sancte fidei foedera sancta coles!
Anno 1583. 18 Septemb. [Abbr.: ?] Wirzeburgi.
ME tibi ventura vatem de prole fuisse
Gaudeo: sed vincis gaudia nostra tuis.
Gratulor ipse mihi vati, mage sed tibi patri:
Gratulor et matri non minus atque tibi.
Gratulor et proli, spem quod vestram illa fefellit:
Tanto etenim ambobus carior illa venit.
Verum, quid siiterum tibi, mi dulcissme Posthi,
Vaticiner? Calchas none loquutus erit?
Imo semel satis est tibi me Calchanta fuisse,
Me Calchantauxor nunc habitura tua est.
Femineam haec igitur, Posthi, nunc spondeo prolem:
Tota haec matris erit: mascula tota patris.
Fallor, an uxori verba invidet ista maritus,
Et vatem in sexum e cupit esse malum?
O Factum bene! o beate Posthi!
Sic natus tibi pusio parenti
Mille gaudia, mille dat lepores!
Bello pusio bellulus parenti
Risu dulciculo, uvidoque lallans
Vagitu, et fugitiva verbula hiscens.
Gaude gaudia, quot fuere, quot sunt
Posthi. quid tibi iam dehinc molesti
Sint morsus animi, malique luctus?
Cuius ludit ????? domi; cui
Garrit usque lubentias ?????!
Nomen, Gratia quod triplex adoret;
Quod Phoebus colat, atque ament Camenae,
Uber blanditiis amantiisque;
Plenum deliciis leporibusque.
O boni ominis, o spei bonae vim!
Cui non Posthii ????? placebit?
Quis non Posthii ????? peribit?
Quantum quis pote plurimum perire.
Non desiderio tuo nocebunt
Seu Dii, sive homines, amice Posthi.
Nam quis tam pote amabili nocere
Pullo barbarus efferusque? crescet,
Crescet hic tuus in dies et horas,
Annosque et patris optimaeque matris;
Ut qui surculus hortulo salubri,
Tempesti viter irrigante caelo
Surgit, claviculis suis tenens se,
Paulatim et proprium parentem adaequat.
Posthioli cognomen habens, et nomen Erasmi;
Propatris hoc; illud, Iane diserte, Patris:
Sit felix precor, et multos longaevus in annos:
Quodque gerit, nomen semper, ut omen, amet.
Posthius ingenio, virtute sit alter Erasmus
Sturmerus: par hinc Propatri, utrinque Patri.
Dum quereris sine prole torum, Pater orbe, frequenter,
Incusasque graves dulci in amore moras:
Millecuplo Lucina moram pensavit amore,
Blanda tibi ut natum Posthirosina dedit.
Nil differre nocet, stant lucra in amore moranti.
Fallere, quisquis ais, Triste in amore morae.
Venisti tandem properante advecte veredo?
Fas erat optatos anticipasse dies:
Fas erat anticipasse, sed haud nocet esse moratum;
Sat cito, si bene sat, mobile vulgus ait.
Veni sti fatis lente properantibus. Atqui
Fers pretium exosae orande, Puelle, morae.
Longa decem matri tulerant fastidia menses,
Longa patri: ut grata haec tu vice nate leves,
Oscula da patri, da dulcis Erasmule matri:
Quot dederis, tot ab his oscula et ipse cape.
Laeta et feta novo Lucina superbit Erasmo,
Quem vati egregio Posthirosina dedit.
Augusto sate mense puer Augustule cresce,
Flore, vive diu blandule Posthiole.
Vive diu geminosque tibi duo sidera Erasmos
Elige, post patrem quos imitere tuum.
Horum alter Sturmerus erit, qui solus honori
Sufficit ut possis calcar habere tuo.
Alter magnus erit, sese ipso maior. ERASMUS,
Ille decus gentis Rotterodama tuae.
His certes, victura tibi laus cedet in aevum,
Spes patris et matris blandule Posthiole.
POsthiolam luxit Charitum piaturba Marillam,
Astra dabant fletus, terra bibit lacrimas.
Nunc Posthi genitor, genitrixque Rosina secundo
Fetu abigis fletus, longe abigis lacrimas.
Gratia blanda Rosina tibi, tibi gratis Posthi,
Qui terram, et Chraritum numen et astra beas.
Talia saepe feras, o Posthi, germina: tales
Postmodo saepe ferat culta Rosina rosas.
Quod tua te sexu coniux meliore beavit,
Fausto iterune mater facta puerperio:
Gratulor ex animo Posthi percare, simulque
Gaudia ut ista tibi sint diuturna, precor.
Annuat omnipotens, et te hac quoque parte beatum
Efficiat, votis favit vi ante tuis:
Ut videas natum incolumem, recteque valentem
Crescere, et in mores naviter ire tuos.
Morbi absint tristes, absint quae laedere possunt.
Cumque parente diu vivat utroque puer,
Praesidio tutus caelesti. Sic pia Musae
Numina mecum omnes dicite Pierides.
AUgustus lacrimas quondam tibi, Iane, paravit,
Filiolam rapiens, quae tibi sola fuit.
Ast factum doluit, atque Huic ait o mihi Divi
Si faveant, referam gaudia pro lacrimis:
Atque dabo fieri fexu meliore parentem,
Unde propagandae spes fiet ampla domus.
Vix paucae messes abiere; et cernimus istud
Evenisse tibi, Numine dante, bonum.
Iamque tibi in teneris ridet spes altera cunis,
Ex te legitimo natus amore puer.
Sic alia en alia, Posthi, sors sorte levatur,
Sic redit en pulsanube serena dies.
Vive ac deliciis fruere his cum coniuge salvus,
Sicque tuam videas crescere saepe domum.
SUrpuerat Libitina tibi tua gaudia, Posthi,
Surripiens tristi funere filiolam.
At Blandina tibi tua nunc duplicata ea reddit,
Divino pariens munere filiolum.
Qui precor ut patrias crescens generosus ad artes,
Sit decus et vivax gloria Posthiadum:
Quilibet admirans rara ut super indole dicat:
Filius o magno non genitore minor!
[Gap desc: short poem]
Quae praeit Augusti Mensis lux tertia Nonas,
Illa ortus primum vidit, Erasme, tuos.
Dii faciant crescas utriusque in vota parentis,
Laetus et hunc videas saepe redire diem:
Sisque domus vestrae decus immortale; paternae
Effigies laudis vividae, et ingenii.
Id tuus et genitor, genitrixque exoptat; eorum
Adiungit precibus nostra Camena suas.
GErmershemius en poeta nato
Gaudet filiolo: poetae adeste:
Ellingere, Melisse, tuque purus
Cui nomen dedit amnis; et Chytraee,
Bersmane atque Petraee, vosque vates
Ceteri cata turba, adeste, laeto
Et patri et puero, simulque matri,
Versu gaudia tanta gratulari,
Atque ut sint diuturna comprecari.
Sic vobis faveant Deae novenae,
Sic Deus, Deus ille, qui beavit
Dono hoc Posthiadae domum poetae,
Vestris omnia det petita votis.
Dum nos Franconici miramur pinguia regni
Culta, et Solipetis pendula vina iugis;
Qua cum vicinae Bambergae prineipe, princeps
Herbipolis, populis curat uterque suis:
Nec modo divitias oculis metimur apertas,
Quis vos telluris fertilia arva beant:
Viscera sed magnae matris penetramus in ipsa;
Scrutantes caecus quae bona Plutus habet:
Quis mons argento, et quis mons meliore metalle
Praegnans sit, facta haud quaerimus ante via:
Quid tu Musarum POSTHI iustissima cura,
Quid tuus interea Posthiolusque facit?
Anne hic patrissans iam nunc, nutricia cantat
In cunis, certis flens quoque, amice, modis?
An, quod ne fierint Divi, quod abominor, artem
Et studium exercet nocte dieque tuum?
In re diversa? et morbis puerilibus infans
Tentatus patriam qua pote poscit opem?
Multa hoc; in multis aetas infirma vereri
Eius me, et metuens omnia cogit amor.
Spem sperare bonam contra tua cura iubet me,
Maiorem hac quam te ponere parte decet:
Quo tibi maior erit recreatus gloria natus,
A te per medica gramina cocta manus;
A te idem vitae qui iam ante acceperat usum,
Et communi aliis more creatus erat.
Sicne igitur, Posthi, Blandina sospite rursuam
Aucta tibi domus est Posthia Posthiolo?
Laetitiaque nova tu terque quaterque triumphas,
Votaque persolvis debita Caelitibus?
Leius ego quid agam, tacitove in pectore versem,
Quaeris in hoc vestrae tempore laetitiae?
Gratulor, atque tibi precor ut Blandina quotannis
Exhilaret paribus te tua blanditiis.
ABstulerat, POSTHI, natam tibi Parca, futuram,
Si vixet, decimam scilicet Aonidum.
Flerunt Aonides raptam sibi, flevit Apollo,
Questus apud summum talia fata Iovem.
Iuppiter haec Parcis: Ite, ite o Numina saeva,
Et nova fila novaetexite POSTHIOLAE.
Iussa Iovis fiunt studio properante. Sed ecce!
POSTHIOLAM instaurant, Posthiolusque redis.
Risere Aonides errorem, risit Apollo,
Risit ab aethereo Iuppiter ipse polo.
Quid moror? immites riserunt denique Divae
Miratae erroris stamina mira sui.
Nos quoque, mi Posthi, cur non ridebimus una,
Hisce iocis laeti delitiisque tuis?
Posthiolus sed enim quiderit? patris instar Apollo,
Idque simul Medicis artibus et Melicis.
QUando fortibus ac bonis creari
Fortes atque bonos liquet, poeta
Teste, quo Venusinarura gaudent;
Tu tam fortibus ac bonis creatus,
Pio patre, piaque matre natu;
O mi blandule, mi tenelle, mique
Belle Erasmiole, et puelle dulcis:
Ut ne degeneres protervus unquam;
Sed matrisque patriique more vivas,
Honorem inque Det, tui in salutem,
Et multum patriae tuae in decorem,
Modis impiger omnibus cavebis.
Sic o blandule, sic tenelle nec non
Belle ERASMIOLE, o puelle dulcis,
Opimi patris, optimaeque matris
Unicum decus, unica et voluptas,
Cresce in Nestoreos superstes annos,
Et stirpem generis boni nepotum
Longa olim serie ipsemet propaga.
SAlve festa dies, amoenioris
Parens laetitiae benigna, salve:
Augustareduceminclytum poetam,
Posthium, celeberrimum poetam,
Prole quam bene masculabeasti!
Salve Pegasidum decus sororum
Posthi, quem voluere iam secundo
Parentem fieri secunda fata.
Salve et tu pueri, Rosina mater,
Tam belli pueri, Rosina, mater,
Cari subsidium atque amor mariti.
Salve belle puer, patris voluptas,
Tu vivas mihi Nestoris per annos,
Et fias aliquando law parentum,
Et solatiolum gravis senectae,
Et Christo DOMINO DEOQUE ERASMUS.
[Gap desc: 8 verses?]
[Gap desc: 5 verses]
Quae cunae? POSTHII. quis circum plaudit? Amores.
Quaenam obstetricis munere functa? Venus.
Unde aqua lustralis? Clario de fonte. quis hausit?
Aonides. frontis quis decor? Hippolyti.
Quis mentis? patrius. quis fata edixit? Apollo.
Quae fata? aut par hic, aut patre maior erit.
Cresce puer, patrium mox et conscende veredum:
Huic Tu, non alius, posceris alter eques.
Hic Myrtilleti pulcherrimus adiacet hortus,
Qua Nicri Rhenus combibit auctus aquas.
Vernantes flores, vernantes conspicor herbas,
Tune etiam his POSITUS RAMUS ES areolis?
Neccarides Nymphae fluvialem aspergite rorem,
Hic ramus iam iam fertilis arbor erit.
Idem Braschius Professor Academiae Rostochiensis F. [Abbr.: ?]
Une o Erasme et unice
Fili parentis eruditi
Clarique cum primis, have
Hac luce, qua natalis augmen
Duodenus aetati tuae
Confert novellum, mensiumque
Numero explet annos flexiles.
Have, et serenis intuere
Solem recentem visibus,
Mensaeque convivas disertos
Genio litantes, in tua
Certam tenenti fronte sedem;
Custos in alta ceu vigil
Adsue vit arce sive turri,
Speculave montis, perdius
En atque pernox, excubare.
Quis obsecro est nostrum omnium,
Qui non tibi imo ex corde, Erasme,
Diuturna vitae tempora
Precetur, annosamque Clotho
Longaeva poscat stamina,
Colo trahenda firmiori?
Patri voluptas, gaudium est
Matri videre dulcem Erasmum
Semper vigenteni et sospitem:
Nobisque melli est te studere
Bonis abunde et artibus
Et disciplinis, quae futuro
Te reddere aevo possient
Antiquiorum (spe praeimus)
Similem virorum, quos tulit
Et Roma, et urbs Graiae Minervae.
Euge, euge comis Ianipor,
Ne sperne amicorum bonorum
Sincera vota, queis tuae
Ipsi saluti candidaeque
Incolumitati servium;
Deum rogantes mutuo ore,
Deum optimum illum et maximum,
Fortunet ut te prosperetque
Per omnia unum, largiens
Haud dona tantum puro alumno
Vel ceteris communia,
Sed singulari et rariori
Tibi attributa a spiritu.
Sentiscat haec vivus vidensque
Genitor, datorem praedicans
Boni huius in canam senectam.
Melissus F. [Abbr.: ?] 3. Aug. an. [Abbr.: ?] 1593.
Rite facis, Posthi, Phoebi Aonidumque sacerdos
Qui sacram hanc Genio ducis agisque aiem:
Qua vitalis ovat natus; licet unica proles,
Pro multis unus qui tamen esse queat:
Dona probi ingenii si spectem, atque indo is aptae,
Et quas de studiis spes facit ante diem.
Vive diu felix nato: tibi rursus, Erasme,
Di dent longaevo posse parente frui.
Tuque sequens moniti sis exemplique paterni,
Ingeniique sagax utere dote tui.
Sic meritus studiis vel spes superare paternas
Posthius alter eris, alter Erasmus eris.
Heidelbergae 3. Aug. an. [Abbr.: ?] 1594 [(reading uncertain: printing unclear?)]
Quid ni propritim sit mihi gratior
Lux ista, Posthi, qua ante novem ac duas
Messes, Erasmus dulce primo
Ille tuus iubar hausit aethrae?
Quidni, inquam, amici gaudia principis
Lubens frequentem, nec renuam diem
A vertice ad calcem usque quaque
Hunc sepelire dape atque vino?
Qui vel paratus, dura foret licet
Ultra gelatum vita Borysthenem,
Gnati hoc tui natale festum
Ad citharae celebrare cantus.
Nempe ipsus ille est, scipio qui tuae
Exstet senectae, quoque superstite
Vicarium nusquam requirat
Aut medica aut melica arte Phoebum
Iam nunc rotundis usque adeo emines
Inter puellos dotibus ingeni,
Longeque palmares genarum
Ante pilos meditatur artes.
O vive Matris, vive Patris lepos
Iuxta ac voluptas, vive puer: lacit
Iam te Caballi fons, bicorne
Iam lacit Aonidum cacumen.
Formatque plectrum dulce Erato tibi,
Thalia chordas, Terpsichore chelyn,
Laurumque Phoebus, ceterarum
Dextera nec reses est Dearum.
Quarum una voces has iacit: O puer
Dilecte nobis cresce agedum, et pedis
Iam nunc canoros disce montes
Scandere nano utriusque cursu.
Magnis Medusae nec metuas labrae
Aptare rivis parvula: quin tibi
Tota Hippocrene bullit, ad se
Et strepitu vocat insolenti.
Cuius liquorem crebro ut amystide
Depleris almum te manet hic sinus
Noster beatus, non sine oris
Dite poetifici saliva.
Quid plura dicam? cresce modo puer:
Haudque ire tantum fas via erit patris,
Wuam rarius Vatum volucris
Planta tamen teruit priorum:
Nostris levatus curribus ast humo
Scandes polum ipsum, tritaque nullius
Antehac solo signare tempe
Pro libitu dabitur cupito.
Sic Musa dixit: quae rata mox fore
Nolito, Posthi, subdubitare. nam
Aut sallere aut salli sacrorum
Numina non didicere Divum.
Tantum bibamus: pocula ad ipsaque
Novem loquamur Virginibus bene,
Natale quo festum istud usque
Candidiore habitu recurrat.
Vel usque donec inter amiculos
Conviviales luciferum hunc colat
Sollenniter letus; Parente
Cum seniore senex Erasmus.
Sic ergo lucem numine vidimus
Felice, Posthi, dexter Apollinis
Idemque Musarum sacerdos:
Qua tuus has placida sub auras
Natus Diana filius, alteri
Adiecit annum lustro, et amabili
AEquavit auso, seu bonarum
Illius intueare cursum
In litterarum tramite: seu probos
Ipsi parentum quos dedit aemula
Natura mores. Nam trementem
Non aquilae generant columbam
Theronve damam trux creat; et bonis
Virtus vaballis insita patria est.
Gnatum quis illa non beatum
Parte tuum, quis et hoc parentem
Gnato, beatum dicere te minus,
Tam perpoliti, iudicet, ingenii?
Per quem superstes consequere
Nomen, et ipse tuo superstes
Post fata vivet nomine, quod die
Nullo vetustas invida supprimet
Obliviosis vindicandum
A tenebris. Erit ecce tempus,
Ut docta tam non ora celebrium
Tua virorum laude perambules,
Gnati secundis quam parata
Ex studiis: et erunt ERASMI
AEquata IANO nomina POSTHII
Haud fallor. At tu, quo sine nil datur
Sperare magni, tu secunda
Vota Deus, pueroque sanam
Cum mente sana, cumque parentibus
Extende vitam, saepius ut diem
Hunc laetiores transigamus;
Donec Apollineos honores
Gratemur illi; tum caput innuba
Daphne revincto; tum celebri, suae
Quam Phoebus Oenonae retexit,
Arte. Quid his melius precabor?
Heidelbergae An. [Abbr.: ?] 93.
Ecce beata dies rediit, quae natus Erasmus,
Unicus, o Posthi, qui tibi filiolus.
Saepius haec redeat faxit qui missus Olympo
Natus pro nobis est puer ipse Deus:
Nec dedignatus mortale assumere corpus,
Nos regni heredes ut propris efficeret.
Ille, precor, vitam longam concedat Erasmo,
Moribus ut referat ingenioque patrem.
Cumque olim iustos felix impleverit annos,
AEtheria tecum vivat in arce poli.
ACcessi ut peterem formosas carmina Musae
Nuper: at infausta sorte repulsus eram.
Post ubi parva peti dixi, natalia Erasmi
Scilicet argutis concelebrare iocis:
Quid, mihi responsum est, fulgentia limina tangis
Haec tantum lauto sunt adeunda pede.
Haec delubra patent mentem quibus aethere puro
Formavit docta doctus Apollo manu.
At tu de Geticae prognatus sanguine Gentis
Non es adhuc sacris, Barbare, tinctus aquis.
Cernis ut Hyblaeo nutritus melle MELISSUS
Mellifluum docto pectore promat epos.
Quem, sive est animus Tragico certare cothurno.
Laudem huius dices esse facemque chori:
Seu volet ad dulces versus mollescere chordas,
Victus es Ausonia Flacce Poetalyra.
Posthius (hunc omnes pariter genuere Camenae)
Esse hic multiplici clarus honore potest.
Proferat ipse etenim sacras Epidaurius herbas,
Hac certe felix arte Machaon erit.
Carmina si spectes omni sine fusa labore,
Certabit laudi Naso poeta tuae.
Non refero Stenium, tua iam, Pithopoee, siletur
Gloria, nunc isto non celebranda loco
Hos tantum sacro semper dignamur honore:
His ius scandendi limina nostra domus.
Ne tamen o iuvenis, tanto iam fesse labore,
Frustretur votum praeda petita tuum,
Hac i, mox fontem poteris reperire sub illo
Colle, Medusaei signa ubi cernis equi.
(Castalias ostendit aquas) hinc sumito, sponte
In certos venient verba coacta modos.
Sic ait: haud segnis, fontis perculsus amore,
Pieriae facio iussa verenda Deae.
His ego vel nimium, vel parce fontibus haustis:
Haec pauca infelix verba poeta dedi:
Spargite nunc flores, nunc carmina dicite Musae,
Nunc sit deposito festa labore dies.
Haec est illa dies, haec est lux grata Iohannis
Qua POSTHI ornavit Pronuba Iuno torum.
Hic ille est Musae quem nutrivistis alumnum
Qui vestrum primus, Posthius, agmen agit.
Hoc genitore satus cuius natalia Vates
Frigidus incompto carmine festa cano.
Ingenium cui nunc fingit Latonia proles,
Ceu mollem ceram dextera docta solet.
Quemque recens auras cernentem, Numine fauste,
Talibus affata ast pulchra Thalia sonis:
Grata Deo soboles, matri ter cara, patrique
Laetitiae columen grande futurae tuo.
Salve, atque has hederas magnus quas mittit Apollo,
Nuntia venturae munera laudis habe.
Haec tibi, care puer, cur non gratemur amici,
Cum sint a tanto dona profecta Deo?
O utinam his oculis ea cernere tempora possim
Queis hedera haec POSTHI tempora docta premat!
Tunc ego Sarmaticis procul hinc seu iacter in oris,
Sive in Marmarica sim tumulandus humo:
Me tamen aeternum certe meminisse iuvabit,
Haec nobis dederit gaudia quanta dies.
Qui nitidus Maias ostendit Cynthius Idus
Hoc modo signiferi tramite legit iter,
In quo certa mihi consumptum morte parentem
A partio venit fama relata solo:
Ille gravis cecidit perpessus taedia morbi,
Hercyniae dum me rura Cherusca tenent;
Hinc mea pulsantur tristi praecordia luctu,
(Insita ceu pietas debet habere sidem)
Et gelida pavidum trepidat formidine pectus,
Attonitique sinus corde tremente micant:
Ut, veluti fugiunt insuetum lumina solem,
Sic ad laetitiam mens mea tenta foret.
Dum mihi, Phoebeae Posthi virtutis imago,
Officii de te litera plena venit,
Cuius in aspectu gemmae, (properante veredo)
In qua praecipiti limite fertur eques;
Sic animi nubes cessit, quasi nuntiet iste
Iudicio causam me tenuisse fori:
Indi mihi sensim diffudit epistola vultum.
Ianua amicitiae qua patefacta tuae;
Qua mihi, vel peream subito telluris hiata,
Teste Deo numquam gratior ulla fuit:
Nam Nepenthes erat, quod vates carmine tollit,
Qui de Dulichio condidit auctor opus.
Sed quia, quo iungi tecum suspiro, moratur,
Qui segnis tardo sol movet orbe diem,
Hoc aditu me Musa vadum tentare iubebat,
Et bene praesenti commoditate frat;
Qua ne destituar, dum vela ferantur ab alto,
Hei vix inceptum rumpere cogor opus.
Quae melius possint argutas ire per aures;
Tempore forte magis conveniente canam:
Nunc igitur POSTHI prior ut tueare Secundum
Vivida Thespiadum gloria vive. Vale.
NEscibat patri (quae grata est fama) Galenus
Esse suo gratus mente vel ore satis.
Cunarum memor et pupparum, prima ubi matri
Lallanti caepit vix dare verba sono:
Quod sibi pro lacrimis docti modulamina cantus
Laudasset multa sedulitate pater:
Inde gemellantem puero inculcasset et artem
Quae iugat et numeros et cubicat numeros:
Scilicet haec fuerant praeludia congrua magnis
Mox subnascentis dotibus ingenii.
Tali te infantem tua, Erasme, crepundia mamma
Nutritum Musae laxa dedere meae,
Protinus harmoniis per plectra frequentia motis
Firmandum: haec vocis certa magistra bonae.
Dic age, quid reddes tali pro munere Patri?
An male gratus eris, dum satis esse nequis?
Sat, scio, gratus eris, si, quo peae currere felix
Caepisti, porro continuabis iter:
Ergo tui, ac Patris non immemor, atque Galeni,
Sis gratus, nequeas gratus ut esse satis.
Balthasar Pancratius Stargardensis Borussus.
AUreole o vere, POSTHI, puer, ut tua summus
Coepta secundet, adhuc ceu facit, usque Deus;
Sisque tuo proles quondam haud indigna parente,
Doctrina et virtus quem super astra locant:
Pauca haec quae tenui deduxi carmina filo,
Conveniant annis ut magis illa tuis;
Accipe et illa animi penetrali in sede recondet;
Quoque vocant, illuc sit tibi cura sequi.
Et labor aeterna hic pariet tibi nomina famae,
Ora per Aoni semper itura chori.
Quodque hic iure bono tibi sit palmarium; habebis.
Illa sequens, certum caelica in arce locum.
Cumque beatorum ordinibus, duce et auspice CHRISTO,
Per cuncta heic etiam saecla beatus eris.
A Deo ut incipiam ergo igitur, qui cuncta creavit;
Cuius principium hic munere mundus habet:
Hunc semper reverenter habe; hunc prece supplice adora
Det tibi non vulgi quas petit error opes,
Sed sanum sapere a puero, SOLOMONIS ad instar:
Votisque accedent cetera sponte tuis.
Prima etenim haec verae est pietatis linea, nisu
Observare omni, quod pote, tussa Dei.
Haec meditari animo assidue atque revoluere, luce
Clarae, seu furuae tempora noctis eant.
Proxima, mandato ut dulces in honore parentes
Usque habeas; merces unde tibi ampla venit:
Longae nimirum felitia stamina vitae;
Promittit certo hinc quae Deus ipse tibi
Quis sit honos, quem te debere parentibus aio,
Quaeris? suavi horum subdere colla iugo,
Et purei exemplo his parere per omnia CHRISTI:
Horum dicta avidis imbibere auriculis.
Dicta nec ipsorum tantum observare; sed ipsis
Factis exprimere hos, et pietate pari.
Inprimisque patris tibi per vestigia eundum est;
(Quo Germana nihil cultius ova tulit)
Templa bonae ad MENTIS, diaeque ad PALLADIS arces:
Ardua Virtutis qua via sola patet.
Quod tibi ne nimium facile et pronum esse futurum
Fingas; laus, ingens est tibi, patris, onus.
Patris, quem culti stupuerunt Ausones, et quem
Iurabant Phoebi dulcius ore loqui,
Gallia quot doctos gremio officiosa fovebat,
Quot gremio fovit Belgica nostra suo,
Cum tuus ille parens praeter nullius avarus
Virtutem, doctrinae et melioris opes;
Iam curas voluens iuvenili aetate seniles;
Iam gemino Phoebi tactus amore sui;
Doctior ut patrias meliorque rediret ad urbes;
Posset ut his, multis utilis esse, locis:
Maluit externa haec per regna errare, patique
Mille pericla solo, mille pericla salo:
Vivere Teutonicis quam vitam inglorius aruis,
Et acita hic quamvis commoditate frui.
Haec, inquam, faciunt tanta exantlata parenti,
Pro Virtute olim, totque pericla, tuo;
Graviter ut nervos tibi credam esse intendendos,
Illi ut te similem publica fama canat.
Optima nam quamvis de te sperare velint me,
Ingenii et Genii munera rara tuil;
Multa timere tamen super his me aetatula cogit
Haec tua; res veri et plena timoris amor.
Solis enim ut natas mittam, regione Latina
Nunc quoque quae vertunt in pecudum ora viros
Et tot Sirenum in Gallorum milia terris,
Quas melius diras Belgica censet aves;
Quis mihi te patrio praestabit more laturum
Cetera in his mala quae sunt superanda locis?
Adde, quod ingenium superas volitare per arces
Quo potes, et iam nunc maxima quaeque capis;
Quantam hinc spem facit ex merito, tantum inde timoris
Ingerit ambigui haec dos metuenda boni.
Adde, quod et magno vix suffectur a labori
Membra, metum faciunt saepe etiam ipsa mihi.
Omnia quae tamen ut possis contemnere, solus
Assiduo ille dabit quem pius ore canis,
Et quem mane novo, sero quem vespere, quemque
Iam medium laudas sole hilarante diem.
Tu modo quod facis, hoc crescente aetate memento vi
Usque magis facias, usque magisque tua.
Idque tibi persuasum habeas, virtute carentem
Doctrinam domino saepe nocere suo.
Et causa exemplo hoc patris, (qui doctior, an vir
Sit melior, vere dicere nemo potest.)
Dona Dei, faciente ipso, haec sic iunge vicissim.
Mutua uti numquam destituantur ope.
Sed iam nostra suos excedunt carmina fines:
Et ratio aetatis est mihi habenda tuae.
Possuntque haec sola et facere et servare beatum:
Quare o dulce caput tempus in omne vale.
Heidelbergae Kal. Feb. An. [Abbr.: ?] 1591. F. [Abbr.: ?] Franciscus Modius.
PArcius ut laudem te POSTHI, tu facis; in que
Tantus inest sancta cum probitate pudor:
Ut cum doctorum sis vir longe optimus, ipse et
In quo nil Momus quod reprehendat habet:
Cumque bonos inter vir sis doctissimus idem,
(Invidia sic hoc esse fatente loquor)
Non patiare tamen (prohmira modestia) quemquam
Per laudes digne ac ex merito ire tuas.
Idem Modius F. [Abbr.: ?]
PEssima si coniux tibi, vel sit habenda podagra,
Ex istis utram dic, Stephane, eligeres?
Pessima res podagra est, res pessima, pessima coniux:
Verum habet haec aures, auribus illa caret.
Morosa loqueris de coniuge? flectere verbis
Hanc potes: at verbis flectitur illa quibus?
Pessima (quis neget hoc) metuenda est omnibus uxor:
Ut metuendam etiam nemo negat podagram.
Cur tamen hanc illa metuam magis, accipe Posthi.
Cuius et experti hanc saepe fuere pedes.
Interdum timet illa aut verba, aut verbera saltem:
Nulla autem verba haec, verbera nulla timet.
Ergo malam uxorem podagrae, Stephane optime, praefers:
Placari verbis nempe quod illa queat,
Auribus haec careat. diversum ego sentio: verbis
Femina nec duris pessima verberibus
Flectitur. imo malam peiorem verbera reddunt:
At podagae medica frangitur aret dolor.
Adde, quod ista brevi divexat tempore corpus
Illa animum assidue coniugis exruciat.
EXperiare: scies, verbis aliquando
[Gap desc: GR]
Mollibus, aut duris cedere verberibus.
At podagra haud istis unquam, vel flectitur illis:
Haudque, haec qui tentet, sanus habendus erit.
Allegas quid opem medicam? medicina podagram
(Si Naso est verax) tollere posse negat.
Ista brevi (dicis) divexat tempore corpus,
Illa anmum assave coniugis excruciat.
Tu cruciatum, aures obtundi, parce vocare:
At cruciatricem iure voces podagra.
Perbrevis hic autem cruciatus sit licet, illi
Qui perfert anno longior esse solet.
Adde quod (ut dixi) clamatrix linguitur ille;
A cruciatu huius non patet effugium.
Nempe assentari vis, Posthi, (credo) podagrae:
Non assentatur sed tamen ista tibi.
Non loquor experius: sed vidi exempla:
[Gap desc: GR]
Verbera nulla viri, verba nec ulla domant.
Hinc ea thesaurus quoque dicitur esse malorum:
Qui procul a nostra sit precor usque domo.
QUanto nobilior mortali corpore mens est.
Vulnera tanto huius sunt toleranda minus,
Et mage acerba viris: ipsas ea nempe medullas
Ossibus intactis continuata vorant.
Talia femineis a litibus infliguntur
Vulnera, non ulla consolidanda manu.
At podagrae medicina potest lenire dolorem;
Imo hanc sponte sua rursus abire vides.
Clamatrix, superat dum vita, molesta marito est;
Ergo malum levius, iudice me, podagra est.
Malo equidem podagram: coniux cerebrosa maritum
Cogit abire domo detinet illa domi.
TRanspositis paucis si scribas, Iane, figuris
[Gap desc: GR]
, inde tibi vocula
[Gap desc: GR]
erit.
Vis dicam, ex illo quid ego augurer? omnibus olim
(Certa cano) vives notus
[Gap desc: GR]
.
Quid scribam tamen, erudite Posthi,
Et quo carmine pessimas latebras,
Quae te praeripiunt mihi invidentque.
Et salso satis, et satis dicaci
Habebo male? ne tenere secum
Illa in nocte tenebricosiore
Et porro illatebrare velle tendant
Te desiderium meum atque amorem:
Quem modo erro per omnium libellos,
Per templa, et fora, et agmina ambulantum
Frustra quaesii? ut ille Camerillum
Frustra quaesilt optimus Catullus.
At vos carnifices cruentiores
Hocte natae inamabilique Dite,
Morarum excruciabiles sorores.
Fons desiderii, malae latebrae,
Posthium mihi, pessimae, serenum
Tandem amittite in aethera, inque lucem.
Abnutatis? cho scelestiores
Nigricantibus inferum tenebris,
Atrata AEthiopum cute atriores,
Posthium mihi. sednihil moventur:
Diversa ag grediar modo hanc viarem:
Nam dextropede, cum tamen sinistro,
Pergam insistere quaerere et rogare;
Posthium mihi vir puer, puella,
Quisquis es, potin' indicare? at ecce
Iam lingua, haud pede dextero, aut sinistro
Posthium satago invenire. surgam,
Et molibor utrumque et hoc, et illud:
Illud, circumeundo; at hoc, rogando
Decretum est. hodie vago hic et illhic
Posthius mihi vis erit negotti.
HErbarum callet vires usumque medendi
Posthius, et Phoebo carmina digna canit.
Arte hinc Paeonta Medicis, hinc carmine certas
Vatibus, et palmaefert ab utrisque decus.
Posthius ergo mihi posthac erit alter Apollo,
Cuius et inventum carmen et herba fuit.
VEllem ut vis, Posthi: sed enim ut sint plurima praeste
Verbaquibus podagrae devoveam acre caput:
At metuo ut tantum dirarum fulmina possint,
Deserat obsessos pestis ut illa pedes.
Si tamen ipse putas. age, io iaculemur Iambos,
Queis tribuat vires ira dolorque suas.
Ipsaque, to, tellus cumque omni sidere pontus
Audiat, ac magicis vim det opemque sacris.
Sin adeo Furia ista tuis, Posthi, artubus haeret,
Sanguinis ut norit quaeque elementa tui;
Seque, itere obscuro, molli illatebrare medullae
Ausit, et hirarum clam penetrare sinus.
Tunc ah, tunc certe verba exsecrantia cessent.
Vespae illi stimulus nec furietur atrox.
Quin imo potius meliore melismate linguae
Reddatur nobis saeva et inigua minus.
Fallor? an et simili populus ratione Quirini
Fana tibi, Pallor, fana vovetque Pavor?
Ergo agedum iam nunc Nicri prope gurgitis actam
De viridi magnum cespite surgat opus.
Ipsius in medio statuatur opimior ara,
Quam circum laurus, myrtus et alta fluat.
Stent super, hinc Bacchi spumantes flore dyotae,
Inde Cupidineae spicula acuta manus.
Adsit et impletum fontano flumine labrum,
Suppositae quod aahuc feruat ab igne facis.
Dicamusque quater: Macta his macta inclit adonis
O podagra, o duplicis legitima orbis hera!
O cuius gravidas manibus pedibusque catenas
Sponte ferunt, ornat queis diadema caput!
O scia caelicolum ambrosiam nectarque Deorum
In grave fel subito vertere et helleborum!
O cui se melica medicaque opponere Phoebus
Arte timet, sit ei quamquam et Hygeta comes!
O Dea magnanima, o nullum cui numen Olympi
Ingenii aut genii marte vel arte prius!
Nam cum alii plerumgue Dei discrimine nullo
Omni hominum aetati sint generique graves;
Non tu etiam puerili infers saeclo arma: manumque
Cum muliebre pudet conseruisse grege.
Qum vix unquam ipsos iuvenes, Diva, impetis: unis
Quod modo eis pectus viribus intus ovet.
Solum animo volupest, sexum impugnare potentem
Virtutis iuxtae consiliique bonis;
Corque adeo quibus incoctum sapientia et arte,
Penelopes quondam qua radiabat amor,
Ut se frustra illi robustior oggerat Aiax,
Quotquot et Aiacis mentem animumque foveni.
Hos tamen hos subito tua sub iuga ahenea cogis
O Podagra, effugii nec super ulla via est.
Essugii via nulla super: non si omnia caeli
Numina te adversum bellicrepa arma gerant.
Unica et una salus, tibi se mox dedere, et udis
Luminibus ne sis dura, rogare, nimis.
Dura nec es nimium, o ter prudentissima diva,
Desperata sua est cui cito tota salus.
Quique sono actutum sese meruisse fatetur
Supplice, et ignoscas victo inopique petit.
Ecce, Dea, hoc ipsum praestat quoque Posthius, ipsum hos
Praestat, et ignoscas victo inopique petit.
Quodque tibi forsan vix ullo contigit aevo,
Ecce aram obstipo vertice terter obit.
Panchaeoque tuum veneratur numen odore,
Floribus e seris pexaque serta iacit.
Nec satis ecce etiam tua it in praeconia, deque
Instituit lucem nomine, Diva, tuo:
Sacratam lucem, cui thusque merumque quotannis
Illa Poetarum det generosa manus.
Illa manus generosa, Charis cui terna Diones
Indulsit dominae sugere dulce labrum.
Quamque deinde sua conspexit ab arbore Apollo.
Iussit et Aonio ducere monte choros.
Sed quid, to, melior iam circuit aura canentem?
Sed quid, io, capitis se mihi motat apex?
Fallor? an hinc migrat Podagrae populosior aula,
Hospes et alterius discupit esse loci?
Sic sane est, Posthi: nostro mollita precatu
Regina illa potens te parat ire procul.
O abeas Regina, abeas trans littora Thules,
Transque Magellani semi reclusa freta!
O abeas Regina, abeas ubi fama tuorum
Gestorum nondum clarificata satis.
Interea absentem nos hic celebrabimus aeque
Ac tua si praesto vivida forma foret.
O valeas Podagra o valeas! sic te quoque tandem
Virtutesque tuas sentiat Utopia!
Magna tibi, fateor, debentur praemia, Posthi,
Nos toties medica quod relevaris ope.
Et tibi, crede mihi, pridem sat magna dedissem,
Si modo pro magnis parvula danda forent.
Ergo tuis meritis haud desuit aequa voluntas
Reddendi, sed res defuit ipsa mihi.
Et tamen, ingratae subeam ne crimina mentis,
Debeo, quae desunt, reddere magna tibi.
En liber exigunt datur. Haeccine magna sat? inquis:
Aurum debuerat, non mihi charta dari.
Parce:damus quae parva tibi sunt maxima, Posthi.
Aurum Uts? aurum est quae tibi charta datur.
Namque optes hoc pandens Veterisque Novique tabellas
Pacti, (Christegena Biblia sacra vocarent)
Cultius aethertas ut nunc se credit in auras,
Si fas est, studio, dicere vera, meo,
Aurumque gemmasque et Lydas pondere gazas
Vincit, et immensas totius orbis opes.
Ergo cape haec dextra mea chartea et aurea, Posthi,
Dona manu, atque animo grata reconde tuo.
Bis dat, qui cito dat: neque grata est gratia tardans?
Attamen et sero quae venit, apta venit.
Sic tibi praesentes succedant molliter anni,
Nil obsint podagrae tormina, nil cheragae.
Sicque tuae aspiret faecilis Podalirius arti,
Et meritis ventat gloria dignatius.
Sic tamen est Posthi luctu ille ego fractus acerbe.
Umbraque dimidii vix fugitiva mei;
Ille ego qui tenebris caput hoc miserabile vovi,
Nilque aveo invisis quam latuisse licis;
Haud Horti invitus tueor iuvenalis honores,
Quem mode Breslaea Scholzius urbe colit:
Scholzius omni parentis Hygeiaepullus, et idem
Pullus olympiace quae cerebro orta Deae.
Non mihi quod recreet mentemue oculosue colorum
Vis, velodorum arcto tam numerosa solo:
Aut adeo captor zephyre zephyrive marita,
Numinibusve aliis queis medicina placet:
Sed quia et irritamen ibi reperire dolorum,
Et mea quod scalpri vulnera more novet:
Vulnera diruptis immane patentia venis,
Quaeque sequens usque usque austat alitque dies.
Quippe ego seu specio genitalem vivere Ramos
In Venerem, atque herbis foedus inesse suum,
Succurrit quoque discidium cruciabile Amatae,
Quam mihi vix anno rite iugarat Hymen.
Obvia siud Rosa est, calathique putum exserit ostrum,
Moxque eadem haud totam scit superare diem;
Sicroseo quoque erat, dico, mea amabilis ore,
Nec minus ex oculis sic cito rapta mea est.
Lilia seu subeunt cycno mage lactea, quaeque
Indi eboris ritu suane Ligustra nitent;
Cogito candorem mentis, moresque pudicos,
Cordaque nulla aevi sorde notata mali.
Seu Clytien video, quam uti radice retentam,
Attamen ad solis vertere fila caput,
Ipse focillantes desidero Smetiae ocellos,
Una animae fuerat quae Cynosura meae.
Seu potius florale decus simul intuor omne,
Area quo passim vermiculata micat;
Corporis atque animi dotes mixtum obversantur,
Queis et eam virtus et cumularat Amor.
Nec magis est illas numero comprendere certo,
Mille cuplex florum quam numerare genus.
Sed iam singultus nequeo compescere; sediam
Urgeor hinc atque hinc obruere imbre genas:
Usque a deo quocumque oculos naresue penetro,
Undique cur plorem, curque queriter adest.
Heic Anemona sui producit Adonidis ai ai,
Illic tu similes fers Hyacinthe notas.
Et modo se prodit ferali fronde cupressus,
Et modo vasto urit Fraxus odore caput,
Nec minus heic querulo fons egerit impete limphas,
Nec minus heic Ityli flet Philmela necem.
Multaque conflictura morum plangitat arbos,
Flabraque nescio quid triste Borea sonant.
Omnia sunt vidui quae cerno atque audio luctus:
Omnia sunt planctus, omnia sunt lacrimae.
Ergo mihi quoque fas duplicatis questubus ire
In gemitum, et salso proluere ora mari.
Heu queror, heuploro quantum lingua una, duplexque
Pupula quit, maestos ungueque carpo comas.
Heu queror, heuploro! vos vos quoque adeste dolenti,
Quos mihi non fictus conciliavit amor.
Tuque prior, posthi, quo corde affinia nostris
Moribus aut studiis non mages ullus habet:
Cuive pudorque decorque meae perspectior olim
Coniugis, et nivet pectoris ardor erat.
Hinc neque abesse velis splendentior unio Athenae,
Rhedingere, Eratus sed capitalis amor.
Tu quoque adesto catae Themidos, VVackere, satelles
Rarior, et Sophiae non moriturus honos.
Tuque, Monavi, amaranteis caput aucte corollis,
Quas bene Mercurius, quas fovet usque Charis.
Tuque, tuo haud sine Acidalio, Bucretie, quorum
Corde habuisse sagax gaudet Hygeia locum,
Et tu quid, Scholzi? num, tot plorantibus, unus
Ipse aberis? meus, ah, te quoque maeror agat:
Nec grave sit gemuisse palam, lessumque pudenter
Ducere: nam his certe Smetia digna fuit.
Annue: sic semper tuus hic bene floreat hortus.
Sive Capri flagrent sidera, sive Nepae:
Sicque, licet vivas Pylto vel serior aevo,
Sit meus hic luctus ultima causa tui.
Posthi et MELISSE literis poematisque vestris
Quid esse gratius mihi iucundiusve dicam?
Quicquid MELISSE construis; POSTIQUE Pegasea
Quicquid feritur ungula, profert Hyblaea mella,
Spiratque dulcem amaracum rosamque mollicellam.
Stridetque, Laurus ut virens levi incitata vento.
Aurave motae arundines, vel amnium susurri
ORPHEI vehentium lyram canorulamque linguam,
Linguam lyramque Thracio pridem profectam ab Hebro,
Argutulumque limpidas Nicri sonantem ad undas
Melos, suprema concinunt quale ante fata Cycni,
Excelsioribus virent Myrtilli ubi frequentes,
Feruntque bacculas iugis sub montium nigellas,
Queis Cynthius comam et mei barbam imbuit ME-
Et tu tamen mones soli iubar MELISSE Franci, LISSI.
POSTIQUE item iubes meae fragmenta pauce Musa
Ut colligam inque publicum mittam, legarque doctis.
Quid quaeso colligam rudes inutilesque nugas?
Selectior a turbidus cum dissiparit Eurus?
An non ubique gentium vatum malorum abunde est?
Qui stercore inquinant mero tenerrimam papyrum?
(Iniuriam ultima die queretur hanc papyrus.)
Quid ergo cogitem rogas MELISSE mique POSTHI?
Dicam equidem: Latinitas sincera cum tot inter
Ad spergines inertium vatum periclitetur;
Ridere malo ceteros ego malos poetas,
Lutosus ipse ab omnibus quam dicier poeta.
Christophorus Homagius Delicianus.
Nobilis o POSTHI cum sic celeberrime vates,
Et cum nobilibus fata viris socies:
Te vovisse Deo tam nobile Sobrietatis
Votum; mirata est ebria Nobilitas.
Nobilitas inquam, madidi cui cur a Lyaet
Unica; cui tritum est, Aut bibat, aut abeat:
Oditque hos Bromii fugiunt qui pocula: in aulis
Saepe quod expertus, pocula cum fugerem.
Quid tum? Caelestis movit me pagina verbi,
Vitarem ut fetens Ebrietatis optas:
Quin quod polliceor, colerem novus assecla vots,
Posthimelissaeum nobile propositum.
M. [Abbr.: ?] Valentinus Clessius P. L. [Abbr.: ?]
CAntat lingua, gemit cor prae maerore misellum:
Sic male concordant vox animusque sibi:
Cantando quamvis ego fallo tempora longa;
Sustineo curas non minus ipse graves.
Tu facis haec Blandina meum cor atque labellum;
Te mea lingua canit, cor gemit usque meum.
Tu tu sola potes mihi fallere tempora longa:
Fallere tu curas iam potes una meas.
O miserum, si quis quod amat, nequit usque potiri:
Frustra amat et vulnus non leve vulnus alit.
QUod gemis absentem, quod cantas carmine POSTHI,
Sic bene concordant vox animusque sibi.
Laetitiae cantus, gemitus mihi testis amoris;
Solamen curae tristitiaeque meae.
Te solum POSTHI mea lux et vita petesso:
Et desiderio poene fatisco tui.
Coniuge quod careo, facit hoc mihi tempora longa:
Sed fallit curas vox tua laeta meas.
O nos felices veteri quum sede receptum
Te mihi legitimus, me tibi iunget amor!
SI mil pulchrius est beatiusque
Constanti ingenuo, fideli amico,
POSTHI Paeontae magister artis,
Pulchrum non minus est, amici amicum,
Si sit candidus et sit integellus,
Complecti studio pari, fideque.
Ergo cum tibi caelitum favore
Primus contigerit mihique amicus
Flos lectissimus ille candidorum
Quotquot sunt vel adhuc erunt virorum;
Vates Franciacae Melissus orae:
Quid porro dubitem? quid ambigam esso
Carum me tibi, te mihi faventem?
Aut hunc oder is, aut me ames necesse est:
At non oderis hunc, scio; fateris
Quem te plus oculis tuis amare.
Quid tum? nempe duos amabis unus:
Unum osredam abimus vicissim.
Quas Christus tibi Ianias calendas,
Vitae Ianua Christus et bonorum,
POSTHI culte, reduxit intuendas,
Eisi cernere pluries calendas
Felices dedit hac et illa et ista
Hospita regione perfruenti;
Etsi et coniuge blandula Rosina,
Blandina rosea venustuloque
Auxit filiolo: Venustiores
Felicesve magis tamen Calendas
Vidisti tibi nullus hic Calendis,
Quas blande tibi lusitans ERASMUS,
Ludens blandule amiculae parenti
Balbis continuat suis loquelis.
Euge ut hic tibi tam puer venustus
Et matri cupidae suos amores
Instillet penitus pie sovendos,
POSTHI culte, precor, bene ominatus
Vitae ianua Christus et bonorum
Deducat tibi molliter, benigne
Secundet tibi, iugiterque posthac
Exornet tibi Ianias Calendas.
Wirzeburgi V. Id. Ian. [Abbr.: ?] Anni 1585 .
SIncere nostri caminis arbiter,
Posthi, Melisso quem sociat paris
Favor Camenae, quique puris
Pectoribus micat usque candor:
Ten'nostra mulcet barbitos? o, tuas
Morantur aures, quae citharae pater
Me iussit argutae paventem
Bistonio celebrare plectro?
Nunc fronde vates splendidior capus
Maiore cingam: nec choreis pedem
Inferre securum pudebit
Laurigeris: neque te favente
Fines verebor visere Teutonum,
Rhenique cursus praecipitis vagos,
Claras et urbes, quas benigna
Pallas amat, facilesque Phoebi
Nymphae sorores. saeviat improbo
Nunc dente livor; iudiciis premat
Me vulgus indoctum malignis,
Care vetas trepidare Posthi.
Vetatque dulci grandis pectine
Melissus audens: quique piam Ducis
Fingit Palatini decoris
Grynradius studiis iuventam.
Non laedit illas chorda, licet graves
Quandoque lasso pectine dividat
Tractata cantus: sed minutis
Invidiam maculis repellunt.
Nec, si venusto conspiciant leves
Inesse naevos corpore, desinunt
Laudare diffusum per artus
Egregios lepidum nitorem.
OMnis adhuc aetas modulos venerata Tibulli est;
Lausque Veronensi magna tributa fuit.
Pieridesque istis quaecumque dedere duobus
Munera, sic vivam, posthius unus habet.
Ergo quis dubitet, quin surgat gloria maior
Posthiadae, et nullo laus abolenda die?
EXtremum tibi Paule vale, tibi candide Posthi,
Et sociis, parilis quos sociavit amor,
Dicere dum meditor, vestri mihi copia fiat
Sive domi vestrae. stve (quod opto) meae.
Quamvis nom mea, sed domus hospitis ista futuraest:
Simereor, caenam consulitote boni.
Compellare mihi veteres sic fas sit amicos,
Et dulci alloquio contuituque frui.
N. [Abbr.: ?] Reusnerus Heidelbergae ad Cycnum F. [Abbr.: ?]
QUis credat, reperiri homines, maledicere luce
Solari inducant qui sceleratum animum?
Gens tamen ausa fuit probris incessere solem,
Cum caput Oceano protulit auricomum.
Desine mirari Et Sophiae male dicere quosdam
Non puduit (dirum pro scelus atque nefas!)
Causa utrique subest facto: Nempe acrius illos
Sol ussit radiis: urit et hos Sophia.
Attamen his illi levius, me iudice, peccant:
Quod Mundi ille oculus: mentis hic est oculus.
Quam genus hoc hominum odisti, cultissime Posthi.
Tam nos, ut coeptum, porro adamare velis.
Conradus Rittershusius Brunovicensis.
COrporis absutas reddis medicamine vires;
Dulce canens, animi nubila voce fugas.
Sic Phoeboes similis, Posthi cultissime: per te
Corporis atque animi restituuntur opes.
Dum Medica et Melica clarissimus arte perenne
Victurum nuper conderet auctor opus:
Crescenti vatis vatum deus augur honori
Applaudens, Nostri hic vere, ait, instar habet.
Nam melos aut canit, aut defleta reducit abumbris
Corpora, homo Divum munus utroque gerit.
Ventum est quo properas: iam siste, resiste VEREDE;
Te decursa colunt sidera, terra, mare.
Impetus ad laudem ratione regendus et arte est;
Hoc vult, frenato qui cito fertur equo.
Iohan. [Abbr.: ?] Maior D. [Abbr.: ?] 1584. 4.Decemb. [Abbr.: ?]
AUreus in PosthI fulgebat flosculus horto,
Flosculus aspectu pulcher, iucundus odore,
Cultores quem Posthiolam dixere Marillam,
Spem generis, patrisque decus, genitricis ocellum:
Hunc Deus aspiciens pater optimus; En mihi dixit
Flosculus hic sacer est superumque addictus honori.
Cur ergo hunc paterer letalibus in dumetis,
Vepribus et spinis, serpentes inter et apros,
Luctari, et crudo quasi funere suffocari?
Non patiar, nec consultum ut mortalibus adsit
Vel corrum pendus, lenta aut contage necandus,
Est mihi qui pridem decus in caeleste creatus.
Nec mora, quod dictum, factum est. sic flosculus ille
Posthiades paradisiaco iam dulcis in horto
Plantula nectarei roris gemmata liquore
Emicat Ambrosiam spirans vivosque amarantos:
Atque eadem maestum cupida exhilarare parentem,
AEternas ad delicias invitat utrumque.
Nathan Chytraeus.
Non sola hoc tumulo es sita Posthia nata, parentum
Ipsa etiam tecum corda sepulta iacent.
Conradus Dinnerus I. C. [Abbr.: ?]
Hanc non pictori tam debet, quam tibi, posthi,
Effigiem quisquis lumina figit in hanc.
Non potuere alii nostros effingere vultus,
Quos mea vel tellus, vel peregrina tenet:
Ut paterer quemquam nostros effingere vultus,
Hoc solis precibus crede dedisset tuis.
Non tamen effigies, sed tam propensa voluntas,
Nostrae exstet cupio pignus amicitiae.
Henricus Stephanus componebat dum eius vultus a pictore effingeretur.
POsthius unde exit sic comptus tempora laure
Cingat ut augustas bina corona comas,
Cum paucis soleat lauri succescere ramus
Et parce docta fronte tenere locum?
Atqui si medici praestat miracula Coi,
Et canit intonso carmina digna Deo:
Non gemino sacram praecinget munere frontem
Qui gemina binos excolit arte Deos?
Iohannes de la Riviere Gallus M. D. [Abbr.: ?]
ESse quid hoc dicam, quod nunc mea vena calescit?
Unde mihi Posthihoc, unde Melisse putem?
Unde caior tantus, frigus tantum excipit? unde
Nunc mea Musa loquax, quaemodo muta fuit?
Unde, quod ad versus nunc quae libet apta videtur
Materies, visa est nulla sat apta prius?
Unde est, quod sermo numeris sine currere iussus,
Sponte sua in numeros nes renuente coit?
An quid Apollineum celat situs istius urbis,
Illicium menti quod queat esse meae?
Non facit hoc urbis genius: sed, quem trahit ipsae
Avobis genium, scilicet ille facit.
Heidelbergae F. [Abbr.: ?]
Est mihi grata manus, tua sunt mihi carmina grata,
Posthi, in postremis, haud numerande viris.
Carminis atque manus sed quod mihi gratior auctor.
Posthac nescribas carmen, at ipse veni.
POsthius et Modius duo Francidos inclita terrae
Sidera, devinctum me sibi iure tenent.
Me quod amant, ornantque suis recreantque camenis,
AEre ego me nexum praedeve dissolvam?
Haud ere: res, aes, praes, nexu haud liberat isto
Me unquam; aeternum ego sic debitor esse velim
Sepius appellent modo nomina. nomina nomen,
Niid fiat; fiunt optima saepe malum.
MIrabar Musas frustra mihi saepe vocari,
Carminaque in numeros lenta venire sues.
Cum propior paucis Asclepius, Has ne Deastu
Errare in Rheni margine reris? ait.
Migravere, unaque pater, Charitumque sororum
Ternio, tum quicquid lene sacrumque sonat.
Miranti causam, Teneri pellacia Posthi
Has, ait, ex istis sedibus elicuit:
Inque suis iussit, quae Permesso ebria saeclis
Transcribit, semper vivere carminibus.
Haec Deus, et tacuit, tun' heic carissime Posthi.
Et Phoebo et Phoebi nato, et amice mihi,
Guilelm I increpitas tam longa silentia, quo tam
Dissedere isti milia multa Dei?
Quin miserere sacro tam longe a monte repulsi,
Tam prope quem summo viderat ante iugo.
Desidis hoc otii vitium est. at tuilicet ad me
Ut redeant Musae, carmina mitte tua,
Sic quae substructis evanuit arida rivis,
Fontibus his iterum venarigata fluet.
DEbemus multum vobis, POSTHI atque MELISSE;
Per vos Germanis nomen honosque manet.
Exterus effreni vates non optimus ore
Quondam haec non veritus dicere verba fuit:
Producit nullos germania crassa Poetas;
Gallum, Italum, Hispanum, mollior aura fovet.
Gallo, Italo, Hispano teste haec vox futilis atque
Vestrae concentu vana probata lyrae est.
Salvete o digni queis Teutonis ora coronam
Dedicet, ac tales sculpat in aere notas:
Non minus hi, quam cui libertas aurea curae est,
Queis patriae curae est gloria, laudis habent.
Volradus a Plessen F. [Abbr.: ?]
Natura fiat laudabile carmen, an arte,
Flaccus in arguto quaerit epistolio.
Hanc Flacco longe melius, me iudice, litem
Posthius Aonidum solvere cura potest.
Si causam quaeris, nisi quid te detinet, audi,
Quisquis es, exemplo cognita vera meo.
Posthius occulto conclusum carcere Bacchum,
Vix cuius mihi fas edere nomen, habet.
Hisius, Mercurio duce, cum mihi copia nuper
Facta esset spem meritumque meum:
Ars longum, exclamo, valeas, Naturaque: vincit
Vos ambas, Posthii cellula parva mei.
Si tristes animi curas, si tormina dirae
Cum cheragra podagrae pellere, Iane, cupis;
Vel tibi, vel mihi, vel potus, quod praestat, utrique,
Et latam laeta ad pandere metra viam,
Huius quottidie tibi bis duo pocula prome,
Atque mihi totidem mitte bibenda meri.
Si facies, cedet coniuncta podagra cheragrae,
Nec, qui nos vincat carmine, Flaccus erit.
Pithopoeus 10. Martii 1590.
En Posthi tibi pessimus poeta
Nugas Beza dat, optimo poetae,
Auctori similes profecto nugas,
Hoc est, nec lepidas, nec elegantes,
Sed quales pote scriptitare versus
Elumbes puta flaccidos, vietos
Exsucto ingenii vigore vates.
Quas si forte tibi tamen vacabis
Vel lectas semel expolire nugas,
Fient carmina, quae fuere nugae.
Genevae 12. Martii 1588.
Haec tam culta vocas non erga Poemata, Posthi,
Ipse sed haec censes erga parerga tua.
Nil magis exoptant Musae, quam publica primum
In lucem ut veniant nominis erga tui.
Si faciles Musae haec tibi concessere parerga,
Quanta pater tandem Delphicus Erga dabit
Vive diu, vates cultissime, postque Parerga,
In lucem tandem profer et Erga tua.
POsthius haud cithara, medica sed vivit ab arte,
Paeonia et clarum nomen ab arte trahit.
Miles at Aonidum quondam quoque castra secutus,
Ornamenta velut Musica plectra eolit.
His sibi notitiam multosque paravit amicos,
Divitias medica colligit arte sibi.
Qui nihil ulterius didicit, quam scribere versum,
AEtatis florem perdidit ille suae;
Perdit ut aestivos soles cantando cicada,
Unde famem hiberno frigore adacta peris
At sapiens inopi metuens formica senectae,
AEctate in brumam tecta cibumque parat;
Triticeamque infert messem, robustaque farra,
Adque opus aurora it mox oriente suum,
Ergo et cum Polypo non ossa rigentia sugit,
Frigore sed genium cur at alitque suum.
Disce Facultates summas velut Erga sequendas;
Hinc Musas veluti docta parerga cole.
Commendant alios sua docta poemata Vates:
Te, Posthi, ostendunt culta parerga tua.
EX quo te, Posthi doctissime, tempore vidi,
Est oculos facies usque tua ante meos.
Quicquid ago, praesens mihi Posthius esse videtur.
Hei mihi, quid verus non sibi fingit amor?
Omna pene parem quite, Posthioptime, Phoebo
Dixit, ei certa est attribuenda fides.
Namque ille ut taceat, probat hoc tua, sive mederi,
Carmina sive iuvat scribere, dexteritas.
Quam Phoebus pater ipse etiam miratus ab alto,
Haud multum, ferme vincimur, inquit, abest.
Vir bonus est. Medicus bonus est, bonus estque Poeta
Posthius; hinc triplicis nomina laudis habet:
Quae vehit immensi per mundi vasta veredus
AEquora dic, qua laus laude sit illa minor?
[Gap desc: one verse]
[Gap desc: one verse]
Haec mihi quae lauri sertis redimitur imago,
Posthiadae vultus effigiemque refert.
At numquam visos quo nosti, ais, indice vultus?
Indicium fecit non levis augur amor,
Hanc quo picturam complector et osculor, ardens
Non secus atque meum diligo Posthiaden.
Ingenium o possis, moresque effingere pictor!
Viva sed hos referunt Vatis imago libri.
In quibus euphroszne gemina cum blanda sorore,
Calliopeque suas abluit ipsa manus.
AEmulus in medica Phoebi melicaque poesi
Posthius, huic simili redditus ore nitet.
Sed ne barba tamen faciat discrimina, malis
Quae fruticant dele germina Phoebus erit.
Quid tibi barbato vis pictor Apolline? pictus
Namque tibi Phoebi Posthius ora refert.
Aut mentum huic rade, aut illi lanugine vesti;
Et Phoebum hunc facies, Posthius alter erit.
Parva refert magni vultum tibi Vatis imago,
Sed mutum: libros adde, disertus erit.
AGedum satelles itineris mei Clio,
Negotii quod impero, expedi cursim:
Quod Posthium nosti, diu est: salutabis
Nostro virum nomine: sed, ut soles, paucis.
Sive ille Apollinaribus vacet ludis,
Seu pharmacis det pallidos fugae morbos,
Dic Braschium venisse Norica Balthe,
Ut viseret coram Nicri inclitos cycnos;
Quorum excitus clangore, nec labori, nec
Pepercerit nummis, nec aureis horis,
Quin advolare et per lutosa vepreta,
Per alta montium iuga et nigras valles:
Nunc excubare ad limen auribus promptis,
Agmen trahentem ut Posthium audiat primum
Hic si annuit, recurre, praemium et laeti
Tibi pollicere nuntii osculum Clio.
Heidelbergae Anno 1594. 6. Septemb. [Abbr.: ?]
O Flos Mercurialium virorum
POSTHI, ocelle Machaonum, rapis me
Plenum nectare carminum tuorum,
Et cogis properare VViryeburgum,
Ut vultum mihi principis Poetae
Detur cernere: nunc tibi sacrare
Cor atque hanc animam paratus adsum.
Tu si me adnumeras tuis amicis,
Istis candidulis tuis amicis,
Dis misces superis: sed impudenter
Optavi nimis, o patrone magne,
Scribe me tabulis tuis clientem.
Posthi Pieridum decus Sororum,
Alter ceu Podalirius medendo,
Dum Dum nos veris opes beatiores
Trans Renum sequimur, procul remotans
Ieiunamque famelicamque Nympham
Visurus reliquique consodales;
Sic me liberioris aura caeli
Nec non immoderata torsit aestas,
Sic solis vehemens caloris ardor
Excoxit faciem, simul sequatur
Ad tactum cutis ut tenella frontis.
Accedunt quoque pustulae aestuantes
Infra quae labias supraque fissas
Mire excarnificant: magis sed illis,
Et sic foedius, undiquaque frontem,
Ceu flavente croco genae ruberent
Adspersae, maculae notant frequentes,
Vix agnoveris ut tuum priori
Longe dissimilem colore ELERDUM.
At sucos, quibus eluam tenaces
Has labes, opus est, amice POSTHI,
Praescribas, vigor ut prior recurrat.
Hoc te nostra Charis, novemque Musae,
Hoc te noster Apollo missus orat.
ARchiatrus nuper lustrabat POSTHIUS hortos
Pieridum, et Medici scrinia culta DEI;
Qui tum forte aber at, Delphos et Thessala Tempe
Invisens, posita, qua valet ille, lyra.
POSTHIUS inventam Ianus dum voce manuque
Docta animat, sequitur turba novena virum.
Phoebe dein melius custodi arcum atque pharetram,
Musas atque Lyram POSTHIUS abripuit.
VErsibus adscribam vis, o Posthi optime, nomen,
Quos fundit raros arida vena mihi.
Omnia, ais, longi consumit temporis aetas,
Ast avidum ing enii laus fugit una rogum.
Recte; sed quid me his nomen iuvat addere? nomen,
Est sperare, mihi quae paritura, nefas.
Iure tuis nomen, Posthi, tu versibus addis.
Nam Genium, numquam quo moriantur, habent.
Qui iam tum poter at sedere iudex
Inter Sigonium atque Ricobonnum,
Cum lanugine vix ei recenti
Leves inciperent genae occupari:
Qualem hunc, quaeso, putas fuisse, amice,
Futurum, solidam si ei senectam
Mors atque invida Parca non negassent?
Idem Volradus a Plessen F. [Abbr.: ?]
DOcte Machaonias Posthi celebrate per artes,
Magna Palatinae famaque lausque domus;
Principii quoties in mente recordor amoris
Non ficta iuncti quo sumus ambo fide:
AEterno toties ego grates dico parenti,
Vivere qui voluit nos in amore pares.
Effluxere suis triginta mensibus anni,
His plures fato prosperiore precor.
Me delectasti transmisso carmine; misso
Te delectavi carmine rursus ego.
Fac posthac nobis postquam praesentibus esse,
Non licet; officium Musa frequenter agat.
Musa tuum numquam erita quae nomen in aevum
Atque meum terris laude perire sinet.
Imposito pereunt in terris omnia fine;
Lota manis Charitum Musa perire nequit.
Iohan. Lauterbach. P. [Abbr.: ?] Hailpronnae 1590.
Inter Neccarides sacrum
Urbes quae caput exseris,
In caelo velut hesperus
Inter sidera parva,
Heidelberga ter incluta,
Salve. Te decus urbium
Norunt saecula plurima,
Insignemque Lyceo.
Tu verae pietatis arx
Atque ecclesiae es hospita,
Linguarumque trium domus,
Artiumque bonarum.
Salve, nec tenuem hospitem,
Quem tui studium attrahit,
Dedignare focis tuis
Defessum recreare.
Et vos prae reliquis duo
Fida et candida pectora,
Theseaque fide invicem
Iuncta, salva mihi este:
Posthi, dulce decus meum
Pollens arte Machaonis,
Orpheaque potens lyra
Suave texere carmen:
Carmen quod vel Apolline
Dignum Mercurioque sit:
Quod manes queat a Styge
Defunctos revocare.
Et tu, princippibus legi
Digna carmina qui canis,
Reginisque adeo inclutis,
O mellite MELISSE:
Quem si audiret ab inferis
Auras ad superas redux
Pindarus, prope diceret
Germanum sibi fratrem.
Cuius carmina Horatio
Si contingat ut audiat,
Lyram dicat eum sibi et
Modos surripuisse.
Vos in Pieriis iugis
A prima inde pvertia
Phoebus auricomus, novemque
Eduxere sorores.
Me quamquam stupor ingenii
Et sensus hebetes gravant,
Attamen iuvat ingredi
Per vestigia vestra.
Salvete, atque clientulum,
Qui vestri studio advenit,
Vestram et confugit in fidem,
Acceptate libenter.
Si miles veter anus est
Tyronis studiis favens:
De vobis mihi qui minus
Promittam optima quaeque?
Sic vivat tua gloria
Heidelberga ter incluta
Sic vestrum vigeat decus,
O par nobile Vatum.
Conrad. [Abbr.: ?] Rittershusius I. C. [Abbr.: ?] Heidelbergae F. [Abbr.: ?] An. [Abbr.: ?] 1587.
NYmsae, quae colitis remotiores
Thermarum latebras, bonae ac secundae
Nymfulae omnibus ad piam recurrunt
Vestram quotquot opem malo illigati
Sic nil cedat adorea illa vestra
Baiarum elogiis per omne saeclum:
Sic nec sulpuris ille fetor imis
Cavernis abiens, procax tenella
Nares, ac ter amabiles lacessat.
Posthium, ecce sororibus colendum
Vestris omnibus (ad Nicri fluentae
Seu ludant per amoena, sive Rheni
Moenive indigetes colant recessus)
Sinu suschipite elegantiore,
Languidumque fovete mollicello
Amplexu; meruit coli ac foverui
Immo perluite, irrigate corpus
Undiquaque salubriore lympha
Accuratius atque mater olim
Achillem Thetis abluit, misella
Oblita heu digiti pede in sinistro!
Vos a vertice summo ad usque talos,
Vos, caput, latera, et manus, pedesque
Omnino eluite; ut nocens Podagra
Sororue illius una nil potissit
Invenire per omne corpus ictu
Quod laedat mala iuctuosiore.
Immo, si potis est, bonae sorores
Immortalem hominem exhibete prorsus
Indignus ne videbitur lavacro
Tali, quem Charitum venusta triga
Laverit Clario haud semel liquore?
ACer et intrepido sinuans vestigia gressu,
Posthiaden nobis unde verede refers?
Omnia salva etiam, collectis viribus? et iam
Plena vigore novo, plena decore novo?
Eia Verede redi, Nicrique Helicona frequenta,
Bellerophonteo non minor alipede.
Iam dudum nullos nostra Hippoerena liquores
Fundit; age Aonias calce resuscita Aquas!
POSTHI, Pegasidum decus Dearum:
Auctor carminis eleg antioris:
Phoebi gloria: Cura Gratiarum:
Aulae Principis optimi Machaon,
Qua colleis Nicer alluit iugosos,
Celleis myrtiferos, meri feraceis:
En testem studii mei, meaeque
Obser vantiae, amoris atque honoris,
Quo te prosequor unice, coloque:
Carmen nempe rude, et minus politum,
Deflens Hassiaci suprema fata,
Digni laudibus omnibus, Wilhelmi,
Incultum fateor, tuisque cultis
Indignum auribus, expolite Posthi.
Sed tu fronte tamen favente, sicut
Francorum emporio undiquaque claro,
Quum cenae hospes uterque Feir abendo
Esset, iam fugiente quarto Aprilis;
Coepisti studiis meis favere:
Illud suscipies et hinc probabis
In te pectoris illud offerentis
Candor em mage lacte candicantem.
Vige, vive, vire, vale Veredo
Posthi clare tuo, sub actra nixo:
Posthi Pieridum corona, Postis,
Auctor carminis eleg antioris:
Phoebi gloria: cura Gratiarum:
Aulae Principis optimi Machaon.
PSittace, delitiae summi hac aetate Poetae,
Thyrsigeris qua sunt omnia plena viris.
Vive, precor, longum, tam culti taedia vatis
Voce tua ut possis exhilarare diu.
Nec te paeniteat Dominam mutasse Poetae;
Illa at avis fuerit regibus orta licet.
Nam primum haud fas est, eius te opponere iussis,
Tali huic quae moriens ius dedit omne tui.
Deinde illi datus es, qui te super aethera tollet,
Cuius et aeter num carmine notus eris.
Et non huius tu sis ales, inepte, lubenter,
Qui primam potis est te facere inter aves?
Gaude imo mage. nam dominus te hic inseret astris,
Ante aquilam et cycnum clarum ubi sidus eris.
F. [Abbr.: ?] Modius Heidelbergae F. [Abbr.: ?]
Quo te, dum durae laedunt mihi crura catenae,
Afficit et summus cetera membra dolor;
Quo vitam in studio credam traducere, Posthi,
Laeta Palatinus qua beatarva leo?
Carmine num meditaris opus, quod postera laudent
Omnia, quodque oculo saecla stupente legant?
Nota salutiferis an misces gramina sucis,
Diversa in Phoebi deditus arte tui?
Hei mihi, quam vellem, Posthi, seu totus in horum
Altero es, utrumque hoc seu simul unus agis;
Auxilium posses aegro mihi ferre ab utroque:
Cederet ex animo cura dolorque meo:
Ipsaque vulneribus quae nunc mihi membra fatiscunt,
Inciperent opera velle coire tua.
Scimus enim quae sit mellitae gratia linguae:
Ut condita suo et quaeque lepore sones.
Arte Machaonia et quantus sis scimus in ipsa:
Dum Coum aequiparas sedulitate senem.
Sed mihi non licuit tam per fata esse beato,
Vicino occiperem ut te male habere mihi.
Quod per fata igitur licet, aegrotabimus: illae
Dum fuerint nostris exsatiata malis:
Longior et seu vita manet, seu mors gravis instas:
Posthiadae mecum quolibet ibit amor.
F. [Abbr.: ?] Modius faciebat Bonnae in vinculis letaliter prope vulneratus.
SCandere si patrium certum est tibi, ERASME, veredum,
Et paucis nota hoc tendere ad astra via:
Sperne voluptates nunc iam, et ceu pocula Circes,
Otium iners, luxum, desidiamque fuge.
Et quoniam a teneris Virtuti adsuescere multum est,
Disce, viro quondam quae tibi agenda, puer.
Commenda inprimisque Deo tua consilia et spes,
Concedet votis plusque etiam ille tuis.
Fr. [Abbr.: ?] Modius.
SOllertissime Hyantidum sororum
Comes:cui Charis et diserta Pitho
Lavere ambrosiis labella sucis:
Phoebi abscondita sensa qui sagacis
Habes pectoris intimo recessu:
Qui fructus Sapientiae reclusos
E penu locuplete mentis altae
Promis in medium; docesque summi
Tecta arcana poli, abditasque rerum
Causas: utilibtes notans papyris
Quae natura parens, bonusque in usiu
Humani generis Deus creavit.
Quae sic arte tenes, ut et Machaon,
Cretheoque satus, senexque Cons,
Et vivum Androgeona qui parenti
Fertur restituisse, Thessalusque
Pelidae iuvenis catus magister,
Palmam cedere non tibi recusent.
Nec tantum iuvat in scientiarum
Abstrusis spatiarier viretis;
Ecce te melius lyram increpando
Nemo suavius exprimit canoras
Parnassi harmonias; melosque nemo
Perfectum ad numeros, et expolitum
Carmen te melius canit: Nec ipsae
Si certent Heliconiae puellae
Tecum, Castalidumque Apollo praeses.
Sic, Posthi, undique gratiosus audis,
Sincerusque Poeta, et eruditus
Non solum ad patrii sluenta Rheni, aut
Qua suevis Nicer exiens ab oris
Pulchri docta Lycea Myrtileti
Undis alluit, et tumente Rhenum
Pulsat gurgite. Fama te ad Mosellam,
Desubrimque meum, Dubimque vexit.
Imo Gallia tota, et Italorum
Musis dedita gens, suum ante cunctos
Posthium merito colitque amatque.
Quid ergo impedit aut vetat, tot inter
Nomen milia ne meum reponam?
Boissar dumque tibi peculiari
Iungam foedere dedicemque in aevum?
Quod si me recipis, putasque dignum
Tua amicitia, diem hunc quotannis
Ut natalitium exigam celebrem:
Qui me participem bene auspicatus
Tantae reddiderit beatitatis.
Fama tuas, Posthi, nondum si venit ad aures,
Hubnerum Veneris succubuisse dolis;
Atque maritali sua colla dedisse capistro:
Haec tibi sint eius nun cia prima rei.
Mollia sectabar viridantibus otia silvis,
Quaerebam plantas mente sagace novas.
Herba Paris, cuius baccae depellere virus
Creduntur, nostri summa laboris erat.
Nec non et reliquae species, quibus optima pesti
Saxonici constat principis Antidotus.
Adstitit a tergo mihi cum Dea Cypria, Natum
Demonstransque suum, talia dicta dedit:
Ecce Machaenias exculte poeta per artes,
Quam miserae sortis sit meus iste puer.
Luminibus captus solem dum cernere nescit,
Absque suae ductu nec genitricis abit.
Si visum radix illi, si posset ocellos
Reddere paeoniis eruta planta modis:
Compensans istum iusta mercede laborem,
Grande tibi pretium perpetuumque darens:
Scilicet omnigena decoratam dote puellam,
Quae vitae consors sit domuique decus.
Matris Acidaliae promissis laetor, et ipsi
Et puero studii defero signa mei.
Sed mox ut caecum propius contingere conor,
Indomito medicas atque adhibere manus:
Educens pharetra peracutas ille sagittas,
Vulnere configit pectora nostra gravi.
Ardeo confestim, pinguiceu sulfure taeda,
Altaque Trinacriis ardet ut AEtna iugis.
Sed blando vultu subridens mater Amorum,
Iste dolus nobis quam bene cessit? ait:
Sic superandus erat, toties qui numina sprevit
Nostra, cupidineas nil timuitque faces.
Ingenium super at vires, et praevalet armis
Versuta tectus calliditate dolus.
Ne tamen immites animos puerove mihive,
More poetarum forsitan attribuas;
Virginis egregiae tibi pectus amore repletum
Morstro tui, vulnus quae quoque corde gerit.
Hanc tibi coniugio iungam propriamque dicabo;
Inde tuis veniet blanda medela malis.
Dixerat; et sensi verbis relevamen ab istis,
Coepit et inflictus mitior esse dolor.
Quintaque cum totidem transacta est mensibus heptas,
Cum promissa meo est virgo pudica toro.
Cui me dulcis bymen lecto sociabit in uno,
Septimus ut Maii lucifer ortus erit.
Et quia tunc ternis convivia laeta diebus
Convivas inter sunt per agenda bonos:
His ut te veteri pro consuetudine, Posthi,
Praesentem iungas, nostra Thalia rogat;
Castalioque tibi turgentem gurgite venam
Compulsans plectro carmen ovante sones:
Quo nostris addas decus inviolabile taedis,
Non fictae specimen des et amicitiae.
Sic in carorum stabis carissimus albo,
Maiorique mihi laude vehendus eris.
Non me secundo sidere et alite
Parens in oras aetheris extulit,
Amice Posthi, nec sorores
Fatilegae bona verba vitae
Dixere nostrae, cum Lachesis, colum
Clotho ministrante, ordia texeret
Tot perferendorum laborum;
Cresce puer, cecinere, cresce;
Et quos dabunt dii, quos adamantina
Fixere cursus fata, capescere
Aude: minaciasque fortis
Sperne, vices creperasque rerum.
Non te benigno fors hera lumine
Imo elevatum respiciet solo,
Nec publicae rei potentes
Inter, opum statuetue copes.
Et saepe nequiquam facies deae,
Putri seor sum quae grege febrium
Habet Valetudo, Salutis
Filia, perpetuique Phoebi,
Musis amicus deses inertia
Duces pagendis tempora versibus;
Non paenitendus Hippocrenae,
Non Heliconis aprico alumnus.
Has tu superbis anteferes opes
Regum triumphis, principum et aureis
Lamnis, et invidenda vulgi
Murmura despicies honores.
Sors cuique, Posthi, propria, cuique mens
Immota fixis stat sua terminis:
Quos citra et ultra divagantes
Vis retrahit tamen usque fati.
Te nostra norunt saecla Machaonem
Catum medela febribus utili
Occurrere et graves calores
Paeoniis relevare sucis.
Hinc aula Franci Principis, et tua
Ab arte rursum tot validi, et sui,
Laudantque, praesentemque grati
Paene deum veluti verentur.
Nec dia spernit Musa, biverticis
Parnassi in altis assiduum iugis,
Cui Phoebus assurrexit olim
Iam iuveri, viridique lauru
Lubens merenti tempora vincit,
Et vatibus transcripsit, et a choro
Tamen medentum non removit
Duplicibus studiis decorum.
Mi sat, sub umbra lene quiescere
Cirrhae, et poetas inter amabiles
Iam nobile auscultare carmen,
Iam recitare rogatus illis.
Iani Gulielmi.
POSTHI, pernicies morborum, et praedo peculii,
Quod sulcator aquae pallidus umbri ferae
Praereptum toties ate sibi murmure rauco est
Conquestus quoties lintre pedem vacua
Rettulit, ha! Stygias postquam concurrere ad undas,
Ex Nocte atque Herebo lanificas puer as
Viderit;iratas tibi, quod fatalia fila
Rumpere, nolente hoc te;nequiere viris.
Sic est, ut docto cecinisti in carmine, amores
Esse meos, ipsa teste Pudicitia,
In partem haud ullam lascivos, sive notari
Incestae, ha! dignos spurcitiae maculis.
Sed venturae etiam me quaerere munera famae
Dixisti, aliquis ebrio Acidaliis
In versu, atque isto quondam vivacis abunde
Gloriolae pulchrum consulere in titulum.
At me haud turpis amor, neque foeda libido Selinam
Iussit ut aeternis eveherem alitibus
Laudum, usque aetherii stellata per atria gyri,
Qua sedet excelso Iuppiter in solio.
Nec tamen in numeris famam captare superbam
Heic volui, ut doctum cresceret inde mihi
Nomen, et ad seros me gloria viva nepotes
Mitteret, in coetu nobilem Apollineo.
Sed, tibi quod fatear, rerum doctissime Posthi,
Carmina mi extorsit ista pudicus amor.
Haud secus in Flora quo uror, roseaque Selina,
Atque in succenso pinea taeda foco.
Cuius adhuc flammas nondum hoc e corde calentes
Elut, in assiduis perpetuo lacrumis
quantumvis iaceam, atque oculi pluvio imbre fluentes
Semper in has curas flumina suppeditent.
Sed neque tantillum possint prodesse dolori, heu!
Qui magis accrescit, quo magis ipse queror.
Nempe aliquam in causae partem heic fortuna reponit
Se dura, adversis quae me inimicitiis
Oppugnat; me iri nulla auxiliare phalange
Qum videt adiutum, dexterioris Herae.
O utinam o mea sors mihi pauxillum aequior esset,
Aque hac, aque illac parte minus quererer;
Hinc mi etenim, sed casta parens, castaeque parentis
Idaliae, in toto qui volat orbe puer,
Nanus adhuc, spirat sed nano in pectore magnum
Qui regem, in penitus seillatebrare iecur.
Atque in eo, claram quae lucem incendia fundant,
Fecere, heu! cordi incendia saeva meo!
Prae quibus haud tristes poenas, et dira Promethei
Supplicia aeterno ad Caucasiam iecore
Rupem, seu verear fatalem Ixionis orbem,
Durave saevarum flagra pati Eumenidum.
O magnae o nulli mortali e semine creto,
Quam mihi soli uni, notae in amore cruces!
Mirum est, me vitam protollere posse diem unam,
Perferre et tanto tanta dolore mala.
Sed quare imprudens non horam, aut vilius hora
Momentum heic dixi, proque die apposui?
Inde autem me paupertas traducit inertem;
Quamvis innumeros gens mea iactat avos.
Qui non facti Equites fortunae munere caeco;
Quove potest Leno nobilis esse modo.
Cui iuvenum in pestem, turpi mercabilis aere
Vaenit, et in quaestu pro meretrice sedet
Uxor; honestatis iactura illustris acerba,
Sive sequens matris semina Gnata suae.
Qui neque lucrosae sacro mer cedis amore,
Trans mare sub caelo regna adiere alio.
Et caram potius ventoso ponere Nereo
Vitam, quam in campis Mars generose tuis
Duxere, haud laudi tamen esse, sed esse lucello;
O merces hominum hac condicione malas!
Sed mage amaverunt virtutem extendere pulchris
Qui heroam factis militiae atque domi.
Quamvis haud ipsis semper responderit amplis
Fortuna, heu! donis muneribusque potens.
Sed nimio ambiguis quae hinc indeque passibus errat,
Et negat in quoquam certa manere loco;
Ni forte istorum sub avaris incola tectis,
A se quos virtus vitrea in exsulium,
A ponte tamen iussit migrare, et quaerere nummos
Per fas, perque nefas, magna per et scelera.
Hei mihi! nummorum quantum est, hoc tempore cunctam
Laudem et virtuti praecipere, et generi!
Maiore in pretio certe est nummatus arator,
Quamvis ille idem cetera vappa fuat:
Quam, qui longaeva serie, tot honore potentes,
Tot virtute Equites mascula avos numerat,
Et super ipse suis natalibus adicit ingens
Ac clarum in memori posteritate decus.
Tempora, et o mores! ima ad subsellia Equestris
Ordosor descit; repit ad alta gravis
AEre manus Corydonis, et ipsi multus habetur,
Sed propter nummi dulcia commoda, honos.
Eheu! quo miseri, atque in quod pervenimus aevum?
Quae nos accipiunt tempora? quive homines?
Sed quid ego haec autem? tolerando haec esse periculae
Devincenda reor. Tu bene, Iane, vale.
Heidelbergae An. D. XI. Kl. Ianuar. Iulian. [Abbr.: ?] M.D.XCV.
NEccarides Divae, sacri quae proxima Montis
Culmina vocalis Plectri animatis ope;
Per nemus hoc vestrum liceat mihi repere, et illam
Loton, sed vestra tangere pace semel:
Quam memorant baccis multum felicibus olim
Lotichio electas saepe dedisse dapes;
Unde ille, Ambrosiae simili, plane illice succo
Sic adeo infecit Carminis omne genus:
Unicus ut clueat dulcedinis Auctor, et unus
Non vulgata mele sed mera mella canat.
A, quae vota darem? Divae, quae Carmina! versus
Pauxillum imbueret Lotos ubi illa meos.
Non iterum Patriae gemerem illaetabile fatum;
Omnis is immemori credo periret amor:
Non Veneris quererer fastus, et querquera regna;
Iam Sophie sensus abstulit Una meos:
Sed quae purgatas aures intrare valerent
Posthiadae canerem nobiliora mele;
Posthiadae, cui nunc certatim mittere Vates
Carmina sincerae symbola mentis habent.
Dum solitos hilaris Genius sibi poscit honores,
Natali fatis iam redeunte bonis.
Ecquis enim, Divae, tam plane ignobile vivat
Mancipium, avobis, a Charisinque procul.
Quem non sponte etiam tanti reverentia Vatis
Incultis faciat carmen hiare modis?
Ecquis item Divae, qui, quamquam totus abundet
Deliciis vestris, deliciis Charitum;
Si tamen argutas Posthii bene cogitet aures,
Non tremulo cautos mittat abore sonos?
Et quid mirum adeo? nec enim modo Posthius ille est;
Hisce sub exuviis ipsus Apollo latet:
Idem Paeoniae primarius arbiter artis;
Idem Pierii duxque paterque Gregis.
Demus et esse hominem solum; an non Posthius ille est
Cui vestrum unanimi voce dedistis Equum?
Illum, Heliconeo qui quondam in vertice, Fontis
AEternas primus fodit ovans scatebras:
Quo super impositus, sic praepete nubila cursu
Permeat et fama solis utrumque larem:
Ut non solum Homines ficti meliore metallo,
Quosque sua adpellat Cordula dia suis,
Undique submittant capita et de more salutent
Nuncque Ducem in Melicis, nuncque Ducem Medicis:
Sed superum numerosa phalanx et plaudat et umbrae
Florigeneae egregio velet honore comas.
Quid me igitur fiet vitae inferioris Homullo?
Quo cultu PosthI condecor abo caput?
Ille quidem fateor Clariae nihil indigus artis,
Et si sit, vates mox habet innumeros:
Qui tam suave canant omnes, ut protinus optem
Unam aurem fieri cetera membra mihi.
Si tamen artificem Philomelam, Vere recenti
Quando magistrali gutture crispat Epos;
Non Acalamthis ovans solum, vel Alauda salutat,
Quaeque alia est linguae nobilioris avis;
Sed Curruca etiam longe inferiora secuta
Qualicumque potest sibilat ore melos:
Nec divinorum sacra me consortia Vatum
Exclusum foribus perpetuo esse sinent.
Et quid enim dubito? non tu cultissime POSTHI
Unus, es Affaniae cui placuere meae?
Non tu Candoris nivei purissima sedes,
Aqua livor edax exulat invidiae?
Non tu Gymnasii clarissima sidera nostri
Concilias votis ellogiisque mihi?
Quo magis, o Clarii pulcherrima adorea coetus,
Non parvi morsus sentio cordolii;
Dum nunc me fati non exorabilis ordo
Sic iterum errorum cogit inire vias.
Ha nimium infelix nostrae flos ille iuventae!
Quam sensim misero carpitur ille mihi!
Forsan et ignotis morior peregrinus in oris
Heu procul a SOPHIA Pierisinque meis!
Quodque fuit nomen, variabit Aranea telis;
Aut plane informi conteget urna situ.
Quod te; sed quid ego haec autem? lacrimosa valete
Omnia; non hodie velle dolere decet.
Tu potius veneranda Dies salve unice, et usque
Posthiadae cursu prosperiore redi!
Donec is Euboicos vel üter compleverit annos,
Caelicolum cupiens, Terri genumque satur.
CErno equidem, ut viridi laetos spoliarit honore
Senecta montes ninguida,
Exueritque comas silvis, et vallibus herbas
Occiderit gelu acrius.
Quod quoque, Hyperboreo torpentem frigore, Nicrum
In vitream glaciem dedit;
Ut linguace alias, iam elingui mutiat unda;
Concreto opertus aequore.
Haec equidem video, Posthi, et tua tempora brumis
Aspargier hiemalibus.
Sed non et vivum ingenii torpescere flumen
Video tui ullo frigore.
Quod tamen ipse refers, tibi quod torpedine lentae
Venae meatus obstruat.
Ut nostro nequeas de illis adspargere Phoebo
Aquam Melisso, gaudiis
Qui nunc magnis pene exanimatur; ut olim
Polycratae atque Philippidae
Historiae memorant cascae evenisse, senique
Diagorae, Olympiae in die
Ut coram adspexit Pugilem hunc, sed Pancratiasten
Illum, atque lucta nobilem
Tertium, eadem hora victrices ferre coronas,
Suos sed omnes filios.
Tunamque, ha! doctae, Posthi, detente senectae
In carcere haud ignobili,
Tale modo nostras misisti carmen ad aures
(Sed questibus satis ebrium
De Musa in Mulam quae se convertit inertem,
Tua ha! quid aiam heic amplius?)
Quale ipse haud valeat, tenerorum lusor amorum,
Tornare Naso; aut Mantuae
Quale Maro nequeat prope florida moenia in Ande
Sua expolire munditer.
Ne,quaeso, ergo omnes abs te procul abice nostras
Spes de tua volentia;
Pectore quas alto dudum concepimus ut tu
Etiam velis gratarier
De nato, vatum nostra hac aetate Maroni
Summo, Melisso filio.
Non nobiscum equidem (quis enim tibi se audeat aequm
Memorare, culto in carmine)
Sed longo praeeas qui nobis calle viarum,
Queis itur ad Libethridas.
Heidelb. [Abbr.: ?] XVI. Kal. Ian. [Abbr.: Kalendas Ianuarias] M.D.XCV.
Par Iovi, et ex cerebro Iovis est Sapientia gnatae:
Cui tamen hanc sceptro noluit esse parem.
Obtinuit Phaethon currus Tiianis; at artem
Frenandi, ut potuit, non dedit ille simul.
Dic mihi, quantus amor, POSTHI, sic Apollinis in te:
Cui sua dat larga cuncta reperta manu?
Sponte tibi tribuit citharamque, artemque medendi:
Quid, tribuit? parili cessit utraque tibi.
An mirum, quod utrumque volat tua fama sub axem?
Quod gemina lauro stat tibi cincta coma?
Posthius Heroas etiam sibi iure faventes,
Doteque devinctos duplicis artis, habet.
Si languent morbis, relevat praesente medela:
Fortia si faciunt, fortia facta canit.
Quanti est, quam rarum, quod POSTHIUS unicus audit,
Egregius vates, egregius medicus!
DElicias AlbI; quis pollet Naso, lepores;
Melleaque AurelI flumina quisquis amas;
Unius in POSTHI genium confluxe videbis.
De pelago indicium rivulus iste facit.
Degusta; sensum modo non deperditus omnem,
Dices, Pegasea hic ungula maior adest.
Isaac Memmius F. [Abbr.: ?]
Vatum patronus qui cluis inclutus,
Idemque Vates diceris optimus,
Posthi, esse, Bersmano et Chytraeo,
Teste satis locuplete utroque.
Quae praedicasti tot mihi laudibus,
Ut nempe nulli de trivio notae,
Sed digna sint primor eponi
In choro Apollinei senatus;
Recte recepi dia poemata
Heri, poetae Threicium in modum,
Barrensis eius IACOMOTI
Cuius Hyperboreos salutat,
Sublime puris vectus oloribus
Honos. Sed horum causa habeo tibi
Et maximas, gratasque grates,
Ac deamo retulisse quondam.
Nec tam disertis (quei pote nam hoc mihi est?)
Atque elaboratis bene versibus
Praemorsum ad unguem, sed Camenis
Proh! rudibus, parum et expolitis,
Quales Aquini, cum Bavii malis
Fuisse quondam carminibus refer?
Fama, et Bathylli, Caesiique
Qualia non bene culta metra.
Iam quid locutus nuperum ego Deae,
Posthi, benignis auribus imbibe,
Multum roganti me, supra te,
Et sibi et Euphrosyneae amico.
AMica quid me Pieri saepius
Poscis, locorum qua tibi Posthius
Ter ille vestrae laudis actor
Sit potis optumus inveniri?
An rebus istis forte putas, Dea,
Hunc distineri, saecula quae decent
Mortalia? erras. inter ipsos,
Ultra hominem, superos requiras
Quare superbo carminis alite,
Te casta paullum Pieri nubilum
Celsi super Pindi cacumen
Tolle, precor, gravidumque docto
Ibi require, o! pectore Posthium
Et disciplinis, artibus et piis;
Quibus Machano, atque Cheiron,
Et Podaleirius audiere
Quondam celebres praemodum, et infero,
Nautae fuerunt, per Stygios lacus
Damno frequenti, manio aera
Praeripuereque portitori.
Hunc, quam repente est confieri pote,
Ibi invenibus, namque ibi, namque ibi
Certo morari cum novena
Novimus Aonidum corona;
Et perpolire carmina, pristinae
Quae sub iuventae praeviridi suae
Effinxit aevo. Sicut ursa,
Quam genuit, polit ore crudam
Carnem; atque lambendo, ut catulus dein
Virtute fiat par sibi patria,
Conformat. haud multum disertos
Dissimilis studio libellos
(Quos parte quincta nectaris imbuit
Sui, Dearum Calliope novem
Regina, et adsparsit liquore
Ambrosio, atque Helicone tote
Donavit; et quos ipse sui pater
Apollo largis dicitur imbribus
Rigasse roris, protinusque
Castalio ebriulasse potu)
Iam iam refingit Posthius, incluto
Ille in senatu Thespiadum gravis
Dictator; ut mox Commelino, in
Commoda nostra, det imprimendum.
Eos namque dudum est: cernere denuo
Quod concupimus, qui sumus Aonum
Casti sacerdotes sororum;
In gremiumque recepturimus
Fortum, vel ipsis testibus incolis
Sancti bimontis Numinibus, iugi
Parnassi, et ipsa delicata,
Eurynomes, niveaque Triga.
QUamvis non foret haec sacrata Phoebe
Lux scersecomo, quod aerem illa
Hausit Virgilius, Latina Siren:
At foret tamen haec sacranda Phoebo;
Lux, inquam, haec melico sacranda Phoebo,
Lux, inquam, haec medico sacranda Phoebo
Iure omni ac merito foret, quod ipsi
Caelum primitus hac datum videre
Est, Posthi, tibi; quem recens creatum
AEque basiolis novena Musa
Fovit, Mercurii annuente virga,
AEque Pegaseis trias fluentis
Immersit Charitum, favente Suada,
AEque mollicula utriusque pluma
Alaetersit Amor, volente matre;
Quam Melesigenem antea Latinum,
Iure, inquam, ac merito sacranda Phoebo
Lux isthaec fuerat, quod aerem illa
Hausisti puer ipse, qui poeta
Non magnum modo es aemulus Maronem,
Dilectusque ideo Deis amore
Flagranti maribusque feminisque
Qui vatem coluere Mantuanum,
Quos vates coluitque Mantuanus;
Verum et daedala hygeiae honestus arte,
Merbos carnifices fugas ad undae
Transorcinae inamabiles tenebras;
Contraque, aureolam inde Sanitatem
Dulces luminis evocas in auras:
Quae nunc te vide ut ambiat, tuoque
Haud tantillum abeat sinu, sed usque,
Usque nectaris afflet ore sucos,
Usque ore ambrosiae intimet salivas.
Sic o sic bona Diva perge, perge
Sic porro mihi Posthium osculari;
Ut non ipse modo et mei sodales,
Decti, sepositi, optimi sodales,
Natalem hunc celebrent lubente vultu,
Natalem hunc celebrent canente lingua,
Natalem hunc celebrent crepante dextra,
Natalem hunc celebrent tremente planta,
Qua nunc quaque alios frequenter annos:
Sed Phoebus quoque, et orta Nympha ponte,
Sed Musae quoque Gratiaeque, nec non
Cum Maia genito Suada, Amorque
Se deinceps comites tibi usque praestent,
Dilectique superstites clientis
Natalem celebrent libente vultu,
Natalem celebrent canente lingua,
Natalem celebrent crepante dextra,
Natalem celebrent tremente planta.
Cum tu, cum Maro natalem celebretis eundem,
Par illi, merito iure, poeta cluis.
Hoc tibi sed certe caeli indulgentia maior;
Quod sanare hominem tu bonus; ille pecus.
Ianus Gruterus.
Quas Psittaci loquacis
Tui, diserte Posthi
Pulchro decore, et Indo
Rubore porpuratas,
Here tris, habere dono,
Pennas mihi dedisti,
Sub tempore hoc, novare
Quo se solet biformis
Ianus; darique passim,
Et per vias domosque
Vice munerationes
Grataeque mutuaeque.
En his rependo paruis,
Sed optuma profectis
A mente, Anacreonte
Mihi a sene impetratis
Prece supplici Camenis.
Quas quaeso ne repellas
A poste, docte Posthi,
Tuo; sed intus usque accersirier benigne
Facies tua a Thaleia.
Tibi sic precor novellam
Cunam recentis anni
Felicem, adusque eandem
Mediam ipsius iuventam,
Seniumque et inde porro
In mille, mille mille
Alios decenter annos.
QUid volat admissus passu celerante Veredus,
Sessorem et rapiens ilia pulsa trahit?
Tolle mora, loquitur; nil quidquam in crastina differ:
Nam trahit offensam noxia saepe mora.
Dicti gratia ad Alexandri illius vere magni referenda responsum est; qui interrogatus qua ratione paucos intra annos totum terrarum orbem leges suas ferre cogisset, subiecisse memoratur rotundo certe et arguto elogio, ????? hoc est, nil procrastinando. nimirum in omnes bene gerendae rei occasiones imminebat insatiabilis ille animus, absque co victorias frequenter corrupturus. Hinc illa illustrium militiae artibus Imperatorum cognomina, Aquila, et Fulmen; hoc, Pyrrhi; illud, ni fallor, Seleuci:quibus haud dubie illorum pernicitas, qua praecipue in expeditio nibus opus est, ostendebatur. Pulchre monet quidam non esse amittendam e manibus occasionem, pigri agricolae instar, qui fructus suos per incetiam perire sinit. Sed quid comcinnius aut brevius Hippocratis nostri dicto, Posthi doctissime Paeoniae artis administrator, brevem esse occasionem et veluti momentaneam, atque in acie novaculae consistentem admonentis. Hac duce feliciter usus et ad excolendum animum, et ad iuvandos mortales, quas non Italiae, Galliarum, Germaniaeque tuae Academias peragrasti brevi annorum decursu? illud canentis Lucani aemulatus, Semper nocuit differre parato. Antuerpiae An. 1568.
ECquis Thespiadum, Posthi clarissime, montem
Miretur celeri te superasse gradu:
Musarumque favente choro, nec Apolline laevo,
Sobria pieriis ora rigasse favis?
Nam reliqui vates ubi culta sacraria Phoebi
Conscendunt pedibus conficiendo viam:
Tu cunctis aliis longe post terga relictis,
Parnasum superas alite vectus equo.
TOllere ab infirmo pallentes corpore morbos,
Atque salutiferam ferre potenter opem,
Argutas iterare sonoro pectine chordas,
Et canere ad varios carmina docta modos;
Munera sunt Phoebi: sed tu quia, maxime Posthi,
Haec eadem parili dexteritate facis;
Aut Phoebeum in te numen migrasse necesse est,
Aut superans hominem es lauriger ipse Deus.
VAtum gloria prima doctiorum,
Phoebi cura favorque, Gratiarum
Flos lectissime, et omnium leporum.
Quid pro divite collocutione
De nostris studiis, et eruditis
Rarisque ingeniis, sacris Poetis,
Qua tu nuper in urbe clariore,
Quam praeter fluit amne flexuoso
Nicrus nobilibus sacer Camenis,
Me dignatus es hospitem benigne,
Non visum ante tibi, parumque notum;
Quid, quaeso, tibi, mi Patrone vatum,
Tam caro capiti quid o rependam?
Curarum vacuus, doloribusque
Im munis podagrae molestioris,
Felices precor exigas tot annos,
Quot scribo Hendecasyllabos minutos,
Immo quot pedibus mei minutis
Constant Hendecaesyllabi minuti.
HActenus, et mirum est. siluere Melismata vatum,
Eximics quotquot Teutonis ora colit:
Obticuit grandis, Vatum Pater ipse, Melissus;
Alter Apollo mihi Posthius obticuit:
Gruterique diu non ulla Pericula vidi;
Cumque suo Dousa purus Iambus abit.
Interea Musis alii occinuere Poetae;
Sed pauci Charitum non renuente chore.
Ergo suspirant alii, dictosque requirunt
Heroes, quorum mellea suada fiet.
Non tulit ulterius, volucris qui terga veredi
In Clypeo Posthii laetus ovansque premit:
Sed per aperta volans, inflat sua Cornua; et altum
Ingeminans, Montes concitat Aonios:
Tum vero Alipedem stimulat, qui Pegasus alter
Felici obductas calce repurgat Aquas:
Imaque fluit large, bibiturque Heliconia lympha;
Iam vatum Heroum carmina prisca sonant
Si sapimus, Veliae tenues Sturnique loquaces,
Audimus, quid Olor, quid Philomela canant.
PAEoniam exercere aegrisque mederier, Ergon
Iane tuum est Posthi; Musa, Parergon opus.
Pegasidesque tamen tibi tam bona carmina dictant,
Ut dubium sit utra maior in arte sies.
Deme igitur libro Titulum, me auctore, Parergon,
Quam sub Aristarcho lis erit ista diu.
[Gap desc: short poem]
ERgon Posthiadae medicam profiterier artem est;
Pocticam exercere, ei parergon est.
Tam Romana tamen condit bene carmina, ut omnes
Poeticam Ergon eius esse deierent.
Si medicis igitur valediceret artibus idem,
Nulli Poetarum huius aevi cederet.
LAne novem Musas et amans, et amatus ab iisdem,
Dignus eras totidem qui canerere lyra:
Dignus eras vatum totidem praecone bonorum
Voce: sed hic tantum cor spicere octo licet.
Fas igitur mihi sit numerum complesse novenum,
Fas sit et extremo nomen habere loco.
Sic totidem Aonidum celebraberis ore sororum,
Sic totidem vatum carmine notus eris.
HArmonicis veluti bene fundamenta locaste
In numeris, moveas aere vel ore sonos:
Sic abaci numeris melicos te iungere par est,
Ut constent num eris verba ligata suis.
Si licet hic rerum numeris pulcherrimus ordo
Constat, et e numeris conditus omnis homo est.
Scilicet et num eris mulcemus saxa ferasque,
Harmonicisque cadit cura dolorque modis.
His quoque gaudentes numeris sectare Camenas,
Ut sit et in reliquis dexter apollo tibi.
Hoc patriae Virtutis amor iubet, exigit ardor.
Inscriptusque tibi postulat iste liber.
Macte parente tuo, instisque laboribus insta:
Assiaduo vendit cuncta labore Deus.
Optatam tanges metam feliciter: et sic
Alter ERASMUS eris, POSTHIUS alter eris.
[Gap desc: poem of 8 verses]